Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Minatur Deus Israelitis, quod Assyrii levabunt eos in contis, et reliquias eorum in ollis ferventibus. Deinde ob impura et sacrilega eorum sacrificia ait se eos percussisse sex plagis, scilicet fame, siccitate, vento urente, aurugine, eruca, peste: denique pene eos subvertisse sicut Sodomam, eos tamen hisce plagis nihil meliores effectos, nec rediisse ad se. Quocirca dira et extrema quæque illis intentat additque: Præparare in occursum Dei tui, qui creat montes, ventos, nebulas, etc.
Textus Vulgatae: Amos 4:1-13
1. Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ: quæ calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus. 2. Juravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in
Versus 1: 1. HEAR THIS WORD, YOU FAT COWS.
suuntur; pretiosæ (uti sunt effigies aureæ et gemmeæ in casulis) a divitibus ornatus et splendoris ergo; rudes et viles a pauperibus necessitatis causa. Laceris enim stragulis, lectis et vestibus pauperes assuunt partes, puta plagulas, ut rupturam sarciant, præsertim ad angulos: ibi enim facilius ob affrictum parietis aliarumque rerum, franguntur. Plaga ergo lectuli est angulus lectuli pauperis, assumento resarciti, et, ut S. Franciscus dicere solet, rappeciati. Pauperes enim lectos habent non integros, sed plagulis tum majoribus, tum minoribus consarcinatos instar centonum. Quare dormire in plaga lectuli, idem est quod dormire in centone, aut potius in assumento et latere centonis, ita ut in altero lecti latere dormiat alius, vel plures. Sensus ergo est, q. d. In Samariæ excidio salvabuntur soli pauperes et miseri, qui in centonibus gregatim ob paupertatem dormiunt.
ET IN DAMASCI GRABATO. — Sicut Samariam lectum, sic Damascum vocat grabatum: quia Israelitæ vexati ab Assyriis, miseri et afflicti confugiebant Damascum, ibique quasi ægri in lecto secure quiescebant, seque recreabant. Damascus ergo iis afflictis, fessis et ægris erat quasi lectus; ita S. Hieronymus, Rupertus, Remigius, Hugo et alii. «Ut quomodo qui fessus est refocillatur in lectulo, sic illi fractas vires vicinæ gentis (Damasci) auxilio roborarent,» ait S. Hieronymus.
Perperam recentiores, ut R. David, Pagninus et alii, hebræum דמשק dammescee, id est Damasci, accipiunt non ut proprium, sed ut appellativum, quasi compositum ex ד de, et מסק mescec: mescec autem significat tibiam vel crus. Unde vertunt, in crure, id est pede vel sponda lecti; aut, ut Arias, in lecto mobili et agitabili, ut ejus agitatione ægro somnus concilietur, uti matres agitant cunas infantium, ut hoc motu ipsi somnum concipiant. Unde ipse exponit, q. d. Assyrii iis solis parcent, qui ex gravi longaque infirmitate decumbentes in lectulis, seipsos movere, et ab una parte in aliam convertere non poterunt, sed instar puerorum moveri et converti ab aliis debeant. Perperam inquam: nam hebraice non est mescec, sed dammescee, quod non aliud quam Damascum significat, uti vertunt Septuaginta, Chaldæus, Noster et alii. Adde ד de Hebræis non esse articulum, nec solere præfigi nominibus.
Tropologice, lectus avari est mammona, lectus superbi honor, lectus gulosi mensa opipara, lectus luxuriosi cubilia et impudicitiæ, lectus acedi torpor et somnus. Nam «sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo,» Proverb. cap. xxvi, 14. Hi lecti varios habent angulos et stragula mollia, quæ quisque sibi fingit, captat et adaptat.
ex Israel, scilicet ii qui profugerint in Jerusalem ad alas Dei et Ezechiæ regis, vel in Damascum ad alas Syrorum. Tertio, Vatablus, q. d. Cladem Assyriacam pauci effugient, scilicet ii duntaxat qui post lectum in angulo se absconderint: aut ægroti, qui in lectis decumbentes sua egritudine movebunt Assyrios, ut iis parcant, q. d. Assyrii parcent solis miseris, qui adeo pauperes erunt, ut bini vel terni in lecto, aut non tam in lecto, quam in parte et angulo lecti requiescere cogantur.
Quarto, Septuaginta pro in plaga lecti et Damasci grabato, vertunt, contra tribum et in Damasco, «ut juxta tropologiam referamus tribum (Hebræum enim מטה mitta lectum; sed, si legas alio puncto מטה matte, virgam et tribum significat) ad Judam, et Damascum ad vocationem gentium, de quibus unus grex factus est Domini: cujus sæpe oves leonum feritas laniat, de quorum faucibus vix duo crura, aut extremum aufertur auriculæ,» ait S. Hieronymus.
Quinto, probabiliter P. Prado in Ezech. xxiv, 40, hæc accipit de lectulis mensalibus, q. d. Qui habitant (quiescunt) «in Samaria in plaga lectuli,» id est, qui primos habent discubitus in lectis stratisque inter convivas. Nam pro plaga hebraice est in angulo lecti, id est in capite, in loco primario. De quibus rursum dicit cap. vi, 4: «Qui dormitis (cubatis) in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris.»
Ex his omnibus maxime genuina videtur tertia explicatio, tum quia vox plaga, vel angulus «lectuli» ac vox grabato, significant hæc ad pauperes et ægros pertinere. Hi enim jacent in grabatis et angulis; tum quia hi recte comparantur cum duobus cruribus, et extrema auricula leoni ereptis; alioqui enim non constabit similitudo Prophetæ, ejusque vis et nervus, nisi his duo crura et extremum auriculæ adaptes. Sensus ergo totius hujus versiculi est hic: Sicut pastor de vervece aut vitulo a leone devorato eripit, servatque duo crura, id est in lecto Damasceni operis et artificii, vel in lecto Damascenis stragulis instrato.
aut extremum auriculæ, ab illo carnibus jam satiato, utpote ossea et insipida neglecta, ut ea ad herum deferat, quo demonstret vitulum non a se subductum, sed a leone laniatum: ita ex tota Samaria quasi e corpore politico, duo vel tres, id est pauci duntaxat cladi illius eripientur, iique viles et inutiles, puta pauperes macie confecti, ut sola crura ossea habere videantur; et ægri, qui bini vel terni in ejusdem lecti et grabati lateribus decumbant, sive in Samaria, sive in Damasco. Ita a Castro. Quocirca forte idcirco Interpres pro hebræo פאת, id est angulus, vertit plaga, quæ et latus, et vulnus morbumque significat, ut innueret eos in latere lectuli decumbere ex vulnere et morbo, q. d. Salvabuntur ii qui ex plaga vulneris et morbi decumbunt in plaga, id est in latere et angulo lectuli. Proprie plagæ, vel plagulæ sunt commissuræ, sive assumenta, quæ tapetibus, casulis, stragulis, lectis, vestibus attexuntur vel assuuntur.
(1) Verba ובדמשק ערש, oubi damesceq ares, obscura sunt. Dammescey vel pro nomine proprio, vel appellativo sumunt interpretes. Qui nomen proprium esse statuunt, in diversas partes abeunt: præferenda autem ea videtur explicatio quæ cum Vulgata in Damasci grabato vertit, id est in lecto Damasceni operis et artificii, vel in lecto Damascenis stragulis instrato. Huic interpretationi quidem obstat, quod Hebræi genitivos non præponere solent, nec enim dicunt, hominis filius, sed filius hominis; deinde Damascus hebraice scribitur damescey, hoc autem loco scribitur dimesceq, ut jam monuit Petrus de Figueiro; interim tamen omnes antiqui interpretes ceu nomen proprium דמשק demesceq acceperant. Qui demesceq ceu nomen appellativum capiunt e fontibus arabicis ita exponunt: primo sericum, peculiariter album, imprimis genus illud, quod ex ruptis bombycum telis loculisve in fila attenuatum; secundo, et ipsa bombycum tela in ovi formam neta; tertio, pannus sericus (Isai. III, 24; II Reg. vi, 14), quin et linum, II Reg. II, 18. Quamcumque vero assumas ex his interpretationem, sensus est: Israelitæ qui nihil timent, et secure ac molliter vivunt, peribunt. Usque huc Ackermann. Addere libet cum Maurer, hic pannus Damascenus, in quo jacent, id est sericus artificiose textus, qui hodieque in linguis occidentalibus ab urbe Damasco denominatur (angl. et dan. Damask, ital. Damasco, gall. Damas, germ. Damast).
