Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Michaeus, ait S. Hieronymus ad Paulinum, de Morasthi, cohaeres Christi, vastationem annuntiat filiae latronis, et obsidionem ponit contra eam, quia maxillam percusserit judicis Israel. De codem sic scribit S. Epiphanius in ejus Vita: Michaeas Marathides propheta, de tribu Ephraim oriundus, cum plurima designasset Achab regi Juda, ab ejusdem filio cui nomen Joram, praecipitatus occubuit; eo quod de iniquitatibus suis progenitorumque suorum, quas perpetraverat, redarguisset. Is mortis carcere liberatus, in Marathi propria terra plane solitarius tumulum juxta polyandrium sortitus est. Est quidem monumentum ipsius usque in hodiernum tempus nobilissimum. Eadem habet Dorotheus in Vita Michaeae. Sentiunt ergo hi auctores Michaeam hunc vixisse tempore Achab et Jezabelis.
Verum nota: Primo, alius est Michaeus a Michaea filio Jemla, qui praedixit stragem et necem Achab, III Reg. XXI, 14; quem Eusebius in Chronico ait coepisse prophetare anno quinto Josaphat (licet aliqui in Eusebio pro Michaeus censeant legendum Elias): nam ille vixit sub Achab et Josaphat; hic vero noster sub Joathan et Achaz: hic ergo illo fuit posterior ducentis, vel centum quinquaginta annis. Rursum ille in Israel, hic in Juda vitam egit. Prophetavit Michaeus sub Joathan, Achaz et Ezechia, uti ipse ait cap. I, 1; ergo non sub Josia, ut habet Isidorus: nam inter Joathan et Josiam fluxerunt anni centum et viginti.
Nota secundo: Hic Michaeus oriundus fuit de Morasthi, qui fuit viculus in tribu Juda juxta Eleutheropolim, ad orientem ejus. Chaldaeus, Clarius, Arias et Vatablus putant esse eumdem cum Maresa. A Maresa enim vel Moreset deductum videtur hebraeum nomen patronymicum Morasthi, id est Morasthites, quod hic Michaeae attribuitur. Verum S. Hieronymus docet Morasthi nomen esse loci distincti a Maresa. Unde ipse in Epitaphio Paulae scribit suo tempore ibidem exstitisse sepulcrum Michaeae, illudque conversum fuisse in ecclesiam, quam S. Paula invisit religionis ergo. Sic et Adrichomius et alii in Descriptione Terrae sanctae;
sic et Remigius, Haymo, Rupertus, Hugo et Lyranus hic. Fuit ergo Michaeus oriundus ex tribu Juda, non Ephraim, uti censuit Epiphanius, Isidorus et Dorotheus in Synopsi; unde cap. 1, 9, ait: Venit usque ad Judam, tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. De Maresa vero quasi de peregrina dicit vers. 15: Adhuc haeredem adducam tibi, quae habitas in Maresa.
Michaeus martyr occubuit occisus gladio, ait Theophylactus; unde Sanctorum catalogo adscriptus in Martyrologio legitur die 15 januarii. Ibi enim sic legimus: In Judaea SS. Habacuc et Michaeae prophetarum, quorum corpora sub Theodosio Seniore divina revelatione reperta sunt. Revelationem hanc narrat Sozomenus lib. VII, cap. ult., Cassiodorus in Hist. Tripart. lib. I, cap. XLIX, Nicephorus lib. XII, cap. XLVIII. Audi Sozomenum: Atqui non sola haec religionem cohonestabant, verum et Habacuc, et post eum non longo intervallo Michaeus, inter Prophetas primi, circa hoc tempus apparuerunt. Amborum autem corpora per divinam in somnis visionem indicata sunt Sebenno, tum temporis Eleutheropolis episcopo. Erat autem nomen ejus civitatis Cala, quae antea Cila vocabatur, in qua repertus fuit Habacuc. At Baratsatia locus est circiter decem stadiis ab ea civitate distans, in quo Michaeae sepulcrum erat, quod monumentum fidele vocabant indigenae, ignari quid dicerent, Nephasa neemana (id est animam fidelem, vel corpus fidele: anima enim metonymice sumitur pro corpore, etiam mortuo, puta pro cadavere, ut in Levit. ostendi) lingua patria appellantes.
Argumentum Michaeae est, taxare idololatriam, vitiaque ex ea nata, ac praesertim oppressionem pauperum tam Samariae, quam Jerusalem; puta tam decem tribuum, quam duarum. Et quia Samaria idololatriae vitulorum initium dedit, eamque communicavit Judae sub Achaz impio rege, hinc primo excidium Samariae per Assyrios, deinde excidium Hierosolymae per Chaldaeos comminatur, stragemque et captivitatem populi, praesertim principum tam laicorum quam Ecclesiasticorum, qui in scelere duces fuere populo, praenuntiat. Post haec tristia, de more laeta subjungit, eosdemque consolatur, promittens laetum reditum e Babylone per Cyrum, et laetiorem ex peccato, morte et gehenna regressum ad gratiam, vitam et Ecclesiam tum militantem, tum triumphantem per Christum, quem in Bethlehem nasciturum praedicit.
Nota: Michaeus in stylo et spiritu similis est Isaiae, ejusque quasi aemulus; unde et eumdem subinde ad verbum citat, ut patebit cap. IV, 1, et cap. V, 1. Vide Canon. VI, in Prooemio.
In tres partes dividere cum Kilber possumus Michaeae prophetias. Prima pars continet prophetiam veluti legalem, sistentem actiones judiciales contra utrumque regnum Hebraeorum, cap. I-III; secunda pars, prophetiam evangelicam, exhibens Ecclesiae christianae promissionem, cap. IV, V; tertia pars, prophetiam mixtam ex legali contentione et evangelica consolatione, cap. VI, VII.
Stylo Michaeus utitur brevi, conciso, praecipiti, Hoseano simillimo, cui tamen Michaeam anteponit De Wette, utpote sublimiorem et vehementiorem Hosea. Tropi sunt varii ac elegantes, et increpationes vitiorum acerrimae. Cum autem vivido quodam igne inardescat, et ex uno in aliud subito transvolet, obscurior est, minusque legentibus pronus. (Ex Rosenmuller, De Wette, Lowth.) Qui plura desideraverit, adeat Eichornium, qui Michaeae indolem poeticam, sed ut mere naturalem vividis coloribus extulit (Eichorn. Einleit. sect. 582).