Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describit diem judicii, pœnam reproborum, et gloriam electorum. Primo ergo docet Christum in valle Josaphat judicaturum Tyrios, Sidonios aliasque gentes, quæ Judæos et fideles afflixerunt, impieque vixerunt. Secundo, vers. 15, mittit Christus angelos cum falcibus, qui demetant omnes gentes, easque adducant in vallem concisionis, ubi Christo contra eas irato et rugiente, sol, luna et stellæ obscurabuntur, ac cæli et terra movebuntur. Tertio, vers. 17, docet Jerusalem cælestem tunc fore sanctam, felicem et gloriosam in æternum: Stillabunt, inquit, montes dulcedinem, et colles fluent lacte, etc. Ita passim Interpretes.
Quare minus recte Mariana, in fine capitis, suspicatur hoc capite describi ad litteram stragem castrorum Sennacherib factam ab angelo, IV Reg. XIX, 35; hanc enim factam esse prope Jerusalem in valle Josaphat, ac sub ejus typo depingi cladem impiorum in die judicii. Fateor tamen ad stragem Sennacherib hic alludi, eamque allusive perstringi.
Textus Vulgatae: Joel 3:1-21
1. Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem: 2. Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. 3. Et super populum meum miserunt sortem: et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent. 4. Verum quid mihi et vobis Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palæstinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. 5. Argentum enim meum et aurum tulistis: et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra. 6. Et filios Juda, et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. 7. Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos: et convertam retributionem vestram in caput vestrum. 8. Et vendam filios vestros, et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venumdabunt eos Sabæis genti longinquæ, quia Dominus locutus est. 9. Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant, ascendant omnes viri bellatores. 10. Concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum. 11. Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. 12. Consurgant, et ascendant
Hinc passim in Psalmis Psaltes Deum invocat, eumque in afflictione invocari jubet. Nam Deus ipse promittit, Jerem. XXXIII, 3: «Clama ad me, et exaudiam te.»
QUIA IN MONTE SION ET IN JERUSALEM ERIT SALVATIO. — Per «Sion» et «Jerusalem» intelligit Ecclesiam, quam Christus primo erexit in Sion et Jerusalem, q. d. Qui fidem et pietatem Ecclesiæ, quam Christus docuit in Judæa et Jerusalem, sectati fuerint, hi salvabuntur. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Lyranus, Arias et alii. Alludit ad Isaiæ IV, 3: «Et erit: Omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.» Vide ibi dicta. Unde subdit Joel: «Sicut dixit Dominus,» scilicet tum mihi hic, tum Isaiæ cap. IV, et cap. II, 2, tum aliis Prophetis.
ET IN RESIDUIS. — Repete, «erit salvatio,» q. d. In die judicii soli salvabuntur qui in Sion, id est in Ecclesia, Deum invocarint, sancteque coluerint; item residui, id est reliquiæ Judæorum, que in fine mundi a Deo vocate et electe, Christo et Ecclesiæ aggregabuntur, itaque salvæ fient, uti docet Apostolus Rom. XI, 26. Secundo, a Castro explicat, q. d. Qui superioribus sæculis Deum invocantes in Christi gratia obierint, hi in die judicii salvabuntur: insuper residui, id est, ii qui in persecutione Antichristi, cæteris cadentibus, fortes steterint in fide et professione Christi, itaque superstites remanserint tantæ fidelium cladi et ruinæ.
Nota: Pro residuis hebraice est בשרידים basseridim, quod Rabbini nonnulli, teste S. Hieronymo, putant esse nomen loci, puta montis vel urbis, q. d. Cladem istius diei effugient qui profugerunt in Sion, in Jerusalem, aut in Seridim. Septuaginta legerunt בשרים basscurim, id est, evangelizati, quos Dominus vocavit, uti legunt codices Romani: licet Theodoretus legat evangelizantes, vel annuntiantes active, et S. Hieronymus, evangelizans, vel annuntians in singulari, quod sic explicat: «Hos residuos Dominus vocavit, sive evangelizavit eos quos vocavit: sic enim Septuaginta interpretati sunt.» Omnes enim salvandi vel sunt evangelizantes, vel evangelizati; nemoque nisi per Evangelium Christi salvatur. Hoc enim «virtus Dei est in salutem omni credenti,» ut ait Apostolus Rom. I, 16.
32. ET ERIT OMNIS QUI INVOCAVERIT NOMEN DOMINI, SALVUS ERIT, — q. d. In die judicii, ab hoc ejus terrore, et horribili tot reorum et damnandorum sententia, liberabuntur, evadent (hoc enim significat Hebræum palat), et salvabuntur veri Dei cultores, qui scilicet in hac vita Deum puro corde, in vera fide, spe et charitate coluerint, invocarint, prædicarint et celebrarint.
Invocare enim omnia hæc significat vox vocare, vel invocare nomen Dei apud Hebræos, nimirum omnem tam internum, quam externum Dei cultum, publicamque veræ fidei et religionis professionem in ejus Ecclesia. Ecclesia enim dicta est Hebraice מקרא micra, a קרא cara, id est vocavit: græce ἐκκλησία, ab ἐκκαλεῖν, id est a vocando et invocando quod a Deo vocata sit ad sincerum et publicum ejus cultum et invocationem. Unde de ea subdit: «Quia in monte Sion,» etc. Porro nomen Domini est ipse Dominus, quem per nomen invocamus. Rursum, est ipse Christus, qui est nomen, id est notio et definitio, Patris, ait S. Cyrillus, lib. XI in Joannem, cap. XX.
Symbolice nomen Dei est ejus virtus, gloria, potentia omnisque perfectio. Hinc Psalm. VIII, 2, dicitur: «Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum,» id est tua sapientia, potentia, clementia, etc., «in universa terra!» Et B. Virgo canit: «Fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus;» in incarnatione enim Verbi omnis Dei sanctitas, virtus et perfectio eluxit.
Moraliter, disce hic quam Deo grata sit sui invocatio, quamque invocantibus adsit, opem et salutem afferat. Causa est, quod invocans Deum fateatur suam miseriam et impotentiam, Dei vero gloriam et omnipotentiam, utpote a qua auxilium sperat et flagitat. Sibi ergo honori ducit Deus, quod quis ad se in tribulatione confugiat, et sua magis uti velit, quam aliena ope et misericordia, juxta illud Psalm. XLIX: «Invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me;» quia qui Deum invocat, fidem et spem in eo collocat, eumque quasi facit Deum suum. Unde Martialis, lib. VIII, epigr. 24, docet Deos non tam fieri ab idoloplastis, quam a cultoribus eos invocantibus.
Hac de causa indictæ fuerunt olim nocturnæ vigiliæ et preces, quod Christus ad judicium media nocte venturus crederetur, juxta illud Matth. XXV, 6: «Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei,» inquit S. Hieronymus et Hilarius ibidem, et Lactantius lib. VII, cap. XIX. Vide dicta Apoc. VI, in fine. Quocirca S. Bernardus, epist. ultima, hanc regulam vitæ sanctæ præfigit: «Talis studeas vivere, qualis affectas in extremo judicio inveniri.»
Christus serio præmonuit, Luc. XXI, 36: «Vigilate omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quæ futura sunt (in die judicii), et stare ante Filium hominis.»
13. Mittite falces quoniam maturavit messis: venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum. 14. Populi populi in valle concisionis; quia juxta est dies Domini in valle concisionis. 15. Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. 16. Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam; et movebuntur cœli et terra: et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel. 17. Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo, et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. 18. Et erit in die illa, stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ: et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. 19. Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis: pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. 20. Et Judæa in æternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem. 21. Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram: et Dominus commorabitur in Sion.
Versus 1: 1. FOR BEHOLD IN THOSE DAYS. — On the day of the last judgment, of which he spoke in the end of the preceding chapter:...
1. QUIA ECCE IN DIEBUS ILLIS. — In die extremi judicii, de quo præcessit in fine cap. præced.: «Cum convertero captivitatem Juda,» non Babylonicam, sed ea longe acerbiorem, eaque tantum adumbratam, scilicet captivitatem peccati et cæcitatis, qua Judæi tenentur captivi, et obcæcati sub jugo legis Mosaicæ, quam pertinacissime retinent; quod fiet in fine mundi, q. d. Postquam Judæos in fine mundi, a Judaismo convertero ad Christianismum, et a servitute Judaica traduxero ad libertatem Evangelii, ad sortem, inquam, et gloriam filiorum Dei, «congregabo omnes gentes» ad judicium extremum. Ita S. Hieronymus, Rupertus et alii mox citandi.
Versus 2: 2. AND I WILL BRING THEM DOWN INTO THE VALLEY OF JOSAPHAT. — One may ask, first, when and where did this take place?...
2. ET DEDUCAM EAS IN VALLEM JOSAPHAT. — Quæres primo, quando, et ubi id factum? Primo, aliqui Rabbini censent hic significari victoriam, quam Josaphat rex Juda consecutus est de Ammonitis, Moabitis et Idumæis, cum illi mutua se cæde trucidarent; idque in valle Josaphat, id est judicii et vindictæ divinæ, quam poposcit Josaphat II Paralip. XX, 12, dicens: «Ergo non judicabis eos?» Verum hæc vallis longe distabat a Jerusalem, eratque in Asasonthamar, quæ est Engaddi, uti ibi dicitur vers. 3. Et licet vers. 26, vocetur vallis illa «Benedictionis,» nusquam tamen ab historicis, vel chorographis vocatur vallis Josaphat. Adde, hæc victoria diu præcessit tempora Joelis, qui de futuro tempore vaticinatur hic contra Tyrios, Sidonios et Ægyptios, non contra Ammonitas, Moabitas et Idumæos. Insuper sub Josaphat nulla fuit captivitas Juda, imo Juda tunc erat hostibus suis dominans et formidabilis. Iisdem rationibus refelluntur alii, qui hæc intelligunt de clade Sennacherib, cum angelus cecidit in ejus castris 185 millia, IV Reg. XIX. Fateor tamen hic alludi ad hanc vallem et victoriam Josaphat, q. d. Impii judicabuntur et damnabuntur a Christo et Sanctis ejus in valle Josaphat, sicut Moabitæ cæsi sunt a Josaphat in sua valle, hujus antitypa. Unde et in valle Josaphat alias amœnissima, erat Tophet et gehenna, ubi cremabant filios idolo Moloch: quas proinde erat viva imago inferni et damnatorum, qui igne æterno cruciantur, ad quem a Christo in eadem valle damnabuntur. Ita Sanchez.
Secundo, Cyrillus et Theodoretus hæc referunt ad tempora Esdræ et Nehemiæ: tunc enim Judæi redierunt e captivitate Babylonica. Verum tunc nullæ gentes hostiles a Judæis cæsæ sunt in valle Josaphat. Porro toto cœlo errant Judæi moderni, qui hæc accipiunt de captivitate et clade romana, qua ipsi a Tito et Vespasiano vastati sunt, quasi hic eis promittatur ejus solutio et liberatio, cæsis Romanis, Gog et Magog in valle Josaphat. Nam hæc non fuit captivitas, sed excidium gentis, durabitque usque ad finem mundi, uti prædixit Daniel cap. IX, 26. Unde ipsi eamdem nunc patiuntur per 1600 annos, nec affulget, vel unquam affulsit eis ulla spes restaurationis. Adde, nullam hic Romanorum fieri mentionem, sed Tyri, Sidonis et Ægypti.
Tertio, Christiani aliqui hæc referunt ad tempora persecutorum Ecclesiæ, puta Neronis, Decii, Diocletiani, etc., a quibus liberavit eos Christus per Constantinum. Verum tunc gentes omnes congregatas in vallem Josaphat, ibique cæsas nusquam legimus.
Quarto ergo, certum est hæc spectare ad diem judicii; de eo enim egit in fine cap. præced., cui hæc proxime subjicit Propheta, dicens: «Quia ecce in diebus illis et in tempore illo,» utique jam paulo ante a me designato, puta judicii extremi. Tunc enim omnes omnino gentes congregabit Deus, et judicabit in valle Josaphat: nunquam enim alias Deus congregavit omnes gentes toto orbe dispersas. Ita S. Hieronymus, Rupertus, Remigius, Haymo, Lyranus, Vatablus, Clarius, Ribera, a Castro et alii passim; quin et veteres Hebræi, quos citat S. Hieronymus, et Galatinus lib. XII, cap. I.
Quæres, secundo, quænam et ubinam sit vallis Josaphat, in quam congregabuntur omnes homines, et ad quam e cœlo descendet Christus judex, ut in ea omnium judicium peragat?
