Cornelius a Lapide

Micheas I


Index


Synopsis Capitis

Denuntiat excidium primo, Samariae, quia illa fuit prima et princeps idololatriae, cujus opes quasi mercedes meretricis, id est idololatriae, ad meretrices, id est ad Assyrios pariter idololatras, reversuras praedicit. Nominat autem aliquot ejus urbes, scilicet Aphra, Sappir, Saanan, cum ea vastandas, in quarum etymo eleganter ludit, uti ostendam vers. 10 et seqq. Deinde, vers. 12, idem excidium praedicit Judae, quae in idololatria imitata est Samariam; ac nominatim Lachis, quae prima urbium Juda suscepit idola Israel, ac Bethaetsel, Maroth, Maresa et Odollam.


Textus Vulgatae: Micheas 1:1-16

1. Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz et Ezechiae, regum Juda: quod vidit super Samariam et Jerusalem. 2. Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus, et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. 3. Quia ecce Dominus egredietur de loco suo: et descendet, et calcabit super excelsa terrae. 4. Et consumentur montes subtus eum: et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. 5. In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israel, quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quae excelsa Judae? nonne Jerusalem? 6. Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea: et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. 7. Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem: quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. 8. Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus, et nudus: faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum. 9. Quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam, tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. 10. In Geth nolite annuntiare, lacrymis ne ploretis, in domo Pulveris, pulvere vos conspergite. 11. Et transite vobis, habitatio Pulchra, confusa ignominia: non est egressa quae habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet. 12. Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus: quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. 13. Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. 14. Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth: domus mendacii in deceptionem regibus Israel. 15. Adhuc haeredem adducam tibi, quae habitas in Maresa: usque ad Odollam veniet gloria Israel. 16. Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum: dilata calvitium tuum sicut aquila: quoniam captivi ducti sunt ex te.


Versus 1

1. AD MICHEAM. - Micheas hebraice dicitur Micha, id est pauper, quia pauperem Christum rure in Bethlehem nasciturum praedixit et adumbravit. Verum quia Micha per crasin idem esse potest quod Michiahu (ut patet II Paralip. cap. XVIII, 8), id est quis sicut ille? ac idem quod Michaia, et Michiahu (ut patet II Reg. XXII, 12, Judic. XVII, 1, et II Paral. XIII, 2, in Hebraeo), ut significet idem quod Michael, id est quis sicut Deus? Morasthi, id est haereditas mea. Hinc Noster, Septuaginta et alii eum vocant non Micha, sed Michaeam.

Quocirca S. Ambrosius enarrat. 1 in Michaeam, quae exstat in fine tom. II operum ejus: Michaeus, inquit, significat, quis a Deo; vel, ut alibi invenimus; quis iste? Morasthi filius haeres. Quis autem haeres, nisi Filius Dei, qui ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre. Et cum ipse esset haeres, voluit nos esse cohaeredes. Merito quis iste? non e populo unus, sed electus ad gratiam Dei, in quo loquitur Spiritus Sanctus.

IN DIEBUS JOATHAN, ACHAZ ET EZECHIAE. - Hinc patet Michaeam paulo post Osee, Joel, Abdiam et Jonam coepisse prophetare; sed cum iis perrexisse obire idem munus. Nam illi coeperunt sub Ozia, qui fuit pater Joathan. Joathan fuit pius rex, aeque ac Ezechias; impius vero et idololatra fuit Achaz. Quocirca Michaeam reveritus est, ejusque oraculis licet liberis et minacibus compunctus fuit Ezechias, uti narrat Jeremias cap. XXVI, 17 et seq. Joathan regnavit annis 16, totidem Achaz; Ezechias vero annis 29. Quare si omnibus hisce annis prophetavit Michaeus, sequitur eum prophetasse annos 61. Verum ignoratur an coeperit primo anno Joathan, et an finierit ultimo Ezechiae. Hinc utrimque demendo aliquot annos conjectat Arias eum quinquaginta plus minus annis prophetasse.

Quod vidit. - Quod, scilicet verbum. Prophetia enim nunc vocatur visio, nunc verbum: quia Prophetae eam oculis mentis videbant, et auribus mentis eamdem a Deo loquente audiebant. Mens enim suas habet aures et oculos, sed mentales, non corporales. Quocirca in mente idem est audire, quod videre, scilicet cognoscere et intelligere: hinc prophetia mentalis nunc vocatur verbum, nunc visio, nunc dicitur audiri, nunc videri. De quo plura dixi Isaiae 1, 1.


Versus 2

2. Audite, populi omnes, et attendat terra, - Hebraeorum scilicet; hisce enim solis loquitur. Imitatur Isaiam, qui simili modo et patho orditur: Audite, coeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Pari modo, stylus Michaeae similis est stylo Isaiae; uterque enim elegans est, acer, concisus, patheticus. Terra, id est terrae hujus incolae. Unde explicans subdit: ET PLENITUDO EJUS. - Et significat id est: plenitudo sunt cives et indigenae; hi enim urbes et pagos terrae implent; unde Septuaginta vertunt: Et omnes qui in ea.

Et sit Dominus Deus vobis in testem, - q.d. Dominus sit testis, quod scilicet ego secundum officium et munus prophetiae et praedicationis mihi a Deo commissum, vos moneam et corripiam de vestris idolis et sceleribus, clademque et excidium nomine Dei praedicam et intentem, q.d. Si superbi, rebelles et obstinati non pareatis hisce meis monitis et minis, ideoque pereatis, testor Deum me vos hac de re praemonuisse, ac proinde vos non mea, sed vestra culpa et obstinatione inexcusabiles perire; ut non mihi, sed vobis excidium vestrum adscribere debeatis. Hinc Chaldaeus vertit: Sit verbum Domini Dei contra vos in testem.

Aliter S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo et Lyranus, q.d. Testor Deum hanc meam prophetiam non esse meam, sed Dei; quod scilicet ego haec non fingam, sed a Deo audierim. Aliter quoque Rupertus, q.d. Testis sit Deus, quod ipse sua pacta vobiscum inita servaverit, vos vero eadem violaveritis; itaque culpa perditionis vestrae non Deo, sed vobis sit adscribenda. Verum prima expositio est genuina, ut patet consideranti antecedentia et sequentia. Ante enim citavit populum, ad audiendam Dei de ipsorum sceleribus sententiam: hic ergo Deum in testem vocat, quod illam sententiam eis indicarit et praenuntiarit, ne causentur se non fuisse praemonitos. Sententiam Dei subdit dicens: Quia ecce Dominus egredietur, etc., et calcabit super excelsa terrae, etc.

Dominus de templo sancto suo, - q.d. Dominus qui in coelo quasi in templo suo augustus, omnique cultu adorandus residet, indeque contemplatur terram, omniaque hominum opera; ipse sit vobis mihique testis, quod haec ejus oracula et decreta vobis enuntiarim.


Versus 3

3. QUIA ECCE DOMINUS EGREDIETUR DE LOCO SUO. - Hic incipit sententia et oraculum Dei, editum per Michaeam. Anthropopathos dicitur Deus egredi et descendere de coelo, cum in aere vel terra suum brachium et potentiam ostendit, ac mira novaque operatur: Deus enim quoad substantiam invisibilis est, tantumque videtur per operationem. Sicut ergo angelus dicitur egredi aliquo, cum ibi operatur (imo S. Thomas censet angelos non esse in loco, nisi per operationem; quod tamen alii merito et cum ratione negant: angelus enim, etiamsi nihil operetur, est in certo et definito loco per substantiam suam), sic et Deus. Praesertim vero dicitur egredi, quasi judex et vindex ad cognoscenda, judicanda et punienda gentium hominumque scelera: et quasi dux et antesignanus Assyriorum et Chaldaeorum, similiumque gentium, quas Judaeis aliisque populis immittit, ad hanc suam sententiam et vindictam exsequendam. Graphice hunc Dei quasi bellatoris in aciem contra hostes egressum poetica hypotyposi depingit Psaltes Psalm. XVII, 10: Inclinavit, inquit, coelos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus. Et ascendit super Cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum. Et intonuit de coelo Dominus, etc. Et misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Hinc Ezechiel, cap. 1, vidit Deum curru vectum et stipatum Cherubinis ad bellum procedere, puta ad excidium Jerusalem.

Aliter Rupertus: Egreditur, ait, Dominus de loco suo; quia relinquet templum et Judaeam, eamque cedet Chaldaeis. Sic Ezechiel vidit eumdem templo egredi, cap. III, 12; et in templo paulo ante adventum Titi audita est vox: Migremus hinc, teste Josepho lib. VII Belli, cap. XII. Sic Gentiles, obsidentes urbem aliquam, ex ea certo carmine evocabant deos tutelares, ut ad se transirent, credentes alioqui urbem capi non posse, teste Macrobio lib. III, cap. IX. Hinc Virgilius: Excessere omnes adytis, arisque relictis, Dii, quibus imperium hoc steterat: significans jam actum esse de Troja, Aeneid. II. Verum hoc mysticum est, non litterale, nec genuinum.

Symbolice S. Hieronymus, Hugo et Lyranus: Deus, inquiunt, egreditur de loco suo, cum punit et castigat; Dei enim proprium est misereri et parcere. Locus ergo et solium Dei est clementia. Cum ergo peccatis irritatus irascitur et flagellat, videtur de loco suo egredi, ac personam clementiae deponere; imo naturam suam benignam exuere, et alienam, puta rigidam et saevam, induere. Hoc est quod de Deo ait Isaias cap. XXVIII, 21: Sicut in valle quae est in Gabaon, irascetur; ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo, q.d. Opus vindictae est peregrinum et alienum a Dei natura, quae est ipsa benignitas et clementia, sed ad hoc opus quasi cogunt Deum impii per sua scelera.

ET CALCABIT SUPER EXCELSA TERRAE, - hoc est calcabit excelsos et potentes, puta optimates Israel: hi enim metaphorice vocantur excelsa terrae et montes; sicut ex adverso plebem vocat valles, dicens:


Versus 4

4. Et consumentur (hebraice namassu, id est colliquescent et dissolventur. Ita Tigurina et Pagninus) montes subtus eum (Deum scilicet, q.d. Deo calcante montes, id est potentes, illi sub eo instar montium fulmine ictorum liquescent, dissolventur et consumentur). ET VALLES (id est plebei) scindentur (Pagninus, scindent se; Septuaginta, tabescent, id est liquescent et consumentur) SICUT CERA (scinditur et finditur, tabescit et liquescit) A FACIE (ab ardore) IGNIS, ET SICUT AQUAE QUAE DECURRUNT IN PRAECEPS. - Ita tam divites et potentes quam pauperes et plebei in Israel defluent, transibunt et ibunt in ruinam, juxta illud II Reg. XIV, 14: Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur. Est haec sententia, ratio mulieris Thecuitis, qua persuadet Davidi ut Absaloni condonet caedem occisi fratris Amnon, q.d. Vita hominum fluxa est: Amnon esto non esset occisus, sed vivus, reque debuisset brevi mori, et Absalon brevi morietur; noli ergo, o David, exigere vindictam, quam natura ipsa brevi illi irrogabit. Quam enim, o rex, de filio tuo ultionem quaeris? mortemne? At jam moritur: omnes enim quotquot homines sumus, quasi flumina praecipiti cursu devolvimur in mare mortis, quae nobis est domus aeternitatis. Aut potius, quasi pluvia dilabimur in terram, ab eaque sorbemur, ut nil ex ea remaneat, quod redire aut colligi possit, scilicet naturaliter. Comparat enim vitam nostram aquae, non fluminis pertranseuntis, sed pluviae dilabentis et evanescentis in terram.

