Cornelius a Lapide

Joel II


Index


Synopsis Capitis

Pergit horrorem diei excidii Jerusalem per Chaldæos, et sub ejus typo allegorice horrorem diei judicii describere et comminari. Inde, vers. 12, hortatur omnes ad pœnitentiam et planctum, ut Deum sibi reconcilient, itaque has ejus minas evadant. Tertio, vers. 18, pœnitentibus promittit salutem per Cyrum, et multo magis per Christum Doctorem justitiæ, per quem effundet Spiritum Sanctum in fideles. Denique, vers. 30, dat signa prævia judicio et judici Christo.


Textus Vulgatae: Joel 2:1-32

1. Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: Quia venit dies Domini, quia prope est. 2. Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis: quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. 3. Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma: quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. 4. Quasi aspectus equorum, aspectus eorum: et quasi equites sic current. 5. Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. 6. A facie ejus cruciabuntur populi: omnes vultus redigentur in ollam. 7. Sicut fortes current, quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. 8. Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt: sed et per fenestras cadent, et non demolientur. 9. Urbem ingredientur, in muro current: domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. 10. A facie ejus contremuit terra, moti sunt cœli: sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. 11. Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui: quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde: et quis sustinebit eum? 12. Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. 13. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. 14. Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo

vestro? 15. Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum, 16. congregate populum, sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera: egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. 17. Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo: et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? 18. Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. 19. Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis: et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. 20. Et eum, qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare Orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fætor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit. 21. Noli timere, terra, exsulta et lætare: quoniam magnificavit Dominus ut faceret. 22. Nolite timere, animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. 23. Et filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio. 24. Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo. 25. Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna, quam misi in vos. 26. Et comedetis vescentes, et saturabimini: et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum: et non confundetur populus meus in sempiternum. 27. Et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius: et non confundetur populus meus in æternum. 28. Et erit post hæc: Effundam spiritum meum super omnem carnem; et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ; senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. 29. Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum. 30. Et dabo prodigia in cœlo, et in terra sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. 31. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. 32. Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit; quia in monte Sion, et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.


Versus 1: 1. WAIL — not so much with the voice as with the trumpet: for in Hebrew it is tariu, that is, sound the taratantara;...

1. ULULATE, — non tam voce, quam buccina: hebraice enim est תעריו tariu, id est taratantara insonate; Tigurina: Classicum canite, scilicet triste et horrisonum, quale solet cani in adventu hostium; in prælio, in strage et excidio, q. d. En adventat hostis, adest Chaldæus, instant urbi obsidio et vastitas; personate ergo tubis, tum ut ad arma, tum potius ut ad Deum in templum omnes confugiant, Deique opem implorent et impetrent; ibi habeant aut asylum, aut sepulcrum. IN MONTE SANCTO MEO, — in templo et arce montis Sion. CONTURBENTUR (Tigurina, contremiscant) OMNES HABITATORES TERRÆ — nostræ, puta Judææ; ac tremuli et consternati Dei auxilium unanimes una voce omnes inclament.

1 et 2. Quia venit dies Domini (puta dies judicii et vindictæ Domini, quam Dominus in Judæos exercebit per Chaldæos. Unde hæc dies a Joele mox vocatur) dies tenebrarum et caliginis, dies NUBIS ET TURBINIS, — id est summe funesta, tristis, nubila et calamitosa, in qua præ mœrore Judæi caligabunt oculis, ut videatur meridies eis esse caligo, omniaque videantur sibi videre tenebrosa et atra. Sicut enim lux est symbolum et causa lætitiæ et prosperitatis; ita tenebræ sunt symbolum tristitiæ, adversitatis, et carceris ac captivitatis. Ad litteram ergo loquitur de die excidii Jerusalem; tropologice de die mortis, judicii et excidii orbis, cum Archangelus canet tuba novissima, I Corinth. XV, 52. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Albertus, Hugo, Arias, Ribera et alii.

Quasi mane, — q. d. Uti mane quaquaversum se spargit aurora, et prima lux solis, qui statim ut oritur omnia suis radiis illustrat, omniaque sua luce occupat; ita populus multus et fortis, nimirum locustæ hæ, de quibus dixi cap. I, 4, puta Chaldæorum agmina, celerrime omnes Judææ montes occupabunt. Persistit enim in parabola et allegoria locustarum: «Hoc autem, inquit S. Hieronymus, de locustis dicitur, ut de hostibus intelligatur; ut dum locustas legimus, Babylonios cogitemus.» Ita et Theodoretus, Remigius, Hugo, Clarius et alii; et patet ex sequent., ubi eos comparat equis et equitibus. Hisce enim similes sunt locustæ, non Chaldæi, qui non similes, sed ipsimet erant equites.

Aliter Arias, q. d. Sicut mane luce oriente et occupante montes, tenebræ coguntur in valles; ita venientibus Chaldæis montesque occupantibus, tenebræ calamitatis et vastitatis cogentur in Judæam et in Jerusalem. Illi ergo erit «dies tenebrarum et caliginis,» ut præcessit; cum Chaldæis aliisque gentibus erit mane lucidum, lætum et felix.

SIMILIS EI NON FUIT A PRINCIPIO, ET POST EUM NON ERIT USQUE AD ANNOS GENERATIONIS ET GENERATIONIS, — q. d. Per duas, vel per multas generationes et sæcula, nullus hostis nocentior fuit, aut erit Judææ, quam Chaldæi. Nam post plura sæcula, Romanos sub Tito et Vespasiano magis illi nocuisse, planeque eam evertisse et desolasse liquet ex Josepho, et ex moderna Judæorum per totum orbem dispersione. Ita Theodoretus.

Ante faciem ejus ignis vorans, — q. d. Quidquid attigerit hic populus locustarum, puta Chaldæorum, idipsum totum ipse quasi flamma vorax consumet; ita ut ignem manibus præferre, eoque omnia afflare et concremare videatur, adeo ut omnia in solitudinem redigat, et post se non nisi carbones et cineres relinquat. Ita S. Hieronymus. Est catachresis.

Aliter Sanchez: Ignis hic, inquit, est is qui præferebatur regibus et castris Chaldæorum, quasi comes et dux viæ; ignem enim ut Deum colebant Chaldæi. Ignis ergo erat eis quasi militare signum, minans et portendens incendia, cædes et strages. Idem a Chaldæis, iis eversis, acceperunt Persarum reges, quibus prælatum fuisse ignem docet Xenophon, lib. VIII Cyropædiæ, Curtius, lib. III, et alii. Sic et Holoferni præferebantur lampades ardentes et ignitæ, Judith X, 17, juxta Septuaginta. Hunc ergo hujus loci sensum dat: Præcedet castra hostilia in Judæam properantia ignis vorax, proprium insigne Chaldæorum; subsequetur alius quem sparget hostis, ut Judæam, quæ prius erat hortus voluptatis, comburat et desolet. Simili modo et causa vidit Jeremias, cap. I, ollam accensam, qua portendebatur adventus Chaldæorum, qui omnia ferro et flammis erant vastaturi. S. Gregorius Nazianzenus, orat. 45, ex Septuaginta sic legit: Anteriora ejus, hortus voluptatis; posteriora autem, campus exterminii; sicque explicat: «Joel, inquit, hisce verbis deplorat terræ corruptionem, et famis cruciatum, tragice pristinæ pulchritudini posteriorem deformitatem opponens,» q. d. Terra, quæ prius erat florida et frugifera, postea effecta est arida et squalida, ac quasi exterminata.


Versus 4: 4. THE APPEARANCE OF THEM IS LIKE THE APPEARANCE OF HORSES — that is, these camps of locusts, which represent the...

4. QUASI ASPECTUS EQUORUM, ASPECTUS EORUM, — q. d. Hæc castra locustarum, quæ repræsentant Chaldæorum agmina, erunt similia equis et equitibus. Ita S. Hieronymus. Locusta enim speciem habet equi armati, et equitis cataphracti; unde italice vocatur cavalleta, id est equulus. Huc alludit S. Joannes in suis locustis futuris sub finem mundi Apoc. IX, 7: «Similitudines, ait, locustarum similes equis paratis in prælium;» et vers. 9: «Et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum.»


Versus 5: 5. LIKE THE NOISE (din and crackling) OF A FLAME OF FIRE DEVOURING STUBBLE — as if to say: Just as a flame licking and...

5. SICUT SONITUS (strepitus et crepitus) FLAMMÆ IGNIS DEVORANTIS STIPULAM, — quasi dicat: Sicut flamma stipulam allambens et succendens strepit et crepat; sic strepent hæ locustæ, id est Chaldæi, cum arva Judææ instar stipularum arrodent et adurent.


Versus 6: 6. ALL FACES SHALL BE REDUCED TO THE COLOR OF A POT — the Chaldee renders: They shall become black like pots, namely...

6. OMNES VULTUS REDIGENTUR IN OLLAM, — Chaldæus: Nigrescent quasi ollæ, scilicet præ timore et pavore. Timor enim sanguinem reducit ad cor, ut illi quasi arci in periculo consulat; unde extremæ partes velut exanimes et exsangues pallescunt, mox, metu ingravescente, nigrescunt. Levis enim metus pallorem; gravis, uti est mortis nigredinem inducit, ut facies, inquit Ruffinus, «futuræ mortis lurido vestiantur: hinc non solum pallescent, sed etiam penitus atrabuntur» (sic enim lego cum Delrio, adagio 969, non attrahuntur).

Sic Isaias, cap. XIII, 8, de Babyloniorum clade, ait: «Facies combustæ vultus eorum,» id est nigrescunt pavore et mœrore: sicut enim lætitia vultus fit serenus et splendidus, ita tristitia et metu fuscatur et obnubilatur, ait S. Hieronymus et Theophylactus. Secundo, Theodoretus hæc refert ad famem, quasi ad causam, q. d. Præ fame fient luridi et atri; item solis ardore, cum in Chaldæa quasi mancipia cogentur laborare in luto, et aliis sordidis ministeriis, ait Sanchez, præsertim cum fient ollarii, cacabarii, ferrarii, furnarii, carbonarii; qui quam atri sint, videre est in fodinis Leodiensibus.

Tropologice hic est typus, hic color decolor, hæc species, hæc facies peccatorum omnium coram Deo et angelis ejus.


Versus 7: 7. THEY SHALL SCALE THE WALL — the Chaldeans. Note: In parables, the thing is mixed with the parable; hence certain...

7. ASCENDENT MURUM — Chaldæi. Nota: In parabolis miscetur res cum parabola; unde quædam dicuntur in iis quæ magis proprie rei quam parabolæ ipsi conveniunt. Tale est hic, ascendere muros Jerusalem, et per eos in urbem obsessam irrumpere, quod magis Chaldæis, quam locustis eorum antitypis, convenit. Talia sunt et quæ sequuntur: «Urbem ingredientur, in muro current, in domos conscendent;» et vers. 11: «Multa sunt nimis castra ejus, quia fortia: viri in viis suis gradientur.» Viri, id est singuli quasi viri fortes more exercitus, in acie et ordine suo procedent. Hebræum enim vir duo significat: primo, vir, id est unusquisque; secundo, vir, id est fortis et virilis.

Ita locusta «egreditur universa per turmas suas,» ait Sapiens Proverb. XXX, 27. «Hoc nuper, inquit S. Hieronymus, in hac provincia (Judæa) vidimus. Cum enim locustarum agmina venerint, et aerem qui inter cœlum et terram est occuparint, tanto ordine et dispositione jubentis Dei volitant, ut instar tesserularum, quæ in pavimentis artificis figuntur manu, suum locum teneant, et ne puncto quidem, ut ita dicam, ungue transverso declinent ad alteram.» Hoc est quod subdit Joel: «Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt;» Syrus: Singuli in semita sua ibunt, de pondere (gravitate) judicii sui cadent, et non ascendent ad summum. Per has locustarum acies, ordinatam Chaldæorum aciem intellige.

Nota: Pro fenestras hebraice est שלח scelach, id est immissio et emissio, puta fenestra, per quam lux et aer in domum emittuntur, sordes vero in plateam emittuntur et ejiciuntur. Rursum, scelach significat missile, puta telum, vel jaculum. Unde Septuaginta vertunt: In jaculis cadent, et non consumentur; Pagninus et Vatablus: Super gladium dejicient se, et non sauciabuntur, q. d. Chaldæi irruent in gladios Judæorum, iisque non lædentur, sed eos sternent, suisque ipsorum gladiis eos confodient. Rursum, pro demolientur hebraice est יבצעו iibtsau, quod significat vulnerare, item esse avarum, ambire pecuniam. Unde Chaldæus vertit: Ad locum ad quem missi sunt vadunt trucidantes, et non recipient pecuniam, q. d. Chaldæi vitam Judæis eripient, nec aurum ab eis pro lytro oblatum recipient. Arias et Tigurina vertunt: Lucro non inhiant. Sic et tropologice dæmones animas quærunt, non aurum. Denique disce hic avaritiam apposite hebraice vocari pro betsa, id est vulnus, quia lædit et vulnerat proximum per usuras, fraudes, contractus, etc. Nam, ut ait Philosophus: «Pecunia est anima et sanguis mortalibus.»


Versus 8: 8. AND THEY SHALL FALL THROUGH THE WINDOWS. — "For nothing is impassable for locusts, since they penetrate both fields...

8. SED ET PER FENESTRAS CADENT. — «Nihil enim locustis invium est, cum et agros et sata, et urbes et domos, et cubiculorum secreta penetrent,» ait S. Hieronymus, uti fecerunt locustæ a Mose immissæ in Pharaonem et Ægyptios, Exodi X, 14. Notat Chaldæorum impetum, impudentiam et audaciam; quod quasi locustæ per fenestras, portis clausis, in domos Judæorum irruituri sint.

ET NON DEMOLIENTUR — passive, id est non lædentur, non sauciabunt se in hoc saltu per fenestras, q. d. Molem corporis sui armis gravati ad humum non allident, de mole et robore suo nihil hoc casu decerpent. Hoc signo notat eorum dexteritatem et exercitationem in pugnando, saltando, etc., æque ac audaciam, qua in ipsos hostium gladios intrepidi irruent; quin et illæsi, ex usu et habitu saliendi et digladiandi. Ita Sanchez.

Posset quis suspicari, pro demolientur, legendum esse demorientur, id est vulnerabuntur adeo ut moriantur. Hoc enim significat hebræum יבצעו iibtsau. Verum codices Latini, etiam antiquissimi, quos Romæ inspexi, constanter legunt demolientur, id est destruentur, et, ut Septuaginta apud S. Hieronymum, consumentur; idque latinum est, non barbarum. Veteres enim active dicebant demolio, demolivi, pro destruo, destruxi; ac consequenter, passive demolior, demolitus sum, pro destruor, destructus sum. Sic cap. I, 17, dicitur: «Demolita,» id est destructa, «sunt horrea.» Ita Alphenus in leg. Qui insulam, in prin. ff.: «Dominus, ait, insulæ, quia ædificia vitium facere diceret, demolierat eam.» Et Ulpianus in leg. Quid tamen, §. 1, ff. Quibus modis usus fructus amitt.: «Si demolitis, ait, ædibus testator alias novas restituerit;» et: «Ædificium demolitum,» in leg. Qui insulam, in prin. ff. Locat. Sensus ergo est, q. d. Audaces Chaldæi prædæ avidi, clausis ostiis, per fenestras irrumpent in domos, et non demolientur, id est non concidentur, non lædentur, vel a se suisque armis in hoc saltu, vel ab incolarum, puta Judæorum, se suasque domos defendentium, gladiis; tam enim fortes et dexteri erunt, ut saliendo in arma sua non impingant; tam terribiles, ut Judæi eos invadere non audeant, sed in latebras se abdant.

