Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Carpit Deus optimates, qui ex rapinis pauperum lasciviebant in stratis, bibebant vinum in phialis, etc., et nil patiebantur super contritione Joseph (populi.) Quocirca, vers. 8, jurat per animam suam, quod illos funditus perdet et mactabit.
Textus Vulgatae: Amos 6:1-15
1. Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! 2. Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam: et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. 3. Qui separati estis in diem malum: et appropinquatis solio iniquitatis. 4. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. 5. Qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici. 6. Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Joseph. 7. Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium: et auferetur factio lascivientium. 8. Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. 9. Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. 10. Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum ut efferat ossa de domo: et dicet ei qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? 11. Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. 12. Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. 13. Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis, quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium? 14. Qui lætamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? 15. Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem: et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.
1. VÆ QUI OPULENTI ESTIS IN SION! — Hinc Arias putat Prophetam hic ab Israele divertere sermonem ad Judam: hic enim erat incola Sionis et Jerusalem. Unde ipse sic vertit: Væ opulentis in Sion, et (id est sicut) confidentibus in monte Samariæ! q. d. Sionitis idem væ imminet, quod hucusque intentavi Samaritis. Vox enim et, quando
Versus 1: 1. WOE TO YOU WHO ARE WEALTHY IN ZION! — Hence Arias thinks the Prophet here turns his discourse...
nunt. Aut certe hebræum hasschaanannim derivarunt a radice אין ain, et per crasin en, id est non, nihil, ut littera scin non sit radicalis, sed servilis, idem valens quod אשר ascer, id est qui, quasi hasscaanannim sint annihilantes, id est nihili facientes, qui non æstimant et nihili faciunt suos vicinos et
Quam multi hodie sunt Heliogabali, quam multi aranearum venatores, qui non aliud quam opes et honores, id est aranearum telas, aucupantur!
27. ET MIGRARE VOS FACIAM TRANS DAMASCUM, — in Assyriam: eo enim ab Assyriis ex Samaria traductae sunt decem tribus, ut patet IV Reg. XVII, 6. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Hugo, Arias et alii.
Dices: Quomodo S. Stephanus, Actor. VII, 43, citans hunc locum, ait: «Et transferam vos trans Babylonem?» alia enim est Babylon, alia Damascus. Respondet ibidem Œcumenius et Cajetanus, Damascum hic sumi non pro urbe, sed pro regione et ditione Damascena, quae se extendebat usque ad Babylonem. Verum hoc non videtur verum; quia circum Babylonem quaquaversum late dominabantur Babylonii monarchae, non Damasceni. Rursum S. Stephanus non ait: Transferam vos Babylonem, sed trans Babylonem; Damasceni autem nunquam trans Babylonem dominati sunt. Respondeo ergo S. Stephanum citare Amos non quoad verba, sed quoad sensum et rem. Nam reipsa decem tribus abductae trans Damascum in Babylonem, etiam trans Babylonem in Mediam, Persiam aliasque regiones traductae et dispersae sunt. Salmanasar enim «transtulit Israel in Assyrios, posuitque eos in Hala et in Habor, juxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum,» IV Reg. XVII, 6. Unde Tobias, cap. I, 16, invisit suos contribules captivos in Rages, civitate Medorum. Idem docet Josephus lib. IX Antiq. cap. ult., et lib. XI, cap. V. Ita S. Hieronymus, Beda, Rupertus, Ribera, a Castro et alii. Porro S. Stephanus id ex se, non ex Septuaginta dixit; Septuaginta enim hic habent ut Noster: Trans Damascum, non trans Babylonem.
Carpit Deus optimates, qui ex rapinis pauperum lasciviebant in stratis, bibebant vinum in phialis, etc., et nil patiebantur super contritione Joseph (populi). Quocirca, vers. 8, jurat per animam suam, quod illos funditus perdet et mactabit.
1. Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! 2. Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam: et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quaeque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. 3. Qui separati estis in diem malum: et appropinquatis solio iniquitatis. 4. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. 5. Qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici. 6. Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Joseph. 7. Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium: et auferetur factio lascivientium. 8. Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. 9. Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. 10. Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum ut efferat ossa de domo: et dicet ei qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? 11. Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini. 12. Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. 13. Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis, quoniam
convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium? 14. Qui laetamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? 15. Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem: et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.
1. VÆ QUI OPULENTI ESTIS IN SION! — Hinc Arias putat Prophetam hic ab Israele divertere sermonem ad Judam: hic enim erat incola Sionis et Jerusalem. Unde ipse sic vertit: Væ opulentis in Sion, et (id est sicut) confidentibus in monte Samariæ! q. d. Sionitis idem væ imminet, quod hucusque intentavi Samaritis. Vox enim et, quando duo similia nectit et jungit, est nota comparationis, idemque valet quod sicut, ut patet in Proverbiis, singulis sæpe versibus.
Ex adverso Theodoretus ex Septuaginta putat hic sermonem esse ad solos Samaritas. Sic enim vertunt Septuaginta: Væ spernentibus Sion, id est Samaritis, qui despiciunt templum Dei in Sion, ut extollant sua fana in Dan et Bethel! Verum media hic via incedendum, ut utrumque jungamus. Propheta enim hic directe et primario pergit, uti cœpit, loqui Samaritis; secundario tamen compellat quoque Sionitas et Judæos. Id enim clare significat, cum ait: Væ qui opulenti estis in Sion, et confidentibus in monte Samariæ! Et quia vers. 6 et 8, vocat eos Joseph et Jacob, quibus nominibus proprie significantur Samaritæ. Denique clare vers. 43: «Ecce, inquit, suscitabo super vos, domus Israel,» etc. Proprie ergo Israelem, id est Samaritas, hæc spectant, comitanter tamen ad Judæos quoque qui Israelis erant fratres tam scelere, quam sanguine, ideoque fratres pariter futuri in pœna et excidio, minas suas extendit Propheta, ut illos ab idololatria Israelis per ejus cladem et stragem imminentem avertat. Unde Chaldæus, vers. 12, sic habet: Percutiet regnum magnum Israel percussione forti, et regnum minus Juda plaga remissiori. Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Lyranus et Vatablus.
Nota: Pro opulenti hebraice est השאננים hassçaanannim, id est fertiles, divites, abundantes, securi. Unde S. Justinus Contra Tryphon. vertit: Væ qui deliciis affluitis in Sion! Pagninus: Væ quietis in Sion! Vatablus: Væ tranquillis, id est vitam degentibus in summo otio! Radix enim שאן sçaan videtur conflata ex שא אין sçe en, id est qui nihil, scilicet timent, nihil curant, nihil agunt. Rursum, quibus nihil deest, sed in summa pace et rerum affluentia securam, tranquillam, otiosam et delicatam agunt vitam. Unde R. David vertit: Væ divitibus qui sunt quieti, qui fidunt quod nihil eis mali continget! Sçaanan ergo est dives, qui secure et deliciose quiescit in suis opibus. Alii: Væ insolentibus! ex divitiis enim et deliciis homines insolescunt, instar vitulorum in pascuis lascivientium. Hoc spectasse videntur Septuaginta, Syrus et Arabicus, qui vertunt: Væ spernentibus! insolentes enim fastum induunt, aliosque spernunt.
Aut certe hebræum hassçaanannim derivarunt a radice אין ain, et per crasin en, id est non, nihil, ut littera scin non sit radicalis, sed servilis, idem valens quod אשר ascer, id est qui, quasi hassçaanannim sint annihilantes, id est nihil facientes, qui non æstimant et nihil faciunt suos vicinos et fratres. Hoc enim innuit græcum ἐξουδενοῦσεν, quod pariter ab οὐδεν, id est nullus, nihil, derivatur, q. d. Qui alios annullant, nullos putant, nihili pendunt. Nisi quis suspicetur Septuaginta, pro duplici nun legisse litteram teth, cujus character est quasi duplex nun, puto pro השאננים hassçaanannim, legisse השאטים hassçoatim, id est spernentes. Radix enim שאט sçaat proprie significat, spernere, despicere, contemnere, diripere.
Huc allusit Christus Lucæ VI, 24, dicens: «Væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! væ vobis, qui saturati estis, quia esurietis!»
OPTIMATES. — Hebraice נקובי nekube, id est perforati, hoc est nominati, famosi, celebres, quos vulgo dicimus currere per linguas et ora hominum, uti sunt optimates et principes.
Versus 2: 2. PASS OVER (Arias incorrectly translates, "you will pass over") TO CHALANNE — that is, into...
CAPITA POPULORUM. — Hebræum ראשית rescit significat principium, primitiva, primitias, præcipua, id est duces et capita gentium, id est populorum, puta decem tribuum Israel, q. d. Ad vos, o optimates, qui estis capita Israelis, mihi est sermo. Ita S. Hieronymus. Aut gentium, id est gentilium, quia inter eos eminebat Israel, ejusque optimates, tanquam populus a Deo electus, Deique quasi primogenitus. Unde Arias vertit: Notatissimi primitiæ gentium; Tigurina: Celebratissimi primitiarum gentium. Secundo, alii hæc referunt non ad optimates, sed ad montes Sionis et Samariæ, q. d. Væ opulentis habitantibus in montibus Sionis et Samariæ! qui montes nominati et famosi fuerunt ab olim, puta ab initio gentium, ut vertit Pagninus, vel, ut Vatablus, a primitiis gentium, q. d. Montes isti nominati sunt a gentibus nobilissimis; in Sion enim et in Samaria habitarunt Chananæi, Amorrhæi, Jebusæi, aliæque gentes usque ad septem, antiquitate et robore celebres, q. d. Ego Deus dedi vobis, o Hebræi, montes hosce inclytos, expulique propter vos priores incolas robustos et celebres, cur ergo iis contra me ad luxum, lasciviam et idololatriam superbe et ingrate abusi estis? Huic sensui favent sequentia, ubi Sion et Samariam confert et præfert Chalanne, Emath, Geth, aliisque insignibus gentium urbibus. Tertio, Chaldæus vertit: Væ opulentis, etc., qui imponunt nomen filiis suis secundum nomen filiorum gentium! quasi hic taxentur Judæi, quod filiis suis imponunt nomina gentilia gentium vicinarum, puta Ægyptiorum, Ty-
riorum, Moabitarum, etc., cum quibus commercia et fœdera inibant. Quod notent christiani, qui suis filiis malunt gentilium quam christianorum nomina indere. Quarto, Syrus vertit: Sejuncti (designati) sunt in capita gentium; Arabicus Antiochenus: Depasti sunt cum capitibus populorum; Arabicus Alexandrinus: Dilexerunt capita populorum; capita, id est primas dignitates et officia. Quinto, nove vertunt Septuaginta in codice Complutensi: Vindemiavi principatus, vel principes gentium, q. d. Sustuli principes Chananæos ex Sion et Samaria, ut vos, o optimates Hebræorum, iis surrogarem. Unde in codice Romano, et apud Justinum Contra Tryphon. legitur: Vindemiarunt Israelitæ primitias, vel principatus, id est principes Gentium, et ingressi sunt ipsi, supple in eorum locum et gradum: forte pro נקובי nekube, legerunt נקבתי nakabti, id est perforavi, gladio trajeci, occidi; vel נקמתי nakamti, id est vindicavi, punivi; pro quo Septuaginta vertunt, vindemiavi, eo quod agatur hic de montibus Sion et Samariæ vitiferis, in quorum vindemia hi principes opulenti luxuriabantur, q. d. Vindemiabo vos sicut vos vindemiastis vineas Samariæ, in iisque vino et ventri indulsistis: Et confiditis in monte Samariæ. Ita Hebræa, Syrus et alii passim. Quare male vertit Arabicus: Qui confidunt in sideribus cœli.