13. AUDITE, — vos, o populi, ait S. Hieronymus, vel potius vos, o Prophetæ, cladem ad quam non ego, sed Deus per os meum destinat domum Jacob, id est posteros Jacobi sive Israelis, puta decem tribus earumque aras et delubra, in quibus colunt vitulos aureos in Dan et Bethel. Ita Albertus, Hugo, Arias et Vatablus. Unde Septuaginta habent: Sacerdotes, audite. Sed recte notat S. Hieronymus: «Puto, inquit, Septuaginta ipsum verbum posuisse, quod quidam non intelligentes, pro ערש arese legerunt כהנים, id est sacerdotes. Ares enim noster Interpres et alii ad versum præcedentem referunt, vertuntque lectulum; sed Septuaginta huc referunt, retinentque ut nomen proprium.
ET CONTESTAMINI, — id est contestando Deum, eumque in testem vocando prædicate et prædicate instans eis exitium, nisi ab idolis et sceleribus resipiscant.
13. ET PERCUTIAM DOMUM HIEMALEM CUM DOMO ÆSTIVA. — Ita et Aquila, Symmachus et Theodotion. Verum Septuaginta vertunt: Domum pinnatam, eo quod ostiola habeat per fenestras, et quasi pinnas ad magnitudinem frigoris repellendam, ait S. Hieronymus, qui hac re significari putat Israelitas deliciosos «tantarum fuisse opum, ut duplices haberent domos, hiemales et æstivas, quarum aliæ (hiemales) versæ essent ad Aquilonem, aliæ (æstivæ) ad Austrum, ut pro varietate temporum, frigoris et caloris cœlique temperiem providerent.» Sic Jerem. xxxvi, 22, Joakim dicitur fuisse in domo hiemali mense nono. Ita in Belgio domos æstivas in villis ad delicias comparatas, ob luxum in iis admissum, per bella hæc destruxit et rasit Deus.
Versus 2: 2. THE LORD GOD HAS SWORN BY HIS HOLY ONE.
Mystice idem S. Hieronymus: «Domus, ait, hiemalis erat regnum Israel, in qua frigus erat religionis et cultus Dei, variique ventorum turbines et sæva tempestas: et domus æstiva, Juda et Jerusalem, in qua erat templum, et offerebantur holocausta mane et vespere, et vigebat calor religionis.»
ET PERIBUNT DOMUS EBURNEÆ. — «Legimus Achab regem Israel tantis fluxisse deliciis, ut domum sibi eburneam fecerit,» III Reg. xxii, 39, ait S. Hieronymus, non quod fecerit eam ex ebore solido: unde enim tantum eboris habuisset? sed quod illam ebore incrustarit; hæc enim vocatur domus eburnea, teste Plinio lib. xvi, cap. xliii. Vide Sanchez.
Minatur Deus Israelitis, quod Assyrii levabunt eos in contis, et reliquias eorum in ollis ferventibus. Deinde ob impura et sacrilega eorum sacrificia ait se eos percussisse sex plagis, scilicet fame, siccitate, vento urente, aurugine, eruca, peste: denique pene eos subvertisse sicut Sodomam, eos tamen hisce plagis nihil meliores effectos, nec rediisse ad se. Quocirca dira et extrema quæque illis intentat additque: Præparare in occursum Dei tui, qui creat montes, ventos, nebulas, etc.
1. Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ: quæ calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus. 2. Juravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in
contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. 3. Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus. 4. Venite ad Bethel, et impie agite: ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. 5. Et sacrificate de fermentato laudem: et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate: sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. 6. Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris: et non estis reversi ad me, dicit Dominus. 7. Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit. 8. Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ: et non redistis ad me, dicit Dominus. 9. Percussi vos in vento urente, et in aurugine, multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum: oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus. 10. Misi in vos mortem in via Ægypti, percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum: et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus. 11. Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus. 12. Quapropter hæc faciam tibi, Israel: postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israel. 13. Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ, Dominus Deus exercituum nomen ejus.
1. AUDITE VERBUM HOC, VACCÆ PINGUES. — Hebraice vacca Basan. Ita Septuaginta, Theodotion, Aquila et Hebræi passim. Verum quia regio Basan, pascuis opima, pingues alebat boves et vaccas, ut patet Deuter. cap. xxxii, 14; hinc recte vertit Noster, «vaccæ pingues;» et Symmachus, boves saginatæ; alii, vaccæ lascivientes. Jam Theodoretus per vaccas accipit mulieres Samariæ lascivas, rapaces et imperiosas. «Vaccas, inquit, Basanifides, mulieres vocat luxu et voluptatibus diffluentes. Ejusmodi enim erant vaccæ Basanifides, ob pabuli copiam exsultantes. Unde fiebat ut bona tenuiorum in rem suam converterent (uti vaccæ depascebantur prata Basan), atque viris quibus ex divina lege subditæ erant, imperare non vererentur, in ordinemque eos redigi juberent: qualis fuit Jezabel, viro (Achab) tanquam mancipio utens.» Sic et Lyranus, Arias et Vatablus. Est enim vacca muliebris ingenii, petulantiæ et salacitatis symbolum. Unde Ælianus, lib. IV, cap. xlv, scribit in Ægypto vaccam, simul et Venerem religiose coli, eo quod vacca affinitatem et convenientiam cum dea habere existimetur: quin et vacca Veneri in Ægypto immolabatur, ait Giraldus in Syntagm.; nam, ut ait Columella, lib. vi, xgav, vaccæ «post vernam pinguedinem gestientes, et pabuli nimietate exhilaratæ lasciviunt.» Insuper «vacca, quamvis plena fœtu, non expletur libidine.» Quocirca Amos hic describere videtur familias et domus impiorum, quæ sunt «sicut congregatio taurorum in vaccis populorum,» Psalm. lxvii, 31.
Melius S. Hieronymus, Ruffinus, Rupertus, Albertus, Glossa, Hugo, Clarius et alii censent hæc tam, imo magis ad viros, quam ad mulieres Samariæ spectare: viri enim quia effeminati, lascivi et impudentes, vocantur vaccæ, vel vitulæ populorum, Psalm. lxvii, 31; Osee x, 11, et alibi. Id patet ex sequentibus: «Ecce dies venient super vos,» scilicet viri. Hebræum enim שכם schem masculinum, viros notat: vaccas ergo Basan, vocat opulentos (unde Chaldæus vertit, divites substantiarum), et principes Samariæ, qui bona pauperum depascebantur, tum quia gulæ et ventri erant dediti, tum quia saginæ et mactationi destinabantur. Audi S. Hieronymum: «Loquitur ad principes Israel, et optimates quosque decem tribuum, qui deliciis ac rapinis vacabant, ut audiant sermonem Dei, et non aratores boves, sed vaccas pingues de armento se esse noverint, sive que nutriantur in pascuis Basan, quæ sunt loca herbarum fertilissima, ac per hoc significat eos non agriculturæ, sed immolationi et esui præparatos.»
Porro, cur hi vocentur vacca Basan, tres causas adfert Ruffinus. Prima, quod gloria ipsorum ignominia erat terminanda; Basan enim hebraice confusionem et ignominiam significat. Secunda, quod vox eorum humana in vaccinam, puta in mugitum, præ dolore erat commutanda. Tertia, quia Deus eorum erat venter, ac jugibus vacabant conviviis et symposiis, ideoque, ut ait Psaltes: «Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.» Quartam adde, quod vaccas, puta vitulos aureos, quasi deos coluerint. Unde Rupertus per vaccas Basan accipit sacerdotes Bethel, quæ visibiliter substrati vitulis quos colebant, erant instar vaccarum; invisibiliter vero suas animas tauris infernalibus, id est dæmonibus, prostituebant. Hi enim dicebant principibus: Date nobis victimas et oblationes, quas comedamus et bibamus; nos vicissim vos vestraque peccata expiabimus apud Deum, et excusabimus apud populum.
Tropologice S. Hieronymus: Vaccæ Basan sunt hæretici veneri et gulæ addicti, uti fuerunt Lutherus, Calvinus, Bucerus, etc. Item divites et nobiles insolentes et rapaces, qui ex aliorum, præsertim pauperum, bonis se ditant, iisque luxuriantur.
QUÆ DICITIS DOMINIS (puta regibus et principibus) VESTRIS: AFFERTE, ET BIBEMUS, — q. d. Afferte spolia pauperum, ut inde vobiscum epulemur et compotemus; vel, ut S. Hieronymus: «Date nobis, et bibemus, id est jubete tantum, et nos cuncta vastabimus,» id est diripiemus, inquit Chaldæus, ut lictores, vel ut ebrii absorbebimus. Nam «voce: bibemus, ebrietatem eorum significat in vino atque luxuria, quæ statum mentis evertunt,» ait S. Hieronymus.