10. A facie ejus (populi, de quo vers. 2) CONTREMUIT TERRA, MOTI SUNT CŒLI. — Est poetica hyperbole, in qua partim alludit Propheta ad locustas, partim ad Chaldæos, per eas significatos, q. d. Tanta tamque numerosa et densa erit hæc locusta, id est exercitus Chaldæorum; tantus pariter erit ejus horror et pavor in Judæis, ut ipsis hoc metu perculsis et attonitis, per locustas hasce quasi nubes, perque pulverem ab eis excitatum, sol et luna obvelari et obtenebrari videantur (solent enim agmina locustarum ita densari subinde, ut dum volant expansis alis, solem cœlumque obtegant), quin et præ horrisono tubarum clangore, tympanorum et tormentorum sonitu, equorum fremitu et cursu ungularum ad saxa collisione, militum clamore et furore, «cœlum ruere, terra fluctuare videatur,» ait S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo, Ribera et alii. Simili modo Isaias, cap. XIII, 10 et 13, ait in excidio Babylonis solem, lunam et stellas retraxisse suum lumen, cœlum fuisse turbatum, et terram motam de loco suo. Sic Psaltes, Psalm. XVII, poetice pingit Deum descendentem ad vindictam impiorum, quasi cœlos, aera, terram totamque mundi machinam quatientem, et, ut Poeta ait: «Qui nutu concutit orbem.» Vide Can. XXXII in Prophet. Majores.

Secundo, Theodoretus et Arias hæc non hyperbolice, sed proprie accipiunt. Censent enim Deum ante exercitum Chaldæorum præmisisse procellas, fulgura et tonitrua ad percellendum Judæos. Hisce enim cœlum, id est aer totus, æque ac terra commovetur et quatitur, juxta illud Virgilii, Æneid. IV: Tonitrua cœlum omne ciebo. Rursum procellis hisce sol cœlumque obducuntur et obtenebrantur. Unde sequitur:

ET STELLÆ RETRAXERUNT SPLENDOREM SUUM; — Syrus et Arabicus uterque: Occidit lumen (fulgor) stellarum.

11. Et (id est quia) Dominus dedit vocem suam ANTE FACIEM EXERCITUS SUI, — id est ante exercitum suum, puta ante Chaldæos. Vox enim Dei est tonitru, ut patet Psalm. XXVIII, 2 et seq. Alludit ad vocem ducis, qui suos milites ad instans prælium ingenti animo et voce cohortatur et acuit, q. d. Deus quasi dux belli milites suos, puta Chaldæos venientes in Judæam, per tonitru animabit ad bellum; Judæos vero per idem percellet et perterrefaciet, quia ejus benignam vocem et invitationem ad pænitentiam audire noluerunt, ejusque legatos, puta Prophetas, contempserunt; tonitru ergo Dei audient et sentient, qui ejus blandiloquia audierunt et spreverunt. Nota: Chaldæi hic vocantur milites et exercitus Dei, quia quasi lictores fuerunt justitiæ et vindictæ divinæ exercitæ in Judæos aliasque gentes. Licet enim ipsi dominandi libidine, et spoliis ditandi se cupidine Judæos gentesque tyrannice invaserint, ac proinde ad hoc directe a Deo excitari et positive immitti non potuerint; Deus tamen hanc eorum tyrannidem, libidinem et cupidinem directe permittere decrevit, reque ipsa permisit ad hoc, ut per eam Judæorum gentiumque luxum, idololatriam aliaque peccata castigaret. Vide Can. XXXVI in Majores Prophetas.

Allegorice, hæc veriora et majora erunt in die mortis, et magis in die judicii, cujus hic viva imago datur in excidio Hierosolymæ per Chaldæos. Itaque hæc dies erit tenebrarum et caliginis, qua locustæ, id est dæmones innumeri armati peccatis nostris quæ in vita commisimus, animam invadent, percellent, lancinabunt, et in extremas anxietates redigent, ut terra, aer ac cœlum nimis ei angustum videatur.

12. Convertimini ad me (qui aversi eratis a me, et conversi ad varias illicesque vestras cupidines): convertimini (inquam) in toto corde, — tota mente, tota anima, toto spiritu, toto affectu. Ego enim cordis et mentis sum creator et dominus, ideoque totum illud mihi dedi, imo reddi volo, nec patior ex eo partem aliquam quæ idolis, veneri aut ventri detur, mihi suffurari. Vide S. Gregorium, lib. VII Moral. cap. XII, ad illud Jobi: «Involutæ sunt semitæ gressuum eorum,» ubi docet peccatores sæpe facere bona proposita, sed, occurrente tentatione, illico ad sua vitia relabi, quia cor non mutant, nec serio et ex toto corde se ad Deum convertunt: «Esse quippe humiles, inquit, sed tamen sine despectu; esse contenti propriis, sed sine necessitate; esse casti, sed sine maceratione corporis; esse patientes, sed sine contumeliis volunt: cumque adipisci virtutes querunt, sed labores virtutum fugiunt, quid aliud quam exhibere belli certamina in campo nesciunt, et triumphare in urbibus de bello concupiscunt.» Cum ex adverso, ut ait S. Bernardus, humiliatio sit via ad humilitatem, passio ad patientiam, mortificatio ad castitatem, jejunium ad abstinentiam. Vera ergo conversio fit per solidum, serium et efficax voluntatis propositum de mutanda vita, si illud crebro innovetur, et in opus conferatur.

«Aversio a Deo, inquit Hugo de S. Victore, fit tribus modis: vanitate mundi — voluptate sui — curiositate proximi. At conversio fit confessione oris, compunctione mentis, mortificatione carnis; ut scilicet in ore veritas, in mente puritas, in carne pudica sit sobrietas.» Porro internam hanc cordis conversionem, et compunctionem ostendite «in jejunio,» quo puniatis peccata carnis et gulæ, «et in fletu et in planctu,» quo non tantum lacrymis profusis defleatis, sed et cum gemitibus, suspiriis, tunsione pectoris, complosione manuum, etc., ploretis et plangatis pristina scelera.

13. Et scindite corda vestra. — Solebant enim Judæi in blasphemia et simili atroci scelere, æque ac in gravi luctu scindere vestimenta a capite usque ad pectus, ait Arias, ut hac scissione ostenderent internum animi dolorem et displicentiam. Sed in multis hæc scissio erat mera cæremonia, hærens tantum in veste, nec ex corde promanans. Jubet ergo Deus hic cor scindi, potius quam vestem.

Quia Benignus. — Quinque epithetis declarat immensam Dei pietatem et clementiam erga peccatores pœnitentes. Primum est, quod in eos sit «benignus,» hebr. חנון channun, id est misericors, gratiosus, benignus; secundum est, quod in eos sit «misericors,» hebr. רחום rachum, id est miserator visceralis, sive commiserans ex intimis visceribus; tertium est, quod sit «patiens,» hebr. ארך אפים erech appaim, hoc est longis, id est latis, naribus, hoc est longanimis, patiens, tardus ad vindictam, facilis ad veniam; qui enim latas habent nares, tarde irascuntur et cito placantur, quia iræ fumos naribus efflant: ex adverso קצר אפים ketsar appaim, id est angustis naribus, significat facilem ad iram, et tardum ad veniam; quia iræ spiritus et fumos efflare nequit, sed reservat, et in corde menteque continet, uti dixi Exodi XXXIV, 6; quartum est «multæ misericordiæ,» id est multus pietate et bonitate; quintum est, «præstabilis,» id est placabilis et pœnitens, «super malitia,» id est afflictione et punitione, quam comminatus est peccatoribus, ut scilicet, pœnitente homine, pœniteat et Deum, nec minarum decreta iis infligat, sed ea revocet et aboleat. Ita Hebræus, Chaldæus, S. Hieronymus et alii. Hebraice enim est כיחס nicham, id est pænitens super malitia, ut vertunt Septuaginta et Vatablus. «Deus, ait Hugo Victorinus, benignus est, quia iram inimicorum vertit in mansuetudinem; misericors, quia sævitiam in pietatem; patiens, quia contemptum in compunctionem; multus misericordia, quia odium in dilectionem; præstabilis super malitia, quia barathrum desperationis in gratiam provehit contemplationis.» Unde Arabicus vertit: Multæ misericordiæ potentia ejus, et gratia ejus, et avertens malum; Syrus: Convertens malitiam.

Recte enim Tertullianus, lib. De Pænit. cap. IX, pœnitentibus hosce actus et gestus ex prisco Ecclesiæ more præscribit: «Exomologesis, inquit, prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversionem injungens misericordiæ illicem. De ipso quoque habitu ac victu mandat, sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum mœroribus dejicere, illa quæ peccavit tristi tractatione mutare; cæterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animæ causa; plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari, et mugire dies noctesque ad Dominum.» Idem, lib. III Contra Marc. cap. XVIII ait afflictos «in rebus attonitis, genibus positis et manibus cædentibus pectus, et facie humi voluntate orationem commendare debere.»

«Convertimini ergo ad me in toto corde,» ut scilicet omnes affectiones in unum Deum referatis. Audi S. Bernardum, serm. 2 De Quadrag.: «Attende solerter quid diligas, quid metuas; unde gaudeas, aut contristeris, et sub habitu religionis animum sæcularem, sub pannis conversionis invenies cor perversum. Totum enim cor in his quatuor affectionibus est, et de his accipiendum puto quod dicitur, ut in toto corde tuo convertaris ad Dominum. Convertatur proinde amor tuus, ut nihil omnino diligas nisi ipsum, aut certe propter ipsum. Convertatur etiam ad ipsum timor tuus, quia perversus est timor omnis, quo metuis aliquid præter eum, aut non propter eum, sic et gaudium tuum et tristitia æque convertatur ad ipsum. Hoc autem ita fiet, si non nisi secundum eum doleas, aut læteris.»

Nota hic rursum latinitatem, imo elegantiam nostri Interpretis. Nam «præstabilis super malitia,» latine ad verbum idem est quod præstans, vel qui præstat, excellit et eminet malitiæ, hoc est iræ et vindictæ; qui major et melior est malitia, nec sinit se ab ea vinci aut regi, sed eam ipse ut dominus vincit et regit. Ita Ribera. Ira enim est quasi fera tigris, et quasi indomabilis leæna; quis enim hominum furens ira et cholera, eam domet et regat? Ira ergo dominatur irato, eique habenas rationis et imperii excutit, imo vero eum quasi mancipium sibi servire et obsequi facit. Unde Poeta: Ira furor brevis est. Et Cicero, Tuscul. IV: «An, ait, est quidquam similius insaniæ, quam ira? Quam bene Ennius initium dixit insaniæ: color, vox, oculi, spiritus, impotentia dictorum atque factorum, quam partem habent sanitatis? Quid Achille Homerico fœdius? Quid Agamemnone in jurgio? nam Ajacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit.» Deus autem tam potens, tam sanctus, tam mansuetus est, ut iræ et vindictæ suæ ad nutum imperet; tam præstans et excellens est ejus bonitas, ut omnem malitiam culpæ, quam pænæ peccatoribus decretæ, omnem vindictæ cupidinem, omnem puniendi sententiam in eos latam, si pæniteant, mox revocet et deleat. Unde Hebræum nicham verti potest, consolabilis super malitia, q. d. Deus malitiam, id est iram et vindictam, quantumvis trucem, amarissimam et acerbissimam consolari, flectere et dulcorare potest, imo ipsam iram vertere in consolationem et benevolentiam summam. Quanta esset vis et dulcedo mellis, quod fel, imo mare felleum dulcoraret! Longe major est vis bonitatis Dei, dulcorantis omnem malitiam et amaritudinem. Hanc sibi proponant irati, in eaque quasi abysso iras suas mergant et sepeliant.

Porro præstabilis Latinis idem esse quod præstans, excellens, eximium, patet ex Cicerone lib. De Amicitia, ubi ait: «Nihil amicitia præstabilius esse putatis,» et lib. II De Natura deorum: «Nihil melius mundo, nihil præstabilius, nihil pulchrius;» et lib. II De Orat.: «Sumendæ autem res (oratori) erunt aut magnitudine præstabiles, aut novitate primæ, aut genere ipso singulares. Neque enim parvæ, neque usitatæ, neque vulgares admiratione, aut omnino laude dignæ videri solent;» et Gellius: «Chilo, ait, præstabilis homo sapientiæ.» Sic Deus «præstabilis,» id est præcellentis, eminentis et transcendentis est misericordiæ, quæ oritur partim ex ejus celsitudine et magnitudine animi immensa. Verum enim est illud Ovidii, lib. III Tristium, eleg. 5: Quo quisque est major, magis est placabilis iræ, Et faciles motus mens generosa capit. Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, Pugna suum finem, cum jacet hostis, habet. At lupus et turpes instant morientibus ursi, Et quæcumque minor nobilitate fera est.

Partim ex ejus infinita bonitate. Boni enim viri proprium est, ait Plato, opus suum non destruere, sed perficere; perficitur autem pœnitentia ex parte destructi, et remissione ex parte Dei. Quod videns Moses inter alia arcana sibi ostensa in Sina, dum Deum corpore vestitum a tergo intueretur, exclamavit: «Dominator Domine, Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, qui custodis misericordiam in millia,» id est in mille generationes, etc., «qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus in tertiam et quartam generationem.» Quantum ergo mille excedit quatuor, tantum bonitas et clementia Dei excedunt justitiam. Hoc est quod Ecclesia profitetur dicens: «Deus cui proprium est misereri semper et parcere.» Vide dicta Exodi XXXIV, 6.

Moraliter, fidelis hæc Dei sui, ad cujus imaginem creatus et per Christum recreatus est, attributa jugiter consideret, eaque imitari, induere, et moribus exprimere studeat. Scripsit S. Thomas hac de re, Opusc. LXII, quod inscribitur: De divinis moribus, quo docet quomodo quindecim attributa Dei æmulari debeamus, itaque fieri divini. Primum, inquit, est immutabilitas. «Apud» Deum enim «non est mutatio, nec vicissitudinis obumbratio,» Jac. I, 17; et ideo immutabilia sunt opera ejus secundum essentiam, scilicet angelus, anima, cœlum et quatuor elementa; mutat quidem multa in mundo, sed omnis hæc mutatio est in creaturis, non in Creatore. Sæculares assidue mutantur, et constantes sunt in sua inconstantia; Sancti vero tendunt jugiter ad mentis constantiam, ut nec adversis fracti, nec prosperis illecti a via recta deflectant; insuper eumdem semper in statu, incessu omnique conversatione vitæ piæ tenorem servant. Secundum, omne bonum Deo placet, omne malum displicet; ita et Sanctis placet omne bonum semper et ubique, et in qualibet creatura, omnibusque bonum, id est gloriam Dei et salutem proximi impugnantibus fortiter resistunt, multo magis omni malo, id est peccato. Tertium, Deus prævidet et providet omnia; ita Sancti prævident tentationes, contra easque se muniunt; item novissima, puta mortem, judicium, itaque suis rebus et saluti æternæ prospiciunt. Quartum, Deus patiens est, quin et solem suum oriri facit super bonos et malos, ac pluit super justos et injustos; ita et Sanctorum propria virtus est patientia, qua inimicos non tantum tolerant, sed et amant, eosque benefactis obruere et amicos reddere student. Rursum, patienter sustinent tot scelera, tot rapinas, tot oppressiones, tot strages et clades publicas et privatas, quæ in hoc mundo fiunt; sicut Deus eadem sustinet. Hoc enim commendat omnipotentiam Dei: non enim est magnæ potentiæ iniquum in foveam inferni demergere, sed misericordiam suam parcendo maxime et miserendo manifestare. Quintum, Deus est justus, adeo ut quantum est ex parte ipsius, nullus ex alterius malitia recipiat detrimentum. Nihil enim nocet S. Michaeli casus Luciferi, nec Judæ malitia Petri charitatem imminuit: secus faciunt mundani, qui unius, v. g. religiosi aut clerici peccatum, in totum ordinem et statum Ecclesiasticum refundunt; at Sancti Dei justitiam imitantur. Sextum, Deus est rectus, nihil facit ex privato amore vel odio, nunquam propter justitiam misericordiam deserit, nec propter misericordiam justitiam derelinquit; idem facere student Sancti. Septimum, Deus est liberalis, et communicat ex suo quidquid communicabile est, etiam iis qui id non petunt, imo negligunt et contemnunt. Ita angelis communicavit suam beatitudinem, apostolis suam potestatem ligandi et solvendi, prophetis suam præscientiam, doctoribus suam sapientiam, martyribus suam fortitudinem, confessoribus suam constantiam inter læta et tristia, virginibus suam puritatem, ac speciatim Mosi suam mansuetudinem, Josepho suam providentiam, Eliæ suum zelum, Samsoni suum robur, Salomoni suam prudentiam, Davidi suam misericordiam, B. Petro suam charitatem, S. Joanni suam castitatem, S. Paulo suam magnanimitatem: sic et Sancti oculos habent ad videndum pro aliis, aures ad audiendum confessiones, os ad prædicandum, pedes ad ambulandum, cor ad meditandum pro aliorum salute.

