Cornelius a Lapide

Amos VII


Index


Synopsis Capitis

Videt Amos primo, locustam depascentem terram Israel. Secundo, ignem in illam immittit, sed utramque plagam deprecans precibus suis avertit. Videt tertio, Deum deponere trullam suæ curæ et providentiæ, qua incrustare et conservare solebat murum Israelis, indeque Israelem ruere in interitum. Rursum, vers. 10, Amasias accusat Amos apud Jeroboam, quasi seditiosum, eique suadet ut in Bethel non prophetet; sed redeat in Jerusalem. Cui respondet Amos se non esse Prophetam, sed armentarium, a Deo tamen jussum prophetare in Bethel: quod cum impedire velit Amasias, ex Deo intentat illi uxoris stuprum, liberorum necem, expilationem, exsilium, totique Israeli captivitatem et excidium.


Textus Vulgatae: Amos 7:1-17

1. Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. 2. Et factum est: cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus propitius esto, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? 3. Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus. 4. Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus: et devorabit abyssum multam, et comedit simul partem. 5. Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? 6. Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. 7. Hæc ostendit mihi Dominus: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentarii. 8. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel: non adjiciam ultra superinducere eum. 9. Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur: et consurgam super domum Jeroboam in gladio. 10. Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere universos sermones ejus. 11. Hæc enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua. 12. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Juda; et comede ibi panem, et prophetabis ibi. 13. Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis est, et domus regni est. 14. Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum Propheta, et non sum filius Prophetæ; sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. 15. Et tulit me Dominus cum sequerer gregem; et dixit Dominus ad me: Vade, propheta ad populum meum Israel. 16. Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli. 17. Propter hoc hæc dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur: et filii tui, et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.


Versus 1: 1. Behold the Maker of the Locust.

fectum, quia sine ipso est nihil. Quoties ergo a bono devias, a Verbo te separas, quia ipsum est bonum: et ideo nihil efficeris, quia sine Verbo es, sine quo factum est nihil." Et paulo post: "Si ergo nihil fui, cum sine te fui, quasi nihil fui, et velut idolum quod nihil est, quod quidem aures habet, et non audit; nares habet, et non odoratur, oculos habet, et non videt." Sic Ezechiel de Tyro peccatrice ait, cap. XXVIII: "Ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum." Et de ejus rege superbo, cap. XXVIII, 19: "Nihili factus es, et non eris in perpetuum." Et Apostolus, Galat. VI, 3: "Si quis, ait, existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit." Septimo, proprie et physice peccatum est nihil, quia adhæret et lætatur in creaturis, easque opponit et anteponit Creatori: creaturæ autem, si cum Creatore comparentur, sunt umbra rerum, non veræ res, ideoque sunt nihil. Dei enim essentia et nomen est: "Ego sum qui sum," q. d. Ego sum Solus Deus est, qui solus habeo verum, plenum, solidum, æternum et immensum esse; creaturæ vero a me participant umbram tantum hujus veri esse, quia esse ipsarum tam est exile, diminutum, breve, fugax, instabile et caducum, ut si cum meo esse comparentur, potius dicendæ sint non esse, quam esse. Consequenter creaturæ sicut non habent verum esse, sic nec habent verum bonum, sed umbram tantum boni: ens enim et bonum convertuntur; quale ergo et quantum est esse, tale et tantum est bonum, quod intima entis est proprietas. Hinc Christus: "Quid, inquit, me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus," Luc. cap. XVIII, 19, q. d. Tu censes me esse merum hominem, non Deum; noli ergo me vocare bonum, quia vera bonitas, sicut et vera entitas, non homini, sed soli competit Deo. Hinc et philosophi docent Deum in nullo esse prædicamento; quia prædicamenta sunt series rerum duntaxat creatarum. Deus ergo hæc omnia transcendens, solus unum verumque substantiæ rerumque omnium prædicamentum constituit, cujus respectu nostra prædicamenta, omnesque res eis contentæ, sunt tantum umbræ, imo nihil. Quod dixi de bono, idem dico de veritate, sapientia, potentia, justitia, sanctitate aliisque attributis. Hæc enim in Deo habent verum esse, in creaturis umbram essendi duntaxat. Quocirca Deus in Scriptura vocatur "solus sapiens," Rom. cap. XVI, 27; "solus potens," I Timoth. cap. VI, 15; "solus immortalis," ibidem vers. 16; "solus Dominus," Isaiæ cap. XXXVII, 20; "solus bonus, solus præstans, solus justus," II Machab. cap. I, 24; "solus pius," Apoc. cap. XV, 4; "solus gloriosus," I Corinth. cap. I, 17, quia ipse solus habet veram, plenam, increatam et immensam sapientiam, potentiam, bonitatem, etc. Peccator ergo, quia in creaturis delectatur, non in Creatore, hinc delectatur in umbra, in nihilo, non in ente vero: sed quia hæ umbræ continuum in hujus vitæ caligine ho-

mini cæco magnæ apparent, perinde ut, pendente sole, magnæ altæque cadunt de montibus umbræ; hinc umbras hasce ipse admiratur et sectatur instar canis Æsopici, qui, visa umbra carnis in aqua, eam invasit (utpote quæ major carne parebat in aqua), itaque carnem amisit, nec umbram obtinuit. Eia, homine, aspiret dies tuæ claritatis æternæ, et inclinentur umbræ hujus originis, vanitatis et mortalitatis. Eia, Domine, expelle tenebras nostras, illumina oculos nostros, ut non umbras bonorum, opum et deliciarum, quæque quasi præstigiæ in terra aciem mentis nostræ perstringunt, sed ipsos veros honores, opes et delicias, quas in cœlis, diligentibus te, abscondisti et præparasti ab æterno, fixo obtutu intueamur, amemus et ambiamus. Amen.

Nota: Peccatum hebraice vocatur און aven, quod multa significat, scilicet mendacium, vanitatem, iniquitatem, laborem, fatigationem, afflictionem, idolum, nihil et nihilum. Hæc enim omnia in se revera habet, imo reipsa est peccatum. Rursum און aven per crasin est און on, id est dolor, nimirum peccatum in se contrahit paritque omnem dolorem. Insuper און omen per elisionem est אין vel אין, id est en vel ain, hoc est non, sive negatio entis omnisque boni. Hoc enim est peccatum, uti jam ostendi. Aven ergo est non boni, hoc est, peccatum est filius, imo et pater doloris.

15. Gentem, — Assyrios, qui vastent Samariam, et Chaldæos, qui vastent Jerusalem, itaque totam Chananæam; hujus enim terminus aquilonaris est Emath, meridionalis est torrens Ægypti, id est rivulus ex Nilo derivatus de eremo veniens, qui Judæam dividit ab Ægypto, et inter Rhinocoluram et Pelusium in mare influit. Unde alibi sæpe vocatur torrens Ægypti, aliquando torrens deserti, aliquando fluvius turbidus, id est Nilus, qui ex eo oritur et profluit. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo, Lyranus et Arias. Alii tamen, ut Theodoretus, Vatablus, a Castro, per gentem solos Assyrios accipiunt; censent enim hic agi tantum de Samariæ et decem tribuum excidio, atque alludi ad robur et potentiam Jeroboam regis Israel, sub quo prophetavit Amos. Hisce enim verbis obterit ejus animos et vires, de quibus dicitur IV Reg. XIV, 28: "Reliqua autem sermonum Jeroboam, et fortitudo ejus, quomodo præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israel, nonne hæc scripta sunt, etc.?" Et vers. 25: "Ipse restituit terminos Israel, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis." Huic præfidentiæ et robori Jeroboam et Israelis opponit se Deus per Amos, dicens totidem verbis, sed antistrophis: Ecce ego adducam Assyrios qui vastent Israel, ab Emath usque ad mare solitudinis, imo ulterius usque ad rivum Ægypti, et tunc videbunt quam infirma fuerit eorum firmitas, quam inane robur, quam vana et formidolosa prævidentia, cum eorum virtus in debilitate,

gloria in contumeliam, jactantia in gemitus et lamenta transibit. Utraque sententia ita concilianda est, ut dicamus Prophetam primario agere contra Samariam et decem tribus, secundario contra Jerusalem et Judæos, uti initio capitis ostendi. Quænam sit Emath, dixi vers. 2.

Videt Amos primo, locustam depascentem terram Israel. Secundo, ignem in illam immittit, sed utramque plagam deprecans precibus suis avertit. Videt tertio, Deum deponere trullam suæ curæ et providentiæ, qua incrustare et conservare solebat murum Israelis, indeque Israelem ruere in interitum. Rursum, vers. 10, Amasias accusat Amos apud Jeroboam, quasi seditiosum, eique suadet ut in Bethel non prophetet; sed redeat in Jerusalem. Cui respondet Amos se non esse Prophetam, sed armentarium, a Deo tamen jussum prophetare in Bethel: quod cum impedire velit Amasias, ex Deo intentat illi uxoris stuprum, liberorum necem, expilationem, exsilium, totique Israeli captivitatem et excidium.

1. Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. 2. Et factum est: cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus propitius esto, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? 3. Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus. 4. Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus: et devorabit abyssum multam, et comedit simul partem. 5. Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? 6. Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. 7. Hæc ostendit mihi Dominus: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentarii. 8. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel: non adjiciam ultra superinducere eum. 9. Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur: et consurgam super domum Jeroboam in gladio. 10. Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere universos sermones ejus. 11. Hæc enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua. 12. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Juda; et comede ibi panem, et prophetabis ibi. 13. Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis est, et domus regni est. 14. Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum Propheta, et non sum filius Prophetæ; sed armentarius ego sum vellicans sycomoros, 15. Et tulit me Dominus cum sequerer gregem; et dixit Dominus ad me: Vade, propheta ad populum meum Israel. 16. Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli. 17. Propter hoc hæc dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur: et filii tui, et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.