Aliqui censent nomen Josaphat hic non esse proprium, sed appellativum, significans Domini judicium; ac proinde non designare certum locum aut vallem, sed indefinite significare locum judicii, quisquis ille sit futurus. Unde vers. 14 vocatur hæc vallis «concisionis,» quod in ea Deus concidet gentes: ita Chaldæus, vertit enim: Congregabo omnes gentes in vallem divisionis judicii. Et S. Hieronymus hic, et epist. 142 ad Damasum, ait gentes congregandas in vallem judicii Domini, hoc est in judicium Domini profundum: Græcum enim κατάξω idem est quod deorsum ducam. S. Hieronymum sequuntur Haymo et Albertus. Alii censent vallem Josaphat certam esse vallem, sed adhuc innominatam et incognitam, quæ ab eventu, puta a judicio Christi in ea peragendo, nominanda sit vallis Josaphat, id est judicii Dei: Josaphat enim idem est quod יה שפט iie saphat, id est erit judicium, scilicet tali loco quem Deus novit et decrevit. Sic locus in quo sedebit Antichristus, vocatur, id est vocabitur, Apadno, id est palatium regale, Daniel. XI, 45. Sic locus in quo cædentur reges sub finem mundi, Apoc. cap. XVI, 16, vocatur, id est vocandus dicitur, Armagedon, id est anathema excidii, sive plenum excidium. Sic locus in quo cædetur Gog, Ezech. cap. XXXIX, 11, nominatur, id est nominandus prædicitur, Polyandrium, vel vallis multitudinis Gog. Ita Rupertus, Arias et Clarius.
Verum melius, magisque genuine cum Syro, Arabico utroque et aliis, nomen Josaphat hic accipias ut proprium. Est enim vallis Josaphat sita inter Jerusalem et montem Oliveti, quam perluit torrens Cedron: «Ubi hortus erat, in quo Judas proditor tradidit Salvatorem,» ait S. Hieronymus, in Jeremiæ XXX. Ita Venerabilis Beda, Bochardus, Saligniacus, Adrichomius et alii in Descriptione Terræ sanctæ: «Vallis Josaphat, ait Adrichomius, quæ et vallis Cedron, et vallis montium vocatur, vallis est lata et profunda, inter Jerusalem et montem Oliveti interjecta, totam ab Oriente cingens urbem, quam torrens Cedron transiens suis aquis egregie fecundat. In hac valle pii ac religiosi reges Juda Asa, Ezechias et Josias templi combusserunt idola, eorumque cineres in torrentem Cedron projecerunt. Hæc vallis communis totius civitatis erat cœmeterium, ubi vulgus et ignobiles sepeliebantur: extra urbem enim Judæis sepeliri mos erat: ibique nunc Turcæ sepeliuntur. In hac quoque valle die illa cunctis mortalibus tremenda omnes undique homines ad extremum judicium sunt congregandi, ut a Christo judice recipiant debita pro meritis præmia quisque suis.» Unde et vallis concisionis appellatur, quod ibi mali a bonis separabuntur.
Tempore quo Christiani Palæstinam potiebantur, erat hic Abbatia quædam, in qua Domina Melisendis regina Jerusalem sepulta est. In valle ergo Josaphat erat villa Gethsemani, et hortus, in quo Christus orans sudansque sanguinem, proditus a Juda, captus est a Judæis; et in eadem sepulta est B. Virgo Maria, ut notat Adrichomius. Porro vallis hæc nomen accepit a Josaphat rege, quod eam ipse insigni titulo et fabrica, v. g. arcu triumphali post victoriam de Ammonitis et Idumæis, ornarit: vel quod in ea mausolæum illi erectum sit, pulchra pyramide insignitum, ut tradunt Beda et Saligniacus: licet enim Josaphat sepultus sit in Sion, uti dicitur II Paral. XXI, 1; tamen mausolæum illi erigi potuit in hac valle, in quod forte ejus ossa translata sunt.
Hæc sententia probatur primo, ex eo quod Septuaginta, Noster et alii retinent nomen hebræum Josaphat quasi proprium. Et sane qui hebraice sciunt, ex ipsa compositione et terminatione norunt Josaphat esse nomen proprium, æque ac Josias, Joannes, Josue, etc. Secundo, quia in hac valle Josaphat, Ezechias et Josias idololatras et idola combusserunt, in typum quod Christus in eadem judicaturus esset infideles et impios, eosque in ignem gehennæ detrusurus. Tertio, quia in eadem valle erat cœmeterium Jerusalem: ergo par est ut ibidem resurgant Hierosolymitæ, id est fideles Ecclesiæ cives judicandi a Christo. Rursum in valle Josaphat erat gehenna, in qua cremabant infantes idolo Moloch: ergo par est ut illi ibidem a Christo damnentur ad gehennam ignis æterni.
Addit S. Thomas in Isaiæ XXX, 33, Hebræos opinari ibidem esse fauces inferni, sive quædam infernalis incendii spiracula, qualia nonnulli opinantur esse in Ætna, olla Vulcania, Vesuvio, Hecla et similibus montibus qui flammas vomunt. Judicium afferunt, quod ibi duæ palmæ jugiter fument, uti fumat Ætna. Verum hujus rei fides sit penes ipsos: apud Latinos enim nil tale legi.
Quarto, quia vallem Josaphat esse juxta Jerusalem patet ex eo quod vers. 16 subdit Joel: «Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam.» Confirmatur, quia Jerusalem censetur esse medium terræ, in quo Deus, ut ait Psaltes Psalm. LXXIII, 12, salutem operatus est per passionem, mortem et ascensionem Christi: ergo decet ut ibidem Sancti fructum sanguinis et passionis ejus, ac gloriam ascensionis participent. Quinto, quia Christus Hierosolymis vixit, docuit, miracula fecit, judicatus et occisus est: ac in monte Oliveti, qui huic valli imminet, gloriam et majestatem suam ascendens in cœlum ostendit, ibique angeli eum rediturum ad judicium prædixerunt, Act. I, 11, dicentes: «Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cœlum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum.» Ergo decet et convenit ut in eadem judicet incredulos et inobedientes sibi, qui tantæ ejus charitati, redemptioni, doctrinæ et miraculis, quibus doctrinam suam cœlestem esse, seque a Deo missum Messiam et Salvatorem probavit, credere et obedire noluerunt.
Justum enim est ut ibi Christus suæ gloriæ majestatem ostendat, ubi summam ignominiam sustinuit; utque ibi judicet, ubi judicatus est, et vindictam sumat de suis persecutoribus, aliisque omnibus qui suo sanguine uti noluerunt. Ita S. Hilarius, Canon. XXV in Matth.: «Congregantibus, ait, angelis conventum futurum in loco passionis ostendit; et digne illic claritatis adventus exspectabitur, ubi nobis gloriam æternitatis passione corporeæ humilitatis operatus est.» Ita et Remigius, Lyranus, Vatablus, Emmanuel, Mariana hic, D. Thomas et Albertus in cap. XXIV et XXV Matth., D. Soto, Paludanus, et passim alii Scholastici in IV, disp. XLVII, aut XLVIII, ac nominatim Suarez, III part. Quæst. LVII, art. 6, disp. LII sect. III.
Porro Christus judex non descendet in ipsam vallem Josaphat: sic enim a tot hominum millionibus judicandis videri non posset, sed in aerem huic valli et monti Oliveti incumbentem et vicinum. Sedebit enim in nube lucida et gloriosa. Assidebit ei Virgo Mater, quæ in hac valle sepulta est et resurrexit: item Apostoli et viri Apostolici. In valle vero locisque ei vicinis consistent homines judicandi, circumstantibus angelis: sed electi et beati rapientur in nubibus obviam Christo in aera, ut ait Apostolus II Thessal. IV, 16.
ET DISCEPTABO CUM EIS IBI. — Hebraice: Et judicabo, id est judicio contendam cum eis, ut vertit Syrus; Arabicus: Et dijudicabo eas ibi pro populo meo. Alludit per paronomasiam in voce נשפטי nispatti, id est judicabor, hoc est disceptabo, ad nomen Josaphat, quod hebraice significat Domini judicium, q. d. In valle Josaphat, id est judicii Domini, ego Christus, quasi Deus et judex, judicio contendam cum omnibus gentibus, omnesque infideles et impios sceleris convincam et condemnabo, quod scilicet meam redemptionem vel non crediderint, vel neglexerint, et aspernati sint. Atque inter cætera argumenta hoc proferam: Ecce ego resurgens a morte ex hoc monte Oliveti, publice coram Apostolis plurimisque discipulis in cœlum conscendi, ut ostenderem me e cœlis venisse, indeque a Patre æterno missum, ejus legem et doctrinam cœlestem vobis tradidisse, ac per vera miracula confirmasse: ideoque eo me, peracto legationis et redemptionis officio, a Patre revocari et regredi, ac consequenter vitam meam fuisse innocentem et cœlestem, nec mortem crucis me meis peccatis promeritum, sed pro vestris eamdem amplexum sponte subiisse.
Cur ergo mihi non credidistis? cur meam redemptionem et salutem non acceptastis? cur meæ legi non paruistis? Sane nihil habetis causæ, quod vestræ incredulitati et inobedientiæ prætendatis, inexcusabiles estis: convincit vos vestra ipsorum mens et ratio, judicat et condemnat vos vestrum ipsorum judicium, vestra ipsorum sententia, vestra conscientia vos reos et ingratos, mortem et gehennam promeritos; me vero æquum, misericordem et pium esse proclamat.
Christus ergo supra vallem Josaphat in throno judiciario considens disceptabit, et indignans rugiensque dicet impiis in valle consistentibus et pavidis: Ecce ego in hoc ipso loco pro vobis laboravi, et atrocia passus sum; ecce hic in Gethsemani pro vobis sudavi aquam et sanguinem, proditus et captus sum, ligatus quasi latro, tractusque per Cedron in urbem: ecce juxta hanc vallem in domo Caiphæ, ac mox in domo Pilati, pro vobis judicatus et damnatus ad mortem, flagellatus, spinis coronatus, colaphis cæsus, irrisus et conspustus sum: ecce hic totam urbem circumductus, crucem bajulans, tandem in Calvariæ monte pro vobis crucifixus sum: ecce hic nudus inter cœlum et terram suspensus, distensis manibus, pedibus, totoque corpore memetipsum pro vobis in victimam Deo Patri obtuli.
Testis es, Pilate, testis Anna, testis Caipha, testis Juda, testes pontifices, testes Judæi, qui hoc ipso loco contra me contentis vocibus clamastis: «Reus est mortis: crucifigatur, crucifigatur.» Meministi, Pilate, quod quasi reus hic steterim coram tuo tribunali, et sententiam mortis a te acceperim; cum tamen tu innocentem me scires, diceresque: «Innocens ego sum a sanguine justi hujus.» Meministi, Caipha; meministis, pontifices, quod in concilio a vobis adjuratus: «Dic nobis si tu es Christus Filius Dei vivi,» responderim: «Tu dixisti; verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli.» Mihi tamen non credidistis, imo subsannastis, et quasi blasphemum condemnastis et crucifixistis.
Ecce nunc dies illa quam vobis prædixi et intentavi: ecce nunc sors mea cum vestra commutata: judices sedistis, steti ego reus: nunc rei vos, judex ego. Nunc videtis me eum esse quem dixi, Messiam Filium Dei, orbis dominum et judicem: quomodo vos in me sceleratas manus immittere, quomodo sacrilege Filium Dei blasphemare et occidere ausi fuistis? Cernite manus quas fodistis, pedes quos perforastis: cernite sacra stigmata, quæ corpori meo impressistis. Hæc vos judicant, hæc contra vos clamant, hæc condemnant. Ite ergo, sacrilegi, ite, deicidæ, cum Lucifero in ignem æternum. Et vos, o infideles, o Turcæ, o pravi christiani, hæc scivistis, vel scire potuistis et debuistis; et tamen neglexistis, sprevistis meos labores, sudores, dolores: sanguinem testamenti pollutum duxistis: maluistis sequi vestras concupiscentias, quam me, meamque doctrinam et legem: delicias, opes, honores momentaneos æternæ saluti a me promissæ prætulistis, gehennæ incendia minitantem me contempsistis. Ecce nunc videtis quem contempseritis: nunc cernitis minas meas non fuisse vanas, sed veras; promissa mea non vana, sed certa: nunc cernitis vanas et fallaces fuisse amasias, divitias, dignitates: nunc cernitis vos in earum amore fuisse stultos et insensatos: nunc gemitis et plangitis, nunc pectora tunditis; sed sero et frustra.
Ite ergo, improbi; ite, ingrati: ite, increduli; ite, insensati; ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus a constitutione mundi.
