Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Recenset oppressiones pauperum, aliasque injurias proximis illatas ab Israelitis: ideoque eis captivitatem comminatur, non ex odio, sed ex amore et compassione. Unde, vers. 11: Utinam, ait, non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer! Quocirca, vers. 12, tristibus læta subjungens, promittit Christum, qui eos e captivitate in unum Ecclesiæ ovile, quasi pastor colligat.
Theodoretus putat Prophetam hic vaticinari duabus tantum tribubus: Rupertus vero, Vatablus et a Castro, decem duntaxat. Verius est eum primo decem, deinde duabus tribubus hæc edicere, uti censet Arias. Probatur primo, quia caput hoc simile est priori, et ab eo continuo filo deducitur, connectitur, et pendet. Ergo sicut ibi primo egit contra decem, deinde consequenter vel comitanter contra duas tribus; ita agit et hic. Secundo, quia vers. 12, et cap. III, 1, alloquitur tam Jacob, quam Israel. Ergo sicut cap. I, 5, per Jacob intellexit decem tribus, per Israel duas, ita et hic. Tertio, quia, vers. 12, ait Christum congregaturum in suum ovile tam Jacob, quam Israel. Atqui Christus congregavit tam decem tribus, quam duas: ergo. Quarto, quia non tantum hic agi de decem tribubus, sed et de duabus, patet clare cap. III, 10, ubi ait: Qui ædificatis Sion in sanguinibus et Jerusalem in iniquitate. Et vers. 12: Propter hoc causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit.
Textus Vulgatae: Micheas 2:1-13
1. Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. 2. Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus: virum, et hæreditatem ejus. 3. Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum: unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. 4. In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat? 5. Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini. 6. Ne loquamini loquentes: Non stillabit super istos, non comprehendet confusio. 7. Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? 8. Et e contrario populus meus in adversarium consurrexit: desuper tunica pallium sustulistis: et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum. 9. Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum: a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. 10. Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem: propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.
11. Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer: stillabo tibi in vinum et in ebrietatem: et erit super quem stillatur populus iste. 12. Congregatione congregabo Jacob totum te: in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum, tumultuabuntur a multitudine hominum. 13. Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.
Versus 1
1. VÆ QUI COGITATIS INUTILE! — Hebraice אוז aven, id est vanitatem vel iniquitatem. Ita Pagninus et Vatablus. Chaldæus, rapinam; Syrus, fraudem; Arabicus, ignorantiam, insipientiam. Agit enim de injuriis proximo illatis. Sicut enim cap. I, descripsit peccata Israel in Deum, ita hic ejusdem scelera in proximum commissa recenset. Est liptote sive imminutio, figura rhetorica, qua modestiæ causa minus dicitur, et majus intelligitur: ut cum ait Poeta: « Quem non virtutis egentem (id est quem virtute pollentem et abundantem) abstulit atra dies. » Sic idola in Scriptura vocantur vana, quia in se vana falsaque sunt numina; at non vanam, sed veram afferunt noxam: puta culpam et pœnam. Septuaginta pro הוי hoi, id est væ, aliis punctis, et per metathesin litteræ vau cum iod, legerunt איח haiu, id est facti sunt cogitantes labores, id est peccata et scelera: peccatum enim parit laborem et dolorem tam præsentem quam futurum.
ET OPERAMINI MALUM IN CUBILIBUS VESTRIS (q. d. Noctu in lectis excogitatis et machinamini scelera, puta fraudes et oppressiones pauperum, quæ summo mane avide et festinanter expletis. Hoc est enim quod sequitur): IN LUCE MATUTINA FACIUNT ILLUD. — « Faciunt, » id est facitis. Est enallage personæ: sed ait « faciunt, » quasi ob rei indignitatem avertens faciem et sermonem ab eis: unde de eis quasi alienis et hostibus, in tertia persona loquitur.
QUONIAM CONTRA DEUM EST MANUS EORUM. — « Manus, » id est consilium, machinatio, operatio, et exsecutio quæ fit manu. Nota: Hebræum אל el significat fortitudinem, et inde Deum, quia ipse est fortissimus. Unde ex Hebræo sic verti potest: Quoniam ad fortitudinem manus eorum, id est quia manus eorum sunt fortes, sive quia viribus pollent, ut vertit Tigurina, atque quia facultas in manibus eorum ad opprimendum, ut vertit Pagninus. Sic et Chaldæus, Clarius et Arias, q. d. Machinantur injurias proximis, easque reipsa inferunt, quia sunt potentes, nec quis valet eis resistere. Unde S. Hieronymus: « Non consideratis, ait, quod adversus Dominum fortis est manus vestra? »
Tertio, Septuaginta totum hunc locum sic transferunt: Facti sunt cogitantes labores, et operantes mala in cubilibus suis, et simul cum die (mox ut dies illucescebat) consummabant ea, quia non levaverunt ad Dominum manus suas.