INGREDIENTES POMPATICE DOMUM ISRAEL. — Domum vocat cœtum, congregationem, sive populum Israel adunatum. Pro pompatice hebraice est לחם lachem, id est sibi, vel ad seipsos. Tanto enim satellitio et pompa incedebant, tanto fastu et ostentatione pedes figebant, tanto studio per famulos turbam submovebant, solique cum suis plateas occupabant, ut, reliquis contemptis, viderentur sibi soli ingredi et incedere; uti videmus et hodie nonnullos potentes, et nonnullas matronas etiam vulgares, ita pompatice tanto syrmate incedere, ut ipsæ solæ pompæ, imo pavones et pappi esse videantur. Hinc vocavit eos capita gentium, quod gentilium principum quibus successerant, fastum, præsertim in incessu, imitarentur et referrent. Ita Remigius, Rupertus et S. Hieronymus, qui et addit: «Ut tumorem animi corpus ostendat, et pomparum ferculis similes esse videantur,» de quibus ita præcipit Cicero, lib. I Offic.: «Cavendum est ne tarditatibus utamur in gressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur.» Recentiores vertunt: Et ingressa est ad eos domus Israel; ita Pagninus, Tigurina, Vatablus. Rursum Chaldæus: Quibus innititur domus Israel; aut, et putant quod jungatur ad eos domus Israel; Arabicus: Ingressi sunt cum parte (secta) Israelis; Syrus: Captivaverunt sibi filios Israelis. Verum nostra Versio, uti clarior et simplicior, ita germanior et nervosior est. Nam idem in incessu pompatico vitium apud Israelitas et Israelitides taxat Isaias, cap. III, 16: «Pro eo, ait, quod elevatæ sunt filiæ Sion: et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant; decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,» etc. Vide ibi dicta. Propiare Solon dicebat «magnam curam incessus habendam.» Ex incessu enim colligitur animus: præceps arguit præcipitem, nimium lentus ignavum, pompaticus arrogantem. Ita Laertius lib. I, cap. IV. Imo Sapiens, Eccli. XIX, 27, tres indices animi assignat, vestitum, risum et incessum: «Amictus corporis, inquit, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo.» Quocirca Maximus Tyrius, orat. 4, ita virtutem pingit: «Decora, ait, aspectu, incessu quieta, sermone musica, oculis placidis et clementibus.»
2. TRANSITE (perperam Arias vertit, transibitis) IN CHALANNE, — id est in Babyloniam captivi, et in Antiochiam, et in Geth urbem Palæstinorum. Nusquam enim Judæos Antiochiam, vel Geth abductos legimus. Chalanne autem celebris potensque fuit civitas juxta Babylonem, condita a Nemrod, Genes. X, 10: quæ postea, aucta a Parthis, ad exhauriendam Babylonem et Seleuciam, dicta est Ctesiphon, factaque regni metropolis. Vide Plinium lib. VI, cap. XXVI. Sensus est, q. d. Transite, o Hebræi, in Chalanne, Emath et Geth, urbes maximas et potentissimas, atque videbitis quod ipsæ non sint majores, fertiliores et meliores terminis et regione vestra, quam ex meo dono possidetis. Advertite ergo quam me spernendo et idola colendo, ac peccata peccatis cumulando, in me ingrati et inhumani sitis, qui vobis dedi terram hanc, qua nulla est feracior nec præstantior. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Lyranus, Vatablus et alii.
IN EMATH MAGNAM. — Emath, quæ et Hemath, Amath, Hammath, hebraice Chamath dicitur, civitas fuit potens, ita dicta, ait Josephus I Antiq. cap. VII, a conditore Amath vel Amathæo, qui hebraice Chamati vocatur, fuitque filius Chanaan, filii Cham, Genes. X, 18. Porro duplex erat Emath, ait S. Hieronymus, Ribera et alii: una major, quæ hic vocatur Magna, atque ab Antiocho conditore dicta est Antiochia, fuitque caput Syriæ; altera minor, quæ ab Antiocho Epiphane dicta est Epiphania, et Reblata, juxta Emesam, ubi a Nabuchodonosore excæcatus fuit Sedecias, IV Reg. XXV, 6. Unde Epiphaniam inter Apamiam et Palmyram, versus Mesopotamiam ponit Ortelius in Theatro orbis.
«Hemath magna, ait S. Hieronymus, quæ nunc Antiochia nominatur. Magnam autem vocat ad distinctionem minoris Hemath, quæ appellatur Epiphania. Unde usque hodie pergentibus Mesopotamiam prima mansio vocatur Emmas, corrupto quidem vocabulo, sed pristini nominis vestigia retinens: cujus regio appellatur Reblata, in qua præsente Nabuchodonosor regis Judææ Sedeciæ interfecti sunt filii, et oculi illius excæcati.» Et in Locis Hebr.: «Emath, ait, Damasci civitas, quam oppugnavit rex Assyriorum, etc. Diximus de hac et supra, quod nobis videretur hanc esse Epiphaniam juxta Emesam, quæ usque hodie Syro sermone sic dicitur.» Nota quod ait, «nobis videretur;» non ergo certo id asserit, sed dubitanter et conjectando. Favet huic opinioni, quod etiamnum exstet urbs insignis nomine Emath, inter Tripolim et Aleppo, uti Romæ accepi a Reverendissimo D. Archiepiscopo Damasceno Maronita, et aliis qui recenter Syriam perlustrarverunt, quæ sane Emath eodem pene sita est loco, quo fuit veterum Epiphania, ut patet ex tabulis cosmographicis.
Secundo, alii ex adverso probabilius censent Scripturam tantum unam ponere Emath, scilicet Antiochiam, sitam post Libanum, ad Orontem fluvium in Syria Damasci (unde nunquam nominat Emath minorem), in qua primum S. Petrus cathedram collocavit, atque discipuli primitus vocati sunt Christiani. Hæc ab Amos, volente ex ejus magnitudine ostendere magnitudinem Hierosolymæ et Samariæ, dicta est magna, non respectu alterius minoris, sed quia amplissima fuit, adeo ut Strabo, lib. XVI, tradat eam fuisse tetrapolim, hoc est suo ambitu complexam quatuor civitates: primam, inquit, Antigonus, filius Philippi, construxerat; alteram multitudo habitatorum; tertiam Seleucus Callinicus; quartam Antiochus Epiphanes, a quo Epiphania, sicut et Antiochia, dicta est. Unde liquet eamdem civitatem nunc vocari Antiochiam, nunc Epiphaniam, nunc Reblata. Hinc Aquila hic vertit, Epiphaniam. Sic et Josephus, I Antiq. VII, et a Castro hic. Quin et S. Hieronymus in Locis Hebr., videtur dicere Rabbath magnam, id est Antiochiam, esse Epiphaniam, quanquam concise et confuse loquitur. Juxta hanc sententiam, omnia quæ in Scriptura de Emath dicuntur, accipienda sunt de Antiochia. Antiochia igitur fuit terminus Terræ sanctæ ad septentrionem; unde ejus longitudo in Scriptura ab introitu Emath (Antiochiæ) usque ad torrentem, seu rivum Ægypti censetur. Hinc eo usque pervenerunt exploratores Terræ sanctæ missi a Mose, Num. XIII, 22. Insuper Thou rex Emath, missis muneribus, pacem a Davide petiit et impetravit, II Reg. VIII, 9; sed Salomon Emath, id est Antiochiam, expugnavit, et ejectis inde Chananæis restauravit valideque communivit, II Paral. VIII, 3. Obtinuerunt deinde eam Syri; sed Jeroboam rex Israel tempore Amasiæ regis Juda, Jonæ prophetæ verbis excitatus, eamdem recuperavit, et Israeli restituit. Deinde expugnavit eam Sennacherib, IV Reg. XVIII, 24. Hinc ejus mentio crebra fit in Isaia, Jeremia, Ezechiele et Zacharia. Tenuit eam Nabuchodonosor, in eaque resedit, dum castra ejus obsiderent Hierosolymam, IV Reg. XXIII, 33, et cap. XXV, 21. Postea ab Alexandro Magno occupata, et ab Antiocho illustrata sedesque regni facta, dicta est Antiochia. Ibidem Jonathas Machabeus contra Demetrium castrametatus fuit, I Machab. XII, 25. Demum Romani, ac tandem Sarraceni eamdem sui juris fecerunt, uti etiamnum Turcis subjacet.
Objicit huic sententiæ Andreas Masius, exactus locorum Terræsanctæ indagator, scribens in Josue XIX, 35, quod Emath a Zacharia, cap. IX, 2, et Jeremia, cap. XLIX, 23, ponatur intra ditionem et terminos Damasci; Antiochia autem duobus gradibus cum dimidio, Epiphania vero sesquigradu altior Damasco collocetur a Ptolemæo; quousque non videtur se extendisse ditio et regnum Damasci: ergo Emath non videtur esse Antiochia, nec Epiphania, sed tertia aliqua urbs post Sephaniam infra Jordanis ortum. Nam ibi ponitur Rebla (quæ dicitur fuisse in Emath, Jeremiæ XXXIX, 5), Numer. XXXIV, 11, eaque vicina erat Nephtalitis, quibus in sortem cecidit Emath, Josue XIX, 35. Huic opinioni favet Ortelius, qui in prisca Chananææ descriptione ponit Chamath, sive Emath juxta Libanum et Sephaniam, inter Tyrum et Cæsaream Philippi: idem facit Adrichomius in Descriptione Terræ sanctæ. Videtur id valde probabile; nam Emath hæc fuit in tribu Nephtalim, cujus sors non videtur se extendisse usque ad Antiochiam. Unde Marinus in Lexico, Emath Nephtaliam diversam ponit ab Emath vulgata et communi, ex eaque prognatos dicit Cinæos, ut liquet I Paral. II, 55, ubi dicitur: «Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris,» hebraice, de Chamath vel Emath.
Verum Masii ratio non plane convincit; nam ditio Damasci, æque ac Israelis, primitus longe admodum sese extendit, scilicet usque ad Euphratem, ut patet Josue XIV, Deuter. XI, 24. Imo non desunt qui censeant Damasci fines se extendisse usque ad Babylonem, ideoque pro eo quod ait Amos, V, 27: «Migrare vos faciam trans Damascum,» S. Stephanum, Act. VII, dum citat verba Amos, dicere: «Transferam vos trans Babylonem.» Damascus enim totius Syriæ erat caput et domina. Magis urget ratio Marini, quod sors Nephtalim non videatur se extendisse usque ad Antiochiam. Sic enim longe superasset sortes aliarum tribuum. Rursum, quod ex Stephano, lib. De Urbibus, constet plures urbes (facile decem) dictas esse Antiochias, quatuor vero Epiphanias, sed in diversis provinciis. Ergo pariter plures videntur fuisse Emath. Denique maxime urget quod Josue I, 4, Deuter. XI, 24, pro Emath, terminus Terræ sanctæ ponatur Libanus, imo, ut Septuaginta vertunt, Antilibanus, a quo ulterius progrediendo Antiochia distat itinere quinque dierum. Quis credat ultra Libanum tanto spatio se extendisse fines Israelis, imo unius tribus Nephtalim? huic enim Emath attribuitur Josue XIX, 35. Quocirca nulli chorographi Terræ sanctæ in ejus descriptione ponunt Antiochiam quasi ejus terminum, sed Libanum, et juxta eum Emath, ut patet ex tabulis Adrichomii, Ortelii et aliorum.