Vos vero, o Apostoli, qui me hoc in loco damnari, flagellari, crucifigi, occidi vidistis, et tamen in me credidistis, me secuti estis usque ad mortem et crucem: vos pariter, o viri Religiosi et Apostolici, qui meam paupertatem, humilitatem, mundi contemptum et crucem amplexi estis; quique meam fidem, doctrinam et religionem toto orbe propagastis: vos denique, o fideles, qui me redemptorem vestrum credidistis, sperastis, amastis, coluistis; qui per omnia meæ legi paruistis, qui christianam, meque dignam vitam egistis; qui sobrie, pie et juste in hoc sæculo vixistis exspectantes beatam spem, et hunc meum adventum gloriæ magni Dei: Venite, o dilecti et electi, venite, o benedicti Patris mei, possidete regnum cœlorum vobis paratum ante sæcula, ab omni æternitate. Et ibunt illi in ignem æternum, justi autem in vitam æternam. Beatus qui hæc jugiter cogitat, prævidet et providet.
Similem exprobratio nem Christi judicis ad impios habet S. Augustinus, serm. 67 De Temp., qui est De Die judicii.
Hæc cogitabat S. Pelagia pænitens, quæ a vanitate mundi conversa per B. Nonnum Episcopum Heliopoleos, perpetuæ pænitentiæ se addixit, ad eamque delegit hunc locum. Nam in monte Oliveti tugurium erexit, ex quo in vallem Josaphat despectus est, ut jugem Christi patientis, æque ac judicis venturi imaginem sibi ob oculos poneret. Ita habet ejus Vita 8 octobris, et Adrichomius in Descript. Terræ sanctæ.
Ad hanc quoque vallem B. Xaverius citavit præfectum Malacæ, qui, cupidine auri victus, iter ejus in Sinas, ac consequenter Sinarum conversionem impediebat: «Ego, inquit, nunquam posthac illum, neque ille me visurus est in hac vita, nisi cum apud summum illum Judicem in valle Josaphat eum accusaturus sum, quod improbissima turpissimaque cupiditate occæcatus, tantam animarum impedierit messem.» Ita Tursellius in ejus Vita lib. V, cap. VII. Ad eamdem nos oraculo Joelis citat hic Deus, reipsa citaturus per Archangelum, cum ille tubali voce omnes e monumentis evocabit ad tribunal Christi.
Pathetice S. Cyrillus, orat. De Anima excessu, quam fuse recitat noster Raderus in Viridario Sanctorum, pag. 186: «Metuo, inquit, mortem, quoniam acerba mihi est. Metuo gehennam, quoniam æterna est. Metuo tartarum (ita vocat gehennam frigoris et glaciei, qua æque ac igne torqueri damnatos in inferno multi censent, moti illo Jobi, cap. XXIV, vers. 19: 'Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.' Ita ibidem Philippus presbyter, S. Thomas, Titelmannus, Stunica et alii), quoniam nihil habet caloris. Metuo vermem veneniferum, quoniam æternus est. Metuo angelos judicio præficiendos, quoniam immisericordes sunt. Metuo, cum cogito illius diei terribile, et muneribus inexpugnabile concilium, tribunal horribile, judicium incorruptum. Metuo flumen ignis ante tribunal illud fluens, vehementissimaque flamma torrens, et acutos enses. Metuo severissimas pœnas. Metuo supplicium finem non habens. Metuo tetram illam caliginem. Metuo profundas tenebras. Metuo infracta vincula, stridorem dentium, fletum inconsolabilem. Metuo inevitabiles probationes. Nihil enim accusationibus eget judex ille, neque testibus, neque demonstrationibus, neque probationibus, sed quæcumque fecimus, diximus, decrevimus, ea in medium adfert ob oculos nocentium.
Tum nullus est qui adsit et pœnis eripiat, non pater, non mater, non filius, non filia, non amicus, non defensor, non pecuniarum largitio, non divitiarum abundantia, non potentiæ fastus: quin hæc omnia cineris ritu in pulverem abeunt, solusque reus ex suis factis absolventem aut condemnantem sustinet sententiam.» Et inferius: «Tunc ubi hujus mundi jactantia? ubi inanis gloria? ubi apparatus? ubi reges, ubi ornatus? ubi pecuniæ? ubi nobilitas, ubi delectatio? ubi corporis virilitas? ubi falsa illa et inutilis mulierum pulchritudo? ubi tunc vestimentorum comptus? ubi qui cum tympanis et cithara vinum potant? ubi theatra? ubi venationes?» Et post nonnulla: «Acerbum est in igne esse, et clamare, neque subveniri. Insuperabiles fauces, immensus gurges, ubi inclusus quis et detentus evadere aut aufugere nequeat: insuperabilis custodiæ murus, immites custodes, tenebricosus carcer, tetri Æthiopes, infracta vincula, inconvulsæ catenæ, diri ferique flammæ illius ministri, graves illæ quæ ad supplicium adhibentur scuticæ, firmi ungues et infracti, duri nervi, turbida pix atque torrens, fœtens sulphur, ignea illa cubicula: inexstincta pyra, putidus virosusque vermis: inexorabile concilium, invictus gratia judex, inexcusabilis defensio: notis compuncti magnatum vultus, exoleti optimates, mendici reges, imperiti sapientes, fatui oratores, dementes divites: non auditæ falsa scribentium assentationes; manifestæ malitiosorum versutiæ, perspicuæ fraudatorum calliditates: væ improbis! profani, scelerati et impuri sunt in conspectu Dei! væ contumacibus, contentiosis et turbulentis! væ perjuris! væ helluonibus, quorum Deus venter est!»
SUPER POPULO MEO ET HÆREDITATE MEA ISRAEL. — Populum suum, sive Israel, vocat suos fideles et sanctos. Horum enim typus erat populus Israel, olim a Deo electus, fidelis et sanctus: illique in ejus a Deo et Christo apostatantis locum subrogati et adoptati sunt, ut docet Apostolus Rom. IX, 8; nam ut idem ait Galat. VI, 16: «Quicumque hanc regulam (Christi et Evangelii quod ego prædico) secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.» Vox et significat id est, q. d. «Pax» sit «super illos,» id est super Israelitas: quia illi sunt veri Israelitæ, non carne, sed fide et spiritu: sequuntur enim fidem et virtutem Israelis, Isaaci et Abrahæ. Horum ergo dispersionem, id est persecutiones et exsilia se vindicaturum hic dicit Deus.
Sensus ergo est, q. d. In valle Josaphat disceptabo cum infidelibus et impiis, qui populum meum Israel, id est fideles meos, et pios verosque Dei cultores afflixerunt, eosque condemnabo et puniam æterna morte.
ET TERRAM MEAM (populi mei, ideoque meam, illo ejecto, inter se) DIVISERUNT. — Persistit in typo et allegoria vastationis et excidii Judææ per Chaldæos, sed per hoc intelligit expilationes et injurias fidelibus irrogatas. Sic enim Turcæ Christianorum prædia et provincias invaserunt, occuparunt, diviserunt: sic Angli etiamnum orthodoxorum bona confiscant, et per mulctas exhauriunt, uti olim fecerunt Nero, Decius, Diocletianus, etc., quibus recte competit id quod sequitur.
Versus 3: 3. AND THEY HAVE CAST LOTS OVER MY PEOPLE — distributing by lot both the people themselves and their goods, just as the...
3. ET SUPER POPULUM MEUM MISERUNT SORTEM, — sortito inter se dispertientes tam ipsum quam ipsius bona, uti milites Christi crucifixi vestimenta, eo inspectante, sortito inter se diviserunt: quæ ingens fuit contumelia et afflictio. Alludit ad sortem quam jecit Aman super Judæos de die et mense, quo eos trucidare destinabat, Esther III, 7. Arguit gentium turbam «super tribus, ait Hugo Victorinus, de avaritia, de luxuria, de gula. De avaritia, quia super populum Domini sortem misit. De luxuria, quia puerum prostituit. De gula, quia pro vino puellam vendidit.»
Tropologice: «Dæmones terram Domini, id est fidelem animam, vitiis dividunt; superque populum virtutum, peccatorum sortem mittunt. Tunc puerum, id est puritatem mentis, prostituunt illicitis desideriis. Tunc puellam, id est cordis innocentiam, vendunt pro vino, id est hætitia temporali et terreno delectamento,» Hucusque Hugo.
ET POSUERUNT PUERUM IN PROSTIBULO, — q. d. Pueros populi mei posuerunt in lupanari, ut scilicet ex eorum corpore exposito pæderastis ad innaturalem et exsecrandam libidinem, lucrum et quæstum facerent; sic et puellas vendiderunt partim ad libidinem, partim ad servitium, ut ex earum pretio vinum emerent, eoque gulam suam explerent. Unde Hebræa ad verbum habent: Dederunt puerum in meretricem, vel pro meretrice, quam S. Hieronymus vertere et vocare solet prostibulum. Unde in Comment. hic ait: «Posuerunt puerum in prostibulum,» hoc est, prostituerunt puerum lenonibus quasi scortum masculum, «ut eum virilem cogerent mutare naturam,» uti fecit Jason, II Machab. IV, 9. Sic et Theodoretus, Rupertus, Hugo et Vatablus. Quocirca Arabicus uterque vertit: Commutaverunt pueros in mercedem meretricum, scilicet meretricibus substituendo pueros meritorios, ex quibus captarent turpem mercedem, qualis solet dari meretricibus.
Syrus vero vertit: Dederunt pueros in mercedem adulterarum, ut eis servirent quasi famuli. Noster recte vertit, «in prostibulum.» Prostibulum enim latine non tantum lupanar, sed et meretricem significat. Audi Plautum in Aulul.: «Bellum et pudicum vero prostibulum populi.» Eadem dicebatur prostibula feminine. Audi Festum: «Alicariæ meretrices appellabantur, in campis solitæ ante pistrina alicariorum versari quæstus gratia; sicut hæ quæ ante stabula sedebant, dicebantur prostibula.»
Secundo, Septuaginta vertunt: Puerum dederunt meretricibus, scilicet pro pretio corporis earum sibi prostituti, q. d. Tam vili æstimarunt pueros Judæorum, ut eos loco pretii darent meretricibus pro usu corporis earum, sive pro mercede meretricandi. Ita Chaldæus, Lyranus, Pagninus, Clarius, Arias et a Castro. Huic sensui favet Hebræum בזונה bazzona, id est pro meretrice, sicut mox de puellis ait, eas venditas ביין beiain, id est pro vino; utrobique enim est beth pretii.
Tertio, Hieronymus Prado in Ezech. XVI, 15: «Posuerunt puerum in prostibulo,» hoc est, inquit, ad edulia in caupona prostituta, ut vendantur hospitibus, emenda et comparanda, q. d. Dederunt in pretium esculentorum puerum Judæum captivum, æque ac pro vino dederunt in pretium puellam Judæam. Hebræum enim זונה zona, id est prostibulum, significat proprie cauponam, quæ prostituit edulia, vel merces, vel operas suas, vel etiam corpus, et tum vocatur meretrix. Verum latinum prostibulum nunquam cauponam, nec esculenta venum prostituta significat. Primus ergo sensus est genuinus, eumque exigit nostra Versio latina; deinde secundus, qui valde congruit textui Hebræo. Pauca hic, sed enormia in innocentes pueros et puellas scelera, in die judicii judicanda et punienda recenset Propheta, atque per synecdochen sub his quævis alia subintelligit. Ita Lyranus.
Versus 4: 4. BUT WHAT HAVE YOU TO DO WITH ME, O TYRE AND SIDON, AND ALL THE COAST OF THE PHILISTINES? — The phrase "What have you...
4. VERUM QUID MIHI ET VOBIS TYRUS ET SIDON, ET OMNIS TERMINUS PALÆSTINORUM? — Phrasis illa: «Quid mihi et vobis est?» aversantis, indignantis, abjicientis, reprobantis et condemnantis est, quod adversus ipsum Deum bella movere, odiaque et simultates exercere præsumpserint, cum populum Dei persequebantur. Nam, ut ait S. Hieronymus: «Qui populum Dei persequitur, ipsum Deum persequitur, cujus est populus.» Unde Christus Saulo ait: «Quid me persequeris? Ego sum Jesus, quem tu persequeris,» Actor. IX, 4.
Jam Haymo, Rupertus, Arias, Vatablus et Ribera censent Tyrum, Sidonem et Palæstinos hic ad litteram capi metaphorice, pro quibusvis impiis: ac, vice versa, per Judæos significari omnes pios et sanctos. Tyrus enim hebraice idem est quod coarctatio, et Tyrii idem quod coarctantes, angustiantes, affligentes; Sidonii, idem quod venantes, scilicet ad mortem: Philistini, idem quod conspergentes cinere, id est luctum afferentes, ut notat S. Hieronymus.
