Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Israeli minatur excidium, eo quod homines immolaverit vitulis, ut dispergatur, et evanescat quasi nubes, ros, gluma et fumus: quia Deus invadet eum quasi leæna, pardus, et ursa raptis catulis. Ergo perditio tua, id est ex te, est Israel: in me vero auxilium tuum. Secundo, vers. 14, avolat ad Christum, docetque quod Christus moriens eos omnesque credentes a morte liberabit, et ex inferno educet: erit enim quasi ventus urens, qui per ignem conflagrationis perdens mundum impium in die judicii, cuique sortem pro meritis dividet et retribuet.
Textus Vulgatae: Osee 13:1-2
idolorum, factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes. 3. Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. 4. Ego autem Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. 5. Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. 6. Juxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. 7. Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum. 8. Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos. 9. Perditio tua, Israel: tantummodo in me auxilium tuum. 10. Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes. 11. Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. 12. Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum ejus. 13. Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens, nunc enim non stabit in contritione filiorum. 14. De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis. 15. Quia ipse inter fratres dividet; adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
Versus 1: When Ephraim spoke (he calls Jeroboam "Ephraim," who was born from the tribe of ...
1. Loquente Ephraim («Ephraim» vocat Jeroboam, qui ortus fuit ex tribu Ephraim, primusque ex ea creatus est rex Israelis, q. d. Dum loqui cœpit Jeroboam Ephraimita, ac incitare plebem ad idola, puta ad vitulos aureos colendos), horror (vel, ut Symmachus et Theodotion, tremor) invasit Israel (ut regi idololatræ resistere non auderet, sed ejus metu quasi tremore perculsus, Baal, id est idola, puta vitulos aureos ab eo propositos coleret: itaque) mortuus est, — tam ipse quam rex ejus, id est captivitati, et morti temporali fuit addictus, ac multo magis spiritualem animæ mortem incurrit, perdens eum qui dicit: «Ego sum vita,» Joan. xiv, 6, juxta illud Ezech. xviii, 20: «Anima quæ peccaverit, ipsa morietur.» Ita S. Hieronymus, Rupertus, Hugo, Lyranus, Emmanuel et Mariana. Ad litteram Baasa occidit Nadab filium Jeroboam, ejusque stirpem evertit, ac regnum ad se transtulit, III Reg. xv, 29. Aliter Arias: horrorem enim accipit aversionem a Roboam, quam populo impressit Jeroboam, proponens ei illius tyrannidem, et tributorum immanitatem; itaque a populo, aversante Roboam, creatus est rex Jeroboam.
Secundo, pro invasit hebraice est נשא nasa, quod inter alia significat extulit, alienavit. Unde Chaldæus et Vatablus sic vertunt et explicant: Olim cum ipse Ephraim Deum coleret, tremebant omnes dum ipse loqueretur, tuncque extulit caput, factusque est rex; sed postquam deflexit ad Baal, mortem incurrit, vitaque et regno privatus est. Per Ephraim intellige Jeroboam, vel ipsammet tribum regiam: tribus enim Ephraim in Jeroboam et posteris, regnum in cæteras tribus obtinuit.
Versus 2: And now they have added to their sinning (meaning: moreover they heap sins upon ...
2. Et nunc addiderunt ad peccandum (q. d. Insuper peccata peccatis, idola idolis addunt et accumulant: nam) fecerunt sibi conflatile (conflaverunt idolum) de argento suo (vel auro, aliove metallo) quasi similitudinem idolorum. — Hebraice, juxta intelligentiam, vel conceptionem suam idolorum, sive quam habebant de idolis, hoc est, prout cuique in mentem venit, prout quisque phantasia sua concepit, prout cuique visum fuit, vel libuit effingere aut formare hoc vel illud idolum tali vel tali specie, forma et figura; quod clare Noster vertit, «similitudinem idolorum.» Hæc enim eorum mentis conceptio vel idea non erat aliud quam idea et similitudo idolorum. Unde subdit: Factura artificum totum est, — q. d. Idolum nil habet numinis, vel divini, sed totum est artificis idea conceptum, et ejusdem manu fabricatum; dum ergo idolum adoras, ideam et phantasiam fabri adoras: illius enim est opus et imago, nec aliunde quam ex hac ejus officina prodiit; sicut enim artifex mente prius concipit ideam domus quam fabricare cogitat, ac deinde juxta eam domum construit et fabricat; ita et idoloplastes, sive artifex idoli, prius format sibi ideam idoli in mente, ut verbi gratia talem habeat mensuram, talem vultum, tales oculos, talem situm, etc., ac deinde juxta eam illud ex argento vel auro conflat et efformat. Hebræum ergo תבונה tebuna proprie intelligentiam significat, non ideam, a radice בן ban, id est intellexit; sed in re, intelligentia architecti, artificis et fabri non est aliud quam exemplar et idea rei ædificandæ et fabricandæ, quam Hebræi proprie תבניה tabnit vocant, a radice בנה bana, id est ædificavit.
Hinc patet, magis subtiliter quam solide et genuine, aliquos per similitudinem idolorum accipere imagines idolorum, q. d. Quanta est Israelitarum vanitas et stultitia, quod non tantum ipsa idola, sed et eorum effigies ac imagines expingant et exsculpant, easque colant quasi deos.
His ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes. — Vox homines est accusativi casus, non vocativi. Patet ex Hebræo זבחי אדם zobeche adam; et ex Septuaginta, θύσατε ἀνθρώπους, id est immolate homines, v. g. filios quasi victimas; vituli enim defecerunt. Sensus est, q. d. De idolis dicunt idololatræ, præsertim eorum sacerdotes: Vos, o Israelitæ, qui vitulos aureos Jeroboam adoratis, immolate eis non tantum oves et boves, sed et homines; quia id faciunt gentes, et quia id fecit Abraham, immolans Isaac filium suum, Genes. xxii. Sed vera causa erat, quia dæmon sitit cruorem humanum, eorumque necem sibi deposcit. Est nervosa antithesis inter vitulos et homines, q. d. Quanta stupiditas est vitulis immolare homines, cum vituli quasi bestiæ hominibus servire debeant, non homo vitulis? Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Hugo et alii. Aliqui tamen, ut Lyranus, Pagninus, Vatablus et Arias, to homines accipiunt in vocativo, q. d. Vos, o homines, immolate victimas vitulis aureis, eos adorantes.
Nota: Pro adorantes hebraice est ישקון iissakun, id est osculantes. Unde Vatablus vertit: Vos, o homines, qui sacrificatis vitulis, osculamini eos. Solebant enim idololatræ, in signum venerationis et adorationis, osculari idolum, aut, si id non possent, manum propriam loco idoli. Hoc est quod ait Job cap. xxxi, 26: «Si vidi solem cum fulgeret, etc., et osculatus sum manum meam,» hoc est, si solem fulgentem adoravi osculando manum meam. Et Ezech. viii, 17: «Ecce applicant ramum ad nares suas,» quasi adorantes et osculantes Deum, cui ramus hic sacer erat. Vide ibi dicta. Hinc adoro idem est quod ad ora applico, scilicet manum osculando. Ita Plinius, lib. xxviii, cap. ii.
Versus 3: Therefore they shall be like a morning cloud
3. Idcirco erunt quasi nubes matutina. — Culpæ intentat pænam excidii, eamque celerem, acrem et plenam, quam proinde quatuor parabolis explicat et exaggerat. Prima est: «Erunt, inquit (scilicet Israelitæ qui vitulos adorarunt) quasi nubes matutina,» quæ cito a sole oriente dissoluta, vel dispulsa interit. Secunda, sicut «ros matutinus præteriens,» quem scilicet sol matutinus statim sorbet, siccat et aufert. Tertia, «sicut pulvis turbine raptus ex area:» pulverem intellige, non arenæ, nec terræ, sed palearum frumenti triturati, puta glumam et quisquilias palearum (has enim significat hebræum מוץ mots) quas ventus turbinis rapit ex area, et huc illucque difflat. Pari enim modo Israelitæ, excisa Samaria, ex ea quasi area sua abrepti sunt ab Assyriis in captivitatem, indeque quaquaversum dispersi. Quarta, «sicut fumus de fumario,» puta de fumibulo, vel camino, exit et propellitur; qui statim tenues vanescit in auras: ita e Samaria expellentur Israelitæ in Assyriam. Pro fumario hebraice est ארבה arubba, quod Aquila, cataractam; Symmachus, foramen; Theodotion, καπνοδόχην, id est fumibulum, vertit. Cataractam autem proprie vocat foramen in pariete fabricatum, per quod fumus egreditur, ait S. Hieronymus. Verum Septuaginta aliis punctis legentes ארבה arbe, vertunt, locustam; quod explicans S. Hieronymus: Audiat, ait, Ephraim se arbe, id est vapori, sive auræ et spiritui, comparari, qui ita tenuis de ore locustæ egreditur, ut non sentiatur.
Versus 4: But I am the Lord your God (I have been continuously) from the land of Egypt (me...
