Cornelius a Lapide

Micheas V


Index


Synopsis Capitis

Vastata filia latronis, prædicit Christum nasciturum in Bethlehem, qui Israel pascat in fortitudine Domini, et magnificetur usque ad terminos terræ. Deinde, vers. 5, ait quod Christus erit pax, cum venerit Assyrius in terram nostram; tunc enim eum conteret. Tertio, vers. 7, prædicit quod reliquiæ Jacob, id est, Apostoli et primi christiani, erunt quasi ros Domini, irrigantes mentes hominum, easque efficaciter instar leonis, rapientes sibique et Deo subjugantes. Denique, vers. 10, asserit quod Deus tunc auferet maleficia, divinationes, lucos, omniaque arma et præsidia in quibus infideles confidebant.


Textus Vulgatae: Micheas 5:1-15

1. Nunc vastaberis, filia latronis: obsidionem posuerunt super nos, in virga percutient maxillam judicis Israel. 2. Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. 3. Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet: et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israel. 4. Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ. 5. Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris: et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines. 6. Et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus: et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. 7. Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum. 8. Et erunt reliquiæ Jacob in gentibus in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis sylvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum: qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat. 9. Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. 10. Et erit in die illa, dicit Dominus: Auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas. 11. Et perdam civitates terræ tuæ, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te. 12. Et perire faciam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui: et non adorabis ultra opera manuum tuarum. 13. Et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas. 14. Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quæ non audierunt.


Versus 1

1. Nunc vastaberis, filia latronis. — Hebræum est elegans paronomasia, hitgodedi bat gedud, q. d. Nunc vastaberis, filia vastatoris; nunc prædaberis, filia prædatoris, aut, ut alii: Nunc concideris, filia concisionis; aut, ut Tigurina: Nunc cingeris turmis, filia turmæ. Nota primo, hitgodedi est conjugationis hitpael, quæ partim activa est, partim passiva, et communiter significat actionem reflexam, qua agens agit in seipsum, ita ut idem sit agens et patiens, q. d. Vastabis et concides teipsam, vel vastaberis et concideris a teipsa, id est tua culpa, tuo demerito; puta ob tua scelera peribis. Quocirca hitgodedi non tantum passive, uti jam vidimus, sed et active verti potest. Unde Syrus vertit: Nunc exibis cum turma, filia turmarum fortium; Arabicus: Nunc egredieris cum exercitibus; Pagninus: Nunc militabis, filia militis; alii: Nunc congregabis te per turmas, filia turma; alii: Nunc educes exercitus, filia exercitus; alii: Nunc concides, filia concisionis; Arias: Collige cœtum tuum, filia cœtus; alii: Martem et Martia castra instrue, filia Martis. Porro «filia latronis» idem est quod latro, latrociniis dedita, sicut filius hominis idem est quod homo, filius ovium idem quod ovis, filia capræ idem est quod capella.

Nota secundo, גדוד gedud significare congregationem, cœtum, turbam, turmam, exercitum; unde in libris Regum, turmæ Syrorum excurrentes et prædantes terram Israel, vocantur gedudim; Noster vertit vocatque latrunculos, id est volones, prædones, quos Belgæ vocant vrijbuiters. Idem hic vertit, «filia latronis,» uti et verterunt Aquila, Symmachus, Theodotion et quinta Editio. Hinc et Lia quintum suum filium vocavit Gad, quasi gedud, id est turmam filiorum, q. d. Tot jam genui filios, ut ex eis aciem instruere possim, Genes. XXX, 8. Ita Chaldæus et Aquila ibidem. Gedud ergo est turma velitum, sive excursio et irruptio militum levis armaturæ ad prædandum et latrocinandum; item exercitus qui omnia populatur, quales fuerunt Assyriorum, Persarum, Græcorum, Romanorum: de quibus S. Augustinus vere dixit, lib. I De Civit. cap. IV: «Remota justitia, quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia et ipsa latrocinia quid sunt nisi parva regna?» Et pirata captus ab Alexandro Magno, rogatus cur piraticam exerceret, respondit: «Ego idem facio quod tu: Ego sum parvus, tu magnus es orbis prædo; sed quia id ego exiguo navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, imperator,» ut ibidem refert S. Augustinus.