Versus 3: 3. AND THROUGH THE BREACHES (of the wall of Samaria, which will be broken down and opened by the...
Tropologice, idem dicunt iniqui advocati et procuratores judicibus; consiliarii, scabini et prætores principibus et magistratibus, æque impiis. Hi enim quasi harpyiæ inhiant bonis populi, in eaque involantes illa inter se distribuunt, atque ex iis opipara convivia et symposia instruunt. Hoc scelus enorme, uti rempublicam evertit, ita horrendam certamque Dei iram et vindictam provocat. Unde subdit:
2. JURAVIT DOMINUS DEUS IN SANCTO SUO. — Hebraice בקדשו becodseo, id est in sanctitate sua, hoc est per sanctitatem suam: Hebræum enim beth, id est in, est nota jurantis. Ita Chaldæus, Symmachus et passim Hebræi, q. d. Juravit Deus per semetipsum: ipse enim est summa et increata justitia et sanctitas, quam vos, o judices et principes, in terra imitari et tueri debebatis, nunc autem eamdem violastis et evertistis. Quocirca hæc Dei sanctitas jurat se hujus violationis, et, ut ita dicam, sacrilegii, acerrimum fore vindicem. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus et alii, qui insuper tres alios afferunt sensus. Primus est, juravit Deus per sanctitatem, id est per sanctum templum suum; secundus, per filium suum sanctum; tertius, per sanctos Prophetas. Unde Septuaginta vertunt: Juravit Dominus per sanctos suos. Verum quod initio dixi litterale est et genuinum.
QUIA ECCE DIES VENIENT SUPER VOS, ET LEVABUNT VOS IN CONTIS. — Septuaginta, Syrus et Arabicus, in armis; Symmachus, in clypeis; melius Theodotion, in hastis, q. d. Instant dies, quibus Assyrii vos, o Samaritæ, contis et hastis suis configent. Unde Tigurina vertit: Auferet vos lanceis. «Servat vaccarum metaphoram, ait S. Hieronymus, ut quas esse pingues dixerat vaccas, earum carnes narret in contis vel scutis esse portandas.» Forte etiam alludit ad morem militum, puta ad feros sævosque victores, qui capita cæsorum in lanceis gestant quasi in triumphum, uti faciunt Turcæ. Contus enim vocatur sudes et hasta longior, vel pertica oblonga nautarum, qua ipsi navem protrudunt et dirigunt. Unde Virgilius, V Æneid.: .... Et acuta cuspide conti.
ET RELIQUIAS VESTRAS IN OLLIS FERVENTIBUS. — Arabicus, in ollis ardentibus; Syrus, in olla venatoris; Hebraice בסירות דוגה besirot duga, id est in ollis piscium, quas scilicet piscatores servant plenas ferventi aqua, uti pisces recentes, quos e mari extrahunt, illico coquantur, q. d. «Sicut lebes ferventissimus minutos pisces pariter involvit, ita et vaccæ Basan absque ullo ordine captivitatis miseriis opprimentur,» ait S. Hieronymus. Aut pressius et concinnius, q. d. Sicut laniones capita boum et vaccarum a se macfatarum longis contis et perticis ostentant, ut inde populus cognoscat qualis quantaque vacca sit mactata, et ad ejus carnes emendum accurat; reliquias vero, puta hepar, stomachum, intestina conjicit coquitque in ollis ferventibus: ita et milites Assyrii capita, id est optimates Samariæ a se occisos, vel captos ostentabunt, ut ex iis aliæ gentes conjiciant qualis quantusque fuerit Samariæ populus, quantaque de iis strages et victoria: reliquias vero, puta milites civesque, qui in arces, urbes domosque munitas, aut in caveas et speluncas confugient, in illis ipsis quasi pisces in ollis ferventibus comburent. Ita Lyranus et Dionysius.
Versus 4: 4. COME. — This is sarcasm, that is, hostile mockery, as if to say: Go on, you sacrilegious ones,...
(1) Maurer postquam notavit istas vaccas pingues et ferocientes, esse aulicos illos divites, luxuriosos et lascivos, de quibus dixerat Propheta cap. III, 9, seq. et 15; addit: vaccas, non tauros eos dicit, mollitiem et effrenatos eorum mores notans. Ubi terminatione feminina utitur, respicit vaccas; ubi masculina, eos qui vaccis significantur.
«Sicut enim Jerusalem, ait S. Hieronymus, habens clausos populos et obsessos, assimilatur ollæ ferventi et plenæ carnium, Ezech. xxiv, 2: sic et urbes Samariæ ollis ferventibus comparantur, quæ fame et pestilentia clausos populos exire compellant, et ire in captivitatem.» Addit a Castro, q. d. Corpora eorum dilacerata, et in frusta concisa in ferventes ollas injicient, uti fecit Antiochus Epiphanes Machabæis, II Machab. vii.
Aliter Rupertus et Remigius, q. d. Assyrii Samaritas confuse sine ullo ordine in Assyriacam captivitatem quasi in ollam conjicient. Secundo, hebræum besirot duga Pagninus, Vatablus et Clarius exponunt, in hamis piscatoriis, q. d. Sicut piscatores hamis pisces extrahunt ex mari, ita Assyrii suis armis vos extrahent ex Samaria abducentque in Assyriam.
Tertio, Chaldæus vertit: Elevabunt vos in clypeis et filias vestras in scaphis, vel navibus piscatoriis, q. d. Per naves quæ excavantur et orbiculariter instar clypeorum, e Samaria avehent et ablegabunt vos in Cyprum, aliasque remotas insulas.
Quarto, R. Abraham et R. David pro ollis vertunt spinis; has enim quoque significat hebræum siroth. Jam spinis, id est hamis; vel spinis, id est contis, et lanceis acutis instar spinarum, ut more hebræo idem dicat hemistichio posteriore quod dixit priore; vel spinis, id est flagellis: ex spinis enim tyranni faciebant flagella, quæ, quia suis aculeis carnes pungebant, lacerabant et discerpebant, vocabantur scorpiones, quos Roboam tyrannus minatus est populo, dicens: «Pater meus cecidit vos flagellis, ego cædam vos scorpionibus,» III Reg. xii, 14.
Versus 5: 5. AND SACRIFICE PRAISE FROM LEAVEN.
Quinto, Arias pro in contis vertit, in frigoribus, sensumque dat, q. d. Assyrii vos, o Samaritæ, quasi vaccas æstate lascivientes transferent in regiones frigidas et algentes, ubi pro cibis non aliud habeatis quam viles pisciculos, qui olim mancipiis dabantur in escam.
Denique Septuaginta vertunt: Tollent vos in armis, et eos, qui vobiscum sunt, in ollas ferventes pestilentes; ἔμπυροι enim ferventes significat; pro quo aliqui legunt, ἔγεμοι, id est desolati, vel desolatores; Complutensia, ἐμπόροι, id est mercatores. Unde sic habent: Tollent vos in armis et eos qui vobiscum sunt in lebetes negotiatores pestilentes.
3. ET PER APERTURAS (muri Samariæ, qui ab Assyriis eam obsidentibus arietibus dirutus et aperietur) EXIBITIS ALTERA CONTRA ALTERAM, — id est una cum altera, vel una post alteram, hoc est singuli, vel simul bini et terni, vel vicissim et ordine suo exibunt captivi abducti ab Assyriis: ita S. Hieronymus. Unde Chaldæus vertit: Confringent super vos muros, et educent vos quasi mulieres, singuli ante se. Dicit: «Altera contra alteram,» id est alter contra alterum; quia persistit in nomenclatura vaccarum, qua eos vocavit vers. 1; solent enim vaccæ gregatim educi per portas, ita ut binæ, ternæ et quaternæ simul egrediantur, aliæ pari ordine et turma sequantur. Aliter alii, q. d. Altera, scilicet vacca, egredietur contra alteram, scilicet aperturam muri, q. d. Quælibet egredietur per aperturam sibi oppositam, quo significat multas fore muri rupturas; sicuti de muris Jericho circumcirca corruentibus, ait Josue, cap. vi, 3: «Muri funditus corruent, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.» Unde Vatablus vertit: Egrediemini unaquæque ante se, id est per rupturam quæ primo vobis occurret. Sic et Clarius et Arias.
