Cornelius a Lapide

Osee XIV


Index


Synopsis Capitis

Prædicit Samariæ excidium, eo quod toti Israeli fuerit dux idololatriæ. Hortatur ad pœnitentiam, eique formulam pœnitentiæ, confessionis et deprecationis præscribit, qua postea usi sunt Israelitæ conversi ad Christum, quibus proinde, vers. 5, veniam omnemque Dei gratiam et benedictionem pollicetur, quam variis promissis et parabolis explicat et exaggerat; versu enim 3, avolat ad Christum, indeque usque ad finem capitis felicitatem Israelis, id est populi fidelis et christiani, ample fuseque describit.


Textus Vulgatae: Osee 14:1-2

1. Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur. 2. Convertere, Israel, ad Dominum


Versus 1: LET SAMARIA PERISH. -- The word pereat can be properly taken as an optative, as ...

1. PEREAT SAMARIA. — To pereat potest proprie accipi ut optativum, quasi Propheta conformans se voluntati Dei vindicis, ex zelo justitiæ justeque vindictæ ad sarciendum Dei honorem a Samaria violatum, optet ut ipsa dispereat. Melius tamen accipias optativum pro futuro, scilicet pereat pro peribit, ut sit propheticum. Ita Hebræa et Septuaginta. Sic et alibi optationes extremorum malorum in viris sanctis, pro prophetiis et prædictionibus eorumdem accipiuntur, ut Psalm. LXVIII, 29: « Deleantur, » id est delebuntur, « de libro viventium, et cum justis non scribantur, » id est non scribentur. Sensus ergo est, q. d. Prima peccavit Samaria inducendo vitulos aureos, prima ergo et ultima puniatur: prima in suis contribulibus, quos videbit ab Assyriis jugulari et vastari; postrema in seipsa, cum ab iisdem ipsa ejusque populus jugulabitur et vastabitur, itaque disperibit.

Pro pereat hebraice est תשאם tescam, quod et desolari sive perire, et peccare significat, quia sæpe peccatum est causa desolationis et perditionis. Unde Chaldæus vertit: Peccati rea est Samaria; Leo Hebræus et Pagninus, delinquet, vel peccabit, id est peccavit, Samaria. Utrumque sensum nexuit Symmachus dum vertit, pœnitebit, id est, pœnam peccati luet « Samaria, » ideoque proprie pœnitebit eam peccati, sed sero.

QUONIAM AD AMARITUDINEM CONCITAVIT (Leo Hebræus, exacerbavit) DEUM SUUM. — Septuaginta: Quia restitit contra Deum. Mira ergo est peccati acerbitas, utpote quæ Deum benignissimum et dulcissimum amaricet et exacerbet.

PARVULI EORUM ELIDANTUR, — id est elidentur, ut habent Hebræa, puta ad saxa et muros, itaque occidentur.

ET FŒTÆ (id est, matres gravidæ et prægnantes: ita Hebræa, Septuaginta et Chaldæa) EJUS DISCINDANTUR, — id est, discindentur una cum fœtu quem utero gestant. Utrumque notat extremam iram, furorem et sævitiam barbaram hostium Assyriorum, ac consequenter gravissimum scelus Samariæ, quod hanc in se Dei iram concitavit. Quocirca Elisæus prædicens Hazaeli quod futurus esset rex Syriæ, quodque parvulos Israelis elide-

ret, et prægnantes divideret, conturbatus est usque ad suffusionem vultus et flevit, IV Reg. cap. VIII, 11. Ita accidisse reipsa Samariæ certum est ex hoc oraculo, etiamsi in libris Regum id non narretur.


Versus 2: RETURN, O ISRAEL, TO THE LORD. -- Note here the alternating feelings of God and ...

2. CONVERTERE, ISRAEL, AD DOMINUM. — Nota hic alternantes Dei et Prophetæ affectus. A minis enim subito transcunt ad blanditias, ut ostendant pietatem et clementiam Dei, quæ minatur non ut perdat, sed ut corrigat, salvet et ad se reducat Israelem.

Moraliter, nota hic veram et plenam conversionem esse, qua mens a venere, vino aliisque cupediis, quas prius adamabat, aversa, tota convertitur ad Deum, illique tota copulatur et adhæret. Conversio, ait Albertus et ex eo Sanchez hic, est mutatio situs, ut quæ sinistra sunt, dextra fiant; et contra sinistra, quæ dextra fuerant; quæ anteriora, posteriora; quæ superiora, inferiora. Ad quem locum et gradum nisi pervenerit qui sibi in pœnitentiæ nomine gratulatur, sane ad Dominum usque non perveniet. Avarus dextras, anteriores et superiores habuit opes terrenas et caducas; sinistras, posteriores et inferiores habuit opes spirituales et cœlestes; necesse est ut harum situm et ordinem convertat, si Deo perplacere velit, ut scilicet ad dexteram, ante et superiori loco constituat opes cœlestes; ad sinistram vero, posterius et inferiori loco terrestres. Unde S. Gregorius, in lib. I Reg. cap. VII, lib. III: « Perfecte, inquit, convertitur, qui quod semel prave egerat, plangit; quod rursum plangat, ultra non repetit. » Et S. Augustinus, serm. 3 in Domin. I Quadrag., docet illum non esse conversum, qui priorum vulnerum cicatrices aperit et resauciat. Idem, lib. VIII De Gen. ad litter. cap. XII: « Tota, inquit, hominis actio bona est, converti ad eum a quo factus est, et ab eo justus, pius, sapiens beatusque semper fieri, non fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire. » Cum enim quis sanatus est, recedit a medico, et manet sanus: cum vero quis a peccato sanatur, et convertitur ad Deum, debet semper illi adhærere, ac dicere: « mihi autem ad-

ritualia, quæ tuis amicis conferre soles, uti patribus nostris nobisque olim, dum te coleremus, ea contulisti.