1. Ecce Fictor Locustæ. — "Fictor," id est figulus, plastes et formator locustarum: hoc enim significat hebræum יוצר iotser. Alii legerunt aliis punctis יצר ietser, id est figmentum, plasma. Unde Chaldæus vertit: Ecce creatio locustarum; Septuaginta: Ecce fœtus locustarum; Tigurina: Ecce examen locustarum, q. d. Vidi Deum quasi plasten, fingere et formare ingens examen locustarum, ipsumque examen ab eo jam formatum et productum invadere terram Israel. Solus Arias vertit: Fingens exactores.

Porro hebræum גבי gobe significat locustas, eo quod elevent et exaltent pedes, a radice גבה gaba, id est exaltavit: gobe ergo, q. d. Gibbosi (et ut Itali dicunt, gobi) cruribus. Jam gobim plurale, in regimine habet gobe. Est enim hic quasi regimen genitivi, nimirum, "locustæ in principio," id est locustæ principii, hoc est primi temporis germinantis; tunc enim locustæ terram herbam et germen, quo mire delectantur, depascentes, ingens satis campisque damnum inferunt. Nota: Prophetæ non tantum per verba; puta per locutionem internam, excipiebant et audiebant oracula Dei, sed subinde etiam videbant ideas, vel species quasdam oculis, aut potius imaginationi suæ objectas, per quas quasi per symbola edocebantur a Deo de futuris rerum eventis. Hæ enim species significabant et symbolice repræsentabant res futuras vel arcanas. Sic Jeremias, cap. I, 11 et 13, vidit virgam vigilantem, et ollam succensam, per quæ significabatur Nabuchodonosor, qui quasi virga percussurus, et quasi olla accensa combusturus erat Hierosolymam. Sic Ezechiel, cap. I, vidit currum cherubicum, quasi solium gloriosum judicis et vindicis Dei. Sic Isaias, cap. VII, 20, vidit novaculam acutam, quæ repræsentabat Assyrios, qui quasi novacula rasuri erant terram Israel. Pari modo Amos hic vidit fictorem quemdam et plasten, qui agmina locustarum fingeret et formaret, uti figulus fingit vasa vel animalia ex luto. Jam fictor hic est Deus, qui omnium animalium rerumque est creator et plasmator: hoc enim significat hebræum יצר iotser. Hic ergo examina locustarum, id est innumeros milites Assyrios, producit, et per turmas educit, ut terram decem tribuum depascantur et devastent. Locusta enim habet speciem militis armati, volentis insilire in hostem. Similes locustas vidit Joel, cap. I, 4 et 5, Joannes, Apocal. cap. IX, 1 et 2, ubi multa de iis dixi, quæ proinde hic non repetam. Porro Lyranus, Clarius, Vatablus et Arias locustas hic proprie accipiunt, quasi Deus famem et sterilitatem, ex frumenti corrosione futura a locustis, minetur Israeli, hoc non est improbabile: sub his tamen potius symbolice intelligit Assyrios, qui populum corroserunt, id est occiderunt vel captivarunt. Unde Propheta, ejus clade ingemiscens, ait vers. 2: "Domine Deus, propitius esto, obsecro: quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?" id est ad paucitatem redactus. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Haymo, Dionysius et alii passim.

Moraliter, nota to fictor significare Deum artem et curam suam intendere in locustis efformandis, sicut figulus omnem cogitationem et industriam adhibet in excogitando et effingendo vase figulino. In hisce enim animalculis elucet ars et potentia divina: "Nec in ullo magis quam in his tota natura est," ait Plinius lib. VI, cap. II. Nimirum locusta, apis, musca, etc., si naturam, organa, membraque omnia spectes, magnum mirumque est Dei opus et artificium: sin usum consideres, multo est majus. Nam Deus quasi mirus artifex, locustas et muscas ita fingit et format, ut per eas domet tyrannos et reges potentissimos (uti Pharaonem) ac gravissima eis inferat supplicia. Hoc est quod ait per Jeremiam cap. XVIII, 11: "Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem:" fingo, id est excogito et formo ita apposite, ut malum et pœna adamussim culpæ vestræ respondeat, eamque suo modo et modulo adæquet: sicut judex excogitat supplicium sceleri latronis congruum et commensum. Vide Tertullianum, lib. II Contra Marc. cap. XXIV. Sciant ergo coloni, sciant cives, cum grando uvas percutit, cum aurugo segetes afflat, cum tonitru et fulmen agros siderant, cum locustæ, erucæ, bruchi, etc., sata depascuntur, ea a Deo immitti: Deus enim horum omnium est factor et fictor. Quocirca ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum faciunt verbum ejus, ut ad ejus nutum feriant peccatores. Itaque procellis hisce et creaturis non indignentur mortales, uti faciunt stolidi canes, qui lapidem quo appetiti sunt insectantur et mordent, non hominem jacientem: sed ad creatorem et vindicem, qui eas fingit et format, oculos convertant: ab eo veniam et indulgentiam scelerum humili confessione efflagitent. Qui enim ipsi obstrepit et obmurmurat, majorem in se ejus iram provocat: "Nam cum culpa sua feriri se denegat, quid aliud quam justitiam ferientis accusat?" ait S. Gregorius lib. XXXII Moral. cap. V. Cogitet ergo illud S. Pauli Rom. IX, 20: "Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?"

In principio germinantium serotini imbris, — id est in principio veris, cum omnia germinare solent per imbrem serotinum, id est vernum. In Hebræo est: In principio cum ascenderet serotinus scilicet imber vernus, qui prima educit et crescere facit germina. Matutinus enim imber Hebræis est, qui mane, id est tempore sementis depluit in octobri, ut semina riget, solvat et radicet in terra. Serotinus est, qui sero, id est tempore aristarum et messis, depluit in vere, ut aristas granis impleat, fecundet et maturet. Aut potius hunc serotinum explicat, dum subdit: "Et ecce serotinus post tonsionem regis," q. d. Serotinum imbrem intelligo eum qui, postquam prima herba et gra-

rama luxuriantia detonsa essent pro fœno, ad alendos equos regios, depluit, facitque ut detonsa herba repullularet et recresceret, ac in culmos spicasque evaderet. Sensus est, q. d. Deus has locustas, id est Assyrios, finxit et emisit in terram Israel tempore verno, id est illo quo res Israeliticæ a cladibus respirare, vernare, prosperari et in segetem ingentem crescere incipiebant, adeo ut Israelitæ regi Assyriorum monarchæ tam potenti rebellare auderent. Ita S. Hieronymus. Porro serotinus hebraice est לקש lekese, quod proprie significat imbrem serotinum: hunc enim significat מלקש malcose, uti omnes Hebræi fatentur, quod ab eadem radice descendit, imo idem est cum lekese. Pagninus tamen lekese vertit: Herba serotina: Tigurina: Herba renascens et repullulans: per quam Vatablus accipit fœnum autumnale, sive cordum, puta herbam quæ in pratis, postquam illa falce demessa sunt, succrescere solet, estque apprime commoda ovibus, sicut vice versa fœnum vernum commodum est equis, q. d. Locusta hæc involavit in fœnum autumnale, quo pasci solent oves, illudque depasta magnam famem et cladem intulit ovibus. Alii, ut Clarius, melius per herbam serotinam accipiunt, non autumnalem, sed vernam: eam nimirum, quæ post primam graminis luxuriem et copiam resecta ad alimentum equorum regiorum mox repullulavit, ac in spicas et culmos succrevit: et sic hæc versio cum nostra in idem redit. Sensus enim est, q. d. Deus finxit locustas in principio germinationis, quæ post demessionem in pabulum equorum regiorum factam, rursum imbre serotino repullulavit in culmos; ac tunc illam invadens locusta radicitus depasta est.

Allegorice S. Cyrillus in Zachar. cap. X, et S. Hieronymus in Job XXVIII, pluvia matutina fuit lex vetus data per Mosen, qua semina jacta per patres legis naturæ germinabant: serotina vero est lex nova data per Christum, qua semina legis veteris germinantia maturuerunt, et ad perfectionem perducta sunt.

Et ecce serotinus post tonsionem regis. — Ita legendum cum Romanis; non, post tonsorem gregis, uti legunt nonnulli: sicque explicant, q. d. Locustæ hæ de more eo tempore enatæ sunt, quo depluente imbre serotino segetes (quas depascuntur) succreverunt, et quo pariter tonderi solent oves, scilicet sub æquinoctium vernum, "in quo oves neque frigus, si lanam detraxeris; neque æstum, si nondum detonderis, sentiant," ait Columella lib. VII, cap. IV. Verum legendum est, post tonsionem regis, non gregis. Hoc enim significat Hebræum אחר גזי המלך achar ghizzi ammelech. Secundo, Septuaginta pro ג legentes affine ג, scilicet pro גזי ghizzi, גוג gog vertunt: Et ecce bruchus unus Gog rex, vel, ut Complutensia, in Gog regem; nam pro אחר achar, id est post, legerunt אחד achad, id est unus, atque lekese, quod prius verterant serotinus, æque ac Noster et alii hic ver-

tunt, bruchus: forte pro lekese, legerunt לקק lekee, id est ligurio, qui omnia lambit et lingit, qualis est bruchus. Videntur ergo Septuaginta bruchi innumerabilem multitudinem Gog genti sævissimæ comparasse, quæ terram Judæam vastatura describitur, ait S. Hieronymus. Septuaginta sequitur Arabicus Antiochenus, qui vertit: Ostendit mihi Dominus, et (quod) ipse veniens cum pullis (parvulis) locustæ, adveniens, currens. Et hæc est quæ ivit in terram Og regis Basan, ad comedendum herbam ejus. Et vicinius Arabicus Alexandrinus: Locusta congregata est, et effervet (ebullit) de valle prima in principio hiemis, et ignis venit in fine æstatis: et ipse est Gog rex. Tertio, Aquila pro ghizzi perperam legens גזה aza, id est Gaza, vertit: Ecce serotinus post Gazæ regem. Quarto, S. Hieronymus in Comment. vertit: Ecce post serotinum tonsor (sive tonsura) regis, sicque explicat: "Ostendit, inquit, Dominus Sennacherib regem Assyriorum cum infinita exercitus multitudine, instar locustæ universa tondentis, esse venturum in principio imbris serotini, quando cuncta virent, et cunctarum rerum abundantiam pollicentur. Has autem locustas, quæ primo vere volitabant, bruchus innumerabilis sequebatur, qui veniebat post imbrem serotinum, et appellabatur tonsor, vel tonsura regis, eo quod universa vastaverit. Hunc tonsorem Isaias, cap. VII, 20, acutam novaculam vocat, et statim explicat vocatque regem Assyriorum: novacula igitur et tonsor regis, exercitus Chaldæorum est, qui in modum bruchi universa populatus est." Locusta ergo est Sennacherib cum suis agminibus: post quem sequitur bruchus, id est Nabuchodonosor cum suis, qui relicta a Sennacherib vastavit. Ita et Theodoretus, Remigius, Haymo, Albertus et Hugo. Aliter Rupertus et Ribera: Locusta, aiunt, est Salmanasar, qui decem tribus vastavit: bruchus est Sennacherib, qui duas tribus afflixit; sed, orante Ezechia rege, per angelum cæsa sunt ejus castra.