Tropologice, cum Deus suae gratiae, illuminationis et amoris illapsu descendit in animam, illico ipsa instar cerae liquefactae resolvitur, lacrymatur, inardescit, mansuescit, totamque se Deo resignat. Tunc consumuntur montes superbiae, ambitionis omnisque vanitatis; aeque ac valles pusillanimiatis, timoris, torporis, acediae. Ita David Psalm. XXI: Factum est, inquit, cor meum tanquam cera liquescens. Et Isaias, cap. LXIV, 1: Utinam, ait, dirumperes coelos, et descenderes: a facie tua montes defluerent. Sicut exustio ignis tabescerent. Pulchre S. Gregorius in illud Cant. 1: Osculetur me osculo: Cum, ait, ejus (sponsi) osculum sentio, subita mutatione me derelinque, et in ejus similitudinem illico liquefacta transformor.


Versus 5

5. In scelere (ob scelus) Jacob (id est Jacobaeorum, puta Judaeorum) omne istud (exitium quod jam dixi, eis irrogabitur), et in peccatis (id est ob peccata) domus Israel. - Nonnulli censent Jacob hic idem esse quod Israel; Jacob enim patriarcha luctans cum angelo, eique praevalens, vocatus est Israel, id est praevalens Deo, puta angelo, Dei vicario. Ad rhythmum ergo, et ad elegantiam carminis, seque ac ad auxesin, idem aliis verbis, inquiunt, Micheas nomine Dei repetit et inculcat, q.d. Scelera haec Judaeorum me exacerbant et provocant ad vindictam, quia sunt scelera Jacob, id est posterorum Jacob, quem ita extuli, ut cum esset junior, Esau vero frater ejus esset senior, ipsum tamen seniori praetulerim et praeelegerim, ejusque familiam mihi in populum et Ecclesiam asciverim. Nec tantum sunt scelera Jacob, sed et Israel, id est posterorum Israelis, quem hac gratia dignatus sum, ut in lucta cum angelo, ipsum angelo potentiorem effecerim; ideoque vocaverim eum Israel, id est dominantem Deo. Haec enim beneficia, Jacobo patriarchae collata, valde adaugent posterorum ejus a Deo apostasiam et ingratitudinem. Jacob ergo et Israel significant hic de more decem tribus a Jacobo prognatas et proseminatas, quae idololatriae fuere duces. Ita Remigius, Lyranus et Vatablus; aut certe, ut Albertus et Arias: Jacob sunt duodecim tribus, Israel decem, q.d. Omnes duodecim tribus peccarunt idololatria, sed maxime decem, quae ipsos reges et principes a fide apostatantes, et duas reliquas infecerunt; illas ergo primo, deinde duas puniam.

Secundo et aptius Jacob hic significat decem tribus, Israel duas: Jacob enim prius et commune fuit nomen primi patriarchae decem tribuum: Israel vero posterius et excellentius ejusdem fuit nomen, quod ab angelo, dum cum vinceret, adeptus est. Israel enim idem est quod dominans Deo: hinc significat duas tribus, quae habebant urbem sanctam, templum et cultum Dei, ipsumque Deum intra se; unde ei quasi dominari videbantur. Sensus ergo est, q.d. Non tantum Jacob, id est decem tribus, sed et Israel, id est duae, puta Juda et Benjamin, quibus me meaque in peculium et quasi in dominium tradidi, a me desciverunt: ergo tam has quam illas puniam. Id ita esse patet ex explicatione quam subdit Propheta, dicens: Quod scelus Jacob, id est decem tribuum? nonne Samaria? q.d. Samaria, quae est metropolis decem tribuum, fuit origo et causa sceleris, id est idololatriae, caeteris urbibus decem tribuum, et quae excelsa Juda, id est duarum tribuum? nonne Jerusalem? Ecce quos immediate ante vocavit Israel, hic vocat Judam: Judas autem significat duas tribus: illae ergo hic vocantur Israel, et opponuntur Jacob, id est Samariae et decem tribubus, q.d. Jerusalem quae erat sedes regis, templi et Dei, eo derelicto, in excelsis montibus aedificavit altaria et sacella idolorum (quae proinde pariter Excelsa vocantur) eoque ad sacrificia cultumque idolorum invitavit omnes populares suos Judaeos, quod indignissimum est, summeque mihi injurium, ac longe magis quam idololatria Samariae, utpote quae carebat templo et Deo. Ita Theodoretus, Rupertus, Ribera, a Castro et alii.

Quod scelus Jacob, etc.? - Hebraice pro quod, est mi, id est quis. Unde Vatablus, Arias, Clarius et Pagninus vertunt: Quis fuit causa transgressionis Jacob? nonne Someron, id est Samaria? Et quis fuit causa excelsorum Juda? nonne Jerusalem? Vox quis notat reges et principes tam decem quam duarum tribuum, toti populo fuisse causam idololatriae. Sic enim Jeroboam, primus rex decem tribuum, eadem idola, puta vitulos aureos, colere compulit. Sic et duas tribus ad eadem colenda induxit Achaz, Manasses, et ante eos Salomon, q.d. Reges et principes, qui debebant populo esse duces religionis et sanctitatis, eidem se duces praebuerunt idololatriae et impietatis; dum in urbe regia, quo totus populus confluebat, erexerunt idola, eaque publice coluerunt, et populum ad eadem colenda verbo et exemplo pellexerunt. Unde Chaldaeus vertit: Ubinam scelus patrarunt domus Jacob? nonne in Samaria? et ubi peccaverunt domus Juda? nonne in Jerusalem?

Ita hoc saeculo in Anglia, Transylvania, Dania, Suecia, aliisque regnis et rebuspublicis vidimus causam schismatis et haeresis totius regni fuisse ipsos reges et principes a fide apostatantes, et heresin profitentes. Ex adverso Italiam, Hispaniam, Franciam, etc., in vera fide persistere, quia semper principes habuerunt catholicos et orthodoxos. A rege ergo pendet regni fides, vel infidelitas, pietas vel impietas, salus vel damnatio. Notent hoc principes, sciantque pii se magnam in coelis gloriam et coronam, eo quod suis subditis causa fuerint salutis, adepturos; impii vero in gehenna se non tantum sua, sed et omnia subditorum scelera, quorum causa exstiterunt, luituros. Hoc est quod graviter iisdem inculcat Sapiens cap. VI, 6: Horrende et cito apparebit vobis (Deus judex et vindex): quoniam judicium durissimum his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur, etc. Fortioribus autem fortior instat cruciatio.


Versus 6

6. ET PONAM SAMARIAM QUASI ACERVUM LAPIDUM, etc. - Primo, Samariae, utpote idololatriae principi, poenam intentat; deinde Jerusalem, quae Samariam in scelere secuta est. Dicit ergo se Samariam urbem muris, domibus et palatiis magnificam, iis succensis et dejectis, redacturum quoad domos quidem et palatia in acervum lapidum, urbem vero ipsam in agrum sive campum, e quo colliguntur lapides in acervum, ut in eo plantari possit vinea. Cum enim aliquo in loco vinea plantatur, prius ex eodem lapides elapidari, id est ejici et extra eum in cumulum colligi, solent, ne vites et vitium germinationem impediant. Apposite Samariam dicit vertendam in vineam, quia ipsa sita erat in monte vitifero, ac, antequam aedificaretur in urbem, fuerat vinea: in montibus enim ob reverberationem radiorum solis plantari solent vineae, juxta illud: Bacchus amat colles. Sensus ergo est, q.d. Evertam Samariam, adeo ut ipse locus sive mons vitibus conseratur, fiatque vinea; ipsa vero superba Samariae aedificia et muros per Chaldaeos detraham, et evertam usque ad fundamenta, adeo ut eorum lapides dejiciantur et devolvantur in vallem subjectam, ibique in acervum accumulentur. Ita Theodoretus, Chaldaeus, Vatablus, Arias et alii.

Nota: Pro acervum lapidum Septuaginta vertunt, oporophylakion, id est pomorum custodiam: Ponam inquiunt, Samariam in pomorum custodiam, id est redigam eam in tugurium, quod in pomariis ex arundinibus vel stramine aut sarmentis erigi solet, ut in eo custos vigilet et excubet, ne fures poma fructusque furentur; quod proinde, fructibus collectis, evertitur vel comburitur, q.d. Pari modo per Assyrios Samariam magnificam et splendidam redigam quasi in antrum custodis, ut de amplissima urbe parvum tuguriolum vix remaneat, ait S. Hieronymus ad Suniam et Fretellam, in Correct. Psalmorum; quod deinde omnibus civibus et spoliis collectis et eductis, per eosdem evertam et comburam.

Simili modo de Jerusalem, sed plana et campestri a Chaldaeis evertenda, ait Michaeus cap. III, 12: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa sylvarum.

Duo ergo hic significat Propheta: primo, Samariam diruendam usque ad lapidum acervum; deinde secundo, hos lapides dejiciendos in convallem urbi subjectam, ut in ipsa urbe et monte jam elapidato plantentur vineae. Id ita esse patet ex hebraeo textu, qui sic habet: Et ponam Samariam in acervum agri, in plantationem vineae, et impellam in vallem lapides ejus, q.d. Efficiam ut aedes Samariae corruant, fiantque acervus lapidum, qui ejiciantur in vallem, ad hoc ut vineae plantentur in loco et monte, ubi nunc est Samaria. Ita Pagninus, Vatablus, Arias et alii; quin et Septuaginta: Ponam, inquiunt, Samariam in pomorum custodiam, in agro et plantatione vineae; et Chaldaeus: Ponam Samariam in acervos agrorum, domum desertam, in plantationes vineae. Id ita factum esse ex hoc loco liquet, licet id in libris Regum non enarretur; insinuatur tamen. Nam IV Reg. XVII, 24, dicitur quod rex Assyriorum de Babylone traduxerit Cuthaeos: Et collocavit eos, ait, in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus. Ubi nota, non dicit: Habitaverunt in civitate, sed, in civitatibus Samariae, et possederunt Samariam, q.d. Cuthaei non tam habitaverunt in urbe Samariae, utpote jam eversa, et in agrum redacta, quam in civitatibus ei olim subjectis. Fateor tamen aliquos vel ut cives, vel ut colonos habitasse in loco urbis: nam et postea urbs ipsa reaedificata est, utpote quam Hyrcanus postea diu obsedit, et tandem expugnavit soloque aequavit, teste Josepho lib. XIII Antiquit. XVII.