ET REDDEMUS VITULOS LABIORUM NOSTRORUM. — Hic explicat quod dixit: « Accipe bonum; » bonum enim hoc, aut boni hujus effectus et fructus sunt vituli, id est hostiæ, « labiorum, » puta Dei laudes et gratiarum actiones, quas pro venia bonisque a te acceptis, labiis nostris tibi offeremus loco vitulorum. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Vatablus, Arias et alii, vel, ut alii, reddemus tibi vitulos, quos tibi labiis nostris vovimus et oblaturos promisimus. Ridicule hæc accipiunt Judæi, q. d. Cum ob vastatum templum non possimus Deo offerre vitulos veros et reales, offerimus ei vitulos labiales, puta lectionem Levitici de sacrificiis in Synagogis, itaque satisfacimus Deo et legi, uti prædixit Osee. Septuaginta vertunt, fructus labiorum. Hebræum enim פרים, si punctes פָּרִים parim, significat vitulos; si פְּרִיִם periim, significat fructus. Huc allusit Apostolus, Hebr. cap. XIII, 15, cum ait: « Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructus labiorum confitentium nomini ejus; » vox enim id est significat eum alio, scilicet huc, alludere. Præscribit hic Propheta Israeli, et cuivis pœnitenti formulam confessionis, pœnitentiæ et deprecationis, nimirum, ut dicant Deo, primo: « Omnem aufer iniquitatem; » secundo: « Accipe bonum; » tertio: « Reddemus vitulos labiorum nostrorum; » quarto, « Assur, » etc. Hac utamur in culpis et cladibus tum privatis, tum publicis. Unde S. Ambrosius, epist. 28 ad Theodosium, per vitulos labiorum accipit confessionem peccatorum: « Erant, inquit, tunc (tempore Davidis) sacrificia pro delictis; hæc nunc sunt sacrificia pœnitentiæ, » qua quasi cultro occidimus priores iniquitates et cupiditates, hominemque veterem cum dolore et pudore, ut novus homo incipiat vivere Deo, legi et virtuti.

et custodiente Deo, dum obedienti subjectoque dominatur, etc.; eo autem absente, continuo tenebratur. » S. Bernardus, serm. 1 De S. Paulo, eum statuit exemplar perfectæ conversionis: « Hæc plane, fratres, inquit, perfectæ conversionis est forma. Paratum, inquit, cor meum Deus, paratum cor meum. Domine, quid me vis facere? O verbum breve, sed plenum, sed vivum, sed efficax, sed dignum omni acceptione! Quam pauci inveniuntur in hac perfectæ obedientiæ forma, qui suam ita abjecerint voluntatem, ut ne ipsum quidem cor proprium habeant, sed quid Dominus velit, omni hora requirant, dicentes sine intermissione: Domine, quid me vis facere? etc. Sic enim decet, sic omnino dignum est, non meam a te, sed a me tuam quæri et fieri voluntatem. »

CORRUISTI IN INIQUITATE TUA, — q. d. Per, et propter iniquitatem tuam corruisti in tot ærumnas.


Versus 3: Take with you words (namely, soft and tearful, as well as pious and holy words, ...

3. Tollite vobiscum verba (scilicet mollia et lacrymosa, æque ac pia et sancta, quasi dona et munera gratissima, quæ Dei irati et exacerbati cor mulceant, leniant et ad misericordiam inflectant, puta verba humilitatis, pœnitentiæ, confessionis, deprecationis et laudis Dei, nimirum) DICITE EI: OMNEM AUFER INIQUITATEM, — pœnitet nos peccasse, condona ergo, et condonando aufer, quæsumus, iniquitatem nostram.

ACCIPE BONUM, — tam animum nostrum, quam verbum, q. d. Accipe cor nostrum contritum, accipe bonum pœnitentiæ et deprecationis nostræ.

Secundo, « accipe bonum, » id est, effice ut malitia et iniquitate nostra sublata, per te bono gratiæ tuæ cum vita et salute donemur, ut sic deinceps bona nostra tum opera, tum sacrificia, nosque totos quasi tibi deditos, tuosque in gratiarum actionem accipias. Unde Chaldæus vertit: Accipe nos jam bonos, et tibi devotos, simul et bona operaque quæ tacite a te petimus, ut ea tibi reddamus, tuque ea a nobis in sacrificium vel oblationem eucharisticam accipias. « Accipe » ergo, id est « da bonum, » quod vicissim a nobis accipias. Est metalepsis: ad blandiendum enim artificiosi mendici dicunt: Accipe, non Da, q. d. Da non tam nobis, quam tibi; quia nos illud tibi reddemus, tuque illud rursum a nobis in oblationem et gratiarum actionem accipies. Simili schemate dicitur Psalm. LXVII, 19: « Ascendisti in altum, etc., accepisti dona in hominibus; accepisti, id est dedisti, mittens Spiritum Sanctum ejusque dona in Apostolos in Pentecoste, rursus ab eis illa accepturus per laudem et eucharistiam, uti explicat Apostolus, Ephes. cap. IV, 8. Vide ibi dicta. Est ergo antithesis, q. d. « Aufer iniquitatem: » et pro ea « accipe bonum, » id est confer gratiam, da justitiam. Rursum aufer iniquitates, pœnas et mala ob eam nobis inflicta, vel infligenda, et pro eis confer bonum, puta tuum favorem, beneficentiam, omniaque bona, tum corporalia, tum spi-

QUIA EJUS, QUI IN TE EST, MISEREBERIS PUPILLI, — q. d. Misereberis, o Domine, Israelis, qui quasi sine patre et matre, ac ab omnibus derelictus, quasi pupillus « est in te, » id est tuus est, ac tuæ curæ relictus et creditus, ideoque in te uno omnes spes suas reponit: « Tibi enim derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. » Sic I Petri, cap. V, 2, dicitur: « Pascite qui in vobis est, » id est qui vobis creditus, et vestræ quasi pastorum curæ commissus est, « gregem Dei. » Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Cyrillus et alii.

Secundo, pupillus « est in te, » o Domine, per memoriam, miserationem et curam; sicut enim objectum amatum est in amante per amorem; ita miser, v. g. pupillus, est in Deo miserante per misericordiam. Hebræa enim habent: Quia in te est miseratio pupilli; Septuaginta, in te misereberis pupilli, q. d. In te tuisque visceribus, o Domine, intimam et visceralem compassionem, miserationem et misericordiam habet pupillus; hoc enim significat ירחם יתום ierucham iatom. Hæc ergo est ingens consolatio pupillorum et miserorum, quod in Deo, Deique memoria, miseratione et providentia, quasi in Dei visceribus sint, in eaque securi vivant et habitent, juxta illud Psal. XC, 1: « Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur. » Hucusque formula precationis Israelis pœnitentis. Huic occurrit benignus Dominus ac respondet:


Versus 5: I WILL HEAL THEIR BACKSLIDINGS.