Verum hæc omnia proprie ad decem, non ad duas tribus spectare, colligitur primo, ex eo quod in Bethel, quæ erat decem tribuum, prophetabat Amos. Unde, vers. 13, ab Amasia inde jubetur egredi, et pergere ad duas tribus. Secundo, quia vers. 9, in tertia plaga comminatur regi Jeroboam et Israeli excidium: ergo prima vel secunda plaga nequeunt referri ad Sennacherib, qui duas tribus post excidium Jeroboam et Israelis afflixit. Tertio, quia duas priores hasce plagas a se intentatas Deus placatus precibus Amos suspendit et remisit. Constat autem cladem a Salmanasar et Nabuchodonosor reipsa Judæis fuisse inflictam, non autem suspensam, eamque fuisse integram et extremam; nam Salmanasar decem tribus, Nabuchodonosor duas evertit et abduxit. Denique in Hebræo et Latinis codicibus non habetur: Et ecce post serotinum tonsor regis, ut legit S. Hieronymus, sed vice versa to post transponitur, dicaturque: Et ecce serotinus post tonsionem regis. Quæ ver-

sensum S. Hieronymi non admittunt, sed elidunt: significant enim serotinum imbrem non ante, sed post detonsam et demessam a ministris regis, pro ejus equis herbam, eam fecisse repullulare, ac tum in eam involasse locustam, ut eam depasceret, eo sensu quem jam subjungo.

Dico ergo hæc tantum ad decem tribus spectare: illarum enim tres clades ab Assyriis inflictas, sibi ordine succedentes, totidem visionibus prævidit ac prædicit hic Propheta. Unde ter repetit: "Hæc ostendit mihi Dominus." Prima, quam hic describit, inflicta fuit a Phul, qui primus e regibus Assyriorum Israelem invasit. Huic ergo singulæ hujus prophetiæ et visionis partes ex æquo respondent. Propheta eas concise enarrat, aut potius convolvit. Accipe eas explicatas et adaptatas. Vidit Amos primo, herbam primo germinantem et luxuriantem: illa significabat res Israelis efflorescentes. Secundo, vidit eam tonderi et demeti a rege: hic est Benadad rex Syriæ, qui valde afflixit Israelem, ejusque opes totondit, et demessuit. Tertio: "Vidit serotinum post tonsionem regis," hoc est vidit herbam a rege Benadad demessam, per imbrem serotinum, id est subsequentem, repullulare et reflorescere. Id factum tempore Amos per Jeroboam filium Joas regem Israel, qui suo robore et armis res Israelis afflictas restituit, ut patet IV Regum, XIV, 25. Inde quarto, vidit Amos in herbam repullulantem involare locustas a Deo formatas, eamque depasci. Id factum per Phul regem Assyriorum, qui regnum Israelis restauratum et restitutum a Jeroboam, invasit magno exercitu, regnante in Israele Manahem, sub finem regni Oziæ regis Juda. Quinto, Amos prævidens hanc locustarum, id est Assyriorum, irruptionem, precatur Deum ut cladem hanc ab Israele avertat; precatur et impetrat: "Misertus enim Dominus super hoc, dixit: Non erit." Id ita contigisse patet: nam Manahem ex tributo quinquaginta siclorum singulis capitibus indicto, dedit Phul mille talenta argenti, quibus acceptis, Phul "reversus est, nec moratus in terra," ut dicitur IV Reg. XV, 20. Ita a Castro quoad rem, licet in modo non tam explicate, nec tam adæquate.


Versus 2: 2. And it came to pass: when (the locust) had finished eating the grass of the earth.

2. Et factum est: cum consummasset (locusta) comedere herbam terræ. ("Cum consummasset," id est cœpisset consummare: significatur enim actus inchoatus, non perfectus. Sic dicitur Luc. cap. II, 21: "Postquam consummati (id est cœpti sunt consummari) dies octo," id est die octavo. Sensus est, q. d. Cum in visione vidissem locustarum agmen incipere depascere terram Israel, adeo ut videretur eam omnino depasturum, et intellexissem a Deo per hoc significari, quod exercitus Phul et Assyriorum plane expilaturus et vastaturus esset terram Israel) dixi (ego Amos, tantam Israelis vastitatem futuram prævidens, et ingemiscens): Domine Deus, propitius esto, obsecro (miserere Israelis tam affligendi et atterendi, ejusque expilationem et stragem tantam averte. Causam subdit): Quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? — "Parvulus," scilicet primo, numero, id est paucus; secundo, robore, quia infirmus et invalidus; tertio, opibus, quia pauper

et miser. Sensus est: Quis eriget Jacob, id est Israelem, si permittas Phul eum atterere, exhaurire et accidere? q. d. Nisi avertas, o Domine, hasce strages Phul, populus Israel ab eo ita accidetur et minuetur, ita fiet parvulus, id est paucus et modicus, ut instaurari nequeat, sed intereat et pereat. Ita S. Hieronymus. Dicit, "parvulus est," non quod jam esset: nam jam Israel per vires et arma Jeroboam recreverat; sed est ponitur pro erit. Dicit tamen est, quia in symbolo locustarum terram depascentium, jam eum parvulum, id est certo expilandum et atterendum videbat Amos.


Versus 3: 3. The Lord had mercy, and said: It shall not be — this plague of locusts that you have seen, as if...

3. Misertus Dominus, dixit: Non erit — hæc plaga locustarum quam vidisti, q. d. Ego exoratus tuis et aliorum Prophetarum precibus, plagam hanc a me comminatam revoco, faciamque ut non veniat locusta, id est Phul, qui vastet terram Israel. Ita contigit: quia vastationem imminentem avertit et redemit Manahem rex Israel dando Phul mille talenta argenti, uti superius dixi. Hic verum est illud Themistoclis apud Plutarchum in Apophtheg.: "Periissemus, pueri, nisi periissemus." Perditus enim ad Deum confugiens, ab eo salutem et omne bonum impetrat, uti impetravit Themistocles exsul et profugus a Xerxe rege Persarum, nuper hoste suo, cum ejus opem implorans, ab eo magnis donis ornatus et ditatus est. Ita hic perditio Israelis prævisa a Propheta movit eum ad ardentes preces, quibus illam veniam opemque ac dona Dei conciliavit.


Versus 4: 4. These things the Lord showed me.

4. Hæc ostendit mihi Dominus. (Hæc est secunda ostensio Dei, et visio Prophetæ, qua vidit Deum judicem mittere ignem in terram Israel, qui primo abyssum, id est molem magnam aquarum, absumpsit; deinde partem terræ selectam, ac pari modo reliqua omnia combussisset, nisi Amos precibus suis iram ignemque Dei stitisset et repressisset. Hoc est enim quod ait): Et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus. — Arabicus: Vocavit in justitia ignem; Syrus: Vocavit ad judicandum in igne, per ignem. Sic et Septuaginta. Est prosopopœia; tribuit enim Deus hic judicio personam quasi judicis, aut lictoris, quasi dicat: Deus judicium, id est sententiam suæ condemnationis et ultionis quasi justum vindicem mittit ad ignem, quasi ad tormentum, ut scilicet ignem excitet, eoque consumat terram Israel, et devoret abyssum multam; Tigurina, abyssum profundam; Pagninus, voraginem magnam, id est populi, domorum et opum immensitatem; et partem, id est portionem selectam et hæreditariam. Unde et Chaldæus vertit, hæreditatem, q. d. Deus sæpius variis suppliciis corripuit Israelitas; at cum vidit illos non resipiscere, decrevit tandem rem ad ignem

reducere, et obduratos concremare. Ita Emmanuel, Mariana et alii.

Secundo, Hebræum לריב larib sic verti potest cum Tigurina et Aria: Et ecce vocans ad litem, vel ad jurgium in igne Dominus, q. d. Deus juridice citavit, et in jus ad suum tribunal vocavit terram Israel, provocans ad ignem; atque illi litem intendit, ut ageret eam ream ignis, et ad incendium damnaret. Tertio, Vatablus vertit: Et ecce vocabat Dominus ad litigandum cum igne, q. d. Vocabat Dominus ad sese angelos ministros justitiæ suæ, ut judicio suo damnatos plecterent igne, hoc est incendio magno abyssum multam, id est multam terræ regionem et partem, scilicet regiorum pratorum, absumerent.