Secundo, alii, praecise sumentes verba nostrae Latinae versionis, putant Prophetam his verbis non duo jam dicta, sed unum duntaxat; prius scilicet, quod Samaria redigenda sit in acervum lapidum, significare, ut sensus sit, q.d. Efficiam ut ex tanta urbe non maneat nisi acervus lapidum, similis illi qui fit ex vinea elapidata: nam cum plantatur vinea, locum elapidamus, et lapides extra illam in locum aliquem ejicimus, et coacervamus temere congestos: quae structura (ut ait Rupertus) cum caemento et calce careat, infirma est; nec lapis haeret lapidi: quare convenit optime Samariae, quae semper dissensit a Sione, et ipsa quoque intestinis dissidiis aestuans, gaudebat mutatione et interfectione regum suorum, inquit Delrio, adagio 986. Sic fere et S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Lyranus, Ribera. Hic sensus verus est, sed partialis tantum: prior ergo plenus est et perfectus, eumque exigunt Hebraea, Chaldaeus et Septuaginta, quibus facile est Latinam versionem, exponendo eo modo quem paulo ante recensui, adaptare.

Fundamenta ejus revelabo, - diruendo scilicet muros et aedes Samariae usque ad fundamenta: tunc enim necesse est fundamenta detegi et revelari. Est metalepsis.


Versus 7

7. ET OMNIA SCULPTILIA (idola quae nunc fingi, nunc dolari, nunc malleari, malleoque efformari, nunc fundi, nunc pingi, nunc sculpi solebant, idque saepius: unde vocantur sculptilia) EJUS CONCIDENTUR - ab Assyriis, tum ut rapiant aurum, argentum, aes, etc., ex quo conflata vel sculpta sunt idola; tum quia Gentiles hostium suorum deos, pariter hostes suos aestimabant, et ut hostes concidebant.

ET OMNES MERCEDES EJUS COMBURENTUR IGNE. - Nota: Idololatriam vocat, fornicationem; idololatras, meretrices, amasios, ipsa idola; merces seu quaestus ex meretricio sunt fruges, opes et commoda, puta copia tritici, vini, lactis, mellis, etc., quae Samaritae aliique idololatrae se a suis idolis percipere jactabant, aut quae ex commercio et amicitia Chaldaeorum et aliarum gentium idololatrarum percipiebant, juxta illud Osee II, 5: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, etc. Et vers. 12: Corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei. Sensus ergo est, q.d. Omnes, id est pleraeque omnes (nam aliquae igni superstites remanserunt) mercedes, id est fruges et opes quas vel ab idolis, vel ab idololatris recipiebat meretrix, id est idolorum cultrix Samaria, comburentur ab ejus hostibus Assyriis. Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo et Lyranus. Rursum comburentur igne, partim proprio, partim metaphorico, hoc est diripientur, auferentur, perdentur. Igne enim in Scriptura significatur omnis vastitas, et supplicii acerbitas. Unde sequitur: Ad mercedes meretricis revertentur. Ita Sanchez.

Minus congrue Theodoretus, Vatablus, Arias et Clarius per mercedes accipiunt oblationes, et dona ab idololatris oblata idolis, ad ea vel fabricanda, vel vestienda et ornanda. Mercedes enim solent dari meretricibus ab amasiis, non vice versa amasiis a meretricibus. Meretrices autem hic sunt idolatrae, amasii vero ipsa idola; nisi quis dicat tantam fuisse impudicitiam harum meretricum, ut ipsae pretium sceleris amasiis darent, non acciperent. Hoc est enim quod Hierosolymae improperat Ezechiel cap. XVI, 33: Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum (id est idololatrandum) tecum. Verum hoc inusitatum fuit et insolitum, ideoque illud exprimit Ezechiel; hic vero cum id non exprimat Michaeus, locum habere non videtur: mercedes ergo solitas ipse intelligit, quas scilicet meretrices accipiunt ab amasiis, id est idololatrae a suis idolis; non vero eas, quas iis dant.

QUIA DE MERCEDIBUS MERETRICIS CONGREGATA SUNT (non idola, sed bona et opes Samariae. Unde Hebraeus, Septuaginta, Pagninus et Vatablus habent: Quia de mercede meretricis congregavit ea quae habet, puta suas opes) et (id est idcirco) usque ad mercedem meretricis revertentur, - q.d. Quia Samaria meretrix, id est cultrix idolorum, putat se ab iis pro hocce suo cultu recepisse suas fruges et opes, idcirco efficiam ut illae pariter ad meretrices, id est ad Assyrios idolorum cultores, ut vertit Chaldaeus, qui vastabunt Samariam, transferantur et redeant, qui eas uti idololatriae mercedes, suis idolis acceptas referant et consecrent.

Alludit, primo, ad priscas meretrices, quae primitias turpis sui lucri Veneri, meretricum deae et principi, consecrabant, uti de Babyloniis docent Herodotus lib. I, et Clemens Alexandrinus, Adhort. ad Gentes; de Cypriis Arnobius, lib. V Contra Gentes; de Phoenicibus S. Augustinus lib. III De Civit. X: Tres, ait, Veneres: una virginum, quae etiam Vesta est; alia conjugatarum; alia meretricum, cui etiam Phoenices donum dabant de prostitutione filiarum, antequam jungerent eas viris. Idem docet Baruch cap. VI, 42 et 43. Rursum olim deorum et templorum donaria meretricibus fuisse data docet ibidem Baruch, vers. 10: Dant, inquit, et ex ipso (auro deorum) prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos. Idem docet Ezechiel cap. XXIII, 42: Posuerunt, ait, armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. Idem testatur Athenaeus lib. XIII, cap. XXVIII. Porro non solum mercedes meretricum olim diis oblatas fuisse, sed etiam ex iis idola deosque esse fabricatos testatur Arnobius lib. VI Contra Gentes. Vide hic idololatrarum et daemonum obscenitatem et turpitudinem. Recte enim Tertullianus lib. De Habitu mulieris: Nullius, ait, rei turpis merces decora est.

Alludit, secundo, ad opes meretricum ex meretricatu collectas, ex quibus illae nunquam ditescunt, sed semper manent misellae et pauperes; vel quia sunt prodigae in epulis et vestitu, resque suas turpiter partas in luxu consumunt; vel quia illas iisdem spoliant amasii, vel aliae meretrices: omnes enim sua quaerunt lucra, idque subinde per fas et nefas; praesertim luxuriosi, qui jam justitiam et conscientiam prodegerunt; vel quia morientes suis filiabus, aut cognatis quasi haeredibus, quae pariter meretrices sunt, bona turpiter parta relinquunt. Dicit ergo, sicut bona meretricum vadunt ad meretrices, ita bona Samariae meretricis, id est idololatrae, ibunt ad meretricem Niniven, quia Assyrii idololatrae spoliabunt Samaritas pariter idololatras suis bonis.

Hic verum est proverbium: Male parta, male dilabuntur. Et illud: Salis onus unde venerat, illuc abiit; quod adagium natum est ab eventu. Negotiator enim quidam navem onustam sale vehebat: nautis dormientibus influxu aquae marinae sentina vehementer adaucta, et salem universum solvit ac corrupit, et navem ipsam demersit, itaque sal, quod ex aqua marina natum fuerat, in eamdem denuo liquefactum rediit. Vere Hesiodus monet: Ne male lucreris, mala lucra aequalia damnis. Discant hoc ab ethnico christiani, lucrum non esse quod jactura bonae mentis comparatur; neque quidquam esse utile, quod non sit honestum: dispendio enim est fraude quaesitum lucrum. Et turpe lucrum adducit infortunium. Atque, ut ait Pindarus in Isthmiis: Quod praeter justum dulce est, exitum habet amarissimum.

Quocirca haec lucra a suo templo ejusque oblationibus quasi eo indigna repulit Deus, Deut. XXIII, 18: Non offeres, inquit, mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. Idem fuit sensus gentilium Romanorum. Cum enim Flora (ex cujus nomine etiamnum Romae campus Florae nuncupatur), nobilis meretrix, ex arte meretricia magnas opes comparasset, ac populum Romanum scripsisset haeredem ea lege, ut ejus dies natalis quotannis celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia, senatui id turpe et flagitiosum visum est. Quocirca ut pudendae rei quaedam dignitas quasi velum daretur, finxerunt Floram esse deam quae floribus praesit, eamque oportere placari, ut arbores, vites frugesque bene prospereque florescerent. Ita Varro lib. I De Re rustica, cap. XXIII, et Plinius, lib. XVIII, cap. XXIX.


Versus 8

8. SUPER HOC PLANGAM, ET ULULABO: VADAM SPOLIATUS ET NUDUS, - ut hoc habitu lamentabili et desperabundo, tum tester intimum dolorem animi quem concipio ex vastatione Samariae; tum reipsa significem et repraesentem quod Samaritae simili modo ab hostibus Assyriis spoliandi sint, ac nudi vel seminudi ducendi sint in captivitatem: eadem de causa Isaias incessit nudus et discalceatus per Jerusalem, uti dixi Isaiae cap. XX; tum denique ut indicem plagam Samariae fore maximam, quae usque ad portas Jerusalem perveniat, uti mox dicam. Quocirca Septuaginta et Chaldaeus haec vertentes per tertiam personam, ipsi Samariae attribuunt, quia ejus personam induit hic Propheta. Sic enim habent Septuaginta: Propter hoc planget (Samaria) et lamentabitur, ibit discalceata et nuda: faciet planctum quasi draconum, et luctum quasi filiarum Sirenum. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Lyranus, Arias, Vatablus et alii.

Addunt aliqui, spoliatus, scilicet tam mente quam veste, q.d. Tanta erit clades Samariae, tantumque eam apprehendo et pondero, ut videar emotae mentis, et mente captus; ideoque veste me spolio, et quasi insanus huc illucque discurro plorans et ejulans. Denique S. Hieronymus putat haec dici ex persona Dei, quasi ejus vicem hic subeat Propheta, ostendatque quam Deus doleat de populi sui clade, quamque invitus eam immittat vel permittat: quod sane miram Dei clementiam et charitatem anthropopathos significat et commendat. Verum verius et magis genuinum est haec ex ipsius Michaeae persona dici, uti paulo ante explicui.

NUDUS, - puta discissis vestibus, uti fiebat in luctu, lacer, posita veste extima et honorata. Sic pannosum et lacerum vocamus nudum per auxesin, quia est seminudus.

FACIAM PLANCTUM VELUT DRACONUM. - Tradunt physici, ait S. Hieronymus, dracones certare et duellare cum elephantis, et, si ab iis vincantur, terribili sono personare. Draco enim, cum sit calidissimus, sitit elephantis sanguinem, qui frigidissimus est, soletque aestu torrente, cum tantae sit magnitudinis, totum ejus sanguinem ebibere, si eum vincat: unde fit elephantes ab eis ebibi, siccatosque concidere, qui ruentes dracones sanguine jam ebrios et turgidos, mole sua opprimunt, coguntque hostes suos secum emori, tumque dracones magnas et lamentabiles voces emittunt. Ita Solinus cap. XXXVIII Polyhist., et Plinius lib. VIII, cap. XLI. Et hoc est quod ait hic Propheta: Faciam planctum quasi draconum.