Octavum, Deus est placabilis: nam pœnitentibus ita offensas etiam gravissimas condonat, ut nunquam illarum recordetur, eosque ita diligit, imo magis quam ante; ita et Sancti injuriæ obliviscuntur, familiaritatem suam lædentibus non subtrahunt, imo omnia probra condonant, et pro exprobrantibus orant. Nonum, Deus est benignus iis qui eum gravissime offenderunt, imo suis irrisoribus et crucifixoribus, quos gratia sua prævenit, vocavitque ad pœnitentiam, gratiam et gloriam; ita nihil facit Deo sic similem, ait S. Chrysostomus, atque malignis et lædentibus esse benignum et clementem, cum sit cumulus perfectionis inimicos diligere, et pro ipsis orare, uti fecit Christus in cruce. Rursum, Deus a nemine exigit quidquam supra vires in pænitentiis, jejuniis, orationibus, eleemosynis omnique disciplina; sed paucis lacrymis et gemitu, imo corde dolente et contrito contentus, omnia scelera indulget: sic Sanctus neminem gravat supra vires, sed tantum exigit id quod facile præstare potest. Decimum, Deus est verax in dictis et promissis, ut patet in oraculis hisce Prophetarum: ita Sanctus verax et fidelis est, tum Deo in fide, cultu, obedientia ac votis; tum proximo in omnibus dictis et factis, quia «qui veritatem odit, odit Christum,» et, ut ait S. Chrysostomus: «Veritatis proditor est non tantum ille qui mentitur, sed etiam qui libere veritatem non pronuntiat aut defendit, cum opus est.»

Undecimum, Deus non est acceptor personarum, ut divites et potentes præferat pauperibus et miseris, imo hos illis anteponit et evehit, uti evexit Davidem, Saulem, Gedeonem, Josue, etc., ad regnum et principatum, et in donis gratiæ non respicit naturæ dotes, atque in donis gloriæ nil nisi merita intuetur; denique æqualis est ei cura de omnibus; ita et Sanctus tam amat et curat pauperes quam divites, tam peregrinos quam cives, tam, imo magis, afflictos quam felices; nam æque omnes juvare, et ad salutem dirigere satagit. Duodecimum, Deus nulla re turbatur, sed in omnibus rebus et eventis est æquanimis: ita Sanctus vitat omnem turbationem, quia nulla, vel potius nulla gratia quiescere potest in anima turbata. Hinc maledicta et malefacta proximorum dissimulat, et cum Davide quasi surdus ea non audit, et quasi cæcus ea non videt, quia totus in Deo Deique voluntate et dilectione defixus est et conquiescit. Decimum tertium, Deus non quærit commodum suum, sed in omni opere creationis, conservationis, gubernationis, redemptionis, etc., spectat bonum hominum et creaturarum: sic et Sanctus non quærit quæ sua sunt, sed pure Dei gloriam, et proximorum utilitatem in omnibus actibus suis procurat; quia quanto magis et purius Deum respicimus, et quanto minus nostram, magisque proximi utilitatem attendimus, tanto acceptabilius est Deo, et tanto universitati fructuosius est opus nostrum. Decimum quartum, Deus omnia bene et perfecte facit in operibus naturæ, æque ac gratiæ, sive sit ventus, sive pluvia, sive calor, sive frigus, sive sterilitas, sive ubertas, etc., pro illo tempore nil melius fieri potest, quia immensa sua sapientia singula perfecte suo tempore operatur: sic et Sanctus studet esse in singulis operibus suis perfectus, quia tota salus ejus et omnis laus Dei, ac universitatis utilitas ex uno opere penderet; et quasi nunquam ad illud esset reversurus, neque aliud opus incœpturus: unde in eo conquiescit, donec illud absolvat et compleat. Qui enim cupit avetque absolvere, ideoque festinat, ut ad aliud se transferat, minuit affectum et conatum operis, lassescit, et facile ab incœpto desistit. Decimum quintum, Deus non punit bis idipsum: idem facit Sanctus, qui in hoc, et in reliquis universis studet se per omnia conformare sanctissimæ Dei voluntati. Hæc summatim, quæ fuse D. Thomas, Opusc. LXII.

14. Quis scit si convertatur? — Ita vertunt et Septuaginta, Vatablus et alii passim; licet enim to si non sit in Hebræo, tamen de more ex phrasi Hebræa subintelligitur. Vox si significat dubitationem Prophetæ de venia Judæis etiam pænitentibus apud Deum impetranda; licet enim certo sciret Deum pœnitentibus semper remittere offensam, id est culpam et pænam æternam; tamen sciebat pariter Deum non semper pænitentibus remittere pænam temporalem, qualis hic erat excidium Judææ per Chaldæos a se decretum et comminatum. De illa ergo dubitans Propheta, ait: «Quis scit si convertatur, et ignoscat?» id est an forte ignoscat, quasi dicat: Spero eum ignosciturum, at asserere et promittere non audeo. Simili modo Deus Davidi pænitenti culpam homicidii et adulterii remisit, non pænam; nam eum punivit morte filii, et privatione regni in persecutione Absalonis, II Reg. XII, 10. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Ruffinus, Rupertus et alii. Chaldæus ex Hebræo, omisso si, vertit assertive et paraphrastice hoc modo: «Qui scit apud se esse peccata, discedat ab eis, et misericordia applicabitur ei; et quicumque pœnitentiam egerit, remittentur ei peccata sua, et recipiet benedictiones, ac consolationes, et erit ejus oratio sicut viri qui offert oblationes et libamina in domo sanctuarii Domini.»

ET IGNOSCAT. — Hebr. venicham, id est et pæniteat, hoc est, revocet sententiam, non vastando Judæam per Chaldæos, uti decreverat.

ET RELINQUAT POST SE BENEDICTIONEM. — Est prosopopœia: loquitur enim de Deo, quasi de homine offenso, qui pœnitentia amici a quo offensus est placatus, iram et offensam ponens, ad amicum redit blandus et serenus, imo cum munusculis et donis, quæ deinde abiens illi relinquit, tanquam symbola amicitiæ redintegratæ, q. d. Simili modo Deus vobis, o Judæi, relinquet benedictionem, id est frugum et bonorum omnium copiam, ex qua illi in gratiarum actionem «sacrificium et libamen» crebro et large offerre possitis. Paulo aliter to post se explicat Christophorus a Castro, q. d. Post suam vindictam, puta post 70 annos captivitatis Babylonicæ.


Versus 15: 15. BLOW THE TRUMPET IN ZION — so that by the sound of the trumpet you may summon all to a public supplication and...

15. CANITE TUBA IN SION, — ut sono tubæ omnes convocetis ad publicam supplicationem et litaniam ad tantam cladem avertendam. Judæi enim ad populum convocandum utebantur tubis, ex præscripto Dei, Numer. X, 1, non campanis: hæ enim propriæ sunt Christianorum, et initio quidem fuerunt minores, sed pace Ecclesiæ reddita per Constantinum, paulatim grandiores factæ, nomen autem campanarum acceperunt a loco, ubi primo majores factæ sunt, nempe a civitate Nola in Campania; unde et minores campanulæ dicuntur Nolæ. Ita Ration. divin. Offic. lib. I, cap. IV, num. 1, Cardinalis Baronius, tom. I, anno Christi 38, Judocus Lorichius in Thesaur. Theolog., verbo Campana.

Ex hoc loco refellitur Lutherus, et eum secuti Magdeburgenses, Centuria III, cap. X in Tertull., qui processiones et litanias publicas referunt ad Montani hæretici cæremonias, et Tertulliani errores. Nam illas hoc loco Deus indici jubet per Prophetam, uti et Josue cap. VI, 4, ubi per illas corruerunt muri Jericho. Easdem indixit David, I Paral. XIII, 2, et Josaphat, II Paral. XX, 21; imo eas sanxit Christus suo facto et exemplo, dum publica populi processione ingressus est Hierosolymam in die Palmarum, Matth. XXI, 8. Ita Gregorius Magnus in publica lue et peste publicas litanias indixit, quibus aversa est ira Dei et plaga, ut ipse testatur lib. XI, epist. 2. Et Carolus Magnus imperator, lib. VI Legum, cap. LXXIV: «Litania, inquit, major more Romano septimo Calendas maii celebretur.» Eamdem sanxit Concilium Moguntinum habitum anno Christi 813, cap. XXXIII. Ita anno 36 imperii Theodosii Imperatoris, cum Constantinopolis terræ motu quateretur, totus populus supplicans inclamavit: «Kyrie, eleison,» ac puer raptus in cœlum jussus est Episcopo et populo nuntiare, ut litanias facerent, dicerentque: «Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis.» Proclus ergo Episcopus, hac suscepta litania, præcepit populo sic facere, et statim terræ motus cessavit, inquit Paulus Diaconus, lib. XIV Var. Hist. Plura vide apud Judocum Coccium in Thesauro Cathol. part. II, lib. III, art. 7. Vere S. Leo, serm. 3 De jejunio septimi mensis, cap. III: «Plenissima, ait, peccatorum obtinetur abolitio, quando totius Ecclesiæ una est oratio, et una confessio; si enim duorum vel trium Sanctorum pio consensui, omnia quæ poposcerit, Dominus præstanda promittit, quid negabitur multorum millium plebi unam observantiam pariter exsequenti, et per unum spiritum concorditer supplicanti?» Et Tertullianus in Apologetico: Publica, ait, omnium oratione, «quasi manu facta expostulamus, et vim facimus Deo. Sed hæc vis grata est Deo.»

SANCTIFICATE JEJUNIUM (indicite sanctum jejunium. Vide dicta cap. I, 14), VOCATE CŒTUM. — Mystice S. Bernardus, serm. 4 De jejunio Quadrag.: «Sint, ait, jejunio nostro, ut facile cœlos penetret, duæ alæ, orationis scilicet et justitiæ,» ut reddas fratri unitatem et pacem quam debes. Unde ait: «Vocate cœtum. Quid est enim cœtum vocare? Unitatem servare, diligere pacem, fraternitatem amare. Superbus ille Pharisæus jejunium habuit, jejunium sanctificavit, qui nimirum et jejunavit bis in sabbato, et gratus egit Deo, sed non vocavit cœtum, dicens: Non sum sicut cæteri hominum, ideoque ala una nitens jejunium ejus, non pervenit in cœlum. Vos ergo, charissimi, lavate manus vestras in sanguine peccatoris, et omnino solliciti estote ut alas duas habeat jejunium vestrum, sanctimoniam scilicet, et pacem, sine qua nemo videbit Deum; sanctificate jejunium ut pura intentio et devota oratio divinæ illud offerat Majestati. Vocate cœtum, ut congruat unitati; laudate Dominum in tympano et choro, ut concors sit mortificatio carnis.»


Versus 16: 16. SANCTIFY THE CONGREGATION — that is, bring it about, partly by admonishing, partly by exhorting, partly by...

16. SANCTIFICATE ECCLESIAM, — q. d. Facite qua monendo, qua exhortando, qua minando, qua sanctæ vitæ exemplo præeundo, ut totus Ecclesiæ populus se Deo suo sanctum præstet, itaque ejus offensam placet, eumque sibi reconciliet. Ita S. Hieronymus.

COADUNATE SENES, — q. d. Congregate omnis ætatis, ordinis et sexus homines, ut omnes clament in cœlum, flagitentque misericordiam, eamque communi omnium voce, quasi armata manu, a Deo extorqueant. Nominat præ cæteris «senes,» quia hi effecta ætate solent esse puriores a vitiis carnis, et ob affectam debilemque valetudinem proniores ad preces et vota. Item «parvulos et sugentes ubera,» ut hi innocentes suo miserabili vagitu aures Dei pulsent flectantque ad misericordiam. Sic de parvulis ab Herode occisis ait S. Augustinus, serm. 1 De Innocentibus: «Miserebatur lamentatio matrum, et ad cœlum transibat oblatio parvulorum,» Deum concilians matribus totique Judææ. Sic pullos corvorum lamentabili crocitatione, quasi naturali prece, poscere cibum a Deo docet Psaltes, Psalm. CXLVI, 9: «Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.» Et leunculos suo rugitu: «Catuli leonum, inquit, rugientes, ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi,» Psalm. CIII, 21. Et vers. 27 de omnibus animalibus ait: «Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore.» Hæ enim sunt quasi naturales animalium obsecrationes, quibus tacite ab auctore naturæ postulant cibum et potum sibi congruum. Unde Deus illorum conditor eas audit et exaudit, dum cuique escam providet et largitur. Adde parvulos hos suo ploratu excitare parentes et vicinos, ut ferventius orent et plorent.

Egrediatur sponsus, — q. d. Sponsi et sponsæ complexibus et voluptate thalami abstineant, ac dent se pœnitentiæ et lacrymis, adeantque ecclesiam, ut una voce omnes vociferentur in cœlum, flagitantes veniam. Docet hic Propheta: tempore publicæ calamitatis, pœnitentiæ et supplicationis, conjugibus abstinendum conjugio, ut melius dent se orationi; quod et docet Apostolus I Cor. VII, 5. Et Rituale Romanum jubet ut pastores hac de re moneant conjuges, dum eos matrimonio conjungunt. Ita Nicolaus I, in Respons. ad quest. Bulgar. cap. L, scribit ut toto tempore Quadragesimæ, utpote orationis et jejunii, usu conjugii abstineant. Ita Noe eo abstinuit toto tempore diluvii, degens in arca, idque volente Deo, uti ex S. Ambrosio dixi, Gen. VIII, 16.

Symbolice Hugo Victorinus: Sponsus, inquit, id est sapiens, «egrediatur de cubili suo, id est de studio sapientiæ; et sponsa de thalamo suo, id est de privilegio descendat contemplativæ gratiæ, et squalorem subeant pænitentiæ, obtentu quærendæ veniæ.»


Versus 17: 17. BETWEEN THE VESTIBULE AND THE ALTAR. — Note from 3 Kings (1 Kings) 6 that the temple of the Jews properly contained...