ET PROJICIEMINI IN ARMON, — q. d. Assyrii abducent vos in Armeniam, quæ adjacet Assyriæ. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Symmachus, Remigius, Rupertus, Hugo et Clarius. Hebræum est ההרמונה haharmona, quod primo Noster et alii jam dicti vertunt, «in Armon,» vel in Armeniam. Hæc enim ab Aram filio Sem, primo incola, dicta est Aram, vel Harmon; littera enim aleph sæpe cum he commutatur. Secundo, alii, Harmona per diastolen dividunt. Unde Theodotion vertit, in montem (hor enim hebraice significat montem) Mona; Aquila, Syrus et Arabicus, in montem Armona; Septuaginta, in montem Remnam, vel, ut Theodoretus legit, Armana, q. d. Abducemini in montes Armeniæ: hæc enim montosa est; unde in ejus montibus primum quievit et subsedit arca Noe, Genes. viii, 4; imo a montibus dictam esse hebraice Aram, sive Armeniam, q. d. Altam, excelsam censent viri docti: eo quod cæteris provinciis omnibus excelsior et montosior sit. Vetus Editio vertit, in montem excelsum.
Tertio, recentiores, R. David, Vatablus, Arias, a Castro, Marinus et Pagninus, Harmon vel Armon accipiunt ut nomen, non proprium, sed appellativum, significans palatium, domum excelsam, arcem; hebræum enim רם ram, altum, celsum significat; unde Abram vocatus est quasi Ab, id est pater; ram, id est excelsus. Sensus est, q. d. Assyrius Samariam expugnando, obviosque trucidando, vel capiendo, reliquos vestrum stringet et coget confugere, et conjicere se in arces munitas, sed frustra; nam et illas expugnabit, vosque capiet et trucidabit. Aliter Pagninus; vertit enim, Dejicietis palatium, scilicet regis muro adhærens, ut per illud manus instantis Assyrii effugiatis.
Versus 6: 6. THEREFORE I ALSO GAVE YOU NUMBNESS OF TEETH (the Arabic wrongly translates: blessing) IN ALL...
Tropologice, vaccæ Basan, id est hæretici, projiciuntur a dæmone in montes Armeniæ, id est superbiæ; omnis enim hæreticus est superbus, quia suum judicium præfert toti Ecclesiæ. Hinc Remnam idem est quod visio alicujus, ait S. Hieronymus, quia hæretici non omnia Ecclesiæ dogmata carpunt; «sed partis alicujus scientiam sibi promittunt, ut projiciantur, eo quod scindere se credunt;» sui enim ingenii et judicii lima politula limare volunt fidem et Ecclesiam.
4. VENITE. — Est sarcasmus, id est hostilis irrisio, q. d. Agite, sacrilegi, vitulamini cum vitulis vestris in Bethel, cum idolis in Galgalis; satiati vos eorum victimis, ingurgitate vos vestris idolothytis; at scitote vos ibidem ab Assyriis mactandos, quasi victimas Deo ultori. Ita S. Hieronymus. Quocirca hunc sarcasmum candide explicat Chaldæus et Septuaginta, dum assertive et increpando vertunt: Ingressi estis in Bethel, et inique egistis in Galgala, multiplicastis impie agere.
AFFERTE MANE VICTIMAS VESTRAS, — q. d. Ingressi sacrificium agni, quod ex lege solebatis mane vespere offerre Deo vero Hierosolymis, nunc vitulatores illud ipsum mane offerte vitulis vestris. Ita Clarius, Arias, Vatablus et alii. Quodnam et quale fuerit hoc juge sacrificium dixi Exodi xxix, 38. Secundo, S. Hieronymus putat per mane significari aviditatem, celeritatem et multitudinem sacrificiorum, q. d. Agite quod agitis, pergite summo mane ex ardore idololatrandi offerre victimas, ut, aliis et aliis supervenientibus, ante vesperam omnia absolvere possitis, ne dies citius vos deficiat, quam sacrificia et scelera vestra. Addit S. Hieronymus, mane notare victimas pridie immolatas, et contra legem servatas in posterum mane, q. d. Vos ex lege Levit. vii, 15, debebatis victimas eodem die comedere quo eas immolastis; at nunc contra legem vel ex avaritia, vel ex crapula, quia scilicet tot victimas eodem die vorare non potestis, servatis multas eorum reliquias in mane sequentis diei; nam et mox taxat eos, quod contra legem fermentum offerrent in sacrificio.
Versus 7: 7. I ALSO WITHHELD RAIN FROM YOU, WHEN THREE MONTHS YET REMAINED.
TRIBUS DIEBUS DECIMAS VESTRAS. — Septuaginta, tertio die, vel, ut habet codex Vaticanus, in triduum decimas vestras, q. d. Vos contra legem Levit. vii, 17, servatis victimas in tertium diem. Ita S. Hieronymus, Remigius et Hugo. Verum lex illa Levit. vetat tantum victimas servari, non decimas, de quibus hic agitur. Secundo, Arias, Vatablus et Pagninus vertunt: Afferte ad tertium dierum, id est tertio die, hoc est tertio anno decimas idolis vestris, juxta legem Deuter. xiv, 29. Nam dies apud Hebræos sæpe significat annum, ut Genes. xxiv, 1: «Erat Abraham senex, dierumque (id est annorum) multorum.» Verum illa lex Deuter. non jubet afferri ad templum, sed tantum domi suæ servari decimas, easque tertio anno distribui in levitas, peregrinos, pupillos et viduas, uti fecit Tobias, cap. I, 7, «ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.»
Dico ergo proprie hic tres dies accipi. Jusserat enim Deus Hebræis, Exod. xxiii, 14 et 19, ut tribus diebus, sive festis præcipuis per annum, puta in die Paschatis, Pentecostes et festi Tabernaculorum, adirent templum sacrificii et orationis causa; et tunc partim ad iter, partim ad oblationes et epulum sacrum (quo cum levitis ex victimis suis pacificis epulaturi erant coram Domino, id est in templo coram arca et Sancto sanctorum in quo residebat Deus) ferebant secum unam decimam suarum frugum et opum, quam ad hoc separare jubentur, Deuter. xiv, 22; itaque fecit Tobias, ut patet cap. I, 6 et 7. Idem fecisse Israelitas in Bethel, quasi simias Judæorum, docet hic Propheta, q. d. Agite ter in anno; sive tribus præcipue festis afferte decimas in Bethel vitulis, quas olim afferre solebatis Deo in Jerusalem. Ita Rupertus, Lyranus, a Castro et alii.
Nam a קראו kiru, id est vocate, dicta est מקרא micra, id est convocatio, et cœtus populi; indeque solemnitas et festum. In festo enim convocabant micra, id est Ecclesiam et cœtum populi, ad celebrandam solemnitatem, et ad offerendum victimas ac alias quaslibet oblationes.
5. ET SACRIFICATE DE FERMENTATO LAUDEM. — «Laudem,» id est sacrificium laudis, ut vertit Tigurina, seu gratiarum actionis. Unde Aquila vertit, eucharistiam. Hoc enim a fine vocatur hebraice תודה toda, id est confessio, laus, gratiarum actio. Est ironia et sarcasmus, irridet enim eorum sacrificia fermentata, ideoque impura; nam Judæorum erant azyma et pura, idque ex præscripto Dei, Levit. cap. II, 41, et cap. vii, 12, et ita S. Hieronymus, Rupertus, Lyranus et Hugo. Quare imperite Græci nonnulli hunc locum citant, ut contra Latinos probent Eucharistiam celebrandam esse in pane fermentato, non azymo. Nam Amos non laudat, sed culpat et damnat hic sacrificium fermentatum.
Nota: Nihil fermentatum inferri poterat altari; poterant tamen panes fermentati afferri tanquam donaria pro sacerdotibus, ut ipsi illis vescerentur, uti ostendi Levit. vii, 13. Quare minus recte Vatablus et Arias censent in sacrificio laudis potuisse offerri fermentum; hoc enim diserte vetatur Levit. II, 11.
Mystice fermentum est symbolum corruptionis et malitiæ, I Corinth. v, 6; unde Chaldæus vertit: Colligunt ex rapina sacrificium laudis. Quia de fermentato laudem immolat, qui Deo de rapina sacrificium parat, ait S. Gregorius hom. 22 in Evang.
Versus 9: 9. I STRUCK YOU WITH BURNING WIND.
ET VOCATE (celebrate, proclamate, et deprædicate vestras victimas, quasi liberales, spontaneas et) VOLUNTARIAS OBLATIONES, — sed frustra. Nam Deus eas, uti impuras et idololatricas, abominatur. Ita S. Hieronymus, Rupertus, Remigius et Hugo. Secundo, «vocate,» id est, ut Vatablus, indicite voluntaria sacrificia et oblationes, reque ac festa vitulorum, atque in iis convocate populum, ut voluntarias oblationes iis offerat, ut fecit Aaron in fabricatione et dedicatione vituli aurei, Exod. xxxii, 2: «Tollite, ait, inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. Fecitque populus quod jusserat, deferens inaures ad Aaron. Quas cum ille accepisset, etc., fecit ex eis vitulum aureum.» Ita homines in rebus divinis parci et avari sunt, sed in iis quæ spectant pompam, aut ventrem, puta in obsequio mundi et diaboli, profusi sunt, suasque opes libenter et liberaliter exhauriunt. Unde Arias vertit: Vota nuncupate; Pagninus: Vocate ad solemnitatem, voluntaria congregari facite.
