Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judææ excidium per erucam, locustam, bruchum et rubiginem, puta per varias hostium Chaldæorum populationes, prædicit. Hinc, vers. 13, sacerdotes et populum hortatur ad pænitentiam et supplicationem, ut iis Deum sibi reconcilient, plagasque ab eo hic comminatas avertant.
Textus Vulgatae: Joel 1:1-20
1. Verbum Domini, quod factum est ad Joel filium Phatuel. 2. Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? 3. Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ. 4. Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. 5. Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro. 6. Gens enim ascendit super
terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis: et molares ejus ut catuli leonis. 7. Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. 8. Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ. 9. Periit sacrificium et libatio de domo Domini: luxerunt sacerdotes ministri Domini. 10. Depopulata est regio, luxit humus: quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum. 11. Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. 12. Vinea confusa est, et ficus elanguit, malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum. 13. Accingite vos et plangite, sacerdotes, ululate, ministri altaris: ingredimini, cubate in sacco ministri Dei mei: quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. 14. Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum. 15. A a a, diei: quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. 16. Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio? 17. Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ: quoniam confusum est triticum. 18. Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascua eis: sed et greges pecorum disperierant. 19. Ad te, Domine, clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. 20. Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
Versus 2: 2. HEAR THIS, YOU ELDERS. — At the beginning, the Prophet secures attention for himself with these words, because he is...
2. AUDITE HOC, SENES. — Initio Propheta hisce verbis sibi attentionem conciliat, quod res (puta clades) graves, novas, et ab hominum, quantumvis senum, memoria inauditas sit dicturus, quæ tamen Judæos maxime tangant, ut eorum plane intersit hæc nosse, posterisque tradere, ut ipsi hisce patrum suorum flagellis moniti resipiscant, uniqueque Deo toto corde serviant, cujus providentiam et vindictam in parentibus suis aspiciunt, itaque eamdem evadant, ejusque gratiam et beneficentiam sibi concilient.
SI FACTUM EST ISTUD, — quod sequitur, quodque mox enarro.
Versus 3: 3. TELL YOUR CHILDREN OF THIS — according to the precept of Moses, Exodus 10:2: 'That you may tell in the ears of your...
3. Super hoc (de hoc) filiis vestris narrate, — juxta præceptum Mosis, Exod. X, 2: «Narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus;» et Psaltis, Psalm. LXXVII, 5: «Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exsurgent, et narrabunt filiis suis, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant.»
Versus 4: 4. WHAT THE CANKERWORM LEFT, THE LOCUST ATE. — Here he lists and threatens four pests and plagues. The first is the...
4. RESIDUUM ERUCÆ COMEDIT LOCUSTA. — Quatuor hic pestes et plagas recenset et comminatur.
Secunda est locusta, quæ erucam superat acrimonia, volatu et numero. Unde hebraice dicitur ארבה arbe, id est plurima, a radice רבה raba, id est multus fuit: ita Arias et Pagninus; tanta est enim locustarum copia, ut volando solem orbemque operiant, cubando vero integras provincias obtegant, ut nil nisi locustas videas; quin et maria volando tegant et transeant, ut unam regionem depastæ, aliam invadant et aliam, singulas ex ordine devorantes. Unde locustarum plaga fuit una ex plagis gravissimis Ægypti, Exod. X, 4. Vide ibi dicta. Quocirca locusta dicta est quasi loca urens, vel exustulans, inquiunt grammatici: licet Isidorus et Lyranus ita dictam velint, quod longis sit pedibus; Albertus Magnus vero: «Locusta,» inquit, dicitur quasi «loco stans.» Ita Aldrovandus in Locusta.
RESIDUUM LOCUSTÆ COMEDIT BRUCHUS. — Tertia est hæc plaga, puta bruchus, pro quo hebraice est ילק ielec: quod septies reperitur in Scriptura, et ubique Noster bruchum vertit. Psalm. CV, 34: «Dixit, et venit locusta (hebraice arbe) et bruchus» (hebraice ielec). Jerem. LI, 14: «Replebo te hominibus quasi brucho.» Et vers. 27: «Adducite equum quasi bruchum.» Eodem modo vertit hic, et cap. II, 25, et Nahum III, 25: «Devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta;» et vers. 16: «Bruchus expansus est, et avolavit.»
Quæres, quid sit ielec et bruchus? Primo, Suidas et Scaliger, exerc. XXXVI: Bruchus, inquiunt, est bruyère, id est eruca, quam Lombardi bruch, Galli bruyère vocant; verum erucam hic Joel distinguit a brucho. Secundo, Ambrosius Calepinus ex Sipontino, et nonnulla Lexica Latina et Græca: Bruchus, inquiunt, est vermiculus similis locustæ, herbas erodens, sine alis. Verum Nahum, cap. III, brucho dat alas. Tertio, R. David hic censet bruchum esse animalculum alatum instar crabronis, sed minoris quantitatis, quod arborum folia depopuletur, et in maxima multitudine vastet: unde aliqui putant bruchum esse insectum illud rubea tunica vestitum (quod statis annis humidioribus turmatim enascitur) quam dum expandit, alas ostentat, quibus volat in arbores, earumque folia depascitur: solent id rustici colligere et, fossa facta, sepelire, uti de brucho ait Isaias cap. XXXIII, 4. Verum hoc insectum genus est scarabæi, non bruchi, nec ab ullo classico auctore vocatur bruchus, etiamsi pueri in Gallia bruchum, vel bruyant vocent a bombo, quem volando edit, a quo et Flandri eum vocant prædicatorem.
Dico ergo bruchum esse parvam locustam, sive pullum locustæ; varii enim sunt locustarum gradus, et, ut ita dicam, species, secundum earum ætates et incrementa distinctæ. Primo, locusta relinquit semen: ex eo nascitur parva locusta instar vermis, qui vocatur bruchus, qui, dum crescit et grandescit, ac modicis alis vestitur, vocatur attacus vel attelabus. Hic rursum, dum increscit corpore et alis, vocatur ophiomachus, qui, dum mole corporis et alis perficitur, vocatur locusta. Unde apposite ait Propheta: «Residuum locustæ comedit bruchus.» Locustæ enim, cum grandiores sint, grandiora tantum depascuntur, sed post se relinquunt pullos parvos, qui residuum et minima germina quæque usque ad radices stirpitus depascuntur. Id ita esse patet primo, quia Septuaginta, Jerem. LI, 14, et alibi, pro ielec, id est brucho, vertunt ἀκρίδας, id est locustas. Secundo, quia omnes physici et classici scriptores docent bruchum esse speciem locustæ, vel locustam inchoatam et imperfectam. Unde in Scriptura passim bruchus jungitur cum locusta, quasi proles cum matre. Et Aristoteles, lib. V Histor. animal. cap. XXIX, bruchum nectit et subjungit locustæ. Sic et S. Hieronymus in Nahum cap. III: «Bruchus, ait, est animal nihil volare valens, ventri tantum studens: attelabus saltans potius quam volans parvis alis: locusta jam perfectas alas habens.» Albertus Magnus, lib. XXVI De Animal.: «Bruchus, inquit, est primus partus locustæ, et cum efficitur major, vocatur attelabus; et quando perficitur, est locusta. Bruchus autem eo quod immobilis est, totum depascitur usque ad radices, nihil viroris relinquens.» Lyranus bruchum et locustam differre scribit, sicut perfectum et imperfectum in eadem specie. «Bruchus, ait Glossa, vocatur fœtus locustæ antequam alas habeat: deinde cum incipit parum volare, attelabus dicitur: cum vero plene volat, locusta dicitur; multoque gravior est bruchus quam locusta, vel attelabus, quod jacens in uno loco, radicitus comedit fructus.»
