Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Ob tria et quatuor scelera Moab, vers. 1, et Juda, vers. 4, et Israelis, vers. 6, cladem et excidium intentat, ac deinceps Israeli pergit exprobrare ingratitudinem, eo quod cum Chanaanam, expulsis Chananæis, dono a Deo acceperit, insuper Prophetas et Nazaræos, iis tamen ingrate contra Deum, Deique jussum abusus sit. Unde minans subdit, vers. 13: Ecce ego stridebo subter vos, etc.
Textus Vulgatae: Amos 2:1-16
1. Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem. 2. Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ: 3. et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus. 4. Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum: eo quod abjecerit legem Domini, et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. 5. Et mittam ignem in Juda, et devorabit ædes Jerusalem. 6. Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis. 7. Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. 8. Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. 9. Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum: cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. 10. Ego sum, qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi. 11. Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaræos: numquid non ita est, filii Israel, dicit Dominus? 12. Et propinabitis nazaræis vinum: et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis. 13. Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno. 14. Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam. 15. Et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam. 16. Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.
Versus 1: 1. For three crimes of Moab.
1. SUPER TRIBUS SCELERIBUS MOAB. — Cap. 1, quatuor gentium quatuor scelera arguit, eisque punitionem meritam intentavit; nunc hoc capite tres alias gentes subnectit, puta Moab, Israel et Juda; iisque singulis eodem schemate totidem scelera objicit, et similem pœnam comminatur. EO QUOD INCENDERIT (Moab) OSSA REGIS IDUMÆÆ. — R. David, Clarius et Arias censent hunc regem fuisse filium regis Idumææ, qui a Mesa rege Moab in conflictu captus eo tempore, quo Mesa pugnabat contra Josaphat regem Juda, et contra regem Edom regemque Israel; quem tandem Mesa a tribus hisce regibus obsessus et ad extrema redactus, ex ira et desperatione mactavit et obtulit diis suis, eumque quasi catharma et piaculum cum ossibus concremavit, et in cineres redegit, in conspectu patris urbem obsidentis: quo facto, pater, puta rex Edom, indignans regi Israel, quod eum ad hoc bellum excitasset, quo in conspectu suo filius mactabatur et cremabatur, fœdus abrupit, et domum rediit, idque censent significari illis verbis IV Reg. cap. III, 27: «Arripiensque (rex Moab) filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum,» ubi to filium suum, exponunt filium ejus, scilicet regis Edom: Hebræum enim vau, quæ est nota pronominis affixi, tam eum, quam suum significat. Verum Septuaginta, Chaldæus, Hebræi, S. Hieronymus, Ruffinus, Rupertus, Lyranus, Abulensis, Burgensis, Cajetanus, Vatablus, Pagninus, quin et Philo Biblius, vetus Phœnicum historicus, apud Eusebium, lib. IV Præpar. Evang., ac Josephus, lib. IX Antiq. cap. III, tradunt regem Moab, IV Reg. cap. III, immolasse filium suum, id est proprium, non alienum, puta regis Edom. Cur id fecerit, varias causas afferunt Abulensis IV Reg. cap. III, et Pererius tom. III in Gen. cap. XXII, num. 98. Melius ergo Hebræi, S. Hieronymus, Ruffinus, Remigius, Albertus, Hugo, Lyranus et Pererius loco jam citato, Ribera et a Castro, censent hunc fuisse ipsummet regem Idumææ, qui cum Josaphat et Joram pugnavit contra Moabitas, eosque obsidens in tantam desperationem coegit, ut rex Moab filium proprium diis suis immolaret, ut eorum opem in tanta necessitate imploraret et impetraret. Quocirca Moabitas tanto in regem Idumææ odio exarsisse, ut ejus postea mortui et sepulti ossa effoderint, cremarint et redegerint in cineres. Addunt aliqui Moabitas ex his cineribus calcem fecisse, eaque domos suas oblinivisse, ut perenne odium in regem Edom testarentur. Unde Chaldæus vertit: Eo quod combusserit ossa regis Idumææ, et oblinierit eis quasi calce domum suam. Et hebræum לשיד iassid, tam in calcem, quam in cineres, verti potest. Unde et Syrus vertit: Eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad calcem, vel cinerem. Quo præcise tempore et anno id fecerint Moabitæ, non narrat S. Scriptura, nec Josephus; sufficit ex hoc loco Amos constare id contigisse, et tempore Amos fuisse rem omnibus notam et celebrem; erant enim crebra bella inter regem Moab et Edom, ob viciniam et confinia; et in aliquo horum victor Moab hanc injuriam et ignominiam intulit regi Edom. Porro minatur hic Deus se Moabitarum odia et crudelitatem in ossa regis Edom exercitam puniturum, ut ostendat se non tantum Judæorum, sed et aliarum gentium esse Deum creatorem, provisorem et vindicem, ut quasi talis ab omnibus agnoscatur, timeatur et colatur. Porro inhumanum est et probrosum valde exhumare mortuos, et illorum insultare cineribus, tum quia honor sepulcri sunt ultima justa naturæ, quæ defunctis decrevit vivorum pietas apud omnes pœne gentes; tum quia hoc est cum mortuis dimicare, et eos rursus quasi interficere; tum quia animæ fit injuria, cum ejus corpus inhonoratur. Unde Gentiles sepulcra dicabant, et sæpe inscribebant: «Diis manibus.» Hinc pessime apud omnes audivit Cambyses, teste Herodoto lib. III, qui Amasis regis Ægypti jam defuncti effodit cadaver, illudque flagris cædi, vellicari et stimulis pungi jussit. Crudelis Sylla C. Marii ossa effossa dispersit; quod ne sibi jure talionis fieret, jussit se post mortem cremari. Idem eamdem ob causam secuti sunt Romani, ut docet Plinius lib. VII, cap. LIV. Quin et Scythæ cætera despicientes, cum Darius eis metum vel inertiam exprobraret, quod bellum declinarent, responderunt ipsum cogniturum animos et vires Scytharum, cum ad parentum suorum sepulcra venissent; pro iis enim se usque ad mortem præliaturos. Ita Valerius lib. V, cap. IV. Hac de causa Deus impio Jeroboam, aliisque regibus Israel idololatris, quasi pœnam extremam minatur, quod ossa eorum sepulcris eruta projicienda sint canibus, Jerem. cap. VIII, 1, et Baruch, cap. II, 24. Hinc moraliter disce quantum nefas sit mortuorum famam lacerare; fama enim pluris est quam ossa; ossa laniant canes, famam detractores; canini ergo sunt, et crudeliores canibus. Ita Sanchez. 2. MITTAM IGNEM IN MOAB, — per Nabuchodonosorem, qui quasi flagellum gentium omnium in manu Dei, quinto anno post excisam Hierosolymam percussit et vastavit tam Moabitas, quam Ammonitas, teste Josepho lib. X Antiq. cap. XI. ET DEVORABIT ÆDES CARIOTH. — Aliqui Carioth accipiunt ut nomen, non proprium, sed appellativum, vertuntque, urbes; קריה kiria enim in singulari est urbs, inde carioth in plurali vocantur urbes. Unde Septuaginta vertunt: Fundamenta urbium suarum disperdet; sic et Chaldæus. Melius Noster, Tigurina et alii Carioth accipiunt ut nomen proprium urbis et metropolis Moab. Sic enim accipit Jeremias cap. XLVIII, 21. Forte urbs hæc ab amplitudine dicta est Carioth, eo quod urbes plures in se complecteretur, uti Praga, Cracovia, Leodium, Parisii, tres imo plures urbes in se continent.