Versus 3: 3. YOU WHO ARE SET APART FOR THE EVIL DAY — namely of captivity and destruction, as if to say: By...
Emath ergo, quæ ponitur terminus Terræ sanctæ ad aquilonem, fuit vicina Libano, nec longe a Damasco, cui ex adverso ad meridiem, terminus ejusdem Terræ sanctæ ponitur desertum, scilicet Arabiæ, per quod transierunt Hebræi venientes ex Ægypto in Chanaan, ac præcise torrens Rhinocoluræ: sicut ad orientem terminus ejusdem ponitur Euphrates; ad occidentem mare Mediterraneum. Tertia ergo hæc sententia chorographorum valde probabilis est. Sed quidquid de ea sit, consentiunt omnes hic apud Amos per Emath magnam intelligi Antiochiam ad Orontem, illustrem et potentem Syriæ urbem, quæ et Epidaphnis dicta est, a suburbano et vicino fonte Daphnes, lauris et amœnitate inclyto. Hæc dicta est hebraice Chamath et Chamma, id est sol, quod quasi sol inter urbes Orientis effulgeret, uti postea effulsit in Christianismo, cum S. Petrus in eadem primo cathedram Pontificiam collocavit.
ET AD OPTIMA QUÆQUE REGNA HORUM. — Septuaginta, et ad optimas, scilicet civitates, de regnis istis, q. d. Ite et lustrate optimas urbes Syriæ, et videbitis Samariam et Sion iis præstare. Unde Arias, Pagninus et Vatablus vertunt: Si meliora sunt regna horum regnis vestris?
Mystice, Israel sunt fideles et sancti; hi præ cæteris gentibus latiores habent terminos, eosque optimos: quia non exigui temporis limitibus, terræque puncto, ut impii et mundani, sed immensis æternitatis cælique spatiis spes suas finesque felicitatis suæ, metiuntur, ita ut fidenter impiis dicere possint: «Si terminus vester latior termino nostro est.» Et illud Zachar. cap. IV, 10: «Quis» vestrum «despexit dies parvos» hujus ævi momentanei? Et illud Job XXIV, 24: «Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur.» Et illud Psalm. XXXVI, 35: «Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat: et quæsivi eum, et non inventus locus ejus.» Impii vero regerant piis et sanctis illud Baruch III, 24: «O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! Magnus est, et non habet finem; excelsus et immensus.» Ipsi vero gementes suam sortem defleant, eo quod stulte parva magnis, brevia æternis, terrena cœlestibus prætulerint, dicantque illud Sap. V, 8: «Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius præcurrens, et tanquam navis,» etc. Quam sapit qui cum Magdalena audit illud Christi: «Optimam partem elegit sibi Maria, quæ non auferetur ab ea in æternum.»
3. QUI SEPARATI ESTIS IN DIEM MALUM, — scilicet captivitatis et excidii, q. d. A Deo ob scelera vestra, quasi anathemata separati, et dicati estis mactationi et excidio. Secundo, efficacius hebræum menaddim, vertas active, separantes vos ad diem malum, q. d. Ipsimet vos separatis, et devotetis excidio, dum minas Prophetarum contemnitis, et ultro in scelera ruitis, ob quæ quasi oves a Deo mactabimini; unde Septuaginta vertunt: venientes, vel qui venitis ad diem malum. Ita S. Hieronymus, Albertus, Hugo et alii. Tertio, Chaldæus, Clarius, Vatablus et Rabbini vertunt, separantes diem malum, id est qui a vobis separatis, et amoliri conamini diem excidii, quem Prophetæ intentant, ut liberius peccetis, dicentes illos falli, vel de futuris et longinquis sæculis loqui. Unde Tigurina vertit: Qui in longinquum rejicitis diem malum; Pagninus: Qui longinquum putant diem malum.
Nam, ut ait Aristoteles II Rhetor. cap. V, «quæ longinqua sunt, non metuuntur; sciunt enim omnes fore ut moriantur, sed quia id prope esse non putant, ideo nullam curam suscipiunt.»
Versus 4: 4. YOU WHO SLEEP IN BEDS OF IVORY, AND REVEL IN YOUR COUCHES.
ET APPROPINQUATIS SOLIO INIQUITATIS. — Solium iniquitatis, quod inducet Israelitis diem malum, est regnum, tyrannis et solium imperii Assyriorum, qua Israelitas judicabunt, id est vindicabunt, capient et punient, quasi submissi judices et vindices a Deo, ad ulciscendam idololatriam aliaque scelera in Deum commissa, q. d. Vestris continuis sceleribus accersitis Assyrios, et acceleratis vestrum excidium. Sic tropologice peccatores qui peccata peccatis cumulant, appropinquant solio Luciferi et inferno. Ita S. Hieronymus, Albertus, Hugo, Lyranus et S. Augustinus, lib. IV De Doctr. Christ. cap. VII, ubi ex hoc loco Amos ostendit quanta in S. Scriptura sit eloquentia, nervus et vis dicendi.
Secundo, Chaldæus, Rabbini, Pagninus, Clarius et Vatablus jam citati sic vertunt et exponunt per antithesin: Separatis et amovetis a vobis diem malum excidii, solium autem violentiæ et injustitiæ (quo injuste judicatis, pauperesque opprimitis et spoliatis) prope adducitis, q. d. Vultis amovere a vobis pænam, et interim acceditis ad culpam, cum non possitis a vobis amoliri pænam, nisi prius amoliamini culpam.
Tertio, alii moraliter sic exponunt: Separatis a vobis diem malum, puta diem laboris, ideoque accersitis solium iniquitatis, q. d. Non vultis laborare, otiosi estis et pigri, ideoque vos ditare vultis ex iniquitate, injustitia et rapina pauperum, ut eorum bonis otiose lasciviatis et luxuriemini, ut sequitur:
Versus 5: 5. YOU WHO SING TO THE SOUND OF THE PSALTERY.
4. QUI DORMITIS IN LECTIS EBURNEIS, ET LASCIVITIS IN STRATIS VESTRIS. — Ad lasciviam libidinis hæc referunt S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Hugo, Lyranus et S. Augustinus, lib. IV De Doctr. Christ. cap. VII, q. d. Væ vobis, lascivi et libidinosi! unde pro lascivitis, Vatablus et Pagninus vertunt: Indecore se distendentes in stratis suis; Chaldæus: Qui submergunt se in stratis suis. Secundo et aptius ad tricliniorum et mensarum luxum, puta ad pretiosos tapetes et stragula, quibus vestiebant cubicula et triclinia, et ad pretiosos toros et lectulos, in quibus molliter jacentes more gentis accumbebant mensæ, hæc referunt R. David, Arias, a Castro et Prado in Ezech. cap. XXIII, 41. Taxantur enim hic optimates et judices Israelis, quod ex rapinis pauperum luxu diffluerent, ac splendida et opipara instruerent convivia. Unde sequitur: «Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Qui canitis ad vocem psalterii, etc., bibentes vinum in phialis.» Epulæ enim et cantilenæ triclinio et mensæ adhibentur, non cubili et veneri. Quocirca Septuaginta hic vertunt: Qui affluitis deliciis in stratis vestris. Ex Hebræo sic vertas: Qui cubatis in toris eboris, et superfluitis in lectulis vestris, quasi dicat: Qui superbo et superfluo apparatu et ornatu condecoratis lectulos vestros. Rursum, superfluis ferculis et deliciis instruitis mensas, iisque distenditis ventres vestros, quod est peccatum luxus et gulæ, æque ac lasciviæ. Unde Noster vertit, «lascivitis;» sicut enim vituli bene pasti sunt petulci, et lasciviunt saltitando, cornutando, erecta cauda cursitando, ita et convivæ bene saginati petulantes sunt, et quasi asoti lasciviunt indecoris verbis et gestibus. Unde Apostolus, Ephes. V, 18: «Nolite, ait, inebriari vino, in quo est luxuria,» græce ἀσωτία, id est lascivia, qualis exercetur in saltationibus, choreis, psalteriis, etc. Item in pretiosis unguentis, coronis, balneis, tum præviis convivio, tum illud comitantibus et sequentibus. Uterque hic sensus huic loco congruit, et posterior priori subordinatur, in eumque desinit: nam ex mensis itur ad cubilia, ex gula in venerem: venter enim mero æstuans despumat in libidinem.
Porro lecti mensales dicti sunt lecti a legendis herbis et stramentis, ex quibus olim fiebant, ait Varro. Iidem dicti sunt tori a tortis herbis, quæ accumbentium humeris supponebantur, ait Isidorus lib. II Etymol., et Servius in illud lib. V Æneid.: Proximus ut viridante toro consederat herbæ. Inde triclinium dictum a tribus lectis, in quibus veteres epulabantur. Insuper triclinia fieri, insterni, et ornari solita ebore, auro et argento, docet illud lib. Esther. cap. I, 6, in convivio Assueri: «Lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum, smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant.» Idem docent Plinius lib. XXXIII, cap. XI, et Varro, lib. VIII, et Horatius, lib. II, satyr. VI, dum ita canit: Rubro ubi cocco / Tincta super lectos canderet vestis eburnos.
QUI COMEDITIS AGNUM DE GREGE, — de grege selectum, ut pinguiorem et meliorem cæteris. ET VITULOS DE MEDIO ARMENTI — selectos, pingues et saginatos. Hebraice: Et vitulum de medio saginarii, id est de loco saginæ, in quo saginantur et impinguantur. Is locus vitulis grandioribus sunt pascua; unde Noster, I Reg. XXVIII, 24, vertit, «vitulum pascualem.» Vitulis vero tenerioribus est stabulum, in quo, utpote loco obscuro et quieto (tam enim quies quam obscuritas facit ad concoctionem, ruminationem et impinguationem animalium) lacte, præsertim materno, saginantur et incrassantur.
Versus 6: 6. DRINKING WINE IN BOWLS.