Ita S. Hieronymus, Remigius et Rupertus. Addit Rupertus hac phrasi significari planctum inutilem, quem scilicet etsi Samaritae audiant, nemo tamen misericordia tangatur; sicut nullus condolet draconi plangenti. Ex adverso Palacius, citans Albertum, Solinum et Plinium, scribit voces has draconum tantas esse, tamque vicinos consternare, ut qui illas audiunt, emoriantur. Verum hoc fabulosum videtur.

ET LUCTUM QUASI STRUTHIONUM. - Hebraice, quasi filiarum struthionis; struthiones enim feminae magis quam mares clamosae, magis quoque lugubrem edunt vocem, praesertim cum pullos alunt et perdunt. Tigurina, ut juvenes struthiones. Pulli enim struthionum quasi a parente derelicti, imo contempti, ut ait Job cap. XXXIX, 14, et Jeremias, Thren. IV, 3, miserabiliter ejulant, uti faciunt et pulli corvorum a parentibus nido ejecti, de quibus Psalm. CXLVII, 9: Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.

Rursum scribit Aelianus lib. XXIV, cap. VII, XIX et XX, struthionem feminam valde amantem esse pullorum, ac habere carnes prae mare gustui suaviores; quocirca venatores, ut eam capiant, solere circa nidum ferrea hastilia defigere, quibus in nidum transilire volens, mater sese induit, occiditur et capitur; tumque flebiliter stridet et luget: unde struthio hebraice vocatur iaana a luctu, a radice ana, id est afflictus est, oppressus est, indoluit, ingemuit.

Dices: Si struthio est adeo filiorum amans, quomodo ergo hic, et Thren. IV, 3, vocatur in eos crudelis? Respondent aliqui patrem esse crudelem, matrem vero benignam in filios. Melius alii respondent matrem vocari crudelem: primo, quod ova quae posuit, incubando non fovet, tum quia, ut ait Plinius lib. X, cap. LIV, in pectore et ventre calva est et implumis: sine plumis autem nequit fovere, calefacere et vivificare ova; ergo ea soli et arenae calefacienda relinquit: unde Dei providentia in calidissimis tantum regionibus, Syria scilicet et Arabia, struthiones inveniuntur; tum ne mole corporis ova frangat: est enim magnitudine cameli, atque altitudine, collo et cruribus camelum refert; unde struthio camelus vocatur, inquit Diodorus Siculus lib. III. Secundo, quia pullos non pascit, eo quod natura aliter providerit: id enim expresse ait Job cap. XXXIX, 14, et Thren. cap. IV, 3; alia tamen amoris materni signa pullis exhibet. Ita ex Aeliano, Plinio, Oppiano, Olympiodoro et aliis, Pineda in Job cap. XXXIX. Denique Franciscus Valesius lib. Sacrae Philos. cap. LV, asserit illa quae Aelianus et alii gentiles scribunt de struthionum amore erga pullos, esse fabulosa et falsa, quia repugnant S. Scripturae locis jam citatis, quibus in eos dicuntur esse crudeles.

Perperam R. David vertit: Faciam luctum quasi filiarum ulularum. Hebraeum enim iaana, nusquam ululas, sed struthiones significat. Septuaginta vertunt: Faciam luctum quasi filiarum Sirenum. Alludunt ad fabulam Sirenum, ait Theodoretus. Fingunt enim poetae Sirenes partim virgines fuisse, partim volucres Acheloi fluminis et Calliopes Musae filias. Harum una voce, altera tibiis, alia lyra canebat; et primo juxta Pelorum, postea in Caphareis insulis habitaverunt, quae illectos suo cantu in naufragia deducebant. Secundum veritatem meretrices fuerunt, quae transeuntes illiciebant ad sui amorem, et amore captos spoliabant: unde fictae sunt illis inferre naufragium, quia eos deducebant ad egestatem, ut bonorum, et sanitatis, saepe etiam vitae, naufragium facerent: has Ulysses contemnendo, et aures obturando ne eorum cantu illiceretur, deduxit ad mortem. Ita Servius in illud Aeneid. V: Jamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat, Difficiles quondam multorumque ossibus albos.

Unde Siren vel Sirena dicta est ab eleuv, quod comedere et retinere significat; vel a sora, id est catena, eo quod Sirenes fuerint vinculum et catena libidinis. Quocirca S. Hieronymus mystice per Sirenes earumque cantum accipit haereticos eorumque eloquia: Dulcia enim sunt, ait, haereticorum carmina, et dulci voce populum decipientia; nec potest eorum cantica praeterire, nisi qui obturaverit aurem suam, et quasi surdus evaserit, uti fecit sapiens Ulysses.

Dices: Hic erat cantus Sirenum, non luctus. Respondeo: Sirenes, aeque ac praeficae, uti sciebant canere, ita sciebant et lugere ac plangere: sicut etiamnum meretrices norunt artem utramque, et amasios subinde magis plangendo, quam canendo detinent, ne se deserant, et amores inchoatos abrumpant. Propheta ergo, ex affectu in cives suos, se quasi transformat in Sirenem; ut eis nunc blandiendo, et suavissime concinendo; nunc miserabiliter lugendo et lamentando in animos eorum influat, eosque moveat ad poenitentiam. Qui enim animas vult convertere, Siren sit oportet instar S. Pauli dicentis: Filioli mei quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis; vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis, Galat. IV, 19. Aliter S. Cyrillus: ipse enim per Sirenes accipit passeres marinos, vel philomelas, quae, raptis ovis vel pullis, lugubre melos fundunt, cum alias suavissime canant instar Sirenum.


Versus 9

9. Quia desperata est plaga ejus (Samariae plagam vocat stragem illatam ab Assyriis, indeque nascentem famem et pestilentiam), quia venit USQUE AD JUDAM, TETIGIT PORTAM POPULI MEI USQUE AD JERUSALEM. - Nam excisa Samaria anno 6 Ezechiae a Salmanasare rege Assyriorum, mox anno 14 Ezechiae, Sennacherib, qui successit Salmanasari, ut proserpens et ulterius progrediens, venit in Judaeam, multasque urbes cepit, ipsamque Jerusalem obsedit, sed ibidem ab angelo caesus est, IV Reg. XVIII et XIX. Ita S. Hieronymus et Theodoretus.


Versus 10

10. IN GETH NOLITE ANNUNTIARE, LACRYMIS NE PLORETIS, - ne scilicet Gethaei aliique Philistini hostes vestri videant vestram cladem et dolorem, indeque laetentur et exsultent. Sic David, occiso Saule, ait: Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philistiim, ne exsultent filiae incircumcisorum, II Regum, cap. 1, 20. Septuaginta vertunt: Qui in Geth, nolite magnificare: qui in Bachim, nolite reaedificare ex domo derisum. Retinent enim Hebraea Bachim, quasi nomen proprium, quod caeteri omnes interpretes transferunt fletum, ait S. Hieronymus. Pro Bachim perperam, ut videtur, Theodoretus et alii legunt Enakim, quasi Gethaei ex Enac gigante sint procreati: unde Goliath quem occidit David gigas fuit et Gethaeus.

IN DOMO PULVERIS PULVERE VOS CONSPERGITE. - Pro pulveris hebraice est aphra, quod dupliciter potest accipi: primo, ut appellativum significans pulverem; secundo, ut proprium nomen urbis in tribu Benjamin, Josue XVIII, 23, vel alterius in tribu Manasse, quae latine dicitur Ephra (Hebraeum enim Ephra idem est quod Aphra), fuitque civitas Gedeonis, in qua ipse habitavit et sepultus est, ubi et accepit signum victoriae contra Madian in vellere, Judic. VI, 11. Utroque modo hic accipi potest.

Primo, appellative, q.d. O Samaria, cum urbibus tibi subjectis, tu jam non tam Samaria, id est custodia, vocanda es, quam Aphra, id est pulvis; quia brevi ab Assyriis in cinerem et pulverem redigeris: luge ergo, et pulvere te consperge. Ecce in spiritu video te in pulverem redactam; inter ruinas ergo pulveris pulvere te involve: vos ergo, o Samaritae, nolite plangere vestram cladem apud Gethaeos aliosque Philistinos, qui vos irridebunt, sed domi privatim pulvere domorum vestrarum in pulverem redactarum vos aspergite; quia reipsa vel inviti earum pulvere, dum dejicientur, mox aspergemini. Ita ex Septuaginta et Chaldaeo S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Albertus, Lyranus, Emmanuel et alii; unde Septuaginta vertunt: Terra, aspergite derisum vestrum, licet alii legant, in derisum; Syrus vertit, in domibus collectionis residui (id est in areis, ubi residuum tritici cum paleis et terrae pulvere miscetur), conspergite vos pulvere, q.d. In areis arenis vos conspergite.

Secundo, Aphra, id est pulvis, hic ut nomen urbis Samariae subjectae proprium accipiunt Hebraei, S. Hieronymus in textu Commentarii, Arias, Clarius, Vatablus, Mariana et Pagninus, qui vertunt: Propter domos Aphra in pulvere voluta, vel involve teipsam. Hebraeum enim palas significat volutare, involvere. Unde et Biblia Latina Romana to Pulveris, uti et sequens, Pulchra, scribunt littera majuscula, quasi nomen proprium; ut sensus sit, q.d. Non est, o Samaritae, quod in Geth ad plangendum abeatis, ite potius ad vestram urbem Aphra: illa juxta nomen suum monebit vos luctus et pulveris, eumque vobis suggeret, ut illo vos conspergatis. In Aphra ergo aphra, id est pulverem vobis injicite; imo pulvere vos obruite, quia Aphra aeque ac Samaria pulvere ab hostibus obruenda, imo in pulverem convertenda est.

Simili paronomasia apposite quis diceret: O Lutetia, ob peccata tua et clades tibi imminentes, luto te asperge. O Lima in America, limo te conspurca. O Sinae, cinere vos opplete. O Africa, in arca arenam tuam tibi affrica.

Nota, pro consperge, in Hebraeo est duplex lectio. Alii enim legunt hitpallasi, id est conspergere, vel consperge te. Alii legunt hitpallasti, id est conspersi me, involvi me pulvere, ut Propheta sustineat hic typum Christi, qui in domo pulveris, id est utero Virginis, pulveri nostro se involvit, ait Mariana. Unde Allegorice, Christus in domo pulveris, puta in terra, in utero Virginis, pulvere mortalitatis nostrae se conspersit; imo pulverem hunc induit, quasi poenitentiam pro peccatis nostris acturus. Nam domus pulveris est terra, in qua ob peccatum Adae ad mortem damnati degimus: item corpus hoc mortale, eadem de causa brevi in pulverem redigendum. Ad haec Ecclesia, quae quasi domus poenitentiae in die Cinerum pulvere nos aspergit, ut nos nostrae sortis et mortis memores reddat, et a carnalibus deliciis avocatos ad coelestia transferat. Tunc ergo recte dicat concionator fidelibus: In die et in domo cineris et pulveris, cinere et pulvere vos aspergite.