SIC ENIM VOLUISTIS, FILII ISRAEL, DICIT DOMINUS DEUS. — vespere offerre Deo vero Hierosolymis, nunc vitulatores illud ipsum mane offerte vitulis vestris.
Versus 10: 10. I SENT DEATH AMONG YOU IN THE WAY OF EGYPT.
6. UNDE ET EGO DEDI VOBIS STUPOREM DENTIUM (perperam Arabicus vertit, benedictionem) IN CUNCTIS URBIBUS VESTRIS. — Ita et Chaldæus et Septuaginta. «Stuporem dentium» intellige ex fame; subdit enim quasi explicando: «Et indigentiam panum in omnibus locis vestris.» Nam longa fames, uti hebetat sopitque appetitum; ita pariter contrahit gingivas, itaque hebetat et stupefacit dentes. Ita Ruffinus. Unde hebræum ניקיון nikion significat vacuitatem (ut dentes vacui sint a cibo) et munditiem dentium, uti vertunt Aquila, Symmachus, Theodotion, S. Hieronymus, Arias, Vatablus, Pagninus, Marinus et alii. Cum enim in fame et penuria dentes non habent quod mordeant et mandant, innocentes sunt et mundi; indeque arescentibus et contrahentibus se gingivis et nervis hebetantur, constipantur et obstupescunt, æque ac oculi deficientibus spiritibus caligant et obstupescunt; idcirco Noster et Septuaginta vertunt, «stuporem dentium.» Est metalepsis, nisi malis esse onomatopæiam, ut vox nikion suo sono repræsentet sonum et stridorem dentium stupentium. Sensus est, q. d. Quia vos me privatis sacrificiis mihi debitis, ego pariter privabo vos pane et cibo necessario ad vitam, faciamque ut dentes vestri ex fame et ex comestione fructuum immaturorum, qui acerbi sunt et pontici, obstupescant.
Nota, «dedi,» scilicet proprie in præterito; sæpius enim Deus per Eliam et Elisæum Israelitis, ob idola et scelera, intentavit et induxit siccitatem, indeque famem, ut patet III Reg. xvii, et IV Reg. vi, 25. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Hugo et Lyranus, licet Vatablus et Clarius prophetice accipiant dedi pro dabo, quasi Deus hic comminetur famem futuram. Plenus foret sensus, si dedi ample acciperes pro do, dedi et dabo, q. d. Ob idola et scelera vestra sæpius vobis induxi famem, et etiamnum induco, ac in posterum inducam, tum per me cohibendo pluvias, tum per hostes, præsertim Assyrios, populando urbes et agros Samariæ.
Verum primum sensum exposuit id quod post hanc plagam aliasque quatuor sequentes singulis versibus subdit: «Et non redistis ad me.» Et illud vers. 12: «Quapropter hæc faciam tibi, Israel;» quæ verba significant famem hanc aliasque plagas fuisse præteritas, non futuras. Nota quod ait: «Stuporem dentium in cunctis urbibus,» significat communem et publicam fore hanc cladem et famem, ut non tam singuli, quam urbes integræ a se alienari et obstupescere videantur. Est enim stupor alienatio quædam vel mentis, vel sensuum, quod scilicet sensus constipantur. Sic ait Livius lib. v: «Privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est.»
7. EGO QUOQUE PROHIBUI A VOBIS IMBREM, CUM ADHUC TRES MENSES SUPERESSENT. — Extraordinaria et miraculosa fuit hæc siccitatis et sterilitatis plaga, utpote qua una pars urbis innocens et pia fuerit compluta, non altera, quæ erat nocens et impia. Similiter ager heri justi fuerit complutus, cum vicinus heri injusti pluviam non senserit, idque ad hoc ut omnibus manifesto pateret hoc discrimen Dei vindicis esse opus. Sic discriminavit Deus agros Gessen, ubi erant Hebræi, ut non sentirent plagas, quas cæteris agris Ægypti infligebat Moses, Exod. viii, 22. Simile contigisse Græcis per merita et preces S. Francisci, in ejus Vita, cap. viii, commemorat S. Bonaventura. Cum enim lupi et grandines agros vastarent, S. Franciscus dixit ad indigenas: «Ad honorem et laudem omnipotentis Dei fidejubeo vobis, quod pestilentia hæc omnis abscedet, et respiciens vos Dominus multiplicabit in temporalibus bonis, si mihi credentes, misereamini vestri, ut vestra confessione præmissa, dignos faciatis pænitentiæ fructus. Iterum hoc annuntio vobis quod, si beneficiis ingrati ad vomitum conversi fueritis, innovabitur plaga, duplicabitur pœna, majori in vos ira desæviet. Ab illa utique hora, pænitentiam ad exhortationem ipsius agentibus illis, cessaverunt clades. Imo quod majus est, si quando vicinorum arva grando pervaderet, istorum terminis appropriquans, terminabatur ibidem, aut in partem aliam divertebat.»
Porro in Palæstina tantus est ardor et siccitas, ut, si desit pluvia, hominibus et bestiis siti pereundum sit. «In his locis, ait S. Hieronymus, præter parvos fontes omnes cisternarum aquæ sunt; et si imbres divina ira suspenderit, majus sitis quam famis periculum est.»
Quando hæc sterilitas Amos contigerit ignoratur. Nam quod alii ad famem quæ contigit tempore Eliæ, alii ad eam quæ tempore Elisæi, hæc referent, non satis congrue id fieri videtur: nam illa siccitas et fames Eliæ, uti et illa Elisæi, fuit universalis et æqua omnibus, sine discriminatione nocentum et innocentum; hæc autem discriminabat noxios ab innoxiis. Rursum illa Eliæ fuit trium annorum, Elisæi etiam diutina exstitit; hæc vero Amos fuit trium duntaxat mensium, illorum scilicet, qui præibant messem. Cepit ergo hæc siccitas in fine aprilis, quando incipere solebat in Judæa pluvia serotina, maxime necessaria. Hæc enim faciebat ut germina crescerent, et culmi evaderent in spicas, spicæque turgentes conciperent grana, et parerent triticum quod sine hac pluvia exaruisset, et in fronde sola, sine granis et fructu desiisset. Erat ergo hæc pluvia serotina in aprile, messis; sicut matutina in octobri, erat seminis, scilicet ad semina sataque riganda, ut radices figerent in terra. Ita S. Hieronymus.
Versus 11: 11. I OVERTHREW YOU.
Notent hic agrorum domini et coloni siccitatem et sterilitatem agris immitti peculiari Dei providentia et vindicta. Cum ergo eam sentiunt, ad Deum per pænitentiam precesque recurrant, uti faciant coloni Hispani, qui tempore siccitatis publicas processiones et diverberationes agricolarum indicunt; itaque sæpe pluviam a Deo reconciliato eliciunt, imo quasi vi facta extorquent.
Tropologice S. Gregorius, homil. 10 in Ezech.: Dominus, ait, pluit super unam civitatis partem, non super aliam, cum facit ut una pars populi prædicationis verbique Dei semina excipiat, non alia. Rursum pars una ejusdem agri compluitur, non alia, cum aliqui unum vitium edomant, non aliud, v. g. gulam, sed non iram; aut patientes sunt, sed avari remanent; aut casti sunt, sed superbi, etc.
et sterilitatem agris immitti peculiari Dei providentia et vindicta. Cum ergo eam sentiunt, ad Deum per pænitentiam precesque recurrant, uti faciant coloni Hispani, qui tempore siccitatis publicas processiones et diverberationes agricolarum indicunt; itaque sæpe pluviam a Deo reconciliato eliciunt, imo quasi vi facta extorquent.
9. PERCUSSI VOS IN VENTO URENTE. — Tres hic notat agrorum plagas, ventum urentem, auruginem, et erucam germina depascentem, quæ æque ut siccitas, sterilitatem et famem afferunt. Ventus urens, vel uredo, est Eurus æstuans, qui suo æstu, omnem succum aristarum et germinum desiccat et adurit; vel Boreas, qui suo acerrimo frigore, nebula et pruina pariter segetes adurit et arefacit. Unde dicitur frigus urens. Audi Poetam: Illigat æquoream immodici vi frigoris undam, Et prata algenti mordet adusta gelu. Quocirca Theodotion, Symmachus et Aquila vertunt ανεμοφθοριαν, id est corruptionem a vento, vel aerem corruptum; a Plinio lib. xviii, cap. xxviii, vocatur carbunculus in vitibus, eo quod illæ uredinis quasi carbone exustæ videantur; in segetibus ab eodem vocatur rubigo, a rubore quem segetibus indit; a Theophrasto lib. iv, dicitur ærugo, quod colorem quasi æneum segetibus afflet. Pagninus et Vatablus vertunt, ariditas, ab effectu quem segeti inducit.