Ubi nota quanta sit vis orationis, et quanta mala ex ejus omissione et neglectu sequantur. Hi enim Israelitæ omnes fraudes et rapinas machinabantur et perficiebant, eo quod non levarent manus suas ad Dominum, ut vertunt Septuaginta. Si enim eas levassent, partim recordatione Dei et judiciorum ejus deterriti, a scelerum molitione destitissent; partim Deus ab eis invocatus, gratia sua eos prævenisset, qua eos avocasset a malo, et incitasset ad bonum. Idem reipsa experimur in magnis peccatoribus; scilicet eos oblivisci orationis et Dei, uti de senibus illis Suzannæ pudicitiæ insidiantibus dicitur Daniel. XIII, 9: « Everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent cœlum, neque recordarentur judiciorum justorum. » Et Psaltes, Psalm. XIII, cum vers. 1 dixisset de impiis: « Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis, etc. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, etc. Contritio et infelicitas in viis eorum, » etc.; causam horum malorum et scelerum subdit, vers. 5, dicens: « Dominum non invocaverunt. » Ex adverso ipse Psaltes jugiter orat Deum, ut ab eo in suis cogitationibus et operibus dirigatur, ne in aliquod peccatum labatur. « Perfice, inquit, gressus meos, ut non moveantur vestigia mea, » Psalm. XVI, 5. « Vias tuas, Domine, demonstra mihi: et semitas tuas edoce me. Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, » Psalm. XXIV, 4. « Legem pone mihi, Domine, in via tua: et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos, » Psalm. XXVI, 11. Idem facit sæpe alibi, et toto psalmo CXVIII, qui est de custodia legis Dei. Et S. Paulus, II Corinth. XIII, 7: « Oramus, ait, Deum, ut nihil mali faciatis. » Scribit Cassianus Collat. X, cap. IX, servos Dei in initio cujusque operis solere implorare opem Dei, ut illud recte, sine peccato, et cum virtute obeant, ac dicere: « Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina, » prout Ecclesia orat initio Horarum singularum; quæ et ad Primam initio diei ita precatur: « Domine, Deus omnipotens, qui ad principium hujus diei nos pervenire fecisti, tua nos hodie salva virtute, ut in hac
die ad nullum declinemus peccatum, sed semper ad tuam justitiam faciendam nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera. » Experientia docuit confessores pro fide Christi captos a tyrannis, in ea fortes perstitisse, factosque martyres, quotquot jugi orationi se dediderunt; cecidisse vero eos qui orare, et Dei opem invocare neglexerunt. Idem vidimus et videmus in aliis tentationibus quibuslibet. Idem experimur in nobis ipsis. Hujus rei symbolo legitur in libris Machab. quod Judas Machabæus, qui tot tamque nobiles victorias de Antiocho obtinuit, semper ante singula prælia ferventes ad Deum preces fuderit, excepto ultimo in quo confossus occubuit, quia tunc orasse non legitur. Quotidie ergo oremus cum S. Ambrosio et S. Augustino in hymno Te Deum laudamus: « Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. »
Versus 2
2. RAPUERUNT DOMOS, — concupierunt domos æque ac agros proximi, easque rapuerunt vi vel fraude, ut concupiscentiam suam explerent.
ET CALUMNIABANTUR VIRUM. — Per calumniam opprimebant, accusantes eum falso, ut ei bona, vel etiam vitam eriperent: hoc enim est hebræum עשק asac. Unde Tigurina vertit, vim inferunt cuique; Pagninus, oppresserunt virum; Septuaginta, diripuerunt virum.
Versus 3
3. ET NON AMBULABITIS SUPERBI. — Chaldæus et Septuaginta, erecti, q. d. Deprimam erectam et superbam eorum cervicem, reddam eos humiles et dejectos, ut colla tumida submittant, cervices altas inclinent.
QUONIAM TEMPUS PESSIMUM (id est maxime calamitosum) EST, — id est erit, q. d. Inducam eis maximas clades, quæ cervices eorum superbas contundant et frangant. Sic dicitur Matth. VI, 34: « Sufficit diei malitia, » id est afflictio et calamitas, « sua. » Sic ex adverso Hebræi vocant bonum, id quod prosperum est et jucundum, ut: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! » Psalm. CXXXII, 1. Ad hunc Michææ locum allusit Apostolus Ephes. V, 16, dicens: « Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. »
Versus 4
4. IN DIE ILLA SUMETUR SUPER VOS PARABOLA, — puta nænia, id est lamentum funebre et carmen lugubre, vulgo et passim cantandum. Sic parabola vel lamentum vocatur nænia excidii Babylonis, Isaiæ XIV, 4, et Tyri, Ezech. XXVII, 2, et Ægypti, Ezech. XXXII, 2. Ratio est, quia uti parabolæ, ita et næniæ adhiberi solent similitudines, gnomæ, metaphoræ, similesque figuræ et schemata, quæ in carmine adhibentur. Adhæc sunt res tritæ, quæ vulgo in omnium ore versantur; hæ enim Hebræis vocantur parabolæ, vel proverbia.
ET CANTABITUR CANTICUM CUM SUAVITATE. — Hebræi: Et lamentabitur lamentum lamenti, id est lamentum summum, sive maxime lugubre. Ita Pagninus, Vatablus et alii. Dices: Cur ergo Noster et Septuaginta vertunt, canticum cum suavitate; et Arias, lamentum cum solamine? Respondeo, quia quando Hebræi idem nomen iterant in genitivo, significant quid in eo genere eximium, pulcherrimum et summum, ut Rex regum, id est summus Rex; Canticum canticorum, id est canticum pulcherrimum. Sic hic lamentum lamenti est eximium et pulcherrimum lamentum: præsertim quia omnis cantus, etiamsi lugubris et lamentabilis, hoc ipso quo cantus, suavis est, auresque et mentem delectat: quinimo non tantum melancholici, sed et viri pii compunctioni dediti, magis delectantur carmine et musica funebri, quam festiva et exsultante. Hac de causa veteres in funere adhibebant lamentatores et lamentatrices, canentes tibiis, ut tibiarum sono et voce, licet lugubri, lenirent dolorem parentum et cognatorum, qui proinde ita voces suas frangebant et flectebant, ut modulatione sua lenirent mœrorem. Ita et hoc lamento insigni lenitur mœror Hierosolymæ vastatæ, eique licet mærenti, suavitatem aliquam præfica ingerit, eamque consolatione tali loco congrua demulcet.
Aliter Ribera: Hebræum, inquit, נהיה nihia, id est lamenti vel lamentationis, a radice naha, id est lamentatus est, deduci potest a radice הוה hava, quod significat frangere, conterere, q. d. Frangetur, id est fracta, incisa et molli voce, hoc est cum suavitate, canetur hoc lamentum. Melius nihia deducas ab היה haia, id est fuit: ut nihia idem sit quod factum, completum, concinnum, elegans, ideoque demulcens, delectans et suave.
