Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit prophetare contra Israelitas et Judæos, imo a vers. 10, et deinceps duntaxat contra Judam et Jerusalem prophetat. Ait enim, vers. 10: Qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. Et vers. 12: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit. Vide dicta initio cap. II et dicenda vers. 12. Primo ergo taxat optimates, tam laicos, quam ecclesiasticos; puta principes sacerdotum, quod jura pervertant, et plebem opprimant. Deinde, vers. 5, incusat pseudoprophetas, qui adulabantur populo, et vaticinabantur fausta, sed falsa, quæstus causa. Idcirco ego, ait, repletus sum fortitudine spiritus Domini, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum, ac tandem Hierosolymæ et templo excidium comminatur.
Textus Vulgatae: Micheas 3:1-12
1. Et dixi: Audite, principes Jacob, et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire judicium, 2. qui odio habetis bonum, et diligitis malum: qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum? 3. Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt: et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ. 4. Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos: et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. 5. Hæc dicit Dominus super Prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et prædicant pacem: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prælium. 6. Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione, et occumbet sol super Prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. 7. Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini: et operient omnes vultus suos, quia non est responsum Dei. 8. Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio et virtute: ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum. 9. Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israel: quia abominamini judicium, et omnia recta pervertitis. 10. Qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. 11. Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et Prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. 12. Propter hoc causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa sylvarum.
Versus 1
1. AUDITE, PRINCIPES JACOB, ET DUCES DOMUS ISRAEL, — id est, principes decem, et duces duarum tribuum: per Jacob enim decem tribus, per Israel Judam et Benjamin significat, uti dixi cap. II, initio. Septuaginta pro principes vertunt, ἀρχαί, quod Vaticana vertunt, principia; melius Regia, principatus.
NUMQUID NON VESTRUM EST SCIRE JUDICIUM, — « scire » tum speculative, tum potius practice, ut reipsa faciatis judicium, id est id quod justum est, ac lege Dei præscriptum et præceptum, præsertim circa justitiam, et jura proximis debita, ut v. g. cuique tribuatis quod suum est, pauperes non opprimatis, et eos qui opprimunt castigetis. Ita Theodoretus, Lyranus, Arias et alii.
Versus 2
2. QUI ODIO HABETIS BONUM, ET DILIGITIS MALUM. — Voces bonum et malum, tam in genere masculino, quam neutro accipi possunt: quia enim hi principes diligebant malitiam, et odiebant bonitatem; hinc consequenter diligebant malos, et odiebant bonos viros et cives. Simile enim amat sibi simile, et odit dissimile. Rursum,
virtus vel vitium non amantur in abstracto, sed in concreto; puta in suo subjecto, scilicet in homine bono vel malo. Vere S. Prosper, epig. XXXII:
Impia pars mundi parti est infesta piorum, Nec tolerare potest dissimiles animos. Ridens nolentes opibus præsentibus uti, etc.
Hoc est quod vulgo dicitur: « Asinus asino pulcher, et sus sui; graculus assidet graculo, et garrulus garrulo; cicada cicadæ chara, formica formicæ; fur furem cognoscit, ut lupus lupum. » Ita hodie videmus multos odisse viros religiosos, quia ipsi irreligiosi sunt, et occulte impudica aliaque scelera perpetrant, quæ naturaliter in ipsis generant antipathiam et aversionem a viris castis et sanctis; præsertim qui eadem carpunt et insectantur. Hujus rei magnam in multis habeo experientiam.
QUI VIOLENTER TOLLITIS PELLES EORUM (scilicet Jacob et Israel, quos nominavit vers. 1, id est Samaritarum et Judæorum) DESUPER EIS, ET CARNEM EORUM DESUPER OSSIBUS EORUM? — Est hic metaphora continua, sive allegoria. Reges enim et principes in Scriptura vocantur pastores, sicut Homerus Agamemnona regem Græcorum, passim vocat ποιμένα λαῶν, id est pastorem populorum: quia quod pastor præstat ovibus, hoc rex præstare debet subditis: scilicet pascere, dirigere, tueri a feris et lupis, ac vivere ex lacte et lana ovium. Nam, ut Tiberius Cæsar, teste Suetonio in ejus Vita, aiebat: « Boni pastoris est pecus tondere, non deglubere, » non carnem et ossa concidere: quia scilicet principes non debent subditos expilare, nec eorum bona diripere, aut nimiis tributis et oneribus, quasi sanguisugæ exsugere, ut eos ad maciem et paupertatem redigant. Sic enim non tantum subditis nocent, sed et sibi ipsis. Macies enim ovis est macies pastoris; et paupertas subditi est paupertas principis. Merito ergo idipsum principibus Israel et Juda improperat hic Michæas. Unde Chaldæus clare tropum hunc explicans, ita vertit: Rapientes facultates populi mei, et pecuniam eorum pretiosam auferentes, et reliquias eorum consumentes, et comminuentes sicut comminuuntur membra intra ollam, et particulæ carnium intra lebetem.