Secunda plaga est aurugo, quæ proprie vitium est, et quasi morbus regius segetum, cum scilicet culmi ex nimio humore (unde hebraice vocatur ירקון ierakon, quasi virescens) marcescunt et pallescunt in modum auri vel æris, unde et ærugo ac rubigo dicitur; marcidæ vero arescunt et evanescunt. Hinc a Theodotione vocatur ωχρίατις, id est pallor, ab Aquila, Symmacho, et Septuaginta, ἴκτερος, id est morbus regius; hic enim color est in ictericis. Unde, vice versa, morbus regius vel ictericus, a Cornelio Celso et Apuleio vocatur aurugo, a colore auri quem in homine producit. Et quia idem color ex timore oritur, hinc Jerem. xxx, 6, dicitur: «Conversæ sunt universæ facies (Israelitarum ex nimio pavore) in auruginem.» Ubi nota: Ierakon, id est aurugo, vel ærugo, aut rubigo proprie oritur ex humore, quo marcescunt segetes; quia tamen idem color, eademque corruptio et arefactio segetum oritur ex uredine et æstu (licet Plinius loco citato contendat ex solo frigore oriri), hinc pariter uredo interdum vocatur aurugo, ærugo et rubigo, uti paulo ante dixi. Tertia plaga est eruca, de qua dixi Joelis I, 4.
Versus 12: 12. THEREFORE (because, namely, by the six plagues already reviewed — famine, drought, burning...
10. MISI IN VOS MORTEM IN VIA ÆGYPTI. — Quinta est hæc plaga, sed hominibus inflicta, scilicet pestis, ut habent Hebræa et Chaldæus, quam Noster vocat «mortem,» quia pestis certam mortem affert. Adde hebræum דבר deber, id est pestis, per catachresin significare famem, gladium, et quidquid instar pestis exitiale est et mortiferum.
Quæres, quænam et quando contigit hæc plaga? S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Hugo, Lyranus et alii putant contigisse Israelitis illis qui mittebantur ad Ægyptios, ut ab iis poscerent opem contra Assyrios; Vatablus et Arias, illis qui cum milite præsidiario ibant in Ægyptum, ut ibi coemerent frumenta ad levandam famem Samariæ. Hos enim in itinere partim peste, partim a latronibus occisos, ac cadavera eorum insepulta et putida fætorem exhalasse, qui post longam priorum moram, aliorum in eorum locum submissorum nares offenderit. Verisimilius Ribera et a Castro hæc referunt ad cladem quam Joachaz rex Israel accepit a rege Syriæ, quæ tanta fuit, ut ex toto Israelis exercitu non superfuerint nisi quinquaginta equites, IV Reg. xiii, 7. Tunc enim partim aer corruptus et æstuans, partim ex tot cæsorum cadaveribus orta putredo, fætorem et pestem superstitibus afflavit.
Dices: Hæc clades contigit in Samaria, non in via Ægypti. Respondeo: Verum id est; quocirca subintelligenda videtur more hebræo particula sicut, sicque vertendum cum Chaldæo: Misi in vos pestilentiam (Arabicus: Percussi vos febribus et malis insipientibus, incognitis) sicut in via Ægypti; scilicet cum in deserto patres vestros ex Ægypto tendentes in Chanaan, ob eorum murmura, peste aliisque plagis punivi et occidi, v. g. cum misi serpentes ignitos, qui ardorem pestiferum morsu suo eis inferrent, Numer. xxi, 6. Adde forte hoc prælium et hanc stragem contigisse in via, qua ex Samaria tendebant in Ægyptum; sicut enim nunc strata et trita est via Romana, via Mediolanensis, via Parisina: sic tunc celebris et publica erat via Ægypti, ut patet Jerem. II, 18; Isaiæ x, 24; unde eam in tabulis chorographicis Terræ sanctæ depingit Adrichomius, et alii.
Denique per hebraismum כדרך bederech, id est in via, exponi potest per כדרך kederech, id est instar viæ, secundum viam, hoc est secundum rationem, modum et morem Ægypti, q. d. Puniam te peste ea ratione et acerbitate, qua punivi Ægyptios per Mosen; quinta enim plaga Ægypti fuit pestis adeo gravis, ut per eam occisi sint omnes equi, asini, cameli, omniaque animantia quæ erant in tota Ægypto, ut patet Exod. ix, 3, 6. Sic bederech, id est in via, accipitur pro kederech, id est secundum viam, id est morem, Isai. cap. x, 26: «Suscitabit, ait, super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in Petra Oreb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti,» id est secundum viam Ægypti, hoc est secundum modum quo per virgam Mosis percussit Ægyptum, eique decem plagas inflixit, simili modo percutiet Sennacherib et Assyrios per angelum occidens una nocte 185 millia in eorum castris.
USQUE AD CAPTIVITATEM (Chaldæus et Septuaginta, cum captivitate) EQUORUM VESTRORUM. — Videtur, ut dixi, alludere ad tempora Joachaz, quando Israelitæ a Syris ita attriti sunt, ut solum eis superessent quinquaginta equites, IV Reg. xiii.
ASCENDERE FECI PUTREDINEM. — Hebræum enim באש beose significat putredinem et fætorem; sed Septuaginta aliis punctis legentes באש beese, id est in igne, vertunt: Adduxi in igne castra vestra. Ita Complutensia, licet Romana legant, eduxi.
11. SUBVERTI VOS. — Primo, per Teglathphalasar regem Assyriorum, inquit Arias, qui cepit et evertit omnes urbes Israelis, una excepta Samaria, IV Reg. xv, 29; id enim factum est sub annum 52 Oziæ, sive Azariæ regis Juda, ut dicitur ibid. vers. 27. Amos autem cœpit prophetare anno 25 Oziæ, uti dixi in Proœmio; facile ergo fieri potuit ut idem superstes sub annum 52 Oziæ, post cladem Israeli a Teglathphalasar illatam, hæc proloqueretur; Prophetæ enim per plurimos annos prophetarunt, ut Isaias annos 96, Jeremias annos 45, Daniel annos 76.
Secundo, per Syros, qui tum alias, tum maxime tempore Joachaz, uti jam dixi, ita attriverunt Israel, ut pene everterint eum instar Sodomæ, paucis duntaxat evadentibus et reliquis. Id ita esse patet ex prophetia Jonæ, quæ refertur IV Reg. xiv, 26: «Vidit, ait, Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli. Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub cœlo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas, qui restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis.» Quod enim hæc prophetia Jonæ ad tempora Joachaz maxime spectet, non ad alia aliorum regum, ut volunt aliqui, patet ex serie et gestis regum Israel. Nam Jehu, qui regnum Israel familiæ Achab ademit, et ad se transtulit, fuit bello potens et felix, sub eoque floruit regnum Israel. Successit ei Joachaz, sub quo a Syris attritum est, ut dixi. Joachaz successit filius Joas, cui Elisæus per trinam sagittæ percussionem prædixit trinam victoriam contra Syros, quam reipsa Joas adeptus est, ut patet IV Reg. xiii, 18 et 23; sub Joas ergo floruit pariter regnum Israel. Joas successit filius Jeroboam, qui cœpit regnare ante Oziam regem Juda, et cum eo regnavit 14 ultimis vitæ suæ annis, de quo prædicit Jonas, quod ipse restituet collapsum statum Israel cunctis diebus Joachaz, idque diserte ait Scriptura IV Reg. xiii, 22: «Igitur Hazael rex Syriæ afflixit Israel cunctis diebus Joachaz.»
Versus 13: 13. CREATING THE WIND.
