Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Deus mittit Jonam ad Ninivitas; ille fugit in Tharsis; Deus eum insequitur, ventum et procellam in mari excitat : nautae jaciunt sortes ut causam, puta reum, deprehendant; sors indicat Jonam, ille fugae culpam agnoscit, aitque : Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis. Mittitur in mare, et mox procella sistitur.
Textus Vulgatae: Jonas 1:1-16
1. Et factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi, dicens : 2. Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea : quia ascendit malitia ejus coram me. 3. Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen, et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. 4. Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. 5. Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis : et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. 6. Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. 7. Et dixit vir ad collegam suum : Venite, et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes : et cecidit sors super Jonam. 8. Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis : quod est opus tuum? quae terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu? 9. Et dixit ad eos : Hebraeus ego sum, et Dominum Deum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. 10. Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti? (cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.) 11. Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. 12. Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos. 13. Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant quia mare ibat, et intumescebat super eos. 14. Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. 15. Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare, et stetit mare a fervore suo. 16. Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
Versus 1
1. ET FACTUM EST. — Vocula et non habet hic vim copulae; nihil enim praecessit quod sequentibus copulet; sed more hebraico dat narrationi et libro initium, ejusque est index. Hinc Ezechiel quoque sic incipit : « Et factum est. » Vide ibi dicta.
Verbum. — Chaldaeus : Verbum prophetiae Domini. Prophetia enim nunc dicitur visio, nunc verbum Domini, ut dixi Isaiae cap. I, 1.
AD JONAM FILIUM AMATHI. — Ex hoc loco probare contendunt Hebraei, Jonam fuisse filium viduae Sareptanae; quia, inquiunt, fuit filius Amathi, id est veritatis, eo quod mater, eo resuscitato,
Versus 2
2. SURGE, ET VADE IN NINIVEN. — Ninive hebraice primo, idem est quod pulchra, speciosa, a radice nave, id est species, pulchritudo. Ita S. Hieronymus et Pagninus in Interpret. Nom. Hebr. Secundo, idem est quod habitata, frequens, plena populis et domibus; a radice nava, id est habitavit. Ita Pagninus ibidem. Tertio, praecise et genuine Ninive dicta est quasi Nini nave, id est Nini habitatio, Nini regia, Nini civitas. Ita Serarius, in Judith cap. I, Quaest. VI. Unde et Ninive quandoque vocatur Ninus, quandoque Nina. Porro Ninive fuit urbs potentissima, in qua prima Assyriorum monarchia sedem suam fixit, tenuitque mille annos et amplius. Sita est non ad Euphratem, uti scribit Diodorus lib. II, sed ad Tigrim fluvium, uti asserit Ptolemaeus lib. VI, cap. 1, Plinius lib. VI, cap. XIII, Herodotus lib. II, et alii passim. Conditam esse ab Assur filio Sem, filii Noe, censet Josephus lib. I Antiquit. cap. VII, et S. Hieronymus in Locis Hebr., idque probant ex illo Genes. cap. X, 11 : « Ex illa terra egressus est Assur, et aedificavit Niniven. » Verum ibidem ostendi per Assur intelligi Ninum, qui fuit conditor regni Assyriorum. Ninus ergo aedificavit, et ex nomine suo nominavit Niniven. Ita docet Eusebius in Chron., Beda in Genes. Quaest. LXIX, Strabo lib. XVI, S. Augustinus lib. XVI Civit. III, Diodorus lib. II, et alii. Quanta et quam ampla fuerit Ninive ostendam cap. III. Porro mittit Deus Jonam in Niniven, ut ostendat se Deum esse non tantum Judaeorum, sed et Gentium, earumque curam habere et providentiam, etiamsi corruptissimae sint et pessimae.
Jonas enim hic mittitur in Niniven quasi in novam Sodomam : « In condemnationem Israel, ait S. Hieronymus, Jonas ad gentes mittitur, quod Ninive agente poenitentiam illi in malitia perseverent. »
Allegorice S. Hieronymus : « Christus est Jonas, hoc est columba, sive dolens; vel quia Spiritus Sanctus in specie columbae descendit et mansit in eo; vel quia nostris doluit ipse vulneribus, et flevit super Jerusalem : et livore ejus sanati sumus. Vere filius veritatis mittitur ad Niniven pulchram, id est mundum, quo nihil pulchrius oculis carneis aspicimus: unde et apud Graecos kosmos (mundus) ab ornatu nomen accepit; ut, quia Israel contempsit, totus Gentium mundus exaudiat. Et hoc propterea, quia ascenderit malitia ejus coram Domino. Cum enim Deus quasi quamdam pulcherrimam domum servituro sibi homini exstruxerit, depravatus est homo propria voluntate, etc., et exstructa turre superbiae, meretur ad se descendentem Filium Dei; ut per poenitentiae ruinam conscendat ad coelum, qui per tumorem superbiae non potuit.» Rursum Christus misit S. Petrum et Apostolos quasi suos Jonas in mundum : sicut enim Jonas homo abjectus et ignotus convertit Niniven urbem potentissimam et maximam; ita Apostoli piscatores converterunt totum orbem.
PRAEDICA IN EA, — non poenitentiam, ut vult Arias, sed excidium, nimirum : « Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur; » putabat enim Jonas hanc prophetiam esse absolutam, non comminatoriam. Unde videns eam fuisse comminatoriam, Deum Ninivitis poenitentibus parcere, indoluit, cap. IV, vers. 2.
QUIA ASCENDIT MALITIA, — q. d. Scelera Ninivae tanta tamque publica et impudentia sunt, ut vindictam clament in coelum, ut flagellum mihi extorqueant, ut silere, ut dissimulare ultra non possim. Sic dicitur Genes. cap. XVIII, 20 : « Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. » Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Remigius, Vatablus et alii. Punctim, sed nervose S. Gregorius III part. Pastor. cap. XXXII: « Peccatum cum voce, inquit, est culpa cum actione; peccatum cum clamore, est culpa cum libertate. » Et S. Augustinus in Enchiridio, cap. LXXX : « Peccata, ait, quamvis magna et horrenda, cum in consuetudinem venerint, aut parva, aut nulla esse creduntur; usque adeo, ut non solum non occultanda, verum etiam jam praedicanda ac diffamanda videantur.
Versus 3
3. UT FUGERET.
Quo fugis, Encelade? quascumque accesseris oras Sub Jove semper eris.
Credidit et cecinit ethnicus Poeta, IV Trist.:
Nil adeo validum est, adamas licet alliget illud Ut maneat rapido firmius igne Jovis. Nil ita sublime est, supraque pericula tendit, Non sit ut inferius suppositumque Deo.
Tu, o Jona fidelis, imo Propheta, idipsum ignorasti? Deine omnipotentis oculos et manus te effugere posse credidisti? non credo. Quid ergo fugis Deum? numquid Non crebro in templo psallentes levitas audisti? « Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? si ascendero in coelum, tu illic es : si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua, » Psalm. CXXXVIII, 7.
Pulchre S. Chrysostomus, hom. De Jona, docet Jonam fugientem esse typum peccatorum, qui quasi ebrii non advertunt quo eant, ubi pedem figant, sed cupiditatem sequentes propria praecipitantur insania.
Censent Nazianzenus in Apolog., et S. Hieronymus, causam fugae Jonae fuisse pietatem nimiam in gentem suam, ne ea periret; prophetico enim spiritu Jonam cognovisse tunc Israelitas perituros, cum gentes credidissent; « eo quod poenitentia gentium ruina sit Judaeorum, ait S. Hieronymus. Idcirco amator patriae suae non tam saluti invidet Ninivae, quam non vult perire populum suum. » Et mox : « Dolet se solum electum, qui mitteretur ad Assyrios inimicos Israel, et ad civitatem hostium maximam, ubi idololatria, ubi ignoratio Dei. Et, quod his majus est, timebat ne per occasionem praedicationis suae illis conversis ad poenitentiam, Israel penitus relinqueretur. »
Hinc secundo, Lyranus et Clarius censent Jonam extimuisse potentiam et magnificentiam urbis et regis Ninivae, ejusque hostilitatem contra Judaeos, qualis ipse erat.
Tertio, veram et genuinam fugae suae causam dat ipse Jonas cap. IV, 2: « Numquid, ait, non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis : scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia. » Fugit ergo, quia praesumebat Ninivitas ad hasce Dei minas a se proclamandas poenitentiam acturos, et Deum poenitentibus parciturum, itaque se quasi falsum prophetam irridendum fore.
