Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Dorotheus, episcopus Tyri, qui sub Constantino Magno vixit, et sub Juliano Apostata grandævus annorum 107 inter tormenta martyr obiit, lib. De Vita et morte Prophetarum: «Abdias, inquit, iste ex terra Sichem agro Bethacaram, fuit discipulus Eliæ, et cum illius nomine multa passus esset, servatus est. Tertius fuerat ex quinquagenariis, cui Elias pepercerat, descenderatque ad Ochoziam; ac ministerio regis sui postea relicto, prophetiæ gratiam acquisivit, mortuusque est, ac sepultus cum patribus suis.» Eadem habet S. Epiphanius in Vita Abdiæ. Audi et S. Hieronymum hic: «Hunc (Abdiam) aiunt esse Hebræum, qui sub rege Samariæ Achab, et impiissima Jezabel, III Reg. XVIII, 12, pavit centum prophetas in specubus, qui non curvaverunt genu Baal. Hic igitur, quia centum prophetas aluerat, accepit gratiam prophetalem, et de duce exercitus fit dux Ecclesiæ.» Additque: «Sepulcrum ejus usque hodie in Sebaste (ubi et Eliseus et Joannes Baptista sepulti sunt) venerationi habetur, quæ olim Samaria dicebatur. Hanc Herodes in honorem Augusti Cæsaris, græco sermone vocavit Sebasten,» id est Augustam. Ubi nota S. Hieronymum non dicere hoc ex se, sed ex Hebræorum sententia: ex qua sequitur Abdiam vixisse et prophetasse tempore Eliæ, sub Achab rege Israel et Josaphat rege Juda, et fuisse primum omnium Prophetarum qui sua oracula scripserunt. Hanc Hebræorum sententiam sequuntur, vel potius citant S. Dorotheus, S. Epiphanius, S. Isidorus, Eusebius in Chronico (sed mendose mendo librariorum, ait S. Augustinus lib. XVIII De Civit. XXXI), Clemens Alexandrinus, I Strom., Rupertus, Hugo, Lyranus, Sanchez et a Castro in Proœmio, lib. IV, cap. III. Addit ex Hebræis Mariana, Abdiam hunc esse tertium pentacontarchum, quem Ochozias misit accitum Eliam; cui supplici Elias pepercit, IV Reg. I, 13. Inde enim videtur renuntiasse aulæ, adhæsisse Eliæ, totumque se Deo tradidisse, ac idcirco donum prophetiæ assecutus. Imo nonnulli censent Abdiam esse Obdiam, quem Josaphat rex misit, II Paral. XVII, 7, cum Michæa et aliis, ut docerent in civitatibus Juda. Unde Septuaginta ibi pro Obdiam legunt Abdiam. Verum ille Obdias dicitur fuisse princeps, non propheta: unde alius fuisse videtur ab hoc nostro Abdia.
Totum ergo fundamentum hujus opinionis, nimirum quod Abdias fuerit pentacontarchus Achab regis Israel, nititur traditione Hebræorum. Hæc autem traditio incerta est et dubia. Nam R. David et R. Abraham dicunt non constare quo tempore prophetaverit Abdias.
Probabilius ergo alii censent Abdiam longe posterius vixisse et prophetasse, nimirum sub Joathan, Achaz et Ezechia regibus Juda, ac fuisse coævum Osee, Joeli, Amos et Michææ prophetis, uti asserit S. Hieronymus, initio comment. in Osee; Theodoretus, Cyrillus hic, Ribera in Proœmio, præludio 2, et alii. Probatur hæc sententia, primo, quia Osee communiter ponitur primus Prophetarum, juxta illud: «Principium loquendi Domino in Osee,» cap. I, 2. Osee autem cœpit prophetare sub Ozia et Joathan, ut ibidem dicitur. Ergo Abdias non fuit primus, nec sub Josaphat, sed sub Joathan prophetavit. Secundo, quia Abdias ait vers. 1: «Audivimus a Domino,» scilicet ego et Isaias cap. XXI, et Amos cap. I, 11, stragem Idumææ. Ergo Abdias non antecessit Isaiam et Amos, sed eis fuit contemporaneus. Tertio, si Abdias propheta fuisset pentacontarchus Achab regis, utique hoc non tacuisset Scriptura nec Josephus, dum historiam illam Achab et Abdiæ fuse enarrant. Quarto, si Abdias sub Josaphat prophetasset, prædixisset cladem Idumææ viciniorem, nimirum factam ab Amasia rege Juda, IV Reg. XIV, 17. Jam autem eam non prædicit, sed illam duntaxat quæ facta est a Chaldæis. Ergo post Amasiam, sub Joathan prophetavit; præsertim cum non multo ante tempora Josaphat, Idumæi vastati et subacti sint a Davide, III Reg. cap. XI, 15, ut non eguerint Propheta, novoque excidio.