Per pellem ergo, carnem et ossa significat substantiam, id est facultates plebis, quas diripiebant, et inter se dividebant optimates, ut eas in pompis, luxu, epulis et conviviis prodige absumerent. Hoc enim significat id quod subdit: « Et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ. » Quare minus genuinum, et magis symbolicum videtur, quod S. Hieronymus, Haymo, Remigius et Hugo per ollam et lebetem accipiunt Jerusalem, in qua pauperes quasi in olla a potentioribus concidebantur et coquebantur. Olla enim, quod est instrumentum culinæ, significat epulas et convivia, quæ in ollis coquuntur et apparantur. Nota catachresin, qua facultates vocat pellem,
carnem et ossa; quia, sicut ex his constat et vivit homo, sic et ex facultatibus suis. Ex his enim victum, id est cibum, et consequenter sanguinem, carnem, pellem et ossa sibi comparat homo. Unde Græcis βίος vocatur tam victus quam vita; quia ex victu vita subsistit. « Pecunia, inquit Ethicus, est hominis anima, sanguis et vita: » qui ergo eam aufert pauperi, vitam aufert. Rursum in pelle, carne et ossibus est climax, sive gradatio: minus enim est hominem excoriare, plus ejus carnem resecare et comedere, plurimum et maximum eum usque ad ossa vorare; imo exossare, et ossa comminuere, ut medullam exsugas. Sensus ergo est, q. d. Optimates Israelis et Judæ bona ejus rapiunt adeo avare et rapaciter, ut non tantum eum excoriare, sed et excarnificare, imo usque ad ossa devorare, quin et exossare videantur. Hoc est quod iisdem exprobrat Ezechiel cap. XXXIV, 2: « Væ pastoribus Israel, etc. Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. »
Tropologice, hæretici et seductores qui alios pelliciunt ad hæresim, libidinem, furta, homicidia aliaque scelera, eosdem pelle sua excoriant, carne spoliant et exossant. Pellis enim est exterior virtus, et decor in compositione vultus, incessus, motuumque et membrorum: breviter, pellis est modestia. Item cæremoniæ externæ, quas damnant et exstirpant hæretici. Carnes sunt virtutes internæ, sed teneriores et molliores, ut eleemosyna, temperantia, justitia. Ossa sunt virtutes duriores ac fortiores, ut pænitentia, mortificatio, contemptus mundi, martyrium. Ita S. Gregorius, in Psalm. I Pænitent. explicans vers. 2: « Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, » id est, inquit, « virtutes animæ obscuratæ sunt, et extenuatæ virtutes simul conturbatæ sunt (per peccatum, ad quod illicit tentator et seductor): charitas enim confunditur, humilitas impingitur, fortitudo dejicitur, castitas impugnatur. Per ossa virtutes accipimus, per quas nimirum animam sustentamus: sicut enim in ossibus est fortitudo corporum, ita in virtutibus robur invenitur animarum. » Qui ergo hasce virtutes proximo eripit, qui v. g. eum ad peccatum immodestiæ inducit, eum excoriat: qui vero eum ad gulam et avaritiam pertrahit, eum excarnificat: qui denique virum sanctum et religiosum pellicit ad violationem votorum, ad abnegationem suæ professionis, vel etiam fidei, hic eum exossat.
Versus 4
4. TUNC (cum scilicet ultio Dei, quam ego hic eis continue intento, eos invadet) CLAMABUNT AD DOMINUM (sed frustra; nam) NON EXAUDIET EOS, — quia ipsi eum per me hæc præmonentem audire noluerunt.
ET ABSCONDET FACIEM SUAM AB EIS. — « Faciem, » id est favorem, curam, providentiam, opem, præsentiam et beneficentiam suam (horum enim symbolum est facies) eis subtrahet. Sicut enim
peccator avertit faciem suam a Deo, illique inobediens et rebellis tergum obvertit: ita vicissim Deus illi afflicto, et se invocanti, faciem, id est gratiam et auxilium suum, subtrahit, ac dorsum derelictionis, oblivionis et reprobationis ostendit. Quæ ingens est pæna, juxta illud Proverb. cap. I, 24: « Quia vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis evenerit, » etc.
Versus 5
5. HÆC DICIT DOMINUS SUPER PROPHETAS (id est de pseudoprophetis, vel ad, contra pseudoprophetas) QUI SEDUCUNT POPULUM MEUM, — adulando illi in peccatis, promittendo impunitatem, vaticinando omnia eis fore prospera et felicia.