Aliter Remigius, Albertus, Lyranus et Hugo; censent enim hoc lamentum assumendum non ab ipsis Israelitis, sed ab eorum hostibus Assyriis, qui imitantes et replicantes hoc Israelitarum lamentum, canent per irrisionem cum suavitate idipsum, quod Israelitæ canent cum luctu. Verum alii simplicius censent Prophetam hoc lamentum assignare non Assyriis, sed ipsis Israelitis vastatis, puta canendum ab eorum præficis et lamentatoribus publicis, qui lamentis præerant, ad publicum civium in tanta clade solamen. Hoc enim significant ipsa verba lamenti, quæ sunt primæ personæ: « Depopulatione vastati sumus. »
DEPOPULATIONE VASTATI SUMUS (hebraice, vastando vastati sumus, id est, ut Pagninus, penitus vastati sumus): PARS POPULI MEI COMMUTATA EST. — Sunt verba Synagogæ, puta Samariæ et Hierosolymæ, q. d. Pars populi Israelitici translata est a Salmanasare in Assyriam, æque ac pars populi Judaici translata est a Nabuchodonosore in Babylonem. Secundo, « pars, » id est sors et hæreditas populi mei, puta agri Samariæ, ab Israelitis translati sunt ad Cuthæos et Assyrios, æque ac
agri Judææ occupati sunt a Chaldæis, IV Reg. XVII et cap. XXV.
QUOMODO RECEDET A ME, CUM REVERTATUR QUI REGIONES NOSTRAS DIVIDAT? — q. d. Persuadebant nobis pseudoprophetæ et adulatores, nosque credebamus quod, cum Salmanasar populatus esset agros Samariæ paucis abductis, nosque illi promitteremus tributum, amplius ad nos non rediret, foretque nobis pax: sed ecce redit et obsidet Samariam, eamque capit, omnesque Israelitas abducit, ac in eorum locum ex Assyria in Samariam adducit Cuthæos, qui agros eorum possideant, quasi incolæ perpetui futuri, ut nulla nobis ad nostra redeundi supersit spes. Idem dicunt Judæi de Nabuchodonosore: sperabamus eum occiso Joakim, et capto Joachin, indictoque nobis tributo, non rediturum: sed ecce redit, capit Jerusalem, excecat Sedeciam, filios ejus obtruncat, cives omnes abducit, agros nostros alienis distribuit; nihil ergo spei nobis superest.
Huc accedit expositio S. Hieronymi, Remigii, Haymonis et aliorum, qui hæc de Sennacherib exponunt, quasi dicat: Cum Sennacherib recederet ab obsidione Jerusalem, ut occurreret Tharacæ, regi Æthiopum, nos Judæi sperabamus eum amplius non rediturum: sed ecce redit, Jerusalem obsidet, agrosque nostros suis dividit.
Paulo aliter vertit Pagninus: Quomodo, inquit, removit a nobis quos sperabamus nobis restitui? agros nostros hostis divisit sibi. Et Vatablus: Quomodo abstulit a me, cum restituturus videretur (nobis) agros nostros? divisit, supple nostros agros aliis, q. d. Fallimur spe nostra, sperabamus agros nostros nobis restituendos, et ecce in eos hostes nostri possessores inducuntur.
Versus 5
5. PROPTER HOC NON ERIT TIBI. — Verba sunt Prophetæ ad Samariam, vel potius Samariæ et Judææ ad seipsam. Sic enim lugentes ex patho seipsos subinde quasi alienos alloquuntur, q. d. Posthac terram tuam, o Samaria et Judæa, inter tuos cives funiculo non divides, uti antea facere solebas, quia scilicet privaberis omni tua possessione, hoc est, posthac ego Samaria et Judæa meis filiis terram non dividam, quia ea omnino privabor. Hic finitur lamentum et nænia.
Versus 6
6. NE LOQUAMINI LOQUENTES, etc. — Hebraice: Ne stilletis stillabunt, quod Vatablus vertit: Ne stilletis his qui stillare solent, id est Prophetis, propterea non stillabunt posthac istis; sicque exponit: Dicere solent Prophetis: Ne loquamini, hoc est nolite prophetare et vaticinari nobis, q. d. Vos veris Prophetis silentium imponitis, et propterea privabimini Prophetis et prophetia. Verum melius Noster, Symmachus et alii veteres vertunt: Ne stilletis stillantes, vel stillando. Nam futurum Hebræi subinde usurpant pro participio, ut Osee cap. XII, 11, hebraice est: Si Galaad idolum, ergo frustra fuerunt in Galgal, bobus immolaverunt, id est immolantes, ut vertit Noster et alii. Et cap. XIII, 2: Immolate homines, vitulos adorabunt, id est adorantes, ut vertunt Septuaginta, Noster et alii. Jam per stillare Septuaginta intelligunt plorare et lacrymari: oculorum enim stillæ sunt lacrymæ. Unde vertunt: Ne lacrymemini lacrymas. Verum apud Hebræos, præsertim Prophetas, stillare idem est quod loqui, prophetare, concionari, uti sæpe monui. Nam, ut ait S. Hieronymus, « eloquium ab eo quod fluat, et ad aures perveniat audientium in similitudinem pluviæ descendentis, stillationem vocat, præsertim quia grave est, minax et onerosum: stillæ enim cum pondere, impetu, nimbo et grandine sæpe decidunt. S. Hieronymus, Remigius et alii censent hæc esse verba Prophetæ ad populum, q. d. Nolite dicere, o Judæi, id quod soletis; Prophetæ prædicunt et comminantur nobis mala, at nos eis non credimus: non enim stillabit, id est non ruet, super nos calamitas ista.