tres et parentes suos ab avita hæreditate; septima, rilitas (hanc enim parit avaritia), vel eradicatio Israel sunt acedia et acedi, qui ex pigritia ad paupertatem redacti, vendunt pro argento justum, et pauperem pro calceamentis, uti de iis dicetur cap. II, 6.
Cujusque horum quatuor scelera sunt, quatuor gradus vitii cujusque; scilicet primus est, peccatum voluntatis; secundus, operationis; tertius, consuetudinis; quartus, gloriationis, uti dixi vers. 3, ex S. Hieronymo et Ruperto. Hosce omnes Deus disperdet in die judicii, mittetque in ignem gehennæ, eo quod pios persecuti sint, et fædus fratrum ruperint, suscitando bellum inter carnem et spiritum, imo faciendo ut caro incarceraret et opprimeret spiritum, cui quasi frater, imo quasi servus obsequi et servire debuerat.
( male in S. Hieronymo in Nomin. Hebr. in Josue legitur, eruditio) tristitiæ, ait S. Hieronymus hic; tertio, per Tyrum, superbia et superbi: Tyrus enim superba in mari eminebat quasi arx; quarto, per Edom, id est sanguinarium, ira et iracundi, qui in verba, verbera et cædes prorumpunt; quinto, per Ammon, libido et libidinosi: Ammon enim ex incestu Lot cum filia natus est; sexto, per Moab, de quo cap. sequenti, vers. 1, invidia et invidi; Moab enim idem est quod de patre, quia ipse patris sui ex filia fuit filius, simul et nepos; ac consequenter Lot ei fuit tam avus quam pater: sic invidi fratres excludunt, eorumque locum opes et nomen sibi arrogant, perinde ac nepotes non raro excludunt patruos imo fratres.
Ob tria et quatuor scelera Moab, vers. 1, et Juda, vers. 4, et Israelis, vers. 6, cladem et excidium intentat, ac deinceps Israeli pergit exprobrare ingratitudinem, eo quod cum Chananæam, expulsis Chananæis, dono a Deo acceperit, insuper Prophetas et Nazaræos, iis tamen ingrate contra Deum, Deique jussum abusus sit. Unde minans subdit, vers. 13: Ecce ego stridebo subter vos, etc.
Versus 2: 2. I WILL SEND FIRE UPON MOAB — through Nebuchadnezzar, who as the scourge of all nations in the...
1. Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem. 2. Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ: 3. et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus. 4. Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum: eo quod abjecerit legem Domini, et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. 5. Et mittam ignem in Juda, et devorabit ædes Jerusalem. 6. Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis. 7. Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. 8. Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. 9. Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum: cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. 10. Ego sum, qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi. 11. Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaræos: numquid non ita est, filii Israel, dicit Dominus? 12. Et propinabitis nazaræis vinum: et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis. 13. Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno. 14. Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam. 15. Et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam. 16. Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.
1. Super Tribus sceleribus Moab. — Cap. 1, quatuor gentium quatuor scelera arguit, eisque punitionem meritam intentavit; nunc hoc capite tres alias gentes subnectit, puta Moab, Israel
et Juda; iisque singulis eodem schemate totidem scelera objicit, et similem pænam comminatur.
Versus 4: 4. For three crimes of Judah.
EO QUOD INCENDERIT (Moab) OSSA REGIS IDUMÆÆ. — R. David, Clarius et Arias censent hunc regem fuisse filium regis Idumææ, qui a Mesa rege Moab in conflictu captus eo tempore, quo Mesa pugnabat contra Josaphat regem Juda, et contra regem Edom regemque Israel; quem tandem Mesa a tribus hisce regibus obsessus et ad extrema redactus, ex ira et desperatione mactavit et obtulit diis suis, eumque quasi catharma et piaculum cum ossibus concremavit, et in cineres redegit, in conspectu patris urbem obsidentis: quo facto, pater, puta rex Edom, indignans regi Israel, quod eum ad hoc bellum excitasset, quo in conspectu suo filius mactabatur et cremabatur, fædus abrupit, et domum rediit, idque censent significari illis verbis IV Reg. cap. III, 27: «Arripiensque (rex Moab) filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum,» ubi τὸ filium suum, exponunt filium ejus, scilicet regis Edom: Hebræum enim vau, quæ est nota pronominis affixi, tam eum, quam suum significat. Verum Septuaginta, Chaldæus, Hebræi, S. Hieronymus, Ruffinus, Rupertus, Lyranus, Abulensis, Burgensis, Cajetanus, Vatablus, Pagninus, quin et Philo Biblius, vetus Phænicum historicus, apud Eusebium, lib. IV Præpar. Evang., ac Josephus, lib. IX Antiq. cap. III, tradunt regem Moab, IV Reg. cap. III, immolasse filium suum, id est proprium, non alienum, puta regis Edom. Cur id fecerit, varias causas afferunt Abulensis IV Reg. cap. III, et Pererius tom. III in Gen. cap. XXII, num. 98. Melius ergo Hebræi, S. Hieronymus, Ruffinus, Remigius, Albertus, Hugo, Lyranus et Pererius loco jam citato, Ribera et a Castro, censent hunc fuisse ipsummet regem Idumææ, qui cum Josaphat et Joram pugnavit contra Moabitas, eosque obsidens in tantam desperationem coegit, ut rex Moab filium proprium diis suis immolaret, ut eorum opem in tanta necessitate imploraret et impetraret. Quocirca Moabitas tanto in regem Idumææ odio exarsisse, ut ejus postea mortui et sepulti ossa effoderint, cremarint et redegerint in cineres. Addunt aliqui Moabitas ex his cineribus calcem fecisse, eaque domos suas oblinivisse, ut perenne odium in regem Edom testarentur. Unde Chaldæus vertit: Eo quod combusserit ossa regis Idumææ, et oblinierit eis quasi calce domum suam. Et hebræum לשיד iassid, tam in calcem, quam in cineres, verti potest. Unde et Syrus vertit: Eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad calcem, vel cinerem. Quo præcise tempore et anno id fecerint Moabitæ, non narrat S. Scriptura, nec Josephus; sufficit ex hoc loco Amos constare id contigisse, et tempore Amos fuisse rem omnibus notam et celebrem; erant enim crebra bella inter regem Moab et Edom, ob viciniam et confinia; et in aliquo horum victor Moab hanc injuriam et ignominiam intulit regi Edom.