S. Chrysostomus in illud Psalm. CIV, 34: «Venit locusta et bruchus:» Locusta, inquit, et bruchus non simul existere solent; aut enim præcedens locusta bruchum parit, aut bruchus auctus in locustam tandem evadit. Βρούχος, inquit Varinus, est εἶδος ἀκρίδος, παρά τό βρύκειν, ἤ τό ἐσθίειν: τό αὐτό δε καὶ μάσταξ καλεῖται, παρά τό μασᾶσθαι: καὶ βροῦχος ἡ κάμπη ἡ νεογενής, καὶ ἄπτερος ἀκρίς: «Bruchus, inquit, est species locustæ, ita dicta a vorando, quæ et mastax dicitur, a mandendo. Item, bruchus est eruca primum nata, et locusta carens alis.» Sic et Hesychius in Lexico ait bruchum esse locustarum speciem, ac Cyprios viridem locustam vocare bruchum, Tarentinos attelabum.
Dices: Si bruchus est pullus locustæ instar vermis carens alis, quomodo ergo Jeremias cap. LI,
vers. 14, dat ei aculeum, eumque vocat aculeatum, et Nahum cap. III, 16, dat ei alas, eumque vocat alatum?
ET RESIDUUM BRUCHI COMEDIT RUBIGO. — Quarta est hæc segetum et germinum pestis et plaga, scilicet rubigo. Hebraice est חסיל chasil, id est perditor, depastor, absumptor, a radice חסל chasal, id est assumpsit, eo quod omnia vastet et perdat, ac nil reliquum faciat. Recentiores, Pagninus, Arias et alii censent esse tertiam locustæ speciem, eamque voracissimam: primam enim vocavit Joel bruchum, secundam locustam, tertiam chasil: itaque pro chasil vertunt locustam Septuaginta et Noster, Isaiæ XXXIII, 4, et II Paral. VI, 28. Unde nonnulli per rubiginem hic accipiunt animal: rubigo, inquiunt, est vermis qui maxime rore sequitur. Hinc Aldrovandus in Locusta, citans S. Hieronymum: Rubigo, inquit, rorem nox sequitur, qui cum in folia depluit, sole superveniente animatur et vivit, varieque plantis nocet. Suffragatur Syrus, qui pro chasil vertit sarsur, de quo Illustrissimus Dominus Sergius Risi Archiepiscopus Damascenus, natione Syrus, hæc mihi Romæ asseveravit: Sarsur, inquit, est animal in Syria parvulum ut locusta, imo e genere locustarum; sed a locustis vulgaribus differt, quod locustæ interdum, et certis quibusdam annis pro cœli et auræ temperie proveniunt; hæc autem continuum et perpetuum est. Estque duplex: ejus enim unum genus domesticum est, aliud sylvestre. Quatuor prorsus ut locusta pedes habet, et alios duos parvulos quibus cibum ad se trahit et comedit. Colorem habet nigrum et dorsum planum. Differt etiam a locustis; quod sylvestre valde nocet frumento et herbis, non autem arboribus ut locustæ, quæ ficuum et aliarum arborum corticem omnino corrodunt. Præterea molestum est ob sonum et strepitum, quem ingentem præcipue noctu excitat, præsertim apud aquas in Ægypto, ubi post Nili inundationem una cum ranis procreatur et remanet; adeo ut ibi horum animalium copia fuerit, homines ob eorum strepitum et damna quæ inferunt, habitare nequeant. Aliud ejus genus est domesticum, habitans cum hominibus, quod in trabibus domorum earumque pulvere et excrementis vesci perhibetur, molestum quoque ob rumorem et strepitum.
Verum pro hebræo chasil, hic vertunt rubiginem, non locustam, Septuaginta, Chaldæus, Vatablus et alii, æque ac Psalm. LXXVIII, 4, et alibi; Hebræa enim nomina, præsertim animalium, arborum, gemmarum, lapidum, etc., sunt amplæ et variæ significationis, nuncque unum, nunc aliud significant. Quocirca chasil vertunt nunc locustam, nunc bruchum, nunc rubiginem: rubigo enim non minus quam locustæ segetes absumit. Porro rubigo, vel robigo Latinis significat vitium segetum, non locustam. Est enim rubigo, sive aurugo vel ærugo vitium segetum ex corrupto aere, quasi earum morbus regius, quo scilicet culmi pallescunt in modum auri vel æris, itaque paulatim arescunt et evanescunt. «Rubigo, inquit Albertus hic, est ros incensus ab aere defluens, primo ad minii colorem, postea in fuliginem convertit segetes marcidas, et in pulverem formam versas ac friabiles.» Agricolæ nebulam vocant. Dicitur rubigo a rubedine: quia rubras facit segetes, uti et metalla, cum situm contrahunt.
Hinc Apuleius, lib. III Florid.: «Profecto, ait, gladius usu splendescit, situ rubiginatur, ita vox in vagina silentii, condita diutino torpore hebetatur.» Et Plinius, lib. XVIII, XVII: «Rubigo maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis, transit in earum folia ex arvis.» A rubigine dicta sunt Rubiginalia, id est festi dies et sacra ad amoliendam rubiginem instituta a gentilibus, quales sunt supplicationes amburbiales in diebus Rogationum apud Christianos, quæ eadem de causa peraguntur. Hinc Plinius, lib. XVIII, XIX: «Rubiginalia, inquit, Numa constituit, quæ nunc aguntur ad septimum Calendas maii: quoniam tunc fere rubigo segetes occupat.» Hæc de littera.