Quæres, quodnam fuit hoc judicium ignis? Respondet Lyranus et Vatablus Deum immisisse in terram Israel ignem proprie dictum, aut, ut alii, ingentem solis ardorem, qui abyssum, id est mare Galilææ siccaret, ac magnam frugum fructuumque partem torreret et perderet. Tale fuit incendium quod sub Phaetonte rege contigit tempore Mosis, uti notat Eusebius in Chron., de quo multa fingunt et fabulantur Poetæ.

Audi Ciceronem, lib. II Officior.: "Phaëtonti, inquit, filio Sol facturum se esse dixit quidquid optasset; optavit ut in currum patris tolleretur; sublatus est; atque is, antequam constitit, ictu fulminis deflagravit. Quanto melius fuerat in hoc promissum patris non esse servatum?" Hinc dictus est Phaeton ἀπὸ τοῦ φάους, id est a luce, et αἴθω, id est uro, ait Servius in illud Eneid. V: Auroram Phaetontis equi jam luce vehebant. Et Ovidius, II Metamorph., fuse fabulam enarrans ait: Tunc vero Phaeton cunctis e partibus orbem / Aspicit accensum, nec tantos sustinet æstus: / Et mox arbitrio volucrum raptatur equorum. / Sanguine tum credunt in corpora summa vocato / Æthiopum populos nigrum traxisse colorem. / Tum facta est Libye raptis humoribus æstu / Arida. / Arsit et Euphrates, Babylonius arsit Orontes. / Æstuat Alphæus, ripæ Sperchiades ardent; / Quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum. Et inferius Jovem fulmine afflantem Phaetontem ita pingit: Intonat, et dextra libratum fulmen ab aure / Misit in aurigam, pariterque animaque rotisque / Exuit, et sævis compescuit ignibus ignes. / At Phaeton rutilos flamma populante capillos / Volvitur in præceps, longoque per aera tractu / Fertur. Hoc est quod pater ei prædixerat: Phaeton, pœnam pro munere poscis.

Secundo, Arias per ignem accipit pestem, quam ait Deum immisisse Israeli, quæ abyssum, id est magnam populi multitudinem, et partem optimatum et principum absumpserit.

Tertio, S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo et Ribera censent post cladem decem tribuum prima visione Amos præsignificatam, ac secunda ejus visione præsignificari cladem duarum tribuum, et excidium ac incendium Hierosolymæ infligendum a Nabuchodonosore et Chaldæis. Nam cap. præcedenti, vers. 1 et 12, significavit Amos se non tantum contra Samariam et decem tribus, sed etiam contra Sionem et duas tribus prophetare. Hæ enim devoraverunt abyssum, id est ingentem populi multitudinem et opum, quæ erat Hierosolymæ (ipsa enim erat quasi abyssus et oceanus hominum) et partem, id est templum: hoc enim erat pars et hæreditas Dei, æque ac urbis sanctæ. Sed huic expositioni obstat primo, quod hoc capite directe contra decem tribus, non contra duas vaticinetur Amos, uti ostendi vers. 1. Secundo, quod Amos orans hanc cladem precibus suis averterit: constat autem eum non avertisse excidium Hierosolymæ. Hoc enim de facto contigit, urbique reipsa inflictum est. Dices: Amos suis precibus impetravit ut hoc excidium sarciretur, scilicet ut Judæi post 70 annos Babylone redeuntes restaurarent Jerusalem. Respondeo: Id non sufficit. Nam Deus, flexus precibus Amos, dixit: "Sed et istud non erit;" quæ verba significant plagæ non restaurationem, sed omnimodam cessationem et revocationem, q. d. Plaga hæc a me comminata non eveniet, retinebo eam, ignem quem comminatus sum, non immittam.

Quarto ergo et genuine, judicium hoc ignis in Israelem exercuit Deus per Teglathphalasar regem Assyriorum, qui post Phul quasi ignis ingenti ardore et ferocia invasit Israelitas, atque abyssum multam, id est innumeram turbam populi, puta tribus Ruben, et Gad, ac dimidiam tribum Manasse humiliore loco trans Jordanem, quasi in abysso sitas, insuper partem illam insignem Israelis cis Jordanem positam, puta tribus Nephtalim, Aser et Zabulon, abduxit in Assyrios, IV Reg. XV, 29, qui reliquas omnes pariter abduxisset, ac Samariam cum regno Israel evertisset, nisi Deus flexus precibus Amos ejus ardorem inhibuisset, ac reliquias Israelis conservasset. Ita a Castro.

Mystice, Christus judex vocabit judicium ad ignem, id est ignem ad judicium per hypallagen, ut ignis quasi lictor ipsi in die judicii assistat, et damnatos ab ipso comprehendat et convolvat in tartara, juxta illud Psalm. XCVI, 3: "Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus." Et Psalm. XLIX, 3: "Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida."

Audi S. Gregorium, lib. XXXIII Moral.: Judicium, ait, ad ignem vocatur, cum justitiæ sententia ad pœnam æternæ concremationis co-

tenditur. Et multam abyssum devorat, quia iniquas atque incomprehensibiles hominum mentes concremat, quæ nunc se hominibus etiam sub signorum miraculis occultant. Pars autem domus Domini comeditur, quia illos quoque gehenna devorat, qui nunc quasi in sanctis actibus de electorum numero se esse gloriantur."


Versus 7: 7. These things the Lord showed me.

7. Hæc ostendit mihi Dominus. — Est hæc tertia hujus capitis visio, qua Propheta videt Deum quasi cæmentarium stare cum trulla in manu, qua murum Israelis oblinere et incrustare solebat, pertæsum jam scelerum Israelis, deponere trullam, ut significet se curam et tutelam Israelis, qua eum suis legibus, fide et cultu quasi muris, quos sua ope et defensione quasi trulla et calce oblinere et roborare solebat, ob ejusdem idololatriam et crimina deponere et abjicere; itaque eum resignare et tradere Assyriis, qui eum ferro flammaque vastent. Ita S. Hieronymus, Remigius, Haymo, Hugo, Lyranus, Ribera, Fernandius in vision. cap. XXXII, et alii. Ubi nota maximæ Dei iræ pœnæque signum esse, cum ipse a republica vel ab anima cujusque abit, eam deserit et derelinquit: hoc enim ipso tradit eam hostibus, utpote quibus illa sine Dei auxilio resistere nequit.

Super murum litum, — ideoque pulchrum aspectu, et firmum robore. Hinc et Aquila, ait S. Hieronymus, vertit σταγματουρα, id est stagnaturam, vel inunctionem, aut illituram, qua murus stagnatur, id est inungitur, illinitur, incrustatur a cæmentario per trullam. Theodotion vertit, τηκόμενον, id est tabescentem. Hinc et Rupertus putat Amos hic prædicere excidium Hierosolymæ per Titum et Romanos. Verum obstat quod sequitur: "Et demolientur excelsa idoli." Tempore enim Titi, Judæi non coluerunt idola. Agit ergo Amos de excidio Samariæ, post quinquaginta circiter annos futuro sub Hosea, anno sexto Ezechiæ regis Juda.

Nota: Murus litus est qui calce illinitur et incrustatur, non tantum ut sit elegantior, sed etiam idque magis, ut perseveret firmior contra nimbos et procellas. Muri enim male illiti procellis quassantur, finduntur, et tandem in ruinam eunt, juxta illud Ezech. XIII, 11: "Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans." Trulla est instrumentum quo fabri lapides in fabrica componunt, ac calcem e vase hauriunt, et muro injiciunt illinuntque. Murus ergo illitus trulla Dei significat Israelem, dum a Deo oblinebatur et incrustabatur, id est tegebatur, roborabatur et protegebatur, stetisse integrum et invictum contra omnes hostium insultus.

Porro trulla in manu Dei stantis super, id est juxta, prope (sic enim dicitur Luca IV, 38: "Stans super (id est juxta) illam, imperavit febri") murum, significat pervigilem jugemque Dei in tuendo Israele curam ac providentiam. Sicut enim cæmentarius cum trulla astet parieti, ex quo plu-

via calcem dejecit, ut damna ruinasque omnes impacta trulla sarciat: ita pariter Israeli ab olim hucusque astitit Deus; sed jam offensus, et quasi desperans de restauratione tam ruinosi muri, id est Israelis, ponit abjicitque trullam suæ curæ et protectionis, sinitque eum ruere in interitum. Unde ait: "Non adjiciam ultra superinducere," superlinere trulla et incrustare. Hebraice: Non adjiciam ut pertranseam eum, scilicet eum oblinendo, sarciendo et roborando, q. d. Non pertransibo illum impune, sed puniam et occidam eum. Sic enim ait cap. VIII, 2: "Non adjiciam ultra ut pertranseam eum." Deus enim sua clementia, condonatione et gratia, quasi calce oblinit tegitque peccata, juxta illud Psalm. XXXI, 1: "Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata;" Hebraice: Beati dimissi prævaricatione, et tecti, vel operti peccato. Cum vero Deus calcem et trullam ponit, sinit peccata cum peccatoribus quasi aperta et hiantia, ut pateant pluviæ et nimbis, id est divinæ vindictæ ab hostibus, a quibus dejiciuntur et aguntur in ruinam. Ita hic Deus ponens trullam Israelis, hoc ipso eum tradidit Assyriis. Significatur ergo hac depositione trullæ, ultima Israelis derelictio et strages, ac extremum excidium illi infligendum a Salmanasar anno 6 Ezechiæ regis Juda. Unde symbolice Clarius per trullam et calcem accipit flagella et clades Israeli impactas a Deo, ut resipisceret, et rectus in fide cultuque Dei consisteret. Has jam deponit Deus, quia eum obduratum et impœnitentem statuit omnino deserere, et hostili ferro ignique tradere et resignare.