17. INTER VESTIBULUM ET ALTARE. — Nota ex lib. III Regum, VI, templum Judæorum proprie tantum duas continuisse partes, scilicet Sanctum, et Sanctum sanctorum, sed ante se habuisse vestibulum, sive porticum, quam Aquila vertit πρόδρομον, quasi præviam templo. Hebraice vocatur אולם ulam, id est colligatum et connexum templo; Symmachus vertit προπύλαιον, q. d. Antefores, proforium, idque duplici de causa: prior, ad dignitatem Basilicæ et ad majestatem incolarum. Hac enim de causa palatiis addi solent vestibula, ut docet Vitruvius lib. VI, cap. VIII. Sic Romæ ante basilicam S. Petri, S. Laurentii, S. Clementis, S. Crucis, etc., videmus vestibula, sive porticus suis columnis subnixas. Posterior, ad adventantium stationem. Unde Macrobius, lib. VI, cap. VIII, vestibulum dici putat quasi ve stabulum, vel ve statio; ve autem tum intensionem significat, tum munitionem. Nam vetus dicitur ab ætatis magnitudine, quasi ve, id est magna ætas; vehemens quasi vi mentis instructum. Vecors autem et vesanus privationem significant sanitatis et cordis. Ergo locum ante fores relictum dici putant vestibulum a stationis excessu, quia in eo diu stabant adventantes, domus dominum salutaturi, exspectantes audientiam. Et Gellius, lib. XVI, cap. I, vestibulum dici putat, quasi venientium statio: Servius vero, quod januam vestiat: vel quod Vestæ consecratum esset. Unde nubentes puellæ limen non tangunt. Hinc Lucanus, lib. II: Translata vetuit contingere limina planta.

Porro vestibulum hoc templi ad magnificentiam habebat in altitudine 120 cubitos, uti docet Villalpando lib. III De Templo, cap. XLVI. Erat ergo instar ingentis turris: unde in ejus pinnaculo, hoc est culmine, statuit diabolus Christum, eum tentans et dicens: «Mitte te deorsum,» q. d. Si tu es Filius Dei, ergo hoc tuum est templum: mitte ergo te deorsum, ut illæsum te sistas inter vestibulum et atrium sacerdotum; illique æque ac laici, hoc miraculum videntes, te ut templi dominum, Deique Filium agnoscant et colant. Ita Franciscus Lucas in Matth. IV. Nam ante hoc templi vestibulum, erat atrium sacerdotum sub dio, et in eo erat altare holocaustorum; post hoc atrium sacerdotum sequebatur atrium extimum laicorum, quod ab atrio sacerdotum dividebatur muro trium cubitorum altitudinis, teste Josepho lib. VIII Antiq. cap. II; ita ut populus spectare posset sacerdotes, holocausta cæteraque quæ fiebant in atrio sacerdotum, non autem illud ingredi.

Jubet ergo hic Propheta sacerdotibus, ut inter templi vestibulum et altare holocaustorum, id est in atrio suo, sed proxime ad vestibulum et templum, supplices orent et plorent; idque primo, quia decebat eos proxime ad templum, in tanta populi necessitate supplicare; secundo, ut populus eos spectare posset, et eorum exemplo accendi ad communes preces et complorationes: ita S. Hieronymus, Lyranus, Ribera, a Castro, Villalpando et alii; tertio, quia sacerdotes prius sacrificabant, et per victimas pro peccato et holocausta parabant sibi aditum ad Deum, ut deinde accedentes ad vestibulum templi, sua vota precesque Deo supplices offerrent. Quare tropologice significabatur accedenti ad orationem præmittendam esse mortificationem: altare enim holocaustorum symbolum erat mortificationis, templum orationis.

Denique in hoc loco a Joele hic designato occisus est et martyr occubuit Zacharias propheta, de quo Christus, Matth. cap. XXIII, 35, ait: «Usque ad sanguinem Zachariæ filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare,» quod hic dicitur: «Inter vestibulum et altare.» Vestibulum enim templo erat connexum, et quasi pars extima templi; quare nomine templi comprehendit illud Christus. «Plorabunt,» id est prostrati, cinereque et sacco operti plorent et dicant: «Parce, Domine.» Hebræi enim sæpe futurum capiunt pro imperativo vel subjunctivo. Ita S. Hieronymus.

Nota hic sacerdotum esse flere et plorare peccata populi. Ita olim pii sacerdotes fluebant lacrymis in sacrificio. Hac de causa sudario utebantur, uti etiamnum utuntur. Audi Amalarium lib. III De Eccl. Offic. cap. XXIV: «Propter effusionem lacrymarum tergendam fertur sudarium, ut in Martyrologio Bedæ legitur 19 julii, quod Pater noster Arsenius propter redundationem lacrymarum tergendam, semper sudarium in sinu vel in manu habuerit. In manu sinistra portatur, ut ostendatur in temporali vita tædium nos pati superflui humoris, hoc est carnalis delectationis.» Porro Beda, in Collectan., agens de vestibus sacerdotum, tom. III, hoc sudarium vocat mappulam, sive amapham, ita dictam a mundando sudore et humore; eamque ait sacerdotem gestare in sinistra. Unde videtur quod mappula hæc fuerit manipulus: nam et manipulus videtur dici quasi manus mappula; quodque in locum mappulæ, deficiente devotione et lacrymis sacerdotum, successerit noster manipulus. Quocirca Amalarius inter vestes sacerdotis non nominat manipulum, sed ejus loco ponit sudarium. Hinc et sacerdos induens manipulum ait: «Merear, Domine, portare manipulum fletus et doloris, ut cum exsultatione recipiam mercedem laboris.» Manipulus ergo eum moneat compunctionis, devotionis et lacrymarum priscorum sacerdotum.

NE DES HÆREDITATEM TUAM (populum tuum, de quo dixisti: «Pars autem Domini populus ejus, Jacob funiculus hæreditatis ejus,» Deut. XXXII, 9; et: «Eritis mihi in peculium de cunctis populis,» Exodi XIX, 5) IN OPPROBRIUM, UT DOMINENTUR EIS NATIONES, — Chaldæi.

QUARE DICUNT (id est dicent; Septuaginta, ne dicant): Ubi est Deus eorum? — q. d. Si nos tradis Chaldæis, gentes et nos, et te, o Domine, subsannabunt et blasphemabunt dicentes: Deus Hebræorum suos Judæos deseruit, quia infirmus eos contra Chaldæos tutari non valuit; aut, si valuit, immisericors et crudelis noluit. Averte hæc probra a te, a nomine tuo glorioso.


Versus 18: 18. THE LORD HAS BEEN ZEALOUS (will be zealous, that is, will pursue with love and zeal) FOR HIS LAND (Judea), AND HAS...

18. ZELATUS EST (zelabitur, id est amore et zelo prosequetur) Dominus terram suam (Judæam), et PEPERCIT (id est parcet) POPULO SUO, — cum Cyrum flectet, ut eos e Babylone in Judæam liberos dimittat, scilicet postquam eos captivitate septuaginta annorum punierit, in eaque contritos, pænitentes sibique supplicantes, uti præcessit, audierit. Consolatur de more Propheta suos post minas et supplicia. Vide Canon. XII. Ita S. Hieronymus et alii passim. Unde Arabicus vertit: Zelatus est Dominus terræ, et pepercit populo suo.

Tropologice, vide hic fructum contritionis et pœnitentiæ, quæ Deum non tantum ad misericordiam et amorem, sed et ad zelum parcendi, et tuendi pœnitentes excitat et accendit. Quare merito exclamat hic Hugo Victorinus: «O fructuosa et virilis pœnitentia! O virago amplectenda, mediatrix peccatorum fidelissima! O secunda naufragii tabula! O refugium pauperum, miserorum auxilium! exsulum spes, debilium fomes, lumen cæcorum, petulantium virga, vitiorum sera, virtutum apotheca: quæ sola judicem flectis, conditorem arguis. Omnipotentem sternis, dum vinceris vincis, dum cruciaris crucias, dum vulneras sanas, dum salubriter succumbis gloriose triumphas. Tu sola, cæteris silentibus, thronum gratiæ audacter conscendis.» Probat id et illustrat exemplis: «David, inquit, manu ducens reconcilias, Petrum restituis, Paulum illuminas, Publicanum sumptum de telonio Apostolorum fidenter inseris choro, Mariam de prostibulo levas in æthera, et jungis Christo: latronem affixum patibulo adhuc vernantem sanguine inseris paradiso. Quid plura? Tui juris est cœlestis curia.»

Et mox per antitheta, mala culpæ inflicta, cap. I, 10, bonis (quæ sequuntur vers. 22) pœnitentiæ opponens, et emendans: «Contra terræ vastitatem, inquit, ipsius opponit ubertatem; contra famem, saturitatem; contra opprobrium, gloriæ securitatem; contra crudelitatem et incursionem hostium, ipsorum fætorem et interitum; contra sterilitatem fructuum, et arborum ariditatem, ipsorum germina et ubertatem; contra famem verbi et sitim doctrinæ, fontem vitæ inducit, et doctorem justitiæ; contra tristia gaudium, contra confusionem solatium, contra convicium gloriam, contra mortem vitam, contra cineram coronam.»


Versus 19: 19. THE LORD ANSWERED (through me, Joel, in this passage): Behold, I will send you grain — which I took away through...

19. RESPONDIT DOMINUS (per me Joelem hoc loco): Ecce ego mittam vobis frumentum, — quod abstuli per erucam, locustam, bruchum et rubiginem, cap. I, 4.

ET NON DABO VOS ULTRA OPPROBRIUM. — «Ultra,» id est in longum tempus, puta hoc sæculo, vel quamdiu durabit vestri memoria. Sic to non ultra, non perpetuum, sed longum, et immemoriale tempus significat, III Reg. X, 10; IV Reg. VI, 23, et alibi.


Versus 20: 20. AND HIM THAT IS FROM THE NORTH (the northern tyrant), I WILL REMOVE FAR FROM YOU. One asks: who is this northerner?...

20. ET EUM QUI AB AQUILONE EST (Aquilonarem tyrannum), PROCUL FACIAM A VOBIS. Quæres, quisnam hic Aquilonaris? S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Albertus et Hugo accipiunt Sennacherib, quem Dominus longe fecit a Jerusalem; quia dum eam obsideret, angelus Domini una nocte percussit centum octoginta quinque millia militum, itaque eum fugere compulit, IV Regum, XIX, 35.

Verum Joel tota prophetia agit de vastitate Judæis imminente, non a Sennacherib, sed a Nabuchodonosore et Chaldæis, uti jam sæpius dixi. Hic enim veniens ab Aquilone, id est e Chaldæa, cepit et vastavit Jerusalem, ac Judæos in captivitatem Babylonem abduxit. Unde Jeremias, cap. I, 14, comminans ejus cladem, eumdem vocat aquilonem: «Ab Aquilone, inquit, pandetur malum super omnes habitatores terræ.» Hunc Deus procul fecit et abegit a Judæis, dum ejus filium, vel nepotem Balsasarem cum urbe Babylone, totoque regno per Cyrum evertit. Quocirca Chaldæi, qui tum in Judæa degebant, illique præsidebant, ut patet Jerem. XL, 10, audita hac Balsasaris domini sui clade, perterriti fugerunt in invias solitudines, partim versus mare Mortuum situm ad orientem Judææ, partim versus mare Mediterraneum situm ad occidentem ejusdem, multique ex illis a Judæis et Persis cæsi sunt, ita ut occisorum fætor

FACIEM EJUS CONTRA MARE ORIENTALE, ET EXTREMUM EJUS AD MARE NOVISSIMUM: ET ASCENDET FÆTOR EJUS, ET ASCENDET PUTREDO EJUS, QUIA SUPERBE EGIT. — q. d. Deus procul faciet hunc Aquilonarem, puta Chaldæos, a vobis, eosque expellet in terram inviam et desertam, ita ut pars eorum fugiat versus mare Mortuum ad orientem, et pars versus mare Mediterraneum ad occidentem, ibique multi eorum cædentur, ita ut fætor cadaverum ascendat. Ratio cur Deus hæc in eos faciet, est quia superbe egit, id est quia Chaldæi, cum essent tantum flagellum Dei et lictores divinæ vindictæ, superbierunt et sævierunt in Judæos supra mandatum Dei. Unde Isaias, cap. X, 12, ait: «Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.»

21. Noli timere, terra, exsulta et lætare: quoniam magnificavit Dominus ut faceret. 22. Nolite timere, animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23. Et filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

verbum fidei, per gratiam baptismi expulsus est in terram inviam, id est in ariditatem gentilis et judaici populi. Unde Christus: «Cum, ait, immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem,» Matth. cap. XII, 43. Pergit Hugo: «Mare Orientale sunt electi, novissimum reprobi, facies intentio, extremum inclusio, vel mare Orientale sunt primitiæ electionis gentium, novissimum crudelitas Judæorum: fœtor ejus est mors Antichristi: putredo super eum, sententia judicii.» Unde de his ait Isaias, cap. ult. vers. ult.: «Egredientur (beati), et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.» Vide ibi dicta. Arabicus uterque vertit: Occidentalem (vel Occidentem) expellam a vobis. Sub Aquilone enim intelligitur ei vicinus Occidens, in quem tendunt reprobi: diabolus enim eos trahit in occasum; sicut sub Austro intelligitur ei vicinus Oriens, in quem tendunt Sancti et Beati.

Moraliter: «Terra est reproba anima; invia est, quia sine visitatione angelorum: deserta, quia sine fructu virtutum, et semine morum: dæmonis expulsio est peccati confessio: mare Occidentale est mens per compunctionem amara, per devotionem contemplationis Oriens facta: mare novissimum est mens fœtore conscientiæ amara, desperatione veniæ absorpta: facies ejus, astuta intentio nocendi: extremum ejus, furor et insania triumphandi: fœtor est odium peccati, putredo contemptus mundi.» Hucusque Hugo.

MARE ORIENTALE. — «Mare Orientale» est mare Galilææ, vel potius mare Mortuum, sive lacus Asphaltites, in quem versa est Sodoma et Pentapolis, dum cœlesti igne conflagravit, quod proinde vocatur mare salsissimum, et ponitur limes Judææ, sive terræ Judæis promissæ ab Oriente, Numer. cap. XXXIV, 3. Sicut ibid. vers. 9, limes ejusdem ab Occidente ponitur mare magnum, sive Mediterraneum. Ita S. Hieronymus, Albertus, Lyranus. Minus recte ergo aliqui, per mare Orientale, accipiunt Oceanum. Hic enim non tangit Judæam, atque tam versus meridiem aliasque mundi plagas, quam versus orientem porrigitur.

Secundo, S. Hieronymus et alii multi mox citandi per hunc venientem ab Aquilone, melius et plenius intelligunt Holofernem, qui missu alterius Nabuchodonosoris regnantis in Ninive Judæos Babylone reversos invasit, sed eversus et cæsus est a Judith. De eo enim dicitur: «Venit Assur ex montibus ab Aquilone in multitudine fortitudinis suæ,» Judith XVI, 5. Cæso enim Holoferne, milites Assyrii fugerunt in invia, dispersique sunt versus mare Occidentale et Orientale. Judæa enim ab occasu habet mare Mediterraneum, quod hic novissimum dicitur; ab oriente vero habet mare Galilææ, quod et Genezareth et Tiberiadis dicitur; e regione cujus erat Bethulia, ubi fugati sunt Assyrii, q. d. Exercitum immensum Holofernis, qui videbatur pertingere a mari Galilææ usque ad mare Mediterraneum, quaquaversum in omnem mundi plagam dispergam. Probatur hæc explicatio ex eo quod post reditum populi e Babylone in Judæam, inque pacem et copiam frugum, Deus promittit hanc de tyranno ab Aquilone venturo victoriam: at nec in Scriptura, nec apud Josephum, alium tunc ex Aquilone venisse legimus, nisi Holofernem. Adde, huic magis congruit, quod hic dicitur de fuga militum ad mare Galilææ et Mediterraneum, quam Nabuchodonosori et Chaldæis. Ita Ribera. Licet enim Pererius in cap. I Danielis, Genebrardus lib. II Chronol., Canus lib. XI De Locis, cap. VI, a Castro hic, Serarius in cap. I Judith, et nonnulli alii putent historiam Judith contigisse ante captivitatem Babylonicam sub Manasse rege Juda; tamen Suidas, verbo Judita, et Julius Africanus apud eumdem, S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. XXVI, Eusebius in Chron., Beda, De Tempor., Rabanus, Hugo Cardinalis, Dionysius in Judith cap. I, Gerardus Mercator in Chronol., Ribera et alii multi putant post eam contigisse, regnante vel Cambyse, vel Dario Hystaspis, vel ejus filio Xerxe, de quo jam plura dixi in libro Judith.