Quæritur, quid hæ quatuor plagæ, puta eruca, locusta, bruchus et ærugo significent; et an litteraliter ut sonant, an symbolice sint accipiendæ?
Præclare S. Chrysostomus, homil. Quod nemo læditur nisi a se ipso: «Omne, inquit, quod est in rebus, habet aliquid quo corrumpi possit ac lædi: lanam tinea, ovium greges lupus, vinum aceti permutatio, dulcedinem mellis amaritudo corrumpit: lolium segetibus nocet, grando vineam lædit; virgulta ac diversa plantaria locustarum ac bruchi exercitus vastant, et singulis quibusque corporibus variæ morborum species inferunt corruptelam.» Plinius, lib. XI, XXIX, cum ostendisset quam ingenti copia locustæ vento sublatæ gregatim maria volando transient: «Tanquam, inquit, parum sit maria transisse, immensos tractus permeant, diraque messibus contegunt nube, multa contactu adurentes, omnia vero morsu erodentes, et fores quoque tectorum.» Quanta damna locustæ variis provinciis intulerint, multis exemplis et historiis docet Aldrovandus in Locusta, pag. 422 et seq. Exstat emblema Alciati cum lemmate: «Nihil reliqui,» his carminibus explicatum:
Verum esto hæ plagæ ad litteram accipi possint ut sonant, tamen per eas symbolice et potius significantur hostes vastaturi Judæam. Sic enim eas explicat ipse Joel, vers. 6: «Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis.» Et vers. 15: «A a a, diei, quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet!» Et cap. II, 1 et 2: «Venit dies Domini, dies tenebrarum, etc., quasi mane expansum super montes, populus multus et fortis.» Et vers. 4: «Quasi equites sic current,» etc. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Lyranus, Hugo, Ribera, Emmanuel, Sanchez et Mariana, qui ait: Utrumque, scilicet fames et bellum, hic significatur. Est ergo hic ænigma, sive allegoria et parabola continua, significans hostem hosti successurum, cladem cladi usque ad excidium et internecionem Judæorum. Simile est Isaiæ XXIV,
vers. 17: «Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. Et erit: Qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo.» Et Jerem. XLVIII, 43: «Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab. Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam; et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo.» Et cap. XV, 2: «Qui ad mortem,» scilicet destinati sunt a Deo, «ad mortem,» supple ibunt: «et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia cœli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum: et dabo eos in fervorem universis regnis terræ, propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda, super omnibus quæ fecit in Jerusalem.» Quo forte alludit hic Joel. Simile est illud Homeri Odyss. ε:
Causa adagii est quod sæpe erucis succedant locustæ, locustis bruchi, brucho ærugo, eaque ingentes calamitates afferant, idque agminatim instar exercitus et aciei hostilis. Hinc castra Madian, quæ prostravit Gedeon, comparantur locustis, Judic. VI, 5, uti et Apocal. IX, 1, exercitus dæmonis, in fine mundi afflicturus impios, turmis locustarum assimilatur. Adde locustas, bruchos et erucas non raro præire et prænuntiare hostium adventum, et bellorum strages, ut liquet ex historiis. Inde locusta ab Hesychio, Nicandro, Suida, Theocrito, idyll. 10, et aliis vocatur μάντις, id est vates, vel divinatrix et prænuntia, quod semper famem prænuntiet et inferat, sæpe etiam hostium incursus et clades, licet aliam quoque causam det Cælius lib. XXX, XXII: «Mantis, inquit, locustæ genus est, quæ in stipulis enascitur, virens colore, corpore prælongo, pedibus item prælongis, quos et agitat assidue. Aristarchus in commentario Lycurgi scribit locustam hanc, si quod inspexerit animal, protinus illi quippiam prædicere mali: unde mantis vocatur, quæ noxii molestique aspectus est: vel dicitur mantis, quod locustis adventantibus præsagium sit ingruentis penuriæ.»
Exempla pauca, sed rara e multis accipe, quæ recenset Aldrovandus pag. 425: Anno, inquit, Domini 1534, locustæ illæ quæ ab Oriente per Illyricum stupendis agminibus in Italiam convolarunt, maximaque passim damna dederunt, Turcarum adventum portendere visæ sunt. Nam et Turca Rhegium occupavit, Romæque trepidatum est, dum Hostiæ subsedisset; Niccam cepit, Christianorum multa millia in servitutem abduxit. Tamberlanes, referente Crantzio, Hierosolymam expugnare statuerat, sed cum bruchi exercitum ejus vexarent, admonitum se interpretatus a Deo, ea de re temperavit. Primam expeditionem sacram (ut Sigonius testatur) Hierosolymitanam anno Domini 1096 Claramonte institutam, locustarum repente nata vis tanta præcessit, ut nubium instar solis lucem adimerent. Mirum quod scribit Gregorius Turonensis, duas acies locustarum per Arvernum atque Lemovicum transeuntes Romaniacum campum ingressas, ibidem prælio inter se conflixisse, ingentemque stragem edidisse, cum Clotarius cum Chramno filio suo esset pugnaturus: quem deinde victum una cum uxore et filiis comburi jussit.
Sed quinam fuerunt hi hostes et vastatores Judææ, quos per erucas, locustas, bruchos et rubiginem denotat et repræsentat Propheta? Hebræi et eos secuti S. Hieronymus, Rupertus, Haymo, Hugo, Lyranus et Dionysius censent hic significari quatuor orbis monarchias sibi invicem succedentes, quæ afflixerunt Judæos: scilicet, per erucas significari Assyrios et Babylonios; per locustam, Medos et Persas; per bruchos, Græcos, ac præsertim Antiochum Epiphanem, contra quem pugnaverunt Machabæi; per rubiginem, Romanos. Has enim quatuor monarchias simili modo recenset et depingit Daniel cap. II et cap. VII, per quatuor bestias, ac Zacharias cap. I et cap. VI, per quatuor quadrigas. Verum Persæ et Medi, ut Cyrus et Darius, Judæos non afflixerunt, quin potius e Babylone eos liberarunt: afflixit tamen eos Cambyses, impediens fabricam templi, I Esdræ II. Per rubiginem vero non intelligi Titum et Romanos, qui Hierosolymam exciderunt, patet ex eo quod hisce plagis Propheta, cap. II, 18, remedium afferendum dicit a Christo: Christus autem cladem Hierosolymæ per Titum illatam non reparavit, imo eam antecessit ac prædixit.
Secundo, Theodoretus per quatuor hasce plagas accipit solos Assyrios et Babylonios, qui Israelitas vastarunt: scilicet, per erucam accipit Teglathphalasar, per locustam Salmanasar, per bruchum Sennacherib, per rubiginem Nabuchodonosor. Verum primi duo tantum vastarunt decem tribus, non duas, de quibus hic agitur. Joel enim Judæ duntaxat et Jerusalem vaticinatur clademque minatur, uti ostendi in Proœmio, ac, ut ibidem dixi, videtur id fecisse sub Manasse; quando jam excisæ erant decem tribus.