Tertio, pro judicis Israel, uti habent Hebræa et Latina, vertunt Septuaginta, tribus Israel; Chaldæus, judicum Israel; per enallagen accipientes singulare pro plurali.

Quæres, quænam est hæc filia latronis? Sunt quatuor sententiæ: prima est, esse Babylonem; secunda, esse Damascum; tertia, esse Jerusalem; quarta, esse Niniven et Assyriam.

Nam primo, de Babylone accipi potest, vel active, q. d. Congrega turmas latronum, id est militum et prædonum tuorum, o Babylon, ut obsideas nos Hierosolymitas, et percutias maxillam judicis, id est regis Israel, puta Sedeciæ, eumque regno et oculis prives atque excæces; vel passive, q. d. Brevi a Cyro vastaberis, o Babylon, quia fuisti filia latronis, id est latro et latrociniis dedita, ac ut talis obsedisti et vastasti nos, atque regem nostrum Sedeciam in maxilla percussisti, imo exoculasti. Favet huic sententiæ quod cap. præced. vers. 10, meminerit Babylonis, ejusque prædationis. Consolans enim Judæos a Babyloniis capiendos: «Dole, inquit, et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris, etc., et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis,» scilicet per Cyrum. Hoc est quod hic dicit: «Nunc vastaberis, filia latronis,» id est Babylonis, scilicet per Cyrum; verba ergo hæc illorum, cap. IV, 10, videntur antistropha.

Secundo, «filia» gedud, id est «latronis,» accipi potest Damascus et Syria: inde enim frequentes gedudim, id est latrunculi, excurrerunt in terram Israel, eamque latrocinando vastarunt, ut patet ex libris Regum. Vox enim gedud, id est latronis, videtur respicere ad illos gedudim, recensitos in libris Regum. Accedit quod Syris et Damascenis, ob hasce prædationes, excidium minetur Isaias cap. VII, 7, atque mox subjungat lætum oraculum de Emmanuele rege Judæis nascituro, dicens vers. 14: «Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» Ad Isaiam autem de more alludit hic Michæas, qui hic videtur idem oraculum, quod Isaias cap. VII, edere. Nam vastationi filiæ latronis subjungit lætum oraculum de Christo rege, in Bethlehem nascituro, perinde ac facit Isaias. Sensus ergo est, q. d. Vastaberis, o filia latronis, o Damasce, latro et prædo Israelis; quia obsedisti Judæos, eorumque principes sæpe in maxillam, id est ignominiose, percussisti: vastaberis autem per Salmanasar Assyrium, quem Emmanuel vindex noster, antequam nascatur homo, in te immittet, uti prædicit Isaias loco jam citato. Hic sensus accommodus videtur: Michæas enim Isaiæ sæpe est antistrophus. Sed obstat quod hactenus Michæas nullam Damasci fecerit mentionem; fateor tamen ad illam et ad Isaiam hic alludi, uti mox plenius dicam.

Tertio, «filia latronis,» accipi potest Jerusalem, q. d. Tu, o Jerusalem, quæ mihi olim eras chara, quasi filia Sion; nunc vero facta es filia latronis, quia opprimis et expilas pauperes; tu, inquam, ob hæc latrocinia tua vastaberis a Chaldæis, qui te obsidebunt, et Sedeciam aliosque tuos judices et principes percutient in maxilla, id est ignominiose tractabunt et vexabunt, uti dixi cap. IV, vers. 10, et cap. III, vers. ultim. Atque hæc oppressio tua durabit usque ad Christum. Post Chaldæos enim Græci, ac præsertim Antiochus Epiphanes, post Antiochum Pompeius et Romani te pessumdabunt, donec Christus tuus rex, Messias et liberator nascatur in Bethlehem, qui te redimet, omneque jugum et hominum et dæmonum a cervicibus tuis excutiet. Ita Remigius, Haymo, Albertus et Clarius.