Allegorice, Aquilonaris ille tyrannus est diabolus, qui quasi Boreas frigus, id est acediam et torporem, mentibus hominum immittit, hiememque virtutum et bonorum operum inducit: sed hunc fugavit Christus, qui quasi Auster, calorem et fervorem mentibus Apostolorum et fidelium aspiravit. Unde de eo dicitur, Cant. cap. IV, 16: «Surge (transi, abi), Aquilo, et veni, Auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius,» puta aromata virtutum, ait ibidem Theodoretus et Nyssenus. Unde Richardus de S. Victore ibidem addit: «Per Aquilonem enim colligatur aqua ne fluant; inde dictus est Aquilo quasi aquas ligans.» Hinc et «Deus ab Austro veniet,» ait Habacuc cap. III, 3. Porro Hugo Victorinus singulatim adaptat: Is qui ab Aquilone est apostata angelus, qui per incarnationem Christi, per

Loquitur hic jugiter Propheta de exercitu Assyriorum, vel Chaldæorum sub allegoria locustarum, atque alludit ad plagam locustarum, Ægypto a Mose inflictam. Has enim, orante Pharaone, tollens Moses, induxit ventum occidentalem, puta Zephyrum, qui «arreptam locustam projecit in mare Rubrum,» Exod. cap. X, 19. Simili enim modo Deus Assyrios dispersit ex Judæa, ut fugerent versus ejus limites, puta versus mare Mortuum, et ad mare Mediterraneum in exteras regiones.

ASCENDET PUTREDO EJUS. — Hebraice צחנתו tsachanato, quod S. Hieronymus, Tigurina et alii

vertunt, putredo ejus; Septuaginta vertunt, βρόμος αὐτοῦ, quod Romani vertunt pariter, putredo ejus. Sed Complutensía vertunt, sonitus ejus: quia βρόμος et putredinem sive fœtorem putidum, et sonitum sive crepitum, fremitum et mugitum significat. Hic tamen potius putredinem et fœtorem vertas: hunc enim significat hebræum tsachanato, ut vertunt S. Hieronymus, Tigurina et alii.

21. NOLI TIMERE, TERRA — Judææ scilicet; Judææ enim, id est ejus incolis, puta Judæis post reditum e Babylone, promittit bona quælibet temporalia, eaque per antithesin malis singulis quæ iisdem comminatus est cap. I, vers. 4 et seqq. opponit. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Hugo et alii. Mystice, sub hisce temporalibus intelligit bona spiritualia per Christum danda, ad quæ sensim assurgit: «Omnibus, ait S. Hieronymus, quibus supra comminatus fuerat, nunc contraria pollicetur, et lætis tristia mitigat, et lacrymas vertit in risum.»

QUONIAM MAGNIFICAVIT DOMINUS UT FACERET. — Hoc est, magnifice Deus tecum fecit, id est faciet: magnifica tecum facturus est, magna tua rerum damna majore copia et magnificentia sarciet, imo obruet. Est hebraismus: repetitur enim to ut faceret, quod continetur in voce magnificavit.

22. Nolite timere, animalia regionis (præ fame et defectu pascuorum squalentia et tabescentia, ut dixit cap. I, vers. ult.): QUIA GERMINAVERUNT SPECIOSA DESERTI, — q. d. Post reditum e Babylone faciam ut germinent loca amœna, antea desolata et deserta, faciam ut prata, imo et steriles ericæ proferant pinguia pascua, et agri lætas segetes, quibus vos, o animalia, pascamini et impinguemini.

FICUS ET VINEA DEDERUNT VIRTUTEM SUAM, — id est fructum vigoris sui, ait Chaldæus, puta vigorosas, sapidas et succulentas uvas et ficus. Est metonymia: ponitur enim causa pro effectu, virtus, sive vigor pro fructu vegeto et vigoroso.

Quia dedit vobis doctorem justitiæ. — Pro doctorem hebraice est מורה more, quod aliqui vertunt pluviam, sicque hunc locum transferunt: Quia dedit vobis pluviam propter justitiam. Unde apposite sequitur: «Et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum.» Favet versio Septuaginta: Quoniam dedit vobis escas (triticum ex pluvia fecundante agros) in justitiam, q. d. Post reditum e Babylone dabit vobis Deus pluviam, indeque messem et annonam copiosam, in præmium vestræ pietatis et justitiæ, utque studiosius ei serviatis in justitia. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Hinc et Syrus, et Arabicus uterque vertit: Dedit vobis cibum justitiæ.

Verum melius more vertas doctorem. Primo, quia ita vertunt S. Hieronymus, Chaldæus, Vatablus, Clarius, Arias et passim alii. Secundo, quia de pluvia mox subdit: «Et descendere faciet ad vos imbrem;» ergo hic more non imbrem, sed doctorem significat: alioqui esset tautologia, et idem bis diceretur. Tertio, quia hebraice est: Dedit vobis more ad justitiam, quod proprie de doctore accipi debet, non de pluvia: nec enim pluvia, sed doctor datur ad docendam justitiam. Quarto, quia more semper alibi a Nostro, Septuaginta et aliis vertitur doctor, aut legislator: pluvia enim hebraice non more, sed יורה iore, vocatur. Ita Psalm. LXXXIII, 8: «Etenim benedictionem dabit legislator;» Hebr. more: licet R. David ibi vertat: Piscinas operiet pluvia. Isai. XXX, 20: «Et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum,» hebraice מורך morecha. Et alibi passim. Unde a more dicitur Syrum mara (unde maranata, id est dominus noster venit), Arabicum mir, id est magister, dominus: unde maria idem est quod magistra, domina. Alludit tamen more ad תורה tora, id est lex, et ad יורה iore, id est pluvia: quia Hebræi doctrinam vocant rorem vel pluviam, eo quod illam doctor instar pluviæ suaviter, sensim et guttatim instillet auribus et mentibus discipulorum, easque sapientia irriget, lætificet et fecundet. Unde Moses, Deuter. cap. XXXII, 2: «Concrescat, ait, ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.» Quocirca in Hebræo hic est pulchra paronomasia inter more, id est doctorem, iore, id est pluviam, et יורד iored, id est descendere faciet, q. d. Deus dabit vobis more, id est doctorem, qui iored, id est descendere faciet, et quasi e cœlo stillabit in vos iore, id est pluviam cœlestis doctrinæ. Sic Isaias Christum comparat rori e cœlis descendenti


Versus 23: 23. AND YOU SONS OF ZION, EXULT AND REJOICE IN THE LORD YOUR GOD. — Who, although He is the common Lord of all, yet...

23. ET FILII SION, EXSULTATE ET LÆTAMINI IN DOMINO DEO VESTRO. — Qui licet omnium sit communis Dominus, tamen proprie se vestrum duntaxat Deum ostendit, dando vobis tanta et tam magnifica dona, ac si vester tantum esset pater, provisor et procurator; cæteras vero gentes præ vobis negligeret. Porro «Sion,» non carnalem, sed spiritualem hic accipit. «Filii» ergo «Sion»

(1) «Quia superbe egit,» hebraice, quia nimium fecit, ad locustas refertur a pluribus, scilicet magnam edidit stragem frugum. Alii exponunt de Deo: Nam magna Deus facit; addita autem hæc esse putant ad fidem faciendam liberationi inexspectatæ, quemadmodum sub finem seq. vers. eumdem in finem repetuntur, nam magnificavit, etc. (Ackermann.)

(2) «Hæc autem, inquit S. Hieronymus, quia a Domino repromissa sunt, credimus juxta litteram accidisse, et sterilitatem præteritam novis frugibus compensatam, ut quidquid locusta, bruchus, et rubigo, et eruca consumpserat, annis sequentibus impleretur.»

et terram irroranti, cap. XLV, 8: «Rorate, ait, cœli desuper, et nubes pluant justum.» Vide ibi dicta.

Quæres, quisnam hic «doctor justitiæ?» Rabbini, quos sequitur Ruffinus, asserunt esse Ezechiam regem, qui populum excitavit ad pietatem Deique cultum, II Paral. cap. XXX, ideoque Jerusalem ab obsidione Sennacherib liberavit. Alii volunt esse Josiam, pium pariter regem, qui aras idolorum evertit. Verum hic non agitur de Sennacherib, sed de Nabuchodonosore, vel Holoferne: hunc enim doctorem promittit post captivitatem Babylonicam, ut dixi versu 20. Adde, hic augustus titulus «doctor justitiæ,» in Scripturis non datur Ezechiæ, Josiæ aut Prophetis, sed soli Messiæ, ut patet Isaiæ cap. XXX, 20, et cap. LV, 4: «Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus;» quo hic alludit Joel, præsertim quia hic doctor in Hebræo habet articulum, et vocatur המורה hammore, id est ille eximius et singularis orbis doctor, puta Doctor doctorum et Prophetarum omnium, quem singuli avide exspectamus, utpote a Prophetis omnibus promissum. Unde Jeremias, cap. XXIII, 6, loquens de Messia: «Hoc, ait, est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster.» Et Daniel cap. IX, 24: «Et adducatur justitia sempiterna, et ungatur Sanctus sanctorum,» puta Christus.

Tertio, quia sequentia vers. 28: «Effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri. Et dabo prodigia in cœlo, etc. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus et horribilis,» ad nullum nisi ad Christum pertinent.

Iisdem rationibus confutatur sententia recentiorum Rabbinorum, quos sequuntur Lyranus, Hugo et Dionysius, qui per doctorem accipiunt doctores, id est prophetas Judæorum post captivitatem Babylonicam, quales fuerunt Zacharias, Aggæus et Malachias: fateor tamen ad eos alludi, eosque quasi obiter perstringi (alludit enim Joel ad felicitatem populi Babylone redeuntis, cui donavit Deus frugum copiam. Unde subdit: «Et implebuntur areæ frumento. Et reddam vobis annos quos comedit locusta»); sed ita ut acies Prophetæ primario et directe figatur, finiatur et expleatur in Christo: sicut Moses, Deuter. XVIII, 18, promisit post se Prophetam, id est Prophetas, et inter eos unum eximium et singularem, puta Christum; Christus enim est unus noster magister et rabbi per excellentiam, uti ipse ait Matth. cap. XXIII, 8. Ita Remigius, Rupertus, Haymo, Albertus, Arias, Vatablus, Ribera, a Castro et alii.

ET DESCENDERE FACIET (Dominus) AD VOS IMBREM MATUTINUM ET SEROTINUM. — Apud Prophetas imber matutinus vocatur, qui in autumno depluit, cum sementis fit in Judæa, ut illius grana solvantur, et radices figant in terra. Serotinus, qui maturescente segete, descendit in aprili aut martio. Ita Chaldæus, Rabbini et passim Interpretes. In Judæa enim calida et sicca regione, tota æstate, id est a maio usque ad octobrem, per quinque menses non pluit, sed sudum jugiter et serenum est cœlum, tam nocte quam die: unde noctu in tectis sub dio dormiunt, uti a viris gravibus qui ibi habitarunt accepi. Quocirca duplex ibidem est tempus pluviæ, prius post æstatem cum jaciuntur semina, illudque dicitur mane, sive matutinum respectu segetis, quæ tunc e terra erumpit, uti mane in aurora exurgit sol: posterius, ante æstatem, quod segetes incrassat et maturat, illudque dicitur serotinum respectu matutini jam dicti. Segetes enim suum quasi habent diem, cujus aurora est germen et germinatio: vespera, seges et messis, cum scilicet in horrea conduntur.

Nota: Per hunc imbrem significat messem, et fruges temporales copiose dandas Judæis post reditum e Babylone. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Albertus, Hugo et Lyranus. Verum sub his tropice et metaphorice, longe magis intendit significare fruges et bona spiritualia danda per Christum, q. d. Christus doctor justitiæ talem vobis doctrinam et tantam ubertatem bonorum spiritualium dabit, qualis et quanta olim in veteri Testamento, imbre illo matutino et serotino adumbrabatur. Ita Rupertus, Haymo, Arias, Ribera, a Castro et alii. Id ita esse patet ex rationibus paulo ante allatis, et ex eo quod hæc bona promittat in æternum; æterna autem sunt bona spiritualia Christi, non temporalia Judæorum. Quocirca imber matutinus est prædicatio prima, sive doctrina, illustratio et gratia præveniens, quæ primo peccatorem convertit, facitque justum: serotinus, est illustratio, et gratia consequens, quæ justum in justitia promovet, et ad perfectionem deducit, ac præsertim est donum perseverantiæ; hoc enim justum ad gratiam consummatam, id est, ad gloriam et beatitudinem cœlestem perducit. Ita S. Hieronymus, Arias, a Castro et alii.

Symbolice, imber matutinus fuit vetus Testamentum, quod prima pietatis semina pullulare fecit: serotinus est novum, quod veteris semina maturavit, et ad messem virtutum perduxit. Ita S. Hieronymus et Haymo.

Rursum Rupertus: Matutinus, ait, imber fuit prædicatio Evangelii facta Judæis a Christo et Apostolis: serotinus erit, quæ fiet ab Elia et Henoch in fine mundi, cum omnis Israel salvus fiet.


Versus 24: 24. AND THE THRESHING FLOORS SHALL BE FILLED WITH GRAIN. — He touches in passing on the fertility of Judea after the...

24. ET IMPLEBUNTUR AREÆ FRUMENTO. — Perstringit obiter fertilitatem Judææ post reditum e Babylone, sed per hanc intelligit præcipue copiam charismatum et virtutum datam agris, et areis, ac olivetis et vinetis, id est Ecclesiis particularibus per Christum. Porro «torcularia,» in quibus exprimitur vinum et oleum, sunt tum gymnasia, monasteria, collegia aliaque asceteria; tum persecutiones et tribulationes, quibus vinum sapientiæ et fortitudinis, ac oleum consolationis divinæ exprimitur et hauritur.

Tropologice: «Torcularia, ait Hugo Victorinus, sunt ipsa corda inter spem et timorem posita, constantiam superius, patientiam inferius habentia: constantiam in tentatione, patientiam in tribulatione. Constantia siquidem premit, et desuper arcet; patientia inferius jacet et pondus sustinet. Inter hæc duo mens sancta quasi in torculari posita premitur, defæcatur, eliquatur. Premitur flagellis, defæcatur vitiis, eliquatur ab otiis. Premitur a calamitate, defæcatur ab iniquitate, eliquatur a vanitate. Hinc namque elicitur gemitus puræ confessionis: hinc fluunt lacrymæ anxiæ compunctionis: hinc manant suspiria jucundæ devotionis: hinc liquefiunt desideria suavissimæ dilectionis: hinc eliciuntur stillicidia limpidissimæ contemplationis. Frumentum est perfectio justitiæ; vinum claritas spiritualis intelligentiæ, oleum suavitas purissimæ conscientiæ.»


Versus 25: 25. AND I WILL RESTORE TO YOU THE YEARS WHICH THE LOCUST, THE CANKERWORM, ETC. HAS CONSUMED. — As if to say: The past...

25. ET REDDAM VOBIS ANNOS, QUOS COMEDIT LOCUSTA, BRUCHUS, etc. — q. d. Præteritam inopiam, quam vobis intulerunt Chaldæi, tum litterales, tum potius mystici, id est dæmones et vitia, compensabo gratiarum et opum cœlestium ubertate. Unde Chaldæus vertit: Reddam vobis annos bonos pro annis quibus vexarunt vos populi, gentes et reges; Chaldæi enim fuerunt fortitudo mea magna; hebraice et chaldaice, exercitus meus robustus. Alludit ad id quod de locustis significantibus castra Chaldæorum dixit versu 11: «Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui; quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia, et facientia verbum ejus.»