Verum, quia non ait: « Non stillabit » super nos, sed « super istos, » hinc alii probabilius censent esse verba alterius Prophetæ vel viri sapientis ad Micheam similesque Prophetas, q. d. Nolite, o Michæa, o Amos, o Joel, etc., prophetare Israelitis, quia ipsi non credunt: unde vestrum eloquium non stillabit super istos, id est non instillabit illis pia monita: non enim « comprehendet » illos confusio, dolor aut pœnitentia, q. d. Sunt obstinati et incorrigibiles. Quocirca Chaldæus vertit: Ne prophetetis prophetiam, neque doceatis populum istum; nam non admittunt confusionem, q. d. Frustra eos monetis; nam perfricuerunt frontem, et in suis sceleribus sunt impudentes. Unde sequitur:
Versus 7
7. DICIT DOMUS JACOB (pro dicit hebraice est אמור heamur, id est, hoc est dictum domus Jacob: he enim demonstrativum significat hoc. Ita Noster. Nam dum Prophetæ eis exitium minantur, obstrepunt dicuntque): NUMQUID ABBREVIATUS EST SPIRITUS DOMINI? (q. d. Numquid arctatus et angustiatus (hoc enim significat hebræum קצר katsar) est spiritus misericordiæ Dei, ut nos qui sumus populus ejus perdere velit? numquid) TALES SUNT COGITATIONES EJUS, — quales enuntiant nobis Prophetæ, tristes scilicet et exitiales, et non potius benignæ et pacificæ? juxta illud quod ipse ait per Jeremiam, cap. XXIX, 11: « Cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis. » Ita S. Hieronymus, Haymo, Remigius et alii.
Secundo, alii he in heamur accipiunt non ut demonstrativum, sed ut interrogativum vel admirativum. Unde vertunt: O dicta domus Jacob! ita Pagninus; vel: Annon dictum est a domo Jacob? ita Tigurina, q. d. Itane, o Jacobitæ, id est Israelitæ, dicitis Prophetis: Ne stilletis, id est prophetetis nobis mala, uti præcessit? Annon abbreviatus est spiritus Domini? q. d. Etiamsi illis Prophetis claudatis ora, et silentium imponatis, annon possum alios acriores eorum loco suscitare et submittere, qui duriora nuntient? Annon hæc sunt opera ejus?
q. d. Nonne hæc oracula minacia non sunt Prophetarum, sed ipsius spiritus Domini, qui per os eorum loquitur? q. d. Contenditis et pugnatis, o Israelitæ, non contra Prophetas, sed contra Deum, novam gigantomachiam contra Deum instituitis: videte ergo ne ut gigantes a Deo fulmine adigamini in abyssum; durum enim est vobis contra stimulum calcitrare. Ita Vatablus. Verum prior sensus est genuinus; nam τὸ dicit domus Jacob, non ad præcedentia, sed ad sequentia spectat. Quæ ergo sequuntur: « Numquid abbreviatus est spiritus Domini? » sunt verba non Dei, sed populi Israel, cui respondet Deus dicens:
NONNE VERBA MEA BONA SUNT CUM EO QUI RECTE GRADITUR? — Sunt verba et responsio Dei. Nota « bona, » id est benigna, clementia, jucunda. Sic dicitur Psal. LXXVII, 1: « Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde! » bonus, id est suavis et beneficus; et Michæ VII, 4: « Qui optimus, » (id est benignissimus et mansuetissimus), in eis est, quasi paliurus: et qui rectus (id est placens, gratus, jucundus, placidus), quasi spina de sepe. » Israelitæ Prophetis minantibus Dei vindictam obstrepebant et objiciebant Dei clementiam et bonitatem erga populum suum. Hisce respondet hic Deus se bonum et clementem esse, sed bonis et rectis; malum vero et rigidum malis et impiis, quales erant Israelitæ, q. d. Vos a me et Prophetis exposcitis verba bona, id est oracula fausta et læta: sed respondeo hæc a me dari bonis, mihique obedientibus; his enim ea ex promisso meo debentur. Vos autem pravi estis, mihique rebelles; ergo nonnisi oracula rebellibus digna, puta tristia et minacia, a me exspectate. Unde subdit:
Versus 8
8. ET E CONTRARIO POPULUS MEUS IN ADVERSARIUM CONSURREXIT. — Pro e contrario hebraice est אתמול etmul, quod primo, significat heri, paulo ante. Unde Septuaginta, Symmachus, Pagninus, Vatablus, Clarius et alii vertunt, heri, vel ante unum diem, id est paulo ante, jam recenter, populus meus hostis in morem insurrexit, tum contra me meamque legem, tum contra proximum. Unde Pagninus vertit: Quasi inimicus alter contra alterum stetit, scilicet eum tunica et pallio spolians, ut sequitur, q. d. Qui heri erat populus meus, hodie mihi rebellis, contra me æque ac contra proximum suum consurgit. Ita Vatablus.
Secundo, etmul potest esse conflatum ex et, id est ex, et מול mul, id est contra, q. d. E contra, ex adverso, ut sit sensus, q. d. Ego bonus sum bonis et rectis, mihique consentientibus; vos vero, Israelitæ, non estis tales: sed contra me et proximos vestros quasi hostes consurgitis. Quid mirum ergo si vos mali malum, id est maleficum, me, non bonum et beneficum experiamini! Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo et alii. Quocirca Septuaginta vertunt: Et antea populus meus in inimicitia restitit contra pacem suam. Pax enim omne bonum significat et complectitur.
IN ADVERSARIUM CONSURREXIT. — S. Hieronymus: Tyrannica adversum me arma corripuit. Idololatræ ergo et peccatores sunt tyranni et rebelles qui contra Deum pugnant.