Quarto et genuine, «filia latronis,» hebraice gedud, id est turmæ et exercitus vocatur hic Assyria, puta cœtus Assyriorum, et castra Sennacherib, qui quasi latro populatus est Judæam, et obsedit Jerusalem atque ignominiose tractavit judicem, id est principem Israel, puta regem Ezechiam, ac si eum in maxillam percussisset. Rabsaces enim missus a Sennacherib, non tantum conviciatus est Ezechiæ, sed et ejus Deum blasphemavit, ut patet Isaiæ XXXVI. Quocirca audit hic a Deo vindice: «Vastaberis,» atque hanc vastationem mox ipsi inflixit, mittens angelum qui cecidit 185 millia militum in castris ejus. Percussio enim maxillæ abiit in proverbium, nec aliud significat quam gravem ignominiam, ingensque probrum. Forte etiam revera Sennacherib legatos Ezechiæ, vel principes Israel a se captos percussit probrose in maxilla, esto Scriptura id non dicat: quia eos sua fecit mancipia, quibus in facie inuri solent stigmata, tum ignominiæ causa, tum ut a liberis secernantur ne aufugiant. Ita fecisse Caium imperatorem nobilibus Romanis, quos ad metalla, vel ad bestias damnavit; qui proinde dicti sunt inscripti, litterati, stigmatici; testis est Suetonius in Vita Caii, cap. XXVII.

Probatur hæc expositio, primo: nam hic versus connectitur et pertinet ad caput præcedens, ut patet ex verbo nunc, idque docent Albertus, Lyranus, Pagninus et alii; imo Pagninus hunc versum ponit ultimum capitis quarti, caput vero quintum inchoat a versu sequente: «Et tu, Bethlehem Ephrata,» etc. Atqui cap. præcedenti vers. 11 usque ad finem capitis, egit de Sennacherib et castris Assyriorum, prædantibus Judæam, et obsidentibus Jerusalem, deque ejus cæde et spoliatione per Ezechiam et Judæos, qui ejus prædas et manubias in gratiarum actionem oblaturi erant Deo. Ergo cum hæc verba illis immediate connectantur et subjungantur, sequitur de ejusdem Sennacherib vastatione et clade hic agi.

Secundo, quia alludit Michæas partim ad Isaiæ cap. VII, uti dixi in expositione secunda; sed quod Isaias dixit de Syris, hoc Michæas dicit de Assyriis; utrique enim erant vicini et congeneres; utrique prædones Israelis: partim ad Isaiæ X, 5: «Væ, Assur, virga furoris mei!» quia scilicet ipsa est filia latronis, per quam furorem meum in Israel exercebo, eumque castigabo; sed ita ut castigatione peracta, virgam in ignem projiciam, et Assyrios simili vastationi, quam Israeli intulerunt, addicam; et ad Isaiæ cap. XXXIII, 1, ubi de eodem Sennacherib ejusque castris ab angelo cædendis, simili schemate et paronomasia, imo iisdem pene verbis quibus utitur Michæas hic, ait Isaias: «Væ qui prædaris! nonne et ipse prædaberis?» q. d. Væ tibi, Sennacherib, quia sicut prædatus es Judæam, ita et tu præda eris Ezechiæ et Judæis: «Et qui spernis,» non tantum Ezechiam, sed et Deum: «nonne et ipse sperneris,» non tantum a Judæis, sed et a filiis tuis, qui te obtruncabunt? «Cum consummaveris deprædationem, depræ-daberis: cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.»

Tertio, quia Jerusalem, etiam cum audit tristia et minacia a Deo, solet vocari Jerusalem vel Sion, non filia latronis; sed ita vocatur Assyria, ut patet ex verbis Isaiæ jam citatis.