Porro minatur hic Deus se Moabitarum odia et crudelitatem in ossa regis Edom exercitam puniturum, ut ostendat se non tantum Judæorum, sed et aliarum gentium esse Deum creatorem, provisorem et vindicem, ut quasi talis ab omnibus agnoscatur, timeatur et colatur. Porro inhumanum est et probrosum valde exhumare mortuos, et illorum insultare cineribus, tum quia honor sepulcri sunt ultima justa naturæ, quæ defunctis decrevit vivorum pietas apud omnes pene gentes; tum quia hoc est cum mortuis dimicare, et eos rursus quasi interficere; tum quia animæ fit injuria, cum ejus corpus inhonoratur. Unde Gentiles sepulcra dicabant, et sæpe inscribebant: «Diis manibus.» Hinc pessime apud omnes audivit Cambyses, teste Herodoto lib. III, qui Amasis regis Ægypti jam defuncti effodit cadaver, illudque flagris cædi, vellicari et stimulis pungi jussit. Crudelis Sylla C. Marii ossa effossa dispersit; quod ne sibi jure talionis fieret, jussit se post mortem cremari. Idem eamdem ob causam secuti sunt Romani, ut docet Plinius lib. VII, cap. LIV. Quin et Scythæ cætera despicientes, cum Darius eis metum vel inertiam exprobraret, quod bellum declinarent, responderunt ipsum cogniturum animos et vires Scytharum, cum ad parentum suorum sepulcra venissent; pro iis enim se usque ad mortem præliaturos. Ita Valerius lib. V, cap. IV. Hac de causa Deus impio Jeroboam, aliisque regibus Israel idololatris, quasi pænam extremam minatur, quod ossa eorum sepulcris eruta projicienda sint canibus, Jerem. cap. VIII, 1, et Baruch, cap. II, 24.
Versus 6: 6. For three crimes of Israel.
Hinc moraliter disce quantum nefas sit mortuorum famam lacerare; fama enim pluris est quam ossa; ossa laniant canes, famam detractores; canini ergo sunt, et crudeliores canibus. Ita Sanchez.
2. MITTAM IGNEM IN MOAB, — per Nabuchodonosorem, qui quasi flagellum gentium omnium in manu Dei, quinto anno post excisam Hierosolymam percussit et vastavit tam Moabitas, quam Ammonitas, teste Josepho lib. X Antiq. cap. XI.
ET DEVORABIT ÆDES CARIOTH. — Aliqui Carioth accipiunt ut nomen, non proprium, sed appellativum, vertuntque, urbes; קרין kiria enim in singulari est urbs, inde carioth in plurali vocantur urbes. Unde Septuaginta vertunt: Fundamenta urbium suarum disperdet; sic et Chaldæus. Melius Noster, Tigurina et alii Carioth accipiunt ut nomen proprium urbis et metropolis Moab. Sic enim accipit Jeremias cap. XLVIII, 21. Forte urbs hæc ab amplitudine dicta est Carioth, eo quod urbes plures in se complecteretur, uti Praga, Cracovia, Leodium, Parisii, tres imo plures urbes in se continent.
ET MORIETUR IN SONITU MOAB. — Tigurina, in fremitu, q. d. In strepitu horrisono expugnationis urbis Carioth et cæterarum Moabitidarum occidentur et morientur Moabitæ. Ita Vatablus. Unde explicans addit: In clangore tubæ, q. d. Tubis clangentibus, armis personantibus et hostibus vociferantibus, cædentur Moabitæ magno terrore et horrore.
4. Super tribus sceleribus Juda. — A gentibus transit ad Judam (id est ad duas tribus, Judam et Benjamin), qui gentium idololatriam et scelera imitatus est, imo superavit, ideoque ei excidium per eumdem Nabuchodonosorem et Chaldæos comminatur.
Tropologice S. Hieronymus: «Avarus, inquit, aurum, gulosus ventrem, libidinosus scortum et Beelphegor colit; lasciva mulier, quæ cum sit in deliciis, mortua est, adorat venereas voluptates.» Hæc sunt idola Judæ, id est, fidelium et christianorum.
6. Super Tribus Sceleribus Israel. — A Juda transit ad Israel, id est ad decem reliquas tribus, quarum caput erat Samaria, easque pariter arguit et plectit ob tria, id est multa, scelera et ob quatuor, id est quartum, quod est crudelitas et oppressio pauperum, nimirum, «eo quod vendiderit pro argento justum et pauperem.»
R. Samuel Marochianus, tractat. De Adventu Messiæ, cap. VI, et ex eo Galatinus, lib. IV, cap. XXIV, et Arianus Finus, lib. VI Flagelli Judæorum, cap. XLVII, censent quartum scelus fuisse, quod Christum, qui justus fuit per excellentiam et antonomasiam, vendiderint triginta argenteis: primum, inquiunt, scelus fuit, quod vendiderint Joseph, Genes. XXXVII, 28, propter quod puniti sunt captivitate Ægyptiaca; secundum, quod Davidem, et in eo Christum spreverint, dicentes: «Non est nobis pars in David,» atque adoraverint vitulos aureos, propter quod puniti sunt captivitate Assyriaca; tertium, quod filios suos immolarint Moloch et idolis, ac Prophetas eos arguentes occiderint, propter quod puniti sunt captivitate Babylonica; quartum, quod Christum vendiderint et occiderint, propter quod plane excisi, et desolatione semper duratura vastati sunt a Tito et Romanis. Verum obstat quod Christus non ab Israele, utpote jam abducto in Assyriam, sed a Juda venditus et occisus sit: quocirca potius Judæ, quam Israeli hoc scelus adscribendum fuisset. Adde quod tempore Christi nec Judæi, nec Israelitæ coluerunt idola, quæ hic vers. 4, in Juda arguit Propheta. Ad litteram ergo loquitur de quolibet justo et paupere, ab Israelitis injuste vendito et oppresso; sed quia inter hos excelluit Christus, quem Prophetæ habent pro scopo, hinc ad Christum quoque videtur acies Prophetæ finaliter dirigi.