5. Sanabo contritiones eorum. — Hebraice משובתם mescubatam, id est aversionem eorum, puta apostasiam, qua a me ad idola desciverunt. « Sanabo, » inquam, cum pœnitebunt, dicentque: « Omnem aufer iniquitatem, » etc., uti præcessit: quod fiet umbratice et typice, cum e captivitate dimittentur per Cyrum, inquit Ruffinus; plane vero et plene fiet per Christum, q. d. Per Christum evangelizantem sanare incipiam, et sub finem mundi per eumdem judicantem et beantem perfecte sanabo contritiones, id est vulnera, Israelitarum, quæ ex contritione vel confractione fieri solent, vulnera, inquam, animæ, puta aversionem a Christo et Deo. Faciam enim ut videant suas ærumnas esse pœnas aversionis suæ a me, indeque pœnitentes convertantur ad me, Christumque meum salvatorem et Messiam suum agnoscant. Sequentia enim sublimiora sunt, quam ut Cyro conveniant. Ergo ad Christum transit hic de more Propheta, suaque oracula concludit læto de Christo ejusque redemptione nuntio. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Haymo, Vatablus et alii passim. « Diligam eos spontanee, » puta sine eorum meritis, gratuite et ex mera benevolentia. Hebraice est נדבה nedaba, id est animo liberali, regio, magnifico. Unde Leo Hebræus vertit, liberalissime.


Versus 6: I WILL BE AS THE DEW, ISRAEL, etc

6. ERO QUASI ROS, ISRAEL, etc. — Syrus: Ero quasi ros Israeli, et germinabit quasi lilium; Arabicus uterque: Ero quasi ros Israeli, germinabit autem ut rosa, q. d. Sicut ros herbas leniter humectat et fecundat, ita ego lege, doctrina et gratia mea suaviter irrigans Israelem, eum virtutibus et bonis operibus fecundabo. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Vatablus. Hinc Ægyptii, ait Horus Apollo, lib. I, hierogl. 35, doctrinam indicantes, cœlum pingebant rorem fundens, innuentes quod sicut ros mollit herbas, non saxa, sic doctrina molliat et imbuat dociles, non stupidos, duros et indociles.

Secundo, q. d. Sicut ros e cœlo in terram noctu occulte descendit, ita ego Christus qui sum Filius Dei, e cœlo in uterum Virginis Israeliticæ occulte descendam, ex eaque carnem assumam, ut Israelem salvem: perinde ac ros in vellus Gedeonis descendit, significans Gedeonem liberaturum Israelitas de oppressione Madianitarum, Judic. cap. VI, 37. Hoc est quod ait Isaias cap. XLV, 8: « Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem. » Ita Rupertus, Lyranus et veteres Rabbini apud Galatinum, lib. III, cap. XVII, et lib. IX, cap. XI. Cur Christus comparetur rori et irrorationi varias rationes et analogias assignavi, Isaiæ cap. XLV, 8.

Tertio, aliqui per rorem accipiunt Eucharistiam, in quam Christus silenter et latenter instar roris illabitur, germinatque lilia virginitatis, de quibus mox; præsertim quia manna, quod fuit expressus typus Eucharistiæ, erat quasi ros concretus et conglaciatus. Imo Hebræi tradunt cum manna depluisse rorem, qui manna tegeret, sicut species panis in Eucharistia tegunt velantque corpus Christi, de quo plura dixi Exodi cap. XVI, 13 et sequent. Est ergo hic proportio analogica primi ad secundum, qualis est tertii ad quartum. Sicut enim se habet ros ad terram cui illabitur, eam fecundando; sic se habet divinitas, sive Verbum ad humanitatem tum Christi, cui per gratiam unionis hypostaticæ; tum nostram, cui per gratiam creatam et Eucharistiam illabitur, eam omnibus donis et bonis operibus fecundans.

GERMINABIT (Leo Hebræus, florebit) SICUT LILIUM, — q. d. Israel, rore gratiæ meæ irroratus, crescet et florebit ut lilium: primo, amplitudine et propagine. Sicut enim lilium mirifice crescit seque propagat; ita Israel, id est populus fidelis, per Christum et Apostolos toto orbe propagatus est. Secundo, candore castitatis et puritatis vitæ. Tertio, odore et fragrantia bonæ famæ. Ita Cyrillus et Theophylactus: Lilium, inquit, odoris fragrantiam habet, magnitudinem non habet, q. d. Sic vir doctus et sanctus quo humilior est, eo majorem virtutis et sapientiæ exhalat fragrantiam. Quarto, admirabili splendore virtutum; nam, ut ait Theodoretus: « Admirationem concitat lilii splendor. » Et Theophylactus: « Cum, ait,

Lilio enim nihil fecundius esse, ait Plinius, una radice quinquagenos sæpe emittente bulbos, Histor. natur. lib. XXI, cap. V. Qui et addit: Lilium rosæ nobilitate proximum est, nec ulli florum excelsitas major.

veritas, miracula puritas cordis, sacramenta pietatis arcanum, passionem patiendi voluntas, mortem libertas non moriendi, resurrectionem fortitudo, ascensionem exhibitio promissionum. »

in Ecclesia videris aliquem bene vivere, et luce virtutum coram hominibus splendere, illum vocato lilium. » Quinto, sicut lilium folia sursum erigit, etiam inter nimbos et grandines; ita Israel, id est sanctus, cor in cœlum ad Deum erectum habet tam in adversis, quam in prosperis. Ita Hebræi apud Galatinum, lib. III, cap. XVII. Israel ergo, id est fidelis et justus, similis est Christo, qui, ut ait S. Hieronymus Cant. cap. II, 1: « Ego flos campi, et lilium convallium; sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. » Sicut enim Christus in mundi hujus campo quasi lilium æstibus et imbribus laborum, persecutionum et dolorum, in medio spinarum, id est Judæorum, expositus fuit, inquit S. Ambrosius, lib. III De Instit. virg. cap. XII; ita et justus. Sexto, lilium symbolum est spei. Hinc in Romanorum Imperatorum nummis ab altera parte visitur Deus, dextera lilium protendens, cum hac inscriptione, spes publica, vel spes Augusta, vel spes P. R., teste Pierio hierogl. 35. Unde et Virgilius significans spem de Marcello conceptam, sic de eo canit VI Æneid.:

Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos / In tantum spe tollet avos. Et mox: Tu Marcellus eris: manibus date lilia plenis.