4. Ego autem Dominus Deus tuus (fui continuo) ex terra Ægypti (q. d. Ex olitano tempore, quo ex Ægypto te per tot portenta eduxi, jugem tui curam gessi, te protexi, alui, prosperavi quasi Deus, imo pater tuus.
Quocirca dixi, et mandavi tibi vicissim id quod sequitur, scilicet): Deum absque (id est præter) me nescies (q. d. Non agnosces, nec coles, alium Deum quam me), et salvator non est præter me. — Hebræum vau, significans et, est causale. Et ergo, id est quia, q. d. Coles me, quia redemptor et salvator tibi non est alius quam ego, qui ex Ægypto aliisque hostibus te salvavi et liberavi. Ita Cyrillus, Theodoretus, Lyranus et alii.
Versus 5: I knew (practically, that is, I loved, benefited, ruled, and directed) you in th...
5. Ego cognovi (practice, id est amavi, benefeci, rexi et direxi) te in deserto. — Ita S. Hieronymus. Unde Septuaginta vertunt: Ego te pavi in solitudine, nempe dans manna de cœlo quotidie. Vere Psaltes, Psalm. xxii, 1: «Dominus, ait, regit me (hebraice, pascit me, vel est pastor meus), et nihil mihi deerit: in loco pascuæ ibi me collocavit.»
Versus 6: According to their pastures they were filled
6. Juxta pascua sua adimpleti sunt, — q. d. Cum tam largiter et miraculose eos per manna, coturnices, et aquam de petra pascerem in deserto aridissimo, ac si in pascuis uberrimis eos collocassem, ipsi saturi mihi recalcitrarunt. Ita Chaldæus; itaque impleverunt illud Mosis de se vaticinium: «Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum,» Deuter. xxxii, 15. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Hugo, Lyranus et alii.
Versus 7: And (that is, therefore, meaning: Because they were ungrateful and rebellious to...
7. Et (id est idcirco, q. d. Quia ipsi mihi, se tam affluenter pascenti, ingrati et rebelles fuerunt, idcirco) ego ero eis quasi leæna. — Deum vindicem acrem et terribilem, ac consequenter Assyrios, quibus ad hanc vindictam usus est Deus, comparat primo, leænæ, quæ sævior est leone, præsertim dum catulos nutrit; secundo, pardis «in via Assyriorum,» qui scilicet solent grassari in deserto, per quod ex Judæa et Samaria itur in Assyriam. Notat captivitatem per Assyrios factam: Assyrii enim quasi pardi, per hoc desertum Israelitas vexando, onerando, et verberando quasi mancipia, deduxerunt in Assyriam. Hebraice est אשור Assur, id est Assyrius: verum Chaldæus, Rabbini, Clarius, Arias, Pagninus et Vatablus pro Assur legunt אשור asur, id est aspiciam, accingar ad prædam, insidiabor, a radice שור sur, id est aspexit, insidiatus est. Unde vertunt: Sicut pardus ad viam aspiciam, et insidiabor eis, ut eos depræder et dilaniem.
Versus 8: Thirdly: 8. I will meet them like a she-bear robbed of her cubs
Tertio: 8. Occurram eis quasi ursa raptis catulis, — sæviens in raptorem, et consequenter in obvios quosque. Mira est sævitia ursæ raptis catulis: quia mirus illius in eos amor. Ursa enim catulos informes gignit, eosque deinde lambendo sensim format et perficit, quod non faciunt alia animalia. Unde B. Isidorus Pelusiota, discipulus S. Chrysostomi, lib. III, epist. 267, legit: «Occurram eis ut ursa anxia,» aitque hoc simili significari vim Dei ultricem. Tropologice, si tantus est ursæ amor in fœtus informes, tantusque furor in eum qui illos sibi eripit; quantus est amor Dei in suos fideles et filios, quantusque furor in eos, qui illos malo exemplo, vel pravis consiliis, illecebris, etc., a Deo avertunt, et in venerem aliaque scelera pelliciunt? Sane in tales sæviet Deus magis, quam ursa in raptorem catulorum. Vide de ursæ in catulos studio Plinium, lib. VIII, cap. xxxvi, et Ælianum, lib. II, cap. xix.
Et dirumpam interiora jecoris eorum. — Hebræus, Chaldæus et Septuaginta: Dirumpam clausuram cordis eorum; Leo Hebræus: Lacerabo pertinax cor eorum. Alludit ad leones aliasque feras, quæ solent captæ prædæ corpus scindere et findere usque ad cor, ipsumque cor primo devorare. Porro Hebræum לב leb, id est cor, in Scriptura per synecdochen significat interiora omnia, puta jecur, præcordia, aliaque viscera. Itaque noster Interpres maluit vertere jecoris quam cordis, quia jecur est sedes amoris et concupiscentiæ; ac proinde juste a Deo punitur, et dirumpitur. Hac de causa in hymno sabbati, ad matutinas Horas, orat Ecclesia: Lumbos jecurque morbidum Adure igni congruo. q. d. Concupiscentiam adure, quæ in lumbis et jecore maxime residet.
Ita sentiunt quoque et loquuntur Philosophi et Poetæ, ut Plato et Horatius, lib. I, ode xxv, cum ait: Cum tibi flagrans amor et libido Sæviet circa jecur ulcerosum. Et lib. IV, ode 1 ad Venerem: Si torrere jecur quæris idoneum. Et lib. I, epist. 18: Non ancilla tuum jecur ulceret. Rursum dirumpet Deus jecur, id est vitam, felicitatem et gloriam Israelitarum; horum enim symbolum est jecur, ut dixi Thren. ii, 8.
Et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos. — «Ibi,» scilicet «in via Assyriorum,» ipsaque Assyria. Ita S. Hieronymus, Lyranus et Vatablus. Aliter Arias: Ibi, inquit, id est in corde, q. d. Sicut leo cor prædæ petit et vorat, adipemque et sanguinem circa cor diffusum exsugit, cætera vero membra permittit ursis, lupis, aliisque bestiis devoranda: ita ego corda Israelitarum immissis assiduis curis, mœroribus, anxietatibus et terroribus exedam et consumam: sed bestia agri, id est Assyrii, reliquas corporis partes scindent et laniabunt. Hæc expositio apposita est, æque ac erudita.
Sunt in pardo, præter robur et sævitiam, celebria quoque cursus velocitas atque insidiosa astutia. Cf. Plinium, Hist. nat. lib. X, cap. lxxiii: Insidunt pardi condensa arborum, occultatique eorum ramis in prætereuntia desiliunt, atque e volucrum sede grassantur.
Moraliter, Deus credentibus et pœnitentibus est mater, aitque: «Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos,» Matth. xi, 28. «Incredulis vero et nolentibus agere pænitentiam, panthera, pardus, ursa, et leo efficitur,» ait S. Hieronymus.
Versus 9: Your destruction is yours, O Israel; only in Me is your help
9. Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. — «Tua,» id est ex te, tuisque peccatis et demeritis tibi obvenit, q. d. Tu, o Israel, tibi es causa perditionis, id est captivitatis et excidii, non ego: quia in me non est perditio, sed auxilium tuum: nullus enim est qui tibi auxiliari possit et velit nisi ego. Tu vadis te perditum, ego non nisi tibi auxiliari, teque salvare opto et conor. Hinc Leo Hebræus, Pagninus et Vatablus pro שחת scachet, id est perdere, perditio, legentes שחת scichet, id est perdidit, excidit, delevit, vertunt, perdidit te vitulus tuus, quem, me relicto, coluisti, sed in me auxilium tuum. «Perditio» ergo hic non significat peccatum et culpam, sed peccati pænam et excidium: hoc enim significat Hebræum scachet. Ita Septuaginta, S. Hieronymus, Lyranus, Vatablus, a Castro, Mariana et alii. Sensus ergo est, q. d. Tu, o Israel, semper tua rebellione, idolis et sceleribus adscivisti tibi clades, ruinas, et mille calamitates: ego ex adverso, quantum in me est, curavi et curo tuam salutem mittendo Prophetas, qui te ad pœnitentiam, qua clades imminentes evaderes, hortarentur tibi: ergo tuum excidium imputa, non mihi; esto enim tandem occursurus sim tibi per Assyrios quasi leo, pardus, et ursa sæviens; tamen tu ad hoc me cogis tua obstinatione et impænitentia, quæ tanta est, ut ipsa volenti mihi tui misereri et parcere, quasi invito flagellum quo castigeris extorqueat. Hinc Chaldæus vertit: Cum vos depravatis opera vestra, o domus Israel, dominantur in vos populi; sed quoties conversi estis ad legem meam, verbum meum fuit vobis præsidio; Syrus vero: Corrupi (perdidi) te, Israel; quis adjuvabit te? Arabicus Alexandrinus: In perditione tua, o Israel, quis est qui te adjuvet? Arabicus Antiochenus: Corrumpent te (hostes, v. g. Assyrii), quis est qui te adjuvet?