Secundo, pro trulla hebræum אנך anac, quod hic tantum reperitur, Rabbini et hebraizantes moderni vertunt, perpendiculum plumbeum, vel stanneum, aut normam et amussim, ad quam fabri ædificare solent, ut recta, æqualis et commensa sit fabrica et muri. Ita R. David, Lyranus, Pagninus, Arias, Vatablus. Unde vertunt: Ecce Dominus stans super murum perpendiculi, et in manu ejus perpendiculum; vel, ut Tigurina: Ecce Dominus constitit super murum ad normam exstructum, et habebat normam in manu sua. Quod eodem sensu, quem jam de trulla dedi, accipi potest, q. d. Dominus ponit, id est deponit, perpendiculum, ad quod ædificare et restaurare solebat murum Israelis, hoc est, Dominus deponit reipublicæ et regni Israelis curam, sinitque illud ruere. Alii tamen, ut Vatablus et Arias, per perpendiculum, accipiunt Dei judicium, et justæ vindictæ mensuram, quasi dicat: Deus pro circulo et curvatura summæ misericordiæ, applicuit Israeli perpendiculum suæ justitiæ, ut eum ex æquo pro sceleribus puniat, ut deinceps non misericorditer ei parcat, sed juste eum plectat. Unde Chaldæus vertit: Ecce Dominus consistit super murum judicii, et coram illo erat judicium. Et dixit Dominus: Quid tu vides, Amos? et respondi: Judicium. Dixit ergo Dominus ad me: Ecce ego judicium exercebo in medio populi mei Israel, non addam ultra ut dimittam eis.

Tertio, Symmachus, Syrus et Septuaginta pro trulla hebræum anach vertunt, adamantem. Aiunt enim: Et stabat super murum adamantinum, et in manu ejus adamas. Et dixit Dominus ad me: Ecce ego impono adamantem in medio populi mei Israel. Hebræum enim anach nonnulli deducunt a radice נחה nacha, id est percussit, ut anach sit idem quod percussor, qui scilicet alia omnia percutit et confringit, ac a nullo alio percutitur et confringitur, qualis est adamas. Hinc adamas symbolum est duri judicii, ac rigidæ, irrevocabilis et inevitabilis vindictæ; æque ac perpendiculum, de quo jam dixi. Idem significat sartago ferrea, quam vidit Ezechiel cap. IV, 3, scilicet firmum Dei decretum evertendi Jerusalem. Hoc enim opponit hic Israeli in sceleribus suis obfirmato et obdurato. Unde Arabicus Alexandrinus vertit: Ostendit quasi hominem stantem super arcem de lapide adamantino, et in manu ejus lapis ex eo; et ego projicio hunc lapidem in medio populi mei Israel, et non addam requirere eum, et peribit subsannatio. Quare mirum est Arabicum Antiochenum pro adamante vertere legem, sensumque dare contrarium. Sic enim vertit: Et ecce ipse murus stans super respicientes. Et dixit mihi Dominus: Quid est hoc quod vidisti? Et dixi: Est lex. Et dixit Dominus mihi: Ecce ego confirmo legem in medio populi Israel, et non adjeciam declinare ab eo.

Sensus ergo est, q. d. Etiamsi animus, æque ac murus Israelis et Samariæ, sit durissimus et adamantinus, ego tamen ut adamas longe durior et fortior, eum confringam et conteram. Significat ergo adamas cuilibet potentiæ etiam adamantinæ oppositam esse Dei omnipotentiam, et vindictam quovis adamante fortiorem, juxta illud Zachar. VII, 12: "Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem et verba, etc.: et facta est indignatio magna a Domino exercituum, etc. Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt: et terra desolata est." Ita Fernandius in vision. XXXIII. Simili modo Ezechiel, cap. III, 7, cum audisset a Deo: "Domus Israel attrita fronte est, et duro corde," audit illico: "Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum: ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam." Malo enim nodo malus quærendus est cuneus, et mens ac facies adamantina adamantino malleo contundenda est. Ita Theodoretus. Rursum, adamas significat rigidos, et ad misericordiam inflexiles sævosque Assyrios; hos enim imposuit Deus Israeli quasi malleos adamantinos, ut eum contunderent. Sic Ovidius, lib. IV Metamorph., dicit inferni aditus clausos esse adamante, vel, ut Virgilius, VI Æneid., columnis adamantinis, et Statius, lib. VII, regias Martis fores obserat adamante; ac Horatius Marti dat loricam adamantinam, id est invictam et omnia vincentem. Vide quæ de adamante dixi Ezech. III, 9.

Audi S. Hieronymum hic ex Xenocrate: "Adamas, ait, sui nominis lapis est, quem nos indomitum possumus appellare, eo quod, primo, nulli cedat materiæ, ne ferro quidem. Nam si ponatur super incudem et gravi ictu feriatur mallei, antea incus et malleus vulnus accipiunt, quam adamas conteratur. Secundo, Cum ignis omnia domet, et universa metalla consumat, reddit adamantem duriorem, ut ne parvulum quidem angulum vis nimii ardoris obtundat. Tertio, Vidi et in auro adamantem magnitudine milii, cumque vicinum consumatur aurum longo usu ac nimia vetustate, solus adamas non atteritur. Quarto, Nulla lima imminui potest, sed e contrario limam terit, et quidquid atterit lineis sulcat. Quinto, Hic lapis durissimus et indomabilis solo hircorum cruore dissolvitur, et missus in calidum sanguinem perdit fortitudinem suam (hoc tamen alii negant, ut dixi Ezech. III). Sexto, Est autem parvus et indecorus, ferrugineum habens colorem, et splendorem crystalli. Septimo, Quatuor adamantis genera describuntur: primus est Indicus; secundus, Arabicus; tertius, Macedonicus; quartus, Cyprius, pro qualitate regionum plus vel minus duritiem possidentes. Octavo, Dicitur quoque in electri similitudinem venena deprehendere, et maleficis resistere artibus." Deinde hæc symbolice applicans Christo: "Talis, ait, est Dominus et Salvator, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, etc., factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. De quo Isaias scribit cap. LIII: Non est species illi, neque decor; vidimus eum, et non erat pulchritudo: despectum et novissimum hominum, virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem. Hic stat super murum adamantinum, id est super Sanctos et Apostolos suos, quibus donavit ut et ipsi adamantes vocarentur, et a nullo superati dicerent: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Petrus quoque qui erat fortissimus adamas, portæ inferorum non prævaluerunt adversus eum (hac de causa Pontifices romani gestant crucem ex adamante, ut moneantur crucis Christi et S. Petri, ac utriusque fortitudinis adamantinæ, eamque imitentur). Hic vir et Dominus qui stat super murum adamantinum, habet in manu sua adamantem, quia nisi Dei teneatur manu, et illius valletur auxilio, omnem perdit fortitudinem, dicente Do-

que magis tentationibus cæditur, tanto fortior fit, et pro nomine Salvatoris inter flagella lætatur. Cumque a nullo superari queat, solo mortiferæ libidinis calore dissolvitur. Hæc enim sanguinis hircorum et ipsius hirci dicitur esse natura, ut sit ad libidinem calidissimus, et quod ignis edomare nequeat, solus illius dissolvat cruor. Ponit ergo Dominus hujusmodi adamantem in medio populi sui Israel, etc., ut omnia hæreticorum mysteria, domumque Jeroboam, qui primus populum Dei separavit, percutiat gladio atque subvertat." Hactenus S. Hieronymus, quem secutus est Viegas in cap. XIX Apoc. Comment. I, sect. II: Adamas, ait, est Christus in manu Patris; murus adamantinus est Ecclesia, super quam est Christus. Pater ergo Christum quasi adamantem in medio gentium ac principum misit, quem tamen nulla potentia frangere unquam potuit; quam invictam fortitudinem ipse muro adamantino, id est Ecclesiæ suæ communicavit, dicens S. Petro Ecclesiæ capiti: "Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam," Matth. XVI, 18.


Versus 9: 9. And (passively and actively, that is they shall be destroyed and the Assyrians shall destroy)...

9. Et demolientur (passive et active, id est destruentur et destruent, Assyrii) excelsa idoli. — "Excelsa," intellige fana et altaria idolis dicata, in quibus iis sacrificabant. Hebr. excelsa Isaac; Isaac, id est Israelis, sive populi Israel, qui ab Isaac et Jacob prognatus est, ita Vatablus; vel, ut Clarius et R. David, dicuntur excelsa Isaac, quod in iis ad similitudinem et memoriam Isaac a patre Abrahamo immolati, filios suos idolis, uti Moloch, immolarent et concremarent. Melius Septuaginta, Arabicus et Syrus, excelsa Isaac, vertunt, altaria risus, vel derisionis (Isaac enim hebraice risum significat, et a risu nomen accepit: quia nascens risum et gaudium ingens sterilibus parentibus attulit), id est ridicula et deridenda, hoc est excelsa idoli, ut vertit Noster; idola enim hebraice vocantur aven, id est res vanæ, leviculæ, ludicræ; et elilim, id est deiculi, sive dii leviculi et ridiculi. Sic Jeremias, cap. X, 15, idolum vocat "opus risu dignum." Et cap. LI, 18: "Vana, ait, sunt opera (sculptilia idolorum) et risu digna." Quid enim magis ridiculum, quam inanime idolum ex ligno, ære vel auro manu hominis efformatum, æstimare et colere ut deum, ut numen, quod omnia cognoscat, creet et gubernet? Vide Baruch toto cap. VI. Aliter Theodoretus; censet enim aras risus dici, quod idololatræ apud eas conviviis, hilaritati, risibus, cantibus et lusibus vacarent, juxta illud Exodi XXXII, 6: "Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere."