Ecce quibus umbris vane vanus conturbatur homo. Quid times, o Jona, nomen mendacis, cum Deus idipsum non timeat? in eum hoc probrum recidet, non in te: ille enim est legans, tu legatus. Mendax non est qui minatur poenam, si per minas mutanti vitam parcat. Haec enim conditio mutat statum rei, ideoque excipitur. Quod enim minatur Deus dicitque : « Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, » intellige, si in sceleribus suis persistat, si vitam non mutet. Ideo enim minatur Deus, ut peccatores minis territi vitam corrigant, itaque poenam comminatam evadant : « Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, revertimini, et vivite, » Ezech., cap. XVIII, 32. Jonam
sequentur concionatores, honoris sui, non divini, studiosi, qui auram popularem aucupantur, qui ingenii sui theatrum, facundiae suae laudem venantur.
IN THARSIS. — Nota, a Tharsis nepote Japhet, Genes. cap. X, 4, ortos esse Cilices, indeque Tharsus Ciliciae urbs nomen accepit. Porro quia Tharsenses et Cilices tunc maris erant domini, et navibus opibusque potentes; hinc omnia vicina loca, mareque vicinum dictum est Tharsis. Inde extensa vocis significatione per synecdochen, puta ex parte maris Tharsensis totum reliquum mare Mediterraneum, imo quodvis vastum mare, praesertim Carthaginiensium (qui navigatione fuerunt celebres), ac tandem ipse Oceanus dictus est Tharsis. Hinc et chrysolitus (gemma), quia coloris est marini, dictus est Tharsis, uti ex S. Hieronymo, Josepho et aliis docui Isaia, cap. II, 16.
Quaeres quid hic significet Tharsis?
Primo, S. Hieronymus, Chaldaeus, Ribera et alii per Tharsis accipiunt mare. Jonas enim pavidus, fugitivus et vagus, non certum locum, sed quemlibet obvium fugae suae destinabat, ideoque fugit ad mare; tantum enim faciem Domini effugere satagebat. « Non, » inquit S. Hieronymus « Propheta ad certum fugere cupiebat locum, sed mare ingrediens quocumque pergere festinabat : et magis hoc convenit fugitivo et timido, non locum fugae otiosae eligere, sed primam occasionem arripere navigandi. » Et mox : « Postquam illum (Deum) sensit in fluctibus, confitetur et dicit : Hebraeus ego sum, et Dominum coeli timeo, qui fecit mare et aridam. Si autem ipse fecit mare et aridam, cur aridam relinquens, arbitraris te conditorem maris in mari posse vitare. » Nimirum volebat Jonas longissime fugere a facie Domini, hinc fugit ad mare; qui enim ad mare et ad transmarinas regiones navigant, videntur coelum et terram omniaque elementa mutare, et in novum orbem trajicere. Hic sensus erat Judaeorum: unde remotissimas regiones vocabant mare et insulas. Hinc Psaltes, significans remotissimas gentes venturas ad Christum, dicit : « Reges Tharsis (id est maris) et insulae munera offerent. » (Psalm. LXXI, 10); et Isaias, cap. LXVI, 19: « Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, etc., ad insulas longe. »
Addit S. Hieronymus: « Simulque instruitur (Jonas) per salutem conversionemque nautarum, etiam tantam multitudinem Ninivae simili posse conversione salvari. » Allegorice de Christo : « Possumus dicere quod dimiserit domum et patriam suam, et assumpta carne quodam modo de coelestibus fugerit, veneritque in Tharsis, id est in mare hujus saeculi, secundum illud Psalm. cm : Hoc mare magnum et spatiosum manibus. » Anagogice idem S. Hieronymus: « Tharsis, ait, interpretatur contemplatio gaudii : veniens ad Joppen Propheta, quae et ipsa speciosam sonat, ire festinat ad gaudium, et quietis beatitudine perfruens totum se tradere theoriae: melius esse arbitrans pulchritudine et varietate scientiae perfrui, quam per occasionem salutis gentium caeterarum, perire populum de quo Christus in carne generandus sit.
Secundo, Theodoretus et Theophylactus per Tharsis intelligunt Carthaginem. Sic et Vatablus. Per Tharsis, ait, intellige Tunetum, vel Carthaginem, urbes Africae. A Tuneto enim facilis est navigatio in Joppen, et vice versa a Joppe Tunetum. Sic et Mariana per Tharsis accipit Carthaginem, aut Tunetum, quae etiam arabice Tharsis vocatur. Rursum P. Pineda, lib. IV De Rebus Salomonis, cap. XV, in fine, per Tharsis accipit Tartessum, et Boeticam, censetque Jonam voluisse fugere in Hispaniam, idque multis conjecturis probare contendit.
Tertio, verius alii per Tharsis accipiunt Tharsum urbem Ciliciae, ipsamque Ciliciam. Unde Tigurina vertit, Tharsum. Probatur primo, quia Tharsis primo et proprie significat Tharsum et Ciliciam, uti paulo ante dixi. Secundo, quia qui volunt transfretare mare, necessario sibi aliquem locum in confuso, quo transferantur, proponunt, dicuntque sibi, v. g. Volo transfretare in Italiam, vel in Africam, vel in Indiam. Nemo enim in mari habitare vult aut potest. Ergo et Jonas ivit ad mare, ut tenderet Tharsum, vel certe in Ciliciam in confuso, nullam certam urbem animo destinans. Tertio, id significant verba Scripturae: « Invenit navem euntem in Tharsis. » Navis enim non ibat ad mare, quia erat in ipso mari, sed per mare ibat in Tharsum. Rursum: « Descendit in eam ut iret cum eis (nautis) in Tharsis; nautae autem in certum locum, puta Tharsum, ire et navigare destinabant : ergo et Jonas qui idem destinabat, et eodem tendebat quo nautae.
Quarto, quia si mare voluisset significare Propheta, clare dixisset : Fugit iamma, id est ad mare : iam enim significat proprie mare, non aliud. Tharsis autem ambiguum est, et proprie Tharsum, improprie mare significat. Ita censent Josephus, lib IX Antiq. cap. XI, Rheticius Augustodanus apud S. Hieronymum, epist. 134 ad Marcell.; Tertullianus, lib. De Fuga, cap. x; Abulensis, Lyranus, a Castro, Villalpando in Ezech. cap. XXVII, 12, et alii.
Dices : Quomodo ergo, vers. 8, nautae rogant Jonam : « Quo vadis? » Respondeo: Id rogant, quia certum et ultimatum terminum profectionis Jonae ab eo discere volunt, ut sciant quo et quorsum vadat : sciebant enim eum ire secum in Ciliciam, et forte Tharsum; sed nesciebant quo ultimate, et cujus rei gratia tenderet. Tantum enim quaerunt hoc, ut cognoscant viri statum, quis, qualis sit, quo tendat, quid agat, quid destinet. Id patet ex verbis nautarum : « Quod est opus tuum? quae terra tua, et quo vadis, vel ex quo populo es tu? » q. d. Quo tendis : quid in hoc itinere agere cogitas? quem scopum tibi destinas? Hoc enim in curribus et navibus a sese invicem percunctari solent vectores.
A FACIE DOMINI, — q. d. Ut a loco ubi ei locutus erat Dominus, ubi ei suam praesentiam exhibuerat, fugeret in remotissimas regiones, non quasi putaret Jonas se ibi Deum latere posse : erat enim Propheta; sciebat ergo Deum esse ubique, et omniscium : sed quod speraret Deum se ita profugum et renitentem ex remotissimis illis regionibus non revocaturum, nec remissurum in Niniven. Ubi nota : Facies Dei dicitur esse ibi, ubi Deus hominibus se et suam praesentiam, vel loquendo, vel miracula faciendo, vel opera divinae vindictae aut clementiae patrando, exhibet.
Sic dicitur Psalm. LXVII, 2: « Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus : et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. » Et Psalm. xcv, 9: « Commoveatur a facie ejus universa terra. » Et Psalm. XCVI, 5: « Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, » cum ipse praesens eos concussit. Et Psalm. CXIII, 7 : « A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob, » cum ipse dans legem in Sina, montem ingenti terrae motu quassavit.
Rursum, quia Deus in templo pontifici et sacerdotibus, atque in Judaea fidelibus, praesertim Prophetis, suam praesentiam exhibere solebat; hinc facies, id est praesentia, Dei dicitur esse in Judaea, et in templo.