Ubi nota: Vox tantummodo, licet expresse non sit in Hebræo, tamen per antithesin intelligitur, duoque significat. Prius, Israelem nec ab Assyrio, nec ab Ægyptio, nec ab Hosee rege suo, nec ab ullo alio sperare debere auxilium, nisi tantum a Deo. Posterius, Dei tantum esse auxiliari, non perdere, q. d. Sicut tibi proprium est te perdere, ita Dei proprium est tibi auxiliari, teque salvare: per accidens enim ei est, et quasi alienum ab eo, si ob peccata cogatur te punire. Ita noster Emmanuel Sa.
Secundo, S. Hieronymus ex Hebræo hunc quoque dat sensum: «Dispereas, Israel, quia nihil tibi reliquum est, nisi ut mea solum clementia conserveris.» Tertio, Septuaginta vertunt: Corruptioni tuæ, Israel, quis auxiliabitur? id est captivitati tuæ, et ultimæ servituti quis eorum, quos tibi præsules æstimasti, poterit ferre auxilium? ait S. Hieronymus. Unde sequitur: «Ubi est rex tuus?»
Loquitur Propheta de perditione et de auxilio primo corporeo et temporali, deinde spirituali et æterno. Hoc enim illo longe gravius maximique momenti est. Unde sequitur perditionem, reprobationem, obdurationem et damnationem non esse proprie et per se ex Deo perdente, reprobante, obdurante et damnante; sed ex homine peccante, seque in peccatis usque ad finem vitæ obdurante. Ex adverso prædestinationem, vocationem et gratiam non esse ex præviis prædestinatorum meritis; sed ex Deo prædestinante, vocante, et gratia sua prædestinatos præveniente. Hæc enim sunt auxilium Dei. Ita Theologi, I part. Quæst. xxiii.
Quocirca licet in prædestinatis non sit causa vel ratio cur prædestinentur, tamen in non prædestinatis est ratio seu causa cur non prædestinentur. Si enim Deus, ex seipso motus, aliquos excluderet a beneficio prædestinationis, ipse esset prima causa perditionis illorum, cum certum sit perituros qui non sunt prædestinati, ait Gregorius de Valentia, I part. Quæst. xxiii, puncto 4, disp. 1. Est ergo hæc sententia: «Perditio tua ex te, Israel, tantummodo in me auxilium tuum,» generalis et universalis, quam sic quasi per partes et parallela explices: Captivitas tua, Israel, ex te: redemptio tua ex me. Interitus tuus ex te: salus tua ex me. Mors tua ex te: vita tua ex me. Malum tuum ex te: bonum tuum ex me. Reprobatio tua ex te: prædestinatio tua ex me, qui semper ad ostium cordis sto et misericorditer pulso. Derelictio tua ex te: vocatio tua ex me. Miseria tua ex te: felicitas tua ex me. Damnatio tua ex te: salvatio et beatificatio tua ex me.
Nam, ut ait S. Augustinus in Sententiis, num. 311: «Multa bona facit Deus in homine, quæ non facit homo; nulla vero facit homo, quæ Deus non facit ut faciat homo.» Quod ergo nonnulli Doctores sic exponunt: «Perditio,» id est peccatum et culpa tua, qua te perdis, o homo reprobe, est ex te tuaque mala voluntate: perditio vero, id est reprobatio et permissio peccati, ex qua infallibiliter sequitur peccatum et damnatio, est ex Deo reprobante: hæc, inquam, expositio, huic loco est imperti-
nens; quia perditio, uti ostendi, hic pœnam significat, non culpam. Est et falsa, ut videtur: prima enim permissio primi peccati hominis in Deo, non est effectus reprobationis, nec a Deo reprobante: sed est effectus communis providentiæ, qua Deus causas secundas et liberas permittit suæ libertati, ut libere bene faciant aut male, prout voluerint; hoc enim exigit hominis libertas, et suavis divinæ providentiæ dispositio. Nam reprobatio non est causa peccati, sed potius ejus effectus. Deus enim neminem reprobat ideo, ut peccet; sed omnem reprobum ideo reprobat, quia peccavit et reproba gessit; ideoque se reprobum et damnatione dignum effecit. Reprobatio enim est actus justitiæ vindicativæ, quæ necessario peccatum vindicandum et puniendum, quasi objectum proprium præsupponit, non facit, nec causat. Vide dicta cap. xi, 8 et 9.
Præclare S. Bernardus, serm. 8 in Natali Domini: «Recte, inquit, Deus, non pater judiciorum vel ultionum dicitur, sed pater misericordiarum, eo quod miserendi causam et originem sumat ex proprio, judicandi vel ulciscendi magis ex nostro.» Et S. Augustinus, Sententia 379: «Neminem, ait, Deus ad peccandum cogit; prævidet tamen omnes qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non vindicet justus, quæ fieri non cogit Præscius? Sicut enim nemo memoria sua cogit facta esse quæ præterierunt, sic Deus præscientia sua non cogit facienda quæ futura sunt. Et sicut homo quædam quæ fecit meminit, nec tamen omnia quæ meminit fecit; ita Deus omnia quorum ipse auctor est præscit, nec tamen omnium quæ præscit ipse auctor est: quorum autem non est auctor malus, justus est ultor.» Clarius idem, epist. 106: «Si Deus, inquit, quemquam immeritum damnare creditur, immunis ab iniquitate non creditur.» Et lib. De Bono persever. cap. viii: «Qui liberatur, gratiam diligat: qui non liberatur, debitum agnoscat.» Et cap. xi: «Investigabilis ergo est misericordia Dei, qua cujus vult miseretur, nullis ejus præcedentibus meritis; et investigabilis veritas (id est justitia), qua quem vult indurat, ejus quidem præcedentibus meritis; sed cum eo cujus miseretur plerumque communibus.» Et epist. 105: «Quærimus causam prædestinationis, nec invenimus; reprobationis autem causam quærimus, et invenimus. Nam quibus Deus misericordiam non impertit, ut non impertiatur merentur.» Et lib. I ad Simplician. Quæst. ii: «Ille cui subvenit, et ille quem deserit, ex eadem massa sunt peccatorum. Et quamvis debeat uterque supplicium, ab uno tamen exigitur, alteri donatur.» Ibidem asserit Esau odio habitum a Deo propter peccata. Cum ergo reprobatio sit odium, Deus autem nihil odiat in homine nisi peccata, ut ait S. Augustinus, epist. 103, sequitur Deum neminem reprobare nisi propter peccata.
S. Augustinum sequitur S. Prosper ad Capitula Gallorum, in sententia super cap. vii, ubi dicit: «Gratia Dei non prius eos (reprobos) deseruit, quam ab eis desereretur. Et quia hoc ipsos voluntaria facturos defectione prævidit, ideo in prædestinationis electione illos non habuit.» Utrumque secutus S. Fulgentius, lib. I ad Monimum: «Quæso, inquit, Monime charissime, ut hunc locum Apostoli diligenter attendas. Notum namque est iram Dei dici non posse, nisi ubi creditur hominis iniquitas præcessisse.» Deus enim, cum reprobat, dicitur ab Apostolo velle «ostendere iram,» Rom. ix, 22. Idem docent Scotus, Herveus, Cajetanus Ferrariensis, Joannes Major, Sylvester, Dominicus Soto, et alii quos citat et sequitur Ludovicus Molina, I part. Quæst. xxiii, art. 4 et 5, disp. iii, Vasquez, Bellarminus, Suarez et Gregorius de Valentia ibid. Hi omnes asserunt Deum neminem reprobare nisi ob ejus peccata, in quibus vitam finit.
Tropologice, «perditio tua, Israel,» non hostium, non infecti aeris, non concursus siderum, non virium accensi ignis, non armorum, non ducum, non hostium, nec exercituum validissimorum: hæc enim omnia imbellia et evanida forent, nec te perdere possent, nisi tu tuis peccatis iram Dei in te concitares, eamque in tui perditionem lacesseres et evocares; tibi ergo eam adscribe, tibi imputa, non hosti. Idem dicat quælibet respublica, civitas et anima peccatrix, quæ suis sceleribus Dei vindictam sibi accersit, suosque hostes in suum exitium concitat et armat.
Rursum idem S. Augustinus, lib. II De Peccat. merit. et remiss. cap. v, pulchra similitudine idipsum explicat: Sicut, inquit, corporis oculus non adjuvatur a lumine, si oculum claudas, aut si eum a luce avertas; ita si avertas a Deo, qui lumen est quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, aut si claudas mentis oculos, incurres in laqueos dæmonum, et peribis; si vero te convertas ad Deum, ille tuam mentem illustrabit, et te ad se convertet. Itaque, o Israel, tua perditio ex te est, quia te avertis a Deo; salus tua tantummodo ex me, quia conversio ad Deum ex peccato a Deo incipiat necesse est. Hinc D. Thomas, I II, Quæst. cxii, art. 3, ad 2, sic explicat: «Defectus gratiæ prima causa est ex nobis; sed collationis gratiæ prima causa est a Deo, secundum illud Osee: Perditio tua ex te, Israel, tantummodo in me auxilium tuum.»
