Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
« Dominus regit me, et nihil mihi deerit. In loco pascuae ibi me collocavit. » Et Apostolus, qui suis hoc unum apprecatur : « Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei et patientia Christi, » II Thess. cap. III, 5. Eia, Domine, rege cor nostrum, ut nemini obsequatur, nulli se tradat nisi tibi, ut a nemine nisi a te, tuaque charitate et patientia nobis aspirata dirigatur ad ardua quaeque tui amore suscipienda, et dura omnia constanter toleranda. Rege pariter linguam nostram, ut non nisi tuas laudes loquatur; rege manus, ut quaecumque tibi placita sunt tractent et peragant; rege pedes, ut inoffenso gressu ad omne bonum ferantur. Ad te cum sponsa in Canticis suspiramus et clamamus : « Trahe me post te : curremus in odorem unguentorum tuorum. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.
Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. » Hoc unicum est animae nostrae desiderium, haec summa votorum nostrorum, ut regnes in nobis per gratiam, et facias nos venire ad regnum tuum coeleste, ubi est visio tui manifesta, tui dilectio perfecta, tui societas beata, tui fruitio sempiterna; ut in ultimo illo et decretorio mundi die, qui erit horizon aeternitatis beatae et miserae, dispescens electos a reprobis in omne aevum, a te exsultantes audire mereamur : « Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi, in quo nobis obtinget certa securitas, secura tranquillitas, tranquilla jucunditas, felix aeternitas, aeterna felicitas, ubi est amor perfectus, timor nullus, dies aeternus, alacer motus, et unus omnium spiritus, » ait S. Augustinus in Meditat. cap. ultimo.
[Bottom portion of page 1-left is severely obscured in the scan and OCR is garbled beyond recovery. The visible text at the very top of the right column appears to contain closing material of the Obadiah commentary.]
S. Hieronymus, epist. ad Paulinum: « Jonas, ait, columba pulcherrima naufragio suo passionem Domini praefigurans, mundum ad paenitentiam revocat; et sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat. » Quaeres, quis, qualis et quando fuit Jonas? Hebraei nonnulli, quos sequitur S. Dorotheus in Vita Jonae, asserunt Jonam esse filium viduae, quem mortuum Elias vitae restituit; qui factus propheta missusque in Niniven, postea, assumpta matre, fugit in Assyriam; cogitabat enim : Hoc pacto tollam probrum meum quod falso contra Niniven prophetando acquisivi : « Dedit prodigia super Jerusalem ac totam terram, lapidem videlicet miserabiliter clamantem quod finis appropinquet, et quando ab omnibus gentibus Jerusalem calcaretur, quod tunc civitas illa abolenda esset. » Hucusque Dorotheus. Idem per omnia, excepto lapide clamante, habet S. Epiphanius in Vita Jonae. Audi et S. Isidorum in Jona: «Jonas columba et dolens, filius Amathi de Geth civitate ad gentium praeconium mittitur, missus contemnit, contemnens fugit, fugiens dormit, propter quem periclitabatur navis, sed sors dormientem reperit. Tradunt Hebraei hunc esse filium viduae, quem a mortuis Elias suscitavit : cujus sepulcrum in quadam urbium Geth in viculo demonstratur, qui est in secundo milliario Sephorim, itinere quo pergitur Tiberiadem. » Addunt Hebraei in Seder Olam, et ex iis Mariana, Jonam fuisse illum adolescentem, quem Elisaeus misit ut ungeret Jehu in regem, IV Reg. cap. IX, 1, qui-
nabat Ozias, sive Azarias; sic enim habetur, IV Reg. cap. xiv, 25: « Ipse (Jeroboam) restituit terminos Israel ab introitu Emath non procul a Damasco, usque ad mare Solitudinis (id est lacus Asphaltites) juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam, filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Hopher. » Hunc enim Jonam esse nostrum prophetam patet, tum quia idem utrobique nominatur ejus pater Amathi, eadem patria Geth; tum quia id asserunt Josephus lib. IX Antiq. cap. xi, S. Hieronymus, Theophylactus et passim alii hic. Ubi obiter nota Prophetas non scripsisse omnes suas prophetias, vel, si scripserint, aliquas periisse. Haec enim prophetia Jonae de vastatione Damasci et Emath, deque restitutione terminorum Israel facienda per Jeroboam, in libro Jonae non exstat. Rursum ex verbis jam citatis liquet Jonam oriundum fuisse ex Geth. Haec autem Geth fuit urbs, non illa Philistinorum (Jonas enim Hebraeus fuit, non Philistaeus), licet id senserint S. Epiphanius, S. Dorotheus et Rupertus, sed illa quae est in Opher, pertinens ad tribum Zabulon, de qua S. Hieronymus in Prologo: « Geth, inquit, in secundo Sephorim milliario, quae hodie appellatur Diocaesarea, euntibus Tiberiadem haud grandis est viculus, ubi et sepulcrum ejus ostenditur. Quanquam alii juxta Diospolim, id est Liddam, eum et natum et conditum velint, non intelligentes, hoc quod additur Opher, ad distinctionem aliarum Geth urbium pertinere, quae
juxta Eleutheropolim, sive Diospolim hodie quoque monstratur. Fuit ergo Jonas Zabulonites, puta Gethaeus, non Sareptanus : ergo nec filius viduae Sareptanae.