Unde ait Psaltes, Psalm. XLI, 3 : « Quando veniam et apparebo ante faciem Dei ? » in templo scilicet, ante Sanctum sanctorum, in quo super arcam, Cherubim et propitiatorium, quasi in throno residet Deus. Sic I Reg. I, 22, Anna ait Elcanae de Samuele puero : « Non vadam (ad templum), donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter; » et cap. II, 18: « Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, » id est in templo ante Sanctum sanctorum. Sic in Levitico, cap. I, 5, cap. II, 1, cap. IV, 4, cap. VI, 7, cap. VIII, 28, et crebro alibi dicitur sacerdos stare, vel sacrificare « coram Domino, » hebraice liphne, id est ante faciem Domini, puta in altari ante Sanctum et Sanctum sanctorum : fugit ergo Jonas « a facie Domini, » id est e Judaea in Tharsis, quia in Judaea et templo Deus censebatur peculiari modo esse praesens per singularem sui cultum, providentiam et opem, qua gentem suam respiciebat et dirigebat; ac per oracula, quae fere dabat Prophetis in Judaea, raro extra Judaeam. Ita Hebraei, Theodoretus, Lyranus, Vatablus, Mariana et alii.
Addit S. Cyrillus : « Censebant aliqui potentiam et imperium Dei solis Judaeae finibus circumscribi, et in ipsam quasi compactum, ab aliis regionibus excludi, etc. Opinor hunc B. Prophetam tale quippiam secum cogitantem, a Judaea ad urbes Graeciae discessisse. » Verum quis hoc credat de fideli erudito, imo Propheta?
Moraliter, disce hic eum qui fugit a facie Dei vocantis et blandientis, incidere in faciem Dei indignantis et ulciscentis : ita Jonas, fugiens Deum vocantem, incidit in cetum devorantem. « Jonas, inquit S. Gregorius lib. VI Moral. cap. XII, in culpa deprehenditur, in profundum mergitur, ceto sorbente repente devoratur, atque illuc gestante bellua pervenit, quo ire sponte contempsit. Ecce fugitivum Dei tempestas invenit, sors ligat, mare suscipit, bellua includit; et qui auctori suo obedire renititur, ad locum quo missus fuerat, suo reus carcere portatur. Comprehendit ergo Dominus sapientes in astutia eorum, quando et hoc in usum suae voluntatis redigit, per quod voluntas humana sibi contradicit. »
Jonas, sibi persuadens durum esse Dei imperium, fugit a Deo, qui, sibi obedientium est tuta certaque salus, et credidit se ventis saevientibus, mari instar lunae a qua regitur, instabili; fluctibus in coelum saepe sese attollentibus; nautis infidelibus, qui eum in mare projecerunt; navi, quae quatuor digitis e mari eminet, et a submersione morteque non amplius distat, juxta illud Poetae:
I nunc, et ventis animam committe, dolato Confisus ligno, digitis a morte remotus Quatuor:
tot enim limbus navis mari eminet. Idem facit stultus stolidusque peccator : relinquens enim creatorem, spes suas figit in creaturis, in quibus nil nisi inquietum, turbulentum, periculosum invenit, ac cetos et monstra, quae eum devorent. Ita Sanchez.
Ex adverso sapienter monet S. Augustinus in Psalm. LXX: « Qui vult, ait, fugere Deum iratum, fugiat ad placatum. » Ex Jona ergo docemur quemque debere obedire Deo vocanti, ejusque vocationem capessere, idque ad quod vocat amplecti et exsequi : Dei enim est creaturas omnes, praesertim homines, regere et dirigere ad fines suos, iis viis et mediis, quibus ipsi placuerit.
Deus etiam omnium est dominus, homines vero ejus servi sunt : illi ergo vocanti obedire debent, multo promptius et alacrius, quam famuli principi vocanti obsequuntur : si quis enim id renueret, princeps eum illico domo sua exturbaret. Quidni idem facere jure suo possit, et de facto non raro faciat Deus? Est enim haec fuga, inobedientia et resistentia, Dei contemptus, injuria et vilipensio, quam ipse ulcisci solet, vel in hac vita vel in futura.
Exstat emblema Alciati, ordine 17: Qua dii vocant eundum:
In trivio mons est lapidum; supereminet illi Trunca Dei effigies, pectore facta tenus. Mercurii est igitur tumulus : suspende, viator, Serta Deo, rectum qui tibi monstrat iter. Omnes in trivio sumus, atque hoc tramite vitae Fallimur, ostendat ni Deus ipse viam.
Hinc celebris Biantis gnome : « Sequere Deum, » ne te persequatur Deus. Nam, ut ait Seneca in Hercul. Fur.:
Sequitur superbos ultor a tergo Deus.
Et in Thyeste:
Res Deus nostras celeri citatas Turbine versat.
Et Ovidius, lib. VIII Metamorph.:
Immensa est, finemque potentia coeli Non habet, et quidquid superi voluere, peractum est.
Idem, lib. X:
Cedunt Jovis omnia regno.
Et lib. V Trist.:
Plus valet humanis viribus ira Dei.
Ita Abraham Deum vocantem ex Ur Chaldaeorum secutus est in Chanaan, nesciens quo iret, ideoque tot benedictiones et temporales et spirituales a Deo accepit, Genes. XII, 1; Hebr. XI, 8. Ita Moses, Deum vocantem secutus, petiit a Pharaone missionem populi, ideoque tot signa et portenta patravit, ac tandem Pharaonem cum toto exercitu mersit in mari Rubro. Idem fecerunt Josue, Gedeon, Samson, David, Isaias, Daniel, Osee aliique Prophetae. Ita in lege nova, Christus secutus est Patrem vocantem ad praedicandum, et moriendum pro salute hominum. Ita Apostoli, Christum vocantem ad labores et martyria secuti, facti sunt principes Ecclesiae militantis et triumphantis.
Legimus in Vita S. Athanasii, quod, cum S. Alexander episcopus Alexandriae animam ageret, successorem declaravit S. Athanasium. Ille hoc subodoratus fugit ut Jonas : vocavit eum Alexander aliquoties, at ille tacuit et se abscondit. Tum Alexander: « Fugis, ait, Athanasi, at non effugies.» Clerus enim et populus vim intulit S. Athanasio, eumque munus episcopale suscipere coegit : qui videns tandem hanc Dei esse voluntatem, illi obsecutus munus suscepit, ideoque contra arianos columna, et hyperaspistes totius Ecclesiae a Deo effectus est.
Tota ergo sapientia, tota felicitas, totum bonum hominis in eo situm est, ut per preces, considerationes, eleemosynas, jejunia, etc., exquirat quid Deus a se fieri velit, in quo statu, gradu, officio, opere velit sibi ab eo serviri; ac cognita Dei voluntate, illico eam exsequatur, illudque unicum et evidens signum est praedestinationis divinae, sequi Deum vocantem; sicut ex adverso signum et causa reprobationis est, nolle Deum, sed suas inclinationes, voluntates et cupidines sequi. Hoc est enim quod ait Christus, Joan. X, 27: « Oves meae vocem meam audiunt (ac consequenter haedi et reprobi eamdem non audiunt, id est ei non obediunt), et ego cognosco eas, et sequuntur me: et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. »
Quocirca qui sapit, et cui sua salus curae est, hoc jugiter optet, hoc unum oret, ut Deus eum dirigat iis viis, occupationibus, negotiis et mediis, quibus praedestinavit eum ad aeternam salutem deducere, quibusque praescivit eum certo et infallibiliter ad illam perventurum. Hae enim viae, a Deo cuilibet praeparatae et praeordinatae, securae sunt et certae, ac proinde nec peccati habent scandalum, nec salutis periculum, quod habent ceterae quas homines, sine duce Deo, sibi velut sapientes praescribere et inire volunt : uti Jonas hic, fugiens Deum, perdidit patriam, templum, Deum, Ecclesiam, et pene vitam, dum pro solida terra aestuans mare, pro altari sacro profanum Tharsis elegit et accepit. Hoc est quod de Jacob et quolibet sequente Deum dicitur Sap. X, 10: « Haec (sapientia et providentia divina) justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum : honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. » Et vers 17, de Hebraeis quos per desertum duxit in terram promissam : « Reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili (iter praeiens per columnam ignis et nubis), et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem, transtulit illos per mare Rubrum,» etc.
DESCENDIT — ex montibus Zabulon (erat enim Jonas Zabulonites) in quibus sita est Nazareth, de quibus Gulielmus Tyrius, lib. XXI Belli sacri, cap. XXVI. Inter hos montes unus est Thabor, in quo transfiguratus est Christus : vel « descendit, » id est abiit, profectus est, venit.