Tertio ergo, aptius et verius S. Hieronymus, per quatuor hasce plagas accepit Nabuchodonosorem, qui in suis castris habebat varias gentes quasi erucas, locustas et bruchos, quæ populatæ sunt ita Judæam, ut quod una relinquebat, altera raperet vel vastaret. Aut potius, magisque particulatim, apposite et genuine, per quatuor hasce plagas intellige quatuor expeditiones Nabuchodonosoris, quibus sensim magis et magis carpsit Judæam et Jerusalem, donec eam exscinderet, nimirum prima fuit anno 1 regni ejus (qui fuit annus 3 Joakim regis Juda), quo ipse instar erucæ terram perrepentis, leviter tantum Judæam rasit et perstrinxit; nam duntaxat Joakim regem cum Daniele et sociis Babylonem abduxit, Daniel. I, 1. Secunda fuit anno 8 ejusdem (qui fuit 11 et ultimus Joakim), quo turmas suas instar locustarum alatarum et validarum in Judæam immisit, ac summa germina carpsit. Nam regem Joakim rebellantem cepit et occidit, eique substituit filium Joachin, quem post tres menses Babylonem abduxit, surrogans ei patruum Sedeciam. Tertia fuit anno 18 ejusdem, qui fuit 11 Sedeciæ, quo instar bruchi residua germina, etiam minima, erosit. Nam totum populum vel occidit, vel cepit, urbem excidit, regem Sedeciam excæcavit, filios ejus necavit, regnumque Judæorum evertit. Quarta fuit, cum post quatuor menses submisit Nabuzardan, qui ut rubigo templum incendit, æque ac regiam, domosque principum, omniaque in favillas et cineres convertit.
Huc accedit, imo in re pene eadem est expositio Christophori a Castro, qui hasce quatuor plagas adaptat quatuor Josiæ filiis, scilicet Joachaz, Joakim, Joachin et Sedeciæ, qui ob scelera Manassis vastati et occisi, vel in captivitatem abducti sunt: nimirum, ut eruca, quæ leviter tangit terram, significet Pharaonem Nechao, qui Joachaz abduxit in Ægyptum, relinquens Judæam intactam, imo præficiens illi Joakim, fratrem Joachaz; locustæ significent latrunculos Chaldæorum, Syrorum, Moab et Ammon, qui instar locustarum turmatim invaserunt Judæam, et Joakim occiderunt: bruchus significat Nabuchodonosorem, qui post eos quasi pullus locustarum, puta bruchus, cepit Jerusalem, ac Joachin pullum, id est filium Joakim, avexit in Babylonem; rubigo sit idem Nabuchodonosor, qui post undecim annos rursum Jerusalem cum rege Sedecia cepit, templumque ac palatia combussit, et quasi rubigo in favillas redegit, regnumque et rempublicam Judæorum funditus evertit.
Allegorice Hugo de S. Victore, scribens in hunc Joelis locum, per quatuor has plagas accipit quatuor persecutiones Ecclesiæ, quarum prima fuit gentilium imperatorum, Neronis, Domitiani, Decii, Diocletiani, etc. Secunda Arii et hæreticorum, qui elati saliunt in alta quasi locustæ, quæ priori cessanti, per imperium Constantini, mox successit. Tertia malorum christianorum, qui carnales sunt et ventres, ut bruchi. Quarta Saracenorum et Antichristi, quæ quasi rubigo ferro et flamma omnia vastat et vastabit. Unde easdem pene qua-
tuor equis, scilicet primo albo, secundo rufo, tertio nigro, quarto pallido repræsentat S. Joannes Apocal. VI, 2 et sequentibus, ut ibi dixi.
Symbolice, sive physice, S. Hieronymus per hæc quatuor accipit quatuor passiones et ægritudines animi, puta gaudium, tristitiam, spem et metum, quæ faciunt quasi quadrigam cursus et volubilitatis vitæ nostræ: mox enim gaudio succedit tristitia, tristitiæ spes, spei metus, hisque quatuor affectionibus, continua successione agitatur et jactatur anima hominis, præsertim mundani et peccatoris.
Audi S. Paulinum, epist. 30, quæ est ad Aprum secunda: «Vide, inquit, qualiter ista sibi congruant in cordibus nostris monstra vitiorum, qualia in frugibus accidunt vitia monstrorum. Nam (verbi gratia) si quid vetitum concupiscam, et mox abjiciam cogitationem, eruca est in folio sedens, quæ decussa, si abjecero quidem, sed rursus redierit cogitatio, et cœperit abjici, et redire crebrescat, locusta est avolans et revertens. Quod si cœperit immorari, et majus habuerit spatium in comedendo, quam avolando, bruchus dicitur. Quod si ipse bruchus qui non satis avolat, sed magis sedet, non fuerit abjectus, in rubiginem vertitur: quæ jam penitus inhærescens, ut de stipula, sic de anima nunquam, aut difficile expellitur.»
Qui ergo mentis quietem et celsitudinem ambit, has passiones inter se jugiter conflictantes supprimat et edomet: sic erit imperturbabilis, quietus, excelsus, felix: vide dicta Apocal. III, 21, in fine.
Versus 5: 5. AWAKE, YOU DRUNKARDS (literally, from wine, as the Septuagint has), AND WEEP, YOU WHO DRINK WINE IN SWEETNESS (the...
5. Expergiscimini ebrii (proprie a vino, ut habent Septuaginta), ET FLETE, QUI BIBITIS VINUM IN DULCEDINE (Chaldæus, vinum merum; Pagninus et Vatablus, mustum jam expressum: hoc enim est עסיס asis, a radice עסס asas, id est pressit, expressit): QUONIAM PERIIT (hebraice, excisum est, id est brevi exscindetur) AB ORE VESTRO, — per erucas, locustas, bruchos et rubiginem, id est per Chaldæorum turmas, incursus et populationes, quas Deus vinetis agrisque vestris immittet. Ita Chaldæus, Lyranus et Arias.