Versus 7: 7. THEY CRUSH UPON THE DUST OF THE EARTH THE HEADS OF THE POOR — meaning: They bring down the poor...
Primo enim Prophetæ taxant scelera sui sæculi, deinde sub iis taxant similia posterorum crimina, maxime committenda tempore Christi contra ipsum Christum: Prophetæ enim omnibus temporibus scripserunt hæc oracula. Unde et inter septem gentium scelera, Amos hoc ponit ultimum, quasi maximum: tale enim est venditio et occisio Christi; præsertim quia non legimus Israelitas, alio tempore quam Christi, vendidisse justum et pauperem vere et proprie.
Porro hoc fuit scelus tam Israelis quam Judæ, quia post vastatam ab Assyriis Samariam, Israelitæ cladi superstites fugerunt Hierosolymam, et cum Juda commixti coaluerunt in unam gentem. Nam ab olim, puta a patriarcha Jacob, Israel et Juda, id est decem tribus et duæ, fuerunt quasi fratres; quocirca scelera hic Israeli adscripta, ad Judam quoque pertinent. Quartum enim scelus Damasci, et cæterarum gentium, hic assignatur crudelitas; ergo eadem Judæ quoque assignanda videtur; cumque in oraculo Judæ, vers. 4, illa non inveniatur, ex onere Israelis hoc versu mutuanda est. Id clarius patebit cap. III, 1, ubi S. Hieronymus et alii passim per filios Israel intelligunt tam duas quam decem tribus: Israeli tamen potius, quam Judæ adscribit eam Amos, quia ipse directe et proprie a Deo missus fuit ad Israelem, non ad Judam, ac prophetavit in Samaria et Bethel, non in Judæa et Hierosolyma; unde in sequentibus pergit prophetare contra Israelem. Israelis ergo onus ultimo ponit, illudque aggravat, ut de eo continua serie prophetet.
Sensus ergo est, q. d. Quartum et gravissimum scelus Israelis est: «Quod vendiderit pro argento justum,» id est justam justorum, puta pauperum innocentiam, causam et substantiam, ut eam in judicio adjudicaret divitibus propter pecunias et munera accepta ab eis qui illos illorumque bona injuste invadebant, et a judice sibi dari deposcebant. Venditio ergo hæc justorum, tempore Amos, non fuit ipsorummet justorum, ut censuit Remigius; hoc enim eos fecisse nusquam legimus, sed prædiorum et opum eorumdem, qua scilicet donis judici oblatis pervertebant judicium, ac emebant ab eo sententiam injustam, per quam ipse eis adjudicabat bona pauperum. Ita Chaldæus, S. Hieronymus, Albertus, Lyranus, Clarius, Arias, Vatablus, Ribera et a Castro. Proprie vero quartum hoc scelus Judæ et Israelis est: «Quod vendiderit,» id est venditurus sit, «pro argento,» puta pro triginta argenteis, «justum,» scilicet Christum, qui antonomastice est justus, quia Sanctus sanctorum. Christo enim proprie singula hæc verba competunt, et non alteri; et ad Christum, quasi ad scopum et amorem suum, data vel levi occasione et similitudine, subito avolare solent Prophetæ. Est ergo hic duplex sensus, isque
litteralis, vel potius prior de justis quibuslibet tempore Amos litteralis, posterior de Christo allegoricus. Denique Arabicus vertit: Eo quod posuerunt contra veritatem pro argento et vestimentis, q. d. Quia veritatem et justitiam vendiderunt argento et calceamentis, hoc est vilissimo pretio.
ET PAUPEREM PRO CALCEAMENTIS. — Hebraice est duale נעלים nahalahim, id est pro duobus calceis, sive pro pari calceorum. Perperam R. Salomon, et ex eo Lyranus vertit, pro clausuris, q. d. Sepem qua pauper claudebat agrum, cogebat dives dirui; ut ejus agrum invaderet, et suo, qui vicinus erat, copularet. Nam Septuaginta, Chaldæus et alii passim nahalahim vertunt, calceos. Remigius proprie id accipit, censetque Israelitas vendidisse pauperes in servos vicinis gentibus, vel ipsis etiam Israelitis, idque vilissimo pretio, puta pro pari calceamentorum. Hoc scelus injure vocatur plagium, quo scilicet homo liber rapitur venditurque in mancipium; quod proinde lege divina morte punitur, Exod. XXI, 16: «Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.» Lege vero civili, puta lege Flavia, punitur verberibus et plagis, a quibus reus dictus est plagiarius, et crimen plagium. Verum hoc jam refutavi, neque verisimile est hominem liberum ab eis tam vili pretio, puta duobus calceis, venditum fuisse.
Versus 8: 8. AND UPON GARMENTS TAKEN IN PLEDGE THEY RECLINED BESIDE EVERY ALTAR.
Melius ergo alii censent pauperem hic dici venditum, eo quod ejus jus, causa et substantia sit vendita. Sic enim vulgo dicimus hominem vendi, dum in judicio vel extra judicium ejus status vel jura venduntur. Ita S. Hieronymus, Clarius, Vatablus, Arias et alii paulo ante citati. Nota adagium, pro calceamentis, id est exiguo et vili pretio. Sic vulgo etiamnum dicitur: Non pluris eum facio quam meos calceos: tanti eum æstimo, quanti veteres calceos; pro calceis istud dabo. Ita S. Hieronymus. Sic Christus a Judæis venditus est vili pretio, puta triginta argenteis, qui totidem florenos Brabanticos, ut aliqui; vel, ut alii, dimidiam eorum partem, puta quindecim florenos Brabanticos conficiunt; florenus Brabanticus continet quatuor julios: quindecim ergo floreni faciunt sexaginta julios, puta quinque aureos. Annon hoc vile pretium, quo Dominus universorum æstimatus et venditus est? Minus recte Theodoretus sic exponit, q. d. Judices, advocati et procuratores ita affligebant pauperes causam suam agentes, ut cum non haberent quod pro stipendio eis solverint, sordida avaritia et tyrannide calceos eis exuerent et raperent. Et Clarius, q. d. Dives, invadens agrum pauperis, cogebat illum renuntiare juri suo extracto calceo, juxta morem Israelitarum, qui narratur Ruth IV, 7. Denique Arabicus vertit: Fecerunt pauperem loco calceamentorum, hoc est, vili æstimaverunt, non pluris fecerunt quam veteres calceos, ut vulgo dicitur.