Sicut enim lilium convallium expositum est radiis solis corporei, ab iisque exspectat et haurit spiritum, vitam, decorem, et omne bonum; illi enim vegetatur et vivificatur; ita et vir bonus, præsertim si sit excellens, radiis divinæ providentiæ jugiter irradiatur, iisque alitur et augescit: ideo ab illis omne bonum sperat et postulat.

Septimo, Gregorius Nyssenus, homil. 4 in Cant., et S. Ambrosius, lib. De Virgin.: « Lilium, inquiunt, inter spinas significat, castitatem et virtutem spiritualium nequitiarum sentibus obsideri; unde nemo fructum referat, nisi qui cautus incedat. » Idem Ambrosius, lib. III De Virgin., explicans illud: Lilium inter spinas: « Nonne, ait, inter asperitates laborum contritionesque animorum boni flos odoris assurgit? quia contrito corde Deus placatur. » Vide S. Bernardum, serm. 48 in Cant., ubi inter cætera ait: « O candens lilium, o tener et delicate flos! increduli et subversores sunt tecum; vide quomodo caute ambules. Plenus est mundus spinis, in terra sunt, in aere sunt, in carne tua sunt; versari in his, et minime lædi, divinæ potentiæ est, non virtutis tuæ. » Idem, serm. 70 in Cant.: « Quot, ait, virtutes, tot lilia. Hinc Christus se lilium appellavit, quod totus versetur in liliis; et omnia quæ ipsius sunt, lilia sunt; conceptio, ortus, conversatio, eloquia, miracula, sacramenta, passio, mors, resurrectio, ascensio; quid horum non candidum, et non suavissime redolens? Porro ortum candidavit incorrupta virginitas matris, conversationem innocentia vitæ, eloquia

ET ERUMPET RADIX EJUS UT LIBANI, — id est faciet Israel et fidelis radices suas ita profundas, ut cedri aliæque arbores Libani, quæ cum sint excelsæ et vastæ, ac ventorum flatibus agitentur, profunde jaciunt radices, nimirum quantum in auras consurgunt vertice, tantum radicem in ima demergunt, ut nulla tempestate quatiantur, sed stabili mole diu consistant, ait S. Hieronymus, q. d. Pari modo Israel in Dei præsidio tutus firmusque per multa, imo omnia sæcula consistet, nec ullo hostium vel adversæ fortunæ vento loco suo demoveri poterit. Ita S. Hieronymus, Vatablus et Chaldæus, qui ita vertit: Habitabunt in robore terræ suæ, sicut arbor Libani quæ diffundit suam propaginem.

Secundo, Libanus hebraice significat thus. Unde de thure sic explicat Cyrillus: « Erit Israel sic tutus et firmus, uti est thuris planta, quæ alte jacit radices; talis est mens credentium, qui non moventur ventorum impulsu. » Talis fuit, et est constantia martyrum.

Tertio, Sanchez radicem metonymice sumit pro germine e radice pullulante, quomodo Christus vocatur « radix David, » id est germen e Davide quasi radice prognatum, Isaiæ cap. XI, et Apocal. cap. XXII. Germen enim proprie erumpere dicitur, non radix quæ sub terra se abscondit. Germen autem hoc Libano familiare esse cedrum, quæ est arbor procera et firma, ideoque immortalitatis et æternitatis symbolum. Unde Persius: « Et cedro digna locutus; » quin et Plinius, lib. XVI, cap. XL, cedrum et cupressum vocat « arbores æternis, » eo quod vetustatem et cariem non sentiant. Sensus ergo erit, q. d. Israel pene emortuus revirescet ut germen cedri, ut ejus adinslar in magnam celsitudinem et gloriam, eamque æternam excrescat. Verum primus sensus videtur genuinus: primo, quia Hebræa et Septuaginta habent, mittet, vel projiciet radices suas; mittere autem vel jacere radices, est profunde eas in terra quaquaversum spargere et firmare. Secundo, quia si radices proprie accipias, habebis hic causam propriam ejus quod sequitur: « Ibunt rami ejus; » ibunt, id est, spargent sese longe lateque. Nam quantum arbor deorsum in profundum et latum mittit radices, tantum sursum in altum et latum spargit ramos, juxta illud Virgilii IV Æneid., de quercu:

Ipsa hæret scopulis, et quantum vertice ad auras / Æthereas, tantum radice ad tartara tendit.

Tertio, quia ita seipsum in Comment. interpretatur S. Hieronymus; ipse enim est auctor versionis Vulgatæ. Unde huic sensui non obstat vox erumpet, quia radix non tantum in germina, sed et in fibras suas erumpere dicitur; cum enim

ipsa quæ prius videbatur arida et emortua, vim vitalem et vegetantem in se latentem foras emittit, et in fibras, quibus se in terra spargat et figat, exerit, erumpere dicitur.


Versus 7: HIS BRANCHES SHALL SPREAD (that is, they will advance, grow, and spread out)

7. IBUNT (id est promovebunt se, crescent, diffundent se) RAMI EJUS. — Per ramos accipit sobolem et liberos, præsertim spirituales, q. d. Israel magnam habebit sobolem filiorum, puta fidelium, quos ad Deum convertet, æque ac virtutum et bonorum operum. Unde Chaldæus vertit: Israelitæ crescent filiis et filiabus.