Verum quod hi auctores censent Jonam fuisse filium viduae Sareptanae, ac consequenter vixisse tempore Eliae, falsum est, et iisdem rationibus refellitur, quibus initio Abdiae probavi Abdiam non vixisse tempore Eliae, et Achab regis Israel. Adde Jonam hunc vixisse tempore Jeroboam, qui regnavit in Israel eo tempore, quo in Juda regnabat Ozias, sive Azarias.
laudavit Jehu ob excisam domum Achab, IV Reg. cap. x, 30. Adjungunt alii patrem Jonae fuisse Abdiam prophetam : hunc enim fuisse maritum viduae Sareptanae.
Jonas itaque tempore Abdiae et praecedentium Prophetarum, scilicet Osee, Joel et Amos sub Jeroboam, Azaria et posteris eorum prophetavit. Ita tradunt Hebraei, S. Hieronymus, Theophylactus, Eusebius in Chron.; Clemens Alexandrinus, I Strom.; S. Augustinus, lib. XVIII Civit. xxvii; Abulensis in lib. IV Reg. cap. IX, Quaest. III, et alii.
tato, ad Eliam eum suscitantem dixerit : « Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est, » III Regum, cap. xvii, 24. Verum haec frivola sunt. Clarum enim est ad litteram non matrem, sed patrem Jonae nominatum fuisse Amathi.
Allegorice Jonas est Christus, qui est filius Amathi, id est veritatis, quia ipse Verbum est Patris et Sapientia genita; Deus enim veritas est, ait S. Hieronymus. Hujus Jonae filius est S. Petrus (fuit enim ipse Bar-Jona), cujus proinde veritas et fides nunquam deficiunt, uti pro eo Patrem oravit et impetravit Christus, Luc. cap. xxii, 32.
Porro prophetavit Jonas non prioribus annis regni Jeroboam, quibus regnavit cum Amasia rege Juda, uti opinatur a Castro lib. IV Proaemii, cap. III; sed posterioribus, quibus ipse regnavit cum Azaria filio Amasiae. Nam sub Jeroboam et Ozia, vel Azaria, qui quinquaginta duobus annis regnavit, coepit prophetare Osee, ut patet Osee, cap. I, 1, qui fuit primus omnium Prophetarum. Hinc sequitur Jonam prophetasse paulo ante initia urbis Romae, puta regnante Sardanapalo, quem Gentilium Historici ponunt ultimum regem Assyriorum. Sardanapalus enim vixit tempore Jeroboam regis Israel, et Oziae regis Judae, quo tempore Procas Sylvius avus Romuli regnabat in Latio, teste Eusebio in Chron., S. Augustino, lib. XVIII Civit. cap. xxi, et S. Hieronymo, initio Comment. in Amos, de quo plura cap. III, 5. Ex hac chronologia magna lux oritur prophetiae Jonae. Ex ea enim videmus causam, cur Deus praeter morem Prophetam hebraeum miserit ad Ninivitas gentiles, et valde remotos. Nimirum causa fuit, quod eo tempore Ninivitarum mores erant corruptissimi et flagitiosissimi, ita ut clamarent in coelum, poscerentque vindictam et fulmen, quod Deus hic eis per Jonam intentat. Id ita fuisse discimus ex eorum rege Sardanapalo : nam « regis ad exemplum totus componitur orbis. »
Sardanapalus enim fuit mollissimus et effeminatissimus, quem Arbaces Medis praepositus, inquit Justinus lib. I, invenit inter scortorum greges purpuram colo nentem, et muliebri habitu, cum mollitie corporis et oculorum lascivia omnes feminas anteiret, pensa inter virgines partientem. Quibus visis, indignatus tali feminae tantum virorum subjectum, ad socios refert quid viderit, negat se ei parere posse, qui se feminam malit esse quam virum. Fit igitur conjuratio : bellum Sardanapalo infertur; quo ille audito, non ut vir regnum defensurus, sed ut metu mortis mulieres solent, primo latebras circumspicit, mox deinde cum paucis et incompositis in bellum progrediatur, victus in regiam se recipit, et exstructa pyra, se et divitias in incendium mittit, hoc solo imitatus virum. » Inde a Graecis dictus est Sardanapalus, id est morio : proprium enim ejus Assyriacum nomen erat Tonosconcoleros, teste Eusebio in Chron., et aliis. Hinc et Sardanapali nomen in proverbium abiit, significatque hominem mollissimum et effeminatissimum. Ita Aristophanes in Avibus : « Quis, ait, hic Sardanapalus? » Moriens ipse hoc sibi epitaphium condidit :
Ede, bibe, lude, post mortem nulla voluptas.