Tropologice, voluptates omnes, æque ac passiones et perturbationes mentem inebriant, id est dementant, recto judicio privant, sopiunt, excæcant, ac insensibilem suique impotem efficiunt, perinde ac ebrietas hæc eadem causare solet in corpore et capite. Ita S. Hieronymus, Remigius, Theodoretus, Albertus, Hugo. Audi S. Hieronymum:
«Nulla res ita inebriat, ut animi perturbatio. Est ira quæ justitiam Dei non operatur, et furori proxima, mentis suæ impotentem facit, in tantum ut labia tremant, dentes concrepent, vultus pallore mutetur; recteque illud laudatur Architæ Tarentini, qui cum villico suo esset iratus: Jam te, inquit, occiderem, nisi iratus essem. Quid referam de gaudio et voluptate, et maxime de amore, qui excæcat cordis oculos, et nihil aliud amantem nisi id quod amat, cogitare permittit? An non est dicenda ebrietas, cum propter vile scortum, et ignominiosam corporis partem, animæ libertas in serviles blanditias inclinatur? cum laborem suum alterius facit esse delicias? cum furto, scelere atque perjuriis opes futuræ præparat voluptati, et cum videatur ab omnibus, se æstimat non videri, dummodo potiatur eo quod desiderat.
Versus 6: 6. FOR A NATION. — St. Jerome takes 'nation' metaphorically as locusts. For the Wise Man spoke of them in a similar...
6. GENS ENIM. — S. Hieronymus per gentem metaphorice accipit locustas. Simili enim tropo de iis dixit Sapiens, Prov. XXX, 25: «Formicæ, populus infirmus: lepusculus, plebs invalida.» Et vers. 27: «Locusta regem non habet, et egreditur universa per turmas suas.» Et Apoc. IX, 1 et seq., myriades exercitus dæmonis immittendi in impios in fine mundi, vocantur locustæ. Sic et Theodoretus, Ruffinus, a Castro, Mariana, Emmanuel et alii. Unde cap. II, 4, Joel locustas hasce comparat equis, equitibus et quadrigis: «Quasi aspectus, ait, equorum, aspectus eorum: et quasi equites sic current,» etc. «Velut populus fortis præparatus ad prælium.» Est ergo hic continua metaphora, sive allegoria. Nam toto hoc cap. et seq. loquitur de exercitu Chaldæorum Judæam populantium, sub allegoria locustarum, quæ agros vastare solent et omnia obvia, quacumque eunt; «ut, cum locustas legeris, hostes cogites; cum hostes cogitaveris, redeas ad locustas,» ait S. Hieronymus.
DENTES EJUS (gentis, puta locustarum, hoc est Chaldæorum) UT DENTES LEONIS, — q. d. Chaldæi numero innumeri, robore fortissimi, gladiis quasi dentibus omnia lacerabunt et succident, ac si leones essent, et leoninis dentibus prædam avide, celeriter, audacter et crudeliter discerperent. Sic S. Joannes locustis, id est exercitui dæmonis in fine mundi, qui omnia vastabit, dat dentes leonum, Apocal. IX, 8, utique alludens ad has Joelis locustas, quasi præambulas et antitypas.
Versus 7: 7. AND IT HAS STRIPPED MY FIG TREE. — Locusts are wont to gnaw the bark of trees, which, like garments, nurture and...
7. ET FICUM MEAM DECORTICAVIT. — Solent locustæ arrodere cortices arborum, qui arborum succum et calorem quasi vestes fovent et continent.
Unde iis arrosis vel ablatis, rami quasi tunicis suis exuti, virore deperdito, albi fiunt et exsucci, et arescunt, ac quasi projecti in terram corruent. Ita S. Hieronymus. Ficus significat sacerdotes et principes, qui in populo Judaico eminebant, sicut ficus in vinea, quique populum S. Scripturæ sapore divino, et legum sanctarum dulcedine, quasi ficus pascebant et recreabant, quos Chaldæi vel vita, vel libertate, vel opibus, quasi corticibus spoliaverunt. Ita Ribera.
Versus 8: 8. LAMENT LIKE A VIRGIN GIRDED WITH SACKCLOTH — that is: O Jerusalem, lament bitterly and wail, because you have been...
8. PLANGE QUASI VIRGO ACCINCTA SACCO, — q. d. O Jerusalem, dire plange et lamentare, quod a Deo sponso tuo, cui in adolescentia et virginitate tua (scilicet cum primum nascereris in Ægypto) nupsisti, sis deserta, et tradita hostibus Chaldæis: sicut virgo quæ recens nupta est, amarissime solet plangere, cum perdit virum suum, cui primo pubes effecta nupserat, quem proinde intime et tenerrime diligebat. Unde Septuaginta vertunt, super virum virgineum, id est virum cui scilicet se virginem in uxorem tradiderat. Plange, inquiunt, super virginem (id est, præ virgine magis quam virgo) præcinctam cilicio, quæ plangit super virum suum virgineum, quem mors ei abstulit. Ubi adverte hebræum sac, id est saccum, Septuaginta vertere cilicium. Erat enim saccus vestis aspera et lugubris lugentium et pœnitentium, qua utebantur in funere suorum luctus ergo, vel in publica calamitate pœnitentiæ causa, ad Deum propitiandum, ut is cladem averteret. Simili modo Ezech. cap. XVI, 8, hortatur Synagogam ad pudorem et dolorem, quod Deum sponsum suum dereliquerit, qui eam juvenculam, et miseram ac projectam in Ægypto sibi despondit, ut reginam vestiens subtilibus, armillis, torquibus, ac corona in capite eam coronans. Sic et Jerem. II, 2: «Recordatus, ait, sum tui, miserans adolescentiam tuam et charitatem desponsationis tuæ — quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur.» Et cap. III, 4: «Saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ tu es.» Porro cubabant in sacco non solum noctu, sed et per diem in gravi calamitate, cum Deo fiebant supplices, ut eum ad commiserationem hoc habitu commoverent. Vide Sanchez hic.
Tropologice, plangat anima quæ per peccatum deseruit Deum, cui in baptismo se desponderat, juxta illud Apostoli, II Cor. XI, 2: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.» Hæc enim a Deo vicissim deserta, omni gratiæ et virtutum dulcore et decore spoliata, quasi vinea et ficus comesta a locustis, mancipata et prostituta est dæmoni, qui ea quasi scorto vilissimo abutitur pro sua libidine et tyrannide ad omnem malitiam, injuriam, opprobrium et miseriam. «Anima enim, inquit Hugo de S. Victore, est virgo conditione naturæ, virgo privilegio gratiæ, virgo quoque præmio gloriæ. Animam siquidem meretricem facit inordinata concupiscentia: castitatem ei reddit virilis pœnitentia: virginitatem sapiens innocentia. Fornicaria est igitur anima in prostibulo: conjugata in atrio: continens in domo: virgo in thalamo. In primo exponitur concupiscentiæ: in secundo opera facit pœnitentiæ: in tertio plangens virum, desiderio afficitur justitiæ; in quarto virgineis jucundatur amplexibus et osculis sapientiæ. Fornicaria igitur est anima
(1) De incredibili locustarum voracitate sic ait Ludoltus, Histor. Æthiop. lib. I, cap. XIII, § 16: «Non herbæ, non frutices, non arbores intactæ manent; quidquid herbidum aut frondosum arreditur, quasi igne tostum esset. Etiam cortices arborum dentibus mandunt.» Cæterum vitibus locustas maxime perniciosas esse, tradiderunt omnes qui locustarum pestes viderant.
per concupiscentiæ iniquitatem: casta per continentiæ humilitatem: continens per justitiæ puritatem: virgo per contemplationis sublimitatem. Vir ejus pubertatis Christus est desponsator virginitatis.»