Alii, et melius, hæc proprie accipiunt; sicut enim Joel ex multis sceleribus in die judicii judicandis, pauca tantum per modum exempli paulo ante recensuit, ex his cætera omnia synecdochice subintelligens; ita et hic ex omnibus gentibus tum judicandis per modum exempli producit paucas et fama, et vicinia, et scelere apud Judæos insigniores, atque ex his cæteras omnes partim per synecdochen, partim per metaphoram intelligendas relinquit. Tyrii enim, Sidonii et Philistini fuere acres, et pene perpetui, populi Dei, puta Judæorum, hostes, in eosque sæpe crudeliter desævierunt spoliando, occidendo et vendendo eos Græcis, id est gentibus Asianis. Unde contra eos tonant Prophetæ uno ore, et excidium per Chaldæos eis intentant, ut Isaias cap. XIV, 29, et toto cap. XXIII, Jeremias toto cap. XXVII, Ezechiel toto cap. XXVII et XXVIII. Eadem de causa Joel hic eisdem idem per Chaldæos temporale excidium (sed obiter perstringendo id tantum), ac multo magis æternum in die judicii, puta condemnationem et gehennam, intentat. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Lyranus, Ribera et alii. Miscet ergo Joel litteram allegoriæ: quia mixtim loquitur de hostibus Judæorum sui temporis, et de hostibus fidelium et sanctorum quovis ævo.
Sic Isaias, cap. XIV, miscet casum Baltasaris cum casu Luciferi; et Ezechiel, cap. XXVIII, miscet casum regis Tyri cum casu Cherubini. Vide Can. IV et LII in Prophetas Majores.
Quare minus recte aliqui hæc referunt ad Tyrios, Sidonios et Palæstinos, qui tempore Titi et Romanorum Judæos afflixerunt; alii ad eos qui Christianos et nascentem Ecclesiam Christi in Judæa persecuti sunt: præsertim cum non legamus Tyrios, sed Judæos ipsos persecutos fuisse Christum et Christianos.
Hic est sensus primus et quasi fundamentalis, sed sub hoc alium magis præcipuum intendit Propheta: nimirum per hæc Tyriorum, Sidoniorum et Palæstinorum scelera, et eorumdem punitionem, significat similia crimina tum Turcarum et Saracenorum in Christianos, tum quorumvis impiorum qui pios persequuntur, quos Deus in die judicii, cum suos fideles et pios a morte suscitabit ad vitam, et in libertatem gloriæ filiorum Dei asseret, puniet et vendet Sabæis, id est tradet cruciandos dæmonibus. Hisce enim Sabæi moribus et nomine erant similes. Sabæi enim per scin significat hebraice captivitatem, uti vertunt hic Septuaginta, et captivantes, quales sunt dæmones. Unde et Arabicus Alexandrinus vertit: Venumdabunt eos in captivitate, captivitatem (captivos abducendos) ad gentem remotam. Ita Rupertus, Clarius, Arias, Vatablus, Ribera et a Castro.
Rursum Sabæi per sin hebraice significat epulantes, saturos a radice שבע saba, id est saturatus est; vel potantes et ebrios, a radice סאב saab, id est potavit, ut sit metathesis. Dæmones enim laniabunt impios in gehenna, eorumque carnibus, sanguine et pœnis se pascent, et quasi inebriabunt. De judicio enim extremo agit Propheta in præcedentibus, æque ac in sequentibus: unde symbolice per Tyrios, Sidonios et Palæstinos notantur hic tres, id est omnes classes impiorum. Tyrus enim superba, et instar arcis in mari eminens, notat superbos: Sidon mercaturæ dedita, venansque opes, notat avaros: Palæstini, id est cadentes, notant carnales, qui quasi porci corruent in ventrem et venerem, ac volutantur in cœno gulæ et libidinis. Nam, ut ait S. Joannes epist. I, cap. II, 16: «Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum (avaritia, sive cupiditas auri et argenti), et superbia vitæ.» Hos Deus ejusque Sancti judicabunt et damnabunt in die judicii, juxta illud Psalm. CXLIX: «Exsultabunt Sancti in gloria, etc.; gladii ancipites in manibus eorum ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria hæc est omnibus Sanctis ejus.»
ET OMNIS TERMINUS PALÆSTINORUM. — Ita et Tigurina et alii passim, q. d. Et omnes fines omnesque regiones Palæstinorum. Verum Septuaginta hebræum גלילות gelilot retinuerunt quasi nomen proprium, vertuntque: Et omnis Galilæa alienigenarum, id est Philistinorum. Mirum hoc: nam nulla Galilæa fuit in Philistæa; unde in Hebræo non est alienigenarum, sed Palæstinorum. Audi S. Hieronymum: «Pro Galilæa, in Hebræo scriptum est gelilot, quod Aquila, ὅρους; Symmachus, terminos transtulit: θῖνας autem id est tumulum arenarum, referamus ad littora Palæstinæ, non ad Galilæam Philistiim, quæ omnino nulla est.» Quare credo Septuaginta, qui id sciebant, voluisse retinere hebræum nomen gelilot, ut Galilæa sit nomen appellativum, non proprium, significans fines, terminos. Ita Andreas Masius in Josue XIII, 2.
Sensus ergo est ad litteram, q. d. Quid mihi vobiscum est, o Tyrii, Sidonii et Palæstini, qui acerbi et continui fuistis hostes populi mei (Judæorum), ac consequenter mei ipsius, qui populi hujus mei tutor sum et Deus? Num ultionem de me, quod sæpe per Judæos vos ceciderim, sumere vultis hoc ipso, quod cum me non possitis, populum meum opprimitis, ejusque aurum et opes diripitis, templum meum spoliatis, ut delubra Beli et idolorum vestrorum ornetis, ac Judæos quasi mancipia venditis Græcis, id est gentilibus, uti fecit Nicanor, II Machab. VIII, 14. Sed agite, ecce ego vicissim ulciscar me, et hasce populi mei injurias, ac talionem vobis rependam: suscitabo enim et liberabo populum meum de manu vestra, faciamque ut ille vestri dominetur, et vicissim filios vestros vendat Sabæis, qui sunt prædones notissimi, ut patet Job I, 15: licet enim hoc reipsa factum alibi non narret Scriptura, hic tamen futurum prædicit, unde factum esse, non dubium: sic enim multa a Prophetis prædicta, facta non legimus, et tamen facta non dubitamus. Credimus enim oracula eorum fuisse vera, ac proinde reipsa impleta. Vide Can. XLI in Prophetas Majores.
8. Sabæis. — Sic et Aquila et Symmachus, licet Septuaginta vertant, in captivitatem, שבי scebi enim hebraice est captivitas. Sabæi autem sunt vel Æthiopes, vel Arabes Arabiæ Felicis, de quibus Poeta: «Centumque Sabæo thure calent aræ.» Duplex enim est Saba, una in Æthiopia, altera in Arabia: utraque longinqua longeque distans a Judæa, uti docte docet P. Pineda, lib. V De Rebus Salom. cap. VI, num. 3 et 4; unde Preto Joannes Imperator Abyssinorum hoc titulo gloriatur: «Dominus Sabaim (id est utriusque Sabææ, et utrorumque Sabæorum) et successor reginæ Saba,» quæ cum muneribus venit ad Salomonem, III, Reg. X. Porro «Judæi, inquit S. Hieronymus, promittunt sibi, imo somniant, quod in ultimo tempore congregentur a Domino, et reducantur in Jerusalem. Nec hac felicitate contenti, ipsum Deum suis manibus Romanorum filios et filias asserunt tradituros, ut vendant eos Judæi non Persis, et Æthiopibus, et cæteris nationibus, quæ vicinæ sunt; sed Sabæis, genti longissimæ: quia Dominus locutus sit, et populi sui ulciscatur injuriam. Hæc illi, et nostri judaizantes (Chiliastæ) qui mille annorum regnum in Judæa sibi finibus pollicentur, et auream Jerusalem et victimarum sanguinem, et filios ac nepotes et delicias incredibiles, et portas gemmarum varietate distinctas (de quibus Apoc. cap. XXI): «Nos autem dicamus quod et suscitavit Dominus post adventum suum et quotidie suscitat, et suscitaturus est eos quos varius error eduxerat de finibus suis; pulchreque: Suscitabo, ait, quasi jacentes et corruentes, ut qui jacebant in hæresi, stent in Ecclesia, reddens hæreticis quod fecerant, ut filios eorum et filias, quos in mysticis et carnalibus erudierant, tradat in manus filiorum Juda, id est in manibus eorum qui Ecclesiarum principes exstiterunt, ut ad meliora conversi, ecclesiasticis dogmatibus incipiant esse subjecti.»
Hoc tropologicum est: nam ad litteram agit Joel de impiis, quos in die judicii æternæ servituti et carceri Deus mancipabit.
Versus 9: 9. PROCLAIM THIS AMONG THE NATIONS (announce these things with the voice of a herald among the nations): SANCTIFY...
9. CLAMATE HOC IN GENTIBUS (proclamate hæc voce præconis apud gentes): SANCTIFICATE (Tigurina, indicite; Chaldæus, præparate) BELLUM. — Est catachresis: quia enim festa futura solebant apud Judæos sanctificari, id est indici et præconis voce publicari, ut ad ea quasi sancta populus se sancte compararet; hinc sanctificare idem est quod indicere et proclamare. Vide dicta Jeremiæ VI, 4; unde Theodoretus: «Sanctificate bellum,» hoc est, inquit, «excitate pugnatores et segregate ad bellum: quoniam enim sanctus seipsum a sceleribus segregat, hinc omne quod segregatur ad aliquid, vocat sanctificare.»
Tropologice Hugo Victorinus: «Sanctificare bellum, est bellum sanctitate donare: nonne bellum sanctificatur, ubi virtus triumphat, et vitium necatur?»
Nota hæc per ironiam dici, q. d. Defendite vos, o Tyrii, aliæque quælibet gentes, quantum potestis; at non evadetis judicium meum, manum meam, vindictam meam, quam exercebo in vos tum per Chaldæos, tum potius per Christum et angelos in die judicii. Ita S. Hieronymus, Lyranus, Clarius et Vatablus. Addit Arias omnes impios, quasi classico evocatos, ruituros in bellum contra Christum et Sanctos, ac properaturos in vallem Josaphat, itaque instar furentium ruituros in suum exitium, quod ibidem eis inferet Christus. Verum hoc parum est verisimile: nam morientur omnes ante judicium, ac classicum Archangeli audient: «Surgite, mortui, venite ad judicium;» scient ergo se evocari ad judicium, non ad bellum. Minus etiam verisimile est quod censent Rupertus et Hugo, hæc dici concionatoribus, bellum indicant peccatis et peccatoribus; aut viris sanctis, ut contra impios parent arma, de iisque se ulciscantur. Patet enim ex seq. hæc ad impios in fine mundi ironice dici. Unde sequitur: ASCENDANT, — prodeant in prælium, acies suas explicent, arma viresque suas ostentent.
Versus 10: 10. BEAT YOUR PLOUGHSHARES INTO SWORDS (This phrase signifies the eagerness for war, as well as extreme necessity, so...
10. CONCIDITE ARATRA VESTRA IN GLADIOS (Hæc phrasis significat bellandi cupidinem, æque ac necessitatem extremam, tantam scilicet, ut opus sit ex aratris fabricare gladios, quibus pro vita pugnetur, etiam a languidis et infirmis. Hoc est enim quod subdit): INFIRMUS DICAT: QUIA FORTIS EGO SUM, — q. d. Infirmus in tanta necessitate infirmitatem excutiat, vires et arma suscitet: agitur enim de ejus et omnium aliorum capite et salute.
Ex adverso Isaias, cap. II, 4, significans pacem summam a Christo nascente orbi afferendam, ait: «Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces.» Simili phrasi tempus belli exprimit Virgilius, I Georg.: Et curvæ rigidum falces curvantur in ensem.
Et Ovidius, lib. I Fastor.: Sarcula cessabant, versique in pila ligones: Factaque de rastri pondere cassis erat. Et Martialis, lib. XIV, epigr. 34, cujus titulus: Falx ex ense: Falx me certa ducis placidos conflavit in usus. Agricolæ nunc sum, militis ante fui.
Sic S. Paulum gladium persecutionis vertisse in vomerem Evangelii, cum ex lupo factus est agnus, docet Tertullianus Contra Gnosticos, cap. XIII: «Paulus Apostolus, inquit, de persecutore, qui prius Ecclesiæ sanguinem fudit, postea gladium stylo mutans, et convertens machæram in aratrum: lupus rapax Benjamin, deinde afferens etiam ipse escam.»
Tropologice Hugo Victorinus: «Quid, ait, sunt aratra, nisi membra mortificata? Quid est aratra in gladios concidere, nisi membra mortificata pro cura fidei, pro virtute verbi neci frequenter opponere? Ligones sunt variæ mentis compunctiones: lanceæ sunt severæ comminationes. Quid est autem ligones in lanceas concidere, nisi e varia mentis compunctione ardorem fidei, virtutem verbi, vim sententiarum concipere? Gladius est, de præsenti virilis conceptio: lancea, de futuris salubris comminatio.» Unde sequitur:
Versus 11: 11. THERE THE LORD WILL CAUSE YOUR MIGHTY ONES TO FALL — meaning: However armed you may be, O nations, however strong...