ET ERIT QUASI OLIVA GLORIA EJUS, — q. d. Erit Israel fecundus, speciosus et gloriosus instar olivæ frondibus, et fructibus undique circumdatæ et quasi coronatæ; hæc enim est gloria oleæ. Hoc est quod dicitur Psalm. CXXVII: « Filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. » Nota Ecclesiam et sanctum quemlibet vocari olivam, ob fecunditatem bonorum operum, ob præstantem charitatem, misericordiam, lenitatem et splendorem virtutum, horum enim symbolum est oleum. Sic de Elia et Henoch dicitur Apocal. cap. XI, 4: « Hi sunt duæ olivæ, et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. » Et Jerem. cap. XI, 16, de Israele dicitur: « Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. » Vide ibi dicta. Addit Martinus de Roa, lib. IV Singular. cap. VI, olivam pacis, deditionis et obedientiæ esse symbolum: ramos enim olivæ victoribus prætendunt dedititii, uti fecerunt Judæi Christo, dum in die palmarum quasi rex, victor et triumphator ingressus est Jerusalem; sicque explicat illud Psalm. CXXVII: « Filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ, » q. d. Filii tui tibi se submittent, eruntque obedientes, atque inter se non rixabuntur; sed concordes erunt et pacifici quasi olivæ novellæ. Chaldæus vertit: Splendor eorum sicut splendor candelabri sanctitatis. Candelabrum enim templi habebat lucernas septem ardentes oleo olivarum.

ET ODOR EJUS UT LIBANI. — Per Libanum, montem, vel etiam thus accipe: לבונה lebona enim hebraice vocatur thus; inde mons thure, cedro, pino, aliisque resinosis et odoriferis arboribus abundans, vocatus est Libanus. Hinc Chaldæus vertit: Odor eorum velut odor incensi aromatum. Et Cyrillus: « Odor, inquit, ejus ut thuris, odoris optimi est. Idcirco lex Mosis eum sacravit Deo. Odoratus itaque est fructus electorum et vocatorum. » Et Theophylactus: « Significatur, ait, eum qui seipsum offert Deo mente et spiritu orans, instar Libani fragrantiam suavis odoris habere. »


Versus 8: THEY SHALL RETURN THAT SIT IN HIS SHADOW,

8. CONVERTENTUR SEDENTES IN UMBRA EJUS, — q. d. E captivitate revertentur Israelitæ, ut sedeant plane securi, stabiles et fortunati in umbra, id est tutela, Christi. Ita Chaldæus, S. Hieronymus, Rupertus, Lyranus, et alii passim. Pronomen enim « ejus, » respicit Christum; ipse enim est dux Israelis, id est populi fidelis: de Christo enim continuo agit hic Propheta a vers. 5 usque ad finem capitis.

Aliter a Castro: « Ejus, » inquit, id est Israelis, q. d. Qui sedent in umbra Israel, id est qui se conjungunt Ecclesiæ et populo fideli, « convertentur » a vita carnali ad Christum, ejusque mores puros et sanctos induent.

Aliter et Arias: « Ejus, » inquit, id est Libani, q. d. Fideles convertentur ut sedeant semper sub umbra Libani, ejusque suavissimo odore etiam recreentur.

VIVENT TRITICO, — q. d. Israelitæ, id est fideles tempore Christi abundabunt annona spirituali, qua affluenter et deliciose pascant recreentque animas; annona, inquam, tum verbi Dei, ut ait Chaldæus, S. Hieronymus et Theodoretus; tum Eucharistiæ, ut ait Emmanuel. Hæc enim panem cœlestem, puta corpus Christi vivificum manducandum nobis exhibet sub specie panis triticei; et sanguinem ejusdem potandum præbet sub specie vini, de quo hic subditur: « Germinabunt quasi vinea, memoriale ejus sicut vinum Libani. » Hoc est « frumentum electorum, » de quo Zachar. cap. IX, 17, et panis vitæ, de quo Christus, Joan. VI, 50: « Hic est panis de cœlo descendens: ut si quis ex ipso manducet, non moriatur. » Et vers. 59: « Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. » Ita Haymo, Albertus et Lyranus. Hinc et Septuaginta vertunt, bibent (vel, ut Romani codices Caraffæ legunt, vivent), et inebriabuntur (licet Complutensia legant στηριχθήσονται, id est firmabuntur, vel confortabuntur) tritico. Triticum enim bibitur in potu ex eo confecto, puta in cerevisia, qua Transalpini ut vino deliciantur et inebriantur. Triticum ergo eis est cibus et potus, æque ac Eucharistia fidelibus. Unde S. Hieronymus exponens Septuaginta: « Bibent et inebriabuntur tritico, » hoc est, ait, « rerum omnium abundantia. Quod autem ebrietas hic non eversionem mentis, sed copiam rerum omnium significet, versiculus ille declarat dicens: Visitasti terram, et inebriasti eam, Psalm. LXIV; et Joseph convivium, in quo inebriasse dicitur fratres suos, Gen. cap. XLIII: Et Dominus loquens ad Apostolos: Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini fratres, Cant. V. Sive quia Dominus noster ipse est frumentum, et vinea, quicumque crediderit in eo, inebriari dicitur. Denique sequitur: Et efflorebit quasi vinea, memoriale ejus sicut vinum Libani. » Eucharistiæ ergo effectus unus e multis est, ut ex ea fideles fiant spiritualiter ebrii, juxta illud Psalm. XXII: « Calix tuus inebrians quam præclarus est! » Et Psalm. XXXV: « Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ; » ubi S. Augustinus: « Hoc calice, ait, inebriati erant martyres, quando ad passionem euntes, suos non agnoscebant. Quid tam ebrium, quam non agnoscere uxorem flentem, non filios, non parentes? Nolite mirari, ebrii erant. Ubi ebrii erant? Videte,

acceperant calicem unde inebriarentur. » Idem in Psalm. CIV, ad vers. 15: Et vinum lætificet cor hominis: « Videbitur, inquit, ista ebrietas in operibus vestris, videbitur in sancto amore justitiæ, videbitur postremo in alienatione mentis vestræ, sed a terrenis in cœlum. »