QUI MORDENT DENTIBUS SUIS (id est, frendent in me aliosque veros Prophetas, qui bellum minamur Israeli, cum illi pacem et prospera eidem promittant. Ita R. David et Lyranus. Aut, ut Albertus et Hugo, qui frendent et minantur tristia quæque iis qui nulla sibi largiuntur munera: iis vero qui ea largiuntur) PRÆDICANT PACEM, — id est omnia prospera. Secundo, Theodoretus, Vatablus et Clarius: « Qui mordent dentibus, » quasi blandientes et adulantes iis qui dant munera; unde iis pacem et prospera prædicant. Sic enim canes, asini et equi eos qui se continuo nutriunt, mordent dentibus, id est mordere se simulant, quasi familiariter adulantes, et petentes ab eis pabulum quod mordeant. Tertio et genuine, q. d. Qui dum « mordent dentibus, » id est, vorant ea quæ sibi a largientibus donata sunt, iis vaticinantur et « prædicant pacem, » omnia scilicet fausta et secunda eis obventura. Ex adverso: SI QUIS NON DEDERIT IN ORE EORUM (quod mordeant et vorent), SANCTIFICANT SUPER EUM PRÆLIUM, — id est, edicunt et indicunt illi bellum, tum quia hostes omniaque adversa ipsi comminantur, tanquam impio, qui se pios et sanctos Dei Prophetas neglexerit et spreverit; tum quia suscitant illi lites et bella, dicendo: Iste homo impius est, et hostis Prophetarum ac servorum Dei; avarus est, inhumanus, et dignus qui urbe exturbetur, vexetur, spolietur, etc., uti faciunt mendici celebres et validi, sed impotentis animi et impatientis, de quibus proinde merito dicitur: « Etiam mendicus suo loco potest plurimum. » Ita S. Hieronymus, Remigius, Arias et alii. Unde Chaldæus vertit: Qui offert eis convivium carnis, huic pacem vaticinantur; et qui nihil eis offert, contra hunc excitant, vel instruunt bellum.
Sanctificare enim bellum, est sanctum sancti Dei bellum contra impios vel instruere, vel edicere et prædicare per sanctos Prophetas. Vide dicta Jerem. cap. VI, 4.
Versus 6
6. PROPTEREA NOX VOBIS PRO VISIONE ERIT, ET TENEBRÆ VOBIS PRO DIVINATIONE. — Nota pulchram antithesin pænæ ad culpam, quæ culpæ ex æquo opposita congrue illam plectit et punit. Sensus enim est, q. d. Vos, o pseudoprophetæ, Israeli adulantes in peccatis, eique pacem promittentes, vobis visi estis videre diem et lucem, id est veritatem et prosperitatem: at ego dico et assevero visionem vestram esse noctem et caliginem, id est esse errorem et mendacium, ac propterea puniam vos nocte atra et horrenda, id est terribili clade, excidio et captivitate; adeo ut vobis præ angore, pavore et mærore, sol in meridie occumbere, et dies obtenebrari videatur: tuncque confundemini; quia patebit ex ipso eventu oracula vestra fuisse mendacia, et mendaces adulationes: quocirca præ pudore tegetis ora et vultus, quæ hæc oracula falsa ediderunt: « quia non est responsum Dei, » q. d. Reipsa apparebit vestras prophetias non fuisse responsa Dei, sed diaboli, aut cerebri vestri vani et mendacis commenta et figmenta. Lux enim partim veritatis, partim lætitiæ et felicitatis; nox partim falsitatis et mendacii, partim cladis et calamitatis est symbolum. Ita S. Cyrillus, Theodoretus, S. Hieronymus, Haymo, Remigius et alii. Vide dicta Amos cap. VIII, 9: « Occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. »
Versus 7
7. OPERIENT OMNES VULTUS SUOS. — Hebræus et Chaldæus: Involvent labrum suum, id est labia sua mendacia, quibus falsa oracula prolocuti sunt: nam, ut præcessit, « confundentur » et erubescent vehementer, cum deprehensa fuerit eorum fraus et falsitas; ac præ erubescentia impudens paulo ante os et vultum suum manu et pallio oppositis obvelabunt. Ita S. Hieronymus, Clarius, Vatablus, Palacius, Ribera et alii. Arias vertit: Involvent mystacem suum. Pseudoprophetæ enim incedebant comptuli, et ad labra mystaces alebant, quasi sponsi Penelopes; quales etiamnum videre est ministros verbi non Christi, sed Calvini. Septuaginta quoad rem eodem sensu, sed quoad verba contrarie vertunt: Aperient omnes labra sua contra eos. Sic enim verbotenus habent: Exsecrabuntur eos omnes, quasi hebræum עטה ata significet et operire et aperire: verba enim hebræa sæpe duo contraria significant.
Aliter explicat Delrio, adagio 992: « Operient, inquit, vultus suos, » tanquam rei morti addicti et damnati; his enim solebat velari facies, uti factum est Aman, Esther, cap. VII, 9, et Suzannæ, Daniel. cap. XIII, 32, et Ezechiel. cap. XII, 6, et Christo, Matth. cap. XXVI, 66 et 67. Hinc illa Romanorum olim infausta vox et sententia: « Caput obnubito, infelici arbori suspendito. » Hic sensus est eruditus et probabilis, prior tamen uti germanior, ita probabilior est: iteratum enim verbum confundentur, indicat hic de pudore potius quam de morte agi.