11. IBI OCCUMBERE FACIET DOMINUS ROBUSTOS TUOS, — q. d. Quantumcumque, o gentes, sitis armatæ, quantumlibet fortes et pugnaces, tamen in valle Josaphat cædemini a Domino, occumbetis, et in tartara detrudemini. Dicit «robustos tuos,» non vestros, quia loquitur collective toti gentium populo, tanquam uni. Omnes enim hi Dei hostes, et impii unus censentur reproborum cœtus, unus damnatorum populus. Sic sæpe alibi Scriptura de iisdem loquitur nunc in plurali, respiciens singulos, qui sunt plures; nunc in singulari, respiciens populum, qui est unus.
Pro occumbere faciet hebraice est הנחת hanchat, id est descendere fecit, hoc est faciet: prophetice enim præteritum capitur pro futuro. Unde Tigurina versio habet: Ibi sternet Dominus heroes tuos. Sic et Chaldæus et Pagninus. Rursum hanchat potest accipi ut imperativus. Unde Vatablus vertit et explicat: Descendere fac, o Domine, fortes tuos, ut scilicet contra gentes pro Ecclesia tua dimicent; vel descendere facies e cælis angelos tuos fortes, juxta illud Judic. cap. V, 20: «De cœlis dimicatum est contra eos.»
Septuaginta aliter hæc accipiunt; vertunt enim: Mansuetus sit pugnator, q. d. Fac, o Domine, ut tui bellatores descendant de sua ferocia, ponant animos et iras, sintque mansueti, ut vindictam clementia temperent: forte etiam pro hanchat legerunt הענה hanne, id est humilia, humiles fac et mites.
Nota: Loquuntur Joel et Prophetæ de die judicii quasi de die prælii, quo Christus confliget et proteret reprobos, utpote hostes suos, calcans eos quasi in torculari, et concidens eos in valle concisionis. Idem Christi prælium describitur Apoc. cap. XIX, 11; Sapient. cap. V, 18; Isaiæ cap. LXVI, 15 et 24.
Versus 12: 12. LET THEM ARISE AND LET THE NATIONS COME UP INTO THE VALLEY OF JOSAPHAT. — These are the words of Christ summoning...
12. CONSURGANT ET ASCENDANT GENTES IN VALLEM JOSAPHAT. — Sunt verba Christi omnes gentes evocantis et citantis ad suum tribunal, q. d. Gentes, ubilibet mortuæ et sepultæ, a morte et e sepulcro resurgant, pergantque in vallem Josaphat: «Quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes.» Ita S. Hieronymus, Rupertus, Remigius, Lyranus, Hugo, Vatablus et alii. Dicit, «ascendant:» primo, quia ascendere Hebræis idem est quod ire, pergere; secundo, quia Jerusalem sita est loco alto, ut aliunde venientes eo scandere oporteat: alioqui ex ipsa Jerusalem in vallem Josaphat descenditur, non ascenditur; tertio, quia tribunalia judicum solent esse loco sublimi et conspicuo, ut eo euntibus scandendum sit: sic Christi tribunal erit loco edito super vallem Josaphat, ut gentes ad illud euntes recte ascendere dicantur; quarto, ascendere Hebræis est verbum militare et forense. Milites enim dicuntur ascendere in prælium, cum pergunt contra hostem, cumque eoque confligunt; ascendere enim significat aggredi rem arduam, ad quam animos erigere, viresque excitare et acuere opus: tale autem est prælium, vel militare, vel judiciale, puta quo reus cum testibus et judice disceptat, et quasi confligit pro se suoque capite.
Versus 13: 13. PUT IN THE SICKLES. — Christ speaks here to the Apostles and others who will sit with Him as judges on the day of...
13. MITTITE FALCES. — Loquitur hic Christus ad Apostolos aliosque qui secum sessuri sunt judices in die judicii, ut impios condemnent. Ita S. Hieronymus et Remigius; vel potius ad angelos, qui demetent homines in fine mundi, ac mox eosdem resuscitabunt, et ducent ad tribunal Christi, ab eoque damnatos detrudent in tartara, q. d. Vos, o angeli, demetite omnes homines viventes, ut moriantur: «quoniam maturavit,» id est matura est, «messis,» id est quia completus est electorum omniumque hominum numerus, ac mundi sæcula a Deo præstituta jam evoluta sunt; ac proinde Deus illis finem imponere decrevit. Ita Rupertus, Haymo, Lyranus et Vatablus. Proprie autem impiorum maturitas significat tempus eorum post felicem vitam decursam, cum nimirum illa in omni voluptate et turpitudine usque ad maturam ætatem est transacta: tunc enim maturitas est tam ætatis quam iniquitatis, quasi segetis quæ poscit manum et falcem messoris, ut in tartaro, velut horreo condantur. Huc allusit Christus, Matth. cap. XIII, 39: «Messis, ait, consummatio sæculi est; messores autem angeli sunt.» Et mox vers. 41: «Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: et mittent eos in caminum ignis.»
Huc quoque allusit S. Joannes, Apoc. cap. XIV, 15, ubi vidit tres angelos cum falcibus demetentes messem, et vindemiantes botros terræ. Ibidem P. Alcazar censet primum angelum, qui vers. 15 dicit: «Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ,» ad litteram esse Joelem, qui hic idem dicit quod angelus ille Joannis: secundum, qui vers. 17, vindemiat botros terræ, esse Mosen qui est typus sapientiæ: tertium vers. 18, qui secundam admonet ut botros vindemiet, esse Eliam, qui est typus zeli: hæc enim demessio et vindemia terræ erit opus summæ Dei sapientiæ æque ac zeli.
Porro addit Alcazar Joelem, æque ac Joannem, messi jungere vindemiam hoc sensu, q. d. Vos, o messores, id est prædicatores Evangelici, strenue prædicando insistite messi Dei colligendæ; neque enim vobis laborantibus et sudantibus deerit vini copia et affluentia, quæ vos reficiat et soletur. Nam cum vos totos in messem Domini impendetis, Dominus vicissim vindemiæ curam suscipiet, imo messem vestram illico in vineam maturam convertet, et ex ea exprimet mustum delicatissimum. Nihil enim est quod prædicatores ita recreet, nullum vinum sapidius, quam copiosa seges et fructus prædicationis ipsorum. Dum enim vident tot converti, adeo sanctos evadere, imo martyres fieri, bibunt vinum consolationis suavissimum. Verum hic sensus nec est litteralis, ut patet, sed potius litterali, qui est de damnatione reproborum, adversus et oppositus: ac consequenter nec est mysticus. Hic enim fundari debet in litterali, eique congrue et ex æquo respondere, ut ei naturaliter insertus, et quasi innatus videatur.
VENITE, ET DESCENDITE, QUIA PLENUM EST TORCULAR — botris et uvis: in illud ergo vos, o angeli, descendite, ut hasce uvas prematis et calcetis, uti habent Septuaginta. Torcular hoc, sive prælum plenum uvis, id est impiis premendis et conculcandis, erit gehenna, sive infernus. Unde Chaldæus vertit: Conculcate interfectos. Nota metaphoram: calcare enim torcular, in Scriptura significat ulcisci, et acres pœnas de reo sumere; quia sicuti torculari vinum, ita vindicia et supplicio sanguis, anima et vita exprimitur. Sic Thren. cap. I, 15, dicitur: «Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.» Et Isaiæ cap. LXIII, 3: «Torcular calcavi solus, etc., calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.» Et Apocal. cap. XIX, 15: «Ipse (Christus) reget eas (gentes infideles et impias) in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.» Vide ibi dicta.
14. POPULI POPULI (hoc est, plurimi populi scilicet erunt) IN VALLE CONCISIONIS, — id est Josaphat, ubi concidentur, id est perdentur impii, juxta illud Psalm. CXXVIII: «Dominus justus concidet cervices peccatorum.» Ita S. Hieronymus, q. d. O quot populi, quot turbæ, o quot gentes concidentur in valle Josaphat! Ita Vatablus. Unde Septuaginta vertunt: Sonitus auditi sunt in valle judicii. Hebræum enim המונים hamonim significat tumultus et strepitus turbarum et populi multi. Unde Syrus vertit: Murmur (fremitus) clamoris in profundo cœtuum (in valle congregationis populi); Arabicus: Hic est tumultus casuum, quorum incursus in valle Josaphat.
Nota: Hebræum חרוץ charuts, primo, verti potest concisionis. Ita vertunt Aquila, Symmachus, Quinta editio et Noster. Secundo, charuts verti potest, tribulationis, triturationis, vel tribulæ, sive trahæ ferratæ et dentatæ, instar serræ ad serrandum, qua grana ex aristis quasi serrando excutiuntur, triturantur et a paleis separantur. Unde Tigurina vertit: Turbæ, turbæ convenient in valle excussionis; alii, in valle serrationis: Chaldæus, in valle divisionis judicii; alii, in valle concisionis, id est separationis, in qua scilicet boni a malis, triticum a palea, agni ab hædis separabuntur. Ita Remigius et Lyranus.
Ubi nota: Congrue respondet hæc tribula passiva impiorum tribulæ activæ eorumdem, qua ipsi tribularant in hac vita pios et justos. Justum est enim ut tribulationem injustam, quam aliis intulerunt, ipsi sentiant et subeant. Rursum, tribula hæc apte respondet torculari, de quo præcessit. Tunc enim excutienda est, æque ac exprimenda omnis impiorum felicitas, et humor pristinæ felicitatis, ait P. Pineda in Job cap. XXIV, 24.
Tertio, Vatablus: Vallis, ait, dicitur charuts, id est concisionis, vel decisionis, id est judicii definiti, determinati et concisi. Unde Septuaginta et Theodotion vertunt, δίκης, id est, causæ et judicii. Rursum vallis concisionis, id est decurtationis et abbreviationis, ut vertit Syrus hic et Noster, Isaiæ cap. X, 23, est vallis in qua concisus, curtus, brevis et exiguus conflabitur Beatorum numerus. Ubi nota: Pulchra est antithesis inter gentium omnium immensam multitudinem, et concisionem sive abbreviationem: amputatis enim, resectis et rejectis impiis, quorum infinitus est numerus, colliget Deus brevem quamdam justorum et electorum summam et numerum, juxta illud Isaiæ cap. X, 23: «Consummationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ:» sicut in tritura, rejectis paleis, pauca restant tritici grana.
Quarto, vallis charuts verti potest vallis excisionis, consumptionis, excidii, scilicet impiorum. Quinto, charuts significat aurum concisum, vel confusum, aut potius præcisum, discretum et separatum, id est expurgatissimum, quod obrizum vocant. Sicut ergo Romæ Vaticanus vocatur Mons aureus, quia in eo crucifixus est S. Petrus Apostolorum princeps: ita vallis Josaphat vocari potest Vallis aurea, tum quia sanctis et electis erit aurea et felicissima, æque ac reprobis ferrea et infelicissima, tum quia excoctis in judicio sordibus peccatorum, purum aurum remanebit, inquit ex Hebræis S. Hieronymus; tum quia in judicio, Christi justitia, et Sanctorum charitas et gloria fulgebit instar auri.
Sexto, charuts, id est concisus, vel præcisus, vocatur vir acutus, sollicitus, acer et strenuus. Vallis ergo charuts verti potest primo, vallis acuta vel aspera, nimirum reprobis, uti apud Lovanium est Asper collis, ita dictus ab ascensu arduo olim et prærupto, in quo visitur imago miraculosa B. Virginis, quæ inde Aspericollensis nuncupatur. Secundo: Vallis sollicitorum et anxiorum ubi scilicet impii dicent montibus: «Cadite super nos; et collibus: Operite nos.» Tertio, Vallis acrium, fortium et strenuorum, ubi scilicet sancti Apostoli, virgines et martyres, qui fortiter usque ad mortem pro virtute laborarunt et certarunt, a Christo judice coronabuntur. Ita P. Pineda in Salomon, prævio lib. IV, cap. XVIII.
Ubi nota: Hebræi non habent verba composita, sed ea per simplex significant, v. g. חרץ charats significat cædere cum suis compositis, puta concidere, excidere, præcidere, succidere, etc. Hinc tanta ex Hebræo sensuum varietas, et versionum multiplicitas, quæ meritorum conceptuum rerumque copiam concionatoribus subministrat, uti patet hic in charuts.
Versus 15: 15. THE SUN AND THE MOON ARE DARKENED — on the day of judgment, so calamitous and horrible; for he is not speaking here...