Porro, per locustas et Chaldæos intelligit exercitum spiritualium hostium, q. d. Ego Deus tentationes, peccata, dæmones, carnem et mundum, quasi hostes et prædones vestros immisi in vos (eo sensu et modo quo dixi Can. XXVII in Prophetas Majores) ad puniendam vestram superbiam, aliaque peccata priora. Hi vastarunt agros Ecclesiarum et animarum vestrarum, ac depasti sunt omne germen virtutum et bonorum operum. At jam idem ego placatus et reconciliatus vobis, omnia hæc damna sarciam, vobisque pristinam bonorum cœlestium copiam restituam, imo majori fænore cumulabo, ut dicatis cum Psalte, Psalm. LXXXIX, 13: «Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala.»

Tropologice significatur hic vis pœnitentiæ, quæ lapso, sed pœnitenti, omnes priores virtutes, omnia priora merita restituit, ut docet S. Hieronymus hic, ac S. Thomas et theologi, tract. De Pœnitentia, ideoque facit ut homo lapsus semper ad majorem gratiam resurgat: præter enim gratiam præteritam, quam omnem reducit, addit insuper propriam, tum virtuti, tum sacramento pœnitentiæ commensam. Vide Franciscum Suarez Opusc. V De Reditu bonorum operum, ubi, disp. 2, sect. III, cum Joanne Majore, Gabriele, Ockam, Scotus et Durandus; sed in præsenti, adeoque in eodem pœnitentiæ instanti; nec tantum per actus pœnitentiæ prioribus virtutum actibus intensiores, uti censuit D. Thomas et Paludanus, sed etiam per actus ejusdem remissiores.

Symbolice Hugo Victorinus: «In adventu, ait, Christi redduntur nobis anni quos præfata pestis devoraverat; quia in eo nobis contra locustam veram, id est contra fastum, dedit humilitatem, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde: contra bruchum, id est gulam, perfectam sobrietatem, dicens: Videte ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ: contra rubiginem, id est iram, perfectam patientiam, dicens: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, præbe illi et alteram: contra erucam, id est luxuriam, perfectam castitatem, dicens: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris. Locustam igitur exterminavit, dicens: Beati pauperes spiritu: beati qui lugent. Bruchum, dicens: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: beati misericordes. Rubiginem, dicens: Beati pacifici: beati mites. Erucam, dicens: Beati mundo corde.» Vides hic quatuor hæc animalia et pestes octo beatitudines depasci, easque reduci per Christum et per pœnitentiam.


Versus 26: 26. AND YOU SHALL EAT AND BE FILLED, AND YOU SHALL BE SATISFIED: AND YOU SHALL PRAISE THE NAME OF THE LORD. — For He...

26. ET COMEDETIS VESCENTES, ET SATURABIMINI: ET LAUDABITIS NOMEN DOMINI. — Ille enim dedit vobis escam, eamque talem tamque succulentam et copiosam, ut vos abunde saturaret, fortesque vegetos et alacres efficeret.

Moraliter, disce hic fruges, escas, omniaque bona naturalia, et multo magis supernaturalia, esse dona Dei, eorumque laudem et gloriam non nostro labori, sed Deo, ejusque beneficentiæ adscribendam. Qui secus facit, Deo quod suum est suffuratur, et se Dei donis indignum facit, iisque spoliari meretur. Deus enim est zelotes suæ gloriæ, utpote quæ ei omni jure debetur; unde ait ipse: «Gloriam meam alteri non dabo,» Isaiæ cap. XLVIII, 11. Quocirca S. Franciscus hoc mire suis inculcabat, ac inter alia illud documentum dabat: «Quando, inquit, servus Dei orans visitatur, divinitus dicere debet: Istam consolationem mihi peccatori et indigno de cœlo misisti, Domine, et ego illam tuæ committo custodiæ, quia thesauri tui me sentio esse latronem,» dum ejus laudem et gloriam tibi suffuror, et mihi adscribo. Ita S. Bonaventura in ejus Vita, cap. XVIII.


Versus 28: 28. AND IT SHALL COME TO PASS AFTER THIS: I WILL POUR OUT MY SPIRIT. — The Hebrews begin a new chapter here. Now the...

28. ET ERIT POST HÆC: EFFUNDAM SPIRITUM. — Hebræi hinc inchoant novum caput. Jam iidem, et ex iis Ruffinus, sicut per doctorem justitiæ versu 23 acceperunt Ezechiam; ita spiritum a Deo effusum censent in ejus nuntios, quos ipse misit per totam Judæam, ut omnes ad avitam fidem Deique cultum revocaret: S. Petrum vero in concione sua, Actor. II, tantum hæc accommodasse suo tempori, eo quod illi quoque congruerent; ac Ruffinus audaces vocat eos qui contrarium censent.

Sed audacior est hæc ejus censura, utpote repugnans SS. Patribus et interpretibus pene omnibus, ipsique S. Petro, Actor. cap. II, 17.

Alii sicut per doctorem accipiunt doctores, puta prophetas qui fuerunt post reditum e Babylone, v. g. Aggæum, Zachariam, Malachiam; ita per eosdem ardenter concionantes, putant effusum spiritum pietatis in populum. Verum cum superius probatum sit doctorem justitiæ intelligi Christum, sequitur ad illius tempora hæc pertinere, præsertim quia nunquam alias effusum Spiritum Sanctum legimus. Adde, pro et erit post hæc, S. Petrus, Act. II, vertit: «Et erit in diebus novissimis,» puta in diebus Messiæ. Illius enim ætas, lex et tempus in Scriptura vocatur «novissimum:» quia illi nulla alia lex, religio vel Ecclesia succedet. De fide ergo est hæc ad litteram non de Ezechia, Aggæo, aut quovis alio, sed de Christo esse intelligenda. Ita enim definit Vigilius Papa in Concilio Romano contra Theodoreum Mopsuestenum, uti dixi in Proœmio.

Ait ergo et promittit dicens: «Post hæc,» id est post Christum doctorem, ejusque mortem et ascensum in cœlum, ego Deus effundam Spiritum Sanctum in Pentecoste, ac deinceps: primo Ecclesiæ sæculo visibiliter in Apostolos, et Christi discipulos; sequentibus vero sæculis, invisibiliter eumdem effundam in omnes, quotquot per baptismum in Christo renascentur, ejusque Ecclesiæ incorporabuntur. De Pentecoste enim hunc locum explicat S. Petrus, Actor. cap. II, 17, quem sequuntur omnes Patres et interpretes orthodoxi, ut S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Albertus, Haymo, Lyranus, Hugo uterque, scilicet Cardinalis, et Victorinus, Dionysius, Vatablus, Arias, Clarius, Ribera, a Castro hic, Chrysostomus, Œcumenius et alii in Act. II, Didymus et Ambrosius, lib. I De Spiritu Sancto, cap. VII, Justinus Contra Tryph., Hilarius lib. VIII, De Trinit., et alii. Imo et Rabbini, ut Chaldæus, R. Salomon, R. David, R. Jesua apud Lyranum et Galatinum, lib. VIII, cap. ult., et alii, hanc missionem Spiritus Sancti ad tempus Messiæ referunt.

Porro cum ait: «Effundam,» loquitur idem qui dixit: «Mittam doctorem justitiæ,» scilicet Deus Pater; esto ipse simul cum Filio uti spirat, ita et mittat Spiritum Sanctum. Ita Chrysostomus in Act. II. Hinc Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 17, censuit hic loqui Christum, cui, inquit, Pater omnia dedit in manus, ac potestatem dandi Spiritum Sanctum, quem non ad mensuram accepit.

Nota: Vox effundam significat ubertatem et copiam donorum Spiritus Sancti, tum gratum facientium, ut gratiæ, charitatis, fortitudinis aliarumque virtutum; tum gratis datorum, ut prophetiæ, etc., effundendam in Apostolos et fideles. Unde in Scriptura hæc effusio vocatur baptismus, ut, Matth. cap. III, 11, ait Joannes Baptista de Christo: «Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto

et igni,» q. d. Ipse vos replebit Spiritu Sancto, in eumque ejusque ignem quasi immerget, uti homo immergitur in aquam, dum baptizatur. Et Christus ascensurus in cœlum, Act. cap. I, 5, ait: «Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.» Quocirca pro effundam Arabicus Antiochenus vertit: Inundare faciam spiritum meum super universos homines; et Arabicus Alexandrinus: Inundabo de spiritu meo super omnes homines. Sicut ergo flumen, vel mare turgidum exundat in agros, ita Spiritus Sanctus in homines. Ita S. Chrysostomus et Theophylactus, Act. II. Audi Hugonem Victorinum: «Christus, ait, spiritum suum effudit, non Mosi abstulit, nec Eliæ rapuit, sed suum largiter distribuit.»

«Nota to effudit. Primo enim fudit, secundo infudit, tertio effudit. Fudit in paradiso, infudit in deserto, effudit in cœnaculo. In paradiso legem dando naturæ; in deserto præcepta et cæremonias legis scriptæ; in cœnaculo plenitudinem gratiæ. Fudit ergo primo, rigando aream naturæ; secundo, infudit torrentem doctrinæ; tertio, effudit fluvium gratiæ, q. d. In exordio mundi rigavi aridam naturam; in squalore deserti Mosi in Sina stillavi legis doctrinam; in plenitudine temporis ubertatem gratiæ effundam.» Et paulo post necessariam docet fuisse hanc effusionem: «Tria namque, inquit, erant hominis mala: ignorantia boni, concupiscentia mali, malitia impœnitendi. Venit ergo Filius, sapientia Dei et virtus; missus est Paraclitus, benignitas ipsius. Sapientia fusa nævum sustulit ignorantiæ; virtus infusa sordes purgavit concupiscentiæ; missio Spiritus mundavit fœces malitiæ, siquidem sapientia illuminavit, virtus sanavit, benignitas sedavit. Quod Psalmista prævidens ait: Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Amplius lava me, Domine, ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, q. d. Dele fundendo, lava infundendo, munda effundendo; fundendo sapientiam ab oculis dele ignorantiam; infundendo virtutem ab intimis lava concupiscentiam; effundendo benignitatem a toto corpore extermina malitiam.»

Nota secundo: Pro effundam spiritum meum, S. Petrus, Actor. cap. II, 17, ait: «Effundam de spiritu meo, etc.;» ubi particula, de significat

hanc communicationem gratiæ et donorum Dei provenire a Spiritu Sancto, tanquam Patre luminum. Rursum Spiritum Sanctum partiri inter fideles sua dona, ut uni det gratiam docendi, alteri exhortandi, alteri miraculorum, etc., uti docet Apostolus Roman. cap. XII, 6.

Nota tertio: Didymus et S. Ambrosius, lib. I De Spiritu Sancto, ex hoc loco probant Spiritum Sanctum esse Deum: quia, inquiunt, non dicitur effundi a Deo, nisi quod de ipso participabile est. Angelus enim non dicitur effundi, quia cum sit creatura, non est participabilis. Licet enim charitas donaque Spiritus Sancti dicantur effundi quoque a Deo, tamen nulla substantia, vel persona (qualis est Spiritus Sanctus) dicitur effundi in animam mentemque, ita ut eam possideat, illuminet, sanctificet, satiet et impleat, nisi Deus: solus enim Deus menti illabi potest, eamque docere, ignire, implere, flectere et movere quocumque vult; hoc enim nequit angelus.

Ubi nota, cum anima fit justa et sancta, aut justior et sanctior, non tantum gratia et charitas, vel ejus incrementum, sed ipse Spiritus Sanctus, adeoque tota Trinitas realiter per sanctificationem menti nostræ illabitur, in eaque inhabitat quasi in throno et templo suo; perinde ac Verbum, assumens humanam naturam, eidem illapsum est personaliter, ita ut in illa habitaret plenitudo divinitatis corporaliter, ut ait Apostolus, Coloss. cap. II, 9. Hoc est quod ait Christus, Joan. cap. XIV, 23: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.» Sicut ergo Beatis Deus realiter est præsens, cum illis suam essentiam per visionem beatificam, et lumen gloriæ ostendit, eamque eis fruendam et possidendam communicat: sic et idem ipse est in anima sancta, ac proinde in ea suam gratiam, charitatem aliaque dona divina diffundit; perinde ac sol ubi oritur, mox suam lucem, radios et calorem spargit. Posita ergo ultima dispositione ad justitiam, v. g. contritione, statim subintrat in animam quasi in templum suum, Spiritus Sanctus totaque S. Trinitas, eam sanctificans, sibique quasi dedicans et consecrans; ac deinde eodem instanti temporis, sed posterius natura, eidem suam charitatem et gratiam communicat. Hoc significat to ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Est enim hæc summa Dei unio cum anima sancta, qua nulla puræ creaturæ major dari potest; nam per eam fimus divinæ consortes naturæ, ut ait S. Petrus, epist. II, cap. I, 4. Vide hic, o Christiane, dignitatem sanctitatis ad quam vocatus es, eamque omni studio consectare, conserva et adauge.

Denique Nazianzenus, orat. 49, sub finem, probat Spiritum Sanctum mitti a Filio de propria ipsius substantia, ex hoc loco: «Effundam de spiritu meo;» et ex illo Joan. XVI, 14: De meo accipiet, et annuntiabit vobis: «Ex eo utique, inquit, quod est Filius, quia et filius de eo, quod Pater est,» q. d. Spiritus ex eo quod a Filio accipit, annuntiabit; sicut Filius annuntiat Spiritui Sancto, ex eo quod accepit a Patre.

SUPER OMNEM CARNEM, — id est super omnem hominem; per synecdochen enim pars capitur pro toto, caro pro homine, ut cum dicitur: «Verbum caro factum est;» caro, id est homo; poterat dicere pariter: Verbum anima, id est animatus homo factum est; sed maluit dicere, caro, tum ut significaret summam dignationem Verbi, qua, ut ait S. Augustinus epist. 120, cap. IV, se humiliavit ad nostram carnem, quæ inter omnes animalium carnes miserrima est et infirmissima; tum quia morbus noster, puta concupiscentia, residet in carne; hanc autem curare venit cœlestis medicus, puta Christus, æque ac Spiritus Sanctus; unde Græcis σάρκωσις vocatur incarnatio, et, ut Tertullianus ait lib. De Carne Christi, cap. I, incorporatio, id est vivificatio carnis corruptæ, ait S. Thomas; tum denique, quia per eam pro corde lapideo et duro, accepimus cor carneum, id est molle, flexile, obediens, II Corinth. cap. III, 3. Sensus ergo est, q. d. Super omnem hominem Christo credentem, cujuscumque ætatis, sexus et status sit, effundam Spiritum Sanctum in Pentecoste, et deinceps. Simpliciter itaque et plane capitur vox omnem; loquitur enim de fidelibus tantum, credentibus et obedientibus Christo.

Quocirca arctius nonnulli vocem omnem accipiunt, non pro singulis generum, q. d. Effundam spiritum super omne hominum genus, puta super aliquos viros, aliquas feminas, aliquos juvenes, aliquos senes, aliquos servos, aliquos nobiles; non autem super omnes, id est singulos. Nam super singulos discipulos suos effudit, et effundit jugiter Christus Spiritum Sanctum.