IN JOPPEN. — Portus est celebris totius Judaeae. Hebraice vocatur Japho (unde hodie Jaffa dicitur) « ad quem, ait S. Hieronymus, Hiram, rex Tyri, ligna de Libano ratibus transferebat, quae Jerusalem terreno itinere perveherentur. Hic locus est, in quo usque hodie saxa monstrantur littore, in quibus Andromeda religata Persei quondam sit liberata praesidio. »
Rursum Adrichomius, in Descript. Terrae sanctae : « Joppe, ait, quae Japho dicitur, id est pulchritudo aut decor, urbs antiquissima a Japhet filio Noe ante diluvium condita, sita ad mare in edito promontorio (ex quo Jerusalem conspici potest) littore saxoso, alto et arduo, arce ac moenibus munita valde. Portus autem impetuosissimus est, ob id ad excursus piraticos commodus : in quem usum, tempore Machabaeorum, saepe est occupatus. In hac S. Petrus Tabitam a morte suscitavit, Act. IX, ibique legatos a Cornelio Centurione accepit, didicitque per visum non solis Judaeis, sed et gentibus evangelizandam esse fidem Christi. Cinxit eam anno Domini 1250, Ludovicus, Francorum rex, turribus et muris, in eamque peregrantes in terram sanctam primum appellunt. »
Arbitratur Sanchez sane probabiliter poetas et historicos Gentilium, ex historia Jonae fugientis in Joppen, ibique a ceto sorpti, sed a Deo liberati, sumpsisse fabulam Andromedae. Eam enim in Joppe alligatam fuisse saxo, ut a marina bellua voraretur, sed liberatam a Perseo belluam occidente, tradit non solum Ovidius, lib. IV Metamorph., sed et Plinius lib. V, cap. XIII, Solinus cap. XIII Polyhist., Mela lib. I, cap. XI, et alii. Simili modo ex diluvio Noe finxerunt diluvium Deucalionis, ait S. Justinus in Apol. contra Gentes. Sic Herculem non alium fuisse quam Samsonem censet S. Augustinus lib. XVIII Civit. XIX. Hinc ille fatalis crinis, in quo regni sors et stabilitas sita erat, quem filia Scylla dormienti patri Niso sustulit, et cum ea regnum ereptum patri ad Minoem patris et patriae hostem detulit. Origenes, lib. IV Contra Celsum, asserit Platonem fabulas suas de hortis et campis Elysiis, de formatione hominis, de serpente, quas tradit in Symposio, ex Genesi Mosis mutuatum esse. Clemens Alexandrinus, lib.
II Stromat., docet quod Minos, legislator Graecorum, quem dicunt novem annis cum Jove familiariter esse versatum, non alius sit quam Moses, qui in Sina cum Deo colloquens, ab eo legem accepit. Sic Noe finxerunt esse Janum bicipitem, qui duo vidit saecula, et quasi duos mundos; eumdem transformarunt in Bacchum, eo quod vitem et vinum invenisset. Ex Lucifero e coelis dejecto, formarunt Aten a Jove coelo depulsam, quae res humanas turbaret et everteret.
ET DEDIT NAULUM EJUS — navis, q. d. Dedit pretium nautis pro usu navis qua vehebatur, puta solvit stipendium vecturae, « quasi transfretare posset a Deo, » inquit Tertullianus lib. De Fuga, cap. x, ubi perperam ex fuga Jonae, e qua retraxit eum Deus, probat non licere fideli fugere in persecutione. Aliud enim est fugere Deum, quod fecit Jonas; aliud fugere tyrannum et persecutorem, quod fecerunt Apostoli et martyres.
Versus 4
4. DOMINUS AUTEM MISIT VENTUM MAGNUM IN MARE, ET FACTA EST TEMPESTAS. — Ecce quomodo comprehendit Deus se fugientes in fuga, sapientes in suis consiliis, peccatores in suis conceptibus et peccatis, eosque ad se retrahit et reverti cogit. Putabat Jonas in mari invenire quietem, et ecce comprehendit eum tempestas a Deo immissa adeo valida, ut dicat Scriptura : « Et navis periclitabatur conteri, » ex allisione ad fluctus confringi, et, ut Septuaginta, dialutheenai, id est dissolvi; Pagninus, et navis putabatur conteri, conterenda; Tigurina, ita ut cogitare quispiam posset navem esse conterendam; Hebraice ad verbum est, et navis illa cogitabat conteri, id est, qui ea nave vehebantur putabant se statim facturos naufragium. Ita Vatablus. Huc spectat illud Poetae:
Pallasne exurere classem Argivum, atque ipsos potuit submergere ponto, Unius ob noxam, et furias Ajacis Oilei?
Versus 5
5. ET CLAMAVERUNT VIRI AD DEUM SUUM, — q. d. Quisque invocavit deum suum. Erant enim in navi de more homines diversarum regionum et religionum, puta ex variis gentibus quae varios habebant deos; quisque ergo suum suaeque gentis deum in tanto periculo inclamavit. Nota hebraismum : isch, id est vir, capitur pro quisque, et distributionem significat.
Tropologice, notat S. Hieronymus non tantum Jonam puniri, sed et nautas, eo quod Jonam recepissent. Sic et hodie qui apostatas a fide vel Ordine receptant, cum iis pariter puniuntur. Disce hic quam noxia sit peccatorum societas. Sic S. Ambrosius serm. De Cathed. S. Petri, docet Apostolos jactatos fuisse tempestate propter Judam : « Tranquillitas, ait, est ubi solus Petrus navigat; tempestas, ubi Judas adjungitur : licet esset Petrus firmus suis meritis, perturbatur tamen criminibus proditoris. Unius igitur delicto cunctorum merita quassabantur. » Atque hinc tam crebra sunt naufragia, ob peccata vectorum, praesertim quae in navi committuntur.
ET MISERUNT VASA (puta merces et onera quae erant in vasis) in mare, — ad navem alleviandam. Hebraice, ut alleviaretur ab eis. Hoc est quod ait Poeta : « Decidere jactu coepit cum ventis. » Vere S. Chrysostomus, hom. I De Poenitentia : « Nautae, ait, jactum fecerunt, navis vero nequaquam alleviabatur. » Quare ? « quia nihil tam onerosum et grave, quam peccatum et inobedientia. »
ET JONAS DESCENDIT AD INTERIORA NAVIS (quasi ad locum secretiorem et tutiorem) : ET DORMIEBAT SOPORE GRAVI, — partim ex fatigatione itineris, quod fecerat veniendo ex Zabulon in Joppen, partim et magis ex animi dejectione et moerore. Sensit enim Jonas remorsus conscientiae de fuga sua, quasi Deus illum persequeretur, puniret et comprehenderet : unde ut hos remorsus evaderet et sopiret, dedit se sopori. Mala enim conscientia parit moerorem, moeror somnum : somnus enim moerorem sepelit, cum ejus cogitationem et sensum adimit. Hinc Apostoli, Christo eunte ad passionem, prae tristitia sopore correpti sunt, Matth. XXVI. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus et Hugo.
Audi S. Hieronymum: «Conscius erat fugae et peccati quo Domini praecepta neglexerat, et tempestatem ignorantibus contra se saevire cernebat, ideo descendit ad interiora navis, et tristis absconditur, ne quasi Dei vindices fluctus adversum se videret intumescere. » Tropologice, idem : « Sopor, ait, Jonae gravissimus, hominem significat erroris sopore torpentem, cui non suffecerat fugere a facie Dei, nisi quadam vecordia mens illius obruta ignoraret iracundiam Dei, et quasi securus dormiret, et profundissimum somnum roncha nare sonaret. » Peccator ergo veternum dormit, imo lethargum : hunc enim illi peccatum inducit. Unde Christus illi inclamet oportet : « Lazare, veni foras. »
Allegorice, somnus Jonae repraesentat somnum Christi in navi, orta tempestate, a quo excitatus ventis imperavit et mari, Matth. VIII. Ubi S. Hieronymus : « Hujus signi typum, inquit, in Jona legimus, quando caeteris periclitantibus ipse securus est, et dormit, et suscitatur, et imperio ac sacramento passionis suae liberat suscitantes. » Licet enim Jonas, qua homo fugiens Deum, typus esset peccatoris; tamen idem qua Propheta, tam actis quam verbis typum gerebat Christi.