15. SOL ET LUNA OBTENEBRATI SUNT — in die judicii tam calamitoso et horribili; non enim agit hic de signis judicio præviis: de his enim egit cap. II, 30, sed de ipso judicio, cum ad illud omnes cogentur in vallem Josaphat. Nota hyperbolicam hypallagen crebram apud Prophetas, qua dicant solem, lunam et stellas obscurandas esse, cum significare volunt magnitudinem et atrocitatem afflictionis, timoris et horroris, q. d. Dies ille (judicii) tantæ calamitatis erit, ut hominibus ex illa attonitis et consternatis, ac ad vultum irati judicis expavescentibus, sol, luna et stellæ deficere et obscurari videantur. Mœstis enim et pavidis omnia videntur tristia, mœsta et atra. Similis phrasis est Isaiæ cap. XIII, 10. Amos cap. VIII, 9, et alibi. Vide Can. XXXII in Isaiam. Ita S. Hieronymus, Remigius et Rupertus.
Addunt aliqui revera in die judicii obscurandum esse solem, lunam et stellas, ut judici creatori suo se conforment, ejusque iram et indignationem partim induant, partim excipiant, eo quod impiis in suis sceleribus luxerint et servierint, ideoque verecundentur, et quasi sibi timentes a vultu irati judicis se abscondant. Ita S. Hieronymus. Aut quia tanta erit claritas Christi aliorumque corporum beatorum, ut suo fulgore offuscent lucem solis et stellarum. Ita Remigius et Lyranus.
Alii apud Origenem, tract. 30 in Matth., censent solem et stellas obscurandas a fumo, qui prodibit ex igne conflagrationis mundi. Alii ex defectu nutrimenti; censent enim, sicut lucerna alitur oleo, sic et solem et stellas vapore, similive re ali, eoque deficiente exstingui; sed hoc refellunt Physici.
Symbolice, Origenes ibidem: «Sicut, inquit, in dispensatione crucis (dum Christus in cruce penderet) sole deficiente, tenebræ factæ sunt super universam terram: sic signo (cruce) Filii hominis apparente in cœlo in die judicii, deficiet solis lumen, et lunæ, et stellarum, quasi consumptum a multa virtute signi illius.»
Allegorice Haymo: Sol, ait, est Christus, luna B. Virgo, stellæ Sancti, qui lucem, id est serenitatem et favorem vultus sui, retrahunt a reprobis. Ex adverso Origenes loco citato: Sol, ait, mundi hujus est diabolus, luna est Ecclesia malignantium, stellæ sunt pseudoprophetæ et hæretici, quasi stellæ cadent de cœlo, id est, de sua dignitate et gradu excident in die judicii, quando sententiam damnationis a Christo accipient.
Tropologice Hugo Victorinus: «Sol, ait, est mundi philosophia: luna sæcularis potentia; stellæ cæteræ potestates subditæ. Sol ergo et luna in Josaphat, id est in humilitate judicii obtenebrati sunt: quia ex quo sapientes hujus mundi, potentes hujus sæculi ad fidei claritatem accesserunt, statim sui erroris tenebras agnoverunt. Stellæ vero retraxerunt splendorem suum: quia dum discipulos Christi in causa fidei contemptum arripere mundi, et abjectionem sui agonemque sentire martyrii; dum eos fulgentes signis, ornatos prodigiis, gloriosos miraculis prospexerunt, mox ab elatione conversi, a dignitate terrena prostrati, humilitatem Christi sectati, colla fidei subdiderunt.»
Versus 16: 16. THE LORD SHALL ROAR FROM ZION. — Christ the Judge, terrible to the impious, as the lion of the tribe of Judah,...
16. DOMINUS DE SION RUGIET. — Christus judex impiis terribilis, tanquam leo de tribu Juda, Apoc. cap. V, 5, rugiet de Sion, uti leo rugit, cum e specula speculatur et prospicit hostem, q. d. Christus judex sedens in aere super vallem Josaphat, ut supra Sion et Jerusalem (hæc enim vicina sunt et contigua), spirans iras et ignes in impios quasi leo, fulmen, id est sententiam æternæ damnationis, horribili voce, et quasi rugitu in eosdem pronuntiabit et intorquebit, adeo ut hac voce cœli et terra concuti et tremere videantur, sicut ad rugitum leonis tremit tota domus. Est hyperbole. Ita Lyranus.
Mystice Rupertus: De Sion et de Jerusalem, id est, inquit, de medio angelorum et hominum beatorum, quibus in die judicii cingetur, Christus rugiet in impios. Minus recte Arias vertit: Pro Sion et pro Jerusalem, id est pro vindicanda Ecclesia sua suisque electis rugiet Christus contra sceleratos, qui eam afflixerunt.
ET MOVEBUNTUR CŒLI ET TERRA. — Censent aliqui cœlos et terram, totumque orbem quasi conturbatum et indignantem ad passionem sui creatoris, in Christi cruce et morte fuisse concussum, et e suo centro convulsum, parique modo concutiendum et convellendum, cum Christus judex ejus sedebit in valle Josaphat. Pugnabit enim creatura orbis terrarum contra insensatos, Sapient. cap. V, 21.
Prius probant ex Matth. cap. XXVII, 51, ubi dicitur quod, Christo pendente in cruce, non tantum petræ scissæ, et monumenta aperta, sed et terra (utique tota, puta globus ipse terræ) mota sit. Terra enim suo motu, et quasi sensu significabat Christum qui patiebatur esse Deum, eumque terram conquassare, terramque ob tantum scelus in Dominum suum admissum hominibus quasi indignari, in eosque vindicem insurgere.
Mystice, significabatur nova terra et novus mundus fidelium, per Christum instituendus. Insuper commovenda fore per hanc Christi necem, terrea et saxea hominum corda ad pænitentiam. Utrumque probant ex illo Job cap. IX, 6: «Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.» Ita censet Didymus in Catena Græcorum Job cap. I, 9, et favet ibidem Philippus presbyter, et Hugo Victorinus hic, qui ait: «Vox Christi tam excelsa erit atque terribilis, ut cœlorum cardines et terrarum fundamenta quatiantur.»
Secundo, movebitur terra, quia dehiscet et absorbebit reprobos, mittetque in tartara; movebitur et cœlum, quia sinu suo excipiet Beatos, eisque quasi applaudet. Ita Lyranus.
Tertio, «movebuntur cœli,» id est cœlites, puta Beati, ad exsultandum et jubilandum, cum a Christo judice audient: «Venite, benedicti Patris mei,» «et terra,» id est reprobi terrigenæ et terræ filii, ad tundendum pectora, vellendum crines, complodendum manus et brachia, cum ab eodem rugiente audient: «Ite, maledicti, in ignem æternum.» Ita Remigius et Haymo.
ET DOMINUS SPES POPULI SUI, — q. d. In illa die (judicii) rugiente Christo contremiscent cœli et terra; populus autem ejus, puta verus Israel, non carnalis, sed spiritualis, hoc est fideles et sancti, securi et confidentes stabunt; nam confident in Deo suo, ab eoque sperabunt salutem, gloriam et regnum æternum; sperabunt, et obtinebunt: Deus enim erit «spes,» id est complementum spei, sive adimplens et complens spem ipsorum. Idem erit eis «fortitudo,» corroborans eorum mentes et corpora, faciensque ea immortalia, æterna et gloriosa. Hoc est quod ait Sapiens, cap. V, 1: «Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt.»
Versus 17: 17. AND YOU SHALL KNOW THAT I AM THE LORD YOUR GOD, DWELLING IN ZION. — Here God promises Zion and Jerusalem great and...
17. ET SCIETIS QUIA EGO DOMINUS DEUS VESTER, HABITANS IN SION. — Promittit hic Deus Sioni et Hierosolymæ ingentia et multiplicia bona, quæ Judæi carnales carnalia exspectant in adventu sui Messiæ. Accedunt judaizantes Chiliastæ, qui ex hoc loco et ex Apoc. cap. XX, 4, putarunt post resurrectionem et diem judicii, sanctos hic in terra, puta in Jerusalem, cum Christo victuros in omnibus carnis deliciis, et in omni felicitate terrena per mille annos, quibus exactis eos rapiendos in cœlum ad æternam gloriam, ut dixi Apoc. cap. XX.
Verum hic agi de Sione spirituali, non carnali, id est de Ecclesia et electis Dei, non de Synagoga et Judæis, deque spiritualibus ejus bonis, non carnalibus, patet primo ex eo quod hæc futura sint in fine mundi, cum scilicet Christus in valle Josaphat judicabit omnes omnium sæculorum gentes, uti dixit vers. 1, 2, 12. Unde vers. 13, jubet mitti falces, quibus omnes gentes demetantur. Quocirca, ut ait, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum, et movebuntur cœli et terra. Quæ omnia significant hæc futura in fine, commotione et mutatione totius mundi. Frustra ergo Judæi hæc in hoc mundo et in hac vita exspectant.
Secundo, quia Daniel, cap. IX, 26, prædixit eversionem Hierosolymæ et templi factam a Tito et Romanis fore perpetuam et duraturam usque ad finem mundi; ergo hæc non spectant ad Sionis et Jerusalem terrestris restaurationem.
Tertio, quia certum est multa hic non posse, nisi absurdissime, ad litteram carnaliter, uti sonant, accipi, sed accipienda esse mystice. Talia sunt in versu 18: «Stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ, et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum,» etc.
Quarto, quia vers. 20, ait: «Judæa in æternum habitabitur, et Jerusalem in generatione et generationem;» ergo agit de Judæa et Jerusalem cœlesti, non terrestri: illa enim æterna erit, cum hæc sit temporalis.
Secunda sententia est S. Hieronymi, Remigii, Ruperti, Hugonis et Vatabli, qui hæc omnia usque ad finem capitis referunt ad primitivam Ecclesiam, et ad charismata Spiritus Sancti in Pentecoste, de qua dixit cap. II, 28: «Effundam Spiritum meum super omnem carnem.» «Montes» ergo, inquit Vatablus, «sunt Apostoli eorumque successores; mustum, verbum Dei et doctrina Evangelica: itidem et lac: sed vinum robustis, lac parvulis datur, q. d. Apostoli assidue docebunt Evangelium. Alvei et rivi sunt Ecclesiæ particulares: aqua viva, verbum Dei: fons aquæ vivæ, copia prædicationis Evangelicæ et inexhausta illa doctrina Evangelii, unde animæ fidelium irrigantur: domus Dei Ecclesia. Egredietur autem opera prædicatorum. Torrens, Ecclesia: settim, genus cedri electi, quod ut cedrus nescit corruptionem: ita fideles vivent vita æterna. Ægyptus et Idumæa, omnes nationes quæ non receperunt Christum, quæ gratiis illis erunt vacuæ: Juda et Jerusalem, Ecclesia militans, in qua fideles sunt viri Judæi vere confitentes Deum, q. d. Licet Ecclesia a multis opprimatur, tamen manebit invicta. Et mundabo fonte baptismatis vel sanguine Christi, sanguinem electorum, quem non mundaveram ante passionem Christi.»
Verum etsi hæc inchoate facta sint, et fiant in Ecclesia militante, tamen plene et perfecte fient in triumphante; de ea enim proprie agit Propheta.
Omnia enim hæc consequenter et connexa erunt cum die judicii, quod fiet in valle Josaphat, de quo egit toto cap. hucusque. Subjungit ergo congruo ordine judicio et damnationi impiorum gloriam piorum et electorum, quam ipsi a Christo judice in illa die accipient, ejusque copiam et magnificentiam per varias metaphoras describit. Idem rursum confirmatur ex eo quod S. Joannes alludens, imo citans et interpretans Joelem, iisdem pene verbis describat cœlestem Jerusalem, cap. XXI, uti patebit ex parallelis utriusque, quæ mox combinabo. Ita explicant Remigius, Haymo, Rupertus, Hugo, Lyranus, Ribera, a Castro et alii.
De hac ergo cœlesti Jerusalem, sive cœtu Beatorum triumphante, dicit Joel primo, quod ejus cives, puta Beati, scient, id est sentient, videbunt et gustabunt, quod in ea, et in illis ipsis, habitet Deus per gratiam et gloriam, illisque ibidem suas opes, felicitatem et magnificentiam ostendat et communicet, itaque eos beet, et ineffabili gaudio repleat. Hoc est quod huc alludens, totidem, imo pluribus verbis de eadem ait S. Joannes, Apoc. cap. XXI, 3: «Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.»
Secundo, quod sit mons sanctus, quia sublimissima, omnibus bonis et deliciis affluens, et omnes «rivi Juda,» id est omnes potentiæ, omnes vires, omnes sensus, omnia ora, omnes linguæ Sanctorum Deo confitentium et laudantium (hos enim hebraice significat Juda) manabunt, scilicet perennibus aquis laudis, gratiarum actionis et jubili, æque ac voluptatum et bonorum omnium. Quod S. Joannes, Apoc. cap. XXI, 10, ait: «Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum.»