Denique Albertus hæc accipit prophetice de futuro, q. d. «Subverti,» id est subvertam Israel per Salmanasar; hic enim anno sexto Ezechiæ cepit Samariam, et regnum Israel plane evertit. Sic et Rupertus, qui accipit hæc de excidio Jerusalem, tum per Chaldæos, tum per Titum et Romanos. Verum patet ex dictis hæc proprie pertinere ad Israel, id est ad decem tribus; posse tamen extendi ad Judam et Jerusalem non nego. Prophetæ enim qui Judæ prophetarunt directe, indirecte quoque respexerunt Israel, et vice versa. Rursum hæc non ad futurum, sed ad præteritum tempus spectare, patet ex eo quod subdit Amos: «Et non redistis ad me. Quapropter hæc faciam tibi, Israel.» Quod enim Rupertus respondet, hæc omnia præterita exponenda esse in actu inchoato, vel destinato, hoc modo: «Percussi, misi in vos mortem, subverti,» etc., hoc est, percutere, mittere in mortem, subvertere vos decrevi, et per Prophetas comminatus sum; sed tamen vos has minas non curastis, nec redistis ad me; quocirca hæc faciam tibi, Israel. Hæc, inquam, expositio dura et contorta videtur in tam multis præteritis, quæ omnia actionem realem, non destinationem, vel minas significant. Quapropter S. Hieronymus, Remigius, Lyranus, Clarius, Dionysius, Ribera, a Castro et alii passim hæc præterita proprie ut sonant accipiunt.
SICUT SUBVERTIT DEUS SODOMAM, — q. d. Sicut ego subverti Sodomam. Loquitur Deus more hebræo de seipso in tertia persona, honoris causa, uti faciunt Germani. Sic dicitur Genes. xix, 24: «Pluit Dominus a Domino sulphur et ignem super Sodomam,» id est pluit a seipso: licet Eusebius, lib. v Demonstr. cap. xxiii, censeat Patrem hic loqui de Filio, q. d. Ego Pater subverti Israel, sicut Filius meus subvertit Sodomam. Sic multi exponunt illud Genes. xix: «Pluit Dominus a Domino,» q. d. Pluit Filius a Patre. Vide ibi dicta.
QUASI TORRIS, — q. d. Pene eversi et ad internecionem consumpti estis, instar Sodomæ; sed Deus miserens vestri, volensque servare reliquias seminis et gentis vestræ, manum suam hostesque cohibuit, et paucos hac clade eripuit, sicut ex incendio eripitur torris aliquis ambustus et fumigans.
12. QUAPROPTER (quia scilicet sex plagis jam recensitis, puta fame, siccitate, vento urente, aurugine, eruca, peste, quas tibi inflixi, non resipuisti, nec redisti ad me, sed iis instar Pharaonis magis obduruisti) HÆC FACIAM TIBI, ISRAEL. — «Hæc,» scilicet, quæ initio capitis comminatus sum, nimiram: «Levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus, et projiciemini in Armon.» Ita a Castro. Verum hæc minora videntur plagis quas jam inflixit, dicens: «Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam,» etc. Hic autem graviorem plagam se inflicturum minatur, eo quod præteritas omnes contempserint. Quocirca nervosius et efficacius alii: «Hæc,» inquiunt, scilicet dirissima et atrocissima quæ indignans mente concepi, nec eloqui præ horrore possum. Loquitur enim anthropopathos, et ad pathos per aposiopesin verba minasque incidit, uti Virgilius, Æneid. I: Quos ego (scilicet acerrime puniam); sed (nunc) motos præstat componere fluctus. Ita solent Hebræi in juramentis, maxime comminaloriis et exsecratoriis, uti hac formula: «Hæc faciat mihi Deus, et hæc mihi addat,» nec exprimunt quænam sibi addi vel fieri imprecentur, quasi non audeant illa nominare præ timore et detestatione, utpote mala horrenda et atrocia. Simili euphemismo, id est bona ominatione, maledictionem et blasphemiam significant voce contraria, eamque vocant benedictionem, ut Job ii, 9, et III Reg. xxi, 10.
POSTQUAM AUTEM HÆC (has atroces plagas quas mente concepi) FECERO (facere et infligere cœpero: significatur enim hic actus inchoatus) TIBI, PRÆPARARE IN OCCURSUM DEI TUI, ISRAEL, — q. d. Si præteritas plagas tibi leves videntur, si hos contemnis satellites, si cum peditibus pugnare dedignaris; en ego formans montes et creans ventos, etc., te invadam quasi eques cataphractus, vires exeram, hastas telaque mea omnia in te contorquebo: obfirma pectus, clypeum apta, oppone te mihi, mecum manus consere, ictum dexteræ meæ declina aut sustine, si potes. Est sarcasmus. Unde Symmachus et Aquila vertunt: Cum hoc fecero, præparare ut adverseris Deo tuo. Ita Albertus, Arias, a Castro, et Prado in Ezechiel. cap. v, 8.
Ita suo Jovi occurrit vecors C. Caligula imperator, qui iratus cœlo, quod turbidius suis pantomimis et spectaculis officeret, Jovem ad pugnam provocarit, imo ad duellum internecinum, illud Homeri exclamans: «Aut tolle me, aut ego te.»
Secundo, alii, iique plurimi contrarie hæc accipiunt, quasi Deus hic Israelem eversum, ne plane desperet, consoletur invitetque ut per pænitentiam et conversionem se præparet ad Deum (Deique clementiam et gratiam), præsertim post aliquot sæcula nasciturum in Bethlehem: eo enim censent assurgere Amos more prophetico. Unde in sequentibus Dei omnipotentiam et magnificentiam graphice describit, ne ejus in carne paupertatem et humilitatem despiciat Israel, uti fecit. Quocirca Septuaginta, Syrus et Arabicus uterque vertunt: Verumtamen quia sic faciam, præparare ut invoces Deum tuum, Israel. Et in sequentibus, pro annuntians homini eloquium suum, vertunt, annuntians in homines Christum suum; et Chaldæus: Præpara, ait, te ut suscipias doctrinam legis Dei tui, Israel, q. d. Præpara te, ut Deum carnem factum, in assumpta humanitate venientem toto mentis affectu excipias. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo, Vatablus et Lyranus, qui putant hanc prophetiam complendam in fine mundi: tunc enim omnis Israel convertetur ad Christum, et salvus fiet, ut ait Apostolus Rom. xi.
Perperam ergo Theodoretus hæc refert ad Cyrum, qui Judæos Babylone liberavit. Agitur enim hic non de Judæis, sed de Israelitis in Assyriam abductis, quos inde nec Cyrus, nec quis alius unquam liberavit. Prior sensus videtur litteralis et genuinus: posterior, quia plurimorum, probabilis et accommodus est, ac vel ut litteralis, vel ut mysticus admittendus est, uti mox ostendam; ut sit antiphrasis, q. d. Occurre et resiste Deo irato et vindici, si vales; sed quia id non vales, occurre ei ut Salvatori humili et mansueto, venienti in carnem ut te redimat et salvet. Aut, ut S. Hieronymus, q. d. «Feci ut te corrigerem quæ præteritus sermo descripsit: et quia noluisti reverti ad me, faciam tibi quæ meo continentur arcano. Occidisti servos meos quos ad te miseram, mittam novissime Filium meum: tu autem juxta consuetudinem tuam, qua semper voluntati Dei restitisti, præpara te ut contradicas et adverseris Deo tuo, juxta illud quod scriptum est: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur. Loquitur non præcipiendo, sed prædicendo, quasi arguens et increpans, ut saltem correptus non faciat quod prædictum est.»
Huic sententiæ favet vox postquam, pro qua hebraice est עקב ekeb, id est finis, vel merces: merces enim est finis operis et operantis. Unde ex Hebræo sic vertas, in fine; vel, ut Aquila, postea; vel, ut Theodotion, novissime occurre ei. In fine enim sæculorum incarnatus est Christus, et in fine mundi eidem occurret Israel. Aut sic: Pro mercede, qua ego te ut filium flagellavi, totque flagellis conatus sum te ad me reducere, pro hac, inquam, mea in te paterna cura, loco mercedis hoc saltem mihi da, ut, cum in carnem veniam, mihi occurras, meque ut tuum Messiam recipias.
Unde Ecclesia in Officio Ecclesiastico hisce Amos verbis suos excitat, ut Christo occurrant.
Causam subdit Propheta, immensam ejus majestatem et potestatem: «Quia,» inquit, ecce «ipse» est «formans montes,» etc. Quod tropologice exponens S. Hieronymus: «Excelsus, ait, in excelsis est Dominus, et non habitat in humilibus qui excelsus est; sed creator montium ascendit in montes, in his qui municipatum habent in cœlestibus, et in carne ambulantes non vivunt secundum carnem, sed secundum spiritum.» Septuaginta vertunt, firmans tonitruum, ne scilicet orbem conquasset, uti suo fragore minari videtur.