Versus 7
7. MITTAMUS SORTES. — Notant S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et Lyranus nautas misisse sortes, quia videbant maris periti tantam tamque repentinam in malacia marique quieto tempestatem non esse naturalem, sed subito a Deo immissam sine praeviis signis, praeter cursum et ordinem ventorum, siderum, temporis, aliarumque causarum secundarum et naturalium; alioqui enim ad sortes non venissent, si causas naturales esse cognovissent.
Unde moraliter ex Jona hic discant nautae et vectores, procellas saepe a Deo immitti ob scelera quae in navi fiunt, aut antea facta sunt.
Ita Bias, navigans cum sceleratis, dum periclitarentur in summa maris tempestate, aliis deos implorantibus, ait : « Silete, ne vos hic navigare sentiant dii, » ut refert Laertius lib. I, cap. VI. Idem cum pessimis navigans incidit in piratas. Dicentibus illis: « Peribimus, si agnoscamur. » « At ego, inquit, nisi agnoscamur, peribo. » Quocirca Plato asserebat « fugiendum esse mare, perinde ac improbitatis magistrum. »
Notat secundo S. Thomas II II, Quaest. XCV, art. VIII, triplicem esse sortem. Prima est divisoria. Haec licita est, et adhibenda quotiescumque non apparet ratio, cur alter alteri in re aliqua vel utili, vel difficili debeat praeferri... Secunda est consultoria, qua per sortem inquiritur divinum consilium... Consultoria illicita est : pertinet enim ad tentationem Dei, nisi Deus inspiret... Tertia sors est divinatoria, qua inquiritur cognitio veritatis futurae, vel praesentis, sed arcanae et occultae... Haec pariter illicita est, ni Deus inspiret ea utendum...
Talis fuit Pythagorica sors antiquissima, per quam victoria, vita, mors, fausti infaustique eventus divinabantur per numerum nominum. Ille enim cujus nomen habebat litteras plures majorisque numeri indices, praedicebatur fore victor; victus vero ille, cujus nomen pauciores litteras et minoris numeri indices continebat. Sic Patroclum ab Hectore vincendum, et Hectorem ab Achille superandum, numeris nominibus eorum inclusis divinatum est, uti canit Terentius: imo quod mirum est, id ipsum habetur apud Venerabilem Bedam, tract. De Divinat. mortis et vitae, qui habetur in fine tom. II operum illius, ubi hac de re multa et mira, non credenda, nec practicanda, utpote vana et superstitiosa, recensentur. Quare solerter advertendum est hunc tractatum non esse Venerabilis Bedae, sed Petosyris (gentilis astromantis, ut videtur) qui eum conscripsit et misit ad Necepsum regem Aegypti, ut habet ejus inscriptio. Forte hic tractatus inventus fuit in scrinio Bedae; unde illi ab operum ejus compilatore adscriptus et assutus est.
Nota tertio, licet sors haec nautarum fuerit superstitiosa, uti jam dixi, Deus tamen illam, licet malam, disposuit et ordinavit in bonum; ita enim eam temperavit et direxit, ut Jonas reus deprehenderetur, et culpam agnosceret, ac ad Deum rediret. Ideo enim excitavit tempestatem, ut jacta a nautis sorte Jonas quasi ejus causa et reus caperetur. Simili modo direxit sortes, vel potius omen superstitiosum, quod captabant Philisthei I Reg. VI, 9, dicentes: Si vaccae arcam Domini vehentes ascendant contra Bethsames, Deus Hebraeorum hanc morborum plagam nobis inflixit; sin autem minime, sciemus quia casu accidit. Fecit enim Deus ut vaccae tenderent versus Bethsames : quo facto crediderunt Philisthaei non casu, sed a Deo sibi plagam immissam. Simili modo, cap. XXVIII, 15, cum Saul consuleret Pythonissam, fecit Deus ut in ejus praestigiis compareret Samuel, et Sauli interitum instantem praediceret.
Causam dat S. Chrysostomus hom. 3 in epist. ad Titum, quod Deus sortilegos et sacrilegos voluerit suis sortibus et ominibus revincere, eaque in ipsorum caput retorquere, imo ipsorum accusatores constituere. « Deus, inquit, eos (Philisthaeos) suo ore corripuit atque redarguit. Hoc ipsum et in Pythonissa muliere dicendum est; quia enim ei fidem adhibebat, idcirco per hanc Saul audire fecit quod se comprehensura essent mala. »
Et S. Hieronymus, « Fugitivus (Jonas) sorte deprehenditur non viribus sortium et maxime sortibus ethnicorum, sed voluntate ejus qui tum reipsa compleri procuret. Sic apud Suetonium et alios legimus sortes Domitiano Caesari interitum denuntiasse; Alexandro Severo autem nil tale speranti imperium : sorte enim illi hi versus Virgilii, VI Aeneid. exierunt:
Tu regere imperio populos, Romane, memento.
Porro sortibus et sortilegiis etiamnum crebro utuntur nautae infideles et ethnici. Testimonio sit S. Franciscus Xaverius, qui describens iter suum Japonicum epistola prima quam ex Japone dedit ad Socios Goam, anno Domini 1548, 3 nonas novembris, quae habetur lib. III Epist. ejus ordine quinta: « Molestissime ferebamus, inquit, quod navicularius et nautae sortibus daemonem identidem consulerent, utrum ex usu esset in Japoniam pergere necne; et simul exquirerent an secunda navigatione cursum tenere possemus, et sortes modo laetae, modo tristes edebantur. » Ac post multa de iisdem, cum narrasset navarchi filiam in mare jactatione navis excussam ac submersam, subdit: « Inde Barbari ad idolum sacrificiis placandum versi, diem noctemque totam mactandis avibus apponendisque idolo epulis consumpserunt. »
Disce hic sortibus jungi solere sacrificia ad conciliandum idolum, id est daemonem qui consulitur et rogatur ut per sortes respondeat. Pergit Xaverius : « Tum navarcho cur filia sua interiisset sortibus percontanti, sors editur : si Emmanuel noster in sentina periisset, ejus filiam nequaquam fuisse perituram. Videtis profecto quanto in periculo versaremur, quorum vita ex diaboli sortibus penderet, ejusque satellitum voluntate. » Remediis deinde hisce usum se scribit. « Saepius a Deo precatus sum, etc., ut communi hosti illarum superstitionum auctori graviores constitueret cruciatus, quoties navarchum ad sortes ducendas atque ad se pro Deo colendum impelleret. » Et paulo post : « Certissimum praesidium est, ut contra hostem magno praesentique sis animo, tibi penitus diffidens et fretus Deo, ut videlicet in illo spes omnes ac vires tuas locatas habeas, ac nullo modo committas, ut tali ac tanto defensore ac patrono timere, aut de victoria dubitare videaris. Saepius enim mihi minitans denuntiabat venisse tempus ulciscendi doctoris sui. Verum cum nihil ille nocere cuiquam possit, nisi quoad Deus ipse permittat, magis eo tempore Dei diffidentia timenda est, quam impetus inimici. »
Additque Deum permittere diabolo, ut tentet timidos et diffidentes, non autem animosos et fidentes Deo, quibus omnem vim sortium et daemonis infringit, easque ita dirigit ut suae gloriae et suorum commodis serviant.
ET CECIDIT SORS SUPER JONAM. — Syrus : Et ascendit sors Jonae, v. g. chartula, nomine Jonae inscripta, primo educta est ex urna. Sic allegorice milites sorte diviserunt vestem Christi, ait S. Augustinus lib. IV De Symbol. ad Catechum. cap. VI.
Versus 8
8. INDICA NOBIS CUJUS CAUSA MALUM ISTUD SIT NOBIS (cur vento et procellis hisce jactemur, et tantum non obruamur). QUOD EST OPUS TUUM? QUAE TERRA TUA? — q. d. Indica nobis quid operis agas, de qua terra, de quo populo proficiscaris, quo abire festines? « Notanda brevitas, » inquit S. Hieronymus, « quam admirari in Virgilio solebamus: »
Juvenes quae causa subegit Ignotas tentare vias? quo tenditis, inquit, Quod genus? unde domo? pacemne huc fertis, an arma?
« Interrogatur persona, regio, iter, civitas, ut ex his cognoscatur et causa discriminis, » puta periculi.