DESUPER TUNICA PALLIUM SUSTULISTIS. — Primo, Chaldæus aliter hæc accipit, scilicet ut significent non culpam, sed pœnam Israelis. Sic enim totum hunc locum vertit: Ob scelera hosti traditi sunt, e regione eorum populi stantes possident eos: pecuniam eorum pretiosam ab eis tollunt, transeuntes per terram eorum confidenter convertuntur in eos, velut bello confractos. Secundo, Arias, q. d. Heri populus meus mihi fidelis et obediens, in hostes suos potens insurrexit, eosque protrivit: at nunc, cum a me ad idola et scelera descivit, mea ope et robore destitutus, factus est ignavissimus, timidissimus et imbecillimus, adeo ut, si prospiciat vestem e regione, quam viator quispiam baculo (ut fit) suspensam ferat, ex vano hostium metu militare id signum esse putans, trepide fugiat, etiam abjecto pallio, ut celerius fugam capessat. Verum planus est sensus quem reddidit Noster, q. d. Vos, o Israelitæ, adeo rapinis fuistis addicti, ut obvio viatori raperetis pallium, id est extimam vestem, cum intimam tunicam corpori ejus nimis astrictam rapere non possetis: itaque coegistis eum publice seminudum, ut rusticanum hominem indecore incedere. Idcirco spoliabunt et nudabunt vos Assyrii, tum quia vos spoliastis alios, tum quia opes vestræ non sunt vestræ, sed prædæ et rapinæ pauperum: a vobis ergo quasi injustis possessoribus, avolabunt ad Assyrios.
Tropologice, S. Hieronymus hæc refert ad eos qui simplices pervertunt, eosque Dei gratia et virtutibus despoliant, pelliciendo eos in hæresim, libidinem, furta, etc.
ET EOS QUI TRANSIBANT SIMPLICITER (innoxie et consequenter fidentes, et nihil mali timentes, ut habent Hebræa: hos, inquam), CONVERTISTIS IN BELLUM, — id est bello et rapina appetistis, quasi hostes invasistis, pugnis contudistis, contumeliis vexastis, vestibus rebusque suis spoliastis, quasi prædones et grassatores viarum publicarum.
Versus 9
9. MULIERES POPULI MEI EJECISTIS DE DOMO DELICIARUM SUARUM. — Primo, q. d. Occidistis, vel expulistis, vel in carcerem trusistis maritos populi mei, id est plebeiorum et pauperum: nec hoc contenti, uxores eorum expulistis suis ædibus, in quibus cum maritis in amore, pace et suavitate conjugali, quasi in domo deliciarum vivebant, ut ædes earum et prædia occuparetis. Ita Lyranus, Arias et Vatablus. Porro pauperes vocat populum suum, quia, ut ait Psaltes Psalm. X, 14: « Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adjutor. » Et Christus Matth. XXV, 40: « Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. » Sic Achab, occiso Naboth, invasit vineam Naboth, ex eaque uxorem ejus jam viduam exturbavit, III Reg. XXI, 16.
Aliter S. Hieronymus, q. d. Vestris sceleribus causa fuistis, cur matronæ honestæ et divites domibus suis, in quibus delicate vivebant, extractæ, ab Assyriis ducerentur in captivitatem. Aliter et Vatablus, q. d. Sollicitando uxores ad adulterium, vel de eo illas calumniando, aut suspectas faciendo, concitastis maritos, ut eas quasi adulteras domo expellerent, itaque a parvulis earum abstulistis laudem, id est decus et gloriam; quia fecistis ut filii earum essent viles et abjecti, aut nothi et spurii: coegistis enim illas a maritis expulsas, alias domos et viros adire; hoc est, ut verbo dicam, coegistis illas adulterari. Nota: Pro tulistis laudem meam in perpetuum, S. Gregorius Nazianzenus, orat. 7, ex Septuaginta (qui pro הדרי hadarai legerunt הרי hare, id est montes) legit, appropinquate montibus æternis, sicque explicat: Jubet, inquit, ut pastores gregem ad montes et edita loca impellant, ut scilicet fidelibus ostendant viam arduæ virtutis et perfectionis. Unde Syrus vertit: Et a parvulis accipietis gloriam in sæculum; Arabicus, induentur gloriam in æternum.
A PARVULIS EARUM TULISTIS LAUDEM MEAM IN PERPETUUM. — Laudassent enim me parvuli, si a parentibus in conjugali amore honeste fuissent educati, eorumque hæredes effecti. At a vobis et parentibus orbati, et bonis spoliati, gemunt, fremunt, vobis maledicunt, clamantque vindictam in cœlum. Ita Albertus et Arias. Secundo, tulistis ab eis meam laudem, tum quia eos a matribus avulsos, honesta piaque educatione privastis, et in idololatria vestra educastis; tum quia eos ad paupertatem adegistis, ob quam ad omnia scelera, vestramque voluntatem et libidinem eos inflexistis. Tertio, « laudem, » id est gloriam; et Tigurina, honorem, q. d. Fecistis eos mihi et sibi viles et ingloriosos, separando eos a parentibus, et matres a patribus: bona enim matrimonii quibus Deus glorificatur, olim erant duo, scilicet proles et fides conjugalis; nunc in lege nova sunt tria, scilicet proles, fides et sacramentum. Vos hæc omnia hac separatione evertistis: evertistis ergo omnem meam in matrimonio gloriam, præsertim quia spoliando filios bonis paternis, fecistis ne ipsi matrimonium inire, et stirpem paternam propagare possent. Hæc enim fuisset mea, æque ac ipsorum laus et gloria; unde Chaldæus vertit: Ab ipsis filios tollentes, translata est gloria eorum, quam dixerunt in æternum permansuram.
Versus 10
10. SURGITE, ET ITE (q. d. Ob has rapinas et scelera vestra, o Israelitæ, abite in captivitatem Assyriacam, et vos, o Judæi, in Babylonicam): QUIA NON HABETIS HIC REQUIEM (q. d. Vos inquieti et turbulenti terram hanc, id est terræ incolas, vexatis; hinc pariter non habebitis in ea quietem, sed Assyrius vexabit vos et abducet): PROPTER IMMUNDITIAM EJUS (scilicet terræ, qua vos eam polluistis) CORRUMPETUR PUTREDINE PESSIMA, — id est sanguine et tabe cadaverum vestrorum inficietur, et vastitate extrema vastabitur, q. d. Quia vos terram hanc vestris sordibus et sceleribus fœdastis, hinc illa evomet vos, tradetque vos mactandos Assyriis, ut vestro sanguine imbuta, per justam vindictam quasi eluat sordes, quibus illam contaminastis, eique quasi vim intulistis. Terra enim hæc sancta non potest sustinere vos tam pollutos et inultos. Unde Pagninus vertit: Surgite et ite, quia non est hæc civitas requies; et quia est immunda, corrumpet eam et corruptione valde forti; et Chaldæus: Surgite et migrate, siquidem non est hæc terra domus requiei impiis, ut eam polluatis, perdite agitis, ut eam efficiatis immundam, contra eam consociamini. Hebræum enim חבל chabal significat et corrumpi, et colligari, indeque consociari. Unde et Tigurina pro corruptione valde forti, vertit, et funis nimium intentus: חבל chebel enim est funis, quo res colligamus et consociamus.