Versus 8
8. VERUMTAMEN EGO REPLETUS SUM FORTITUDINE SPIRITUS DOMINI, JUDICIO ET VIRTUTE. — Opponit se pseudoprophetis, q. d. Illi adulantur vobis, et mollia faustaque vaticinantur: at ego repletus sum spiritu Dei forti, id est duro, minaci et acri; ut scilicet libere, intrepide, acriter et constanter
prædicem Dei judicium et virtutem, sive potentiam, id est justam et potentem ejus ultionem, quam per Assyrios et Chaldæos in vos, o Israelitæ et Judæi, exercebit. Nota hic tres dotes vero Prophetæ, doctori et prædicatori necessarias, totidem vitiis pseudoprophetæ oppositas. Prima, est fortitudo, qua nec blanditiis et muneribus capiatur, nec minis et pænis cedat, sed libere et constanter carpat scelera, etiam potentum, eisque Dei iram et vindictam intentet. Hæc opponitur pseudoprophetarum partim timiditati, qua placentiam prædicant, timentes divitum et potentum offensam; partim cupiditati, qua ob munera iisdem prospera vaticinantur. Secunda, est judicium, quo tum vera a falsis secernunt, ut non nisi vera et certa prædicent; tum majora peccata a minoribus discernunt, ut illa acrius, hæc lenius suggillent; tum prudenter et discrete quoslibet monent et docent pro cujusque indole, captu et conditione; tum denique quasi a Deo constituti et inspirati judicium, id est sententiam damnationis et excidii, in impios pronuntiant. Hæc opponitur pseudoprophetarum mendaciis, indiscretioni et adulationi. Tertia, est virtus, puta robur animi et efficacia sermonis, cui nullus resistere possit. Hæc opponitur pseudoprophetarum pusillanimitati, et vanæ garrulæque blandiloquentiæ. Verum sciant Prophetæ has dotes non esse suas, sed esse spiritus Dei, ab eoque sibi aspirari. Talis fuit spiritus Eliæ invictus, acer et igneus, de quo Eccli. cap. XLVIII, 1 et 6: « Surrexit Elias quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter. Qui dejecisti reges ad perniciem, et confregisti facile potentiam ipsorum. » Talis fuit Isaias, cap. LVIII, 1: « Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. » Talis fuit Jeremias, cap. VI, 11: « Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens, » etc. Et vers. 27: « Probatorem dedi te in populo meo robustum, etc. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos. » Talis S. Joannes Baptista dicens Matth. cap. III, 7: « Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? » Talis Paulus, qui disputans de castitate, justitia et judicio ipsum Felicem præsidem, licet infidelem et impium, perculit et tremefecit, Actor. cap. XXIV, 25. Tales Apostoli, qui, recepto Spiritu Sancto, in spiritu vehementi contriverunt naves et reges Tharsis, ut videre est in Actis Apostolorum. Tales erunt Elias et Henoch in fine mundi, certantes contra Antichristum, de quibus dicitur Apoc. cap. XI, 5: « Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum. »
Versus 10
10. QUI ÆDIFICATIS SION IN SANGUINIBUS. — Ita et Syrus et Arabicus. Transit Propheta a duodecim tribubus ad solas duas. Verisimile enim est illum ea quæ præcesserunt, sæpius tum decem tribubus, tum duabus concionando enuntiasse; ac tandem cum decem tribus abductæ essent in Assyriam, solis duabus quæ remanserant eadem inculcasse. Sensus ergo est, q. d. Vos, o Judæi, magnificas domos et palatia in Jerusalem exstruitis, et omni supellectile pretiosa instruitis, exsugendo facultates, labores et sanguinem pauperum per iniqua tributa, judicia, usuras, fraudes, oppressiones, etc., juxta illud Eccli. cap. XXXIV, 25: « Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. » Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Haymo et alii. Nam sic inique spoliati, non raro fame et miseriis, aut mœrore et indignatione moriuntur. Unde Chaldæus vertit: Condentes domos suas in Sion cum sanguine effuso. Tales sunt qui bona hospitalium, orphanorum, viduarum, monachorum, aliaque quibus pupilli, senes, ægroti, pauperes, etc., ali debebant, in suos usus convertunt; qui, ut hic dicitur, non tantum fures sunt, sed et latrones ac homicidæ pauperum.
Hoc est quod in Joakim rege Juda redarguit Jeremias cap. XXII, 13: « Væ, ait, qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio! amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei. » Vide ibi dicta.
Nota: Hæc prophetia, ut patet Jerem. cap. XXVI, 18, edita est a Michæa sub Ezechia rege, qui contra Assyrios munivit muros Jerusalem, ideoque domos muris vicinas, quæ solent esse pauperum, destruxit, ne hostis eas occuparet, et ut ex earum lapidibus et materia muros instauraret. Hoc est enim quod ait Isaias cap. XXII, 10: « Et destruxistis domos ad muniendum murum. » Unde suspicatur Sanchez hic taxari Ezechiæ principes, et præfectos publicorum operum, quod domos has pauperum destruxerint, nec eis pretium ex publico ærario persolverint. Alias enim, imminente obsidione, domos muris vicinas, quæ urbi periculum creant, demoliri licet.