7. QUI CONTERUNT SUPER PULVEREM TERRÆ CAPITA PAUPERUM, — q. d. Depriment pauperes in judicio, ut causa cadant; quin et extra judicium eosdem dejiciunt et conculcant, æque ac conculcatur mancipium, vel bestia, quæ in pulverem dejicitur, ibique caput et capillos opplet luto et pulvere, ut videatur tota esse pulverulenta. Ita S. Hieronymus. Nota divitum fastum et sævitiam in pauperes. Nam, ut recte advertit P. Pineda, lib. VI De Rebus Salomon. cap. XX, num. 14, apud insolentissimos divites Israelis res non erat insolens, ut obvios pauperes pro ludibrio pessumdarent, et injecto opprimerent pede, ac tantum non suffocarent, animamque extorquerent. Unde Septuaginta vertunt: Conculcabant super pulverem terræ, et pugnis percutiebant in capite mendicum; Vatablus vero et Tigurina: Anhelabant super pulverem terræ in caput tenuium, q. d. Desiderant opprimere pauperes, quos libenter vident projici in terram et luto oppleri; Chaldæus: Qui contemnunt quasi pulverem terræ caput mendicorum; alii: Qui absorbent quasi pulverem terræ caput pauperum; hebraice enim שאל sçaaph significat respirare, attrahere, anhelare, optare, inhiare, absorbere. Ita Pagninus, Marinus, Forsterus, et alii in Lexicis.
ET VIAM HUMILIUM DECLINANT, — q. d. «Viam,» id est jus, rem et causam pauperum in judicio ob munera subvertunt, literaque et victoriam diviti munera danti transcribunt. Ita Theodoretus, Vatablus et Arias. Unde Chaldæus vertit: Et jus obscuriorum pervertunt. Secundo, generalius, q. d. «Viam,» id est consilia, instituta, conatus pauperum subvertunt, eosque cogunt incepto desistere, illisque sua potentia et iniquitate omnis boni aditum et viam præcludunt. Tertio, simplicius et magis connexe ad præcedentia: «Viam humilium,» id est humiles et pauperes viatores, ut sit hypallage, «declinant,» id est dejiciunt, et in terram prosternunt, ac conculcant. Hoc enim apte respondet priori hemistichio, quo dixit: «Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum.» Solent enim Hebræi, in rhythmis præsertim et carminibus, posteriori hemistichio idem aut quasi idem dicere, quod dixerant priori. Simile est Job XXIV, 3: «Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.» Ubi vide P. Pinedam, qui decem expositiones illius æque ac hujus loci affert.
Aliter S. Hieronymus, q. d. «In tantum elevantur superbia, ut nolint cum humilibus ambulare vel agere;» et Lyranus, q. d. Cum in via occurrunt pauperi, ex fastu cogunt eum sibi cedere, et de via declinare. Mystice Albertus, q. d. Pauperum bona diripiunt, itaque cogunt eos vel per impatientiam, vel per indigentiam a via virtutis et justitiæ declinare ad furta aliaque scelera, ut victum sibi comparent. Primus sensus est litteralis et genuinus: via enim in Scriptura sæpe rem, negotium, jus et causam significat.
Notent hæc judices et advocati, qui pauperes opprimunt, cum ex juramento eos tueri, imo ex officio causam eorum gratis agere teneantur. Audiant fulmen Dei, Deuteron. XXVII, 19: «Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli, et viduæ. Et dicet omnis populus: Amen.» Recte S. Ambrosius in sermon.: «Juste advocato dicitur: Redde quod accepisti, quoniam contra veritatem fecisti, iniquitati adfuisti, judicem fefellisti, justam causam oppressisti, de falsitate vicisti.» Cassiodorus in Psalm. LXXIII: «Hi, ait, sunt in conviviis scurræ, in exactionibus harpyiæ, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri. Hi sunt, quorum si nares afflaverit cujusquam rubiginosi aura marsupii, confestim videbis illic oculos Argi, et manus Briarei, et Sphyngarum ungues, et perjuria Laomedontis, Ulyssis argutias, Sinonis fallacias, fidem Polymnestoris, et pietatem pigri Leonis adhiberi.» Et Alanus, lib. De Conquestione naturæ: «Si quis armatus est pecunia, tanquam loricis argenteis, torrentis impetum Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeæ, versipelles Ulyssis vilipendit astutias. In tantum enim habendi fames incanduit, ut dialecticæ muta sit subtilitas, rhetoricæ languescat civilitas, ubi nummorum perorat pluralitas. Nummus vincit, nummus regnat, nummus imperat universis.» Hæc de rabulis litigiosis, avaris et iniquis: veri enim advocati juris tutores, pauperum patroni, novi Ivones sunt.
ET FILIUS AC PATER EJUS IERUNT AD PUELLAM (eamdem, ut habent Septuaginta. Notat Israelitarum incestum, quod filius socru, id est uxore patris, vel potius pater nuru, id est uxore filii abuteretur, inquit S. Hieronymus, Remigius, Hugo et Lyranus, aut certe eamdem puellam et meretricem haberet uterque pro concubina: itaque) VIOLARENT NOMEN SANCTUM DEI, — exponendo illud infamiæ et ludibrio gentilibus dicentibus: Ecce quam spurci et obsceni sunt Israelitæ; quam spurca ergo eorum fides et religio sit oportet: et qualis eorum Deus, qui ista tolerat, nec punit! Hujus blasphemiæ causam dabant suo incestu Israelitæ.
Versus 9: 9. Yet I destroyed the Amorite — meaning: I, with Joshua as leader, expelled the Amorites from...