Dicunt ergo : « Quod est opus tuum? » exercesne usuras, rapinas, magiam, aut similem artem illicitam, qua tibi numen infestum reddideris? esne sacrilegus, atheus, magus, praedo, faenerator, etc. « Quae terra tua? unde venis? » q. d. Venisne ex scelerata aliqua regione, cui dii marini ventique, aut coelum ipsum, aut sidera pertinaciter infesta sint, atque ita tu divino erga regionem tuam odio laboras? An populi tui fato vexaris, cui coelum adversam navigationem et difficillimas tempestates semper paret? An vero tu patriam tuam diis charam improbe deseruisti, vel nefarie violasti, aut prodidisti, cujus sceleris poenas a te superi exigunt? « Ex quo populo tu es, » ut ejus populi crimine, aut fortuna, aut odio tu primum, et nos deinde tui causa affligamur? Omnis enim haec nautarum inquisitio eo spectat, ut Jonam ingenti aliquo scelere aut privato, aut publico obligatum esse suspicentur; sive illud sit Jonae, sive patriae et populi, quod ea tempestas ulciscatur. Ita Arias.
Versus 9
9. ET DIXIT AD EOS: HEBRAEUS EGO SUM, — q. d. Genere et gente judaeus sum, non gentilis. Hebraei nomen, inquit Arias, impositum est familiae suae a Semo Noe filio, cum ipse, trajecto Euphrate fluvio, novas sedes sibi quaesivit. Unde de eo dicitur Gen. X, 21: « De Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Heber. » Secundo, alii ab Heber patre Phaleg, cujus tempore facta est divisio linguarum, cum in ejus familia remansit usus linguae hebraeae, Hebraeos dictos esse censent. Verum non omnes posteri Heber, et multo minus Sem, dicti sunt Hebraei, sed tantum ii qui per Abraham descendunt. Tertio, ergo melius alii censent Abrahamum dictum esse Hebraeum, id est transitorem, eo quod e Chaldaea, transito Euphrate, in Chananeam commigrarit: unde primo omnium illi hoc nomen tributum est Genes. XIV, 12. Ab Abraham ergo posteri vocati sunt Hebraei, aeque ac Abrahaei. Fuit hoc nomen olim gloriosum; unde Apostolus II Corinth. XI, 22 : « Hebraei sunt, et ego : Israelitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego: » Christus enim fuit Hebraeus, B. Virgo et Apostoli, primique Christiani fuerunt Hebraei.
Tropologice Arias : Jonas confessus est se esse Hebraeum, id est praetereuntem, id est transgressorem legis et voluntatis divinae. Rursum Hebraeum, id est peregrinum et viatorem, qui continuo tendit ad mortem, et per mortem ad immortalitatem. Chaldaeus et Septuaginta pro ibri, id est Hebraeus, legentes abdi, vertunt : Servus Domini ego sum.
ET DOMINUM DEUM COELI (pro Deum hebraice est tetragrammaton Jehova, q. d. Ego non idola, sed ipsum verum Deum Hebraeorum Hebraeus) TIMEO, — id est colo. Nota : In Scriptura cultus Dei vocatur timor; et timere Deum, est eum colere, tum quia primus « in orbe deos fecit timor; » tum quia summa Dei majestas maxime a nobis timorem et reverentiam exigit. « Filius honorat patrem, et servus dominum suum : si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? » Malach. I, 6. Timor enim non servilis, sed filialis includit amorem et reverentiam Dei quasi summi Domini et patris nostri.
QUI FECIT MARE ET ARIDAM, — qui est Deus verus et solus, utpote universi creator, et dominus coeli, maris et terrae; qui proinde hanc tempestatem et procellam e coelo, aeri, mari et terrae induxit; potensque est nos mari mergere, aeque ac terra dehiscente nos absorbere; eam autem induxit ob meam inobedientiam et fugam. Hanc enim eis indicasse Jonam, patet ex eo quod sequitur: « Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. » Illa enim verba huc spectant. Unde et sequitur :
Versus 10
10. ET TIMUERUNT VIRI TIMORE MAGNO, — tum quod Dei potentiam et vindictam a Jona expositam pertimescerent, praesertim quod quisque sibi conscius esset se eam saepius offendisse et irritasse; tum quod non tam metuerent, quam oculis cernerent, quod Deus hic tam potens et offensus, Jonam fugientem insequeretur, eumque in navi sua comprehenderet : verebantur ergo ne et ipsi quasi receptatores Jonae, cum eo pariter a Deo comprehenderentur, punirentur et mergerentur. Sic enim dum praetor furem et latronem insequitur, domumque quam fur ingressus est invadit, hospes et omnes qui in domo sunt metu percelluntur, ne simul cum fure a praetore quasi socii et complices capiantur et plectantur. Multo enim magis idipsum timendum est apud Deum, qui subinde etiam in populo innoxio peccata aliquorum occulta punit et ulciscitur : uti furtum occultum Achan punivit in toto populo Hebraeorum inscio et innoxio, permittens eum caedi a Chananaeis, quia « anathema in medio tui est Israel » (sic et in te, o navis et nautae, puta Jonas), Josue cap. VII, 13. Ita S. Hieronymus.
« Historiae, inquit, ordo praeposterus est. Quia enim poterat dici : Nulla causa timoris fuit ex eo quod eis confessus est dicens : Hebraeus ego sum; et Dominum Deum coeli timeo, qui fecit mare et aridam; statim subnectitur, quod idcirco timuerunt, quia eis indicaverat se Domini fugere conspectum, et ejus non fecisse praecepta. Denique causantur, et dicunt : Quid hoc fecisti? id est si times Deum, cur fugis? si tantae potentiae praedicas quem colis, quomodo te putas posse evadere?» Et rursum : « Timent autem timore magno, quod intelligunt sanctum et sanctae gentis virum; de Joppe quippe solventes funem, Hebraeae gentis noverant privilegium, et tamen fugitivum celare non possunt.
Magnus est qui fugit, sed major ille qui quaerit : non audent tradere, celare non possunt. »
Versus 11
11. ET DIXERUNT AD EUM : QUID FACIEMUS TIBI? — « Rogant, inquit S. Hieronymus, ut ipse remedio sit, qui auctor peccati fuerat : si culpa est quod te suscepimus, quid facere possumus ne Dominus irascatur? quid faciemus tibi? hoc est, interficiemus te? sed cultorem Domini servabimus? sed Deum fugis; nostrum est praebere manus quid fieri jubeas; tuum est imperare, quo facto quiescat mare, quod nunc iram suo tumore testatur.»
ET CESSABIT MARE, — id est ut cesset. Est hebraismus.
QUIA MARE IBAT ET INTUMESCEBAT, — « ut ostenderet ultionem Creatoris se differre non posse, » ait S. Hieronymus, et S. Chrysostomus hom. De Jona : Sicut, inquit, servus fidelis videns mancipium fugere, insequitur, nec quiescit donec illud apprehendat, reducat, et praesentet domino: sic et mare fugientem Jonam persequitur, nec cessat donec eum capiat, et Deo dedat.
Versus 12
12. ET DIXIT AD EOS: TOLLITE ME, ET MITTITE IN MARE. — Nota hic primo, Jonae charitatem magnanimam, qua, ne alii pereant : item poenitentiam, qua ut Deo offenso satisfaciat, ipse solus perire cupit. Ita S. Hieronymus. Secundo, Jonam haec dixisse ex instinctu Dei, quo sciebat Deum velle ut quasi piaculum et lustramentum mitteretur in mare; ideo enim a Deo tempestatem hanc esse excitatam. Hoc est enim quod ait: « Scio enim ego quoniam propter me tempestas haec, » etc. Alioqui enim nisi Deus eum ut fugitivum ita sibi dedi poposcisset, nec nautae potuissent eum mergere, nec ipse nautis potestatem se mergendi et occidendi dare.
Porro volebat Deus Jonam in mari mergi, quia fugiens Deum ad mare confugerat; mare tibi, o Jona, fuit in votis, mare pariter sit tibi tortor : in quo enim quis peccat, in eo et punitur. Allegorice tamen causa potior fuit, scilicet ut repraesentaret Christi passionem et resurrectionem, de qua mox plura.
Audi S. Chrysostomum hom. 5 ad Pop.: «Jonas fugiebat terram, et Dei iram non effugiebat. Fugiebat terram, et in mare tempestatem induxit; nec tantum nullum ex fuga bonum nactus est, sed etiam eos qui se susceperunt in extremum periculum adduxit : ut discas quod, sicut in peccatis viventi neque navigium prodest, sic peccato exutum neque mare perdit, neque bestiae consumunt: verum et animal, et elementum incolume depositum Deo reddiderunt, et per omnia discebat Propheta esse mansuetus et humanus, et neque stultis nautis, neque feris undis, neque bestiis crudelior esse. Rediit ergo, praedicavit, minatus est, persuasit, salvavit.