Nota: Sicut Joel et Prophetæ solis Judæis proprie et directe promittunt doctorem justitiæ, puta Messiam; ita iisdem solis Joel hic promittit Spiritum Sanctum. Ita Chrysostomus, Actor. II. Unde sequitur: «Et prophetabunt filii vestri.» Verum quia ex misericordia Dei gentes ascitæ sunt per fidem in familiam Abrahæ, puta in Ecclesiam et congregationem fidelium, hinc pariter benedictionum et promissionum Abrahæ a Deo factarum (inter quas prima est effusio Spiritus Sancti, justificatio et adoptio) sunt participes et hæredes, uti docet Apostolus Rom. cap. IX, 10 et 11. Et hoc significat to super omnem carnem. Quocirca in Cornelium Centurionem aliosque credentes ex gentibus effusus est Spiritus Sanctus specie visibili, æque ac in Apostolos et Judæos, ut patet Act. cap. X, 44. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Albertus, Lyranus et alii passim.

Moraliter, Spiritus Sanctus ostendit suam munificentiam animumque regium, dum in omnes indifferenter beneficus et liberalis est, nec privatos habet amores et amicitias, sicque omnem excludit æmulationem et invidiam, ait Chrysostomus in Actor. II.

ET PROPHETABUNT FILII VESTRI, — tum proprie futura prædicendo, uti fecerunt Apostoli, B. Virgo, Luc. cap. I, 46; Zacharias, Anna et Elizabeth, Luc. cap. II, 38; Philippus, Actor. cap. XXI, 9; Agabus, ibid. vers. 10; S. Joannes in Apocalypsi, et alii in primitiva Ecclesia. Vide Bozium, lib. VI De Signis Ecclesiæ, cap. XII; tum ex Spiritus Sancti afflatu loquendo, et celebrando variis linguis Deum, quod Actor. cap. II, 11, dicitur: «Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.» Prophetare enim in Scriptura ample capitur pro docere,

exhortari, orare, canere Dei laudes, miracula facere, etc., uti dixi 1 Cor. cap. XIV, initio capitis; sub prophetia ergo hic donum linguarum aliaque Spiritus Sancti charismata intellige.

SENES VESTRI SOMNIA SOMNIABUNT, ET JUVENES VESTRI VISIONES VIDEBUNT. — «Somnia» intellige divina et a Deo immissa, ideoque rerum arcanarum, vel futurarum præsaga, qualia fuerunt Pharaonis, Genes. cap. XL et XLI, et Nabuchodonosoris, Daniel. cap. II et IV. Pari modo «visiones» accipe divinas et propheticas. Apposite senibus ætate fessis, et in somnum propensis tribuit somnia; juvenibus vero excitatis et vigilibus visiones, quæ in vigilia hominibus a Deo immittuntur. Deus enim sæpe se suaque oracula attemperat conditioni hominum, et cuique pro suo statu et gradu accommode et opportune apparet; alioqui et senex Joannes in Apocalypsi multas habuit visiones, et Paulus juvenis somnia, ut patet Actor. cap. XVI, vers. 9. Per visiones ergo et somnia, quaslibet revelationes et prophetias accipe. Addit D. Thomas II II, Quæst. CLXXIV, art. 3, quod, licet visio quæ fit vigilanti, in se sit perfectior somnio, quod fit dormienti; tamen quando in visione solum videtur species et imago prognostica futurorum, nec auditur vox aut verbum illam explicans, quæ audiri solet in somnio (juxta illud Mosis, Num. cap. XII, 6: «Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum»), tunc somnium divinum est perfectius quam visio. Unde moraliter aliqui per filios ac filias accipiunt incipientes in fide et virtute; per juvenes, proficientes; per senes, perfectos. Primi prophetant, dum bona indole dant spem frugis; secundi vident, dum meditando et orando clarius divina hauriunt; tertii somniant ob passiones sedatas, mentemque pacatam. Hos tres gradus distinguit S. Joannes, epist. I, cap. II, 12, primisque assignat condonationem peccatorum, secundis victoriam in agone, tertiis Dei cognitionem. «Scribo, ait, vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. Scribo vobis, adolescentes et juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis. Scribo vobis, Patres, quoniam cognovistis eum qui ab initio est.» De visione plura dixi, Can. I in Proph. Major.; de somnio Genes. XL, et Dan. II.


Versus 29: 29. BUT ALSO UPON MY SERVANTS AND HANDMAIDS, ETC., I WILL POUR OUT MY SPIRIT. — The Hebrew, Chaldean and Septuagint:...

29. SED ET SUPER SERVOS MEOS ET ANCILLAS, etc., EFFUNDAM SPIRITUM MEUM. — Hebræus, Chaldæus et Septuaginta: Et etiam super servos et ancillas effundam de spiritu meo, q. d. Non tantum super vos, Judæi, sed et super servos et ancillas vestras, æque ac meas, effundam spiritum meum. Ne quis enim putet solos heros et dominos Spiritum Sanctum accepturos, addit illius participes fore quoque servos et ancillas. Nullum enim quantumvis vilem et abjectum aspernatur Spiritus Sanctus; non enim est personarum acceptio apud Deum, Rom. II, sed omnes promiscue ad gratiam et salutem vocat: omnibus enim dedit animam æque nobilem, puta rationalem ad imaginem sui creatam, eamque ad suam gratiam, gloriam et felicitatem ab æterno destinavit. Ita Hebræi, Cyrillus Hierosolymitanus, catechesi 17, Ruffinus et a Castro. Alii per servos et ancillas accipiunt gentes; Judæi enim in lege veteri erant quasi filii Dei, gentes quasi servi; sed per Christum in filios sunt adoptati. Ita Rupertus, Ribera et alii.

Moraliter, illustris et perhonorificus titulus est Servus Dei; servire enim Deo regnare est. Hinc Psaltes, Psal. CXV, 16: «O Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.» Sic Abraham, Gen. XXVI, 24, vocat se servum Dei. Ita vocatur et Moses Num. cap. XII, 7, Job, I, 8. Quin et Christus Isaiæ, cap. XLVIII, 3. Sic Abdias hebraice idem est quod servus Dei, quo nomine vocatur unus e duodecim Prophetis. Sic Paulus initio epistolarum hoc titulo gloriatur: «Paulus servus Jesu Christi.» Sic B. Virgo vocat se ancillam Dei: «Ecce, ait, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum,» Lucæ I. Et B. Agatha præsidi sibi objectanti: Cur tu, cum sis nobilis, servilem vivis christianorum vitam? respondit: «Christianorum humilitas et servitus longe præstat regum opibus et superbia.» Denique B. Damasus, epist. 2 ad Stephanum, S. Gregorius et alii deinceps Pontifices hoc titulo: «Servus servorum Dei,» humilitatem, imo dignitatem suam significant.


Versus 30: 30. AND I WILL SHOW WONDERS. — A prodigy is what "porro dicit" (tells forth), that is, predicts the future, says Cicero...

30. ET DABO PRODIGIA. — Prodigium est id quod porro dicit, id est futura prædicit, ait Cicero lib. I De Divin. et ex eo S. Augustinus, lib. XXI De Civit. VIII: «Signum quo significatur aliud: illudque in magnis est, et in cœlo; hoc in parvis, et in terris,» ait Hugo Cardinalis. Origenes vero in Joan.: Τέρατα, ait, id est prodigia, «vocantur, quæ præter opinionem sunt, et humanam consuetudinem excedunt:» σημεῖα, id est signa, «quæ aliquid significant,» et, ut Ammonius ait in Catena Græc. in Joannem, «quando non fit aliquid præter naturam.» Verum sæpe hæc duo confunduntur, idemque significant. Jam quoad sensum, Rabbini, qui hæc referunt ad Ezechiam, censent prodigia hæc revera uti sonant accidisse in cœlo et terra, cum angelus percussit castra Sennacherib, etsi in libris Regum id non narretur. Verum hæc prodigia sunt Judæorum commenta et figmenta: nec enim Scriptura, nec Josephus, nec Josippus, nec quis alius, tunc prodigia aliqua in cœlo exstitisse commemorat.

Secundo, Catholici nonnulli putant hæc prodigia contigisse, primo, in Christi nativitate, cum stella apparuit Magis, et angeli cecinerunt: «Gloria in excelsis Deo.» Secundo, in Christi resurrectione, cum angeli fulgurantes perculerunt milites custodes sepulcri Christi, ac consolati sunt Magdalenam ejusque comites. Tertio, in passione Christi, cum sol universali eclipsi toto orbe obscuratus est, terra contremuit, lapides scissi sunt, monumenta aperta, etc.; tunc enim e latere Christi mortui lancea militis aperto, exivit sanguis et aqua, quæ ignem charitatis in discipulis et fidelibus accenderunt, idque ante diem resurrectionis Christi, qui Judæis fuit horribilis. Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo. Quarto, in Pentecoste; tunc enim Spiritus Sanctus in igne et linguis igneis apparuit et insedit Apostolis. Ita S. Hieronymus. Et videtur favere S. Petrus, Actor. cap. II, 17, ubi agens de missione Spiritus Sancti in Pentecoste, allegat hæc prodigia Joelis: ergo illa circa tempus Pentecostes videntur edita, puta tempore passionis et resurrectionis Christi. Hæc expositio probabilis est, sed incompleta; tunc enim cœperunt hæc prodigia, sed complebuntur sub diem judicii, uti mox dicam.

densior et nigrior. Hæc signa prædicta sunt a S. Joanne Apoc. cap. VIII et IX. Ita Theodoretus, Rupertus, Lyranus, Vatablus, Arias, Ribera, a Castro hic, S. Chrysostomus et Œcumenius in Actor. II, Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. cap. XXXIX, Origenes, tract. 30 in Matth., S. Thomas in cap. XXIV Matth., et alii passim. Quin et S. Hieronymus huc tandem inclinat, censetque hæc signa magis ad diem judicii quam ad passionem Christi esse referenda. Causam horum signorum dat S. Chrysostomus in Matth. cap. XXIV: «Moriente, ait, patrefamilias domus turbatur, familia plangit, et nigris se vestimentis induit; sic humano genere, propter quod facta sunt, circa finem constituto, cœli mysteria lugent et candore posito, tenebris induuntur.»

Dices: Quomodo ergo S. Petrus hæc prodigia refert ad Pentecosten, Act. II. Respondeo: S. Petrus recenset ea, non quasi tunc contigerint, sed hoc sensu, q. d. Ne miremini, o Judæi, hæc Spiritus Sancti et linguarum ignearum prodigia, quæ cernitis in hac Pentecoste; videbitis enim majora dari a Christo in vindictam infidelium in fine mundi, q. d. Aut ergo nunc in Christum credite, aut terribilem ejus manum et vindictam tunc exspectate. Ideo enim Propheta, post doctorem Christum et effusionem Spiritus Sancti, statim subjungit hæc prodigia futura in fine mundi, ut significet post Christi legem, nullam aliam esse exspectandam, ideoque illam ab omnibus qui salvi esse velint, capessendam. Ita Ribera. Adde hæc prodigia inchoari cœpisse tempore Christi: nam in ejus passione obscuratus est sol et luna, in Pentecoste et deinceps Spiritus Sanctus in specie ignis apparuit, etc.; perfecte vero et complete fient in fine mundi, q. d. Joel: O Judæi, cum veniet Christus, licet humilis et pauper, eum recipite; quia ipse effundet Spiritum Sanctum in vos, dabitque prodigia benefica credentibus, malefica et horrifica incredulis, eaque inchoabit vivens, sed perficiet in fine mundi, quando pro igne Spiritus Sancti, quem increduli respuerunt, dabit eis ignem conflagrationis mundi, indeque flammas gehennæ. Simili modo Jacob benedicens filiis suis ante mortem, Genes. XLIX, quædam prædicit quæ paulo post, quædam quæ post longum tempus sub Christo evenerunt, quædam in fine mundi eventura.

Symbolice Hugo Victorinus: «Sol, ait, est Christus, luna Ecclesia: sol in tenebras versus, Christus cruci affixus. Unde de cæcitate Judæorum Jeremias loquens, Thren. III: Dabis, inquit, eis, Domine, scutum cordis laborem tuum. Luna versa in sanguinem, Ecclesia est Christi imitans passionem. Sanguis professionem designat martyrum; ignis chorum virginum ardore dilectionis æstuantium. Vapor est frequens et devota compunctio continentium. Dies magnus et horribilis, dies est passionis et resurrectionis: magnus fidelibus, horribilis non credentibus, horribilis iis

Tertio, S. Chrysostomus et Œcumenius hæc prodigia patrata putant paulo ante excidium Hierosolymæ per Titum; hic enim dies fuit Judæis horribilis. Tunc enim plurimus Judæorum fusus est sanguis, urbs et templum igne combusta in fumum et vaporem abierunt. Et P. Prado in Ezech. cap. X, 2: «Dabo, inquit, Hierosolymæ tria supplicia,» scilicet, «sanguinem, et ignem, et vaporem fumi, id est cædem civium, ædificiorum incendium, et quod gravius est, veritatis ignorationem excæcationemque oculorum, quæ eadem tria in Psalm. LXVIII, 25, Judæis vaticinatus est Christus: Furor iræ tuæ comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta, obscurentur oculi eorum ne videant.» Hanc autem cladem soli Christiani evaserunt, invocantes nomen Domini: quia divinitus præmoniti de urbe exscindenda, ex illa fuga se proripuerunt in alias regiones et urbes, uti docet Eusebius lib. III Hist. cap. V.

Quarto et genuine, certum est hic agi de signis et prodigiis quæ præibunt diem judicii extremi; hic enim erit dies magnus et horribilis. Et de eo hic agi patet ex sequentibus initio cap. III, cui hæc connectenda sunt (imo Hebræi hæc referunt ad caput III, ut dixi vers. 28): «Quia ecce in diebus illis, etc., congregabo omnes gentes, et deducam illas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis.» Hoc autem fiet in die judicii. Porro ante diem judicii prodigia existent quæ prædixit Christus Matth. cap. XXIV, 29, et Luc. cap. XXI, 25, dicens: «Erunt signa in sole, et luna, et stellis; nam sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cœlo.» Rursum luna videbitur sanguinea, Isaiæ cap. XXIV, 23; item mare videbitur sanguineum, Apocal. cap. VIII, 8. Multus etiam fidelium ab Antichristo, et tandem ipsius Antichristi, ejusque exercitus Gog et Magog sanguis effundetur. Ignis erit fulgurum et stellarum cadentium de cœlo: rursum ignis conflagrationis mundi, quo omnia mundana in fumum et vaporem abibunt. Unde Syrus et Arabicus fumum a vapore distinguunt, et quatuor prodigia assignant; vertunt enim: «Dabo sanguinem, et ignem, et vaporem, et fumum.» Vapor enim est exhalatio subtilior et albior, fumus vero

ET HORRIBILIS. — Hebraice est נורא nora, quod primo proprie deductum a radice ירא iare, id est timuit, significat tremendum, terribilem; et per catachresin mirabilem, gloriosum, augustum et reverendum ob summam potestatem, æquitatem, majestatem et gloriam. Hinc Chaldæus vertit, נורא dechila, id est formidabilis. Secundo, nora deduci potest a ראה raa, id est vidit, ut raa mutuetur tempora a iara: sæpe enim ordines verborum imperfectorum apud Hebræos inter se commutantur, ut unus ab alio suam inflexionem desumat, et tunc nora significat illustrem et manifestum. Unde Septuaginta vertunt ἐπιφανῆ, id est clarus, conspicuus. Eos sequitur S. Petrus, Actor. II, dicens: «Antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.» Erit enim in die illa lux magna, et magna claritas Christi gloriosi omniumque ejus angelorum et sanctorum. Et: «Ignis in conspectu ejus exardescet,» Psalm. XLIX, 3, quæ omnia reis et damnandis extremum horrorem incutient. Videbunt enim se suaque in tanta luce latere non posse: videbunt se oculos et manus Judicis nusquam evasuros, videbunt excusationi, simulationi, fraudi, appellationi nullum fore locum: videbunt gehennæ incendia flammantia sibi parata et decreta in æternum, seque certissime in illa præcipitandos.