5. QUI CANITIS AD VOCEM PSALTERII. — Septuaginta, ἐπικρατοῦντες, id est prævalentes (S. Hieronymus legit ἐπικρέκοντες, id est concrepantes) ad vocem organorum; Hebraice הפרטים happoretim, id est qui particularizant ad os nabli, id est qui propria et particularia cantica concinunt, eaque varia juxta varium concentum nabli: ita Pagninus et Vatablus; vel, ut R. David, a Castro, qui vocem variis incisionibus, minutionibus, tonis, inflexionibus et modulationibus incidunt, et variant instar philomelæ minurientes. Taxat nimiam mollitiem et delicias musices in conviviis optimatum Israelis, qui huic suæ musicæ prætexebant exemplum David. Unde subdit:
SICUT DAVID PUTAVERUNT SE HABERE VASA CANTICI, — id est instrumenta musica, quasi dicat: Luxum suæ musices convivalis excusant exemplo Davidis; sed perperam; nam ille eam adhibuit ad Dei laudes, eamque gravem; hi vero ea molli et lasciva abutuntur ad gulam et luxuriam. Ita S. Hieronymus. Mirum est Septuaginta vertere: Sicut stantia putaverunt, et non sicut fugientia, q. d. Putarunt has delicias fore stabiles, cum sint fugaces et evanidæ. Aurea est hæc gnome, quam urgens et exaggerans S. Chrysostomus, hom. I on Genes.: «Et hæc, ait, cum experientia didicerint, quasi stantia arbitrati sunt et manentia, et non quasi fugientia, hoc est avolantia, et ne ad momentum quidem permanentia. Talia enim sunt humana omnia, et carnalia, nondum recte advenerunt, et avolarunt: tale quiddam sunt deliciæ; et tale quiddam humana gloria et potentia; tale quiddam divitiæ; tale quiddam universa hujus vitæ prosperitas, nihil firmum habens, nihil subsistens, nihil fixum; sed magis quam fluminum fluenta prætercurrit, nudosque ac solos relinquit eos qui illis inhiant. Atqui spiritualia sunt firma, immobilia, vicissitudinem non accipientia, ad omne sæculum se extendentia. Quantæ igitur fuerit dementiæ nutantia cum immobilibus commutare, temporaria cum his quæ in sæculum duratura sunt, perpetuo manentia cum his quæ avolant; et ea quæ nobis illic grave supplicium paritura sunt, cum his quæ in futuro sæculo felicitatem summam afferunt?»
Nota: Veteres Hebræi et Gentiles in conviviis ad recreationem convivarum adhibebant musicam et vocum et instrumentorum, quam, si moderata sit et honesta, laudat Ecclesiasticus cap. XXXII, 5, 7, 8; loquens enim de symposiarcha, sive moderatore convivii: «Non impedias, ait, musicam. Gemmula carbunculi in ornamento auri, et (sic est, sic ornat convivium) comparatio,» id est concentus, «musicorum in convivio vini. Sicut in fabricatione auri (in aureo annulo, v. g.) signum,» id est sigillum et pala, «est smaragdi: sic numerus,» id est numerosa harmonia, «musicorum in jucundo et moderato vino.» Et cap. XL, 20: «Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ. Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.» Idem usus fuit tempore Christi; unde Lucæ XV, 25, senior filius «audivit symphoniam et chorum,» quibus pater celebrabat convivium ob filii junioris reditum. Verum Prophetæ subinde hanc musicam carpunt, vel ob excessum, vel ob intemperantiam, vel quod caperent cantica inhonesta vel irrisoria: aut quod ita iis vacarent, ut negligerent curam reipublicæ et justitiæ, imo ea adornarent et instruerent ex rapinis pauperum. Ita Isaias, cap. V, 11: «Væ, ait, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, etc. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris;» ut suavius et plenius vos inebrietis. Psalm. LXVIII, 13: «In me psallebant qui bibebant vinum,» id est in me dictabant carmina: ego eram eorum cantilena, risus et fabula. Quocirca Apostolus christianos monet de sua agape et convivio eucharistico: «Nolite, ait, inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in hymnis et canticis spiritualibus,» Ephes. V, 18. Idem mos apud Gentiles. Unde Athenæus, lib. XIV De Cænis Sapientum, docet lege et more majorum sancitum esse, ut in conviviis canerentur deorum hymni, idque voce communi, omnibus pæana canentibus, ait Clemens lib. II Pædag. IV. Quin et convivis tradebatur lyra, quam juxta propinationes resignabant alternatim et transverse: unde ob obliquam et transversam hanc lyræ circumlationem, carmina illa dicebantur σκολια, id est obliqua, de quibus Athenæus lib. VIII et lib. XV.
6. BIBENTES VINUM IN PHIALIS. — Septuaginta, vinum defæcatum. Hoc enim bibitur ab opulentis in phialis aureis, aut vitreis, ut præstans et limpidum; Tigurina: Qui bibunt vinum in pateris; Vatablus, in vasis amplis et magnis, q. d. Vinipotentes, qui ingentes pateras et crateres exhauriunt.
ET OPTIMO UNGUENTO DELIBUTI. — Chaldæus: Excellentia pretiosorum unguentorum unguntur; hebraice est, capite unguentorum, id est præcipuo aromate et unguento, v. g. balsamo, de quo Juvenalis, satyra II: Hirsuto spirant opobalsama collo. Ex capite enim defluebant in faciem et collum. Veteres in conviviis adhibebant unguenta, tum ad voluptatem, tum ad sanitatem; eo quod cerebrum natura frigidum et concretum, suo fragranti odore, calore et lenitate resolvant et recreent, inquit ex Aristotele Plutarchus, lib. De Iside, et Massarius apud Athenæum: «O felix, inquit, annon nosti sensus nostros qui sunt in cerebro, excitari suavibus odoribus, et puriores suavioresque effici, sicut Alexis ait: Sanitatis maximam partem bonos odores cerebro conciliare.» Hinc illud Psalm. CIII, 15: «Ut exhilaret faciem in oleo.» Et Psalm. XXII, 5: «Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum.» Ita Magdalena effudit unguentum super caput Christi discumbentis, Matth. cap. XXVI, 7. Et Christus, Matth. cap. VI, 17: «Tu autem, ait, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,» q. d. Ut tuum jejunium dissimules et tegas, adhibe unctionem et lotionem in convivio adhiberi solitam, quasi ex eo prodeas. Denique Ecclesiastes, cap. IX, 8: «Omni, ait, tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat,» q. d. Indulge balneis et conviviis: nam vestes candidæ et oleum symbola sunt balneorum et compotationum, eo quod a balneis exeuntes, albis vestibus induebantur, quas cœnatorias Romani vocabant, quod cum ipsis in cœna mensæ accumberent. Ita Philo, lib. De Vita ruretica, tradit Judæos in festis convivia albatos celebrare solitos. Idem de Romanis tradit Horatius, lib. II, satyra II:
Ille repotia, natales, aliosve dierum / Festos albatus celebret. Iisdem de causis coronabant capita convivarum coronis rosaceis, myrteis, aliisque floribus et herbis odoriferis, simul ad hoc, ut cerebrum iis confortatum minus læderetur vino, magisque resisteret ebrietati. Ita Ovidius, Fastor. lib. V: Tempora sutilibus cinguntur tecta coronis, / Et latet injecta splendida mensa rosa. Rosa enim, odoris sui prodiga, citissime evaporatur: emittit enim odoris fluxum, indeque rosa a Græcis ῥοδον vocatur, q. d. Fluens odor, ait Plutarchus lib. III Sympos. cap. III, qui et addit: «Quo fit ut etiam celerrime marcescat: naturalem enim habet vim refrigerandi, aspectu igneum aliquid ostentans. Nam in superficie ejus tenuis efflorescit calor, eo a frigore expulsus.» Hic calor profusi odoris est causa. Unde voluptuarii dicunt, Sapient. cap. II, 7: «Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant.» Vide Plutarchum III Sympos. probl. I, Athenæum, lib. V, Plinium, lib. XXI, cap. III. Merito nimias in hisce delicias carpit hic Propheta: quia effeminant animos viriles, adiguntque ad dolos, rapinas aliaque scelera. Quocirca Epaminondas dux Thebanorum, a quodam ad cœnam invitatus, cum bellariorum, obsoniorum et unguentorum mirum apparatum invenisset, subito recessit, dicens: «Ego te sacrificare, non lascivire putabam.» Ita Brussonius, lib. II, cap. II. Et Cicero in Pisonem, de Gabinio: «Erant compti capilli, et madentes cincinnorum fimbriæ.» Et Tibullus, lib. III, eleg. VI: Jamdudum Syrio madefactus tempora nardo. Hinc videtur quod Hebræi, æque ac Romani, incesserint nudo capite; alioqui enim indecore illud perfusum fuisset unguento. Ita Sanchez.
Versus 7: 7. THEREFORE NOW THEY SHALL MIGRATE AT THE HEAD OF THE CAPTIVES — as if to say: The nobles of...
ET NIHIL PATIEBANTUR SUPER CONTRITIONE JOSEPH. — Tigurina: Neque illis dolet quod Joseph, id est regnum Israel, atteritur, q. d. Non compatiebantur calamitati et paupertati multorum popularium suorum inter decem tribus, quæ hic a suorum regum patre et patriarcha vocantur Joseph: nimirum hi optimates Israel ex rapinis pauperum se ditantes, convivantes et lascivientes, ærumnas populi tum privatas, tum publicas non curabant, ac præsertim instans illi Dei judicium et excidium Assyriorum, per sana consilia, per pænitentiam et emendationem vitæ, per preces, per leges pias et sanctas non conabantur ab eo avertere et amoliri. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Lyranus, Emmanuel, Mariana et Vatablus. Addit S. Augustinus, lib. IV De Doctr. Christ. cap. VII, Joseph pro quovis fratre et proximo hic poni: quia in fratribus, inquit, Joseph est celebris, vel in malis quæ pendit, vel in bonis quæ rependit.
Moraliter, hic innuitur quod voluptatis filia propria et genuina sit immisericordia, juxta illud Prov. XII, 10: «Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.» Ita Sodomitæ ex deliciis crudeles evaserunt, juxta illud Ezech. XVI, 49: «Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, etc., superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et (unde) manum egeno et pauperi non porrigebant;» quia putabant suo ventri, id est gurgiti voluptatum, decessurum id quod in eos expendissent. Ex adverso piorum et Sanctorum nota et virtus est misericordia. Unde Sanctus hebraice vocatur חסיד chasid, id est misericors, et eleemosyna solet vocari justitia, id est sanctitas, ut Psalm CXI, vers. 9: «Dispersit, dedit pauperibus, justitia (id est misericordia, eleemosyna) ejus manet in sæculum sæculi.» Vide S. Chrysostomum, conc. I De Lazaro.
Ita videmus id quod deplorat hic Amos etiamnum subinde fieri, nimirum ut optimates et magistratus qui sua quærunt, suo genio indulgent, suis commodis student, ærarium in convivia expendunt, dies in epulis transigunt, rem pauperum et populi negligere, jura habere venalia, muneribus justitiam vendere, pauperes opprimere, atque, ut verbo dicam, rempublicam perdere, imo hosti, si is eam emere velit, prodere. Ita olim de Roma luxu diffluente dixit Jugurtha, ait Brussonius lib. I, cap. I: «O urbem venalem, et cito perituram, si emptorem invenerit!» Nam, ut ait Pythagoras apud Laertium, lib. VII, cap. I, in civitates primo deliciæ irrepunt, mox saturitas, deinde violentia, denique excidium. Quocirca Sapiens, Proverb. cap. XXXI, 4: «Noli, ait, regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.» Et Eccles. cap. X, 16: «Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. Beata terra, cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.» Huic enim dediti, tam temperantiam et castitatem quam famam perdunt, vitamque abbreviant, et mortem accelerant.