Moraliter, tyranni ditiones, dominia et regna sua ædificant et adaugent per cædes, rapinas et bella injusta. Ita Theophylactus in Habacuc, cap. II, 12. Rursum, tales sunt principes, qui fisci reditus per iniqua vectigalia, quasi per rapinas amplificant. Quocirca B. Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 37, hæc Michææ verba recte adaptat et intorquet Eusebio episcopo, qui ecclesiam in Pelusio ex oppressionibus pauperum ædificabat. Tertio, tales sunt judices, qui ex iniquis mulctis mœnia et ædificia pulchra construunt, qui corrupti muneribus reos absolvunt, et innocentes condemnant. Quarto, qui officia et beneficia in consanguineos indignos, aut in peccatorum communione conjunctos, et administros libidinum et cupiditatum, conferunt. Ita Adrianus VI Pontifex neminem ex cognatis honoribus vel opibus extulit, dictitans « nolle se ædificare Sion in sanguinibus; »
quo dicto factoque magnam sibi sanctitatis opinionem conciliavit, præsertim accedente mira animi humilis modestia et continentia. Qua de causa ejus sepulcro Romæ inscriptum legimus: « Adrianus VI hic situs est, qui nihil sibi infelicius in vita, quam quod imperaret, duxit. » Quocirca, inquit Onuphrius, patruelis sui filium, Senæ Etruscæ in gymnasio litteris operam navantem, quod Romam nequaquam vocatus, intermissis studiis repente venerat, confestim meritorio equo impositum remisit; animi levitatem identidem objectans, et severe admonens, ut ab se modestiæ et temperantiæ exemplum opportune sumeret. Alios quoque, nec remoto affinitatis gradu necessarios, qui spe fortunæ celsioris e Germania pedibus Romam venerant, mirum in modum increpavit, donatisque singulis sagis laneis et frugi viatico, pedibus similiter in patriam redire jussit. Quarum rerum testimonio superiorum Pontificum aliquorum profusam erga propinquos liberalitatem, uti gravem et reipublicæ perniciosam, detestari erat solitus. Simile quiddam fertur etiam de Clemente Pontifice ejus nominis quarto, qui et ipse interpellatus ab amicis, ut consanguineo cuidam suo tria habenti beneficia, plura adhuc tribueret, respondens: Non, inquit, carni et sanguini obtemperabo, sed potius Deo; nec dignus Petri successor est, qui plus cognationi quam Christo tribuit. » Rucusque Onuphrius in Vita Adriani VI. Quinto, qui, quasi spiritualis lucri gratia, in suspectas domos ingrederentur, aut liberius cum impudicis loquerentur. Sexto, qui religionis prætextu parentes extrema laborantes indigentia desererent, quibus usui esse possent: aut filiis suaderent, ut eleemosynas quibus egeni parentes juvandi erant, in templa potius materiata, et in sacerdotes converterent; quos Christus reprehendit Matth. cap. XV, 5. Ita Delrio, adagio 993.
Versus 11
11. PRINCIPES EJUS IN MUNERIBUS (id est pro muneribus, propter munera) JUDICABANT, ET SACERDOTES EJUS IN (id est pro) MERCEDE DOCEBANT, ET PROPHETÆ EJUS IN (id est pro) PECUNIA DIVINABANT. — Pro in enim hebraice est beth pretii, significans pro, propter. Carpit principes quod in judicio duplicem injustitiam committerent: primo, vendendo sententiam; secundo, pervertendo eam, et sontem absolvendo, insontem damnando propter munera. Secundo, carpit doctores legis, quod sacram doctrinam legis divinæ venderent pecunia, quod est simonia, uti docent theologi, ac nominatim noster Lessius, tract. De Simonia, dubit. II, initio, et dubit. XIII, dicto 3 et 4. Tertio, carpit pseudoprophetas, quod oracula venderent auro, quod pariter erat simonia, non in re ipsa (quia hæc oracula non erant sacra, imo nec vera; quia non suggesta a Deo, sed ficta ex cerebro), sed in ipsorum opinione, et æstimatione vulgi, qui hæc oracula vera et divina esse censebant. Ecce hisce modis ædificabant Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate, uti
præcessit. Hæc enim verba illa priora, quasi thesin per hypothesin et per exempla explicant.
ET SUPER DOMINUM REQUIESCEBANT. — Hebraice ישענו iisseanu, id est Domino innitebantur, sicut æger vel senex innititur et incumbit baculo suo. Ita Chaldæus, Pagninus et Tigurina, q. d. Hi pseudoprophetæ cum sint seductores, et pleni sceleribus, tamen quasi pii et sancti essent, secure quiescunt in Dei cura et providentia, dicentes: Jerusalem est urbs sancta, nos sumus populus Dei, juxta illud Jerem. cap. VII, 4: « Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. » Ergo Deus noster nos tuebitur, nec sinet urbem et templum suum everti, ac populum suum tradi hostibus. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Lyranus, Clarius et alii. Ingens hæc est impiorum impudentia et præsumptio, quod cum Deum gravissime offendant, sperent tamen, imo non dubitent se ab eo, imminente hoste vel periculo, protectum iri.