Quarto, quia de Assyriis mox subdit Michæas, vers. 5: «Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram.» Et vers. 6: «Et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus; et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram.» Quæ verba plane alludunt ad adventum et cladem Sennacherib, suntque antistropha et exegetica ejus quod hic dicit: «Nunc vastaberis, filia latronis.»

Allegorice, filia latronis est Jerusalem, quæ occidit Prophetas, ipsumque Christum, eumque reipsa alapis in maxilla percussit: quocirca obsidebitur et vastabitur a Tito et Romanis, qui proinde talionem illi reddent, ejusque judices et principes percutient in maxilla, et ignominiose quasi servos et mancipia tractabunt, mulctabunt, vendent, occident. Unde et Christus Jerusalem et templum vocat speluncam latronum: «Domus, inquit, mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum,» Matth. XXI, 13. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo, Lyranus, Clarius, Vatablus et alii; imo ipsi censent hunc esse sensum litteralem hujus loci.

Audi S. Hieronymum: «Pollicitus quidem tibi sum, o filia Sion, quod venturum sit tempus, quo cornu tuum ponam ferreum; et ungulas tuas æreas, et comminuta dæmonum multitudine, offeras quidquid illi ante possederant Domino universæ terræ; sed quia hoc tunc futurum est, quando subintraverit gentium plenitudo, et omnis Israel salvatus fuerit, nunc interim pro meritis tuis vastare, sive, ut in Hebræo habetur, concidere. Nequaquam enim juxta Apostolum vocaris circumcisio, sed concisio; nec te appello filiam meam, sed latronis, qui hebraice dicitur gedud, id est diaboli ad prædandum semper accincti. Fecisti enim domum meam speluncam latronum, repugnasti adversum me, et filii tui obsidionem posuerunt super me, et super Filium et Spiritum meum. Annon contumelia Trinitatis est, quando in virga et calamo, te faciente, percussere Romani caput Judicis Israel, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? sive quando unus de ministris tuis percussit eum in maxillam, dicens: Sic respondes pontifici?» Huic expositioni favent Septuaginta dum vertunt: Nunc obstruetur filia obstructione, angustiam posuit super nos; in virga percutient super maxillam tribus Israel, q. d. Titus arctissime obsidebit Jerusalem, eamque obstruet et angustiabit, capiet, et percutiet in maxilla, sicut ipsa percussit Christum. Ita S. Hieronymus.

Symbolice, Arias per filiam latronis accipit gentilitatem, puta Romam aliasque Gentilium urbes, quæ Christum et Apostolos sub Nerone, Decio, Diocletiano, etc., sunt persecutæ; sed a Constantino filia latronis, id est gentilitas hæc, in christianos latrocinans, eosque martyriis afficiens vastabitur et evertetur, ipsaque Roma ethnica peribit, fietque nova Roma christiana, imo Roma olim caput gentilismi fiet caput christianismi. Sic et Hebræi ac Vatablus, per filiam latronis accipiunt Romam, cujus primi incolæ fuere latrones, qui eam fecerunt maleficorum asylum. Unde Juvenalis, satyra VIII:

Ut longe repetas longeque revolvas Nomen, ab infami gentem deducis asylo, Majorum primus quisquis fuit ille tuorum, Aut pastor fuit, aut illud quod dicere nolo.

Idcirco Deus permittet Israelem affligi ab Assyriis, id est tyrannis quibuslibet, donec in Bethlehem parturiat Christum, qui Assyrios conteret, et reliquias e captivitate reducat, ac ad se convertat; ut in Christo ostendat suam misericordiam, æque ac potentiam.

Ludit per paronomasiam Michæas in vocibus bat gedud, id est filia latronis, quæ percussit judicem Israel בלחי ballechi, id est in maxilla, eamque opponit בית לחם bet lechem, id est Bethlehem, quæ est domus et filia panis, q. d. Ninive per suos Assyrios prædans et latrocinans percussit Ezechiam et Judæos; et allegorice Jerusalem percussit Christum et christianos in maxilla; at Bethlehem non erit prædo, nec latro, sed potius benefica copiosum dabit panem, ac Christum ipsum, qui reget Israel non ut prædo et tyrannus, sed ut rex mitis et liberalis, qui suos fideles liberabit a filia latronis, eisque dabit panem vitæ tam præsentis, quam æternæ.