Quin et S. Paula post conversionem in Bethlehem commigrans, ita delicias vitæ prioris castigavit et planxit, ut jejuniis, lacrymis aliisque pœnis pene se conficeret. «Mollia, ait S. Hieronymus in ejus Vita, etiam in gravissima febre lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum stratis ciliciolis quiescebat; si tamen illa quies dicenda est, quæ jugibus pene orationibus dies noctesque jungebat, illud implens de Psalterio: Lavabo per singulas noctes lectum meum, et lacrymis meis stratum meum rigabo: in qua fontes crederes lacrymarum: ita levia plangebat peccata, ut illam gravissimorum criminum crederes ream. Cumque a nobis crebrius moneretur, ut parceret oculis, ut eos servaret Evangelicæ lectioni, aiebat: Tur-
panda est facies, quam contra Dei præceptum purpurisso et stibio sæpe depinxi; affligendum corpus, quod multis vacavit deliciis: longus risus perpeti compensandus est fletu: mollia linteamina asperitate cilicii commutanda: quæ viro et sæculo placui, nunc Christo placere desidero.»
Versus 9: 9. THE SACRIFICE AND THE DRINK OFFERING HAVE PERISHED FROM THE HOUSE OF THE LORD. — For 'sacrifice,' the Hebrew has...
9. PERIIT SACRIFICIUM ET LIBATIO DE DOMO DOMINI. — Pro sacrificium hebraice est מנחה mincha, id est sacrificium ex farre vel pane, de quo Levit. II. Libatio erat oblatio libaminis, puta vini et olei, quo sacrificia tum farrea, tum carnea condiebantur, q. d. Quia locustæ, puta Chaldæi, vastaverunt agros, vineas et oliveta Judæorum, hinc periit frumentum, vinum et oleum, quod Domino de more sacrificaretur et libaretur. Quocirca «luxerunt sacerdotes,» tum quia periit cultus et oblatio Dei in templo; tum quia deficientibus oblationibus quibus vivunt (nec enim aliam habent hereditatem) non habent unde se sustentent. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Ribera, a Castro et alii.
Versus 10: 10. THE WINE IS CONFOUNDED. — This is a personification — that is: The wine has blushed and been as it were suffused...
10. CONFUSUM EST VINUM. — Est prosopopæia — q. d. Erubuit vinum et quasi pudore suffusum est, videns se non respondere votis et laboribus vinitorum, nec spei a se datæ. Unde Septuaginta vertunt: Aruit vinum, aruerunt vites. Hebræum enim הוביש hobise proprie est præteritum hiphil, a radice יבש iabase, id est aruit: sed quia ordines verborum imperfectorum apud Hebræos sæpe commutantur, hinc hobise potest deduci a בוש bose, id est confusus est, pudefactus est. Adde, si legas aliis punctis הובש hubase, proprie significabit: Confusum est gaudium, hoc est periit, defecit, ut jam dixi.
Notat Bochartus ex Muffeti Theatro Insectorum, non morsu solum locustas segetibus, pascuis, hortis pomariisque nocere, sed stercore item nigro, viridi, mordaci, gravi, biliosaque imprimis atque acri saliva, quam multam ex ore inter rodendum fundunt.
Secundo, S. Hieronymus, Haymo, Hugo et Lyranus: «Sanctificate,» inquiunt, id est sanctum facite, et condite jejunium per eleemosynas, preces aliaque pia opera, ut v. g. quod jejunando subtrahitis ventri, detis pauperibus. Unde S. Gregorius, homil. 16 in Evangel.: «Jejunium, ait, sanctificare, est adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Cesset ira, sopiantur jurgia. Incassum enim caro atteritur, si a pravis voluptatibus animus non refrenatur, cum per Prophetam Dominus dicat: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra.» Et superius: «Illud ergo jejunium Deus approbat, quod ad ejus oculos manus eleemosynarum levat, quod cum proximi dilectione agitur, quod cum pietate conditur. Hoc ergo quod tibi subtrahis, alteri largire, ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur.»
Vocate cœtum. — Symmachus, synodum; Aquila, diem collectæ, scilicet populi, quod fiebat in die festo, ut in die octava Paschæ, et festi Tabernaculorum. Unde dies hæc octava vocabatur hebraice עצרה atsara, id est cœtus, sive collecta populi. Septuaginta, κηρύξατε θεραπείαν, id est prædicate curationem, id est jejunium quo curantur peccata, ait S. Hieronymus; aut potius curationem, id est orationem et supplicationem publicam, qua curentur Dei cultus, invocatio et propitiatio: θεραπεία enim significat famulatum, obsequium, cultum. Unde S. Dionysius, Eccles. Hierar. cap. X, monachos vocat θεραπευτάς, id est cultores et famulos, qui jugiter assistant et obsequantur Deo. Quocirca Tertullianus, lib. De Jejuniis, cap. XVI, vertit: Prædicate officia curantia Deum, additque: «Unde, et qui in idolis comendis, et in hac re (alii melius legunt, in aris) ornandis, et ad singulas horas salutandis adulantur, curationem facere dicuntur.» Curatio ergo idem est quod cultura, et curator idem quod cultor. Sic Parochi vocantur a vulgo Curati, vel Curatores, quia curant cultum Dei geruntque curam Ecclesiæ et Parochianorum. Ita ex Platone Leo Castrius hic, et Pamelius in Tertullianum. Sic apud Gentiles, ait Tertullianus: «Cum stupet cœlum, et aret annus, nudipedalia denuntiantur: magistratus purpuras ponunt, fasces retro avertunt, preces invitant, hostias instaurant.»
Versus 15: 15. ALAS, ALAS, ALAS FOR THE DAY! — that is: Woe for the day when Jerusalem will be devastated by the Chaldeans! Woe...