Versus 12
12. PROPTER HOC, CAUSA VESTRI (quia scilicet vos ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate, uti dixi vers. 10. Hinc ut in eo puniamini, in quo peccastis, atque ut pœna sternat culpam) SION QUASI AGER ARABITUR, ET JERUSALEM QUASI ACERVUS LAPIDUM ERIT, — q. d. Chaldæi diruent magnificas domos, quas in Jerusalem ex rapinis pauperum ædificastis, ita ut ex iis non supersint nisi rudera et acervi lapidum, atque urbs ipsa desoletur et complanetur, fiatque ager aratro arabilis. Sion proprie significat superiorem urbis partem, in qua erat templum, et arx David: Jerusalem vero erat inferior, et major pars urbis, monti et arci Sion subjecta; sæpe tamen per synecdochen tota urbs vocatur Sion.
ARABITUR, — q. d. Sion a Chaldæis funditus vastabitur, ac disjectis muris et domibus, fiet quasi campus et ager arabilis. Nota: Sicut moris erat apud veteres ut urbem ædificaturi, ejus ambitum circumducto aratro sulcando delinearent et circumscriberent, ibique eam muro et fossa cingerent et communirent; unde locum ex quo terram foderant, fossam vocabant. Hinc Virgilius:
Interea Æneas urbem designat aratro. Ita vicissim hostes captam a se urbem plane eversuri et annihilaturi, eversis muris et ædibus aratrum urbi inducebant: hoc enim erat ex urbe pagum et agrum efficere. Hinc Modestinus, in leg. Si ususfructus, XXI, ff. Quibus modis ususfructus amittatur: « Si, ait, ususfructus civitati legetur, et aratrum in ea ducatur, ut passa est Carthago, civitas esse desinit; ideoque quasi morte desinit habere usumfructum. » Et Horatius, lib. I, ode XVI:
Imprimeretque muris Hostile aratrum exercitus insolens.
Et Virgilius: Et campos ubi Troja fuit. ET MONS TEMPLI IN EXCELSA SYLVARUM, — q. d. Mons Sion, in quo ædificatum est templum, eo cæterisque ædibus incensis ita desolabitur, ut videatur esse quasi rupes ruderum; sicut in sylvis montium in vertice eminent juga et rupes, quasi excelsa et culmen sylvæ. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Remigius et Arias. Secundo, q. d. In monte Sion, everso templo, succrescent arbores, ut mons sylvescat, fiatque sylva. Ita Theodoretus, Lyranus et Vatablus.
Et Isidorus, lib. XV, cap. 1: « Urbs, ait, aratro conditur, aratro vertitur. » Hinc urbs dicta est ab urvo, id est ab aratri curvatura, quam urbi circumducebant: unde urvare vel urbare, idem erat quod aratro definire, ait Pomponius jureconsultus. Primitus enim locis editis fossam ducere, et vallo circumdare ad sui tutelam cœperunt, et sic urbes oppidaque inchoarunt. Hinc Varro ait urbem dici, quod aratro sit præfinita; et mœnia quasi munia, et murum a munitione; et oppidum, quod muniatur opis causa. Antiqui enim junctis bobus, tauro et vacca Hetrusco ritu, in condendis urbibus interiore aratro circumagebant sulcum, intra quem urbem ædificarent. Hoc faciebant religionis causa die auspicato, ut urbs fossa muroque munita felix esset. Hinc Poeta:
Apta dies legitur qua mœnia signet aratro.
Nota: Hæc Michææ prophetia a senibus Israel citatur Jerem. XXVI, 18, ut ea defendant Jeremiam similia prophetantem, eumque a morte liberent. Ibidem illa dicitur edita sub Ezechia rege, scilicet postquam decem tribus anno sexto ejusdem abductæ sunt in Assyriam. Unde omissa Samaria, utpote jam eversa, solam Jerusalem hic et deinceps usque ad finem prophetiæ compellat et alloquitur Michæas. Porro ibidem iidem senes dicunt hanc Michææ prophetiam non esse adimpletam, eo quod populus ea perculsus pœnitentiam egerit, atque impetrarit a Deo veniam, et sententiæ de exscindenda urbe abolitionem. Ita putabant ipsi, sed falso. Nam sententia hæc Dei non fuit abolita, sed suspensa duntaxat, et dilata usque ad tempora Jeremiæ, qui rursus eamdem revocavit et renovavit cap. XXV, 11, dicens: « Erit universa terra hæc in solitudinem et in stuporem: et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis. » Et cap. XXVI, 9: « Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator. » Itaque factum est anno 11
Sedeciæ, quo Nabuchodonosor regnum Juda cum urbe et templo evertit. Michæam enim minari ad litteram excidium Chaldæorum, non Romanorum (uti censuit Eusebius lib. VIII Demonstr. cap. VIII, motus ea ratione, quod tunc tantum eversa sit Jerusalem, eo quod ædificata sit in sanguinibus, uti ait hic Michæas vers. 10, puta in sanguine et nece Christi, sed perperam; nam ob sanguinem Christi non ædificata, sed destructa est Jerusalem a Tito), patet tum ex Jeremia locis jam citatis, tum ex eo quod Michææ tempore instabat Judæis clades per Chaldæos, non per Romanos. Typice tamen et allegorice hæc spectant ad eorum excidium per Titum et Romanos; horum enim prodromi et quasi antitypi fuere Chaldæi: Romani enim perfecerunt id quod inchoarunt Chaldæi, dum plenum et extremum exitium Hierosolymæ et reipublicæ Judæorum intulerunt.