Quin et Rabbini ex hoc similibusque locis agnoscunt Messiam mutationem quamdam miram in frumento facturum, puta transsubstantiationem panis in corpus suum; hocque prædici Psalm. LXXII, 16: « Erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus: firmamentum enim idem est quod panis cor hominis confirmans. Nam hebraice est פסת בר pissat bar, quod Burgensis vertit, placentula frumenti; R. Emmanuel, vola, id est manus plena frumenti: proprie pissat bar est particula, libum, vel pugillus frumenti. S. Hieronymus vertit: Erit memoriale triticum; Chaldæus: Erit substantificus panis; Jonathan clarius: Erit placenta tritici in vertice sacerdotum. Denique veteres Rabbini verba hæc Psaltis exponunt de sacrificio panis delicatissimo, tempore Messiæ offerendo et comedendo. Leo Hebræus hic pro vivent frumento, vertit, reviviscent ut frumenta; quod Vatablus exponit, q. d. Fideles Christi gratia fortissime ferent afflictiones et persecutiones, iisque quasi vivificabuntur, uti triticum fert frigora hiemis, ex iisque vegetius et copiosius resurgit. Tribulationes ergo non enecant, sed vivificant fideles, eosque in vita spirituali corroborant, ut magnum in ea faciant incrementum, æque ac fructum in proximis. Unde Arabicus Antiochenus vertit: Et vivent, et permanebunt sine peccato, et permanebit memoria ejus sicut vitis, et sicut ligna (arbores) Libani, quæ sunt Ephraim: quid illi est cum idolis? Et ego qui corroboro eum velut arbores platani uberis, quæ scilicet ramis et frondibus luxuriat. Et Arabicus Alexandrinus: Et vivent, et saturabuntur de tritico, et germinabit quasi vinea, et erit sicut incensum. Denique de hoc vino quod germinat virgines, æque ac de frumento juvenum, sive electorum, plura dicam Zachar. IX, 17.

GERMINABUNT QUASI VINEA, — q. d. Fideles lætissime, uberrime, felicissime instar vineæ felicis et fertilis propagabunt se ad hanc, non upupæ, sed cycneam Dei vocem et promissionem. Nam upupa, ait Horus Apollo, lib. II, hierogl. 88, canens ante tempus vitium, magnam vini bonitatem et copiam prænuntiat. Unde Ægyptii, præsagium copiæ vini significantes, pingebant upupam.

MEMORIALE EJUS (hebraice זכרו zichro, id est memoria ejus) SICUT VINUM LIBANI. — Ita Syrus, q. d. Memoria et commemoratio Israelis erit gratissima et suavissima, uti erat vinum crescens in Libano. Nam hoc præstantissimum fuisse, æque ac odoratissimum ex afflatu arborum odoratarum, quibus abundabat Libanus, docent geographi Terræ sanctæ. Audi Burchardum in Antilibano: « Antilibanus, ait, distat ab illa civitate (Sidone) per leucas sex et dimidiam, et ibi habetur vinum delicatissimum, de quo dicit Propheta (Osee hoc loco): Memoriale tuum ut vinum Libani. » Quocirca Arabicus Alexandrinus vertit: Et erit sicut incensum; vinum ergo Libani est vinum incensi, puta odoratum sicut thus vel incensum: Libanus enim hebraice significat thus, vel incensum. Unde R. David ex libro Asaph medici docet vinum Libani fuisse vinum cos, id est colore, odore, sapore, imo et vi medica excelluisse. Certe Byblus urbs est ad Libanum sita quæ nomen dedit Byblino vino, quod ab Hesiodo, Achæo, Theocrito et aliis celebratur. Denique Patres Societatis nostræ oriundi e Libano, puta Maronitæ, Romæ mihi asseverarunt vinum Libani etiamnum esse valde generosum et præstans, ideoque vim suam per multos annos conservare. Ad hæc, botros et uvas, e quibus exprimitur, esse ingentes, similes illis quas exploratores e Terra sancta in vecte extulerant, Num. XIII, 14. Idem suadet situs loci: Libanus enim est in regione calida, frugifera, montosa et vitifera. Bacchus enim amat colles calidos. Quocirca Theodoretus sic explicat: « Israelitæ similiter ut vinum odoratum in Libano cultum, virtutis fragrantiam possidebunt; atque illinc manantem bonam existimationem quasi fructum percipient. » Et S. Cyrillus: « Talis, inquit, est omnis Christi sermo et doctrina, » item vitæ ejus mysteria et sacramenta, præsertim Eucharistiæ, quæ sub specie panis et vini corpus et sanguinem Christi nobis exhibet. Hæc enim est memoria, et memoriale juge Christi, de quo Psaltes, Psalm. CX, 4: « Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus: escam dedit timentibus se; » et Christus ipse: « Hoc facite in meam commemorationem, » Matth. XXVI, 26. « Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis: mortem Domini annuntiabitis, » ait Paulus I Corinth. XI, 26. Sic de Josiæ piissimi regis fama dicitur, Eccli. XLIX, 1: « Memoria Josiæ in compositionem odoris facta opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini. »

Aliter aliqui apud S. Hieronymum; nam per vinum Libani accipiunt vinum thure conditum. Verum hoc insuave est. Aliter et Chaldæus, S. Hieronymus et Haymo; nam per vinum Libani accipiunt vinum templi, quod sacrificiis adhibebatur ut libamen, diciturque Libani, quia ex uvis Libani confectum. Unde Chaldæus vertit: Erit memoriale bonitatis eorum fructificans et indeficiens, juxta ac memoria tubarum clangoris super vino veteri, quod libari solet in domo sanctuarii. Primus sensus uti simplex et planus, ita et germanus est; cui adde alium valde appositum, quem tradit Sanchez, nimirum vinum Libani vocari vinum aromatibus Libani conditum, ideoque odoratum. Libanus enim adeo odoratis guttis, her-

bis et aromatibus abundat, ut pro ipsis odoribus usurpetur. Tale est vinum myrrhatum, foliatum, nardinum. Addit Sanchez, vinum condiri solitum non solum ad suavitatem gustus, et ad salubritatem corporis, sed etiam ad vim odoris et unguenti. Sic vinum in quo spica Cilissa, id est crocus, incoquitur, pro unguento pretioso spargebatur in theatris. Sic ait Martialis, in Amphith. epigr. III: Et Cilices nimbis hic maduere suis. Nimbi enim Cilicum sunt vina, quæ sibi odorem ex croci coctione traxerunt. Sensus ergo est, q. d. Israelis nuper apud omnes gentes exosi, jam ad Deum conversi tam grata erit memoria, ejusque nomen et commemoratio tantam audientibus suavitatem inhalabit, quantam inhalat vinum aromate Libani conditum, sive unguentum fragrantissimum.