Et:
Cum te mortalem noris, praesentibus exple Deliciis animum, post mortem nulla voluptas.
Vel, ut Cicero, III Tuscul. : « Quomodo, inquit, jucunda vita potest esse, a qua absit prudentia, absit moderatio? ex quo Sardanapali opulentissimi Syriae regis error agnoscitur, qui incidi jussit in busto:
Haec habeo quae edi, quaeque exsaturata libido Hausit, at illa jacent multo et praeclara relicta.
« Quid aliud, inquit Aristoteles, in bovis, non in regis sepulcro inscriberes? Haec habere se mortuum dicit, quae ne vivus quidem diutius habebat quam fruebatur. » Hinc Juvenalis, satyr. III:
Et venere, et coenis, et plumis Sardanapali.
Regem imitati cives opulenti, ventri et veneri se pariter dediderunt, indeque in omnia scelera prolapsi sunt, ut mererentur e coelo siderari, vel a terra dehiscente sorberi. Mittitur ergo a Deo clementissimo Jonas, qui scelera haec arguat, et imminens exitium comminetur. Jonas, onus hoc detrectans, fugit in Tharsis: sequitur eum a tergo Deus, procellam in mari excitat: nautae jaciunt sortes, ex indicant Jonam fluctuum causam. Mittitur ille in mare aestuans, sorbetur a ceto; in ventre ceti Deum invocat, exauditur, liberatur, die tertio a ceto in littus evomitur. Sapit Jonas, Deo obediens vadit in Niniven, contenta voce clamat: « Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. » Percelluntur Ninivitae, resipiscunt, poenitentiam agunt in cinere et sacco. Placatus Deus minas revocat, urbi parcit. Indignatur Jonas sua oracula non impleri, sed Deus per hederam et vermem docet eum, clementiae esse paenitentibus parcere.
Nota : Postmodum Ninivitae ad ingenium et scelera sua redierunt; unde post Jonam missus est ad eos Nahum, qui iterum excidium eis intentaret, quod reipsa eis inflictum est, uti dicam Nahum, cap. II. Hoc est quod Tobias moriens, cap. xiv, 13, filiis suis mandat, ut fugiant ex Ninive: «Video enim, inquit, quia iniquitas ejus finem dabit ei. » Ubi Septuaginta, uti recitat S. Hieronymus hic in Prologo, vertunt : Fili, ecce senui, et in eo sum ut revertar de vita mea : tolle filios tuos, et vade in Mediam, fili. Scio enim quae locutus est Jonas propheta de Ninive, quoniam subvertetur. Unde patet ad poenitentiam Ninivitarum, Dei de eorum excidio sententiam non fuisse plane abolitam, sed suspensam duntaxat : ipsis enim ad scelera sua redeuntibus, Deus laxavit manum suam, sententiam revocavit, et exitium a Jona comminatum eis inflixit.
Unde S. Augustinus, lib. XVIII Civit. xxx: « Jonas, ait, non tam sermone, quam sua quadam passione prophetavit, profecto apertius quam si ejus mortem et resurrectionem voce clamaret. »