Pathetice S. Basilius in illud Psalm. XXXIII: «Venite, filii, timorem Domini docebo vos,» horrorem hujus diei describit, aitque: «Cum te appetitus invaserit peccandi, velim cogites horribile illud et intolerabile Christi tribunal, in quo præsidebit judex in alto et excelso throno, astabit autem omnis creatura ad gloriosum ejus conspectum contremiscens. Adducendi etiam nos sumus singuli, eorum quæ in vita gessimus rationem reddituri. Mox illis qui multa mala in vita perpetrarunt, terribiles quidam et deformes assistent angeli, igneos vultus præ se ferentes, atque ignem spirantes, noctique vultu similes, propter mærorem et odium in humanum genus. Ad hæc cogita profundum barathrum, et inextricabiles tenebras, et ignem carentem splendore, urendique vim habentem, sed privatum lumine; deinde vermium genus venenum emittens, et carnem vorans, inexplebiliter esuriens, neque unquam saturitatem sentiens, atque intolerabiles dolores corrosione ipsa infigens. Postremo, quod supplicium omnium gravissimum est, considera opprobrium illud et confusionem sempiternam. Hæc time, et hoc timore instructus, animam a peccatorum concupiscentia, tanquam freno quodam reprime.»

Hujus horribilis diei schema et vivam hypotyposin dedit Deus in judicio Udonis, antistitis Magdeburgensis. Cum enim ille impure et scandalose viveret, cœlitus ad eum missa est vox:

31. Antequam veniat dies Domini. — Dies hujus vitæ sunt nostri, quibus agimus quod lubet: ille dies erit Domini, id est judicis, quo aliorum dierum nostrorum omnium rationes exiget, juxta illud Psalm. LXXIV, 3: «Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.» Sic dies singuli hebdomadæ sunt scholarium, sed sabbatum est dies magistri: quo rationem profectus et modestiæ a singulis exigit, et negligentes petulantesque flagellat.

Magnus. — Magnus erit dies judicii, quia, primo, finem dabit orbi, sceleri, merito et demerito; secundo, quia erit horizon temporis et æternitatis; hanc enim ab illo dividet et disterminabit: nam hic dies erit ultimus temporis et primus æternitatis; tertio, quia magna in eo fient, nimirum Christus cum omnibus angelis descendet in vallem Josaphat, ibique in magnifico throno sedebit judex: omnes homines qui unquam fuerunt, sunt et erunt, coram eo judicandi sistentur: omnium cogitata, dicta et facta exactissime discutientur: de omnibus feretur sententia absoluta, et irrevocabilis per omnem æternitatem: sancti cœlo, impii inferno addicentur: statuetur chaos magnum et medium, quod in æternum hos ab illis secludet, ut impii nunquam Sanctos, nunquam cœlum, nunquam Deum visuri sint; sed carcere æterno conclusi igni cremabuntur, quamdiu cœlum erit cœlum, quamdiu Deus erit Deus. Sic Osee, cap. I, 4, vocatur «magnus dies Jezrahel.» Sic apud Romanos «magnus dies» vocabatur, qui dabat victoriam, belloque aut gravibus malis finem imponebat, ut docet Cornelius Tacitus in Vita Agricolæ, et Turnebus, lib. I Advers. cap. XXIV.

qui dixerunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros; magnus iis qui dixerunt: Vere filius Dei erat hic. Aliter: sol in tenebras versus, Christus est in cordibus electorum in articulo mortis obscuratus. Unde et dixerunt: Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Luna in sanguinem versa, Synagoga est Christi passione cæcata.» Deinde per sanguinem accipit Judæorum stragem sub Tito; per ignem, incendium urbis et templi; per vaporem, Judæorum per maria et insulas relegationem.

Tropologice: «Visio est propria cognitio sui, somnium excessus animi, prophetia contemplatio sponsi, cœlum animus, terra caro: vel cœlum contemplativi, terra activi: vapor compunctio mentis, sanguis mortificatio carnis, ignis fervor dilectionis. Sol versus in tenebras, animus est in sui confusus cognitione. Luna in sanguinem, caro in sui mortificationem.» Hucusque Hugo.

Et inferius: «Post data in cœlo prodigia, post lucem propriæ cognitionis, post fumum devotæ compunctionis, post sanguinem justæ mortificationis, post ignem perfectæ dilectionis, sola restat suavitas contemplationis.» Hæc est invocatio nominis Dei, de qua sequitur: «Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.» Hæc Hugo.

ad horam perculsus, mox ad suas veneres rediret, citatus est ad tribunal Dei. Nam S. Mauritius evaginatum tenens gladium, in ecclesia sua (cujus Udo erat antistes) valenter exclamavit: «Omnes sancti quorum reliquiæ hic habentur, surgite et venite ad judicium Dei.» Mox maxima et præfulgida apparuit utriusque sexus multitudo: Christus sole splendidior, stipatus B. Virgine, et duodecim Apostolis, regali solio consedit, jussitque Udonem adduci. Raptus ille e lecto adductus est. Accusavit eum S. Mauritius, conclamarunt omnes: «Reus est mortis.» Tulit ergo Christus in eum sententiam mortis, quam exsecutus S. Mauritius eum decollavit. Vidit hæc Canonicus quidam; simulque alius conspexit animam ejus a dæmonibus ad gehennæ incendia abripi, ibique maledicere diei nativitatis suæ suisque amasiis; ac mane clericis venientibus ad Ecclesiam, Udonem in suo sanguine tabefactum ostendit. Porro cruor Udonis etiamnum adeo indelibiliter adhæret pavimento, ut quasi de essentia marmoris esse videatur. Cumque creantur novi antistites, ibidem oraturi prosternunt se, ut videntes Udonis sanguinem, sibi caveant ne forte pereant sicut ille. Rem gestam fuse et graphice narrant Nauclerus, volum. III Gener. XXXIV; noster Canisius, lib. V Marial. cap. XX; Fulgosius, lib. IX, cap. XII et alii.

Simile judicii schema, imo exemplum reale exstat in Chrysaorio, cujus horribilem judicii sui visionem et mortem enarrat S. Gregorius, hom. 12 in Evang., et in aulico Coenredi regis Merciorum, apud Bedam, lib. V Hist. Angl. cap. XIV, et in visione Mauritii Imperatoris, qui ob peccata citatus ad Dei tribunal, petiit in hac vita potius puniri, quam in futura, idque obtinuit: unde a Phoca et imperio et vita cum uxore et prolibus est spoliatus, uti narrat Eutropius lib. XVII, Zonaras lib. III, Nicephorus lib. XVIII, cap. XL; et in visione Petri Telonarii, qui avarus et immisericors, vidit se sisti judici Christo, omniaque peccata in unam lancem reponi, in alteram vero unam duntaxat eleemosynam suam, qua a manibus dæmonum liberatus, audivit: «Recedens adde huic pani, et operare.» Quare vitam et mores mutans, totum se dedit operibus misericordiæ et charitatis, uti narratur in Vita S. Joannis Eleemosynarii. Quin et S. Hieronymus, raptus ad tribunal Christi, audivit: «Ciceronianus es, non christianus;» ideoque acriter vapulavit, uti ipse refert epist. ad Eustochium, quæ incipit: «Audi, filia.» Ecce ut vita Sanctorum est commentarius legis scriptæ, imo ipsa est lex viva, suis moribus edicens quid formidare et fugere, quid amare et prosequi debeamus. Graphice quoque hunc judicii diem describit Daniel cap. VII, et S. Joannes Apoc. cap. I, et Christus, Matth. XXIV et XXV, et S. Petrus epist. I, cap. III.

Pathetice etiam S. Hieronymus ad Heliodor.: «Tunc, ait, ad vocem tubæ pavebit terra cum populis, tu gaudebis. Judicaturo Domino lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora ferient. Potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt. Adducetur cum suis stultus Plato discipulis: Aristotelis argumenta non proderunt. Tunc tu rusticanus et pauper exsultabis, et dices: Ecce judex, qui involutus pannis in præsepio vagiit,» etc. S. Chrysostomus in cap. XXIV et XXV Matth.: «In illo, ait, die, nihil est quod respondeamus, ubi cœlum, terra, aer, aqua et totus mundus stabit adversum nos in testimonium peccatorum nostrorum: et si omnia taceant, ipsæ cogitationes nostræ, et ipsa opera specialiter stabunt ante oculos nostros ante Deum accusantes.»

S. Bernardus, serm. De Virginibus: «Merito, ait, dies illa dies iræ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis prædicatur, in qua:

Et paulo ante: «Canet tuba, ad cujus clangorem timebit mundus. Fragor igitur tubæ illius, dum tubabit angelus, dum expergiscentur homines, tartara etiam tenebrosa concutiet. Audient miseri qui ibi sunt, audient tunc qui nunc audiunt et facere nolunt: Exite obviam ei: quando Dominus advocabit cœlum desursum et terram, discernere volens populum suum ante se, et prudentes virgines ab infatuatis separare. Advocabit cœlum desursum, ut virtutes illæ cœlorum de suis sedibus moveantur, et omnes angeli cum eo ad judicandum congregentur. Tunc plangent omnes tribus terræ. Tunc dicent montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.» Idem in Cant.: «Veniet dies illa, in qua plus valebunt pura corda, quam astuta verba; conscientia bona, quam marsupia plena: quoniam quidem judex non falletur verbis, nec flectetur donis.»

S. Anselmus, lib. De Similitud.: «A dextris, ait, erunt peccata accusantia, a sinistris infinita dæmonia, subtus horrendum chaos inferni, desuper judex iratus, foris mundus ardens, intus conscientia urens. Ibi vix justus salvabitur. Heu! miser peccator, sic deprehensus quo fugies? latere enim erit impossibile, apparere intolerabile.»

Quam sapiunt, qui hunc diem semper præ oculis habent, et ad illum se suasque actiones componunt, ut nihil dicant vel faciant, quod in illo die eis periculum salutis creare possit, quodque instam Dei censuram et vindictam subeat! «Nil, ait S. Ambrosius in Offic., est quod magis proficiat ad vitam honestam, quam ut credamus eum judicem futurum, quem et occulta non fallunt, et indecora offendunt, et honesta delectant.» Ita S. Hieronymus: «Sive comedo, inquit, sive bibo, sive aliud facio, semper tuba illa insonat auribus

meis: Surgite, mortui, venite ad judicium.» Hoc est quod Christus serio præmonuit, Luc. XXI, 36: «Vigilate omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quæ futura sunt (in die judicii), et stare ante Filium hominis.» Hac de causa indictæ fuerunt olim nocturnæ vigiliæ et preces, quod Christus ad judicium media nocte venturus crederetur, juxta illud Matth. XXV, 6: «Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei,» inquit S. Hieronymus et Hilarius ibidem, et Lactantius lib. VII, cap. XIX. Vide dicta Apoc. VI, in fine. Quocirca S. Bernardus, epist. ultima, hanc regulam vitæ sanctæ præfigit: «Talis studeas vivere, qualis affectas in extremo judicio inveniri.»


Versus 32: 32. AND IT SHALL BE THAT EVERYONE WHO CALLS UPON THE NAME OF THE LORD SHALL BE SAVED, — as if to say: On the day of...

32. ET ERIT OMNIS QUI INVOCAVERIT NOMEN DOMINI, SALVUS ERIT, — q. d. In die judicii, ab hoc ejus terrore, et horribili tot reorum et damnandorum sententia, liberabuntur, evadent (hoc enim significat Hebræum פלט palat), et salvabuntur veri Dei cultores, qui scilicet in hac vita Deum puro corde, in vera fide, spe et charitate coluerint, invocarint, prædicarint et celebrarint. Hæc enim omnia significat vox vocare, vel invocare apud Hebræos, nimirum omnem tam internum, quam externum Dei cultum, publicamque veræ fidei et religionis professionem in ejus Ecclesia. Ecclesia enim dicta est Hebraice מקרא micra, a קרא cara, id est vocavit: græce ἐκκλησία, ab ἐκκαλεῖν, id est a vocando et invocando, quod a Deo vocata sit ad sincerum et publicum ejus cultum et invocationem. Unde de ea subdit: «Quia in monte Sion,» etc. Porro nomen Domini est ipse Dominus, quem per nomen invocamus. Rursum, est ipse Christus, qui est nomen, id est notio et definitio, Patris, ait S. Cyrillus, lib. XI in Joannem, cap. XX.

Symbolice nomen Dei est ejus virtus, gloria, potentia omnisque perfectio. Hinc Psalm. VIII, 2, dicitur: «Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum,» id est tua sapientia, potentia, clementia, etc., «in universa terra!» Et B. Virgo canit: «Fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus;» in incarnatione enim Verbi omnis Dei sanctitas, virtus et perfectio eluxit.

Moraliter, disce hic quam Deo grata sit sui invocatio, quamque invocantibus adsit, opem et salutem afferat. Causa est, quod invocans Deum fateatur suam miseriam et impotentiam, Dei vero gloriam et omnipotentiam, utpote a qua auxilium sperat et flagitat. Sibi ergo honori ducit Deus, quod quis ad se in tribulatione confugiat, et sua magis uti velit, quam aliena ope et misericordia, juxta illud Psalm. XLIX: «Invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me;» quia qui Deum invocat, fidem et spem in eo collocat, eumque quasi facit Deum suum. Unde Martialis, lib. VIII, epigr. 24, docet Deos non tam fieri ab idoloplastis, quam a cultoribus eos invocantibus:

QUIA IN MONTE SION ET IN JERUSALEM ERIT SALVATIO. — Per «Sion» et «Jerusalem» intelligit Ecclesiam, quam Christus primo erexit in Sion et Jerusalem, q. d. Qui fidem et pietatem Ecclesiæ, quam Christus docuit in Judæa et Jerusalem, sectati fuerint, hi salvabuntur. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Lyranus, Arias et alii. Alludit ad Isaiæ IV, 3: «Et erit: Omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.» Vide ibi dicta. Unde subdit Joel: «Sicut dixit Dominus,» scilicet tunc mihi hic, tum Isaiæ cap. IV, et cap. II, 2, tum aliis Prophetis.

ET IN RESIDUIS. — Repete, «erit salvatio,» q. d. In die judicii soli salvabuntur qui in Sion, id est in Ecclesia, Deum invocarint, sancteque coluerint; item residui, id est reliquiæ Judæorum, quæ in fine mundi a Deo vocatæ et electæ, Christo et Ecclesiæ aggregabuntur, itaque salvæ fient, uti docet Apostolus Rom. XI, 26. Secundo, a Castro explicat, q. d. Qui superioribus sæculis Deum invocantes in Christi gratia obierint, hi in die judicii salvabuntur: insuper residui, id est, ii qui in persecutione Antichristi, cæteris cadentibus, fortes steterint in fide et professione Christi, itaque superstites remanserint tantæ fidelium cladi et ruinæ.

Nota: Pro residuis hebraice est בשרידים basseridim, quod Rabbini nonnulli, teste S. Hieronymo, putant esse nomen loci, puta montis vel urbis, q. d. Cladem istius diei effugient qui profugerunt in Sion, in Jerusalem, aut in Seridim. Septuaginta legerunt בשרים bassurim, id est, evangelizati, quos Dominus vocavit, uti legunt codices Romani: licet Theodoretus legat evangelizantes, vel annuntiantes active, et S. Hieronymus, evangelizans, vel annuntians in singulari, quod sic

explicat: «Hos residuos Dominus vocavit, sive evangelizavit eos quos vocavit: sic enim Septuaginta interpretati sunt.» Omnes enim salvandi vel sunt evangelizantes, vel evangelizati; nemoque nisi per Evangelium Christi salvatur. Hoc enim «virtus Dei est in salutem omni credenti,» ut ait Apostolus Rom. I, 16.

Simile huic loco est, quod pathetice proclamat Isaias cap. I, 9: «Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen (residuos et reliquias aliquas, qui proseminarent et propagarent stirpem Israel) quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.» Ita S. Hieronymus.