Versus 2

2. Et tu, Bethlehem Ephrata. — Est hæc illustris prophetia de Christo. Solus enim Michæas prædixit Christum in Bethlehem nasciturum, ex eoque scribæ et magi eum in Bethlehem quæsiverunt, agnoverunt et adorarunt, Matth. II, 6.

Sed quomodo a filia latronis, quasi ex abrupto transit Propheta ad Bethlehem? quomodo hic versus cum priori cohæret et connectitur? Vatablus sic connectit, opponit, inquit, Jerusalem Bethlehem, q. d. Tu, Jerusalem, quia filia latronis, ob latrocinia tua celebris et famosa, punieris et vastaberis: in Bethlehem autem viculo obscuro nasciturus est Christus. Præstantior ergo est Bethlehem, quam sis tu, o Jerusalem, urbs regia et superba.

Verum dico Michæam imitari Isaiam: sicut enim Isaias, cap. VII, prædicit Judæos liberandos de manu latronum Syriæ et Assyriæ per Emmanuelem; ita idem hic dicit Michæas, q. d. Vastabitur cœtus Sennacherib, puta castra Assyriorum; at non viribus tuis, o Jerusalem, o Ezechia, sed viribus Christi nascituri in Bethlehem, ita Theodoretus: quia enim Sennacherib totam Judæam, ac consequenter ipsam Bethlehem populaturus est, solaque restabit Jerusalem, quam obsidebit: hinc ob Christum in Bethlehem nasciturum, ejusque prævisa merita, Deus mittet angelum qui eum cædet, eo quod Judæam, ac nominatim Bethlehem, quæ futura est patria Christi, violarit et spoliarit. Simili modo Isaias a Cyro avolat ad Christum, cap. XLV, 8, dicens: «Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum.» Rursum sub Assyriis, solet Scriptura quosvis tyrannos accipere antonomastice, uti dixi Isaiæ cap. VII, 17, q. d. Assyrii, Persæ, Græci, Romani aliique tyranni te, o Jerusalem, oppriment, donec Christus nascatur in Bethlehem, qui ab omnibus te liberabit. Denique mystice Assyrii significant dæmones, q. d. Ut ab Assyriis spiritualibus, id est a dæmonibus, peccatis, morte et inferno nos liberet Christus, nascetur in Bethlehem. Hoc est quod subdit Michæas vers. 3: «Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet: et reliquiæ fratrum ejus convertentur,» etc. q. d.

Nota: Bethlehem hoc nomine nuncupata est, partim a fertilitate loci, uti dixi Genes. XXXV, 19, Bethlehem enim hebraice idem est quod domus panis, id est locus ferax frumenti, ex quo conficitur panis, æque ac vini. Nam, ut scribit Adrichomius in Descriptione Terræ sanctæ: «Bethlehem sita est in monte mediocriter alto, situ ipso arcto et oblongo. Terra subjecta rerum omnium copia multum præstat, vini potissimum, ut comparandum non sit quod ex aliis Palæstinæ locis affertur. Iter vero quod Hierosolyma euntibus Bethlehem est, usque adeo sui amœnitate, arboribus, hortis, odoratis herbis transeuntes delectat, ut, si ad tam præclaram naturæ faciem cœlestis aliqua et digna christiano meditatio accedat, non jam in terris sibi esse videatur, sed in paradiso Christi nativitatem et incunabula præsentibus oculis contueri.»