Propterea ipsum non statim de navigio ad urbem perduxit, sed nautae mari tradiderunt, mare ceto, cetus Deo, Deus Ninivitis, et per longum circuitum profugum reduxit.» Vide sequentia, ubi pulchre docet peccatori non fugiendum esse a Deo, quia effugere est impossibile, sed mutandos esse mores pravos; hi enim vulneri causam dederunt.
Hoc Jonae exemplum imitatus est S. Gregorius Nazianzenus; cum enim in Concilio Constantinopolitano orta esset dissensio inter episcopos Aegyptios et Orientales, illis electionem Gregorii in Patriarcham Constantinopolitanum impugnantibus, his defendentibus; ipse synodum ingressus, cohortatus est omnes ad pacem, ejusque causa quasi alterum Jonam devovere se mari, et patriarchatui renuntiare liberaliter obtulit, quod et ingenue praestitit. Audi eum in carm. De Vita sua :
Ego vero Jonae facinus excelsum aemulor: Me pro salute do lubens nostrae ratis, Licet excitati turbinis causa haud siem: Nos sorte captos mergite insano mari, Nos hospitalis cetus excipiet : sit hoc Concordiae vobis initium; latitudinis Locus hic vocetur, splendidior hic surget mihi.
Alludit ad similem cessionem puteorum, quam Geraritis fecit Isaac Genes. XXVI, 22, qui proinde tertium puteum pacificum vocavit latitudo.
Allegorice S. Hieronymus : « Apostoli, ait, deserentes in passione Christum, quodam modo in mare praecipitabant. Iste Jonas dicit : Scio quia propter me tempestas grandis est super vos, quia me vident venti vobiscum ire in Tharsis, id est ad contemplationem laetitiae navigare, ut vos perducam ad gaudium, ut ubi ego sum et Pater, ibi et vos sitis. Idcirco saeviunt, idcirco mundus fremit, me cupit devorare mors, ut vos pariter occidat, et non intelligit quia velut in hamo escam capit, ut mea morte moriatur. Tollite me et mittite in mare, tempestas quae propter me saevit contra vos, me moriente, sedabitur. »
Versus 13
13. ET REMIGABANT VIRI, UT REVERTERENTUR AD ARIDAM. — Nota hic pietatem nautarum : nam, ne Jonam, licet id indicantem et se offerentem, mergant, petunt littus in quod eum exponant; itaque et ipsi, et sibi consulant. Propterea, ait S. Hieronymus, « nitebantur reverti ad terram et effugere discrimen, ne sanguinem funderent, magis volentes perire, quam perdere. » Verum cum vident se fluctus obluctantes non posse vincere, sed ab iis vinci, agique rem de omnium vita, satius ducunt unum Jonam perire, quam omnes. Mittent ergo eum in mare, sed antequam id faciant, veniam a Deo precantur. Dicunt ergo :
Versus 14
14. QUAESUMUS, DOMINE, NE PEREAMUS IN ANIMA VIRI ISTIUS (in, id est, ut Septuaginta, propter animam, id est vitam, Jonae, quem mergimus et perdimus; sed inviti, coacti, et ab ipso quem perdimus jussi. Unde explicando subdunt) : ET NE DES SUPER NOS SANGUINEM INNOCENTEM, — q. d. Ne imputes nobis quod istum innocentem conjecerimus in mare : licet enim nobis sit innocens, nostrumque neminem laeserit, tibi tamen est nocens: tu enim per sortes eum sontem declarasti.
Versus 15
15. ET TULERUNT JONAM, ET MISERUNT IN MARE. — « Non dixit, inquit S. Hieronymus, arripuerunt; non ait, invaserunt; sed tulerunt, quasi cum obsequio et honore portantes miserunt in mare non repugnantem, sed praebentem manus ipsorum voluntati. » Addit Arias ex Eleazaro quid memorabile: « In Eleazari, inquit, antiquissimi divinorum librorum interpretis tractatu, qui circa aetatem Christi scripsisse dicitur, quintum hoc periculum a viris illis factum traditur, quo divinum de ea re consilium diligentius exquireretur. Nam post privatas deorum invocationes, post jacturam factam, post eductas sortes, post orationem et deprecationem communiter susceptam, illud postremum saepius tentaverunt, ut sublatum Jonam in mare usque ad collum demitterent, rursusque ad sese in navim reciperent; evenisse vero ait, ut quoties demissus esset, mare conquiesceret; cum autem receptus, rursum fremere et intumescere sentiretur: quo signo divinae voluntatis certiores facti, Jonam tandem in mare conjectum penitus demisere. » Nautarum sollicitudo in liberando Jona facit idipsum probabile et credibile.
ET STETIT MARE A FERVORE SUO, — cessavit a suo aestu, tumore et fluctibus, « quia invenerat quem quaerebat, inquit S. Hieronymus, velut si quis persequatur fugitivum, et concito pergat gradu, postquam fuerit consecutus, desistit currere, et stat ac tenet quem apprehenderit : ita et mare quod absente Jona irascebatur, in visceribus suis desideratum tenens gaudet et confovet, et ex gaudio tranquillitas redit. » Sic allegorice, inquit, Christo in mare passionis projecto, stetit fervor idololatriae omnisque erroris, rediit tranquillitas fidei, orbis pax, secura omnia, et gentium conversio ad Deum : sicut ergo Jonae submersio navis est relevatio; ita Christi interitus, mundi est salus.
Nota: Licet cesset ventus, « sed tamen a vento qui fuit, unda furit : » ita hic post ventum furebat mare, donec injiceretur Jonas; quo injecto, illico quievit, ut indicaret tempestatem hanc divinitus excitatam pariter et sedatam, propter unicum Jonam.
Versus 16
16. ET TIMUERUNT VIRI TIMORE MAGNO DOMINUM, — q. d. Hoc maris aestuantis et illico sedati miraculo nautae Deum illius auctorem cognoverunt, scilicet Deum Jonae et Hebraeorum esse verum Deum, ad ejusque fidem, timorem et cultum conversi sunt. Ita Hugo, Lyranus et Arias.
ET IMMOLAVERUNT HOSTIAS (non tantum spirituales precum et gratiarum actiones, uti censet S. Hieronymus, sed etiam corporales : mox enim post Jonam in mare missum, appulerunt ad littus, ibique hostias Deo Hebraeorum immolaverunt. Insuper) VOVERUNT VOTA, — offerenda in templo Hebraeorum Hierosolymae, juxta legem et ritus quos a Scribis ibidem erant perquisituri : nec enim a Jona jam misso in mare eos discere poterant. Ita Theophylactus et Hugo. Quare non dubium omnes hosce nautas hoc miraculum, Deumque ejus auctorem deinceps ubivis locorum praedicasse et celebrasse. Hinc aliquis suspicari posset nautas hos Deum Hebraeorum colentes suscepisse judaismum, et factos esse proselytos.
Jonah, cast into the sea, is swallowed by a great fish; there in a beautiful canticle he invokes and praises God, by whose command he is therefore vomited up onto dry land on the third day.
1. And the Lord prepared a great fish to swallow up Jonah: and Jonah was in the belly of the fish three days and three nights. 2. And Jonah prayed to the Lord his God from the belly of the fish. 3. And he said: I cried out of my affliction to the Lord, and He heard me: I cried out of the belly of hell, and You heard my voice. 4. And You cast me forth into the deep, in the heart of the sea, and a flood compassed me: all Your billows and Your waves passed over me. 5. And I said: I am cast away out of the sight of Your eyes: but yet I shall see Your holy temple again. 6. The waters compassed me about even to the soul: the deep closed me round about, the sea covered my head. 7. I went down to the lowest parts of the mountains: the bars of the earth shut me up for ever: and You will bring up my life from corruption, O Lord my God. 8. When my soul was in distress within me, I remembered the Lord: that my prayer may come to You, unto Your holy temple. 9. They that in vain observe vanities forsake their own mercy. 10. But I with the voice of praise will sacrifice to You: I will pay whatsoever I have vowed for my salvation to the Lord. 11. And the Lord spoke to the fish: and it vomited out Jonah upon the dry land.
they cannot. Great is the one who flees, but greater is the one who seeks: they dare not hand him over, yet they cannot conceal him.