Hinc Tropologice, o Adam adama, id est, o homo humo, in aphra, id est in terra, ob peccata te asperge; nam terra et humus es, et in terram reverteris. Pulvis et umbra sumus. Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Quia ergo in terra et pulvere degis, ubi, ut ait S. Leo serm. 4 De Quadrag., necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere. Hinc in Quadragesima, imo singulis hebdomadibus, imo quotidie vespere dum vadis cubitum in incertum, nesciens an sequens mane sis visurus, sed ipsa nocte suffocandus et moriturus, uti multis contigit, et etiamnum contingit, conscientiam examinans, quasi coram judice illa nocte compariturus, pulvere te consperge. Imitare Davidem dicentem: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo, Psalm. VI, 7. Et: Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, a facie irae et indignationis tuae, quia elevans allisisti me, Psalm. CI, 10. Imitare amicos Job, qui videntes ejus afflictionem, exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum. Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, Job II, 12. Imitare Jeremiam dicentem, Thren. III, 16: Fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere; et vers. 29: Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes; et cap. II, 10: Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion: consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis, abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.


Versus 11

11. ET TRANSITE VOBIS (hebraice, transi vobis, id est tibi, tuisque civibus, id est vobis. Est enallage numeri: et to vobis vel elegantiae, vel emphasis causa ad majus pathos additur) HABITATIO PULCHRA. - Hebraice, habitatrix Sappir. To Sappir, aeque ut Aphra, accipi potest dupliciter: primo, quasi appellativum, significans pulchra, ut sit epitheton Samariae. Haec enim in amoeno monte sita, exterius pulcherrimos hortos et campos, interius pulcherrima palatia, domos, turres, plateas et muros suos, uti caudam suam ocellatam circumspicit pavo, circumspiciebat, q.d. Vos, o Samaritae, transite (id est brevi transibitis) captivi in terram hostilem; vos, inquam, o habitatrix Sappir, id est pulchrae; hoc est, vos, o incolae pulchrae et elegantis Samariae. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus et alii. Unde Chaldaeus vertit: Transite vobis qui habitatis in pulchritudine, discoopertis verendis nudi et pudifacti; Arabicus: Fac tibi habitationem pulchram; Syrus, Fac tibi, habitatrix, quod pulchrum est, quod sit pulchrum.

Secundo, Sappir, ut nomen proprium urbis accipiunt Clarius, Pagninus, Mariana et Vatablus; unde vertunt: Transi, id est abi cum tua metropoli in captivitatem, quae habitas in Sappir, jam non sappir, id est pulchra, sed foeda et nuda, ideoque confusa ignominia, q.d. Jactabas, o urbs Sappir, te pulchram et sapphirinam, et ecce tota conspurcata es, et lutea. Sic ex adverso gloriabatur Augustus Caesar, teste Suetonio, quod invenisset Romam lateritiam, et relinqueret moream. Sic primariis Italiae urbibus singulis singula haec dantur elogia: Fiorenza bella, Venetia ricca, Neapoli gentile, Milano grande, Bologna grassa, Ferrara civile, Genoa altiera, Perugia sanguigna, Mantoa gloriosa, Rimini buona, Luca industriosa, Roma santa. Florentia ergo est Sappir, id est bella et pulchra. Sic Carolus V de Belgio dicere solebat opes suas esse in Flandria, delicias in Brabantia, nobilitatem in Hannonia, vires in Arthesia. Et de Brabantiae urbibus: Mechlinia pulchra, Antuerpia dives, Lovanium sapiens, Bruxella nobilis; Sappir ergo idem significat quod Ninive, id est speciosa et pulchra.

Quaeres, quaenam urbs est Sappir? nam hoc nomen alibi non invenitur. Respondeo, Sappir (ut patet ex radice et scriptura hebraica) idem esse quod Saphora, vel Saphorme, vel Sephoris, vel Sephoron (haec enim omnia sunt idem) quae Hegesippo et S. Hieronymo est Diocaesarea. De qua sic Adrichomius in Descript. Terrae sanctae: Urbs est opulenta et totius Galilaeae maxima, in meditullio regionis tutissimo loco sita; arce, portis, moenibus murisque firmissimis munita, et habens circa se vicos plurimos. (Annon haec erat Sappir pulchra?) Natalis, ut putatur, locus B. Joachim atque Annae, Deiparae Virginis parentum. Hanc Gabinius unam ex Judaeorum curiis esse voluit: eamdem Varus cepit, et venditis sub hasta incolis, incendio absumpsit: Herodes autem totius gentis caput et defensaculum fecit. Videtur quondam cathedralem habuisse ecclesiam. Nam Tyrius in Catalogo Pontificum suffraganeorum Antiochenae Ecclesiae, inter Episcopatus Seleuciae Diocaesaream secundo nominat loco.

CONFUSA IGNOMINIA: NON EST EGRESSA QUAE HABITAT IN EXITU. - Hebraice, quae habitat in Saanan. Rursum Saanan accipi potest vel ut nomen proprium urbis, ut sit eadem cum Sanan, quae fuit urbs tribus Judae, Josue cap. XV, 37; vel potius eadem cum Sennim, vel Saananim vel Sennanim, quae fuit urbs in tribu Nephtalim, subjecta Samariae, ut patet Josue XIX, 33; Judic. IV, 11. Ita Septuaginta, Chaldaeus, Vatablus, Pagninus, Emmanuel, Mariana et Clarius. Unde et Biblia Plantina to In exitu scribunt majuscula I, quasi sit nomen proprium; vel ut appellativum. Saanan enim hebraice significat exitum, a radice iatsa, id est exivit; vel a radice tsaan, id est translatus est: litterae enim ain et aleph, quia gutturales, subinde commutantur. Symmachus vertit, abundantiam; sic enim habet: Non est egressa (in captivitatem), quae habitat in abundantia, quasi tsanan per tsade, sit idem quod saanan per schin. Unde Interpretes utrumque vertunt, Saanan; nam tsade et schin sunt litterae commutabiles. Unde prius tsachac idem est quod sachac, id est risit. Septuaginta pro Saanan habent Sennaar, mendose ut videtur; nisi dicas Sennaar, id est Babylonem, ab eis vocari Saanan, quia opibus, luxu et pompis abundabat.

Si accipias Saanan ut appellativum, sensus erit: O Samaria, quae habitas in saanan, id est in rerum omnium copia et abundantia, ideoque insolescis et protervis. Rursum in saanan, id est in exitu, id est in fine Terrae sanctae, q.d. Quae es limes Chananaeas, proxima hostibus, primaque Assyriis venientibus occurris, repete verbum transite quod praecessit, vel, ut hebraice est, transi, q.d. Transi in captivitatem, tam tu, o habitatio Sappir, id est pulchra, quam tu, o habitatio Saanan, id est in exitu, quae hactenus non est egressa, nec transiit in captivitatem: sed jam eo egredietur et transibit, vel certe, ut S. Hieronymus: Non est, inquit, egressa, quae habitat in exitu vel in abundantia (puta Samaria) propria voluntate, sed vi ducta est in Assyrios.

Sensus est: Ne putes, o Samaria, te captam a Teglatphalasar, qui, IV Reg. XV, 29, aliquos ex te cepit, quasi tunc omnem poenam tuis sceleribus debitam persolveris, nihilque amplius tibi luendum restet. Si id putas, falleris: nam ille te tantum rasit superficie tenus, non vero te abduxit: necdum ergo egressa es, egredi debes, et abducenda es in Assyrios tota, ita ut nemo ex te, vel vix ullus in Samaria supersit. Ita S. Hieronymus, Remigius et Lyranus.

Aliter Rupertus et Arias: ipsi enim haec accipiunt de Jerusalem, non de Samaria, q.d. O Jerusalem, quae habitas in saanan, id est in copia et luxu rerum omnium, ita secura ut etiam visa clade vicinae Samariae, ad eam vel levandam, vel plangendam, vel consolandam non exieris, sed domi voluptatibus indulgens et immersa manseris, putans eas tibi fore firmas et perpetuas, nec aliquem te ab iis posse abducere et avellere: tu, inquam, o Jerusalem, egredere pariter in Babylonem, ac disce tuam Saanan non fuisse saanan, id est securam et firmam, sed te habitasse in saanan, id est in exitu, id est in via qua abduceris in Babylonem vicinam hosti, vicinam captivitati.

Si, secundo, Saanan accipias ut nomen proprium, similis erit sensus illi quem jam dedi, q.d. O Saanan, civitas felix, hactenus fuisti saanan, id est abundans opibus et luxu, sed non fuisti saanan, id est egressa; jam quasi Saanan egredieris cum tua matre et metropoli Samaria, ex patria in exsilium, ex libertate in servitutem, ex copia ad inopiam, ex vita ad mortem. Unde Chaldaeus vertit: Non exierunt salvi de habitatoribus Saanan. Perperam Syrus pro Saanan legit, Taneos; unde vertit: Confusa non fuisti, habitatrix Taneos, id est Aegypti, cujus olim metropolis erat Tanis, Psalm. LXXVII, 12.

Porro Pagninus, Vatablus et alii haec referunt ad sequentia, vertuntque hoc modo: Non est egressa habitatrix Saanan ad planctum Bethactsel urbis vicinae, sed jam egredietur ad captivitatem et ad planctum non alienum, sed suum. Melius Noster et Septuaginta, et Chaldaeus haec dividunt, et medio hypocolo dispungunt. Unde sequitur: PLANCTUM DOMUS VICINA (ita Romana: male ergo aliqui legunt, vicinae) ACCIPIET EX VOBIS, QUAE (male ergo aliqui legunt, qui) STETIT SIBIMET.

Pro Bethaetsel, domus vicina hebraice est Bethaetsel, quod aeque ut praecedentia accipi potest dupliciter: primo, ut nomen proprium loci, qui videtur vicinus fuisse urbi Saanan jam dictae, uti censent Theodoretus, Pagninus, Vatablus, Arias, Mariana et alii. Sensus est, q.d. Urbs Bethaetsel, quae est vicina urbi Saanan, ex ejus vastatione planctum accipiet, quia mox et ipsa vastabitur; ipsa, inquam, quae stetit sibimet, vel in se ipsa, id est confidens suae munitioni suisque viribus, diutius restitit hosti eam obsidenti; unde hostis eam capiens gravius eam affliget, ut damna tam longae obsidionis sarciat et compenset. Est synecdoche: ex parte enim intelligit totum, puta ex una urbe Bethaetsel totam provinciam Judaeae. Unde

Secundo, Bethaetsel accipi potest ut appellativum, significans idem quod domus vicina, et sic per eam intelligi potest Judaea, sive duae tribus, praesertim Jerusalem, q.d. Judaea et Jerusalem, quae est domus vicina Samariae, uti ex Samaria ob vicinitatem accepit idololatriam et culpam, ita et poenam ac excidium ab eadem accipiet. Jerusalem, inquam, quae paulo ante stetit sibi, hebraice emdate, id est in subsistentia sua, q.d. Quae in suo statu et robore, et, ut Chaldaeus vertit, elegantia stetit integra et intacta ab Assyriis, constans et invicta, dum verum Deum colebat, ab eoque protegebatur, cum tu, o Samaria, declinans ad idola, excidisti a tuo statu, et abducta es ab Assyriis. Hoc est quod dixit vers. 9: Desperata est plaga ejus, Samariae, quia venit usque ad Judam; et rursum dicet vers. 12: Descendit malum a Domino in portam Jerusalem. Ita S. Hieronymus cum suis sequacibus, Ribera et alii. Transit enim Propheta a clade Samariae ad cladem Jerusalem, quae Samariae erat vicina et affinis, ac quasi soror. Aliter recentiores, qui novam cudunt versionem; et varii varie; uti fit, dum a Vulgata recedunt, ut lector in iis nihil certi et solidi inveniat, sed animo semper vagetur et fluctuet.