Versus 9: EPHRAIM (supply: having been affected by so many benefits from Christ, will say,...

9. EPHRAIM (supple, tot a Christo affectus beneficiis dicet, ut habent Hebræa et Chaldæus) QUID MIHI ULTRA IDOLA? — quid mihi cum idolis? abeant in malam crucem: mihi deinceps solus Deus pastor et director erit, Christus amor meus. Septuaginta vertunt: Ephraim, quid ultra et idolis? Huc allusit Apostolus II Corinth. VI, 15: « Quæ conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi. »

Aliter S. Hieronymus et Albertus accipiunt hæc verba, scilicet, non ut Israelis, sed ut Dei, q. d. Quid mihi, o Ephraim, objectas idola? vides esse idola, id est res umbraticas et vanas; ea ergo desere, me unum sequere et cole.

EGO EXAUDIAM ET DIRIGAM EUM (Ephraim, sive Israelem), EGO UT ABIETEM (Arabicus, ut platanum) VIRENTEM. — Abies enim semper viret, nec hieme folia amittit, ut docet Plinius lib. XVI, cap. XXI, q. d. Ut abies arbor enodis, procera, semper virens, recta, semper directe in altum ascendit; ita ego Israelem virtutibus semper virentem dirigam in cœlum ad me, et ad vitam beatam. Ita Rupertus. Abies, inquit Plinius lib. XVI, cap. X, « e cunctis amplissima est, et femina etiam prolixior (est enim abies mas et femina) materia mollior viliorque, arbore rotundior, folio pinnato densa, ut imbres non transmittat, atque hilarior in totum. » Talis est et Israel, id est fidelis, quem Deus facit virere semper, densari, et hilarescere gratia et virtutibus. Ita S. Hieronymus.

Septuaginta pro abies vertunt, juniperus. Hebræum enim ברוש berosch, et abietem, et juniperum, et cupressum significat. Vertunt ergo: Ego sicut juniperus condensa vel cupressus. Juniperus enim, ait Cyrillus, adeo frondibus densatur, ut nec solis radios, nec imbres, quantumvis vehementes, transmittat: sic et Deus Christusque fidelibus suis in omni tentatione et tribulatione densam præstat umbram et protectionem: licet enim Virgilius juniperi umbram vocet gravem, nimirum dormienti sub ea; eadem tamen suavis est et tuta confugienti, ut imbrem vitet vel æstum, ait Delrio, adagio 965. Addit Theodoretus: « Juniperus, inquit, semper viridis existit, nec putrescit, et coma redimitur aculeata. His ostendit, quod omni studio te curabo, ab omnique pernicie tutum efficiam, et invadentem quasi quibusdam aculeis perterrefaciam. » Aculeos hosce, sive spinas aliter interpretatur Theophylactus; nimirum Deum esse spinam, quia suis fidelibus, qui secundum Deum capiunt vivere, imperat vitam asperam, quæ eos pungat et compungat ex consideratione judicii extremi.

EX ME FRUCTUS TUUS INVENTUS EST, — q. d. Dixi quod faciam te pulchrum et virentem ut abietem, et ne putes te frondosum tantum fore, non fructiferum, uti est abies, addo me insuper fructus bonorum operum, gratiæ et gloriæ tibi daturum. Eris ergo abies frondibus, vitis et oliva fructibus. Ita Chaldæus, S. Hieronymus, Lyranus et alii.

Moraliter, fidelis in verbis et præceptis sanctis sit abies, sed simul in operibus et fructibus sit oliva. Ita Jesus erat potens in opere et sermone. Cur? quia ejus verba et dicta erant facta: quod docebat verbo, monstrabat exemplo. Phocion, teste Plutarcho in ejus Vita, dicentes et docentes bona, sed non facientes, aiebat similes esse cupressis, quæ, cum sint sublimes et pulchræ, nullum tamen edunt fructum. Ita hic Osee ait eos similes esse abieti virenti.


Versus 10: WHO IS WISE, AND SHALL UNDERSTAND THESE THINGS?

10. QUIS SAPIENS, ET INTELLIGET ISTA? — scilicet oracula mea: illa enim profunda et remota sunt a sensu hominum carnalium et impiorum, solisque justis pervia. Ita S. Hieronymus et Rupertus. Aut potius « ista, » scilicet mysteria et promissa Christi, q. d. Quam pauci erunt Judæi qui hæc Christi, qui est via, veritas et vita, mysteria credant, sapiant, ament et faciant!

QUIA RECTÆ (sunt) VIÆ DOMINI (rectaque ducunt in altum ad Deum rectissimum: unde a solis rectis cognosci terique possunt. Soli enim) JUSTI AMBULABUNT IN EIS (sed depressæ et curvæ in terras animæ, ac cœlestium inanes, quales sunt Judæo-

Licet utraque explicatio magni nominis interpretes patronos habeat, præstare videtur, ut statuamus sermonem Dei ad Ephraimum continuari, quo eum obtestatur, quid ipse cum idolis commune habeat in beneficiis collatis et conferendis, qui omnia solus largiatur. Priori enim interpretationi obstat quod statim sequitur אני ani, ego, ad Deum referendum.

rum, has sapere et ingredi nequeunt; quin vero impingent et) CORRUENT IN EIS, — præsertim cum detrudentur ruentque in gehennam, eo quod eas agnoscere noluerint, nec per eas ambularint.

Secundo, ex Hebræo sic verti potest cum Leone Hebræo, Vatablo, Lyrano et Aria: « Si quis sapiens est, intelligat ista; si quis prudens, cognoscat ea, quod rectæ sint viæ Domini, et justi in cis ambulabunt, prævaricatores vero corruent in eis, » q. d. Qui sapiens est, intelligit et videt justa esse opera et judicia Domini, tam circa justos, quam injustos; dum illos dirigit, fovet et præmiat, hos negligit, rejicit et punit: justum enim est quidquid a Deo fit. Unde justi qui soli sapiunt, ambulant, id est observant vias Domini, laudantque Deum in omnibus operibus suis: peccatores vero insipientes eas negligunt, spernunt, vituperant, ideoque corruent in eis.