Tropologice, Jerusalem est anima sancta, et Deo per gratiam dicata et consecrata: hæc evertitur per peccatum mortale, fitque acervus lapidum et ruderum, id est passionum et vitiorum omnium indigesta congeries, quæ antea fuerat constructa ex gemmis, iisque circumdata et quasi coronata, de quibus Apoc. XXI, 9. Gemmæ sunt dotes et virtutes, Sion est mens et ratio (quæ in homine est id quod in urbe est arx, quodque in Jerusalem erat Sion, id est specula) quæ antea providebat et disponebat opera virtutum, jam post peccatum quasi ager aratur a diabolo, ut ferat zizania, vepres, aconita et venena peccatorum et scandalorum; templum est spiritus, qui antea Deo adhærens juges ipsi orationis, meditationis et laudis offerebat hostias, jam post peccatum fit sylva densa inutilibus et noxiis arboribus, id est cogitationibus et curis in qua versantur feræ, id est dæmones, qui ibidem bestiales et ferinos suos mores introducunt, imo ex homine bestiam, ex templo idolum, ex angelo dæmonem efficiunt.
Hanc animæ tristem commutationem et cladem totis Threnis describit et plangit Jeremias, ubi inter cætera ait, cap. II, 5 et 6: « Præcipitavit Israel, præcipitavit omnia mœnia ejus: dissipavit munitiones ejus. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum, » etc. Et Psaltes, Psalm. LXXVIII, 1: « Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. » Similia habet Isaias cap. I, 7 et sequent.
Prædixit Michæas cap. præcedenti, vers. ultimo, montem Sion et templum vastandum a Chaldæis; nunc ut de more tristibus læta subjungat, ut suos consoletur, docet eumdem restituendum, imo super omnes montes erigendum per Christum, quia scilicet in Sion Christus inchoabit Ecclesiam suam divinam et cælestem, ad quam velut arcem et speculam excelsam ex toto orbe confluent turmatim omnes gentes, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Porro in Ecclesia non fore bellum, sed summam pacem prænuntiat. Et regnabit, inquit, Dominus in monte Sion, ex hoc nunc et usque in æternum: Et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem. Hinc secundo, vers. 10, consolatur Judæos, qui captivi ituri erant in Babylonem, quod brevi inde sint liberandi a Deo, qui hostes eorum Chaldæos conteret, et Sioni robur pristinum restituet.
Nota: Priorem et majorem hujus capitis partem mutuatus videtur Michæas ex Isaia cap. II, ubi eadem pene ad verbum habentur. Nam Isaias facile quadraginta annis ante Michæam idipsum prædixisse videtur. Id colligimus ex eo quod priora quinque capita Isaias dictasse videtur sub Ozia rege. Nam cap. VI sic incipit: In anno quo mortuus est Ozias. Cum ergo visionem sexti capitis habuerit anno ultimo Oziæ, videtur visiones præcedentium capitum quinque sub prioribus ejusdem regis annis a Deo accepisse; Michæas autem hæc prophetavit sub Ezechia, qui fuit pronepos Oziæ, uti dixi cap. præced. vers. ultimo. Nam inter Oziam et Ezechiam intercesserunt Joathan, qui sexdecim annis, et Achaz, qui totidem regnavit. Adde aliquot annos Oziæ et Ezechiæ (Michæas enim post excidium Samariæ, quod anno 6 Ezechiæ contigit, hæc vaticinatus est), habebis annos 40 et amplius, quibus Isaias hoc suum, cap. II, oraculum ante hocce Michææ accepit et edidit. Quia ergo hæc explicui Isaiæ cap. II, ea hic non repetam, sed breviter caput hoc percurram, Lector consulat ea quæ notavi in Isaia.