15. A A A DIEI! — q. d. Woe for the day when Jerusalem will be devastated by the Chaldeans! Woe for Jerusalem, woe for the Jews on that day! Hebraice est unica dictio dissyllaba אהה ahah, quæ est interjectio dolentis et desperantis. Noster vertit unica dictione, sed trisyllaba, A a a, tum quia hæc apud Latinos et Europæos est vox et suspirium summe afflicti; tum quia Hebræa aspiratio h sæpe per a vertitur, ut docet S. Hieronymus in Tradit. Hebr. in Genesim: sic enim pro Hebræo Aharon vertunt, Aaron, pro Habel Abel, pro Halleluia Alleluia.
q. d. O tristem diem excidii, qui nobis imminet! Hinc Hugo de S. Victore per tria a a a putat significari trinam calamitatem et cladem Judæis a Deo per Chaldæos infligendam: «Tria siquidem, inquit, Babylonicæ captivitatis fuerunt infortunia: templi scilicet eversio, urbis destructio, populi transmigratio, q. d. A civitas destruetur, sed miserere civitati sanctificationis tuæ; A templum evertetur; sed audi, Domine, orationem quam servi tui orant coram te hodie, ut sint oculi tui aperti super domum hanc die ac nocte; A populus tuus in captivitatem ducetur; sed miserere, Domine, plebi tuæ super quam invocatum est nomen tuum.»
Allegorice, idem pathetice et eleganter refert hæc ad ruinam Judæorum tempore Christi, et ad excidium eorum per Titum et Romanos, ob repudiatum, imo occisum ab eis Christum, q. d. «A veniet qui avertet iniquitatem a Jacob, et eripiet jugum ab Israel. A et non est ei species, neque decor, et vidimus eum, et non erat ei aspectus. A et quasi absconditus vultus ejus et despectus: unde nec reputavimus eum, et putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum. A quia vidimus, et non cognovimus. A quia audivimus, et contempsimus. A quia operantem bona accepimus, et pro nobis orantem interfecimus. Audivimus verba, accepimus beneficia, vidimus miracula, sed A verba contempsimus; A beneficiis ingrati fuimus; A miraculis detraximus. Audivimus docentem in monte; sed A surda aure transivimus: inde dolor. Vidimus eum turbas pascentem; sed A nos curavimus: inde mœror. Vidimus eum pendentem in cruce; sed A contempsimus: et inde terror. Audivimus doctrinam, accepimus vitam, vidimus mortem. Doctrina illius nostram cæcitatem illuminavit: A cui non obtemperavimus. Vita ejus nostram informavit: A quam non recepimus. Mors ejus mortem nostram captivavit: A quam contempsimus, imo quam fecimus.» Idem concionator facile accommodet animæ quæ damnanda est in judicio, tum particulari, tum universali.
Symbolice et tropologice idem: «A a a, quia sunt mala quoque tria» Judæorum, æque ac quorumlibet peccatorum: «Ignorantia, concupiscentia et miseria. Legis naturalis prævaricatio attulit ignorantiam; legis scriptæ transgressio inordinatam propagavit concupiscentiam; prophetiæ contemptus ministravit miseriam. A prævaricata est lex naturalis: inde dolor; sed vindicatum est in ea captivitate Ægyptiaca. A prævaricata est lex scripta: inde mœror; sed vindicatum est in ea captivitate Assyriaca. A contemnitur prophetia: inde terror; sed et hoc disponis vindicare captivitate Babylonica. A incidimus in miseriam quam vindicasti; A decidimus in concupiscentiam quam punisti; A incidimus in miseriam horrendam quam disposuisti.» Unde causam doloris fusius explicans Joel subdit, aitque Synagogam, æque ac animam, peccando perdidisse omnes suas
opes et delicias: «Periit, inquit, sacrificium, id est mortificatio carnis; et libatio, id est fletus compunctionis; et regio, id est serenitas conscientiæ: humus, humilitas cognitionis propriæ: triticum, amor justitiæ: vinum, fervor sapientiæ: oleum, odor misericordiæ: ficus, dulcedo contemplationis, et æternorum suavitas: hordeum, abjectio pœnitentiæ: agricolæ, tum efficaces concionatores et pastores, tum gemitus et motus confessionis: vinitores, desideria compunctionis et suspiria contemplationis: palma, contemptus terrenorum: malogranatum, tum charitas unionis fraternæ, tum ardor et sitis præmiorum: malum simplex; boni affectus: ligna alia, cæterarum virtutum sunt desideria: vel potius opera et profectus. His amissis, confusum est gaudium; quibus possessis, ordinatum et gloriosum disponitur præmium.»
QUIA PROPE EST DIES DOMINI (puta dies judicii, et vindictæ Domini, quam in Jerusalem exeret per Chaldæos), ET QUASI VASTITAS A POTENTE VENIET. — Hebraice est pulchra et nervosa paronomasia כשוד משדי keschod misschadai, id est, quasi vastitas potens a vastante potente veniet; schadai enim est nomen Dei, et Deum vel misericordem, vel potentem et vastantem significat, uti dixi Genes. cap. XVII, 1.
16. Coram oculis vestris (Ita et Septuaginta, licet Hebræus et Chaldæus habeant: Coram oculis nostris; sed eodem redit sensus, q. d. Vobis et nobis spectantibus, vastabitur Judæa, ideoque) ALIMENTA (scilicet sacerdotum, puta sacrificia et oblationes) PERIERUNT (id est peribunt) DE DOMO (templo) DEI NOSTRI (ac consequenter peribit) LÆTITIA ET EXSULTATIO, — qua in festis et sacrificiis exsultare solebant, Deumque festive colere psalmis, hymnis, organis, tympanis, etc.
Versus 17: 17. THE CATTLE HAVE ROTTED IN THEIR DUNG — that is: This slaughter by the Chaldeans will afflict not only men, but also...
17. COMPUTRUERUNT JUMENTA IN STERCORE SUO, — q. d. Hæc Chaldæorum strages non tantum homines, sed et jumenta affliget. Nam illa ob metum hostium Jerusalem obsidentium, educi non poterunt ad pascua, sed in stabulis et stercore suo, deficiente herba et fœno, fame morientur, contabescent et computrescent. Ita Remigius, Lyranus, Albertus, Ribera et a Castro. Pro computruerunt hebraice est עבשו abeseu, quod verbum hic tantum reperitur. Septuaginta vertunt: Subsultaverunt vitulæ in præsepibus suis, non præ lascivia, sed præ fame corruentes, pedesque ad terram allidentes, ait Theodoretus. Arabicus Antiochenus: Vox animalium super præsepibus, et non saltant animalia, et greges boum plorant præ carentia pabuli; Arabicus Alexandrinus: Non gustant animalia, et armenta boum boant præ defectu pascuorum; Syrus: Dormierunt vitulæ jejunæ (incænatæ) in præsepibus suis. Melius Noster, R. Jonathan, R. David et Aben-Ezra vertunt, computruerunt, id est putredine corrupta sunt.