Et sanctificationes Israel desolabuntur. — "Sanctificationes," hebraice מקדשי micdesce, id est sanctuaria, puta templa vitulis aureis in Dan et Bethel aliisque urbibus consecrata: quæ enim paulo ante vocavit excelsa idoli ab objecto, hic a subjecto vocat sanctuaria Israel. Ita Lyranus, Vatablus, Arias et alii; licet Septuaginta vertant, sacrificia; Chaldæus, sacra. Remigius, Hugo et a Castro intelligunt ipsa idola, puta ipsos vitulos aureos. Verum hebræum micdesce proprie significat sanctuaria, id est templa. Significat ergo Assyrios combusturos templa vitulorum et idolorum Israelis, in quibus Deum ad iram et æmulationem provocaverat.

Et consurgam super domum Jeroboam in gladio. — q. d. Trucidabo posteros Jeroboam, ejusque stirpem regiam exscindam. Jeroboam hic non est filius Nabat, auctor regni, schismatis et idololatriæ; sed alter eodem nomine, filius Joas, nepos Jehu, pater Zachariæ. Id ita contigisse patet; nam Zacharias, filius Jeroboam, occisus est a Sellum, qui regnum ab ejus familia ad suam transtulit, IV Reg. XV, 13, uti Jehu ejus proavo interminatus erat Deus, IV Reg. X, 30. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Lyranus et alii. Quare minus recte, et nimis ample Theodoretus per domum Jeroboam accipit totum regnum Israel, q. d. Regnum Israel cum suo rege Hosee exscindam per Salmanasar, anno 6 Ezechiæ regis Juda. Nam Hosee, ultimus rex Israel, non fuit e domo et stirpe Jeroboam. Hæc enim jam succisa erat in ultimo ex ea rege Zacharia.


Versus 10: 10. And Amaziah the priest of Bethel sent to Jeroboam.

10. Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Jeroboam. — Amasias pontifex idolorum, puta vitulorum aureorum in Bethel, timens ne populus Israel oraculis et minis Amos perculsus idola abjiceret, et cultum veri Dei amplecteretur, itaque sibi oblationes et victimæ vitulis offerri solitæ decederent, ipseque pontificatu, forte etiam vita, privaretur, tanquam pseudopontifex et pseudopropheta, hac de causa accusat prophetam Amos apud Jeroboam regem, tanquam seditiosum et regni perturbatorem, quasi qui populum a Jeroboam avocare, et ad sceptrum Juda traducere et revocare moliretur. Ita faciunt hodie hæretici et politici in Anglia, Hollandia, Bohemia, etc., qui catholicos et sacerdotes insectantur, eosque apud magistratus accusant et calumniantur, reosque perduellionis agunt, quasi qui prætextu religionis reges et principes solio suo deturbare, aliosque reges et principes catholicos inducere moliantur, et ad id plebem sollicitent. "Rebellavit, inquiunt, contra te" novus hic "Amos;" et in Septuaginta, συστροφάς, id est congregationes et conjurationes facit contra te: omnes enim congregationes ad verbum Dei, et ad Missæ sacrificium, æstimant esse conjurationes contra magistratum et statum politicum.


Versus 11: 11. For thus says Amos: Jeroboam shall die by the sword.

11. Hæc enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam. — Mentitur pseudopropheta. Non enim dixerat Amos: "In gladio morietur Jeroboam;" sed, "Consurgam super domum Jeroboam in gladio," scilicet occidendo, non ipsum Jeroboam, sed ejus filium Zachariam, ut dixi vers. 9.


Versus 12: 12. And Amaziah said to Amos.

12. Et dixit Amasias ad Amos. — Cum videret Amasias pseudopropheta regem Jeroboam suis criminationibus contra Amos non moveri, eum-

que ut Prophetam habere ac revereri, aggreditur ipsummet Amos, leni oratione et adulatione suadens ei ut, relicta Bethel, transeat in Judam: Noli, ait, mihi hanc facere injuriam, cum ego tibi non sim injurius; noli invadere parochiam et diœcesim meam, ego non invado tuam; noli populum meum a me avocare, ego non avoco tuum. Ego pontifex et propheta sum in Israel et Bethel: tu ex Thecua urbe Judæ oriundus Judæus es; vade ergo ad tuos Thecuitas, age prophetam in Juda; nil tibi cum meis Bethelitis. Hoc est quod sequitur:

Qui vides (id est o videns, o propheta Amos), fuge in terram Juda, — q. d. Ego tanquam amicus tibi amico suadeo fugam, quia in Bethel et Israel, utpote urbe et regione idolorum, rex ipse cæterique omnes idololatræ tibi parant insidias, necemque machinantur. In Juda vero securus eris, ac in pretio et honore habeberis, utpote Propheta Domini.

Comede (ergo) ibi panem, — id est ibi exerce munus prædicandi, ex eoque alimoniam et lucrum capta, uti ego capto in Bethel, q. d. Quiete et laute ibi vive ex tua prophetia, ac sine me pariter in Bethel pacifice et splendide vivere ex meo sacerdotio, oblationibus et victimis idolorum; nec mihi hanc offam tam pinguem e faucibus eripias. Ita S. Hieronymus, Remigius et Lyranus. Addit Arias, q. d. Fuge in terram Juda, ut ibi habeas panem, ac evadas famem quam Israeli obventuram vaticinatus es.


Versus 13: 13. And in Bethel you shall no longer continue to prophesy, because it is the king's sanctuary (in...

13. Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio (hebraice מקדש micdase, id est sanctuarium) regis est, et domus regni est, — q. d. Bethel est locus sanctus dicatus vitulis aureis, in quo rex habet suum palatium, æque ac templum et basilicam, in quo eosdem colit, quod est quasi domus sacra et fanum totius regni, ad quod orationis et sacrificii causa confluunt omnes Israelitæ ex toto regno decem tribuum. Bethel ergo est locus sacer, quem rex suis idolis sibique segregavit et sanctificavit. Si igitur videat ipse et populus te contra illud illiusque deos vaticinari, plane metuendum est ne capiat et occidat te. Quare consule tibi, et migra ex Bethel in Judam. Ita Remigius, Albertus et Arias. Nota: templa a regibus in palatio, vel juxta palatium, aut alibi, pro toto regno regio sumptu et magnificentia ædificata, dicta sunt basilicæ, q. d. Regales, scilicet domus et delubra; βασιλεύς enim Græcis est rex. Ita Constantinus Romæ palatium suum Lateranum in templum convertit, indeque vocata est basilica Lateranensis et Constantiniana.

Secundo, Bethel erat sanctuarium regis, quia a Jeroboam filio Nabat, primo rege Israel, in Bethel erecti sunt vituli aurei, eisque templum erectum, III Reg. XII, 32. Ita Lyranus et Arias.

Aliter S. Hieronymus; per regem enim accipit deum, puta Baal, sive Jovem, qui est "rex hominumque deumque," q. d. Bethel regi, id est Baal, est sacra et dicata, ne ergo in illam Deum Juda, utpote alienum et contrarium, concionando inducas.


Versus 14: 14. And Amos answered, etc.: I am not a Prophet — the Septuagint: I was not a Prophet, namely by...

14. Responditque Amos, etc.: Non sum Propheta — Septuaginta: Non eram Propheta, scilicet ex arte, instituto et professione mea, q. d. Officium meum non est prophetare, sed pascere armenta: Dominus tamen ab iis me abripuit, ut hæc vobis prophetem et annuntiem, quo peracto, rursum rediturus sum ad mea armenta. Alii enim prophetæ, sive prædicatores, a puero vel a Deo, vel a parentibus; vel ab aliis prophetis et prædicatoribus instituebantur et docebantur prophetare, id est prædicare. Amos vero a nullo fuerat institutus, nullas ejusmodi scholas frequentarat; sed ab armentis subito raptus est a Deo, factusque Propheta: ita S. Hieronymus, Albertus et Arias.

Aliter S. Gregorius, lib. II Moral. cap. XL, Remigius et Hugo: putant enim eo tempore quo dixit hæc Amos, recessisse ab eo spiritum prophetiæ, ut vere dixerit Amos: "Non sum Propheta," id est nunc non habeo, non sentio spiritum prophetiæ. Hic enim spiritus per intervalla prophetas corripiebat, docebat, movebatque ad prophetandum: non enim erat permanens et stabilis, sed transiens et abiens. Verum de hoc non agitur hic: nec enim Amasias postulabat ab Amos, ne hoc instanti, sed ut deinceps nunquam amplius prophetaret in Bethel contra vitulos aureos. Prior ergo sensus genuinus est, cui adde secundo: "Non sum Propheta," q. d. Ex arte prophetandi non vivo, non aucupor lucrum, ut tu facis, Amasia, quia vivo ex meis armentis. Ita Sanchez. Tertio, alii, q. d. "Non sum Propheta," vestitu et habitu, quia vestitum meum rusticanum ut rusticus retineo. Prophetæ enim proprium habebant habitum, puta saccum et cilicium, Zachar. cap. XIII, 4.