8. ET SUPER VESTIMENTIS PIGNORATIS ACCUBUERUNT JUXTA OMNE ALTARE. — Israelitæ cœnaturi, vel convivaturi non sedebant ad mensam, sed juxta eam discumbebant, id est jacebant in lectulis, qui inde cœnatorii dicebantur. Ita discubuit in lectulo Christus in domo Simonis Leprosi, cum a tergo ei Magdalena pedes lacrymis suis lavit. Taxat ergo eos quod immolantes victimas vitulis aureis in Dan et Bethel, ex iisque deinde juxta altare epulantes, discumberent in lectulis et vestibus, quas a pauperibus, præsertim nolentibus edere hosce vitulos, vi extorserant, quasi pignora pro debitis: aut quod iis divenditis ex pretio victimam et epulum instruerent: unde ad illud accumbentes, censebantur ad vestes pauperum pignoratas discumbere, et super iis epulari; cum tamen Deus jussisset pignus pauperi ante noctem reddi, Deuter. XXIV, 12. Ita Hebræi, et ex eis S. Hieronymus, Lyranus et Vatablus. Peccabant ergo dupliciter: primo, quod has vestes eriperent pauperi; secundo, quod iis colerent idola. Ita Sanchez.
Aliter Septuaginta, qui per accubitum intelligunt concubitum: Vestimenta, inquiunt, eorum ligantes funibus, περιπετάσματα, id est velamina, faciebant adhærentia altari, ut nemo eos ibi in idolio concumbentes et fornicantes videret. Sic enim Beelphegor colebant fornicando juxta ejus idolum et altare, ut patet Numer. XXV, 1. Ita Septuaginta explicat S. Hieronymus et Theodoretus. Unde Syrus et Arabicus vertunt: Colligaverunt vestimenta sua funibus, et fecerunt incessus coram templo meo, et biberunt vinum cum lusu in domo deorum suorum.
Denique Clarius censet eos dormiendo in vestibus hisce in pignus acceptis, captasse oraculum, uti Græci dormientes in pelle arietis Jovi immolati, captabant ejus responsum, teste Herodoto, lib. VIII. Talia fuerunt lectisternia Gentilium in fano Serapidis, Æsculapii, Podalyrii et aliorum, quibus incubantes somnia captabant, de quibus P. Delrio, Disquisit. Magic. lib. IV, cap. III, Quæst. VI. Huc accedit explicatio Martini de Roa, lib. II Singul. cap. IX, qui per vestes pigneratas accipit sacras, quibus se suis diis devovebant et consecrabant. Erant hæ vestes, inquit, quæ quasi pignus devotionis, aut initiationis, diis consecrabantur; aut quæ ipsi initiati devotique tanquam insigne ejus numinis, cui sese dicaverant, gestabant. Sic ait Cicero Philipp. XIV: «Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari solet,» id est tanquam suum, sibique devotum et debitum usurpare. Et Suetonius in Claudio, cap. X: «Primus Cæsarum, inquit, fidem militis etiam præmio pigneratus,» id est quasi pignore sibi obligans. Et Seneca, lib. III De Benef. cap. IV: «Nemo non victuram in animo suo memoriam dixit, nemo non deditum se et devotum professus est, et si quod aliud humilius verbum, quo se oppigneraret, invenit,» id est quod se illi consecratum aut devotum significaret. Simili modo erant hæ vestes diis eorum oppigneratæ, per easque seipsos diis suis oppignerabant et devovebant.
Versus 11: 11. AND I RAISED UP PROPHETS FROM AMONG YOUR SONS — meaning: I filled your sons with the spirit of...
Subdit tamen Roa pignora hic potius judicialia significari, quæ jurisperitis ea dicuntur, in quorum possessionem quis a judice mittitur: sive quæ aliquo jure cuipiam adjudicata attributaque sunt, esto injuste, uti hic fiebat. Ergo vestis pignerata non est aliud quam vestis damnatorum,
Versus 12: 12. AND YOU GAVE THEM WINE TO DRINK.
uti vinum etiam damnatorum, de quo sequitur. ET VINUM DAMNATORUM (quos per calumniam et vim damnarant ad spolium, vel ad mortem. Unde Septuaginta vertunt: Vinum de calumniis bibebant; Chaldæus: Bibebant vinum rapinæ, utique expressum ex oppressione et conculcatione pauperum) BIBEBANT IN DOMO DEI SUI, — q. d. Pauperes, præsertim Dei veri cultores, nec in Dan et Bethel, sed in Jerusalem sacrificantes, calumniis et falsis testibus circumventos damnabant, bonisque mulctabant, ex quibus instituebant symposia, seque inebriabant in suis idoliis, quasi hac idololatria, calumnia, rapina et ebrietate deos suos, honoraturi, et Deum verum Judæorum offensuri.
Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Lyranus et Vatablus. Paulo aliter P. Prado in Ezech. XXIII, 31: Bibebant, ait, vinum damnatorum, id est vinum generosum, delicatum, pretiosum, quale propinari solet damnatis a familiaribus et amicis, ut animosius tolerent cruciatus, et supremum mortis agonem; quasi sola gula et ebrietas hic eis improperetur. Verum prior sensus simplicior, plenior et nervosior est. Simile scelus impiis improperat, Job cap. XXIV, 6: «Agrum, ait, non suum demetunt, et vineam ejus quem vi oppresserunt vindemiant,» uti fecit Achab in agro Naboth, III Reg. XXI. Porro ex damnatorum bonis olim diis sacrificari consuevisse docet Servius in illud Æneid. IV: Simul Divum templis indicit honorem. «Indici, inquit, dicuntur, quia paupertas majorum ex collatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum; unde et supplicia dicuntur.» Ac D. Isidorus, lib. VI, ex Festo: «Supplicationes, ait, quæ sunt de bonis passorum supplicia.» Hinc etiam sacer homo, sacra bona, et sacrum pro exsecrando sumptum, quia sacræ res de bonis exsecrandorum fiebant. Audi rursum Isidorum, et ex eo Martinum de Roa, lib. II Singular. cap. IX: «Supplicium proprie dicitur non qui quoquo modo punitur, sed ita damnatur, ut bona ejus consecrentur, et in publicum redigantur. Nam supplicia dicebantur supplicamenta, et supplicium dicitur de cujus damnatione delibatur aliquid Deo: unde et supplicare.» Vinum ergo damnatorum est, quod ex damnatorum mulcta et supplicio comparabatur; ex quo diis sacrificare, ac proinde convivari etiam peracto sacrificio veteres consuevere.
9. Ego autem exterminavi Amorrhæum, — q. d. Ego, duce Josue, Chananæa expuli Amorrhæos, aliasque sex gentes ejus incolas, eamque dedi vobis, o Israelitæ: hæccine ergo mihi rependitis? Recenset beneficia eis præstita, ut eorum ingratitudinem et apostasiam acrius arguat. Nominat Amorrhæos præ cæteris: quia hi tam statura et robore, quam sævitia et scelere superabant cæteros Chananæos: inde dicti sunt Amorrhæi hebraice, id est loquentes, sive famosi et frequenti sermone celebrati, ait S. Hieronymus. Unde subdit: Cujus altitudo cedrorum, altitudo ejus, — q. d. Amorrhæi alti et proceri erant instar cedri, q. d. Erant gigantes. Est hyperbole: et hebraismo redundat pronomen ejus. Simile est illud Virgilii: Abietibus juvenes patriis et montibus æquos.