Tertio, quod sit Jerusalem sancta; quod S. Joannes ibidem ait: «Et ostendit mihi civitatem sanctam, Jerusalem descendentem de cœlo a Deo.» Dicitur Jerusalem, id est visio pacis; quia in visione Dei Beati fruentur pace summa, amplissima et æterna, puta bonorum omnium affluentia: hanc enim Hebræis significat pax. Dicitur sancta, quia in cœlesti Ecclesia non est macula vel ruga, ut ait Apostolus Ephes. cap. V, 27; sed plena puritas, plena integritas, perfecta sanctitas. Unde de ea subdit: «Et alieni non transibunt per eam amplius.» Alludit ad alienigenas, puta Tyrios, Sidonios, Philistæos, Chaldæos, Romanos, qui profanaverunt et vastaverunt Jerusalem, q. d. Pari modo Ecclesiam militantem polluerunt, vexarunt et afflixerunt pagani, Saraceni, hæretici, impii; sed eam translatam in cœlum, et triumphantem non polluent, nec affligent amplius. Huic parallelum est quod S. Joannes, Apoc. cap. XXI, 27: «Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens.»
Tropologice Hugo Victorinus: «Jerusalem, ait, id est Ecclesia, est sancta in Sacramentis, in præceptis, in judiciis, in consiliis, in promissis. Sacramenta siquidem ejus sunt sine fæce, præcepta sine mole, judicia sine lite, consilia sine zelo, promissa sine fuco fallaciæ, sine zelo invidiæ, sine lite controversiæ, sine mole angariæ, sine fæce concupiscentiæ. Est ergo sancta, cujus est contemplativus intellectus, cœlestis affectus, spiritualis sensus, angelicus actus.»
Quarto, quod in ea «stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ, et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.» Huic respondet quod ait Joannes Apocal. cap. XXII, 1: «Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni; et ex utraque parte fluminis lignum vitæ afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem gentium.»
Quinto: «Et Judæa in æternum habitabitur, et Jerusalem in generatione et generationem.» Huic æquipollet id quod ait S. Joannes cap. XXI, 16: «Civitas in quadro posita est;» et vers. 18: «Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide;» et cap. XXII, 5: «Nox ultra non erit, etc., quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.»
Versus 18: 18. THE MOUNTAINS SHALL DRIP WITH SWEETNESS — meaning: Then on those heavenly mountains, namely in the heavenly Zion,...
18. STILLABUNT MONTES DULCEDINEM, — q. d. Tunc in montibus illis cœlestibus, puta in Sione cœlesti, quæ sita est et fundata in montibus tum cœli empyrei, tum æternitatis et divinitatis SS. Trinitatis, implebitur illud toties de terra sancta lacte et melle manante promissum, ac decantatum; hoc est, tunc Beatis in cœlo vita erit jucundissima, et ejus felicitas, æque ac sanctitas, quod S. Joannes, Apoc. cap. XXI, 10, ait: «Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum.»
Symbolice, a Castro per montes accipit tres personas divinas, quæ creatis omnibus totoque mundo eminent, quasi divini montes. Ex his enim omne genus suavitatis profluet in terram illam viventium, qua inebriabuntur omnes Beati, et colles beatorum spirituum fluent candidissimum lac cognitionis et puritatis angelicæ, atque per omnes rivos, puta per cæteros beatos homines, fluent aquæ gaudiorum, quia omnes affluent Dei possessione et fruitione. Hoc est quod ait Psaltes, Psalm. XXXV, 9: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente (non scypho, non poculo, sed torrente) voluptatis tuæ potabis eos.» Torrens, ait ibidem S. Augustinus, tum impetum, tum copiam voluptatis significat: «Quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.»
Tropologice Hugo Victorinus: «Montes, ait, sunt contemplationum sublimia, colles innocentiæ opera, rivi pænitentiæ exercitia: dulcedo est perfecta dilectio, lac est sancta devotio, aqua devota compunctio; in illa ergo die, hoc est, in illa unionis felicitate, sponsa per gaudium contemplationis dulcedinem accipit perfectæ dilectionis;
a qua descendens, et ad seipsam rediens affluit lacte devotionis: unde sese præ amore supernorum crucians, immergitur aquis compunctionis, indeque egrediens per pænitentiam exercetur asperam. Post hæc ad innocentiæ trahitur opera, demum ad contemplationis avolat fastigia, dicens: Quid enim mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram?»
ET FONS DE DOMO DOMINI (de throno Dei) EGREDIETUR. — Fons hic, sive, ut S. Joannes, Apocal. XXII, 1, vocat, fluvius procedens de sede Dei et Agni, est profluvium bonorum, quod Deus emanat et effundit in Beatos per sui visionem beatificam, uti dixi Apoc. XXII.
ET IRRIGABIT TORRENTEM SPINARUM. — Nota primo: quem Deus in sua amœnitate, deliciis et pulchritudine in æternum conservabit; quia jugiter velut fons perennis in illum, æque ac incolas ejus, puta in Beatorum animas et corpora influet perpetuum virorem omnis gratiæ et gloriæ, ut fiant settim, id est immortalia et imputribilia, ac candidantia ut spinæ, instar fluvii irrigantis et fecundantis paradisum, qui perennem ei virorem et fructus amœnissimos afferebat, Genes. II, 6. Ita Rupertus, Lyranus, Ribera, Emmanuel et alii. Vide dicta Apocal. XXII, 1 et 2.
Pro torrentem hebraice est nachal, quod significat vallem angustam, indeque torrentem qui per eam decurrere solet. Unde torrens hic metonymice pro valle tali capitur, et Symmachus vertit, vallem; sed maluit Interpres vertere torrentem quam vallem, ut persistat in metaphora fontis, et ejus exuberantiam ostendat. Nam, ut ait S. Bernardus in Meditat. cap. IV, «in torrente illius voluptatis nihil ultra appetet cumulata satietas, tanta erit felicitas. Ibi siquidem erit cumulus felicitatis, supereminens gloria, et superabundans lætitia.»
Secundo, pro spinarum hebraice et chaldaice est Settim, illudque quasi nomen proprium in latina versione retinent Lyranus et Vatablus, item Syrus et Arabicus uterque; sed Theodotion, Symmachus et Noster vertunt, spinarum; Septuaginta, funiculorum; Nazianzenus, orat. 40 in S. Baptisma, juncorum. Audi S. Hieronymum: «Septuaginta transtulerunt torrentem funiculorum, id est, שטים σχοινίων, quod aut funiculum significat, aut juxta Ægyptios mensuram certi itineris. In Nilo enim solent naves funibus trahere certa habentes spatia, quæ appellant funiculos, ut labori defessorum recentia trahentium colla succedant.» Torrens ergo funiculorum est torrens hæreditarius, quem scilicet funiculis dimetiuntur, et inter hæredes, puta cœli cives, dividunt.
Porro Settim locus est trans lacum Asphaltitem in Moab, sex milliaribus distans a Liviade urbe, ubi filii Israel fornicati sunt, colueruntque Beelphegor, ideoque a Deo cæsi sunt, Num. XXV, 1. Ibi arbores nascentes a loco dictæ sunt settim, erantque hæc ligna settim imputribilia, et, ut vertunt Septuaginta, Exod. XXV, 5, ἄσηπτα. Unde Hebræi censent ea fuisse optimum cedrorum genus. Erant enim levissima, fortissima, solidissima, pulcherrima, et tam graves arbores, ut latissima ex illis tabulata cæderentur, ait S. Hieronymus. Quocirca ex illis facta erat arca Testamenti, tabernaculum ejusque vasa, uti dixi Exod. cap. XXV, 5. Noster hic et Isaiæ, cap. XLI, 19, settim vertit spinam, non quod spina sit, sed quod spinæ albæ colore et foliis sit similis. Minus ergo verisimile est quod censet Lyranus, Settim esse Cettim, id est Græciam, unde egressus dicitur Alexander Magnus, I Machab. cap. I, 1; nam Settim per samech, Cettim per caph scribitur, et longissime distat a Jerusalem.
Nec placet quod ex R. Saadia scribit Arias, torrentem Settim esse torrentem, qui in Jordanem influit juxta urbem Settim. Nemo enim chorographorum hujus torrentis vel urbis meminit.
Ex dictis patet hæc omnia non carnaliter, ut sonant, sed mystice esse accipienda; nec enim ullus unquam fuit, vel erit fons, qui de Jerusalem egrediatur, et tanto terrarum tractu transmisso effundat se in campestria Moab, ubi est torrens et vallis Settim. Vallis ergo Settim, æque ac arca et tabernaculum, facta ex lignis Settim, significant locum Beatorum in cœlo empyreo.
Allegorice S. Hieronymus, in Apolog. ad Pammachium, pro lib. Adversus Jovin. in fine: «Christus, inquit, virgo, mater virginis nostri, virgo perpetua, mater et virgo, etc. Hortus conclusus, fons signatus, de quo fonte ille fluvius manat juxta Joel, qui irrigat torrentem vel funium, vel spinarum; funium peccatorum, quibus ante alligabamur: spinarum, quæ suffocant sementem patrisfamilias.» B. Virgo ergo est fons, ex quo manavit fluvius, id est Christus irrigans torrentem funium et spinarum, id est peccatorum et vitiorum nostrorum.
Hinc mystice Nazianzenus loco citato, per hunc fontem accipit baptismum; S. Hieronymus hic gratiam Spiritus Sancti, quæ a Deo promanans, ex terra cordis spinas vitiorum evellit, et pro eis virtutes quasi arbores fructiferas inserit, ut spinas nostras ait S. Hieronymus: «et vitia atque peccata, quæ nullam frugem habuere justitiæ, commutent in Domini novalia, et ariditatem nostram rigent aquis largissimis, et pro spinis et vepribus flores virtutum multiplices germinemus, et in eo loco ubi quondam fornicatus est Israel, et initiatus est Beelphegor (deo obscenitatis) lilia castitatis, et rosæ pudoris ac virginitatis exuberent.» Sic et Remigius, Hugo, Arias.
Unde Hugo Victorinus: Torrens, ait, spinarum est impetus, fervor et crudelitas gentium. Porro fons de domo egressus torrentem spinarum rigavit, quando per Apostolos et eorum successores Evangelica doctrina gentilem populum a crudelitate convertit, fide initiavit, et ad baptismi gratiam perduxit.
Quæres cur Settim significet locum Beatorum? Respondeo, primo, quia in Settim fuit ultima mansio Hebræorum in deserto, Numer. XXXIII, 49, ubi Settim vocatur Abelsatim, ex qua proxime ingressi sunt Hebræi in terram promissam. Unde in eam ex Settim exploratores misit Josue, cap. II, 1. Sicut ergo terra promissa typus erat cœli, sic et ei vicinum Settim.
Secundo, quia in Settim, ut patet Numer. XXV, 1, Israel benedictus fuit a Deo per Balaam, magnificis multisque benedictionibus, quæ recensentur, Numer. XXIII et XXIV, qui fuit typus, simili modo Sanctos in cœlis benedicendos a Deo omni benedictione cœlesti.
Tertio, quia Balaam, Numer. XXIV, 5, inter alias benedictiones, quas Deo afflatus Israeli imprecatur, affert hanc: «Quam pulchra tabernacula tua Jacob, et tentoria tua Israel! ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas.» Quæ optime conveniunt mystico Israeli et Settim, id est electis et cœlo, eoque videtur hic alludere Joel, dum ait: «Per omnes rivos Judæ ibunt aquæ, et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum,» hebraice settim.
S. Gregentius Archiepiscopus Thephrensis, Disputat. cum Herbano Judæo, tom. 14 Biblioth. SS. Patrum, legit: Torrentem juncorum; et per fontem hunc accipit «inenarrable illud gaudium et lætitiam inexplicabilem, et fruitionem, et odoris suavitatem Spiritus Sancti, quæ ex ipso præpotente Deo ineffabiliter et perenniter manat, et rigabit sanctorum agmina, et cor ipsorum tremenda illa et incomparabili suavitate implebit.» Hæc comparantur juncis; quia sicut junci, utpote sicci et fungosi, sitiunt et bibunt aquam copiosam; ita Sancti sitiunt et bibunt pelagus divinæ voluptatis, juxta illud: «Torrente voluptatis tuæ potabis eos.»
Quarto, ligna settim imputribilia significant corpora Beatorum impassibilia. Rursum, sicut arca et tabernaculum compacta erant ex tabulis settim; sic Ecclesia cœlestis compaginabitur ex sanctis et electis Dei: arca enim existens in Sancto sanctorum, habens super se propitiatorium quasi thronum Dei, et utrinque Cherubinos, Ecclesiæ cœlestis typum gessit.
Quinto, in Settim Phinees suo zelo occidens fornicantes, placavit Deum, expiavit scelus populi, et maledictionem plagamque ei a Deo immissam vertit in benedictionem, Numer. XXV, 7. Ita Christi zelus, quo abolevit peccatum, et ab eo suos expiavit, in cœlo settim, id est spinas mortalitatis, et maledictionem laborum et dolorum, a Deo Adæ et posteris inflictam, Genes. III, 18, convertet in benedictionem gaudiorum et bonorum omnium.