Partim vero dicitur Bethlehem a suo principe, qui vocatus est Bethlehem, nomenque suum urbi a se vel erectæ et conditæ, vel illustratæ, aut dedit, aut datum confirmavit. Fuit enim Bethlehem filius Salma, filii Caleb, filii Hur, filii Juda, ut patet I Paral. II, 51 et 54, et cap. IV, 4. Ita Lyranus, Dionysius, Hugo et Abulensis, ibidem, qui in illa verba I Paral. II, 51: Salma pater Bethlehem: «Iste, inquit, fuit princeps urbis Bethlehem Judæ, quæ prius vocabatur Ephrata,» Genes. XXXV, 19. Et Hugo: «A quo, inquit, dicta est Bethlehem in tribu Juda, e qua natus est Christus.» Sic et a Castro hic. Hinc et I Esdræ II, 21, filii Bethlehem, quasi patriarchæ, ingenti numero computantur, videlicet centum viginti tres; et II Esdræ VII, 26: «Filii Bethlehem, inquit, et Netupha centum octoginta octo.» Quocirca tempore Mosis necdum hæc urbs vocabatur Bethlehem, quia necdum Moses, aut Bethlehem in eam, aut in terram sanctam erant ingressi. Quod ergo Genes. XXXV, 19, nominatur Bethlehem, id non a Mose, qui auctor est Genesis, sed a viris Synagogæ, qui scripta Mosis digesserunt et ediderunt, factum videtur.

post tempora Mosis et Bethlehem. De qua re dixi plura in Proæmio Geneseos.

Porro Bethlehem distabat a Jerusalem sex milliariis, sive sex millibus passuum, hoc est duabus leucis gallicis, ad meridiem. A Nazareth vero, ubi nuntiante Gabriele archangelo conceptus et incarnatus est Christus, et ex qua B. Virgo venit in Bethlehem paritura Christum, distabat 30 leucis gallicis, puta itinere tridui. Ita chorographi.

Scribit Venerabilis Beda, lib. De Locis sanctis, cap. VIII; Borchardus, Adrichomius et alii in orientali angulo Bethlehem esse rupem ipsi muro adjacentem, ab hominum turba et oculis semotam, in qua quoddam velut naturale semiantrum est, quo quasi stabulo pro pecoribus utebantur, cujus exterior pars nativitatis Christi fuisse dicitur locus, interior Domini præsepe nominatur. Unde S. Hieronymus, Origenes et alii dicunt Christum natum in specu et spelunca; ut scilicet abditissimum mysterium abdito in loco ederetur, et ut doceret nos contemnere aulas et pompas mundi. Verum S. Helena hanc speluncam magnificentissima basilica superexstructa decoravit, de qua mox plura.

Ex dictis apparet speluncam hanc non in ipsa urbe Bethlehem sitam fuisse, sed foris in agro suburbano, juxta muros urbis, idque diserte docet Eusebius lib. VII Demonstrat. Evang. cap. V, et ex eo Baronius. Unde sequitur Christum non in urbe natum, sed rure quasi rusticanum puerum, ut eo quasi suo cive gratulari sibi possint rustici, ideoque cum eo dicere:

Nobis rura placent, Pallas quas condidit arces. Ipsa colat.

Adde Christum rure natum, hoc ipso quo in Bethlehem est natus: hæc enim, respectu Jerusalem et aliarum Judææ urbium, erat quasi ruralis vicus et pagus, uti mox ostendam. Denique ex hac rupe miraculose scaturivisse fontem aquarum, ea ipsa nocte qua natus est Christus, eumque usque ad sua tempora perdurasse scribit Beda loco citato, et ex eo Baronius.