Simili schemate de excidio Trojæ cecinit Poeta: Non tibi Tyndaridæ facies invisa Lacænæ, Culpatusve Paris; verum inclementia Divum Has evertit opes.
Versus 10: Where is your king? Let him especially now save you
10. Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te, — q. d. Reges, quos tibi petivisti et creasti, non possunt te ab instante Assyriorum excidio eripere et salvare, sed ego solus quem tu negligis et spernis. Probatio, quod dixit vers. præcedenti: «Tantummodo in me auxilium tuum,» q. d. Reges et principes tui non possunt tibi in hac clade auxiliari, disce ergo ipsa experientia quod ego solus tibi opitulari possim.
Pro ubi hebraice est אהי ehi, quod Septuaginta, Chaldæus, Noster, Leo Hebræus et alii vertunt, ubi. Aliqui tamen vertunt ero, quasi ehi sit futurum ab היה haia, id est fuit, ut sensus sit: Ero rex tuus nunc, q. d. Nunc regam et frenabo te quasi equum rebellem et indomitum. Verum huic versioni repugnant sequentia: «Salvet te,» etc., quæ de rege, non de Deo, accipienda esse liquet.
Et judices (consiliarii et principes, ut sequitur) tui de quibus dixisti (I Reg. viii, 5): Da mihi regem et principes. — Hinc videtur quod populus petens regem a Samuele (qui ei annuens jussu Dei, dedit Saulem) simul ab eo petierit judices, quasi regis consiliarios; licet hoc in historia lib. Regum non exprimatur.
Versus 11: I will give you a king in My fury
11. Dabo tibi regem in furore meo. — «Dabo,» id est dedi tibi Saulem, iratus quod regem alium a me peteres; item Jeroboam, cæterosque reges Israel, quos proinde mox abstuli, eo quod impie viverent. Simili modo brevi auferam ultimum regem Hosee pariter impium, et in eo ac cum eo regnum tuum evertam. Vere S. Augustinus in Sententiis, sententia 252: «Deus, ait, cum male aliquid poscitur, dando irascitur, non dando miseretur.» Unde S. Hieronymus et Lyranus sic explicant: Dedi tibi Saulem primum regem in furore, et ultimum regem Sedeciam auferam pariter in furore. Aut potius, dedi Jeroboam primum regem tuum, o Israel, in furore (de eo enim hic agitur, non de Sedecia et Juda), et auferam ultimum regem tuum Hosee in furore.
Nota: Jeroboam cæterosque reges sequentes Israeli dedit Deus in ira, quia offensus peccatis populi, voluit eum abjicere a Jerusalem, temploque ac regno suo, quod erat in Juda; unde in pænam peccatorum ejus, dedit ei reges qui schisma facerent a Juda et Deo, populumque ad vitulos aureos abducerent. Probat quod dixit, Israelem a regibus suis non debere exspectare tutelam contra Assyrios et salutem; quia, inquit, ego reges hosce dedi Israeli, non ex amore, sed ex ira, ac proinde pariter auferam eos cum regno et populo ex ira. Quocirca ipsi non tam sunt sceptrum, quam flagellum Dei; quia sunt virga, qua Deus non regat gregem suum, sed castiget hostes suos. Vere dixit Livius lib. IX: «Imperia male parta, male gesta, male retenta obruuntur.» Hoc est quod ait Job xxxiv, vers. 30: «Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.» Quæ verba explicans S. Gregorius, lib. XXV Moral. xiv, docet subditos non debere conqueri de regum et principum vitiis, sed de suis propriis, quia ob ea Deus iniquos eis dat principes. «Culpam ergo, inquit, proprii magis accuset operis, quam injustitiam gubernantis. Scriptum namque est: Dabo reges in furore meo. Quid ergo illos nobis præesse despicimus, quorum super nos regimina ex Domini furore suscipimus?» Unde concludit: «Sic ergo secundum merita subditorum, tribuuntur personæ regentium. Sic pro qualitatibus subditorum, disponuntur acta regentium, ut sæpe pro malo gregis etiam vere boni, delinquat vita pastoris.»
Idem, lib. VI, epist. 7: «Ita, ait, sibi regentium merita connectuntur et plebium, ut sæpe ex culpa præcedentium deterior fiat vita subjectorum, et sæpe ex merito plebium delinquat vita pastorum.» Probat id exemplo Davidis: «Ille enim Deo attestante laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius, tumore repente elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus David peccante suscepit.» Cur hoc? «quia videlicet secundum meritum plebium, disponuntur corda regentium.» Unde infert subditos maxime debere orare tam pro regibus, quam pro toto populi cœtu. Sic Deus Judæis et improbis, in fine mundi, dabit Antichristum regem in furore suo, uti docet ibidem S. Gregorius, imo S. Paulus, «eo quod charitatem veritatis, inquit, non receperunt, ut salvi fierent; ideo mittet illis operationem erroris, ut credant mendacio,» II Thess. ii, 10, q. d. Quia Judæi noluerunt recipere Christum veracem, ideo mittet eis Deus Antichristum mendacem. Scelera ergo impiorum, quæ in fine mundi erunt maxima, parturient quasi Antichristum, eumque a Deo regem extorquebunt.
Præclare Plutarchus, lib. De Sera numinis vindicta, cap. iv, docet impios principes et tyrannos dari a Deo, quasi carnifices, ad sumendum de impio populo pænas; sicut enim fel hyænæ utile est ad morbos sanandos, sic et sævitia tyranni, vel magistratus, valet ad expurganda vitia populi: «Tale medicamentum, inquit, Agrigentinis fuit Phalaris, Marius Romanis, Orthagoras Myro, Clisthenes Sycioniis.» Hinc Theognides, cum videret urbem fastu et luxu tumentem: Uterum, inquit, fert civitas hæc; timeo autem ne pariat Virum correctorem malæ insolentiæ vestræ. Anastasius Nicenus, Quæst. xv in Script., duo illustria refert exempla. Primum, cum Phocas, inquit, Imperator quasi tyrannus sæviret in innocentes, monachus quidam sæpe cum Deo expostulabat: «Cur, Domine, eum fecisti Imperatorem?» Cui responsum est cœlitus: «Quoniam non inveni pejorem.» Secundum, monachus quidam hypocrita, sed scelestus, angeli monitu creatus.
tus Thebaidis corruptissimæ Episcopus, cum ex sacro honore insolesceret, audivit ab angelo: «Cur superbis, o infelix? non es creatus Episcopus, quod dignus sacerdotio sis, sed quod civitas tali digna erat Episcopo.» Quin et S. Ambrosius in Apolog. David, agens de ejus lapsu: «Regum, ait, lapsus pæna populorum est; sicut enim eorum virtute servamur, ita etiam errore periclitamur.» Porro inter alia peccata, quæ impios principes merentur, Deumque ad eos dandum provocant, excellit contemptus sacerdotum et sacrorum: hunc enim Deus tyrannide principum castigat, inquit S. Cyprianus, epist. 67 ad Rogatianum, idque probat exemplo Samuelis. Huic enim dixit Deus: «Non te spreverunt, sed me,» atque ut hoc ulcisceretur, excitavit eis Saul regem, qui eos injuriis gravibus affligeret, et per omnes contumelias et pænas superbum populum calcaret et premeret; ut contemptus sacerdos, de superbo populo ultione divina vindicaretur.
Versus 12: The iniquity of Ephraim is bound up (meaning: The crime of Israel is stored and ...
12. Colligata est iniquitas Ephraim (q. d. Scelus Israel repositum et reconditum est in scrinio memoriæ meæ, uti pecunia in arca et loculis colligatur et reconditur: colligatur, inquam, ne excidat, ideoque in mente mea) absconditum (est) peccatum ejus, — quia in ea reservatur ad tempus ultionis, quod brevi aderit, ut puniatur. Ita Chaldæus, S. Hieronymus, Theodoretus, Vatablus et alii. Alludit ad Deuter. xxxii, 34: «Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?»
Tropologice, nonnulli hæc referunt ad fideles, qui ex verecundia aut superbia nolunt Confessario sua peccata confiteri; et ad Religiosos, qui nolunt Superiori detegere suam conscientiam, animæque infirmitates et malas inclinationes. In his enim colligata est lingua, et consequenter iniquitas; sicut enim morbus ægri curari nequit, nisi ipse eum detegat medico; ita nec vitia animi, quibus hoc proprium est, ut sola humilitate confessionis et charitate, consolatione et instructione Patris spiritualis, vel sanentur, vel mitigentur, uti docet Cassianus, Vitæ Patrum, ipsaque experientia. Unde sequitur: «Dolores parturientis venient ei,» quo enim diutius quis silet peccatum, eo difficilius illud pandit et expellit, sicut puella quæ fœtum mortuum utero gestat, quo diutius eum tacet et dissimulat, eo difficilius parturiet; quia in dies magis is corrumpitur, ut a matrice et virtute pariendi ejici nequeat. Audi Cassianum, Collat. II, cap. x: «Illico ut patefacta fuerit cogitatio maligna, marcescit, et antequam discretionis judicium proferatur, serpens teterrimus velut e tenebroso et subterraneo specu, confessionis virtute protractus ad lucem, et traductus quodam modo, ac dehonestatus abscedit. Tamdiu enim suggestiones ejus noxiæ dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde.» Confirmat deinde idipsum exemplo Serapionis, qui solitus furari panem ad famem satiandam, furtum confitens, mox tentatione et fame omni liberatus est. Vide et Dorotheum, serm. 5. Huc spectat illud Psalm. xxxi, 3: «Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea.» Et Eccles. iv, 24: «Pro anima tua ne confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam.» Et S. Augustinus, lib. De Decem chordis: «Melior est modica amaritudo in faucibus, quam æternus cruciatus in visceribus.»