7. QUAPROPTER NUNC MIGRABUNT IN CAPITE TRANSMIGRANTIUM, — q. d. Optimates Israel inter primos capientur ab Assyriis; ipsi, quasi hirci gregis duces, ducent agmen captivorum euntium in Assyriam. Ita S. Hieronymus.
Versus 8: 8. THE LORD GOD HAS SWORN BY HIS OWN SOUL — by His own soul and life, saying: "As I live," that is, I swear by My life.
ET AUFERETUR FACTIO LASCIVIENTIUM. — Factionem vocat cœtum optimatum, qui in scelere, puta in rapinis, conviviis, luxu et lascivia, simul convivantes et compotantes conspirabant, q. d. Ipsi factiones et symposia instituunt: sed ego Deus illas dissolvam et dissipabo. Septuaginta vertunt, hinnitus: Et auferetur, inquiunt, hinnitus ex Ephraim. Est metaphora ab equis: sicut enim equi avena bene pasti et saginati hinniunt et lasciviunt, ita et hi optimates. Hebraice est מירזח mirzach, quod proprie significat convivium funebre in exsequiis mortui, q. d. Vestra convivia sunt funebria: quia ex rapinis pauperum quos emaciatis, itaque occiditis, ea instituitis. Unde Tigurina vertit: Tunc recedet convivium luxuriosorum; Syrus: Auferetur gaudium a principibus eorum; Arabicus: Auferetur varietas (ornatus et variegatæ vestes) ab equitibus; Vatablus et Pagninus: Tunc appropinquabit luctus extensorum, id est eorum qui se extendere solebant in lectis eburneis, ut dixit vers. 4. Hebræum enim סור sur significat et recedere, et accedere; Hebræi enim verbum simplex usurpant pro omnibus compositis, eo quod iis careant.
Politice hic nota, ut factio et rebellio gentis tollatur, tollendos esse optimates: hi enim factionis sunt capita et duces. Id probe norat Tarquinius Superbus, qui nuntio dubiæ fidei ad filium nullas dedit litteras; sed, eo in hortum adducto, summa papaverum capita baculo decussit: quo facto nuntiato, filius intellexit quid pater vellet, nimirum præcipi sibi ut capita et optimates Gabinorum sibi resistentium demeteret, hoc est, vel occideret, vel in exsilium relegaret. Ita refert Livius, decad. I, lib. II; Valerius Maximus, lib. VII, cap. IV; Plinius, lib. XLVII, cap. IV. Et Idem suasit Trasybulus Milesiorum tyrannus Periandro Corinthiorum tyranno, qui eum per nuntium rogarat quid facto opus esset ut secure regnaret? Respondit enim ipso facto: nam nuntio in messem maturam adducto, summas frumenti aristas baculo decussit: ex quo cognovit Periander principum capita tollenda, si tyrannide potiri vellet. Ita narrant Aristoteles lib. III Polit. cap. IX, et lib. V, cap. X, et Laertius in Periandro.
«Numquid vos soli habitabitis in medio terræ?» Vide ibi dicta.
Versus 9: 9. AND IF THERE REMAIN TEN MEN IN ONE HOUSE, THEY ALSO SHALL DIE — as if to say: If any Israelites,...
8. JURAVIT DOMINUS DEUS IN ANIMA SUA, — per animam et vitam suam, dicendo: «Vivo ego,» id est juro per vitam meam.
Versus 10: 10. AND HIS KINSMAN SHALL TAKE HIM UP (that is, each one of them (so the Septuagint), who died...
DETESTOR EGO SUPERBIAM JACOB (Israelis), ET DOMOS EJUS ODI. — «Domos,» scilicet magnificas et superbas, quas ex usuris et rapinis ædificant, cum patres ejus, Abraham, Isaac et Jacob in casis et tentoriis habitarint, quasi exsules et peregrini in terra, ac cives cœli. Unde hebraice est ארמנות armanoth, id est palatia. Ita Chaldæus. Ita Deus superbas domos Joakim regis detestatur, Jerem. cap. XXII, 13, dicens: «Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio! Qui dicit: Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa; qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.» Hinc ei pænam intentans, vers. 19: «Sepultura, ait, asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.» Et Isaias, cap. V, 8: «Væ qui conjungitis domum ad domum! numquid vos soli habitabitis in medio terræ?»
ET TRADAM CIVITATEM CUM HABITATORIBUS SUIS. — Hebraice: Tradam urbem et plenitudinem ejus, hoc est, Assyriis tradam Samariam et incolas ejus. Hi enim vocantur ejus plenitudo, quia eam suo numero et turba implent et replent. Per civitatem enim intelligi Samariam probat Theodoretus ex eo quod agat de decem tribubus: has enim vocat Ephraim, Jacob et Joseph; harum autem caput et metropolis erat Samaria. Ita et S. Hieronymus, Remigius, Hugo, qui tamen secundo, per civitatem accipiunt Jerusalem, quæ erat caput Jacob, id est duodecim, et postea duarum tribuum. Censent ergo excidium Jerusalem per Chaldæos, ac deinde per Titum et Romanos hic denotari. Utramque expositionem conciliabis, si cum Lyrano dicas per civitatem synecdochice hic accipi civitates quaslibet Hebræorum. Porro directe loquitur Propheta de Samaria et decem tribubus, indirecte et comitanter de Jerusalem et Judæis, uti dixi initio capitis.
9. QUOD SI RELIQUI FUERINT DECEM VIRI IN DOMO UNA, ET IPSI MORIENTUR, q. d. Si qui Israelitæ in domo aliqua absconditi manus Assyriorum effugerint, aut ab eis ut pauperes, viles vel ægri derelicti fuerint, hi quoque in eadem domo peste aut fame morientur.
10. ET TOLLET EUM (id est unumquemque eorum (ita Septuaginta), qui scilicet peste et fame mortui sunt) PROPINQUUS (Pagninus et Vatablus, patruus) SUUS, — ut comburat nepotis vel cognati sui cadaver, ossaque reliqua sepeliat. Hæc enim erant justa funebria, quæ propinqui cognatis defunctis persolvebant, tam apud Hebræos, quam apud Romanos.
ET COMBURET EUM. — Hebraice umesarepho, id est et comburens eum: saraph enim sive per samech, sive per sin scribatur (hæ enim duæ litteræ æquipollent), significat comburere. Unde angeli vocantur Seraphini, id est incendentes: quia Dei amore ardent, aliosque accendunt. Hinc Tigurina vertit, vespillo: hujus enim erat cadaver curare, et more gentis comburere ac tumulare. Et Chaldæus: Tollet eum ab incendio propinquus ejus ad efferendum. Imperite ergo Rabbini recentiores, quos sequuntur Pagninus et Vatablus, vertunt, avunculus ejus. Porro combusta fuisse mortuorum Israelitarum cadavera patet ex eo quod subdit: «ut efferat ossa» reliqua ex combustione cadaveris: ex quo patet Israelitas ad vitandum cadaverum fætorem, putrefactionem, tabem et luem, ne scilicet illa pestem vivis afflarent, ea combussisse. Idem fecisse Romanos norunt qui Romam viderunt: Romæ enim in priscis sepulcris passim ingentes urnas testaceas conspicimus, in quibus cadaverum combustorum cineres servabantur. Græcos quoque cremasse defunctorum cadavera docent Thucydides, lib. II, et Lucianus, lib. De Luctu: «Græcus, ait, exurit, Persa defodit.»
Versus 11: 11. AND HE SHALL SAY TO HIM: BE SILENT, AND DO NOT REMEMBER THE NAME OF THE LORD.
Porro fuerunt hac de re diversæ sapientium sententiæ. Nam, ut ait Servius in lib. XI Æneid.: «Heraclitus, qui vult omnia igne constare, dicit debere corpora in ignem resolvi: Thales vero, qui confirmat omnia ex humore procreari, dicit obruenda corpora, ut possint humore resolvi.» Rursum Varro, lib. De Sepultura: «Heraclides, ait, Ponticus plus sapit, qui præcepit ut comburerent, quam Democritus, qui ut in melle servarent (quasi resurrectura et rursum victura): quem si vulgus secutus esset, peream, si centum denariis calicem mulsi emere possemus.» Insuper Servius, in lib. III Æneid., Romanos crematione funerum usos esse docet: «Romani, ait, contra faciebant comburentes cadavera, ut statim anima in generalitatem, id est in suam rediret naturam.» Et Ovidius lib. I Trist. eleg. IV: Spiritus hic vacuos prius extenuandus in auras / Ibit, et in tepido deseret ossa rogo. Et Silius Italicus, lib. X in funere Pauli, ubi et causam assignat: Hæc Libys: atque recens crepitantibus undique flammis, / Æthereas anima exsultans evasit in auras. Causam aliam dat Quintilianus, declam. X: «Dixerunt, inquit, animam flammei vigoris impetum perennitatemque non ex nostro igne sumentem, sed quo sidera volant, et quo sacri frequentantur axes, inde venire; unde omnium rerum auctorem mentemque spiritum ducimus, nec interire, nec solvi, nec ullo mortalitatis affici fato; sed quoties humani pectoris carcerem effregerit, et exonerata membris mortalibus levi se igne lustraverit, petere sedes inter astra.» Christiani hanc cremationem sustulerunt, tum ut Dei sententiæ in Adam ejusque posteros latæ, Genes. III, magis se conformarent: «Pulvis es, et in pulverem reverteris;» tum ut naturam sequerentur, quæ sponte corpora defuncta in elementa sua resolvit; tum maxime ut fidem et spem resurrectionis superstitibus ingererent. Ideo enim cadavera terræ commendabant quasi in depositum, quod in die resurrectionis ea repetiturus sit Deus, ut resuscitet et vivificet. Idem fecisse Judæos fideles verique Dei cultores, patet Genes. L, 3 et 25; Josue VIII, 29; III Reg. XIII, 22; Tobiæ I, 22; Josue XXIX, 43. Excipio funera regum, quæ publica pompa cum aromatibus honoris causa cremabantur. Israelitæ vero etiam plebeiorum ossa cremabant, vel quia idololatræ gentium idololatrarum ritum sequebantur: vel quia in communi lue et peste, eamdem reprimere igneque purgare, ne in superstites proserperet, conabantur. Cadavera ergo cum tabe et peste comburebant. Post cremationem faciebant ossilegium: cognati enim et amici ossa cremati colligebant, et in æneam, auream, argenteam vel marmoream urnam recondebant magna cura et cæremonia. Docet hoc Virgilius, Æneid. VI: Ossaque lecta cado texit Corinæus aheno. Quin et suorum conjugum, fratrum, filiorum, parentum, si alibi defuncti essent, ossa in patriam revehebant. Unde Ovidius in Scythia moriturus, ita de suis ossibus præcipit, lib. III Trist., eleg. III: Ossa tamen facito parva referantur in urna: / Sic ego non etiam mortuus exul ero. Ritum hujus ossilegii describit Tibullus lib. III, eleg. II. Primo enim docet lecta fuisse ab amicis et propinquis:
rum; et atrafos, hoc est nigra veste indutos. Insuper prius manus abluisse, dum ait: Perfusæque pias ante liquore manus. Tertio, in ossa collecta lac et vinum infudisse, ac deinde in linteo ea ventilasse, ut humor vini infusi exsugeretur. Subdit enim: Et primum annoso spargant collecta Lyæo: / Mox etiam niveo fundere lacte parent (ut aptentur circulo lacteo, ad quem heroum animas post mortem deduci censebant Romani, teste Cicerone in Somn. Scip.): Post hæc carbaseis humorem tollere ventis, / Atque in marmorea ponere sicca domo. Quarto, in ossa immisisse odores et aromata, ac denique lacrymas: Illic quas mittit dives Panchaia merces, / Eoque Arabes, dives et Assyria. / Et nostri memores lacrymæ fundantur eodem. / Sic ego componi versus in ossa velim. Quinto, matres et cognatæ ossa prius in sinum colligebant, quam ea in urnam inferrent. Docet id Tibullus, lib. I, eleg. III: Abstineas, mors atra, precor: non hic mihi mater, / Quæ legat in mœstos ossa perusta sinus. Et Seneca, Consol. ad Helviam, cap. XI: «Modo in eumdem sinum ex quo tres nepotes emiseras, ossa trium nepotum recepisti.» Porro Augusti ossa, ait Suetonius in ejus Vita, cap. C, legerunt primores equestris ordinis, tunicati et discincti, pedibusque nudis. Hoc ultimum reverentiæ Augusti datum: nam nudipedes fuisse aliorum ossium collectores non legimus. Hæc Gentiles Gentilibus! quid jam faciant Christiani Christianorum, imo sanctorum et martyrum, ossibus et reliquiis? quo honore ea prosequentur?