Versus 11
11. UTINAM NON ESSEM VIR HABENS SPIRITUM, ET MENDACIUM POTIUS LOQUERER! — Ex Hebræo varie verti potest. Primo, Tigurina: Si vir essem spiritum (ventum, vanitatem) sequens, et mendacium concinnans, prophetaremque tibi de vino et sicera, Propheta essem pro hoc populo, q. d. Si loquerer placentia et voluptuaria de indulgendo genio, ventri et veneri, uti fecit Lutherus ejusque asseclæ, essem Propheta gratus huic populo. Huc accedit Chaldæus: Pro eo quod aberrarunt post pseudoprophetas, qui eis spiritu mendaci prophetabant, quique illos vino et ebrietati assuefaciebant, erit profecto sicut didicerunt post pseudoprophetas aberrare, sic exsultabit in terram mendaciorum populus istius generationis. Respicit ad vers. 6, q. d. Populus iste deliciis assuetus, odit veros Prophetas qui severa edicunt: amat falsos, qui epicurea vaticinantur. Quia ergo amat mendaces et mendacia, eat in Assyriam, quæ est terra mendaciorum, id est idolorum et falsorum prophetarum, ibique mendaciis suis, uti chamæleon vento, se pascat.
Secundo, Pagninus: Si fuerit quispiam qui ambulet per viam venti, et mendacium mentitus fuerit, dicendo: Stillabo tibi pro vino et sechar, q. d. Si quis surgat pseudopropheta, qui non populi, sed suum quærat lucrum, stillans, id est docens, ut vinum et siceram pro mercede doctrinæ suæ conquirat, hic nimirum a populo isto stolido acceptabitur et coletur ut Propheta.
Tertio et genuine, vertit Noster: « Utinam non essem vir habens spiritum, » etc.! q. d. Utinam non haberem spiritum propheticum! utinam, quæ prophetizo de clade et exitio Israelis, non sint prophetiæ a Deo revelatæ; sed mendacia mihi a vano timoris et pusillanimitatis spiritu metuque suggesta! Sic vulgo dicimus: Utinam decipiar: utinam sim falsus vates! Sic ait Lucanus: Dii facta secundent, Et fibris sit nulla fides; sed conditor artis Finxerit ista Tages.
Nota: Non optat Michæas formaliter mentiri; hoc enim optare, est peccatum; sed materialiter
tantum, hoc est, optat duntaxat ut mendacium, id est falsum, sit, seu ut reipsa non eveniat id quod prædicit; ac consequenter ut id quod prædicit, non prædicat ex spiritu Dei, sed ex spiritu suo, puta humano vani timoris. Id dicit ex amore, quia optat suos cives perdurare, et non exscindi, nec perdi ab Assyriis; quod tamen ipse ex Deo eis comminabatur. Ita S. Hieronymus, Remigius, Haymo, Hugo et Lyranus. Nota: Pro vir habens spiritum hebraice est, vir vadens spiritu, id est qui agitur vertigine, qui non habet spiritum stabilem et certum, sed vagum, mobilem, incertum, inconstantem, ut modo verum videat, modo falsum, etiam circa unum idemque: quo fit ut quod asseruit, illico revocet et neget, q. d. Utinam hac in re actus spiritu vago et erratico, vagarer, deciperer et errarem, mihique liceret revocare oraculum excidii Israelis, quod edidi! Posset verti: Utinam essem vir vadens vento! vel, ut Pagninus et Tigurina, ambulans per viam venti, id est impulsus vento vanitatis vanique timoris, erroris et mendacii (sic Flandri de jactabundo et mendace dicunt: Ventosus est, spirat ventum), ut vano timore actus metuam, augurer et enuntiem excidium Israelis, quod reipsa non eveniet. Sic enim melancholici, pusillanimes et timidi omnia tristia de se et aliis suspicantur et ominantur. Tales enim tristes cogitationes, suspiciones et metus parit humor melancholicus, frigidus et ater; sicut ex adverso complexio sanguinea, calida et spiritosa parit cogitationes et ominationes bonas, lætas, animosas, uti videre est in iis qui sanguinei et joviales sunt.
STILLABO TIBI IN VINUM ET IN EBRIETATEM, — id est in vinum inebrians. Est hendyadis. Sensus est, q. d. Vellem non habere spiritum prophetiæ, tibi, o Israel, minacem et tristem: sed tamen eo vel invitus corripior, cogorque verum stillare, id est enuntiare; scilicet imminentia tibi plurima mala, et clades acerbissimas, quæ instar vini te inebriabunt et implebunt usque ad guttur. Alludit ad symposiarcham, sive præfectum convivii, qui cuique convivæ suum admetiebatur et miscebat calicem, stillans in eum tantum vini et tantum aquæ, quantum ejus ætati, complexioni et stomacho congruere videbat, q. d. Ego Michæas tibi, o Israel, sum quasi symposiarcha, aut potius symposiarchæ, id est Dei, minister et pincerna. Paro ergo tibi calicem iræ et furoris, in eumque stillo vinum acre et merum, puta strages et funera, ut eum tibi jussu Dei hauriendum et ebibendum propinem. Ecce hæc omnia unico verbo complectitur Propheta, quia concisus est, et plenus affectibus. Pathos ergo animi, ejusque alternantes affectus, concise et hiulce exprimit; uti solent facere vehementer dolentes, amantes, vel irascentes, qui nunc sperant, nunc desperant; nunc blandiuntur, nunc minantur; nunc lugent, nunc rident; nunc verba incidunt, nunc supprimunt; nunc ex hoc in aliud, sine ordine et connexione saliunt.