ET FORTIS IPSE (populus Amorrhæus) QUASI QUERCUS. — De qua Seneca in Hercule Oetæo: Gemit illa multo vulnere impresso minax, Frangitque cuneos, resilit excussus chalybs; Vulnusque ferrum patitur, et truncum fugit. Sic Lucanus, lib. I, Pompeium assimilat quercui: hæc enim est fortitudinis symbolum, ait Pierius hierog. 51. Sic et Philo, ait S. Hieronymus, Esau vocat δρύινον, id est quercinum, roboreum, quasi ex quercu excisum: imo Festus a robore, id est quercus, robur dictum putat. Sensus ergo est, ait Ruffinus, q. d. «Sylvam gentium longa jam ætate prævalidam, ita celsis verticibus comminantem, et profundis radicibus innitentem, sedulus quasi castrorum metator excidii, ne habitationis levia saltem impedimenta sentirent. Quidquid ergo roboris fuerat, stirpitus amputavi.»
ET CONTRIVI FRUCTUM EJUS DESUPER, ET RADICES EJUS SUBTER, — q. d. Penitus hunc populum everti, instar cedri, cujus tam sursum rami quam deorsum radices succiduntur. Perstat enim in metaphora et similitudine cedri. Porro per ramos et radices accipi possunt filii et patres. Deus enim volens gentem et stirpem tam impiam radicitus delere, jusserat Mosi et Josue, ut Chananæos omnes, etiam pueros et infantes, occiderent, itaque omne eorum semen abolerent, Deuter. VII, 2; Josue VI, 21; Sapient. XII, 11, ubi Chananæi vocantur «semen maledictum.» Ita Theodoretus, Remigius et Arias.
11. ET SUSCITAVI DE FILIIS VESTRIS IN PROPHETAS, — q. d. Filios vestros implevi spiritu prophetiæ, fecique Prophetas, eaque ratione tam filios vestros, quam vos in filiis evexi et honoravi. ET DE JUVENIBUS VESTRIS NAZARÆOS. — Repete «suscitavi.» Nazaræi erant quasi religiosi legis veteris, qui, ut Deo melius vacarent, ex voto abstinebant vino, et gestabant cæsariem intonsam, ideoque dicti sunt nazaræi, id est separati a mundo, et addicti Deo. Unde S. Nazianzenus, orat. in laudem S. Basilii, religiosos nostros vocat nazaræos. Vide dicta Num. VI. Nota hic nazaræatum, id est statum Religionis, et vocationem ad eam, vitamque in ea, esse opus Dei, quod nec nisi Deo auctore, suscipi, nec nisi eo adjutore, retineri potest. Insuper eamdem esse magnum Dei donum quo Deus honorat familias eisque benedicit, dum filios earum in eum sibi, quasi in suam familiam, adsciscit, eosque facit quasi aulicos aulæ suæ cœlestis, ut merito parentes hoc Dei donum in filiis impedire et evertere non debeant, nisi Deo ingrati esse, eique resistere velint; sed potius de eo sibi gratulari, Deoque gratias agere, ac filios eo impellere, eosque Deo eorum creatori offerre, imo reddere, uti docent S. Basilius in Ascet., S. Chrysostomus lib. III Contra Vituper., vitæ monast., S. Ambrosius lib. I De Virgin., S. Bernardus, epist. 111. Vide P. Platum, lib. III De Bono status religiosi, cap. XXXV, et lib. II, cap. XII, XIII, XIV, XV, XVI, et XIX.
12. ET PROPINABITIS EIS VINUM. — Ita legunt omnes codices Latini, Græci et Hebræi in præterito. Unde in Romanis vitio typographico irrepsisse videtur: Propinabitis et mandabitis, in futuro. Taxat enim præterita eorum scelera, nimirum quod nazaræis contra votum et professionem eorum, propinarint vinum, et Prophetis a Deo missis ad prophetandum mandarint, dixerintque: «Ne prophetetis,» itaque nazaræis et prophetis, ipsique Deo eorum datori non tantum ingrati, sed et hostiliter obluctati fuerint. Qua de causa iratus eis vindictam et excidium horribile comminatur. Notent hæc ii qui Clericos et Religiosos ad sua vota et instituta violanda invitant et sollicitant. Audiant fulmen Dei quod sequitur: «Ecce ego stridebo,» etc.
Ex hoc loco, ait S. Hieronymus, «hæresin suam Tatianus Encratitarum princeps statuere nititur, vinum asserens non bibendum; cum et lege præceptum sit ne nazaræi bibant vinum; et nunc accusentur a Propheta, qui propinent nazaræis vinum.» Eamdem ante sexennium renovavit fanaticus quidam in Hollandia, docens christianis abstinendum esse vino et carne, quod hisce vescens nequeat servare castitatem: sed explosus ab œnopolis et lanionibus, ac a magistratu flagellatus, et in exsilium pulsus, insaniæ suæ pænas dedit.
13. Ecce ego stridebo subter (male quidam codices legunt super: hebraice enim est מן תחת tachat, id est subter; et græce ὑποκάτω, id est subtus) vos. — Pro stridebo hebraice est מעיק meic, quod primo Chaldæus vertit active: Ecce ego adduco super vos angustiam, et angustiis afficiet vos, in loco vestro, sicut angustiis premitur plaustrum onustum manipulis; dum scilicet manipuli fœni vel segetum laxi, ab auriga comprimuntur et stringuntur, ut currus capiat multos, itaque justum onus suscipiat. Verum Hebræi Græci et Latini codices legunt, subter vos, non, super vos, ut dixi. Secundo ergo, alii sic vertunt: Coarctationem, vel compressionem facio subter vos, id est coarctabo et angustiabo vos undique, subtus et supra, sicut auriga densat et coarctat manipulos in curru, tam inferiores, quam superiores, q. d. Multiplicabo densaboque angustias vobis circumquaque, sicut stringuntur et densantur segetes in curru, præsertim imæ, quæ subtus sunt, ut aliis fiat locus pluresque super eos possint injici. Unde Emmanuel et Mariana ex Chaldæo sic exponunt: Stridebo, id est obsidione vos premam, sicut plaustrum premitur et coarctatur plenum manipulis. Hinc et Arabicus Alexandrinus vertit: Ego dereliquam vos ut plaustrum volvens. Tertio et optime vertit Noster, cui consentit Tigurina, quæ sic habet: En ego onustus nimium premor, strideoque sub vobis, perinde ac plaustrum onustum manipulis premit ac gemit; quod explicans Vatablus: Conqueritur, inquit, Deus de Israelitis, quod cum onerent peccatis et sceleribus suis: hinc sequitur quod et Deus eos in angustias ducturus sit, e quibus eluctari non possint. Et R. Abraham: Non est robur, ut feram vos; sed gemo sub onere, juxta illud Isaiæ, cap. I, 14: «Laboravi sustinens.» Et cap. XLIII, 24: «Servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.»