Pro jumenta hebraice est פרדות perudot, aut potius aliis punctis פירדות pirdot, id est mulæ, a radice פרד parad, id est divisit, separavit; mulæ enim a patre et matre, puta ab equo et asina, specie distinguuntur, nec enim sunt equi, nec asini, sed tertia species, puta mulæ. Sub mulis, qui frequentes erant apud Judæos (adeo ut filii regum iis uterentur, ut patet II Reg. XIII, 29), equos, asinos, boves cæteraque jumenta per synecdochen intellige. Septuaginta vertunt, vituli; Chaldæus vertit, dolia. Computruerunt, inquit, dolia vini sub operculis suis. Tigurina vertit, semina sparsa et sata in agro. Computruerunt, inquit, semina dispersa subter glebas suas, ac proinde ex tali semente nulla sperari poterat messis.
Tropologice, in stercore et fœtoribus libidinis suæ computrescunt luxuriosi, inquit Remigius, Albertus et Hugo, ac S. Gregorius, lib. XXIV Moral. cap. VI, vel juxta aliam editionem, cap. VIII: «Jumenta, ait, in stercore suo computrescere, est carnales homines in fætore luxuriæ vitam finire. Non enim esse homines, sed jumenta declarantur, de quibus per Prophetam (Jeremiam, cap. V) dicitur: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Et de quibus Propheta alius (Ezechiel, cap. XXIII), dicit: Ut carnes asinorum carnes eorum, et fluxus equorum fluxus eorum.» Idem ad verbum habet Rupertus, censetque id impletum in Jasone aliisque apostatis, II Machab. IV, æque ac hoc ævo in Luthero, Calvino, Petro Martyre, Bucero, aliisque ab Ordine ad nuptias transvolantibus, completum vidimus. Et S. Bernardus, serm. 10 in Psalm. XC: «Quomodo, ait, dicunt nobis carnales homines: Crudelis est vita vestra, non parcitis carni vestræ? Esto non parcamus semini, in quo ei magis parcere poteramus? Annon melius est illi renovari et multiplicari in agro, quam in horreo putrefieri? Heu, computruerunt jumenta in stercore suo, sic vos parcitis carni vestræ? Simus nos crudeles interim non parcendo, at vos plane parcendo crudeliores. Si quidem etiam nunc caro nostra requiescit in spe; videritis vos ipsi quid ignominiæ interim vestra sustineat, quid miseriæ eam maneat in futurum.»
Denique S. Hieronymus: «Computrescit, inquit, in stercore cujus Deus venter est, et qui dicit: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur.» Sicut enim luxuriosus in morbo Gallico; ita gulosus in phlegmonibus, vomitu et sordibus suis putrescit, et sic accipi potest versio Chaldæi: Computruerunt dolia vini, id est ebriosi et gulosi ventripotentes, utpote quorum venter dolium est. Ita Belrio, adagio 679.
Versus 18: 18. FOR THERE IS NO PASTURE FOR THEM. — The ancient Latins used pascuum (pasture) in the neuter gender, and in the...
18. QUIA NON EST PASCUA EIS. — Veteres Latini usurpaverunt pascuum in genere neutro, et in plurali pascua substantive; sed adjective vocabant sylvam, vel regionem pascuam, æque ac agrum pascuum, et rura pascua. Hinc vox pascua adjectiva, scilicet regio, vel terra, transiit in substantivum. Scriptura enim tam usurpat pascua pascuæ in singulari, quam pascua pascuorum in plurali, ut Psalm. XXII, 2: «In loco pascuæ ibi me collocavit.» Job, XXXIX, 8: «Montes pascuæ suæ.» I Paral. IV, 40: «Inveneruntque pascuas uberes.» Psalm. LXXVIII, 13: «Oves pascuæ tuæ.» Isaiæ XXXVII, 27: «Gramen pascuæ.» Ezech. XXXIV, 18: «Reliquias pascuarum.» Denique Antonius Nebrissensis in Dictionario notat tam dici pascua pascuæ, quam pascua pascuorum. Desinant ergo novantes nostrum Interpretem quasi illatinum suggillare, eique barbarismum impingere.
Causam doloris et planctus, ait Hugo de S. Victore, «subdit magna detrimenta. Detrimenta vero sunt hæc, putredo fœtida jumentorum, anxietas animalium, interitus pecorum, demolitio horreorum, apothecarum dissipatio, pascuæ inanitio, quorum causa hæc est, speciosorum combustio, lignorum succensio, fontium exsiccatio.»
Versus 19: 19. TO YOU, O LORD, I WILL CRY. — In so great and incurable evils, one refuge remains: namely, to implore Your help, O...
19. AD TE, DOMINE, CLAMABO. — In tantis tamque immedicabilibus malis unum superest confugium, ut scilicet tuam, o Domine, opem implorem; tu enim solus potes et soles extremis malis mederi, cum a tuis toto corde invocaris.
Rursum Hugo de S. Victore: «Jumenta, ait, sunt luxuriosi: armenta, curiosi: pecora, gulosi: animalia, petulantes et cupidi: bestiæ, simplices et idiotæ: horrea, authentica eloquia: apothecæ, expositorum volumina: pascua, passiones sanctorum et gesta: stercora sunt vitia et peccata: fontes aquarum, doctores populorum: ignis, cupiditas: flamma, luxuria.»
Versus 20: 20. EVEN THE BEASTS OF THE FIELD — that is: Not only I, nor humans alone, but even the hungry and thirsty beasts — just...
20. Sed et bestiæ agri, — q. d. Non solum ego, nec soli homines, sed et bestiæ esurientes et sitientes, uti solet area sicca imbrem sitire, v. g. oves suo balatu, boves et vaccæ mugitu, asini ruditu, etc., ad te, o Domine, suspiciunt et vociferantur, diversis, ait Ruffinus, faucium sonis, velut dissona consonantia, et musico concentu, taciteque opem tuam implorant, postulantes a te in tanta fame et siti pabulum et potum; fontes enim «exsiccati sunt» a Chaldæis, qui eos vel obturaverunt, vel rivos eorum interruperunt et averterunt, ne in urbem influerent. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Lyranus.
(1) Describitur summa siccitas, quæ et ipsa causa fuit cur locustæ uberius provenirent. De iis enim ita Plinius, Hist. nat. lib. XI, cap. XXIX: «Vernis aquis intereunt ova, sicco vere major proventus.» Siccitatem favere locustarum proventui, docet etiam multis exemplis Ignatius de Asso in libro De Locustis.