ET ERIT SUPER QUEM STILLATUR POPULUS ISTE, — q. d. In hunc populum Israelis cadent hæ Dei meæque stillæ; puta hæ minarum prophetiæ. Israel est cui vinum hoc furoris stillo et instillo; ipse est qui calicem hunc stillarum, id est pœnarum, Dei exhauriet, eoque inebriabitur, usque ad stuporem et amentiam.
Versus 12
12. CONGREGATIONE CONGREGABO JACOB TOTUM TE. — Variæ sunt hujus loci expositiones. Primo, Theodoretus et Vatablus, ut hæc connectant præcedentibus, dicunt hic exponi calicem et vinum iræ Dei, quod stillandum in Israelitas jam dixit: calicem enim hunc esse obsidionem et excidium Samariæ et Hierosolymæ, q. d. Efficiam ut, cogente hoste Assyrio et Chaldæo, quasi aves congregemini in urbes vestras munitas, quas ille obsessurus est: ibi præ multitudine, pavore et angustia tumultuabimini. Capient Assyrii Samariam, Chaldæi Jerusalem: fugiet primus rex Sedecias, perrumpens murum horti regii, sequentur eum sui, sed Dominus imminebit capiti eorum, ut eos tradat Chaldæis. Vide historiam lib. IV Reg. XXV. Imbellem ergo Israelem comparat ovibus, urbes obsessas caulis ovium, strepitum obsessorum strepitui ovium inclusarum; hostes opponuntur pastoribus, hostes includunt Israelem in urbibus obsessis. Verum obstat quod Prophetæ verba non tristia sint, sed læta, promittantque Israelis e captivitate liberationem, congregationem et instaurationem.
Secundo, melius alii hæc referunt ad Ezechiam obsessum in Jerusalem a Sennacherib. Tunc enim omnes Judæi in urbem confugerunt, et congregati sunt quasi oves magna trepidatione et tumultu; sed angelus, percutiens castra Sennacherib, ascendit ante eos iter pandens: nam mox apertis portis Judæi egressi sunt, et ante eos Ezechias, Deo duce, ut viderent stragem Assyriorum, eorumque spolia diriperent, ac Deum gratiarum actione et laudibus celebrarent.
Tertio, optime hæc accipias de reditu Judæorum e Babylone. Paulo ante enim prædixit excidium et captivitatem eorum, nunc de more tristibus læta subjungens, dicit se eos inde liberaturum, q. d. Post 70 annos, Judæos quasi oves in unum collectas reducam in suum ovile, puta in Judæam, magno eorum concursu, et consequenter tumultu. Pastor earum, dux, et quasi rex Zorobabel pandet iter ante eos, ducetque eos per portam Babylonis in Jerusalem: ac Dominus in capite omnium quasi ductor præibit. Verum quia tunc soli Judæi, non Israelitæ, nisi perpauci; rursum non omnes Judæi congregati sunt, nec redierunt, sed multi manserunt in Babylone, et alii per varias regiones dispersi vagabantur; insuper, quia Zorobabel non fuit rex, hinc inchœata et imperfecta duntaxat fuit hæc Israelis liberatio et congregatio.
Quarto, quocirca cogimur dicere hæc plane et plene referenda esse ad Christum. Licet enim alludat ad Zorobabel et Judæos illius ævi, eosque obiter quasi perstringat, tamen mens et scopus Prophetæ ulterius porrigitur, altius assurgit, ac fertur in Christum, per quem hæc prophetia perfecte adimpleta est: in Christum enim oracula sua terminare solent Prophetæ. Sensus ergo est, q. d. Ne nimis vos dejiciam tot minis et cladibus, quas vobis intento, o Israelitæ, agite, sperate quandoque meliora. Nam Deus post vindictam promet suam misericordiam, vosque Babylone reducet et congregabit per Zorobabel; ac multo magis vos, puta veros Israelitas non tantum carne, sed et fide ac spiritu, ut ait Apostolus Rom. IX, 8, congregabit per Christum qui, Evangelium prædicans, multos e vobis convertet, ac quasi oves in suam Ecclesiam congregabit; atque in fine mundi totum Israelem, omnesque Judæos magno concursu, strepitu et tumultu convertet; tuncque ex Judæis et gentibus omnibus fiet unum ovile, et unus pastor; puta una Ecclesia sub uno pastore Christo. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Haymo, Hugo, Lyranus, Clarius, Arias, Ribera et alii. Christus enim quasi dux et rex ascendit, ante eos pandens iter, et aperiens portas tum carceris, tum urbis; ex carcere enim nos educit, et inducit in urbem, puta Ecclesiam, per baptismum et gratiam suam; ac ipse Deus in capite omnium præcedens tam Christi, quam agminis hujus totius fuit choragus et ductor.
Anagogice, Lyranus et veteres Hebræi apud Galatinum, lib. VIII De Arcan. fidei, cap. XXIII, hæc referunt ad regressum Christi e limbo. Christus enim resurgens secum eduxit animas Patrum, quasi gregem selectum, quæ in limbo quasi oves in caula detinebantur. Ipse ergo eis pandit iter, et aperuit januas mortis et inferni, cum eas ad vitam et naturæ et gloriæ, in terram, et inde in
Christi, quasi ad domum tribulationis et crucis.
Melius Chaldæus et Noster vertunt, in ovili: hebræum enim צרה tsara significat septum arctum et angustum, in quo greges ovium densantur et coarctantur. Unde explicans subdit: « Quasi pecus in medio caularum. » Nota, caulas vocat particulares Ecclesias, in quibus a multitudine, id est ob nimiam multitudinem et turbam fidelium, ait fore strepitum et tumultum. Hic enim in multitudine ex copia nasci solet.