Optime S. Hieronymus: «Idcirco, inquit, sicut plaustrum stipulæ vel fæni onere prægravatur et stridore et sonitu longe exululat; sic ego peccata vestra ultra non sustinens, et quasi stipulam tridens incendio, clamabo et dicam: Peribit fuga a veloce,» etc. Hinc Syrus vertit: Ecce ego anxius (compressus) sum (ero) subter vos, uti comprimitur (angitur) plaustrum plenum spicis. Et Arabicus Antiochenus: Ego deflectar ne sim vester judex, modo quo volvitur plaustrum plenum arundinibus.
Versus 14: 14. And flight will perish from the swift.
Vox ergo stridebo, tria significat. Primo, Deum quasi gravatum mole peccatorum Israelitarum sub iis gemere; unde ait, «subter vos.» Secundo, indignari et stridere, ac diras omnes impiis cum excidio intentare; stridor enim est is qui sequitur: «Peribit fuga a veloce,» etc. Tertio, «stridebo,» id est stridere faciam, premam, affligam vos ut strideatis. Hebræum enim meic est conjugationis hiphil, ac proinde plane activum. Unde Chaldæus et alii vertunt, coarctabo vos, nimirum per Salmanasar et Assyrios, qui obsidebunt et vastabunt Samariam. Quocirca Ribera recte sic exponit: «Stridebo subter vos,» id est in terra vestra audiri faciam magnum stridorem, molestissimum auribus vestris sonum; puta clamorem hostium vincentium et exsultantium, ululatum vero vestrorum civium occumbentium, vulneratorum, captivorum. Ergo τὸ stridebo, non tam est vox stridor Dei sub onere gementis, quam indignantis, vindicantis et punientis. Gemitus enim in Deo non est signum animi fracti, aut imbecilli; sed infensi, sese intendentis, et excitantis ad plagas. Aliter enim gemit qui gravius portat onus quam vires ferant; aliter gladiator aut lignator, qui tunc gemunt, cum se ad firmitatem et conatum intendunt: ille ut hostem feriat, hic ut quercum securi dejiciat. Sed in Deo videre est utrumque
et gemitum ac stridorem ex fastidio, et ex offensione suspirium, quo se Dominus excitat ad anhelatam plagam, ait Sanchez. Rursum «stridebo» significat Deum hic comparari plaustro, non tam quatenus ipse hostes instar plaustri onusti premit et calcat, uti putant Aben-Ezra, Lyranus et Palacius, quam quatenus instar plaustri fœno onusti, quod ex fœni levitate nunc in hanc, nunc in illam partem inclinando conquassatur, fremit et stridet. Ubi nota strepitum hostium, armorum, præliorum et bellicæ vastitatis, recte comparari stridori plaustri, quod re levi, puta fœno, vel stipula onustum magis stridet, quam si lapidibus oneretur: lapides enim magis premunt, stringunt, onerant, ideoque firmiter degravant plaustrum, ejusque succussionem et stridorem impediunt: contrarium per omnia facit fœnum. Simul apposite voluptates peccatorum recte comparantur rebus levibus et vilibus, puta fœno et stipulæ, quæ statim marcescunt, arescunt, a vento rapiuntur, igne consumuntur: pari enim modo voluptates transeunt, marcescunt, et igne gehennæ comburuntur. Rursum pro fæno hebraice est עמיר amir, id est manipulus, id est manipuli, quibus significatur multitudo peccatorum: «Hoc est fænum, ait S. Hieronymus, de quo Propheta, Psalm. CXXVIII: Fiant sicut fænum ædificiorum,
Versus 15: 15. THE HOLDER OF THE BOW WILL NOT STAND — meaning: The archers of the Israelites, who fight by...
quod priusquam evellatur exaruit. Et: Omnis caro fœnum: stipula autem illa est, super cujus incendio flebiliter propheta Michæas, cap. VII, complorat dicens: Heu mihi! quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, etc. Hoc est fænum, et stipula, de quo et Apostolus loquitur I Corinth. III: Ligna, fænum, stipula uniuscujusque opus manifestum fiet; quoniam in die Domini in igne revelabitur.» Quocirca aliqui apud Vatablum sic vertunt: Ecce ego gemere faciam (vos) sub vobis, id est in locis vestris, vel stridere vos faciam, scilicet sub onere tribulationum. Meic enim significat ita aliquid premere, arctare, gravare tot ponderibus et angustiis, ut res pressa et oppressa sub iis gemat et strideat instar plaustri nimis onusti. Et τὸ sub vobis, vel subter vos; Hebræis idem est quod in loco vestro, ut patet Exodi XVI, 29, Habacuc III, 16, et alibi. Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Lyranus et alii. Consentiunt Septuaginta, qui vertunt: Ecce ego volvo (angustias et tribulationes) subter vos (in loco vestro) sicut volvitur plaustrum plenum stipula; ita ut eas fugere et effugere non possitis. Unde subdit: «Et peribit fuga a veloce,» etc. Ita Theodoretus. Et S. Hieronymus: «Volvere, inquit, se subter eos sicut plaustrum comminatur Deus, fœno vel stipula prægravatum, ut quia frumentum non habent quod in horrea condatur, fænum eorum et stipula incendio concremetur.» Simili modo «stridula plaustra» dixit Ovidius, lib. III Trist. eleg. 12, et Virgilius, lib. VIII Æneid.: Striduntque cavernis Stricturæ chalybum.
Versus 16: 16. THE STOUT OF HEART AMONG THE MIGHTY WILL FLEE NAKED.
Et IV Georg.: Stridere apes utero et ruptis effervere costis. Et Æneid. lib. I: Cardo foribus stridebat ahenis.