Sed armentarius ego sum, — puta pastor boum, camelorum, mulorum, equorum et similium majorum animalium. Hæc enim vocantur armenta, quia idonea sunt ad opus armorum, ait Festus: vel, ut Valla, ab arando, quasi aramenta, indeque per crasin armenta. Unde Aquila, Symmachus et Theodotion vertunt βουκόλος, id est, ut Arias,

q. d. "Vellicans," id est vellendo evellens et decerpens folia sycomororum, easque defrondans, ut earum frondibus pascam mea pecora. Ita Remigius, Albertus et Hugo. Tria, inquit Servius in I Æneid., sunt frondatorum genera: "Frondator, qui arbores amputat, et qui e frondibus manipulos facit hiemis tempore, animalibus ad pastum offerendos; et qui manibus vitium folia avellit, quo ardor solis uvam maturiorem reddat." Secundo, "vellicans," id est avellens et colligens ipsos fructus sycomororum, puta ipsa sycomora, ut iis vescar. Ita Pagninus et Tigurina. Unde aliqui hebræum בולם boles vertunt, comportator, collector sycomororum, quasi boles per metathesin idem sit quod סובל sobel, id est portans, comportans. Hic Aquila vertit, κνίζων συκομόρους, id est scrutans sycomoros; Symmachus, ἔχων συκαμίνους, id est sycamina, vel sycomoros. Tertio et proprie, "vellicans," id est unguibus ferreis incidens et scalpens sycomora, et, ut Hesychius ait, pungens, ut matura fiant: sycomora enim, quia dura æque ac amara admodum sunt, incidi scalpique solent, ut a sole penetrentur, maturescant et dulcescant, teste Theophrasto, Athenæo et Dioscoride, lib. I, cap. CXLIV; alioqui a culicibus corrumpuntur, ait S. Hieronymus, idque ad hoc, ut iis vescantur tum boves mei, inquit Vatablus, tum ego ipse, q. d. Ego non propheto spe panis et lucri, ut tu facis, o Amasia, sed sycomoris agrestibus contentus victito. Hæc mihi ad victum sufficiunt; quocirca mensis et bursis alienis non inhio, ut tu.

bubulcus; unde Bucolica vocantur carmina ruralia pastorum apud Virgilium. Hoc enim proprie significat hebræum נקר boker, a radice בקר bacar, id est bos, q. d. boum custos. Secundo, Septuaginta vertunt αἰπόλος, id est caprarius, sive pastor caprarum; S. Hieronymus, opilio, id est pastor ovium, ut vertit Arabicus, qui addit, et agricola. Nam mox ait Amos: "Et tulit me Dominus cum sequerer gregem," hebraice הצון hatson, id est oves, vel capras. Grex enim proprie est ovium, caprarum, porcorum, et similium minorum animalium. Ita S. Cyrillus, Præfat. in Amos: "Amos, ait, fuit opilio, pastoritiis moribus et institutis educatus." Et Nazianzenus, orat. 25: "Quid ait Amos: nonne caprarius erat, morosque carpebat, cum Prophetæ illi delegatum est munus?" Hinc patet Amos et bubulcum fuisse, et caprarium, et opilionem. Nec id mirum: solent enim bobus et vaccis immisceri capræ et oves, cumque illis ire ad campos pabulatum. Unde Ovidius, IV Metamorph.: Mille greges illi, totidemque armenta per herbas / Pascebant. Et Virgilius, III Georg.: Hæc satis armentis; superat pars altera curæ, / Lanigeros agitare greges hirtasque capellas.

Porro officio Amos apte respondet ejus nomen: radix enim עמס amas, significat onerare: inde Amos, ait S. Hieronymus, epist. ad Paulinum, idem est quod onustus, scilicet gregibus; vel onerans et exonerans, scilicet boves et armenta.

Moraliter, disce hic Deum eligere infirma et stulta mundi, ut in eis ostendat suam sapientiam et potentiam, ac per ea confundat sapientes et potentes mundi. Ita elegit pauperes, rudes et viles Apostolos, per quos fidei suæ totum subegit orbem. Ita S. Joannes Baptista secutus humilitatem et verba Amos, negavit se esse prophetam, dicens se meram esse vocem: "Ego, inquit, Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini," Matth. III, 3. Quocirca a Christo meruit vocari plusquam Propheta, lucerna ardens et lucens, hominibus major, par angelis, imo angelus, Matth. XI, 9, 10, 11.

Pulchre S. Augustinus, serm. 59 De Verbis Domini: "Veni, ait, tu pauper, nihil habes, nihil nosti? sequere me, tam largo fonti vas inane admovendum est." Et S. Hieronymus: Quia, ait, Amos humiliavit se dicens: Non sum propheta, sed armentarius, hinc meruit illico spiritu prophetico donari contra ipsum Amasiam, cui dura ex Deo supplicia libere intentavit. Hic verum est istud Psalm. VIII, 3: "Ex ore infantium et lactentium (rusticorum et rudium instar infantium) perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem."

Vellicans sycomoros. — Sic et Theodotion et Septuaginta. Id tripliciter accipi potest. Primo,

Sycomoros. — Sycomorus, vel inverse morosycus, aut feminine sycomorea, dicta est a σῦκον, id est ficus, et μορέα, id est morus, eo quod arbor hæc ficui similis sit fructu, moro vero foliis; aut a μωρός per omega, id est fatuus, q. d. ficus fatua, quod insipidi et fatui saporis sit. A Plinio lib. XIII, VII, vocatur "ficus Ægyptia," quod in Ægypto sola reperiatur, inquit ipse, sed fallitur. Nam, ut alia taceam, frequens erat hæc arbor in Judæa, ut patet ex hoc loco et aliis: crebra enim hujus mentio est in Scriptura. Porro sycomorum ex Galeno, Dioscoride, Theophrasto, Celso, Plinio, ita describit Ruellius lib. I De Stirpib. LXXIX: "Est arbor amplissima ficus similitudine, largo succo, foliis moro quam proximis. Fructus ex argumento gustus ignavi cognomines, ternos, aut quaternos anno fundit, eosque non ramis ut ficus, sed caudice ipso gerit, similes caprificis, dulcioresque grossulis, hoc est primitivis in fico pomis, sine granis interioribus. Nec maturescunt aliter quam scalpendo ferreis unguibus, magno proventu eorum in Caria et Rhodo, locisque prorsus parum tritici feracibus, populis in annonæ caritate pro pane frumentoque satisfaciunt. Tam restibilis pomi ejus ubertas et copia est." Pomum ventri quidem amicum, sed minimam præbet alimoniam. Hebraice vocatur שקם sekem, in plurali sekamim: inde Septuaginta et Theodo-

tion vertunt συκάμινος, et Latini sycaminus. Porro S. Hieronymus censet per sekem hoc loco Amos non significare sycomorum, sed mora quæ in rubis crescunt: "Nobis, ait (quia solitudo in qua morabatur Amos, Thecue, nullam hujusmodi gignit arborem), magis videtur rubos dicere, qui afferunt mora, ac pastorum famem et penuriam consolantur." Verum omnes alii, quin et ipse S. Hieronymus alibi passim, hebræum sekem vertit morum, vel sycomorum. Videtur ergo quod Thecue tempore Amos abundarit sycomoris, sed iis vel excisis, vel arefactis caruerit tempore S. Hieronymi. Sic regionum natura et feracitas variis temporum mutationibus, aut culturæ defectu perit et immutatur. Olim Libanus cedris abundabat, nunc iis pene caret. Olim Judæa erat terra lacte et melle manans, nunc lapidosa est et sterilis. Asia minor olim paradisus erat, nunc sub Turca multis in locis inculta squalet; quin imo vulgare dictum est: Quocumque pedem infert Turca, eodem sterilitatem inducit, utpote agricolis ob ejus tyrannidem diffugientibus.

Porro sycomorum, vel sycaminum Syriæ, ita mihi Romæ descripsit Illustrissimus Dominus Sergius Risius, Archiepiscopus Damascenus, oculatus testis: Arbor, inquit, hæc in Syria frequens, magna est et lata, sed moderatæ altitudinis, instar nucis non nimis altæ, dissimilis tamen foliis et cortice. Nam folia habet parva et rotunda; corticem planum et pene expolitum, in album colorem vergentem: fructus fert plurimos quidem, sed admodum parvos, qui mespilum forma et magnitudine referunt, verguntque in rubedinem: dulces sunt, sed non adeo ut ficus. Dicitur autem hæc arbor gemmayz, indigna quæ in vineis aut hortis inter cæteras habeatur, eo quod ingratos et insuaves fructus producens, inutiliter sua magnitudine terram meliorum feracem occupet: quare in plateis ut plurimum, vel ad viam consistere solet, vulgo subjecta, ut quisque ex ejus fructibus, utpote abjectis, et nullius decoris, saporis aut pretii colligat quantum libuerit. Hinc in proverbium abiit, ut de arbore, æque ac homine inutili, vel non in loco, qui ei convenit, commorante dicatur: "Est ut gemmayz in horto;" rhamnus inter quercus; anser inter olores. Hac de causa qui ejus fructus colligunt, tenues, egeni et viles habentur. Quocirca paupertatem suam, humilemque conditionem et statum sponte confitetur hic humilis, sanctus et a Deo electus Propheta, dicendo se ex eorum numero et ordine esse, qui sycomoros colligunt, iisque victitant; ut inde eluceat mira Dei optimi maximi, qui ignobilia et infirma mundi elegit, ut confundat gloriosa et fortia, bonitas et magnificentia, quæ eum ex imo in summum evexit, et ex pastore ac bubulco Prophetam illustrem effecit.

Ex dictis liquet primo, sycomorum aliam esse arborem a caprifico: distinguunt enim eas Dioscorides et Ruellius verbis jam citatis; illa tamen huic est similis. Unde Theophylactus et Euthymius, Luc. cap. XIX, 1, pro sycomoro legunt caprificam. Secundo, sycomorum in penultima scribi tam per o micron, quam per o mega, ideoque eam habere in carmine communem, id est brevem et longam: brevem, quia morus arbor a Græcis plerisque scribitur per o micron; longam, tum quia μῶρος, id est fatuus, scribitur per ω mega; tum quia morus arbor græce scribitur quoque per ω mega in Lexicis Hesychii, Henrici Stephani, Joannis Scapulæ, æque ac a S. Luca XIX, 1; unde Poeta: Cornaque et in duris hærentia mora rubetis.

Et patet ex etymo; dicta est enim arbor morus per antiphrasin, quasi minime μῶρος, id est fatua; nam, ut ait Plinius lib. XVI, XXV, morus arborum est prudentissima, quia lædi se a frigore non sinit: unde non nisi plane exacto frigore germen emittit; sed cum germinare incipit, in tantum germinatio erumpit, ut una nocte peragat etiam cum strepitu. Alii sycomorum dictam volunt a ficu et mora, eo quod si unum pomum ex ea decerpas, illico alterum sine mora protuberet: tantæ enim est fecunditatis, ut uno anno septies fructus ferat. Verum hoc etymon latinum est, nec convenit græco μόρος, vel μώρος.