13. CREANS VENTUM. — Hebræum רוח ruach significat spiritum, animam, ventum. Unde primo Chaldæus, Septuaginta et S. Hieronymus in Comment. vertunt, creans spiritum, quod macedoniani hæretici negantes divinitatem Spiritus Sancti avide arripiebant, indeque probabant Spiritum Sanctum non esse Deum, sed creaturam Dei: quos refutant S. Athanasius, epistola ad Serapionem; S. Basilius, lib. III Contra Eunomium; S. Hieronymus hic, et S. Ambrosius, lib. II De Spiritu Sancto, cap. vii; non enim agitur hic de Spiritu Sancto et cœlesti, sed de spiritu sublunari et corporeo: jungitur enim nebulæ, montibus, etc. Secundo, S. Hieronymus, Rupertus et Remigius vertunt, creans animam; vel, ut Arias, creans spiritus et animos militares, id est, indens militibus audaciam et virtutem bellicam. Tertio, Arabicus Alexandrinus vertit: Ego sum qui formavi tonitruum, et creavi spiritum; Arabicus vero Antiochenus: Et reduco in homines spiritum, halitum.
Verum optime Noster et Tertullianus, lib. Contra Hermog. cap. xxxii, ac Clarius, Vatablus, Pagninus, aliique recentiores vertunt, «creans ventum.» Recte enim vento junguntur montibus, nebulis, etc., aliisque creatis sublunaribus, quæ cum homini obviæ sint et admirabiles, ostendunt ei Dei creatoris potentiam et magnificentiam, præsertim venti, qui, cum eorum natura sit invisibilis, et tamen sensibilis, origo incognita, motus item varius, sed status et pro loco ac tempore fixus, recte demonstrant se a Deo creari, regi, mutari ad ejus nutum. Unde Deus dicitur insidere et inequitare ventis, Psalm. xvii, 11: «Ascendit super Cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum.» Et ventus turbinis vehebat Deum sedentem in solio cherubico, Ezech. I, 4. Quocirca angeli comparantur ventis, Psalm. ciii, 4: «Qui facis angelos tuos spiritus (subtiles, celeres et fortes ut ventos); et ministros tuos, ignem urentem.» Hinc et Deus dicitur ventos educere de thesauris suis, Jerem. x, 13, ac proinde ex iis Job, cap. xxviii, 25, ostendit Dei potentiam: «Qui, inquit, fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura.» Hinc et Sancti invitant ventos, ut opus magnificum Dei, ad laudandum Creatorem suum tam potentem, ut Psaltes, Psalm. cxlviii, 8: «Laudate Dominum de cœlis, etc. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum ejus.»
Nam, ut ait Seneca lib. v Natur. Quæst. cap. xviii, «inter cætera Providentiæ opera, hoc quoque aliquis ut dignum admiratione suspexerit. Non enim ex una causa ventos aut invenit, aut per diversa disposuit. Primum, ut aera non sinerent pigrescere, sed assidua vexatione utilem redderent, vitalemque terris. Deinde ut imbres terris subministrarent, iidemque nimios compescerent. Nam modo adducunt nubes, modo deducunt, ut per totum orbem pluviæ dividi possent. In Italiam auster impellit, aquilo in Africam rejicit; etesiæ non patiuntur apud nos nubes consistere: iidem totam Indiam et Æthiopiam continuis per id tempus aquis irrigant.» Et Plinius, lib. II, cap. xlvii: «Omnes venti vicibus suis spirant majori ex parte, aut ut contrarius desinenti incipiat, etc. Sol et auget et comprimit flatus, auget exoriens occidensque, comprimit meridianus æstivis temporibus. Itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia aut nimio frigore aut æstu solvuntur,» etc.
ANNUNTIANS HOMINI ELOQUIUM SUUM. — Hebraice מה שיחו ma sicho, id est quænam sit meditatio, cogitatio, consilium, eloquium, opus suum; nam siach enim significat meditationem, et rem meditatam, gravem et seriam, quam ore proloquimur et opere perficimus: ita vertunt Aquila, Symmachus, Theodotion, Chaldæus et passim Hebræi. Soli Septuaginta, verbi similitudine et ambiguitate decepti, ait S. Hieronymus, nimirum pro מה שיחו ma sicho, legentes משיחו mescicho, id est Messiam vel Christum ejus, verterunt: Annuntians in homines Christum suum; per quem licet Theodotion accipiat Cyrum, omnes tamen alii accipiunt Christum Dominum. Ita S. Athanasius, lib. De Fide unit. et Trinit.; Didymus, lib. II De Spiritu Sancto; Tertullianus, loco citato; S. Basilius, lib. IV Contra Eunomium; S. Ambrosius, lib. II De Spiritu Sancto, cap. vii; S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. Dei; imo Concilium Sardicense apud Socratem, lib. II, cap. xx. Quare non est credibile Septuaginta hic esse deceptos, sed consilio ita vertisse; vel quia in Codicibus Hebræis tunc erat duplex lectio, una mescicho, altera ma sicho; vel quia per ma sicho intellexerunt significari mescicho.
Messias enim sive Christus est Patris meditatio, conceptio, dictio, eloquium et opus summum, immensum, increatum ac divinum. Est hic ergo duplex versio, est et duplex sensus; sed prior posteriori subordinatus. Prior: «Annuntians homini eloquium suum,» q. d. Deus per Prophetas annuntiat hominibus sua consilia, decreta et eloquia. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo et Lyranus. Quocirca Syrus vertit: Ostendens hominibus quid sit gloria (laus) sua; et Arabicus: Mittens laudantem (præcinentem) in hominibus. Quis enim Dei consilia et gloriam agnitam non laudet?
Posset quoque verti, ait S. Hieronymus: Annuntians homini eloquium ejus (quia Hebræi idem habent pronomen reciprocum et absolutum. Nam per vau cum cholem significant tam ejus quam suum), q. d. Deus novit secretas hominis cogitationes, quid scilicet animo meditetur et destinet, imo illas ipsi, si bonæ sint vel indifferentes, ingerit et suggerit, easque ipsi per internam inspirationem, vel aliis per Prophetas enuntiare et eloqui potest. Ita Arias et Vatablus.
Posterior est: «Annuntians homini eloquium suum,» puta Christum, qui est unicus Patris conceptus, unicum verbum, quo omnia dicit, creat, mandat et gubernat: hoc enim Dei verbum et eloquium cætera omnia complectitur. Simile est Deuter. cap. xviii, 18, ubi Moses Prophetam, id est Prophetas alios post se a Deo dandos promittit; sed inter eos unum eximium et principem, qui antonomastice vocetur Propheta, puta Christus. Sensus ergo est, q. d. Deus Pater annuntiat per nos Prophetas, se ad homines missurum in carnem Verbum suum, ut hominibus ejus voluntatem, legem, salutem, gratiam et gloriam revelet, eamque illis reipsa conferat et impertiatur. Quocirca vos, o Israelitæ, huic Messiæ vestro venienti occurrite, in eum credite, sperate, illum amate, colite, sectamini; ipsi obedite: ita ipse vos ab ira Dei, a peccato, a morte, a gehenna, ab omni hoste liberabit. Ipse vos Dei amicos, filios et hæredes, ac beatos in æternum efficiet.
Solent enim Prophetæ omnium captivitatum et miseriarum finem et liberatorem statuere Christum. Unde cum multas clades multaque tristia prædixerunt, omnia hæc mitigant et dulcorant promittendo Christum: Christus enim est finis et scopus legis et Prophetarum. Confirmatur, quia pro eloquium suum Aquila vertit, τὰν ὁμιλίαν αὐτοῦ; Symmachus, τὸ φώνημα αὐτοῦ, Theodotion τὸν λόγον αὐτοῦ; id est sermonem et verbum ejus. Atque ex hoc loco et similibus videtur S. Joannes sumpsisse nomen λόγος, quo jugiter vocat Christum, dicens: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Ubi pro Verbum, græce est λόγος; non quod vocem λόγος S. Joannes acceperit a Theodotione, qui duobus sæculis S. Joanne fuit posterior: sed quod Hebræum שיח siach idem sit quod λόγος, ideoque Theodotion vertit λόγος. Denique Theophanes Nicænus in Symbolo novi et veteris Testamenti, quem citat Turrianus, lib. II De Hierarchia ordinibus, cap. I, ex versione Septuaginta censet hic esse prophetiam de Transfiguratione Christi.
(1) Sic necti potest hic versus cum præcedenti: Noli putare, subdit Amosus, facultatem Deo deesse ad effectum perducendi, quæ minatus est, si non eum placare studeas emendatione vitæ, et sic te præpares in occursum ejus; nam creator et rector est totius naturæ. Et venti creator, rei montibus plane contrariæ, observat Rosenmuller, qui cum sit tenuissimus et raræ substantiæ ac levissimus, miræ tamen et incomparabilis potentiæ ac efficaciæ, ut robustissima quæque et alioqui firmissima dejiciat et prosternat.