Versus 12: 12. FOR BEHOLD THE LORD WILL COMMAND (that is, He has ordained, arranged, decreed, and as He has...
ET DICET (scilicet propinquus, qui quasi vespillo, sive pollinctor e domo mortuaria sibi cognatorum extulit ossa ad sepulturam: «dicet,» inquam, cum a sepultura redierit) EI QUI IN PENETRALIBUS (id est incolæ) DOMUS (mortuariæ suos defunctos lugenti): Numquid adhuc est penes te (aliquis mortuus, cujus ossa efferam et sepeliam)? Et respondebit (incola domus): Finis est, — q. d. Omnes mortui elati sunt, nemo restat præter me, qui meam orbitatem et solitudinem lugeo. Unde Syrus vertit, et dicet illi: Non est, quoniam perierunt; pro eo quod recordationem non facerent in nomine Domini.
11. ET DICET EI: TACE, ET NON RECORDERIS NOMINIS DOMINI. — Quæres, quis dicet? an incola domus, an propinquus vespillo? Et cur? Primo, Chaldæus: Dicet, inquit, propinquus incolæ domus lamentanti suos defunctos: Tace, noli flere; defunctus enim tuus juste a Deo morte punitus est, quia Deum non colebat, Deique nominis oblitus, eum non invocabat. Sic enim vertit: Remove (lacrymas et lamenta), quia dum vita fruebatur (cognatus tuus defunctus), non fundebat preces in nomine Domini. Secundo, S. Hieronymus et Vatablus: Solebant, inquit, in lamentis et ærumnis, v. g. in funeribus nominare et invocare nomen Domini; Israelitæ vero adeo erant idolis addicti, ut nec in funere vellent Deum verum nominare et invocare. Tertio, Lyranus, Sanchez et Ribera censent esse verba incolæ domus, qui ex impatientia dicat propinquo eum solanti, et ut Dei opem invocet suadenti: Noli mihi refricare nomen Domini, ipse enim horum funerum et malorum omnium mihi est auctor. Ita ex impatientia delirant impii, cum, si saperent, in tribulatione ad Deum recurrerent, et omne suum refugium in eo collocarent. Imo Gentiles in afflictione suis diis, quasi ejus auctoribus maledicebant, uti etiamnum faciunt Sinæ et Japones, qui deos suos flagellant. Sic Æneas ob mortuam uxorem, Æneid. II: Quem non incusavi amens, hominumque deumque? Sapienter enim Seneca, lib. VIII, declamat.: «Diligentius, ait, dii coluntur irati.» Ita sapuit Job a Deo tot flagellis exercitus, cum dixit cap. XXIII, 3: «Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?» Quarto, alii censent ex desperatione dici, q. d. Ne mihi nomines Deum, eumque invocare suadeas: perimus enim, actum est de nobis, nec ipsa salus si velit, nos servare possit. Quinto, Ruffinus censet dici ex omine et terrore. Adeo enim malis a Deo inflictis perculsi erant, ut vel Deum nominare non auderent, formidantes ne, si vel eum nominarent, novam ab eo cladem et quasi novum fulmen exciperent. Unde Arabicus vertit: Tacete, ut non nominetis in nomine (nomen) Domini. Sexto, Arias et a Castro censent esse verba Amos, qui hoc epiphonemate ærumnas hasce extremas concludat, q. d. Dicet propinquus incolæ domus lugenti suorum funera: Tace, ne fleveris: «Et ne recorderis,» id est, nam tunc recordari non licebit, «nominis Domini.» Tunc enim tanta omnes obruet calamitas et afflictio, ut non lubeat, nec liceat Deum nominare et invocare. Sic sæpe justo Dei judicio accidit peccatoribus, qui vitam in deliciis transigunt, et pœnitentiam in mortem differunt, ut in morte tot curis, doloribus et angoribus opprimantur, ut Dei et salutis suæ obliviscantur.
Versus 13: 13. CAN HORSES RUN UPON ROCKS, OR CAN ONE PLOW WITH BUFFALO? — In Hebrew it reads: Shall horses run...
Omnes pene hi sensus probabiles sunt: secundus tamen, tertius et quartus planiores sunt. Porro contrarie vertit Pagninus: Nos enim sumus assueti commemorare nomen Domini, q. d. Vespillo solabitur incolam domus dicendo: Noli flere, sed de more invoca nomen Domini.
12. QUIA ECCE DOMINUS MANDAVIT (id est ordinavit, disposuit, decrevit, ac sicut decrevit, sic et exsequetur, atque) PERCUTIET DOMUM MAJOREM RUINIS, ET DOMUM MINOREM SCISSIONIBUS. — To quia recte cohæret cum sensu tertio Lyrani jam dato. Verum generalius referri potest ad omnia præcedentia, q. d. Tantæ clades et strages imminent tam Sioni quam Samariæ, quas a vers. 1 hucusque recensui, quia Dominus justus injuriarum suarum vindex «percutiet domum majorem,» id est regnum decem tribuum ac Samariam, «ruinis,» id est pleno interitu et perpetua captivitate, ut plane corruat et pereat regnum Israel instar testæ casu diffractæ, quæ reparari et redintegrari nequit. «Domum minorem» vero, id est regnum Sionis et Judæ, «percutiet scissionibus,» id est rupturas et scissuras ex eo auferet; partem ejus scilicet occidendo, partem captivando; sed has scissuras sarciet et restituet per Esdram et Nehemiam, cum, annuente Cyro, captivos ex Babylone in Judæam remittet. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Remigius, Rupertus, Hugo, Lyranus, Ribera et alii. Unde Chaldæus vertit: Et percutiet regnum magnum percussione forti, regnum vero minus plaga remissiori.
Nota: Pro ruinis Pagninus et Vatablus vertunt, rimis, vel fissuris, quasi hic Deus minetur Samariæ terræ motum, quo domus tam magnæ quam parvæ findendæ, et rimas acturæ sint. Hebraice est רסיסין resisin, quod Marinus, Forsterus et a Castro vertunt, stillis, vel distillationibus, quæ causant rimas et fissuras in domo, juxta illud Cant. cap. V, 2: «Caput meum plenum est rore, et cincinni mei resisin,» id est distillationibus, et a guttis noctium. Sensus est, ait a Castro, q. d. Deus per Assyrios percutiet et subvertet omnes domos Samariæ, tam majores, quæ multis constant habitatoribus, sigillatim illos interimendo, quam minores, quæ minus possunt resistere, simul et semel eas confringendo. Verum primus sensus jam datus, uti communior, ita verior et certior est. Unde hebræum resisin non tantum complutiones et distillationes, sed et fracturas et contritiones validas significat: ita enim vertunt Septuaginta, Chaldæus et Noster. Alludit enim רסיסין resisin per samech ad רציצין retsitsin per tsade, quod proprie fracturas et contritiones significat, omnium Hebræorum consensu. Adde hic non agi de unius Samariæ et decem tribuum, sed et de duarum, id est omnium duodecim tribuum excidio. Hoc enim significant illa verba vers. 15: «Et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.» Hic enim limes et terminus ponitur non decem, sed duodecim tribuum, adeoque totius terræ promissæ, uti dixi vers. 2. Ita S. Hieronymus. Porro causam tanti utriusque gentis excidii subdit, ejus scelera, quod scilicet justitiæ, rerumque naturam et ordinem perverterit et subverterit: ideo enim lege talionis mereri, ut et ipsa utraque subvertatur et intereat. Ait ergo:
13. NUMQUID CURRERE QUEUNT IN PETRIS EQUI, AUT ARARI POTEST IN BUBALIS? — Hebraice est: Num current in petra equi? num arabit (arator) in bobus? scilicet feris et indomitis, puta bubalis, uris, bisontibus; unde Noster vertit, in bubalis. Nam aliis bobus cicuribus et domesticis tam aratur, quam equis. Porro bubali olim tempore Amos, præsertim in Judæa, feri erant et indomiti, ut jugum et aratrum excuterent. Unde Martialis, lib. I: Illi cessit atrox bubalus atque bison. Jam vero in Italia videmus eos eatenus cicurari, ut subjugales fiant, jugumque cursus admittant, et aratris serviant. Sensus est, q. d. Sicut impossibile est ut in petris currant equi, et arent jugumque suscipiant bubali indomiti: ita impossibile est vos currere in via mandatorum Domini, quæ vobis dura et saxea videtur; aut subire jugum legis Dei: quia vos estis quasi bubali indomiti, jugum omne excutientes. Ita libertas libertate perit. Qui enim renuit servire Deo, cui servire regnare est, serviet suis concupiscentiis, suæque præfractæ voluntati et diabolo, quæ gravissima est servitus. Quocirca Christus, repudiatis Judæis jugi Evangelici impatientibus, quasi bubalis, elegit gentes quasi boves cicures et domitos, dixitque illis: «Tollite jugum meum super vos;» qui proinde vomere Evangelicæ doctrinæ et vitæ terram infidelium proscindentes, fructum regno Dei operati sunt, magnamque animarum messem collegerunt. Ita Rupertus, qui putat ab Amos hic prædici Judæorum, quasi bubalorum reprobationem: gentium vero, quasi cicurum, electionem.