Symbolice, sycomorus est crux Christi, ejusque doctrina, quæ gentibus et terrenis hominibus videtur fatua: sycomorus enim respondet arbori scientiæ boni et mali Adamo vetitæ: hæc enim a multis putatur fuisse שקם, id est ficus. Ita Theophylactus et Beda in Luc. cap. XIX, 1. Porro Amos et viri sancti hanc sycomorum, id est crucem, crucisque doctrinam vellicare, id est mente et meditatione scalpere, et profunde expendere, ruminare et penetrare debent; quo magis id faciunt, eo magis ejus dulcedinem et arcana mysteria penetrant et gustant; præsertim cum simul vellicant affines sycomoros, id est expendunt et minutim inspiciunt corpora martyrum a tyrannis vellicata, id est scalpris, pectinibus, cultris incisa, laniata et lancinata. Hujus rei symbolo Zachæus, cupiens videre Christum, ascendit in arborem sycomorum, Luc. cap. XIX, 1, uti ibidem notat Ambrosius.


Versus 16: 16. You shall not drop words against the house of the idol — as if to say: Do not, O Amos, prophesy...

16. Non stillabis super domum idoli, — q. d. Ne, o Amos, prophetes amplius in et contra Bethel, quæ olim fuit Bethel, id est domus Dei, nunc a regibus nostris facta est Bethaven (ut tu, o Amos, eam nuncupas), id est domus idoli, puta vitulorum aureorum. Nota: Vox stillare Prophetis est frequens, et metaphorice significat effundere sensim, sive verba, sive res, easque vel bonas et beneficas, vel malas et pœnosas. Doctor enim et concionator, quando cum rudibus vel duris agit, debet stillare, non profundere suum sermonem. Si enim profundat, perdet: si stillet, sensim eos imbuet et emolliet. Verum est illud vulgi: Stilla cavat lapidem, non vi, sed sæpe cadendo: / Sic homo fit doctus, non vi, sed sæpe studendo.

Id sciebat Moses, qui docens rudes et duros Hebræos, Deuter. cap. XXXII, 2: "Concrescat, ait, ut pluvia, doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina." Id imitantur sapientes ludimagistri, qui pueros sensim lenteque docent: sicut enim vasa angusti oris stillando sensim implentur, effundendo vero parum vel nihil liquoris hauriunt, ita et ingenia puerorum.

Huc spectat exemplum memorabile S. Isidori Hispalensis Archiepiscopi, qui floruit tempore S. Gregorii Magni romani Pontificis, fuitque frater S. Leandri (cui S. Gregorius libros Moralium dedicavit), ipsique in Archiepiscopatu Hispalensi successit. Hic enim in juventute a parentibus applicitus studiis, cum ingenio tardiore parum in iis proficeret, etsi ingenti labore iis incumberet, cogitavit iis relictis alteri rei se dedere. Cumque hæc cogitans staret juxta puteum, vidit et consideravit in ejus limbo, licet lapideo, sulcos, quos funes sitularum, longo earum attractu, in lapide sensim effecerant. Idipsum sibi applicans: Si funes, inquit, longo usu possunt excavare lapidem, quidni longo studio potero duritiem ingenii emollire, illique scientiam et doctrinam imprimere? Resumptis ergo ingenti animo libris, continua lectione et meditatione tantum in iis profecit, ut sui sæculi vir doctissimus in sacris æque ac profanis litteris, quin et in linguis, latina, græca et hebraica, evaserit, nec illo ævo haberet sibi parem; cui proinde Hispania et doctrinam, et seminaria, in quibus S. Ildefonsus, S. Braulius, aliique Prælati sancti æque ac eruditi, fuerunt et educati et instructi, debet. Ita habet ejus Vita apud P. Ribadeneiram et alios, die 4 aprilis.

Secundo, vox stilla significat minas et pœnas præsentes, quas intentant sceleratis Israelitis Prophetæ, esse tantum guttam si comparentur cum pœnis inferni, ubi imber est et torrens, imo oceanus ignis ardentis pice et sulphure, qui jugiter cremat, volvit et revolvit damnatos, juxta illud Job cap. XXVI, 14: "Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?" Hic ergo sunt stilla et sibilus, in inferno erunt mare et tonitru iræ Dei.

17. Propter hoc hæc dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, — q. d. Quia tu, o Amasia, ob quæstum et lucra tua populum ad fornicationem spiritualem, id est ad idololatriam, impellis, mihique eam impugnanti resistis, ideo congrue et juste punieris hac ignominia et ignatione, ut videas, licet fremens et frendens, uxorem tuam in civitate te relicto fornicari et adulterari, vel cum amasiis suis, ut vult Arias, vel cum hostibus tuis, puto Assyriis, a quibus capta urbe violabitur. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et Hugo. Unde S. Hieronymus ex Symmacho vertit πορνευθήσεται, id est sustinebit fornicationem.

Hæc prima Amasiæ est pœna, de qua S. Hieronymus: "Grandis, ait, dolor incredibilisque ignominia, quando maritus in media civitate uxoris injuriam prohibere non potest. Non est tantus dolor in filia constuprata, quantus in uxore polluta: maritus enim libentius audit uxorem interfici, quam pollui." Secunda est filiorum strages: "Filii tui, ait, et filiæ tuæ in gladio cadent." Tertia est spoliatio et honorum privatio: "Humus, ait, tua funiculo metietur," q. d. Assyrii et Cuthæi, invadentes et occupantes Samariam et Bethel, tuos fundos agrosque funiculis inter se dimetientur et divident. Olim enim funiculis pro virgis mensoriis utebantur ad mensurandam et dividendam terram. Hinc funiculus, in Scriptura, significat sortem hæreditariam, sive portionem quæ cuique in hæreditatis divisione sortito obtingit, ut Psalm. XV, 6: "Funes ceciderunt mihi in præclaris," quod more suo, posteriore hemistichio explicat, dicens: "Etenim hæreditas mea præclara est mihi." Deuter. cap. XXXII, 9: "Jacob funiculus hæreditatis ejus," q. d. Jacobæi, sive Israelitæ sunt sors et hæreditas Domini. Josue cap. XVII, 5: "Ceciderunt funiculi (id est sortes) Manasse decem." Et vers. 14: "Dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius." Et cap. XIX, vers. 9: "In possessione et funiculo Juda." Et vers. 29: "De funiculo Achziba." Quarta est: "Tu in terra polluta (idololatria, infidelitate et sceleribus, puta in Assyria, ad quam captivus duceris) morieris." Quinta: non tantum tu, sed et totus "Israel," quem tu decipis, et in idololatriam sceleraque adigis, "captivus migrabit de terra sua" in Assyriam. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Haymo, Hugo et alii.

Amos sees a fruit hook, to signify that, just as fruits are plucked from a tree with a hook, so the Israelites would be plucked by the Assyrians and carried off to Assyria. He gives the reason, at verse 4, that they had oppressed the poor, and sold them grain too dearly and fraudulently, using deceitful measures. Hence, at verse 9, he predicts that their destruction will be so terrible that the sun will be darkened, and all will put on sackcloth and baldness. Finally, at verse 11, he threatens them with extreme famine both bodily and spiritual.


Versus 17: 17. THEREFORE THUS SAYS THE LORD: YOUR WIFE SHALL PLAY THE HARLOT IN THE CITY — that is, Because...

17. THEREFORE THUS SAYS THE LORD: YOUR WIFE SHALL PLAY THE HARLOT IN THE CITY — that is, Because you, O Amaziah, for the sake of your gain and profits, drive the people to spiritual fornication, that is, to idolatry, and resist me who oppose it, therefore fittingly and justly you will be punished with this disgrace and indignity, so that you will see, though raging and gnashing your teeth, your wife fornicating and committing adultery in the city after you have been abandoned — either with her lovers, as Arias holds, or with your enemies, namely the Assyrians, by whom she will be violated when the city is captured. So St. Jerome, Theodoret, Remigius, and Hugo. Hence St. Jerome translates from Symmachus: πορνευθήσεται, that is, she will endure fornication.

This is the first punishment of Amaziah, concerning which St. Jerome says: "Great is the grief and incredible the disgrace, when a husband in the midst of the city cannot prevent the outrage done to his wife. The pain over a violated daughter is not as great as that over a defiled wife: for a husband would rather hear that his wife has been killed than that she has been defiled." The second punishment is the slaughter of his children: "Your sons, he says, and your daughters shall fall by the sword." The third is the despoiling and deprivation of honors: "Your land, he says, shall be measured with a line," that is, the Assyrians and Cuthaeans, invading and occupying Samaria and Bethel, will measure out and divide your estates and fields among themselves with measuring lines. For in ancient times they used lines instead of measuring rods for measuring and dividing land. Hence "line" in Scripture signifies an allotted inheritance, or the portion that falls to each person by lot in the division of an inheritance, as in Psalm XV, 6: "The lines have fallen for me in pleasant places," which, in his customary manner, the later hemistich explains, saying: "Indeed my heritage is beautiful to me." Deuteronomy chapter XXXII, 9: "Jacob is the line of His inheritance," that is, the descendants of Jacob, or the Israelites, are the Lord's lot and inheritance. Joshua chapter XVII, 5: "Ten portions (that is, lots) fell to Manasseh." And verse 14: "You have given me a possession of one lot and one line." And chapter XIX, verse 9: "In the possession and line of Judah." And verse 29: "From the line of Achzib." The fourth punishment is: "You in a polluted land (with idolatry, faithlessness, and crimes, namely in Assyria, to which you will be led captive) shall die." The fifth: not only you, but also all "Israel," whom you deceive and drive to idolatry and wickedness, "shall go captive from its land" into Assyria. So St. Jerome, Cyril, Theodoret, Remigius, Rupert, Haymo, Hugo, and others.