Versus 13: The pangs of a woman in labor shall come upon him, etc.
13. Dolores parturientis venient ei, etc.; nunc enim non stabit in contritione filiorum, — q. d. Israel dolebit ut parturiens, dum cernat filios suos ab Assyriis occidi et conteri. Pro in contritione filiorum, Pagninus et Vatablus vertunt, in confractione fœtuum, id est in ipso partu, et partus angustiis; per confractionem enim intelligit angustias uteri materni, ab effectu, eo quod fœtus illic confringantur, q. d. Gravissimas de Israele sumam pœnas, et tamen non resipiscet; nam est tanquam fœtus insipiens, qui non conatur statim egredi ex angustiis uteri materni et prodire in lucem; sed illic diu moratur in confractione. Tam stolidi sunt peccatores, qui, cum sint sæpe in extremis angustiis, in illis hærent, ab iisque confringuntur et conteruntur, nec ad pænitentiam et ad Deum recurrunt: quod si facerent, mox ab iis se expedirent; a Deo enim liberarentur. Aliter Rupertus et Arias, q. d. Ephraim non agnoscit suam culpam et scelus, «dicitque: Cuncti labores non invenient mihi iniquitatem;» facit ergo sicut stolida puella, quæ cum fornicata sit, scelus occultat; sed dum ei partus angustiæ obveniunt, illud cum summo dedecore et dolore prodit: nam non stabit in contritione filiorum, id est tantos in pariendo cruciatus et contritiones patietur, ut sustinere et dissimulare nequeat; sed se parere vultu et voce prodat, imo proclamet. Pari modo accidet Israeli in excidio: tanta enim erit ejus clades et dolor, ut omnes agnoscant ejus scelus fuisse enorme, ob quod adeo punitur; licet illud nunc neget et occultet. Ita Rupertus, Arias et Sanchez quem vide.
Tropologice, sicut puella fœtum, sic peccator peccatum concipit cum modica et brevissima voluptate; sed illud parturit et parit cum magno et longo dolore, præsenti et æterno. Vide S. Hieronymum hic ad vers. 15.
Versus 14: I will deliver them from the hand of death
14. De manu mortis liberabo eos. — Chaldæus vertit in præterito, liberavi eos, q. d. Hactenus sæpius Israelitas pœnitentes, et me invocantes liberavi ab hostibus, morte et excidio: at jam impænitentes mihique rebelles tradam hostibus et morti: imo ipse ero eis mors, ut sequitur. Verum Hebræus, Septuaginta et alii passim legunt in futuro: Liberabo et redimam. Secundo, Leo Hebræus et Clarius subaudiunt conditionalem voculam si,
Imago desumpta est a rebus pretiosis, quæ colligantur et diligenter asservantur, et in vers. seq. describitur effectus istius ligationis et reconditionis peccatorum Ephraimi.
vertuntque per subjunctivum, q. d. Si populus Israel esset filius sapiens, et resipisceret a peccatis, ac ad me rediret, de faucibus inferni et mortis liberarem eum: at quia manet insipiens et impænitens, morti a me tradetur. Ubi nota: Pro mortis hebraice est שאול sceol, id est inferni, ut vertit Syrus, sed eodem res redit: quia hæc duo tunc erant conjuncta. Nam ante resurrectionem Christi, qui ibant in mortem, ibant pariter in infernum. Verum nec Hebræus, nec Septuaginta, nec Chaldæus, nec alii habent voculam si, sed legunt absolute: Liberabo et redimam. Hæc ergo est vera et genuina lectio.
Quæres, quis ejus sit sensus, et de qua liberatione hic agatur? Primo, Ruffinus hæc accipit de liberatione urbis Hierosolymæ e manu Sennacherib eam obsidentis, quæ facta est per angelum cædentem 185 millia Assyriorum, IV Reg. xix, 35. Verum illa fuit liberatio Judæ et Hierosolymæ; hic vero agitur de liberatione Ephraim, id est decem tribuum, ut patet vers. 1. Melius Theodoretus et a Castro censent hic agi de liberatione e captivitate Babylonica: licet enim ea primario fuerit Judæorum, tamen secundario fuit quoque Israelitarum: multi enim ex iis miscentes se Judæis, cum iis e captivitate in Judæam redierunt. In captivitate enim erant quasi in morte et in inferno, erantque ibi morituri et in infernum descensuri, nisi Deus inde eos liberasset. Typice autem agi hic de liberatione et redemptione Christi, qui moriens et resurgens Patres e limbo et morte liberavit, vitæque restituit. Simili schemate Ezechiel, cap. xxxvii, 1, per ossium aridorum vivificationem, repræsentat liberationem Judæorum e captivitate, et typice resurrectionem mortuorum.
Verum alii passim hæc non typice, sed ad litteram accipiunt de Christo, qui sua resurrectione Patres inferno et morte liberavit, secumque resurgere fecit; ac in fine mundi omnes pariter a morte ad vitam revocabit in universali resurrectione. Tunc enim perfecte hoc oraculum implebit Christus, qui inchoate illud implevit in sua resurrectione: in ea enim nos simul cum eo quasi resurreximus per fidem et spem. Ita censent S. Hieronymus, Haymo, Hugo, Rupertus, Lyranus, Vatablus, Arias, Ribera et alii passim hic, et S. Augustinus, serm. 157 De Tempore; Eusebius, lib. IV Demonstrat., cap. xii; S. Gregorius, homil. 22 in Evang., et veteres Rabbini apud Galatinum, lib. VIII, cap. xxi, ubi refert verba R. Mosis Hadarsan, dicentis: «Ibat mecum Messias filius David, quousque perveni ad portas gehennæ, cumque viderent captivi, qui in gehenna erant, lumen Messiæ, gavisi sunt eum recipere dicentes: Hic educet nos de his tenebris, sicut dictum est, Osee cap. xiii: De manu inferi redimam eos, de morte liberabo eos.» Probatur hæc sententia, primo, quia ita de Christo hæc explicat Apostolus, I Cor. xv, 54, dicens: «Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem (in communi resurrectione), tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus?» Ubi manifeste citat verba Osee hoc loco, uti mox plenius dicam.
Secundo, quia id arguunt ipsa verba sequentia: «Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne:» quæ umbratice tantum et tenuiter admodum conveniunt Cyro Judæos e Babylone liberanti; proprie vero competunt Christo victori et triumphatori mortis et inferni, ut liquet ex ipsis verbis, et passim docent Patres et Interpretes, adeo ut hic videatur communis esse fidelium et Ecclesiæ sensus, cui contradicere est nefas; tertio, quia Israelitæ, de quibus hic agi nonnulli censent, e captivitate Assyriaca nunquam sunt liberati, sed in ea manserunt. Ergo de iis dici nequit: «Liberabo et redimam eos;» licet enim aliqui cum Judæis e Babylone redierint, tamen id per accidens fuit, illique fuere perpauci. Hæc autem sententia et promissio: «De manu mortis liberabo eos,» est generalis et universalis: ergo omnes spectat, et ad paucos arctanda non est.
Dico ergo Prophetam hic de more ab Israelitis sui temporis avolare ad Christum: solent enim Prophetæ tristibus læta subjungere, ne populi animos in desperationem adigant, sed ad spem meliorem erigant. Illa autem læta sunt, liberatio et redemptio facienda per Christum. Cum enim hic Propheta plenum Israelis prædixisset excidium, quæ erat res tristissima, et extremæ desperationis occasio, ut hoc leniat, consolatione melioris sortis, utque hoc quasi fel melle jucunditatis dulcoret, subdit eos non tantum e captivitate, sed et a morte ac inferno liberandos per Christum; Christum enim eos, si in ipsum credant, æque ac alios omnes sibi credentes a morte et inferno liberaturum. Fateor tamen alludi hic ad liberationem e captivitate Babylonica, juxta sensum ex Theodoreto paulo ante allatum: ita tamen ut in ea non sistat Propheta, sed eam obiter tantum, quasi umbram perstringat et prætervolet, ac mentis suæ aciem scopumque figat in Christo, quem unum ad litteram significare intendit. Simili modo Isaias a Cyro avolat ad Christum, dicens cap. xlv, 8: Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum. Vide Can. IV et V, quos præfixi Prophetis majoribus.
Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. — Rupertus, lib. VI in Joannem, post medium, morsum passive accipit pro cibo qui mordetur et comeditur, ac talem fuisse Christum, qui descendens ad inferos, seipso pavit, creavit, et vivificavit Patres in limbo: «Quem, inquit, agnum in cruce torridum, illa sacratissima vespera simul omnes in inferno positi velociter comederunt, impleta prophetia quæ dicit: O mors, ero mors tua; morsus tuus, inquit, ero, inferne: quem, inquam, agnum mortui in inferno comederunt, nos eumdem manducamus (in Eucharistia) ut in æternum vivamus.» Verum hoc mysticum est, non litterale, nec genuinum. Potius enim morsus hic active capitur, æque ac mors, quo scilicet Christus momordit infernum, æque ac mori fecit mortem, eamque moriendo occidit. Hoc enim significat vox Hebræa, ut mox dicam. Unde et pro morsus Septuaginta vertunt, aculeus, per quem Rupertus, rursum hic et I Cor. xv, accipit divinitatem Christi. Ait enim: «Libera eos a morte. Sed quomodo id fiet? Mordebis me, o inferne, et ut hamum devorabis; sed postea hamo divinitatis meæ disrumpam ventrem tuum, et exibo, ac simul exibunt Patres. Christus est de quo ait Job cap. xl, 23: An extrahere poteris Leviathan hamo?» Hoc accommodatitium est et elegans: nam ad litteram stimulus hic est mortis, non Christi; vertunt enim Septuaginta: Ubi est, mors, stimulus tuus? Ergo quoad sensum litteralem, Theodoretus et a Castro per mortem et infernum accipiunt captivitatem Babylonicam, q. d. E Babylone, quasi e faucibus mortis et inferni, Israelitas liberabo, itaque ipsis quasi mortem interficiam, et infernum destruam. Chaldæus contrarie vertit: Erit, inquit, verbum meum contra eos in necem, et verbum meum ad disperdendum. q. d. Verbo et jussu meo per Assyrios occidam Israelitas, trudamque in infernum. Huc accedit Clarius; vertit enim: Ero pestes tuæ ad mortem, ero excidium tuum ad sepulcrum, q. d. Consumam te, o Israel, usque ad internecionem, usque ad mortem et sepulcrum.
Verum ex definitione Ecclesiæ, et Concilii Tridentini, sess. IV, sancientis Vulgatam versionem esse genuinam S. Scripturæ, de fide certum est hanc hujus loci esse sententiam: «Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, o inferne;» sic enim habet Vulgata versio. Certum pariter est de Christo victore mortis et inferni hic esse sermonem, uti paulo ante probavi. Mors enim et infernus significant regnum mortis et inferni, quo mors per Adæ peccatum in orbem inducta, omnibus ejus posteris dominabatur, uti docet Apostolus, Rom. cap. ix, 12 et sequentibus, ac in omnes mortuos jus et imperium exercebat, eosque inferno, quasi asseclæ et carcerario suo, dedebat et mancipabat usque ad Christi adventum. Est prosopopæia: mors enim et infernus hic quasi duæ personæ et duo reges inducuntur late dominantes, quos regno et vita spoliavit Christus e morte et inferno resurgens, ac de utroque triumphavit: mortem quidem, quia post resurrectionem mors nulla erit; infernum vero, quia post eamdem nullum amplius poterit capere et devorare.
Hinc resurrectionis Christi et nostræ symbolum est primo, phænix, qui fertur emori, resurgere et juvenescere: moriendo ergo occidit mortem, et suscitat vitam. Unde illud Job, cap. xxix, 18: Dicebam: «in nidulo meo moriar, et sicut palma (Tertullianus, lib. De Resurrect. cap. xiii, Vatablus, R. Salomon et alii vertunt, et sicut phænix) multiplicabo dies.» Hic enim longævus est, et in nidulo moritur. Secundo, sicut hydrus crocodilum interficit, sic Christus mortem et tartarum. Audi B. Petrum Damianum, lib. II, epist. 18 ad Cardin.: «Hydrus, ait, animal est habitans in gurgitibus fluminum, crocodilis feraliter inimicum. Hic itaque cum viderit crocodilum aperto ore in crepidine fluminis dormientem, provolvitur in limo luti, ut faucibus illius lubrico corpore facilius possit illabi. Tunc in os crocodili dormientis perniciter insilit, quem ille desuscitatus repente deglutit. Hydrus vero viscera ejus cuncta dilaniat, donec eo jam prorsus exstincto, de cadavere illius vivus et victor erumpat. Quid hic crocodilus, nisi figuram tenet mortis et tartari? Quid hydrus, nisi victoriam innuit Salvatoris? Limo ergo hydrus obvolvitur, dum Redemptor noster humanæ carnis luto vestitur. Hic ventrem ingreditur crocodili, quia Dominus claustra penetravit inferni. Hic demolitur intima viscerum, et Dominus mortis evertit imperium. Ille, corroso ac penetrato cadavere, post victoriam redit, quia Salvator noster postquam infernum moriendo momordit, cum triumphali de sepulcro gloria resurrexit. Unde morti per Prophetam victor insultat: Ubi est, inquit, o mors, victoria tua? Ubi est stimulus tuus? Et iterum: O mors, ero mors tua: morsus tuus ero, inferne.»
Citat hunc Osee locum S. Paulus, I Cor. cap. xv, 54: sed ex versione Septuaginta hoc modo: «Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus?» Unde patet hic duplicem esse ex Hebræo versionem, utramque canonicam: tam enim nostra hic in Osee, quam Septuaginta, quos sequitur Paulus, est canonica.
Ubi nota primo: Hebræum אהי ehi significat ero, uti vertit Noster hic vers. 14; secundo, ut R. Jona, ehi per metathesin sumitur pro איה aiie, id est ubi, uti vertunt Septuaginta et Paulus, I Cor. cap. xv, 55, et ita to ehi vertit Noster, Septuaginta et Chaldæus hic, vers. 10. Nota secundo: Pro mors tua hebraice est דברך debarecha: quod si a דבר deber deducas, significat pestes tuæ, q. d. O mors, ero plenissima pestis et mors tua; et, ut Symmachus vertit: Ero plaga tua. Sin a דבר dabar, id est verbum, deducas, significat, ubi verba tua, vel sermones tui? ut vertit Aquila et Vetus Editio. Septuaginta vertunt δίκη, hoc est causa; pro quo Paulus hic habet νίκος, id est victoria. Unde putant aliqui Paulum apud Septuaginta legisse νίκος, vel νίκη, pro δίκη: sed omnia vetera exemplaria Septuaginta interpretum, teste Hieronymo, habent δίκη, id est causa. Melius ergo dicemus Apostolum immutasse verba, non sensum, cum pro causa posuit, victoriam; Græcum enim δίκη quatuor significat: Primo, causam forensem, et, ut Hieronymus in Osee cap. xiii, vertit, contentionem, q. d. Ubi est, o mors, causa tua contentiosa, qua in Dei judicio homines ob peccatum mortis reos peragebas et vincebas? Secundo, significat δίκη sententiam, q. d. Ubi est, o mors, sententia tua? scilicet omnes tibi, id est morti, adjudicati sunt. Tertio, significat jus, q. d. Ubi est jus quod olim habebas in omnes? Quarto, significat pænam, q. d. Ubi est pæna illa durissima qua homines puniebas et perdebas? et hoc quartum alludit ad Hebræum deber, id est pestis; priora tria alludunt ad dabar, id est verbum. Ex quibus patet in re causam idem esse quod victoriam.
Nota tertio: Pro morsus tuus hebraice est קטבך katabcha, quod Symmachus occursum vertit; Theodotion et Vetus Editio, plagam et conclusionem; Septuaginta, κέντρον, id est stimulus, aculeus, quo scilicet mors homines confodiebat et occidebat. Proprie katabcha significat excisionem, qua Christus mortem omnia succidentem succidit. Hoc enim est katob, scilicet evulsio, excisio, excidium, seu exitium, hoc est lues subito evellens et exscindens: qualis est febris valida, pestis, apoplexia, quæ subito mortem adfert, ipsaque mors subitanea, quæ hominem avellit et exscindit. Noster apte vertit morsum. Ubi adverte: morsus hic tam passive, quam active sumi potest, q. d. Ego Christus mordebor a te, o mors, et o inferne; sed ita ut a te morsus te vicissim mordeam, ita ut a te quasi absorptus viscera tua disrumpam, itaque fideles electos educam e ventre tuo.
Nota quarto: Pro inferne, ut habent Hebræa, et Noster, et Græca, I Cor. cap. xv, 55: Ποῦ σου, ᾅδη, τὸ νίκος, ubi est, o inferne, victoria tua? Interpres noster hic vertit: «Ubi est, mors, victoria tua?» eodem sensu: infernus enim et mors significant statum mortuorum: omnes olim ante Christum post mortem in limbum descendebant. Sic Act. cap. ii, 24, et alibi, Græcum θανάτου, id est mortis, noster Interpres vertit, inferni. Eodem ergo redit versio Septuaginta, quam sequitur Paulus, cum nostra et Hebræo. Sensus ergo est: Ubi est, mors, victoria et stimulus tuus, quo solebas homines occidere, eisque dominari? q. d. Periit, confractus est a Christo, qui est mors tua, o mors, et morsu suo te, o inferne, disrupit et absorpsit.