Versus 13
13. ASCENDET ENIM PANDENS ITER ANTE EOS (quia, ut sequitur: « Transibit rex eorum coram eis, » scilicet quasi antesignanus et ductor. Pro pandens hebraice est פרץ porets, id est fractor, ita Pagninus, et perruptor, ita Tigurina; qui scilicet portas serasque carceris perrumpat, perfringat et aperiat, itaque incarceratis pandat iter ad egressum, qui suum hunc porets, id est primum perfractorem carceris sequentes, pariter eumdem) DIVIDENT (hebraice פרצו poretsu, id est perrumpent et perfringent, itaque) TRANSIBUNT PORTAM (carceris), ET INGREDIENTUR PER EAM, — in Sion; puta in communem fidelium urbem ac libertatem. Unde hebraice est egredientes per eam, et ita legunt Biblia Regia Latina; alludit enim ad captivitatem et carcerem Babylonicum, q. d. Zorobabel perfringet carcerem Babylonicum, vosque eum sequentes pariter eumdem perrumpetis, et ex eo læti exibitis in Sion; multo verius antitypus Zorobabel, id est Christus, e captivitate et carcere diaboli, infidelitatis et peccati vos liberans vi meritoque crucis suæ, eumdem perfringet, vosque per gratiam ejus corroborati et evocati eumdem perfringetis, et gratulabundi exibitis in Sion spiritualem, id est in Ecclesiam, quæ est civitas libera, sancta et felix Dei viventis. Verissime autem et plenissime
Christus e terra primus ascendet in cœlum, indeque mittet Spiritum Sanctum qui fideles suos in cœlum vocet, dirigat et deducat: qua vocatione et spe excitati multi ad ipsum convertentur, ut præcessit: hinc consequenter fideles Patriarchæ in limbo, quasi in carcere conclusi et detenti, a Christo visitati et evocati, eo præeunte murum et portam limbi et inferorum perrumpentes, in Jerusalem, ac deinde in cœlum evadent. Denique fideles et sancti omnes in morte et resurrectione Christo duce perrumpentes corporis et mortalitatis hujus carcerem, in die judicii cum Christo et post Christum in cœlum ascendent. Ipse enim quasi rex transibit et præibit ante eos, et Dominus Deus erit in capite eorum, id est erit omnium
primus, dux et princeps, omnesque adjuvabit, roborabit, et elevabit, ut secum ad astra in cœlum empyreum conscendant.
Moraliter, vox porets, id est effractor, significat viam in Ecclesiam et cœlum esse clausam et multis seris et obstaculis obstructam, eaque ascendenti esse perfringenda, juxta illud Christi: « Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, » Matth. XI, 12. Et: « Non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem, et filiam adversus matrem suam, » etc. Matth. X, 34. Et: « Si quis non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus, » Lucæ XIV, 26. Verum Christus primus effractor iter præit, sternit seras, panditque viam, ac suis asseclis vires easdem effringendi, pervadendi et evadendi subministrat; ut nemo animo cadere, sed in certam spem libertatis et salutis assurgere debeat, modo Christum sequi velit. Hoc est quod gratulans et exsultans canit Habacuc cap. III, 19: « Deus Dominus fortitudo mea: et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor, in psalmis canentem. » Et Isaias, cap. XLIX, 8: « Dedi te in fœdus populi, etc., ut diceres his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini. » Et Psaltes, Psalm. CXV, 16: « Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. »
Volenti ergo e carcere peccati et diaboli, in libertatem filiorum Dei egredi, rumpendæ sunt seræ carnis et mundi, frangendæ catenæ et funes malarum passionum et consuetudinum, quibus quasi vinculis peccatores colligantur et constringuntur. Ligabat S. Paulum amor legis patriæ et judaismi, sed Christo illucescente, hoc ligamen quasi stramineum rupit et difflavit. Ligabat S. Magdalenam amor mundi, sed icta amore Christi, illum ut lini stupam discussit. Ligabat S. Augustinum amasia, sed Christo aspirante, quasi telam araneæ hanc catenam disrupit. Audi eum, lib. IX Confess. cap. 1: « Quam suave, inquit, mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum! et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim eas a me, vera tu et summa suavitas, ejiciebas, et intrabas pro eis omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini: omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Jam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi, et acquirendi, et volutandi, atque scalpendi scabiem libidinum, et garriebam tibi claritati meæ, et divitiis meis, et saluti meæ Domino Deo meo. »
Qui ergo a malis habitibus, ab amicis, a sociis, a carne ligari te sentis, esto porets, esto effractor, difficultates ne metuas; Christus seras perfringet, viam complanabit, iter pandet: perinde ac angelus S. Petro in carcerem ab Herode compacto aperiens portas, et seras diffringens, iter pandit ad exitum, ut Petro nil aliud faciendum fuerit, quam angelum sequi Actor. XII, 9; ita et tibi nil aliud faciendum, quam ut Christum invoces assidue, eumque ducem animose sequare. Si enim Deus pro nobis, quis contra nos? Tibi a Deo dici puta quod Cyro dicit, Isaiæ XLV, 1: « Subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur. Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo: portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum. » Talis porets, id est perfractor, fuit S. Paulus, qui ubique obices Evangelii fortiter disjecit, ac gentium omnium antesignanus, eis iter ad Ecclesiam pandit. Unde ipse gloriatur, II Cor. X, 4: « Arma, inquit, militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. »
Tales poretsim fuere omnes apostoli, omnes prisci monachi et anachoretæ, quorum totum studium erat edomare animi passiones, corpusque inediæ, frigori, æstui omnique labori et pænitentiæ, assuefacere: unde ascetæ, id est exercitatores, sunt nuncupati. Tales fuere fundatores Ordinum, S. Antonius, S. Benedictus, S. Bernardus, S. Dominicus, S. Franciscus, S. Dominicus Loricatus, et ex nostris S. Ignatius et S. Franciscus Xaverius, qui mira spiritus vi orbem divino igne accenderunt, eoque obstacula omnia straverunt, ut suis asseclis cæterisque cunctis iter in cœlum panderent et præirent.