Verse 11. AND THEY SAID TO HIM: WHAT SHALL WE DO TO YOU? — "They ask," says St. Jerome, "that the one who had been the author of the sin might himself be the remedy: if it is our fault that we received you, what can we do so that the Lord will not be angry? What shall we do to you? That is, shall we kill you? But we would preserve a worshiper of the Lord? But you are fleeing God; it is ours to offer our hands for whatever you command to be done; it is yours to command, by which act the sea may be calmed, which now testifies to its wrath by its swelling."
St. Gregory Nazianzen imitated this example of Jonah; for when a dissension had arisen at the Council of Constantinople between the Egyptian and Eastern bishops, with the former opposing Gregory's election as Patriarch of Constantinople and the latter defending it, he himself entered the synod, exhorted all to peace, and for the sake of that peace, like another Jonah, offered to devote himself to the sea and freely resign the patriarchate, which he also nobly carried out. Hear him in his poem On His Own Life:
Indeed I emulate the lofty deed of Jonah: I gladly give myself for the safety of our ship, Although I am not the cause of the storm raised; Plunge us, taken by lot, into the raging sea, The hospitable whale will receive us: let this be For you the beginning of concord; let this place Be called Breadth, a more splendid one will arise for me.
He alludes to the similar cession of wells which Isaac made to the Gerarites in Genesis 26:22, who therefore called the third peaceful well Latitude [Breadth].
AND THE SEA SHALL CEASE — that is, so that it may cease. This is a Hebraism.
BECAUSE THE SEA WAS GOING AND SWELLING — "to show that the vengeance of the Creator could not be delayed," says St. Jerome, and St. Chrysostom in his homily On Jonah: Just as, he says, a faithful servant seeing a slave flee pursues him, and does not rest until he seizes, brings him back, and presents him to the master: so also the sea pursues the fleeing Jonah, nor does it cease until it captures him and delivers him to God.
Verse 12. AND HE SAID TO THEM: TAKE ME UP AND CAST ME INTO THE SEA. — Note here first the magnanimous charity of Jonah, by which, lest others perish: likewise his repentance, by which, in order to make satisfaction to God whom he offended, he alone desires to perish. So St. Jerome. Second, that Jonah said these things by the instinct of God, by which he knew that God willed him to be cast into the sea as a propitiatory and expiatory victim; for it was for this reason that this tempest had been stirred up by God. For this is what he says: "For I know that it is because of me that this tempest has come," etc. For otherwise, unless God had demanded him to be surrendered to Himself as a fugitive, neither could the sailors have drowned him, nor could he himself have given the sailors the power to drown and kill him. Moreover, God willed Jonah to be plunged into the sea because, while fleeing God, he had taken refuge at the sea; the sea was your desire, O Jonah, let the sea likewise be your tormentor: for in that in which anyone sins, in that he is also punished. Allegorically, however, the more important reason was to represent the passion and resurrection of Christ, about which more will follow shortly.
Hear St. Chrysostom, Homily 5 to the People: "Jonah was fleeing from the land, and he was not escaping the wrath of God. He was fleeing from the land, and he brought a tempest upon the sea; not only did he obtain no good from his flight, but he also brought those who had received him into extreme danger: so that you may learn that, just as a ship profits nothing for one living in sins, so the sea does not destroy one stripped of sin, nor do beasts consume him: but both the animal and the element returned their charge unharmed to God, and in all things the Prophet learned to be gentle and humane, and to be no crueler than the foolish sailors, the wild waves, or the beasts. Therefore he returned, he preached, he threatened, he persuaded, he saved. For this reason God did not immediately bring him from the ship to the city, but the sailors delivered him to the sea, the sea to the whale, the whale to God, God to the Ninevites, and through a long circuit brought the fugitive back."
Allegorically St. Jerome says: "The Apostles, deserting Christ in His passion, in a certain way were casting Him into the waves. This Jonah says: I know that because of me this great tempest is upon you, because the winds see me sailing with you to Tarshish, that is, navigating toward the contemplation of joy, so that I may lead you to gladness, that where I am and the Father is, there you also may be. Therefore they rage, therefore the world roars, death desires to devour Me, so that it may likewise kill you, and it does not understand that it takes the bait on a hook, so that by My death it may itself die. Take Me up and cast Me into the sea; the tempest which rages against you because of Me will be calmed by My death."
13. AND THE MEN ROWED HARD TO RETURN TO DRY LAND. — Note here the piety of the sailors: for, lest they drown Jonah, although he was indicating and offering himself, they seek the shore where they might set him ashore; and thus they might look after both him and themselves. Therefore, says St. Jerome, "they were striving to return to land and escape the peril, lest they shed blood, preferring to perish rather than to destroy." But when they see that they cannot overcome the opposing waves, but are being overcome by them, and that the lives of all are at stake, they judge it better that one Jonah perish than all. They will therefore cast him into the sea, but before they do so, they pray for pardon from God. They say therefore:
14. WE BESEECH YOU, O LORD, LET US NOT PERISH FOR THE LIFE OF THIS MAN (in, that is, as the Septuagint has it, on account of the soul, that is the life, of Jonah, whom we are drowning and destroying; but unwillingly, compelled, and commanded by the very one whom we are destroying. Whence, explaining further, they add): AND DO NOT LAY UPON US INNOCENT BLOOD — that is to say: Do not impute to us that we have cast this innocent man into the sea: for although he is innocent toward us and has harmed none of our people, yet toward You he is guilty: for You have declared him guilty through the lots.
that one must not flee from God, because escape is impossible, but that evil ways must be changed; for these gave the cause of the wound.
See what follows, where he beautifully teaches that for the sinner not
15. AND THEY TOOK UP JONAH AND CAST HIM INTO THE SEA. — "He did not say," says St. Jerome, "they seized him; he does not say, they attacked him; but they took him up, as if carrying him with deference and honor, they cast into the sea one who was not resisting, but offering his hands to their will." Arias adds from Eleazar something memorable: "In the treatise of Eleazar, the most ancient interpreter of the divine books, who is said to have written around the time of Christ, it is recorded that this was the fifth trial made by those men, by which the divine counsel regarding this matter might be more diligently sought out. For after private invocations of gods, after the jettisoning of cargo, after the casting of lots, after prayer and supplication undertaken in common, they tried that last measure repeatedly, namely that they would lower Jonah, having lifted him, into the sea up to his neck, and then receive him back again into the ship; and he says it happened that as often as he was lowered, the sea would grow calm; but when he was received back, it was felt to roar and swell again: by which sign, made more certain of the divine will, they finally cast Jonah into the sea and plunged him completely." The solicitude of the sailors in trying to free Jonah makes this same account probable and credible.
And the sea stood still from its raging — it ceased from its surging, swelling, and waves, "because it had found what it was seeking," says St. Jerome, "just as if someone pursuing a fugitive proceeds at a hasty pace, and after he has caught up, stops running and stands and holds the one he has seized: so also the sea which was angry in Jonah's absence, holding in its depths the one it desired, rejoices and cherishes him, and from that joy tranquility returns." Thus allegorically, he says, when Christ was cast into the sea of His passion, the heat of idolatry and every error subsided, the tranquility of faith returned, along with peace for the world, security in all things, and the conversion of the nations to God: just as therefore Jonah's submersion is the ship's relief, so Christ's death is the world's salvation.
Note: Although the wind ceased, "yet still from the wind that was, the wave rages:" so here after the wind the sea raged, until Jonah was thrown in; once he was thrown in, it immediately grew calm, to indicate that this tempest was divinely both stirred up and calmed, on account of Jonah alone.
AND THE MEN FEARED THE LORD WITH A GREAT FEAR — that is to say: By this miracle of the sea raging and immediately becoming calm, the sailors recognized God as its author, namely that the God of Jonah and of the Hebrews was the true God, and they were converted to faith in Him, fear of Him, and worship of Him. So Hugo, Lyranus, and Arias.
AND THEY SACRIFICED VICTIMS (not only spiritual offerings of prayers and thanksgivings, as St. Jerome thinks, but also bodily ones: for immediately after Jonah was cast into the sea, they put in to shore, and there they sacrificed victims to the God of the Hebrews. Moreover) THEY MADE VOWS — to be offered in the temple of the Hebrews at Jerusalem, according to the law and rites which they were going to seek out from the Scribes there: for they could not learn these from Jonah, who had already been cast into the sea. So Theophylactus and Hugo. Wherefore there is no doubt that all these sailors thereafter preached and celebrated this miracle and God its author everywhere. Hence someone might suspect that these sailors, worshiping the God of the Hebrews, embraced Judaism and became proselytes.