Ubi adverte: hoc cœptum est impleri cum Christus resurrexit, et animas sanctorum e limbo reduxit, sicque ex inferis quasi morsu hanc partem abstulit. Ita Anselmus et Origenes, homil. 22 in Evang., et S. Augustinus, serm. 137 De Tempore: perfecte autem implebitur in communi resurrectione, ut docet Apostolus. Pulchre S. Hieronymus, in Epitaphio Nepotiani ad Heliodorum, mortem alloquens, illique cum Paulo insultans: «Qui, inquit, per Osee quondam tibi rigidus minabatur: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne, illius morte tu mortua es, illius morte nos vivimus? devorasti, et devorata es, dumque assumpti corporis Christi sollicitaris illecebra, et avidis faucibus prædam putas, interiora tua adunco dente (vel, ut alii legunt, unco) confossa sunt. Gratias tibi, Christe Salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideres, occidisti.»
Denique Syrus secutus Septuaginta vertit: Ubi est igitur victoria tua, o mors? aut ubi est aculeus tuus, inferne? Et Arabicus Alexandrinus: Ubinam scientia tua, o mors, et ubi spina tua? puta stimulus tuus. Et Arabicus Antiochenus: Ubi est causa tua (lis tua, jus tuum), o mors? Et ubi telum (vel gladius) tuum, o inferne?
Audi S. Augustinum, serm. 137 De Tempore, et ex eo S. Gregorium, homil. 22 in Evangel.: «Ero, ait, mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne; id namque quod occidimus, agimus ut penitus non sit: ex eo enim quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus occidit mortem, mors mortis exstitit: quia vero ex inferno partem abstulit, et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Ait ergo: Ero mors tua, o mors, ac si aperte dicat: Quia in electis meis te funditus perimo, ero mors tua. Ero morsus tuus, inferne, quia, sublatis eis, te ex parte transfigo.» Celebrant veteres robur, victorias et
triumphos Achillis, Herculis, Samsonis, Alexandri, Julii Cæsaris, et similium, quibus nemo in hac vita resistere valuit; sed hi omnes a morte victi sunt, et ad inferos descenderunt. Solus Christus domitor est mortis et inferni. Unde ait ipse, Apocal. cap. 1, 18: «Habeo claves mortis et inferni.» Et cap. xx, 13: «Mors et infernus dederunt (Christo judici) mortuos suos. Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis.» Itaque in die judicii mors et infernus in triumphum ducentur a Christo, ejusque currum triumphalem sequentur, juxta illud Habac. cap. iii, 5: «Ante faciem ejus ibit mors. Et egredietur diabolus ante pedes ejus.» Insuper fecit Christus ut non tantum ipse, sed et omnes ejus milites et sequaces infernum et mortem vindicent, de iisque triumphent.
Præclare S. Bernardus, sermone 26 in Cantic., describens mortem lætam et felicem Gerardi fratris sui: «Non, inquit, dubium quin ad illos ieris, quos circa medium extremæ noctis tuæ invitabas ad laudem, cum in vultu et voce exsultationis subito erupisti in illud Davidicum, stupentibus qui assistebant: Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis. Jam tibi, frater mi, nocte adhuc media diescebat, nox sicut dies illuminabatur. Prorsus illa nox illuminatio tua in deliciis tuis. Accitus sum ego ad id miraculi, videre exsultantem in morte hominem, et insultantem morti: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Jam non est stimulus, sed jubilus. Jam cantando moritur homo, et moriendo cantat. Usurparis ad lætitiam mater mœroris, usurparis ad gloriam gloriæ inimica, usurparis ad introitum regni porta inferi, et fovea perditionis ad inventionem salutis, idque ab homine peccatore.» Causam subdit: «Juste nimirum, quia tu inique in hominem innocentem et justum potestatem temeraria usurpasti. Mortua es, o mors, et perforata hamo quem incauta glutisti, cujus illa vox est in Propheta: O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne. Illo, inquam, hamo perforata, transcuntibus per medium tui fidelibus, latum lætumque exitum pandis ad vitam. Gerardus te non formidat, larvalis effigies. Gerardus per medias fauces tuas transit ad patriam, non modo securus, sed et lætabundus et laudans.»
Ita SS. Vincentius, Laurentius, Sebastianus, aliique martyres, tortoribus, tormentis et morti per Christi gratiam et robur insultarunt. Ita sancti Confessores, Anachoretæ, Religiosi in morte exsultarunt, et etiamnum exsultant: quia mortem moriendo superant, et ad beatam immortalitatem transeunt, uti multis demonstrat noster Hieronymus Platus, lib. I De Bono status religiosi, cap. xxxi. Neque Religiosi tantum, sed et fideles quique. Hinc illæ eorum voces: «Mors Christiano ludus est. Maturus ævi est, qui pro Christo potest mori. Vita mihi in tædio, mors in desiderio. Vita mihi non eripitur, sed in melius commutatur. Nunc mori desino, et vivere incipio.» In hac enim vita «propter te,» o Domine, «mortificamur tota die.» S. Cyprianus audiens sententiam mortis: «Gratias, inquit, ago Deo omnipotenti, qui me a vinculis hujus corporis dignatur absolvere.» Idem, epist. 1 ad Cornelium, laudans ejus et populi Romani in fidei confessione constantiam: «Intellexit adversarius, inquit, milites Christi vinci non posse, mori posse, et hoc ipso invictos esse, quia mori non timent.» Nam, ut ait S. Bernardus, tractat. De Natura et dignitate divini amoris, cap. xv: «Hunc transitum ad vitam miseri infideles mortem appellant, fidelis autem quid, nisi Pascha? quia moritur mundo, ut perfecte vivat Deo: ingreditur locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.»
Denique ex hoc loco, et ex I Petr. cap. iii, 19, ubi dicitur Christus prædicasse inferis, Origenes et nonnulli alii opinati sunt Christum aliquando omnes damnatos ex inferno liberaturum, ac consequenter omnes damnatos aliquando salvandos. Ita censuit Marcion, Christum in suo ad inferos descensu omnes animas damnatas liberasse, uti referunt Irenæus, lib. 1, cap. xxix, et Epiphanius hæres. 24. Sic multi putant animam Trajani Imperatoris precibus S. Gregorii ex inferno fuisse liberatam. Et in nonnullis Patrum historiis (teste Niceta in orat. 42 Nazianzeni) refertur Platonem apparuisse cuidam christiano, qui ei sæpe maledicebat, ac dixisse: «Ego quidem peccatorem me esse non inficior; verum cum Christus in infernum descendit, nemo ante me ad fidem accessit.» Verum hæc apocrypha sunt, fabulosa et hæretica, uti docet Bellarminus, lib. II De Purgat. cap. viii; Suarez, III part. Quæst. lii, art. 8, disp. 33, sect. iii, et alii.
Christus ergo descendens ad inferos, solum Patres e limbo, et animas purgatas, vel purgantes e Purgatorio liberavit. Pie enim multi censent Christum triumphatorem in suo descensu ad inferos, omnibus in Purgatorio existentibus dedisse jubilæum, et primas indulgentias, nimirum plenariam culparum ac pænarum remissionem. Sic enim solent reges, cum alicubi inaugurantur, reos omnes e carceribus liberare. Hoc enim decet beneficentiam et magnificentiam novi principis, ut felix sit regni auspicium, utque opinionem clementiæ sibi conciliet. Unde S. Gregorius, lib. XIII Moral. xx, asserit Christum descendendo ad inferos liberasse omnes electos. Et S. Augustinus, serm. 137 De Tempore: «De electis suis, inquit, nullum apud inferos reliquit.» Et S. Anselmus in Elucidario: «Omnes absolvit, et in gloriam duxit rex gloriæ,» juxta illud Isaiæ, cap. xlix, 9: «Dices his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris sunt: Revelamini.» Huc quoque inclinat Marsilius in III, Quæst. xiii, art. 2, dub. 3; Major in III, dist. xxii; Gabriel ibid., dub. ult.; Dominicus Soto in IV, dist. xlv, Quæst. 1, art. 1. Gerson, alphabeto 83, litt. F, dicens Christum forte Purgatorium evacuasse: licet D. Thomas, III part., Quæst. lii, art. 8, et ibidem Suarez suspicientur Christum non omnes Purgatorio liberasse, sed aliquibus tantum hanc gratiam indulsisse, nimirum illis solis, qui ad illam magis dispositi erant, v. g. qui singularem aliquam perfectionem fidei ac devotionis erga Christum, vel passionem, aut gloriam ejus habuerunt dum viverent. Durius est quod censent Durandus in III, dist. xxii, Quæst. iv, Richardus, ibid. art. 3, Quæst. ii; Abulensis, paradoxo V, cap. cxviii, Christum nil penitus indulsisse animabus Purgatorii, sed tantum illas liberasse; quæ jam omne debitum pœnæ exsolverant.