Secundo, recentiores passim repetunt to in petris, sicque facile ad quosvis boves hæc adaptant, hoc modo: Numquid current in petra equi? numquid arabit arans bobus in petra? q. d. Vos, o Israelitæ, perinde agitis, ac si in rupe quis equum ad cursum, aut bubalum vel bovem ad arandum incitaret, hoc est, agitis omnia ordine inverso et præpostero. Sicut enim ista naturæ repugnant, ita vos agitis repugnantia naturæ, rationi et Deo: quia judicium, id est justitiam, quæ naturæ, Deo et rationi consona, dulcis est et placet, vertistis in peccati absinthium et amaritudinem, quæ naturæ, Deo et rationi dissona, amara est et exsecranda. Ita Pagninus et Vatablus. Rursum, «sicut non solent equi currere in petris, neque agricolæ arare in petrosis locis, cum nullus inde fructus sit sperandus; sic ex tam impænitenti vita vestra, nequaquam felicitas erit speranda,» inquit Clarius. Unde Syrus vertit: Numquid currunt supra petram equi, aut trahunt in ea aratrum, vel vomerem?
Insuper contra naturam est equi, inquit Palacius, «currere super rupe, et contra naturam bovis est arare super eadem rupe; itidem contra naturam judicis est currere et arare super injustitia. Si enim velint bos aut equus currere, vel arare super petra, frangent crura, et pectora lacerabunt.» Paræmia hæc ergo tria significat: primo, Israelitas in sua injusta et prava vita præpostere laborare; secundo, inutilem laborem eumque molestum suscipere, ac rem impossibilem tentare. Sic ait Poeta: Non profecturis littora bobus aras. Tertio, laborem hunc non tantum fore inutilem eis, sed et noxium ac exitialem. Hic sensus facilis est et planus, ac valde Hebræo consonat. Simile proverbium est: «Fronti ocream, tibiæ galeam applicas.»
Huc pertinet expositio Sanchez, qui censet esse amplificationem ab impossibili. Cum enim quid inexspectatum aut valde absurdum fieri videmus, dicimus in rerum natura nihil fore jam impossibile factu, quasi dicat: Cum video quod Israel Deum dulcissimum amaricarit, et converterit in fel et absinthium, quod videbatur impossibile, dico jam naturam rerum inverti, ut deinceps equi cursuri sint in petris, bubali araturi, quod hactenus credebam esse impossibile. Sic Ovidius videns se proditum ab amico intimo, quod putabat esse impossibile, ait jam nihil impossibile esse judicandum. Sic enim canit lib. I Trist. eleg. VII: Terra feret stellas, cœlum findetur aratro, / Unda dabit flammas, et dabit ignis aquas. / Omnia naturæ præpostera legibus ibunt, / Parsque suum mundi nulla tenebit iter. / Omnia jam fient, fieri quæ posse negabam; / Et nihil est, de quo non sit habenda fides. / Hæc ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo, / Laturum misero quem mihi rebar opem. Et pastor ille videns Nisam Nympham speciosam nupsisse Mopso stolido, apud Virgilium, eclog. VIII: Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes? / Jungentur jam gryphes equis, ævoque sequenti / Cum canibus timidæ venient ad pocula damæ.
Hæc expositio videtur concinna et plausibilis. Tertio, S. Hieronymus, quem sequuntur Remigius, Albertus et Hugo, censet Israelem ruinis, Judam scissionibus comparari, quia scissa domus sarciri potest, ruinæ vero debent reædificari, restaurari nequeunt: ruinas Israelis comparari equis, qui nequeunt in petris currere; scissiones Judæ comparari bubalis, qui silvestres boves sunt, et tam indomiti, ut jugum cervicibus non recipiant, et propter feritatem nolint arare, q. d. Vos, o Israelitæ, stolidiores, duriores et deteriores estis equis et bubalis. «Cum enim hi naturam suam mutare non possint, vos mutastis naturam Dei, ut dulcem amaram faceretis, et fructum justitiæ ejus in absinthium verteretis, quæ est herba amarissima.» Hæc expositio mutationem naturæ et repugnantiam non in Israelitis eorumque moribus, sed in Deo constituit, quod scilicet Israelitæ suis sceleribus irritando Dei naturam, quæ est ipsa clementia, eam quasi commutarint in severitatem et vindictam acerrimam.
Quarto, Ruffinus: Certum est, inquit, quod nec bubalus juga portet, nec per saxa equus sponte incedat; vos autem, qui vos et juga discussisse, et frena rupisse gaudentes, videbamini vobis esse equi in luxuria, in virtute et libertate bubali, rebus probate quod spebus hausistis, id est quod nullis subjaceatis imperiis. Quod cum utique in contrarium cadit, atque ad arbitrium hostium, perque itinera asperrima ingredimini, ac graves labores confracta cervice toleratis, confiteamini necesse, nec equos vos esse, nec bubalos, nec quidquam præsidii ac virium ad opes vestras comparasse. Sensus ergo Ruffini hic est: O Israelitæ, jactabitis vos esse liberos, quasi equos salaces et effrenes, qui non in petris, sed in campis quo volunt, currunt; et bubalos indomitos, qui jugum aratri excutiunt. At ego jugum captivitatis per Assyrios vestro collo imposui, cogoque incedere et currere per petras et rupes, quasi mancipia in Babylonem. Ergo non estis equi effrenes, sed frenati; non bubali indomiti, sed domiti et capistrati. Verum hæc expositio multa subaudit et supplet, quæ in textu non habentur. Quocirca prima et secunda expositio magis planæ sunt et genuinæ.
Quinto, Septuaginta hæc omnia de equis, non de bubalis accipiunt. Vertunt enim: Si persequentur in petris equi, si tacebunt ad feminas? Hebræum enim יחרוש iacharos, et arare, ut vertit Noster, et tacere, ut vertunt Septuaginta, significat. Rursum ipsi pro בבקרים babbekarim, id est in bobus,
videntur legisse בנקבים hannekelim, id est in feminis, ad feminas: utrobique enim hebraicæ litteræ sunt similes. Alludunt ad id quod vers. 7 verterunt: Auferetur hinnitus equorum ex Ephraim, pro quo Noster vertit: «Auferetur factio lascivientium.» Porro versionis Septuaginta hunc sensum dat Theodoretus: Sicut equi ad equas quas prospexerunt non tacent, sed adhinniunt; sic hostes Assyrii in vos, o Israelitæ, expeditissimo impetu et clamore, quasi hinnientes ad prædam, irruent et grassabuntur. Tropologice S. Hieronymus, per equos accipit dæmones, qui formidant viros, insaniunt in feminas, id est homines molles et effeminatos: «Quando, ait, virilem viderint animum et Dei fortitudine roboratum, non audent accedere; quando vero effeminatam mentem unguentis ac deliciis enervatam, et in muliebrem versam mollitiem, statim insaniunt, et se tenere non possunt, et gestiunt ad libidinem.» Unde Arabicus vertit: Qui currere nimis faciunt equos in tædio, ut sileant (quiescant) a feminis.
CONVERTISTIS IN AMARITUDINEM JUDICIUM, ET FRUCTUM JUSTITIÆ IN ABSINTHIUM. — Judicium et justitia primo, hic proprie accipi possunt, q. d. Pervertitis jura et justitiam in judiciis, absolvendo divites nocentes ob munera, et pauperes innocentes condemnando: hoc enim taxavit cap. IV, 1; secundo, generatim pro eo quod æquum et justum est, q. d. Pro æquo facitis iniqua, pro justo injusta et impia, pro honesto inhonesta, puta pro virtute vitia et scelera.
Porro idem pressius hæc applicat Israeli, q. d. Non est, o Israelitæ, quod putetis civitates vestras esse inexpugnabiles ab hoste, sicut petræ sunt inarabiles ab equis et bubalis: quia cum vos sceleribus vestris rerum naturam immutaveritis, et Deum suavissimum in fel converteritis; pariter ipse soli locique vestri naturam immutabit, facietque ut equi hostiles in petris vestris currere, easque subjugare, ac in iis bubali arare possint. Hæc expositio videtur concinna et plausibilis. Tertio, S. Hieronymus, quem sequuntur Remigius, Albertus et Hugo, censet Israelem ruinis, Judam scissionibus comparari, quia scissa domus sarciri potest, ruinæ vero debent reædificari, restaurari nequeunt: ruinas Israelis comparari equis, qui nequeunt in petris currere; scissiones Judæ comparari bubalis, qui silvestres boves sunt, et tam indomiti, ut jugum cervicibus non recipiant, et propter feritatem nolint arare, q. d. Vos, o Israelitæ, stolidiores, duriores et deteriores estis equis et bubalis. «Cum enim hi naturam suam mutare non possint, vos mutastis naturam Dei, ut dulcem amaram faceretis, et fructum justitiæ ejus in absinthium verteretis, quæ est herba amarissima.» Hæc expositio mutationem naturæ et repugnantiam non in Israelitis eorumque moribus, sed in Deo constituit, quod scilicet Israelitæ suis sceleribus irritando Dei naturam, quæ est ipsa clementia, eam quasi commutarint in severitatem et vindictam acerrimam.
Quarto, Ruffinus: Certum est, inquit, quod nec bubalus juga portet, nec per saxa equus sponte incedat; vos autem, qui vos et juga discussisse, et frena rupisse gaudentes, videbamini vobis esse equi in luxuria, in virtute et libertate bubali, rebus probate quod spebus hausistis, id est quod nullis subjaceatis imperiis. Quod cum utique in contrarium cadit, atque ad arbitrium hostium, perque itinera asperrima ingredimini, ac graves labores confracta cervice toleratis, confiteamini necesse, nec equos vos esse, nec bubalos, nec quidquam præsidii ac virium ad opes vestras comparasse. Sensus ergo Ruffini hic est: O Israelitæ, jactabitis vos esse liberos, quasi equos salaces et effrenes, qui non in petris, sed in campis quo volunt, currunt; et bubalos indomitos, qui jugum aratri excutiunt. At ego jugum captivitatis per Assyrios vestro collo imposui, cogoque incedere et currere per petras et rupes, quasi mancipia in Babylonem. Ergo non estis equi effrenes, sed frenati; non bubali indomiti, sed domiti et capistrati. Verum hæc expositio multa subaudit et supplet, quæ in textu non habentur. Quocirca prima et secunda expositio magis planæ sunt et genuinæ.
Versus 14: 14. YOU WHO REJOICE IN NOTHING.
Quinto, Septuaginta hæc omnia de equis, non de bubalis accipiunt. Vertunt enim: Si persequentur in petris equi, si tacebunt ad feminas? Hebræum enim יחרוש iacharos, et arare, ut vertit Noster, et tacere, ut vertunt Septuaginta, significat. Rursum ipsi pro בבקרים babbekarim, id est in bobus,
Porro versionis Septuaginta hunc sensum dat Theodoretus: Sicut equi ad equas quas prospexerunt non tacent, sed adhinniunt; sic hostes Assyrii in vos, o Israelitæ, expeditissimo impetu et clamore, quasi hinnientes ad prædam, irruent et grassabuntur. Tropologice S. Hieronymus, per equos accipit dæmones, qui formidant viros, insaniunt in feminas, id est homines molles et effeminatos: «Quando, ait, virilem viderint animum et Dei fortitudine roboratum, non audent accedere; quando vero effeminatam mentem unguentis ac deliciis enervatam, et in muliebrem versam mollitiem, statim insaniunt, et se tenere non possunt, et gestiunt ad libidinem.» Unde Arabicus vertit: Qui currere nimis faciunt equos in tædio, ut sileant (quiescant) a feminis.
