Cornelius a Lapide
Argumentum
Joel, ait Epiphanius lib. De Vita et obitu Prophet., natus est in agro Bethor, de tribu Ruben; sic et Dorotheus in Vita Joelis, nisi quod agrum nuncupat Bethomeron in Ruben. R. Salomon putat Joelem fuisse filium Samuelis prophetæ, qui unxit Davidem in regem; eo quod ejus filius vocetur Joel a Josepho, lib. VI Antiq. III. Sed alius est iste Joel a nostro; noster enim eo longe posterior fuit tempore, ut mox patebit. Censent nonnulli Joelem æque ac Osee, prophetasse tam contra decem, quam contra duas tribus, puta tam contra Samariam, quam contra Judam. Ita S. Hieronymus ex sententia Hebræorum, epist. 103 ad Paulinum: «Joel, ait, filius Phatuel describit terram duodecim (licet Albertus legat duarum) tribuum eruca, brucho, locusta, rubigine vastante corruptam, et post eversionem prioris populi effusum iri Spiritum Sanctum super servos Dei et ancillas, id est super centum viginti credentium nomina, et effusum iri in cœnaculo Sion.» Ita et Theodoretus, Remigius, R. Salomon, Lyranus, Vatablus et alii recentiores Hebræi, qui putant Joelem vixisse, et prophetasse cum Eliseo sub Joram rege, ideoque cap. 1, prophetare famem, quæ illo tempore tam Samariam quam Judam afflixit, ut patet IV Reg. VI, 25.
Verum melius idem S. Hieronymus, Præfat. in Joelem, censet Joelem solis duabus tribubus, Judæ scilicet et Benjamin, prophetasse: «Quomodo, inquit, in Osee propheta sub nomine Ephraim ad decem tribus confertur vaticinium, quæ vel Samaria, vel Israel sæpe nominatur; sic in Joel omne quod dicitur, ad tribum Juda et ad Jerusalem pertinere credendum est, et nullam omnino Israelis, id est decem tribuum, in hoc fieri mentionem.» Ita et Epiphanius lib. De Vita Prophetarum, in Joele, Hugo, Albertus, Haymo, Ribera, Dionysius a Castro, Sanchez et alii; et patet ex verbis Joelis, cap. I, 13: «Plangite, sacerdotes, ululate, ministri altaris;» et cap. II, 15 et 17: «Canite tuba in Sion. Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes,» etc. Altare enim erat in Jerusalem, non alibi.
Porro Joel prophetavit eodem pene tempore quo Osee, sub Ozia, Joatham, Achaz et Ezechia regibus Juda, ait S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Ruffinus, et S. Augustinus XVIII De Civit. cap. XXVII, licet Hebræi in Seder Olam, et ex eis R. David, Genebrardus in Chronol., Arias et a Castro hic putent eum prophetasse sub Manasse, ac consequenter post excidium Samariæ et decem tribuum: hoc enim contigit anno sexto Ezechiæ, qui fuit pater Manassis: idque verisimile fit ex eo, quod Joel solis duabus tribubus prophetet, non reliquis decem; eo quod illæ jam essent excisæ et abductæ. Rursum ex eo quod Scriptura dicat Deum misisse Prophetas, qui Judæ clades nomine Dei intentarent ob scelera Manassis, IV Reg. XXI, 10, et cap. XXIII, 26. Videtur ergo ex his fuisse Joel; ipse enim Judææ clades hasce comminatur, æque ac Jeremias cap. LI, 4, qui et scelera Manassis eas irrogandas diserte asserit.
Hæc sententia est valde probabilis; unde in editione Septuaginta Romana, Joel post Michaam ponitur. Hinc et diem excidii Hierosolymæ ita vive et horrifice depingit, ut quasi instantem et pene præsentem oculis eum cernere videatur. Ex dictis sequitur Joelem comminari captivitatem non Assyriacam, qua vastata est Samaria; sed Babylonicam, qua vastata est Jerusalem et Judæa a Chaldæis.
Argumentum ergo Joelis est, prædicere Dei vindictam et captivitatem Babylonicam, indeque ejus antitypum judicium extremum, in quo reprobi gehennæ, probi cœlo adjudicabuntur. Primo ergo, cap. I, Judæis excidium per Chaldæos comminatur, utque hoc evadant, hortatur omnes ad lamenta et ad pænitentiam. Secundo, cap. II, pergit atrocitatem hujus diei et excidii describere, indeque excitat omnes ad luctum et publicas supplicationes. Deinde pœnitentibus reditum e captivitate et Babylone pollicetur. Adhæc promittit adventum Christi, qui Spiritum Sanctum in suos fideles effundet. Inde transit ad secundum Christi adventum, ejusque signa prævia enarrat. Tertio, cap. III, docet Christum in valle Josaphat quasi judicem judicaturum omnes gentes, ac damnaturum impios ad gehennam; pios vero translaturum in cœlestem Jerusalem, cujus delicias, gloriam et felicitatem describit.
Tropologice, Joel hebraice idem est quod volens, incipiens, vel Domini descensus; Phatuel vero pater ejus, hebraice idem est quod latitudo, aut ostium, aut suasio Dei, vel aperiens Deus; ut moraliter significetur quod, qui ostium, suasionem et scientiam habuerit Dei, recte incipit prophetare, ut cum Paulo possit dicere: «Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est;» quis audiebat a Domino: «Dilata os tuum, et implebo illud.» Ipsa enim oris adapertio non in hominis, sed in Dei potestate est, dicente eodem Paulo: «Ostium mihi apertum est magnum et evidens,» II Corinth. II, 12. Ita S. Hieronymus, qui in cap. I Osee ait: Joel idem est quod Dominus Deus; ut Joel per crasin idem sit quod Jehova el, vel Ja el, quæ omnia sunt nomina Dei. Denique Joel relatus est inter Sanctos, ac Romano Martyrologio inscriptus legitur 13 julii.