Mystice S. Augustinus, libro LXXXIII Quæst., Quæst. lxx, et epist. 57 ad Dardanum, per mortem accipit concupiscentiam, sive fomitem peccati: hæc enim concupiscit et contendit contra spiritum: hanc enim mortem, inquit ipse, peccato meruimus. Hæc mors et contentio auferetur in resurrectione et gloria cœlesti: nulla enim erit contentio inter carnem et spiritum, cum mortale hoc induerit immortalitatem: «Mortem, inquit, significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quæ resistit bonæ voluntati delectatione bonorum temporalium fruendorum. Non enim diceretur: Ubi est contentio tua? si non restitisset et repugnasset... Ipsius contentio etiam illo loco describitur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Hæc enim sibi invicem resistunt et adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. Fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro illuminato et vivificato, id est bonæ voluntati subjiciatur. Hanc autem mortem meruimus.» Et mox: «Ergo aculeus mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio, quæ jam possit resistere bonæ voluntati, et cum dolore confici: quam delectationem, quia in defectu est animæ deterioris effectæ, jure mortem vocamus. Tunc itaque absorpta erit mors in victoriam, cum per sanctificationem in omni parte hominis perfectam delectatione spiritualium delectatio carnalis obruitur.»
Consolatio abscondita est (hebraice abscondit se) ab oculis meis. — Ita Hebræus, Septuaginta et alii passim. Perperam ergo Chaldæus et Theodotion vertunt, ab oculis ipsorum, puta Israelitarum cum exscindentur, q. d. Auferam ab illis omnem consolationem, auferendo meam præsentiam et majestatem, et consequenter omne bonum ab eis. Jam «abscondita est,» id est brevi certoque abscondetur. Rursum pro consolatio hebraice est נחם nocham, quod tria significat, consolationem, commiserationem, et pænitentiam. Consolationem vertit Noster et Septuaginta; at recentiores, ut R. David, et ex eo Leo Hebræus, Pagninus et Arias vertunt, pænitudioem, q. d. Abscondetur, id est non veniet in conspectum meum pænitudo, hoc est, non mutabo sententiam meam de Israelis excidio pænitentia ductus, ut sæpe hactenus feci, sed sine ulla commiseratione certo et obfirmate eum disperdam. Verum quomodo hæc cohærent cum consolatione summa, quæ præcessit: «Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne?» Rursum hæc ad Christum spectant, non ad Israelem, uti paulo ante demonstravi.
Dico ergo, sensus est quem dat S. Hieronymus: «Dum video et considero, inquit, duram mortis necessitatem (eo quod nullus sit hominum qui vivat, et non moriatur), non valeo consolari; quidquid mente concepero, dolorem meum non potest mitigare, cernentis charissima inter se nomina morte sejungi: ipse, inquit, infernus inter fratres dividit,» q. d. Dum contemplor omnes homines mori, et ad infernum descendere, dum video mortem omnia depasci, et fratres a fratribus separare, valde contristor, sed me consolor, dum ad Christum mortis domitorem oculos reflecto. Ille enim id quod promisit: «Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne,» sine dubio reipsa præstabit. Huc accedit Lyranus, qui hanc accipit quasi vocem a morte per Christum suscitandorum, sed anxiorum, eo quod nesciant suam sortem, an scilicet in die judicii inter electos ad dexteram, an inter reprobos ad sinistram collocandi sint, donec Christus judex inter fratres dividat, et cuique suam sortem, locum et mercedem pro meritis attribuat. Hæc expositio huic loco congrua est et apposita.
Versus 15: For he shall divide among brothers
15. Quia ipse inter fratres dividet. — «Ipse,» scilicet «infernus,» non captivitatis Assyriacæ, ut vult Theodoretus et Arias, q. d. Quia Ephraim fecit schisma, et divisit se a fratribus, puta a duabus tribubus, idcirco adducet Deus ventum urentem, puta Salmanasar, qui eum in captivitate dividat et dispergat: sed infernus proprie dictus; hic enim dividit fratres vivos a mortuis, quos absorbet: ipsos etiam mortuos dividit, dum unus hoc loco, alius alio in inferno pro operum diversitate collocatur. Ita Hieronymus et Haymo. Aliter Lyranus. Ipse, inquit, scilicet Christus, dividet in judicio homines justos ab injustis, puta electos a reprobis.
Nota: Pro dividet, uti vertunt Noster et Septuaginta, legentes in Hebræo יפריד iaphrid, jam in Hebræo legitur יפרי iaphri, id est multiplicabit, crescet, fructificabit; unde deducitur nomen Ephraim, id est frugifer, crescens, multiplicans. Inde enim Joseph filium sibi natum vocavit Ephraim, dicens: «Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ,» puta in Ægypto, in qua fui incarceratus, pauper et miser, Gen. xli, 52. Quam nomenclaturam confirmans et extendens Jacob, pater Joseph, benedicens Ephraim dixit: «Semen illius crescat in gentes,» Gen. cap. xlviii, vers. 19. Alludit ergo iaphri ad Ephraim, de quo est sermo, q. d. Ephraim juxta etymon suum erat Ephraim, id est frugifer; crevit enim et germinavit in multam sobolem, juxta benedictiones avi sui Jacob, quamdiu in cultu et lege Dei stetit: at quia jam ab eo descivit, adducam ventum urentem, qui omnia hæc ejus germina arefaciat. Ita Clarius et Pagninus. Aut, ut Chaldæus: Quia, inquit, multiplicaverunt opera corrupta, ideo adducam regem fortem, puta Salmanasar, qui eos puniat et perdat. Melius Vatablus et alii hoc de Christo accipiunt, q. d. Christus est Ephraim, qui iaphri, id est multiplicabit electos suos in die judicii, tum numero, tum gloria, uti in hac vita multiplicavit eos gratia, meritis et virtutibus. Optime de inferno accipias, hunc enim demonstrat pronomen ipse, q. d. Quia infernus in immensum crevit, itaque dilatavit os suum, ut majorem hominum partem absumpserit, idcirco adducet urentem ventum Dominus, scilicet
id est frugifer; crevit enim et germinavit in multam sobolem, juxta benedictiones avi sui Jacob, quamdiu in cultu et lege Dei stetit: at quia jam ab eo descivit, adducam ventum urentem, qui omnia hæc ejus germina arefaciat. Ita Clarius et Pagninus.
Adducet urentem ventum Dominus. — Per ventum urentem, Theodoretus accipit Cyrum, Arias et Clarius Salmanasar: hic enim Israelitarum, ille Babyloniorum terram, venasque opum, omniaque desiderabilia et pretiosa quasi ventus urens siccavit, perdidit et rapuit. Verum dico «ventum urentem» esse Christum, q. d. Quia infernus fratres a fratribus divisit, idcirco Deus Pater Christum quasi austrum urentem in orbem induxit, cum eum de inculto hujus mundi deserto, æque ac de inarato B. Virginis utero, quasi de deserto suscitavit, ut venas mortis, puta peccata quibus ad mortem et infernum, quasi ad communem plenumque malorum fontem tendimus, siccaret et aboleret, ipsumque fontem, puta mortem et infernum, desolaret, ac diriperet animas SS. Patrum et Sanctorum, quas mors et infernus, ut supellectilem maxime pretiosam et desiderabilem, in thesauris suis habebat, et arcte retinebat. Ita S. Cyrillus, Hieronymus, Rupertus, Haymo et alii.
Rursum non incongrue Lyranus et Vatablus per ventum urentem accipiunt ignem conflagrationis mundi, quem Christus quasi administrum præmittet, ut omnes mortis et inferni venas, puta peccata et peccatores, omnemque mundi concupiscentiam perdat et comburat. Hic enim ignis admixtum habebit ventum, quo propelletur per omnes mundi partes, ut universa quaquaversum consumat. Ad Christum enim hæc omnia spectant, ad eum enim avolare cœpit vers. 14, de eoque loqui pergit usque ad finem capitis. Hisce enim omnibus describit Christi de morte et inferno victoriam, spolia et triumphum, ita tamen ut alludat ad Cyri, vel Salmanasar victorias, spolia et triumphos. Sicut enim hi impios perdiderunt, ita et Christus; et sicut Cyrus pios Babylone, ita Christus credentes in se a morte et inferno liberavit. Quare accommodatitium est, non litterale, quod S. Hippolytus episcopus et martyr, tract. De Consummat. mundi, initio, per ventum hunc urentem intelligit Antichristum: «Ecquis, inquit, alius ventus uredinis a deserto, quam Antichristus, qui temporibus suis deleturus est et desiccaturus venas aquarum, et fructus arborum, propterea quod homines amplexuri sunt opera ejus? Itaque delebit eos, ipsique servient in impuritate ipsius.»