Ephrata. — Bethlehem dicta est prius Ephrata, partim a fertilitate terræ jam dicta, a radice פרו para, id est fructificavit, sicut ab eadem radice Joseph filium suum vocavit Ephraim, dicens: «Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ,» Genes. XLI, 52; partim ab Ephrata uxore Caleb, ex qua Bethlehem natus est primogenitus; nam Caleb ex aliis uxoribus alios habuit primogenitos. Ita Abulensis in I Paral. cap. II, et cap. IV. Et patet I Paral. II, 19, ubi dicitur: «Cumque mortua fuisset Azuba (uxor prior Caleb), accepit Caleb uxorem Ephrata, quæ peperit ei Hur.» Rursum vers. 50: «Hi erant filii Caleb, filii Hur, primogeniti Ephrata, Sobal pater Cariathiarim, Salma pater Bethlehem.» Ephrata ergo fuit abavia Bethlehem: genuit enim Hur, qui fuit proavus Bethlehem. Hur enim genuit Caleb, Caleb genuit Salma, Salma genuit Bethlehem. Rabanus, quem citat Hugo in I Paral. cap. II et cap. IV, censet Ephratam fuisse Mariam, sororem Mosis, quæ postquam percussa est lepra Num. XII, dicta sit Ephrata, id est furorem vidit, hoc est, iram Dei experimento cognovit. Hæc, inquit, peperit Hur, qui cum Aarone sustentabat manus Mosis orantis pro victoria, pugnante Josue contra Amalec, Exodi 17. Ex adverso S. Hieronymus, ex Josepho censet Caleb ex Ephrata suscepisse Hur; Hur autem fuisse maritum Mariæ, sororis Mosis, ac consequenter Ephrata fuisse socrum Mariæ. Verum alii negant utrumque, censentque Mariam mansisse virginem. Ita S. Ambrosius, Nyssenus et Apponius, quos citavi Exodi XV, 20.

Bethlehem ergo cognominatur Ephrata, q. d. Bethlehem ædificata in solo fertili, in quo habitavit Ephrata, uxor Caleb, vel certe ejus posteri. Dicta est quoque Bethlehem Judæ ad distinctionem alterius Bethlehem quæ erat in tribu Zabulon, Josue XIX, 10. Tertio, dicta est Bethlehem Caleb, qui fuit maritus Ephrata. Nam I Paral. II, 24, in Hebræo habetur: Et post mortem Hesron in Caleb Ephrata. Quarto, dicta est civitas David, quia in ea natus est David. Ab Ephrata dicti sunt Ephratæi. Sic David, I Reg. XVII, 12, vocatur «filius Ephratæi de Bethlehem Juda,» ac Machalon et Chelion filii Noemi vocantur «Ephratæi de Bethlehem Juda,» Ruth 1, 2. Unde videtur quod tota illa regio fertilis vocata sit Ephrata, in qua urbs ædificata dicta est Bethlehem Ephrata, vel Judæ.

Mystice, aliter S. Hieronymus: Ephrata, inquit, quæ interpretatur furor, significat Herodis insaniam, qui ibidem furens odio in Christum, propter eum omnes occidit infantes. Mox tamen S. Hieronymus Ephrata quoque interpretatur fertilem, ut respondeat Bethlehem, id est domui panis. Priorem interpretationem sequitur S. Ambrosius enarr. 1 in Michæam, sub finem tom. II. Alloquens enim peccatorem: «Nemo, inquit, de remedio diffidat: ecce tibi ubi domus furorem videntis erat, ibi domus panis est: ubi crudelitas, ibi pietas: ubi pæna innocentium, ibi universorum redemptio, sicut scriptum est: Et tu, Bethlehem domus Ephrata, non es minima inter principes Juda; ex te enim exibit princeps in Israel. Bethlehem domus panis est, Ephrata domus furorem videntis. In Bethlehem natus est de Maria Christus: eadem autem Bethlehem quæ Ephrata. In domo igitur furoris generatus est Christus, et ideo jam non domus furoris, sed domus panis: quia panem recepit eum, qui descendit de cœlo. Domus autem furorem videntis Ephrata, quia illic Herodes, dum Christum requirit, perimi statuit infantulos. Sed jam nemo timeat, quia requies illa quam quærebat David, audita est in Ephrata, inventa est in campis sylvæ. Tunc adhuc sylva erat nationum congregatio; sed posteaquam in Christum credidit, fructuosa facta est: quia benedicti ventris fructum recepit.» Subdit deinde aliam analogiam:

