Cornelius a Lapide

Argumentum in Amos


Argumentum

S. Epiphanius in Vita Amos, et Clemens Alexandrinus, lib. I Stromat., censent Amos fuisse patrem Isaiæ; ipse enim cap. 1, 1, vocat se filium Amos. Verum hunc Amos alium esse ab Amos patre Isaiæ docent S. Hieronymus, S. Basilius in cap. 1 Isaiæ, S. Augustinus, XVIII De Civit. XXVII, Isidorus in Vita Amos, et alii. Amos Propheta, inquit S. Hieronymus, non est ipse quem patrem Isaiæ prophetæ legimus. Ille enim אמוץ amots scribitur per primam litteram aleph et ultimam tsade, et interpretatur fortis atque robustus; hic vero עמוס amos per ain et samech, et interpretatur populus avulsus; et mox: «fuit de oppido Thecua, quod sex millibus ad meridianam plagam abest a sancta Bethlehem, quæ mundi genuit Salvatorem, et ultra nullus est viculus, ne agrestes quidem casæ et furnorum similes, quas Afri appellant mapalia. Tanta est eremi vastitas, quæ usque ad mare Rubrum, Persarumque et Æthiopum, atque Indorum terminos dilatatur. Et quia humi arido atque arenoso nihil omnino frugum gignitur, cuncta sunt plena pastoribus, ut sterilitatem terræ compensent pecorum multitudine. Ex hoc numero pastorum et Amos propheta fuit, imperitus sermone, sed non sapientia. Idem enim qui per omnes Prophetas, in eo Spiritus Sanctus loquebatur.» Ita S. Hieronymus. De solo arido dissentit S. Cyrillus, qui censet Thecue fuisse irriguam, ideoque compascuam: «In qua, ait, gentes quam plurimæ pascunt pecudes; est enim propter amplitudinem, irrigationem, herbarumque diversitatem, ad ovium greges alendos percommoda.» Fuit ergo Amos rusticus et armentarius, indeque a Spiritu Sancto, qui humiles exaltat, evectus ad prophetiam, æque ac David, et alii quos recenset Nazianzenus, orat. 25, et S. Gregorius, homil. 30 in Evang. Hinc crebro sumit similitudines a rure. Fabulantur R. Salomon et R. David terram Thecue, utpote olivarum fertilem, progenuisse viros sapientes; regiones enim oleis abundantes gignere viros sapientes, ideoque Amos locum originis nominare Thecue, ut inde liqueat ejus sapientia. Verum hæc eorum de more fabella est, forte a Gentilibus hausta, qui Minervam, quæ dea est sapientiæ, faciunt olivæ inventricem, juxta illud Virgilii, Georg. I: Adsis, o Tegæe pater, oleæque Minerva Inventrix.

Prophetam Amos luculenter citat S. Stephanus disputans contra Judæos, Actor. VII, 42. Isidorus in Vita Amos scribit eum prophetasse sub Amasia rege Juda, ab eoque percussum, et ab ejus filio Ozia vecte transfixum et occisum. Verum lapsus est memoria, et deceptus identitate nominum Amasiæ et Oziæ. Nam hic Amasias, percussor Amos, non fuit rex, sed sacerdos idolorum in Bethel, ut patet Amos VII, 10. Idipsum patet ex chronologia: Amos enim cœpit prophetare, non sub Amasia rege, sed sub filio ejus Ozia, ut ipse ait cap. 1, 1. Ita Epiphanius in Vita Amos, Romanum Martyrologium, 31 martii, Torniellus in Annal., anno mundi 3208, et alii passim. Amos, inquit Adrichomius in Descriptione Terræ sanctæ, in Bethel prophetans contra Israelem, vecte per tempora transfixus, in Thecua ex dolore exspiravit, cujus sepulcrum ibi adhuc ostendebatur ætate S. Hieronymi, uti ipse scribit hic cap. 1 et in Jerem., cap. VI, et in Locis Hebr. Sed audi ipsum S. Hieronymum: «Amos aliquantulum exorsus est prophetare antequam Isaias (unde et Eusebius in Chronico, Amos æque ac Osee, præponit Isaiæ), maxime autem contra decem tribus locutus est, pauca de duabus interserens. Hunc ablatum de numero pastorum misit Dominus, ut in Samaria prophetaret, quem Amasias sacerdos (vitulorum in Bethel) frequenter in plagis afflixit; tandem filius ejus Osee vecte per tempora transfixit. Post hæc semivivus in terram suam devectus, post aliquot dies dolore vulneris exspiravit, sepultusque est cum patribus suis.»