Quinto, quia prophetia Abdiæ eadem pene est cum prophetia Jeremiæ contra Idumæos, cap. XLIX, 24. Ergo sub tempora, non Eliæ, sed Jeremiæ prophetasse videtur. Sexto, quia a tempore Eliæ et Josaphat usque ad excidium Judææ et Idumææ per Chaldæos, fluxerunt 300 anni. Quis credat Abdiam, omissis aliis vicinioribus cladibus, prophetasse excidium Idumææ post trecentos annos futurum? Deus ergo videtur Idumæos per Davidem, Amasiam et alios castigare voluisse: verum cum eos hisce flagellis emendari non videret, per Abdiam intentavit eis plenum ultimumque per Chaldæos excidium. Porro causam excidii assignat eamdem quam Amos et Jeremias, nimirum odium inveteratum et internecinum Idumæorum contra Judæos, adeo ut ab hostibus profugos occiderint, vel spoliarint, imo Chaldæos in expugnatione Hierosolymæ opibus armisque adjuverint. Quocirca eis idem ab eisdem Chaldæis exitium jure talionis intentat: Judæis vero reditum e Babylone, et felicitatem tum temporalem, tum spiritualem sub Christo pollicetur. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Albertus, Vatablus, Hugo et alii. Id ita accidisse patet: nam Nabuchodonosor anno quinto post excisam Jerusalem, qui fuit annus regni ejus 23, invasit et vastavit Idumæam, uti narrat Josephus lib. X Antiquit. cap. XI. Rursum Idumæos adjuvisse Chaldæos in excidio Jerusalem, ideoque excisos esse patet III Esdræ, IV, 45: «Et tu, ait, vovisti ædificare templum quod incenderunt Idumæi, quando exterminata est Judæa a Chaldæis.» Et Psalm. CXXXVI, 7: «Memor esto, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.» Addit R. Salomon Abdiam fuisse Idumæum, ideoque ad Idumæos missum, ut scelera suæ gentis liberius argueret: «Dicunt, inquit, Rabbini Abdiam proselytum esse Idumæum. Dixit ergo Dominus: Ex ipsis adducam adversus eos. Veniet Abdias, qui vixit inter duos impios, Achab et Jezabel, neque imitatus est mores eorum, et sumet pœnas de impio Esau, qui vixit inter duos justos, Isaac et Rebeccam, et non est imitatus opera eorum.» Idem tradit R. David hic, qui proinde Abdiæ applicat illud Hebræorum adagium: «Ipsummet cochleare quod artifex exsculpsit, comburit os ipsius acri sinapi;» quod dicere solent in artifices, qui ex opere suo damnum aut molestiam capiunt. Sic enim Abdias cum esset Idumæus et propheta, tamen Idumæorum, hoc est gentis suæ, prædixit excidium; unde ex suo artificio, puta ex prophetia, videtur damnum passus.
Verum S. Dorotheus, Epiphanius et alii initio citati tradunt Abdiam fuisse Judæum, puta Sichimitam, sicut et cæteri Prophetæ fuere Judæi. Scribit S. Hieronymus in Epitaphio S. Paulæ, ipsam in Samaria, sive Sebaste visisse sepulcrum Elisei, Abdiæ et Joannis Baptistæ, «ubi multis, inquit, intremuit consternata mirabilibus: namque cernebat variis dæmones rugire cruciatibus, et ante sepulcra sanctorum ululare homines more luporum (notent hoc nostri hagiomachi) vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum; alios rotare caput, et post tergum terram vertice tangere, suspensisque pede feminis vestes defluere in faciem.» Ascriptus est Abdias catalogo Sanctorum die 19 novembris.
Porro Abdias hebraice idem est quod servus Dei, ut nomine repræsentet Christum, qui formam servi induit, Deique servus vocatur Isaiæ XLII, 1, ait S. Hieronymus, qui et in Proœmio asserit se juvenem ante triginta annos scripsisse in Abdiam, eumque mystice exposuisse; quod redarguit, eo quod primo tradi debeat sensus litteralis Prophetæ, eique deinde congrue inædificari sensus mysticus. «Infans, ait, eram, necdum scribere noveram, titubabat manus, tremebant articuli. Nunc ut nihil aliud profecerim, saltem Socraticum illud habeo: Scio quod nescio.» Et mox: «Libere profitebor, et illud fuisse puerilis ingenii, et hoc maturæ senectutis.»
Rursum omnium Prophetarum brevissimus est Abdias et minimus, «versuum supputatione, non sensuum,» ait S. Hieronymus et ex eo Ribera. Homines, inquit, pusilli ita ingenio et arte præstant, ut locus proverbio datus sit, ἀνοὺς ὁ μακρός, id est amens qui longus. Aristoteles, in Physiognom.: «Parvi valde acuti sunt, inquit, motu enim sanguinis parvum locum continente, motiones quoque valde velociter accedunt ad sapere. Qui autem sunt valde magni, tardi: motu enim sanguinis magnum locum continente, motus tarde accedunt ad sapere.» Ex quo recte Eccli. cap. XI, 2: «Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.» Quid de bombycibus, quid de muscis et apibus dicam? Sane S. Augustinus, lib. De Duabus animabus contra Manichæos, cap. III et IV, non dubitat asserere muscam præstantiorem esse sole: quia animam, vitam, motum, organaque omnia viventium habet, quibus caret sol. Ita res parvæ plus vitæ et vigoris habent quam magnæ. Quid remoram recenseam, qui, cum sit parvus pisciculus, ingentes naves valido vento actas sistit et remoratur, si se eis applicet et affigat? Ita Deus excelsus in rebus parvis suam virtutem, sapientiam et magnitudinem ostendit. Abdias, inquit Hugo de S. Victore (qui in Abdiam scripsit more suo acute et argute, sed mystice), «sermone simplex, et sensu multiplex: rarus in verbis, sed copiosus in sententiis, juxta illud Eccli. XX: Sapiens verbis innotescit paucis. Prophetiam suam litteraliter adversus Idumæam dirigit, allegorice contra mundum, tropologice contra carnem stylum suum acuit. Salvatoris typum gerens, ipsius adventum subtiliter introducit per quem mundus destruitur, per quem caro atteritur, per quem libertas redditur.» Quocirca recte Isidorus in lib. Allegoriarum Sacræ Scripturæ: «Abdias, inquit, id est servus Domini, inter omnes Prophetas brevior numero verborum, sed gratia mysteriorum æqualis.» Unde Abdiam ad verbum pene imitatur Jeremias cap. XLIX, 23 et sequentibus.