Censet Aleazar ad hæc Osee verba alludere S. Joannem, Apocal. V, 2, ubi ait: « Et vidi angelum fortem prædicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? » imo censet hunc angelum fortem esse ipsumet Osee, de qua re quid sentiendum sit dixi in Proœmio.

Moraliter: Pauci sunt qui viam in cœlum, iterque ad beatitudinem cognoscant et capessant. Merito ingemuit Moses: « Gens absque consilio est, et sine prudentia. Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent! » Deuter. XXXII, 28. Et Christus: « Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem, et multi intrant per eam. Quam angusta porta, et arcta via est quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! » Matth. VII, 13. « Appende mille annos contra Æternitatem, imo millia millium; quid appendis cum infinito quantumcumque finitum? » ait S. Augustinus in Psalm. XXXVI.

Porro sapientum, puta fidelium, qui Christum sequentur, felicitatem hic quatuordecim partim promissis, partim phrasibus et parabolis graphice depingit, omnibusque spectandam et amplectendam proponit Propheta. Nam primo, iis promittit, vers. 5: « Sanabo contritiones eorum; » secundo: « Diligam eos spontanee; » tertio: « Ero quasi ros; » quarto: « Israel germinabit sicut lilium; » quinto: « Erumpet radix ejus ut Libani; » sexto: « Ibunt rami ejus; » septimo: « Erit quasi oliva gloria ejus; » octavo: « Odor ejus (erit) ut Libani; » nono: « Convertentur sedentes in umbra ejus; » decimo: « Vivent tritico; » undecimo: « Germinabunt quasi vinea; » duodecimo: « Memoriale ejus sicut vinum Libani; » decimo tertio: « Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; » decimo quarto: « Ex me fructus tuus inventus est. »

O stulti ergo filii Adæ, utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? utquid instar chamæleontis aere de aura inani vos pascitis? o stolidi, utquid caduca solidis, exilia immensis, terrena cœlestibus, humana divinis, momentanea æternis anteponitis? utquid creaturam Creatori, amasiam Christo, Mammonam Deo antefertis? utquid vilissima, brevissima et fœdissima voluptate sempiternos gehennæ ignes, dolores et angores emitis? Pœnitebit vos, et in æternum pœnitebit; sed sero, et frustra. Sapite dum licet, operamini dum lux est, capessite gratiam dum offertur, ne cum fatuis virginibus in morte eam cum lacrymis requiratis, nec inveniatis; ne cum iis nuptiis cœlestibus exclusi, audiatis a Christo: « Nescio vos. Suspicite in cœlum, » despicite in tartara, Deum vindicem cogitate. Vivite ÆTERNITATI.

« Sequamur ergo, Domine Jesu, te, per te, ad te; quia tu es via, veritas et vita: via in exemplo, veritas in promisso, vita in præmio, » ait S. Bernardus serm. I De Ascensione.

Joel, ait Epiphanius lib. De Vita et obitu Prophet., natus est in agro Bethor, de tribu Ruben; sic et Dorotheus in Vita Joelis, nisi quod agrum nuncupat Bethomeron in Ruben. R. Salomon putat Joelem fuisse filium Samuelis prophetæ, qui unxit Davidem in regem; eo quod ejus filius vocetur Joel a Josepho, lib. VI Antiq. III. Sed alius est iste Joel a nostro; noster enim eo longe posterior fuit tempore, ut mox patebit. Censent nonnulli Joelem æque ac Osee, prophetasse tam contra decem, quam contra duas tribus, puta tam contra Samariam, quam contra Judam. Ita S. Hieronymus ex sententia Hebræorum, epist. 103 ad Paulinum: « Joel, ait, filius Phatuel describit terram duodecim (licet Albertus legat duarum) tribuum eruca, brucho, locusta, rubigine vastante corruptam, et post eversionem prioris populi effusum iri Spiritum Sanctum super servos Dei et ancillas, id est super centum viginti credentium nomina, et effusum iri in cœnaculo Sion. » Ita et Theodoretus, Remigius, R. Salomon, Lyranus, Vatablus et alii recentiores Hebræi, qui putant Joelem vixisse, et prophetasse cum Eliseo sub Joram rege, ideoque cap. I, prophetare famem, quæ illo tempore tam Samariam quam Judam afflixit, ut patet IV Reg. VI, 25.

Verum melius idem S. Hieronymus, Præfat. in Joelem, censet Joelem solis duabus tribubus, Judæ scilicet et Benjamin, prophetasse: « Quomodo, inquit, in Osee propheta sub nomine Ephraim ad decem tribus confertur vaticinium, quæ vel Samaria, vel Israel sæpe nominatur; sic in Joel omne quod dicitur, ad tribum Juda et ad Jerusalem pertinere credendum est, et nullam omnino Israelis, id est decem tribuum, in hoc fieri mentionem. » Ita et Epiphanius lib. De Vita Prophetarum, in Joele, Hugo, Albertus, Haymo, Ribera, Dionysius a Castro, Sanchez et alii; et patet ex verbis Joelis, cap. I, 13: « Plangite, sacerdotes, ululate, ministri altaris; » et cap. II, 15 et 17: « Canite tuba in Sion. Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, » etc. Altare enim erat in Jerusalem, non alibi.

Porro Joel prophetavit eodem pene tempore quo Osee, sub Ozia, Joatham, Achaz et Ezechia regibus Juda, ait S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Ruffinus, et S. Augustinus XVIII De Civit. cap. XXVII, licet Hebræi in Seder Olam, et ex iis R. David, Genebrardus in Chronol., Arias et a Castro hic putent eum prophetasse sub Manasse, ac consequenter post excidium Samariæ et decem tribuum: hoc enim contigit anno sexto Ezechiæ, qui fuit pater Manassis: idque verisimile fit ex eo, quod Joel solis duabus tribubus prophetet, non reliquis decem; eo quod illæ jam essent excisæ et abductæ. Rursum ex eo quod Scriptura dicat Deum misisse Prophetas, qui Judæ clades nomine Dei intentarent ob scelera Manassis, IV Reg. XXI, 10, et cap. XXIII, 26. Videtur ergo ex