Sexto, in Settim Balaam dixit et prædixit de Israele: «Orietur stella ex Jacob.» Stella est Christus, qui licet corporaliter ortus et natus sit ex Jacobæis, sive Israelitis in Bethlehem, tamen spiritualiter et gloriose orietur ex eis, imo toti eis post resurrectionem, quasi sol in cœlo, illuminans et beans omnes veros Israelitas: stellas enim proprius locus est cœlum, non terra.
Denique juxta Settim, puta in Cades, Moses petra elicuit fontem aquarum decurrentem per solitudinem, forte per Settim, Numer. XX, 11. Rursum, Numer. XXI, 17, Deus dedit Mosi et Hebræis puteum aquarum, cui ipsi accinuerunt: «Ascendat puteus, puteus quem foderunt principes, et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis.» Ad hæc loca et aquas hæc videtur alludere hic Joel in hisce rivis Juda, et fonte Dei irrigante Settim, præsertim quia Chaldæus et alii censent petram illam Moysis, ejusque fontem aquarum comitatam fuisse Hebræos per Settim, aliaque deserti loca, illudque velle Apostolum, I Cor. X, 4, cum ait: «Bibebant autem de spirituali consequente eos petra.» Vide dicta Num. XXI, 19. Pari enim modo fons ille aquarum viventium ubique comitabitur Beatos in cœlo empyreo.
Versus 19: 19. EGYPT SHALL BE A DESOLATION, AND EDOM A DESERT OF DESTRUCTION. — He names Egypt because she was the inventor and...
19. ÆGYPTUS IN DESOLATIONEM ERIT, ET IDUMÆA IN DESERTUM PERDITIONIS. — Nominat Ægyptum quia ipsa superstitionis et idololatriæ fuit inventrix et magistra, ideoque Judæis et animo infesta et exemplo ac vicinia sua noxia, utpote pelliciens eos ad suum Apim: hunc enim Jeroboam expressit vitulis aureis, quos in Dan et Bethel erexit, populoque quasi numina adorandos proposuit. Nominat Idumæam, quia perpetuo fuit æmula et hostis populo Dei, scilicet Judæorum. Unde Edom vel Idumæa hebraice idem est quod terrena et cruenta: Misraim, id est Ægyptus, idem est quod angustians, coarctans, tribulans, ait S. Hieronymus; sed sub his per synecdochen externas gentes idololatras, infideles et impias intelligit, q. d. Ægyptii, Idumæi, et eis in impietate similes cæteræ gentes perdentur, earumque regiones tot peccatis pollutæ desolabuntur, atque ipsi ibunt in tartara in die judicii, cum Judæi, id est fideles confitentes et laudantes Deum, salvabuntur, ibuntque in Sion cœlestem.
Versus 20: 20. JUDEA SHALL BE INHABITED FOREVER. — It is clear that this cannot be understood of the earthly Judea, as the Jews...
20. JUDÆA IN ÆTERNUM HABITABITUR. — Patet hoc de terrena Judæa, ut volunt Judæi, non intelligi. Nam hæc in fine mundi pariter suum habebit finem, et quia S. Scriptura promittit Judæis, æque ac aliis gentibus, post hanc vitam, et post resurrectionem in fine mundi regnum æternum et gloriosum in cœlis. Ergo necesse est hæc accipere de Judæa et Jerusalem cœlesti, uti pluribus ostendit vers. 17. Cœlum ergo empyreum dicitur Judæa, id est confessio et laus Dei, quia in eo jugiter Sancti Deum laudant laudabuntque in æternum; et, ut ait Tobias cap. XIII, 22: «Per vicos ejus alleluia cantabitur.» Et Psaltes, Psalm. LXXXIII, 5: «Beati qui habitant in domo tua, Domine: in sæcula sæculorum laudabunt te.» Hoc enim est otiosum eorum negotium, et negotiosum otium.
Idem cœlum, vel potius pars et civitas cœli, in qua simul quasi cives degent Beati, fruentes Deo et Christo, vocatur Jerusalem, id est visio pacis, id est possessio bonorum omnium, totiusque æternitatis, quin et ipsius Dei ac sanctissimæ Trinitatis; hæc enim erit sors et hæreditas æterna Sanctorum. Ibi enim Deus erit omnia in omnibus, juxta illud Sapientis: Te cernere finis, Principium, rector, dux, semita, terminus idem.
Tropologice Hugo Victorinus: «Judæa, inquit, et Jerusalem in æternum habitabuntur; Judæa confessio, Jerusalem dicitur pacis visio. Mens enim devota et perfecta, vel ad sui descendens cognitionem delicta confitetur Deo per humilitatem compunctionis; vel ad Dei ascendens cognitionem, per gratiam contemplationis sublimatur ad visionem pacis; et tunc in voce exsultationis et confessionis sonus in ea fit epulantis: nunquam fidelis anima deserit Judæam, quia vel compuncta confitetur scelera; vel devota gratias agit propter gratiæ munera, vel sublimata eructat hymnum recipiens præmia.»
Versus 21: 21. AND I WILL CLEANSE THEIR BLOOD WHICH (the Complutensian edition incorrectly reads 'quos' [whom] instead of 'quem'...
21. ET MUNDABO SANGUINEM EORUM, QUEM (male Complutensia legunt, quos) NON MUNDAVERAM. — Rabbini, ut R. Abraham et R. Kimchi, ex Hebræo sic vertunt et explicant, «et mundabo,» id est spoliabo Ægyptios suis opibus, easque dabo Judæis in adventu Messiæ: at «sanguinem eorum (ab eis injuste in Judæa effusum) non mundabo,» q. d. Non condonabo eis cædes et strages Judæis illatas, sed ob eas illos morte puniam. Verum hiulca et torta est hæc versio et explicatio. Nam to sanguinem eorum pertinet ad mundabo, quod præcessit, non ad non mundabo, quod sequitur. Ergo supplendum est in Hebræo de more relativum אשר ascer, id est quem, sicque cum Nostro vertendum: Et mundabo sanguinem eorum (puta Judæorum et Hierosolymitanorum, de quibus proxime fuit sermo, id est fidelium et electorum meorum), quem non mundavi.
Jam tripliciter id exponi potest. Primo, q. d. Sanguinem, id est homicidia, et quævis alia scelera (horum enim symbolum in Scriptura est sanguis) quæ ante passionem Christi, et ante adventum Spiritus Sancti non mundavi, eo adveniente in Pentecoste emundabo: lustrationes enim et cæremoniæ veteris Testamenti corpus tantum abluebant, et conscientiam non emundabant, Hebr. IX, 9. Ita S. Hieronymus et Arias, qui putant Joelem redire ad effusionem Spiritus Sancti, de qua dixit cap. II, 28; aut, Haymo, q. d. Peccata quæ electi in hac vita perpetrarunt, nec plene emendarunt, ego in morte, vel post mortem in Purgatorio expiabo, ut mundati cœlum ingredi possint. Aut, ut Ribera, q. d. Auferam peccata, et pœnam sanguinis Christi et Apostolorum a Judæis, quem ipsi olim sibi imprecati sunt, dicentes: «Sanguis ejus super nos et super filios nostros;» nam sub diem judicii convertentur Judæi ad Christum.
Secundo et melius, Lyranus et Dionysius: «Mundabo,» id est, mundum declarabo sanguinem servorum meorum, ab Ægyptiis et Idumæis, aliisque tyrannis quasi immundum, et reum damnatum et effusum, quod antea non declaravi. Hebræum enim נקה nicka, significat mundare, innocentem declarare, absolvere et eximere. Unde Marinus in Lexico hunc locum ita vertit: Absolvam sanguinem quem non absolveram; Syrus et Arabicus uterque: Ulciscar sanguinem eorum, et non parcam; qui enim non absolvit reum, ei non parcit, si sit judex, uti hic est.
Tertio et genuine, q. d. In die judicii «mundabo,» id est ulciscar sanguinem fidelium meorum injuste ab Ægyptiis aliisque impiis effusum, quem antea non sum ultus: quo facto «Dominus,» Christus, «commorabitur,» et gloriose cum suis fidelibus regnabit perpetim in «Sion» cœlesti. Unde Chaldæus, Septuaginta, Syrus et Arabicus uterque pro mundabo vertunt, vindicabo. Hanc enim vindictam petunt animæ Sanctorum dicentes: «Usquequo, Domine, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum?» Apocal. VI, 10. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Hugo et a Castro. Plane enim respicit ad sanguinem de quo paulo ante dixit: «Pro eo quod inique egerint (Ægyptii et Idumæi) in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.»
Nec mireris mundare sanguinem significare vindicare sanguinem. Nam phrasi Scripturæ, terra recipiens sanguinem innocentem et injuste effusum, eo ipso censetur pollui fierique immunda, a qua pollutione et immunditie mundatur et expiatur, dum a judice et vindice puniuntur et plectuntur homicidæ qui eum effuderunt, ut patet Psalm. CV, 38: «Infecta est terra in sanguinibus.» Jerem. II, 34: «In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum,» q. d. Ob sanguinem fusum immunda es, ergo per vindictam emundabo te. Sic Salomon ait Banaiæ, III Reg. II, 31: «Amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei; amovebis, vindicando ejus homicidia, quibus occidit Abner et Amasam, eumque pari modo occidendo. Ezechiel VII, 23: «Terra plena est judicio,» id est reatu «sanguinum.» Isaiæ XXVI, 21: «Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum: et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos,» ad quem locum videtur alludere hic Joel: idem enim dicit.
Hac de causa jubebat Deus Judæis, ut, invento cadavere alicujus occisi, magistratus urbis vicinæ pro expiatione terræ offerret vitulam, Deuter. XXI, 3. Vide ibi dicta. Clarissime vero Ezechiel, cap. XXIV, 6: «Væ, ait, civitati sanguinum! etc. Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum, etc.: Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.» Quod explicans versu 13: «Immunditia, ait, tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis, sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te,» donec scilicet vindictam exeram in te; vindicta ergo sanguinis et scelerum est eorumdem emundatio et expurgatio.
Dices: Hoc sensu potius mundatur terra, quam sanguis innocentium in terram effusus. Respondeo utrumque mundari. Nam sicut terra excipiens sanguinem injuste effusum censetur polluta, ita pariter sanguis ipse injusta et impia hac sui effusione censetur violatus, maculatus et pollutus, tum quia vis ei facta est, et injuria ac læsio illata; tum quia maculam nominis et famæ apud homines incurrit: damnatus enim et effusus est quasi noxius et reus: unde talem eum homines æstimarunt. Jam per vindictam utraque hæc macula tollitur; nam et injuria talione sarcitur, et infamia tollitur vindicta, qua declaratur ejus innocentia hoc ipso, quo Deus juste eum vindicat. Hac enim vindicta Deus declarat nocentes esse eos qui eum effuderunt, ac consequenter ipsum fuisse innocentem, et injuste ab eis effusum.
Notent hoc principes et judices, scilicet se dum puniunt homicidas et sontes, emundare sanguinem innocentium qui clamat vindictam in cœlum, ac simul expiare terram suam eo pollutam, ejusque vindictam divinam a suo capite et domo avertere. Ad hæc se, innocentibus occisis, quasi Manibus justa persolvere et parentare, ac divinæ justitiæ et vindictæ placabilem et gratissimam hostiam offerre. Denique se imitari, imo prævenire judicium rigidum Christi, quo omnes omnino sontes plectet in valle Josaphat. Porro cogitent se non tantum sanguinem fusum, sed et fundendum emundare; dum enim homicidas plectunt, terrent maleficos, eorumque audaciam, iras et rixas frenant, itaque multas multorum cædes inhibent. Nam, ut ait Apostolus: «Magistratus non sine causa gladium portat: Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit,» Rom. XIII, 4.
Meminerint oraculi divini intentati Achab regi: «Quia dimisisti virum dignum morte (Benadad regem Syriæ, homicidam et hostem Israelis) de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus,» III Reg. XX, 42. Quippe, ut ait Seneca: «Delictorum impunitas homines audaciores facit ad malum;» et ut Cicero, lib. III Offic.: «Impunitas peccandi maxima est illecebra;» veterem enim ferendo injuriam, invitas novam. Quocirca Socrates apud Platonem, lib. II De Legibus, asserit «civitates optime gubernari, cum injusti dant pœnas.» Idem dixit Solon, teste Cicerone, ad Brutum; Theophrastus apud Stobæum, cap. XLI, rogatus quidnam vitam humanam conservaret, respondit: «Beneficentia, honor et pœna.» Lycurgus apud Ciceronem, loco citato, censet Spartam omnesque respublicas stare pœna et præmio. Quin et Democritus duos tantum deos credidit, pænam et beneficium, ait Plinius, lib. II, cap. XVII. Modestius Pius IV Pontifex emblema habuit laurum et virgam, hoc lemmate: «Pœna et præmium.» Denique Sapiens cap. XIV, 7: «Benedictum, ait, est lignum, per quod fit justitia.»