Porro planctus et stragis hujus causam assignat Chaldaeus, dum paraphrastice ita vertit: Planctum vobis edite cum amaritudine, ob interfectos fortium vestrorum in domo profunda, propter domos desiderabiles vestras, quas violenter abstulistis, hanc ad illam adjungentes; ideo elegantia terrae vestrae tolletur a vobis. Vide Isaia V, 8.


Versus 12

12. QUIA INFIRMATA EST IN BONUM, - id est ad bonum, scilicet tum pietatis et virtutis, tum inde consequentis prosperitatis et praemii, q.d. Privata est bonis tam gratiae, quam naturae et facultatum.

QUAE HABITAT IN AMARITUDINIBUS; - Septuaginta: Quae habitat in doloribus; Hebraeus: Quae habitat in Maroth. Maroth est nomen urbis in Judaea, teste S. Hieronymo. Forte illa quae in tribu Juda ponitur, Josue XV, 58, et Mareth vocatur. Fuit et alia urbs Mara in tribu Manasse, apud quam Damasceni quondam castrametati sunt; de qua Tyrius, lib. XV Belli sacri, cap. VIII, et Adrichomius in Manasse. Rursum Maroth hebraice significat amaritudines. Unde Noster vertit: In amaritudinibus, majuscula I, ut significaret esse nomen proprium; sed ita ut ejus vis et energia consistat in appellativo, quod significat amaritudines. Perinde ac Leodii celebris est pons Amaricour, id est amari cordis, ita dictus quod in eo caesi sint cives a Carolo Audace, cum ipse per illum in urbem irrumpens, eam ferro flammaque vastavit. Hic ergo est Eburonum Maroth.

Itaque sensus est, q.d. Tu, o Maroth urbs, et tu, o Juda, Maroth urbis possessor et dominus, qui sub Ezechia rege pio, in bono pietatis aeque ac prosperitatis, puta in pace et rerum omnium affluentia felix laetusque vivebas, inde sensim ad vitia et idola dilapsus, amisisti cum bono pietatis bonum prosperitatis; et acquisivisti malum amaritudinis et adversitatis (hinc Theodoretus legit: Quis capit afferre dolores ei, quae habitare solita est in bonis? Quocirca jure vocari potes habitans in Maroth, id est in amaritudinibus, hoc est in peccatis, quibus Deum et conscientiam amaricasti (unde Symmachus vertit: Habitatio ad amaritudinem provocans), atque in poenis et suppliciis, quae corpus animumque tuum affligunt et amaricant.

Ex dictis patet, primo, Prophetam per elegantiam alludere ad urbes Judaeae dictas Maroth et Bethaetsel, aeque ac paulo ante allusit ad Aphra, Sappir et Saanan urbes Samariae; hae enim cum sua metropoli passae et vastatae sunt, sed per illas intelligere totam provinciam, per synecdochen. Simili enim modo Isaias, cap. XV, 2 et seq., describens vastationem provinciae Moab, dicit vastatas esse Medaba, Luit, Eleale, Segor, Nemrim, Gallim, Dibon, etc., quae sunt urbes Moab. Sic Jeremias, cap. XLVI, 14, praedicens vastationem Aegypti, dicit vastandam Memphim, Taphnim, Magdalum aliasque urbes Aegypti.

Patet, secundo, haec nomina Aphra, Sappir, Saanan, Bethaetsel, Maroth, esse propria urbium, sed Prophetam urgere horum nominum significata ad elegantiam et energiam; rursum haec nomina propria urbium adaptari toti provinciae in qua sunt, puta Samariae, vel Judaeae, sive Jerusalem. Sensus ergo plenus totius hujus loci a versu 41 usque ad vers. 43, hic est, q.d. Tu, o urbs, quae vocaris Aphra, id est pulvis, juxta nomen tuum pulvere te conspergere; tu, o urbs, quae vocaris Sappir, id est pulchra, transi ad squalorem captivitatis; tu, o urbs, quae vocaris Saanan, id est abundans vel egrediens, egredere in captivitatem. Pari modo tu, o Samaria regio, quae hasce et plures urbes complecteris, tu, inquam, es Aphra, id est pulvis; quia in pulverem mox ab Assyriis redigenda, in pulvere ergo te voluta: tu pariter, o Samaria, es Sappir, id est pulchra, sed deformanda et captivanda ab hoste; tu denique es Saanan, id est abundans et egressura ad hostes.

Haec de Samaria; sequentia spectant Judaeam et Jerusalem. Tu ergo, o urbs, quae vocaris Bethaetsel, id est domus vicina urbi Saanan, planctum ex ejus vastatione accipies; nam tua res agitur, paries cum proximus ardet. Tu quoque, o urbs, quae vocaris Maroth, id est amaritudines, dira et amara patieris ab hoste; quia ipse te tuaque omnia enervabit et infirmabit. Pari modo, o Judaea et Jerusalem, quae hasce urbes Bethaetsel et Maroth sub tuo dominio complecteris, tu es Bethaetsel, id est domus vicina Samariae; unde ex ejus vastatione vastationem et planctum accipies. Insuper tu es Maroth, quia amaras infirmitates et strages experieris. Summa ergo omnium sit, q.d. Tu, o Samaria, cum tuis urbibus, ac deinde tu, Judaea, cum tuis ab hoste vastabimini; clades enim Samariae ad vicinam Judaeam dimanabit. Patet ex sequentibus.

Tropologice, Aphra est mors, quae nos in pulverem resolvit; Saanan, id est exitus, est judicium, quod nos egredi facit, vel ad Maroth, id est amaram gehennam, vel ad Sappir, id est pulchrum coelum, vel ad Bethaetsel, id est purgatorium. Hoc enim est domus vicina quoad locum gehennae, quoad statum et merita coelo. Haec sunt quinque novissima cuique jugiter meditanda, quae proinde Propheta hic cuique ob oculos ponit, cujus verba facile est singulis applicare.

QUIA DESCENDIT MALUM A DOMINO IN PORTAM JERUSALEM. - Nam, ut ait S. Hieronymus, Sennacherib Assyrius, vastata Samaria, venit etiam ad Jerusalem, misitque Rabsacen qui Hierosolymitis insultaret, lib. IV Reg. cap. XVIII, vers. 17; Isaiae, cap. XXXVI, vers. 2.


Versus 13

Aliter vertunt Chaldaeus, Pagninus, Vatablus et Arias, nimirum: Junge currum ad equos velocissimos (vel ad dromades, qui sunt cameli velocissimi, indeque graece dicti sunt dromades, id est cursores), habitatriae Lachis, q.d. Fuga vobis consulite, fugite velocissime quadrigis vestris velocissimis, o habitatores Lachis; quia instat vobis hostis Sennacherib. Lachis enim erat urbs florentissima, equorum atque curruum copia et exercitatione nobilis, in quam ob vicinitatem et commercium, atque exercitationis stadium, idololatriae cultus primum ab Israelitis delatus, inde totam Judaeam corruperat. Est ironia et tacita irrisio, q.d. Tua, o Lachis, maxima et celeberrima equorum et quadrigarum frequentia, tua illa admiranda et stupenda exercitatio, et in arte equos quadrigasque agitandi dexteritas, nil tibi proderit ad hoc ut Assyrio resistas; quare suadeo ut ea utaris ad fugam, sed nec haec tibi proderit: non enim effugies; nam Assyrius te licet velocissime fugientem, comprehendet. Unde Chaldaeus vertit: Aptate quadrigas, projicite vos super veredos, qui habitatis Lachis.

In Hebraeo est pulchra paronomasia inter recheb, id est quadriga, et reches, id est dromedarius, quod Noster vertit, stuporis; et Lachis, id est ambulans ad Aethiopem, q.d. Tu, o Lachis, juxta nomen tuum ambulas ad Aethiopes, id est ad idola fuliginosa et atra, atrosque daemones quos colis; ambulas, inquam, placido et lento gressu: idcirco jam non eris Lachis, sed rachis sive reches, id est dromas stupende velox; et recheb, id est quadriga: quia instar quadrigae et dromadis velocissime conaberis fugere Assyrium: sed cogeris captiva celerrime currere in Assyriam.

Sic tropologice, qui lenti perstant in peccatis, cogentur praecipites abire in supplicium et in gehennam, ait a Castro.


Versus 14

14. PROPTEREA DABIT EMISSARIOS (Chaldaeus et Vatablus vertunt, munera) SUPER HAEREDITATEM GETH. - Hoc loco significari videtur (licet id alibi non legamus) quod cives Lachis adventante Sennacherib, timentes ejus obsidionem et excidium, coacti miserint emissarios, id est legatos, cum militum comitatu et muneribus, ad Geth urbem Philistinorum potentem, alias hostilem, qui ab ea peterent opem, sed frustra. Nam, ut sequitur, Maresa et Geth sunt domus Aczib, id est mendacii, et in deceptionem regibus Israel, quia nimirum utraque mendaciter promittens opem, eamque promissam non praestans, sed fallens, decepit, uti alias saepe reges Israel, ita nunc Judaeos et cives Lachis.

Nota: Pro super haereditatem Geth, hebraice est super, vel ad Maresa Geth. Unde videtur quod Maresa fuerit nomen proprium urbis subjunctae Geth et Gethaeis. Ita R. David, Pagninus et Vatablus; nam de ea subdit: Adhuc haeredem adducam tibi, quae habitas in Maresa; et quia Maresa hebraice significat haereditatem: hinc Noster vertit, haereditatem, ob allusionem quam mox explicabo. Urbs enim Maresa pertinebat ad Geth, ejusque erat quasi haereditas. Sensus ergo est, q.d. Lachis mittet legatos ad sibi vicinam Maresa, quae est haereditas et civitas Geth, ut ab ea opem petat contra Sennacherib.

Secundo et melius, S. Hieronymus et Ribera, q.d. Sennacherib ex Lachis mittet emissarios, id est milites volones et velites, in Maresa, id est in haereditates, agros et oppida Geth, ut ea depopulentur: eo quod ipsi nunc, uti alias saepe, instigarunt Israelitas, et cives Lachis, ad resistendum Assyriis, promittendo eis opem, quam non praestiterunt: ideoque fuerunt, et sunt domus mendacii. Unde sequitur:

Domus (hebraice batte, id est domus in plurali: unde Plantiniana legunt domos in accusativo, ut sit appositio, q.d. Super Maresa et Geth, super domos, inquam, mendacii: tales enim sunt Maresa et Geth) mendacii in deceptionem regibus ISRAEL: - scilicet fuerunt urbs Maresa et Geth, uti jam exposui. Hebraice est, domus aczib leachzab, id est domus mendacii ad mendacium, id est deceptionem regibus Israel.