1. Et erit: In novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi. 2. Et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus: quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. 3. Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium: et non discent ultra belligerare. 4. Et sedebit vir subtus vitem suam, et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat: quia os Domini exercituum locutum est. 5. Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra. 6. In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem: et eam, quam ejeceram, colligam, et quam afflixeram: 7. et ponam claudicantem in reliquias: et eam, quæ laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in æternum. 8. Et tu turris gregis nebulosa filiæ Sion usque ad te veniet: et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem. 9. Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? 10. Dole, et satage, filia Sion, quasi parturiens: quia nunc
Sedeciæ, quo Nabuchodonosor regnum Juda cum urbe et templo evertit. Michæam enim minari ad litteram excidium Chaldæorum, non Romanorum (uti censuit Eusebius lib. VIII Demonstr. cap. viii, motus ea ratione, quod tunc tantum eversa sit Jerusalem, eo quod ædificata sit in sanguinibus, uti ait hic Michæas vers. 10, puta in sanguine et nece Christi, sed perperam; nam ob sanguinem Christi non ædificata, sed destructa est Jerusalem a Tito), patet tum ex Jeremia locis jam citatis, tum ex eo quod Michææ tempore instabat Judæis clades per Chaldeos, non per Romanos. Typice tamen et allegorice hæc spectant ad eorum excidium per Titum et Romanos; horum enim prodromi et quasi antitypi fuere Chaldæi: Romani enim perfecerunt id quod inchoarunt Chaldæi, dum plenum et extremum exitium Hierosolymæ et reipublicæ Judæorum intulerunt.
ET MONS TEMPLI IN EXCELSA SYLVARUM, — q. d. Mons Sion, in quo ædificatum est templum, eo cæterisque ædibus incensis ita desolabitur, ut videatur esse quasi rupes ruderum; sicut in sylvis montium in vertice eminent juga et rupes, quasi excelsa et culmen sylvæ. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Remigius et Arias. Secundo, q. d. In monte Sion, everso templo, succrescent arbores, ut mons sylvescat, fiatque sylva. Ita Theodoretus, Lyranus et Vatablus.
Nota: Hæc Michææ prophetia a senibus Israel citatur Jerem. xxvi, 18, ut ea defendant Jeremiam similia prophetantem, eumque a morte liberent. Ibidem illa dicitur edita sub Ezechia rege, scilicet postquam decem tribus anno sexto ejusdem abductæ sunt in Assyriam. Unde omissa Samaria, utpote jam eversa, solam Jerusalem hic et deinceps usque ad finem prophetiæ compellat et alloquitur Micheas. Porro ibidem iidem senes dicunt hanc Michææ prophetiam non esse adimpletam, eo quod populus ea perculsus pœnitentiam egerit, atque impetrarit a Deo veniam, et sententiæ de exscindenda urbe abolitionem. Ita putabant ipsi, sed falso. Nam sententia hæc Dei non fuit abolita, sed suspensa duntaxat, et dilata usque ad tempora Jeremiæ, qui rursus eamdem revocavit et renovavit cap. xxv, 11, dicens: « Erit universa terra hæc in solitudinem et in stuporem: et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis. » Et cap. xxvi, 9: « Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator. » Itaque factum est anno 11
Et Isidorus, lib. LXXV, cap. 1: « Urbs, ait, aratro conditur, aratro vertitur. » Hinc urbs dicta est ab urvo, id est ab aratri curvatura, quam urbi circumducebant: unde urvare vel urbare, idem erat quod aratro definire, ait Pomponius jureconsultus. Primitus enim locis editis fossam ducere, et vallo circumdare ad sui tutelam cœperunt, et sic urbes oppidaque inchoarunt. Hinc Varro ait urbem dici, quod aratro sit præfinita; et mœnia quasi munia, et murum a munitione; et oppidum, quod muniatur opis causa. Antiqui enim junctis bobus, tauro et vacca Hetrusco ritu, in condendis urbibus interiore aratro circumagebant sulcum, intra quem urbem ædificarent. Hoc faciebant religionis causa die auspicato, ut urbs fossa muroque munita felix esset. Hinc Poeta:
Apta dies legitur qua mœnia signet aratro.
Tropologice, Jerusalem est anima sancta, et Deo per gratiam dicata et consecrata: hæc evertitur per peccatum mortale, fitque acervus lapidum et ruderum, id est passionum et vitiorum omnium indigesta congeries, quæ antea fuerat constructa ex gemmis, iisque circumdata et quasi coronata, de quibus Apoc. xxi, 9. Gemmæ sunt dotes et virtutes, Sion est mens et ratio (quæ in homine est id quod in urbe est arx, quodque in Jerusalem erat Sion, id est specula) quæ antea providebat et disponebat opera virtutum, jam post peccatum quasi ager aratur a diabolo, ut ferat zizania, vepres, aconita et venena peccatorum et scandalorum; templum est spiritus, qui antea Deo adhærens juges ipsi orationis, meditationis et laudis offerebat hostias, jam post peccatum fit sylva densa inutilibus et noxiis arboribus, id est cogitationibus et curis in qua versantur feræ, id est dæmones, qui ibidem bestiales et ferinos suos mores introducunt, imo ex homine bestiam, ex templo idolum, ex angelo dæmonem efficiunt.
Hanc animæ tristem commutationem et cladem totis Threnis describit et plangit Jeremias, ubi inter cætera ait, cap. ii, 5 et 6: « Præcipitavit Israel, præcipitavit omnia mœnia ejus: dissipavit munitiones ejus. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum, » etc. Et Psaltes, Psalm. LXXVIII, 1: « Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. » Similia habet Isaias cap. i, 7 et sequent.