CONVERTISTIS IN AMARITUDINEM JUDICIUM, ET FRUCTUM JUSTITIÆ IN ABSINTHIUM. — Judicium et justitia primo, hic proprie accipi possunt, q. d. Pervertitis jura et justitiam in judiciis, absolvendo divites nocentes ob munera, et pauperes innocentes condemnando: hoc enim taxavit cap. IV, 1; secundo, generatim pro eo quod æquum et justum est, q. d. Pro æquo facitis iniqua, pro justo injusta et impia, pro honesto inhonesta, puta pro virtute vitia et scelera.
14. QUI LÆTAMINI IN NIHILO. — Hebraice, in non verbo, id est in non re, in nihilo, in eo quod non est aliquid, ut vertit Pagninus. Sed Symmachus, μάτηως, id est frustra, absque ratione et causa, q. d. Qui exsultatis in vestris idolis, quæ sunt res nihili, aut in vanis fluxisque opibus et voluptatibus, ac præsertim in potentia hujus sæculi vestroque robore ac viribus, dicentes:
Versus 15: 15. A NATION — namely the Assyrians, who will devastate Samaria, and the Chaldeans, who will...
NUMQUID NON IN FORTITUDINE NOSTRA ASSUMPSIMUS NOBIS CORNUA? — id est vires, animos et robur, quibus rempublicam tueamur et hostes invadamus. Ita superbi vires, quas a Deo acceperunt, imo quas non habent, sibi arrogant. Humilius et verius Psaltes, Psalm. XLIII, 6: «In te, ait, inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis,» in nos. Est metaphora a tauris, quorum audacia et robur sunt in cornibus. Unde tauro rhinocerotem comparans Martialis in Amphith., sic ait: Namque gravem gemino cornu sic extulit ursum, / Jactat ut impositas taurus ad astra pilas. Sic Horatius ait vinum addere cornua, id est animos viresque timido et pauperi. Nam lib. III, ode XXI, alloquens amphoram: Tu, ait, spem reducis mentibus anxiis / Viresque, et addis cornua pauperi. Sic Plautus ait: «Cornutam bestiam petis,» id est, lacessis animosum et paratum ulcisci. Et Moses, Deuter. cap. XXXIII, 17, de Joseph ait: «Cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ.» Porro, quia opes dant animos viresque, suntque quasi cornua divitum; hinc per cornua aliqui cum Chaldæo hic intelligunt substantiam et divitias.
Tropologice, peccator lætatur in nihilo, id est in rebus frivolis et evanidis. Hinc peccatum vocatur nihil: primo, quia ipsum est res nihili, id est vana et nullius pretii vel momenti; secundo, quia cito voluptas ejus transit et evanescit; unde Psaltes, Psalm. LXXV, 6: «Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis;» tertio, quia peccatum peccatorem ducit ad nihil, id est ad interitum et mortem, tum præsentem, tum æternam; quarto, peccatum est nihil in genere moris et virtutis, quod est bonum morale; peccatum enim non est bonum, sed malum morale; quinto, quia peccatum est privatio boni: privatio autem non est ens positivum, sed negativum, puta nihil; sexto, quia peccatum privat Deo, qui est omnia et omnium opifex, sine quo factum est nihil: cum ergo peccatum et peccator sit sine Deo, sequitur ipsum esse nihil in genere moris. Audi S. Augustinum in Soliloq. cap. III et IV: «Nihil est mors: nam per ipsam ad nihilum tendimus, dum nos nihil facere per peccatum non formidamus. Et juste quidem hoc, Domine: nam digna factis recipimus, dum ad nihilum devenimus tanquam aqua decurrens; quia sine te factum est nihil, et nos faciendo nihil, facti sumus nihil: quia sine te sumus nihil, per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil. Væ mihi misero toties annihilato! quia tu verbum per quod facta sunt omnia, et ego sine te, sine quo factum est nihil.» Et cap. V: «Miser factus sum, et ad nihilum redactus sum, et nescivi; quia tu es veritas, et ego non eram tecum. Ad nihilum duxerunt me iniquitates: quia tu es Verbum per quod facta sunt omnia, sine quo factum est nihil: et ideo sine te factus sum nihil, quia est nihil, quod ad nihilum ducit. Quæcumque per Verbum facta sunt, valde bona sunt. Quare bona sunt? quia omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quia nihil bonum sine summo bono est; sed malum est, ubi non est illud bonum quod utique nihil est: quia nihil aliud est malum, quam privatio luminis. Malum ergo nihil est, quia factum non est; sed qualiter malum est, si factum non est? Quia malum privatio boni est, per quod factum bonum est: esse ergo sine Verbo, malum est; quod esse non est, quia sine ipso nihil est. Separari ergo a Verbo, est esse sine via, sine veritate, sine vita; et ideo sine ipso nihil, et ideo malum; quia separatur a Verbo, per quod facta sunt omnia valde bona. Separari autem a Verbo per quod omnia facta sunt, nihil aliud est quam deficere, et a facto transire in defectum, quia sine ipso est nihil. Quoties ergo a bono devias, a Verbo te separas, quia ipsum est bonum: et ideo nihil efficeris, quia sine Verbo es, sine quo factum est nihil.» Et paulo post: «Si ergo nihil fui, cum sine te fui, quasi nihil fui, et velut idolum quod nihil est, quod quidem aures habet, et non audit; nares habet, et non odoratur, oculos habet, et non videt.» Sic Ezechiel de Tyro peccatrice ait, cap. XXVIII: «Ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.» Et de ejus rege superbo, cap. XXVIII, 19: «Nihili factus es, et non eris in perpetuum.» Et Apostolus, Galat. VI, 3: «Si quis, ait, existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.» Septimo, proprie et physice peccatum est nihil, quia adhæret et lætatur in creaturis, easque opponit et anteponit Creatori: creaturæ autem, si cum Creatore comparentur, sunt umbra rerum, non veræ res, ideoque sunt nihil. Dei enim essentia et nomen est: «Ego sum qui sum,» q. d. Ego sum solus Deus, qui solus habeo verum, plenum, solidum, æternum et immensum esse; creaturæ vero a me participant umbram tantum hujus veri esse, quia esse ipsarum tam est exile, diminutum, breve, fugax, instabile et caducum, ut si cum meo esse comparentur, potius dicendæ sint non esse, quam esse. Consequenter creaturæ sicut non habent verum esse, sic nec habent verum bonum, sed umbram tantum boni: ens enim et bonum convertuntur; quale ergo et quantum est esse, tale et tantum est bonum, quod intima entis est proprietas. Hinc Christus: «Quid, inquit, me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus,» Luc. cap. XVIII, 19, q. d. Tu censes me esse merum hominem, non Deum; noli ergo me vocare bonum, quia vera bonitas, sicut et vera entitas, non homini, sed soli competit Deo. Hinc et philosophi docent Deum in nullo esse prædicamento; quia prædicamenta sunt series rerum duntaxat creatarum. Deus ergo hæc omnia transcendens, solus unum verumque substantiæ rerumque omnium prædicamentum constituit, cujus respectu nostra prædicamenta, omnesque res eis contentæ, sunt tantum umbræ, imo nihil. Quod dixi de bono, idem dico de veritate, sapientia, potentia, justitia, sanctitate aliisque attributis. Hæc enim in Deo habent verum esse, in creaturis umbram essendi duntaxat. Quocirca Deus in Scriptura vocatur «solus sapiens,» Rom. cap. XVI, 27; «solus potens,» I Timoth. cap. VI, 15; «solus immortalis,» ibidem vers. 16; «solus Dominus,» Isaiæ cap. XXXVII, 20; «solus bonus, solus præstans, solus justus,» II Machab. cap. I, 24; «solus pius,» Apoc. cap. XV, 4; «solus gloriosus,» I Corinth. cap. I, 17, quia ipse solus habet veram, plenam, increatam et immensam sapientiam, potentiam, bonitatem, etc. Peccator ergo, quia in creaturis delectatur, non in Creatore, hinc delectatur in umbra, in nihilo, non in ente vero: sed quia hæ umbræ continuum in hujus vitæ caligine homini cæco magnæ apparent, perinde ut, pendente sole, magnæ altæque cadunt de montibus umbræ; hinc umbras hasce ipse admiratur et jactatur instar canis Æsopici, qui, visa umbra carnis in aqua, eam invasit (utpote quæ major carne apparebat in aqua), itaque carnem amisit, nec umbram obtinuit. Eia, Domine, aspiret dies tuæ claritatis æternæ, et inclinentur umbræ hujus caliginis, vanitatis et mortalitatis. Eia, Domine, pelle tenebras nostras, illumina oculos nostros, ut non umbras bonorum, opum et deliciarum, quæ quasi præstigiæ in terra aciem mentis nostræ perstringunt, sed ipsos veros honores, opes et delicias, quas in cœlis, diligentibus te, abscondisti et præparasti ab æterno, fixo obtutu intueamur, amemus et ambiamus. Amen.
Nota: Peccatum hebraice vocatur און aven, quod multa significat, scilicet mendacium, vanitatem, iniquitatem, laborem, fatigationem, afflictionem, idolum, nihil et nihilum. Hæc enim omnia in se revera habet, imo reipsa est peccatum; nimirum peccatum in se contrahit paritque omnem dolorem. Insuper און aven per crasin est און on, id est dolor, vel אין ain, hoc est non, sive negatio entis omnisque boni. Hoc ergo est peccatum, uti jam ostendi. Aven ergo est non, hoc est, peccatum est filius, imo et pater doloris.
15. GENTEM, — Assyrios, qui vastent Samariam, et Chaldæos, qui vastent Jerusalem, itaque totam Chananæam; hujus enim terminus aquilonaris est Emath, meridionalis est torrens Ægypti, id est rivus ex Nilo derivatus de eremo veniens, qui Judæam dividit ab Ægypto, et inter Rhinocoluram et Pelusium in mare influit. Unde alibi sæpe vocatur torrens Ægypti, aliquando torrens deserti, aliquando fluvius turbidus, id est Nilus, qui ab eo oritur et profluit. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo, Lyranus et Arias. Alii tamen, ut Theodoretus, Vatablus, a Castro, per gentes solos Assyrios accipiunt; censent enim hic agi tantum de Samariæ et decem tribuum excidio, atque alludi ad robur et potentiam Jeroboam regis Israel, sub quo prophetavit Amos. Hisce enim verbis obterit ejus animos et vires, de quibus dicitur IV Reg. XIV, 28: «Reliqua autem sermonum Jeroboam, et fortitudo ejus, qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israel, nonne hæc scripta sunt,» etc.? Et vers. 25: «Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis.» Huic præfidentiæ et robori Jeroboam et Israelis opponit se Deus per Amos, dicens totidem verbis, sed antistrophis: Ecce ego adducam Assyrios qui vastent Israel, ab Emath usque ad mare solitudinis, imo ulterius usque ad rivum Ægypti; et tunc videbunt quam infirma fuerit eorum firmitas, quam inane robur, quam vana et futilis præfidentia, cum eorum virtus in debilitate, gloria in contumeliam, jactantia in gemitus et lamenta transibit. Utraque sententia ita concilianda est, ut dicamus Prophetam primario agere contra Samariam et decem tribus, secundario contra Jerusalem et Judæos, uti initio capitis ostendi. Quænam sit Emath, dixi vers. 2.