Nota: Aczib fuit nomen proprium urbis in tribu Juda, Josue XV, 44. Unde de ea hic agi putant Chaldaeus, Vatablus et Pagninus. Sic enim vertit Chaldaeus: Domus Aczib tradentur populis propter peccata, quibus venerati sunt idola reges Israel; Pagninus: Domus Aczib erunt in mendacium regibus Israel. Quod Vatablus sic exponit, q.d. Aedes urbis munitissimae, quae erat in tribu Juda, nomine Aczib, quae erat instar arcium, fallent reges Israel, et frustrabuntur spe sua, q.d. Reges Israel, id est reges Juda, frustrabuntur spe sua cum descendent in Aczib, ut illic sint tuti contra hostes: quia civitas illa non poterit resistere hostibus; sed Aczib vere erit Aczib, id est mendacium, et mendax praesidium. Fuit et alia urbs nomine Achseph, vel Acziba, postea Ecdippa dicta, maritima et potens, non longe a Tyro, quam initio filii Aser expugnare non potuerunt, ut patet Judic. 1, 31. Verum melius S. Hieronymus et alii censent Maresa et Geth hic vocari domus Aczib, id est mendacii, quia fidem datam Israelitis fefellerunt; cum allusione tamen Aczib urbis, quae vere hoc nomine exstabat in Juda, q.d. Domus Aczib, id est mendacii, hoc est mendax et fallax, non jam erit urbs Judae, quae vocatur Aczib, sed erit Maresa et Geth. Sic Isaias Jerusalem vocat Sodomam, ob mores Sodomiticos, cap. 1, 10: Audite, ait, verbum Domini, principes Sodomorum, etc. Sic saepe Ezechiel et Prophetae Judaeos vocant Chetaeos, Chananaeos, Amorrhaeos, etc. De Maresa enim hic agi patet ex eo quod mox sequitur. Unde Syrus vertit: Domus vanitatis factae sunt in vanitatem regibus Israel; Arabicus: Domus deceptionis (erroris) factae sunt deceptio regibus Israel.


Versus 15

15. ADHUC HAEREDEM ADDUCAM TIBI QUAE HABITAS IN MARESA. - Michaeus hoc cap. plenus est allusionibus: in nominibus enim urbium propriis, eleganter, salse et acute alludit ad eorum significata: qua de causa Noster non ipsa nomina propria hebraica, sed eorum significata ponit. Sensus ergo est, q.d. Tu, o Maresa urbs, juxta nomen tuum fuisti haereditas dives tua, aeque ac Gethaeorum principum tuorum. At nunc alium haeredem tibi adducam, qui tua occupet et haereditet, scilicet hostem Assyrium; ut jam sis Maresa, id est haereditas, non tua, nec Gethaeorum, sed Assyriorum; eo quod tu Israelitas incitaveris, et vana spe lactaveris ad resistendum Assyriis.

In Hebraeo pulchra est paronomasia: Adducam iores le Maresca, id est adducam haeredem ad suam haereditatem. Porro Maresa haec non fuit Michaeae patria, uti aliqui opinantur; nam Maresa haec fuit in Geth Philistinorum, Michaeus autem fuit Judaeus: nisi dicas hanc Maresa esse illam quae tribui Judae fuit assignata a Josue cap. XV, 44, sed quam Gethaei per vim possederint, et Judae eripuerint. Verum S. Hieronymus et alii dicunt patriam Michaeae fuisse Morasthi distinctam a Maresa, uti dixi in Prooemio.

Ludit Michaeus in voce, aeque ac in re Maresa id est haereditas; sicut in eadem ludit Horatius, lib. II, satyr. II: Nos expulit ille: Illum aut nequities, aut vafri inscitia juris; Postremum expellet certe vivacior haeres.

Unde tropologice, domus Aczib, id est mendacii, est mundus, et omnis mundana haereditas, praesertim inique, vel per vim, aut fraudem acquisita: haec enim est Maresa Geth, id est haereditas torcularis, quo scilicet potentes premunt et opprimunt plebem et pauperes, sed postea sentient eam esse Achzib, id est domum mendacii. Quibus merito intonat Psaltes: Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Ita haeretici, pressi a catholicis, implorant opem Turcarum, sed postea sentiunt eam esse Achzib, id est mendacium; quia post victoriam Turca eos sibi subigit, eisque jugum Turcicum imponit; uti Budae et Hungariae avorum memoria accidisse scimus. Ita sagae, magi, aliique desperatae fortunae daemonem invocant, sed invocant Aczib, id est mendacium. Nam daemon ab eis animam et corpus extorquet, eosque in solidum mancipat. Ita multi sectantur aulam, ut honores et opes assequantur, sed post multos labores spe sua frustrati, deplorant se servisse tot annis in vanum domui Achzib. Filii hominum, ut quid toties hoc mendacium experti, non sapitis? Ut quid adhuc diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Spes omnes tuas reponas in principe, in praelato, in amico; moritur ille, vel tibi offenditur ob rem levem, ecce spes tua effusa in terram: ecce spes tua est Achzib, id est mendacium. Confidis in filiis, quod familiae tuae erunt bases et columnae; sed mox hunc rapit bellum, illum pestis, tertium furca, quartum hospitale, quintus degener est et rebellis: ecce confisus es in domo Achzib. Juvenis es in flore aetatis, superbis, robur tuum perenne putas, spondes tibi annos Nestoreos; sed inopinato febris te invadit, debilitat, decolorat, ut fias imago mortis: ecce juventus tua, robur tuum est Achzib, est mendacium. Abundas opibus, dicisque cum divite illo Evangelico: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Sed audi vocem Altitonantis: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti cujus erunt? Luc. XII, 19. An non hae sunt opes, hae domus Achzib? An non haec est haereditas mendacii? Vere Sapiens, Eccli. XXXIV, 1: Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. Quid enim sunt omnes res et spes mortalium, nisi somnia vigilantium? ut ait ex Platone Philo: Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum; sic et qui attendit ad visa mendacia. Et Psaltes, Psalm. LXI, 10: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum, quasi dicat: Ipsi sunt quasi filii vanitatis, et per consequens sunt vanitas in idipsum, id est omnes simul. Unde Hebraeus et Chaldaeus habent: Filii hominum in statera si ascendant, ipsi pariter leviores sunt statera; S. Hieronymus vertit: Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii viri, in stateris dolosis fraudulenter agunt simul; Theodotion: Vapor sunt filii hominum, mendacium filii viri, ut momentum staterae, quod mox sursum, mox deorsum inclinatur et fertur, ait Theodoretus, q.d. Ita nihil stabile est in rebus humanis, sed omnia instabilia et pendula, perpetua agitatione motuque librantur: promittunt quidem stabilitatem et constantiam, sed mentiuntur: Omnis enim homo mendax, omnis pariter res et spes humana est mendax.

Vere S. Augustinus, lib. De Cognitione verae vitae, cap. XXV, tom. IX: Totus, inquit, hic mundus instar brevissimi puncti intra Deum collocatur; serenissima autem lux majestatis ejus extra undique versum in immensum diffunditur. Idem, in Psalm. XXXVI, conc. 1: Molendinum, inquit, puto dictum mundum istum, quia rota quadam temporum volvitur, et amatores suos conterit.

Sapienter vero aeque ac pathetice auctor serm. ad Fratres in eremo, serm. 31: O munde proditor, ait, cuncta bona promittis, sed cuncta mala profers: promittis vitam, sed donas mortem; promittis gaudium, sed largiris moerorem; promittis quietem, sed ecce turbatio; promittis florem, sed cito vanescis; promittis stare, sed cito recedis. Et paulo ante: Vae, qui tibi credit; beatus qui tibi resistit; sed beatior qui a te illaesus recedit. Et inferius: Dicant omnes, loquantur cuncti, surgat venerabilis pater Adam cum omnibus filiis suis, et uno ore loquantur, utrum in hac vita gaudium habuerint sine dolore, pacem sine discordia, quietem sine metu, sanitatem sine infirmitate, lumen sine tenebris, panem sine dolore, risum sine fletu. Et mox: O munde immunde, in te habitare, et non dolere, impossibile est. In te sperare, et non timere, vanum est. In te tua amare, et non periclitari, vanum est. O fratres mei, nolite ergo eum diligere, quoniam transit, et concupiscentia ejus. Sed ecce mundus transit, et nos turbat, et amatur; fallit, et fidelis reputatur: occidit, et velut vita desideratur. O munde immunde, mella tua et dulcedo tua asperitatem habent, jucunditatem falsam, certum dolorem, incertam laetitiam, durum laborem, timidam quietem, rem plenam miseriae, et spem beatitudinis inanem. Annon ergo mundus est domus Achzib, sedes mendacii? Annon ipse reipsa clamat achzib, id est mentior et mentiar, decipio et decipiam? Ut quid ergo mendaci, et talem se profitenti creditis et fiditis.

USQUE AD ODOLLAM VENIET GLORIA ISRAEL. - Odolla quae et Adulla et Adolla dicitur, urbs fuit antiqua, magna et regia, cujus regem occidit Josue, cap. XII, 45. Hanc postea aedificiis munivit Jonathas, atque in hac sabbatum egit Judas Machabaeus, II Machab. XII. Est, ait S. Hieronymus in Locis Hebr., usque hodie vicus parvus ad orientem Eleutheropoleos. Juxta urbem est spelunca Odollam, in qua latuit David fugiens Saulem, ibique collegit quadringentos viros, quorum factus est princeps, I Reg. XXII, 1, et II Reg. XXIII, 13. Ita Adrichomius in Descript. Terrae sanctae.

Jam sensus a variis hic varius datur. Primo, q.d. Assyrius vastabit capietque omnia, usque ad Odollam, quae est urbs magnifica, et quasi gloria Israel. Sic Judith victrici, ob occisum ab ea Holofernem, acclamavit pontifex et populus: Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri, Judith XV, 10. Secundo, alii per gloriam Israel intelligunt Assyrium, qui Israelis opes et gloriam occupavit et haereditavit: sicut enim eum paulo ante ironice vocavit haeredem Maresa, sic eumdem nunc vocat gloriam Israel. Unde Pagninus et Vatablus sic vertunt: Haeres gloriae Israel (puta Assyrius) veniet usque ad Odollam. Tertio, S. Hieronymus cum suis gloriam accipit per antiphrasin et sarcasmum, pro dedecore, q.d. Dedecus Israelis, quod illi inferet Assyrius vastator, perveniet usque ad Odollam.

Quarto, hebraeum Cabed non tantum gloriam significat, sed et gravitatem. Unde verti potest: Gravitas, id est gravis afflictio, Israelis perveniet usque ad Odollam. Ita Lyranus et Arias. Quinto, planius proprie potest capi gloria Israel, q.d. Assyrius sensim progrediendo capiet omnes pene urbes Israelis et Judae, ita ut perveniat ad Odollam, quae erat in finibus Juda; et consequenter regnum, ditio et gloria Israel quasi propulsa et fugata ab Assyrio, perveniet sistetque in Odollam urbe olim gloriosa: quare illa, ab eodem capta, quasi extinguetur, et corruet gloria Israel, juxta illud Poetae: Fuimus Troes, fuit Ilium, et ingens Gloria Teucrorum.

Hinc caeso Israele et capta arca, uxor Phinees pontificis gravida, ex dolore enixa filium, vocavit eum Ichabod, id est, ubi gloria? dicens: Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei, I Reg. IV, 20. Ita Propheta hic per vastitatem urbis magnificae Odollam, quae pene erat extrema in Juda, caeterarum omnium praecedentium et interjacentium urbium vastitatem significat; ita ut in Odollam statura et casura sit ditio et gloria Israelis. Alludit ad etymon Odollam, vel, ut hebraice est, Hadulam. Hadulam enim hebraice significat, ornamentum usque ad eos, scilicet perveniet; vel transitus aut praeda, scilicet Assyriorum, usque ad eos, scilicet perveniet. Ita Pagninus in Interpr. Nomin. Hebr. Denique perperam pro Odollam, legit olam, id est saeculum; unde vertit: Usque in saeculum efferet gloriam Israelis; et Arabicus: In saeculum exaltabitur gloria Israelis.


Versus 16

16. Decalvare. - Non tu, o Jerusalem, ut vult Theodoretus; hanc enim capere nequivit Sennacherib de quo hic agitur, imo ipse ibidem caesus est ab angelo; sed vel tu, o Odollam, et tu, o Maresa, ut censet Vatablus; vel tu, o Israel, ut censet Arias; vel potius tu, o Samaria, quae uti sceleris, ita et excidii Judae fuisti dux et choragus, uti hoc capite docui: decalvare enim in Hebraeo est feminini generis; ergo femininum nomen Samariae, non masculinum Israelis respicit. Ita S. Hieronymus et Rupertus. Unde Septuaginta aliter haec dispungentes, clare vertunt: Gloria filiae Israel decalvare et detondere super filios delicatos tuos. Hoc est quod dixit initio capitis: Quod scelus Jacob? nonne Samaria? Sicut ergo coepit hoc caput in Samaria, ita et in eadem claudit. Dicit ergo: Tu, o Samaria, et consequenter tu, o Judaea, decalvare et tondere in signum extremi luctus. Hujus enim apud Judaeos, et etiam apud Gentiles signum erat calvitium et depilatio. Sic enim Job afflictus caput totondit, cap. 1, 20. Idem patet Jerem. cap. VII, 29, et cap. XLVII, 5, et Ezech. cap. XXVII, 31. Nam, ut ait Ovidius: Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus, Et sine fronde frutex, et sine crine caput.

Decalvare ergo, o Samaria, in signum insignis moeroris, desolationis, excidii, et, ut Theodoretus ait, rejectionis, qua Deus rejiciet et reprobabit filios deliciarum tuarum, id est, filios qui tibi sunt in deliciis, et, ut Septuaginta vertunt, filios delicatos tuos, eosque tradet hosti Assyrio vel occidendos vel captivandos. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo, Lyranus, Clarius et Palacius. Unde secundo, consequenter innuit ipsos filios, puta Israelitas et Judaeos, ab Assyriis decalvandos et detondendos quasi mancipia. Hoc enim bello captis et servis facere solent victores et domini. Unde de Scipionibus dictum: Sub quorum titulis Africa tonsa jacet. Quocirca Chaldaeus vertit: Evelle tibi capillos, et projice super filios deliciarum tuarum: sicut aquila, cujus alae delapsae sunt, sic adauge calvitium in capite tuo causa filiorum tuorum, q.d. Fac tibi magnum calvitium, sicut aquila, dum senescit, plane deglabratur, ut ostendas ingentem luctum et moerorem.

DILATA CALVITIUM TUUM SICUT AQUILA (Syrus et Arabicus: Multiplica calvitium tuum sicut aquila, quia sicut aquila plumas, ita tu populum filiosque tuos amittes; unde sequitur): QUONIAM CAPTIVI DUCTI SUNT EX TE. - Tertio, Theodoretus: Aquilae, inquit, non tantum decor, sed et celeritas ac robur consistit in pennis; cum enim ei defluunt pennae, adeo infirma est et timida, ut sese abscondat, nec venari possit vel audeat, sed aliorum potius praedae sit exposita. Sic ergo et Samaria nuda armis et militibus, quasi implumis aquila, quae neque robur habet, neque effugium, Assyriorum praedae exponetur. Quarto, Sanchez censet hic alludi ad Gentilium, quos secuti sunt Israelitae, morem, qui solebant in suorum funere caesariem tondere, eamque in defuncti sepulcrum inferre, itaque ei parentare. Sic Homerus, Iliade XXIII, ait ab Achille comam in Patrocli rogum conjectam. Et Catullus in Argonautis: In cinerem canos solvent a vertice crines.

Et Seneca in Phaedra, actu V, scena 1: Placemus umbras; capitis exuvias cape, Laceraequefrontis accipe abscissam comam. Idem diserte docet Dionysius Halicarnassaeus in Funere Virginiae. Sensus ergo est, q.d. Omnes tui cives et filii, o Samaria, evellentur aut a natali, aut a vitali solo; omnes morientur vel civiliter, vel naturaliter, hoc est, omnes vel interibunt, vel capientur ab Assyriis. Illis ergo parenta, tuosque crines in eorum rogum injice. Verum cum illi sint innumeri, et tui capilli pauci, ut singulis hoc ritu parentes, oportet ut quidquid in toto corpore capillorum est, ad ipsas usque radices evellas; sicut quidquid est in aquila plumarum, cum ipsis etiam radicibus effluit, dum illarum profluvium et calvitium subit.

Huc accedunt alii, qui censent hic notari et puniri idololatriam crinium, q.d. Tu, o Maresa, tuos tuorumque filiorum et filiarum capillos idolis obtulisti, idcirco decalvaberis, ut in quo peccasti, in eo et puniaris. Idololatras enim capillos capitis et barbae resectos consecrasse suis diis docet Alexander ab Alexandro, lib. V Genial. cap. XVIII, et ibi Tiraquellus. Et de Aegyptiis testatur Diodorus Siculus lib. II, cap. IV, pro pueris morbo affectis vota concepisse, ut si Deus voto adesset, defectum capillum dedicarent. Et Virgilius, IV Aeneid.: Hunc ego Diti Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo. Sic ait, et dextra crinem secat. Et Euripides in Bacchidibus: Sacer capillus est, Deo ipsum nutrio. Et Papinius lib. II: Virgineas libare comas. Idem testatur Tertullianus, lib. De Anima, et Censorinus, lib. De Die natali, in Prooemio. Plutarchus in Theseo narrat eum ex more recepto, cum ex pueris excessisset, Delphos abiisse, ut comae primitias Apollini sacraret.

Suetonius in Nerone, cap. XII, ait Neronem ex aurea pyxide barbam consecrasse Jovi Capitolino. Gentiles velut simiae hoc, ut et multa alia, acceperunt a Judaeis, quorum Nazaraei crinem suum vovebant, sacrabant et comburebant Deo, uti dixi Numer. VI.

Primus sensus uti planior, ita et germanior est. Comparat Israelem aquilae potius quam aliis avibus: quia cum homo solo capite decalvetur, aquila toto corpore depilatur, cum senescit: unde tunc juvenescit rursum, cum novae ei plumae pro veteribus succrescunt, de qua re multa dixi Isaiae XLI, 31. Audi S. Gregorium, hom. 18 in Ezech. in fine: Contigit, ait, ei (Romae a Longobardis, tempore S. Gregorii, obsessae) quod de Judaea novimus per Prophetam praedictum: Dilata calvitium tuum sicut aquila. Calvitium quippe homini in solo capite fieri solet, calvitium vero aquilae in toto corpore: quia cum valde senuerit, plumae ejus ac pennae ex omnibus membris illius cadunt. Calvitium ergo suum sicut aquila dilatat, quia plumas perdidit quae populum amisit. Alarum quoque pennae ceciderunt, cum quibus ad praedam volare consueverat: quia omnes potentes exstincti sunt, per quos aliena rapiebat. Haec autem quae de Romanae urbis contritione dicimus, in cunctis facta mundi civitatibus scimus. Alia enim loca clade desolata sunt, alia gladio consumpta, alia fame cruciata, alia terrae hiatibus absorpta. Despiciamus ergo ex toto animo hoc praesens saeculum, vel exstinctum: finiamus mundi desideria saltem cum mundi fine. Imitemur bonorum facta, quae possumus.

Quidam apud Clarium vertit: Projice in altum abrasos capillos tuos, quantum subvolare solet aquila, id est maxime et acerbissime luge. Sed hebraea vox carach significat decalvare, non projicere in altum. Alii censent aquilam, uti et hominem, solo capite decalvari: calvitium enim proprie est capitis, depilatio vero corporis. Cum enim aquila senescit, plumas tam in capite, quam in corpore amittit; unde tunc in capite decalvatur, in corpore depilatur. Verum de calvitio capitis aquilae, nihil prae aliis avibus singulare apud Plinium, Aelianum, Aristotelem, Aldrovandum et alios legimus; sed depilationem totius corporis aquilae celebrant omnes. Decalvare ergo hic idem est quod depilare. Unde ait: Dilata calvitium tuum, ut scilicet a capite per totum corpus extendatur.

Tropologice, aquila pennas veteres dimittens, seque decalvans et depilans, et mox novas assumens, symbolum est poenitentiae et poenitentium, qui calvitium poenitentiae, id est luctum, signaque luctus assument, ac veteres pravos mores deponunt, novamque virtutis vitam ineunt. Ita ex S. Hieronymo Aldrovandus in Aquila, pag. 69; imo Psaltes, Psalm. CII, 5: Renovabitur ut aquilae juventus tua, nimirum veterem hominem deponens, novum autem qui in Creatoris agnitionem renovatur, assumens, ait ibidem S. Chrysostomus. Sicut enim aquila omnes pennas veteres deponit, totoque corpore se deplumat, ut ubique novas assumat, totumque corpus renovet; ita peccator et poenitens omnes mores pristinos deponere, novosque assumere debet, ut fiat alter novusque homo. Hoc verum, sed rarum poenitentiae est schema.

Symbolice Samaria, et quivis peccator per peccatum decalvatur, id est omni decore et gloria virtutum et gratiarum spoliatur. Ita S. Hieronymus. Unde perdit Odollam, id est ornamentum eorum; et Maresa, id est haereditatem gratiae Dei et regni coelestis; et Samariam, id est custodiam angelorum; et qui antea erat Israel, id est dominans Deo, fit mancipium diaboli.

Anagogice Rupertus: Hac, ait, similitudine aquilae deplumantis se, ut novas pennas assumat, continetur tacita promissio alterius sobolis melioris; Samariae quidem ad litteram, fidelium vero et sanctorum mystice, praesertim per resurrectionem et gloriam coelestem.