«Mortua est ergo Rachel parturiens, quia jam tunc quasi patriarchæ uxor furorem Herodis videbat, qui nec minusculæ ætati pepercit. Simulque in Ephrata peperit Benjamin specie superiorem, mysterio posteriorem, Paulum scilicet, qui antequam generaretur non minimos dolores matri præstitit, cujus filios persequebatur. Et illic mortua et sepulta est, ut nos commortui et consepulti cum Christo, in Ecclesia resurgamus. Inde enim alia interpretatione vel fecundata, vel fructibus repleta Ephrata significatur. Et in paucioribus est, quia pauci sunt qui intrant in domum panis per angustam viam. Et non est in paucioribus, id est de proficientibus, quæ Christum non agnovit. Nec minima est, quæ est domus benedictionis et divinæ gratiæ receptaculum: et in eo minima, cui is qui aliquid confert, Christo videtur deferre. Et qui appetit Ecclesiam, Christum appetit. In quovis minimo enim Christus aut læditur, aut honoratur, secundum quod ipse ait: Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis.»

Parvulus es. — Hebraice צעיר tsair, id est parvus, adolescentulus es; Septuaginta, minima es. Dices: S. Matthæus, cap. II, 6, contrarie vertit, scilicet, «nequaquam minima es.» Primo, Osiander Lutheranus tsair transfert parum; unde vertit: Heus tu Bethlehem Ephrata, parum es ut sis inter chiliadas Juda. Quod idem in re est cum eo quod habet S. Matthæus: «Nequaquam minima es in principibus Juda.» Verum errat; nam tsair est nomen, non adverbium, et parvum significat, non parum. Secundo, Clarius, Mariana et Jansenius in Matth. II, legunt per interrogationem: Parvulus es in millibus Juda? q. d. Nequaquam; et ita legunt Biblia Gothica S. Isidori. Verum Biblia Romana et alia Latina carent hac nota interrogationis. Dico ergo hic apud Michæam tacite adversativam particulam sed ex nexu sermonis subintelligi, æque ac eadem subintelligitur Psalm. CXVIII, 141 et 157, et alibi, q. d. O Bethlehem, minima quidem es, si muros, si domos, si cives, si ambitum, si celebritatem consideres; sed tamen nequaquam minima es, si principes a te vel datos, vel dandos spectes: dedisti enim Davidem, dabis Christum. Id significant Hebræa, quæ ad verbum sic habent: Et tu Bethlehem Ephrata, parvulus es ad essendum in millibus Juda; attamen ex te mihi egredietur ad essendum dominator in Israel, q. d. Parvula es quoad locum; minor enim es quam ut computeris et adæqueris aliis magnis civitatibus Juda; verum quoad dominatorem a te dandum, non es parva, sed magna. Unde Tigurina et Vatablus vertunt: Parvula quidem es inter chiliarchias Juda; ex te autem prodibit mihi, qui dominator sit in Israel. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Albertus, Lyranus, Arias et alii passim. Et S. Nazianzenus, orat. 19: «Nulla res, ait, prohibuit quominus Bethlehem simul et parva civitas esset, et totius terræ metropolis: utpote Christi parens et nutrix.»

Unde Arabicus Antiochenus vertit: Et tu Bethlehem urbs (vicus) parva non eris in millibus Juda; quia ex te egredietur dominator super Israel; et Arabicus Alexandrinus, Et tu, Bethlehem Ephrata, non humilis in millibus Juda; quia ex te egredietur caput super Israel, et dies ejus inde a diebus æternis; et Syrus: Tu autem Bethlehem Ephrata, parvula es quæ sis (ut sis) in millibus Juda; ex te egredietur dominator qui erit (ut sit) super Israel, et egressus ejus a principio a diebus sæculi: nunc tradet eos usque ad tempus quo pariet pariens.

Et Prudentius in Hymno Epiphaniæ:

O sola magnarum urbium Major Bethlehem, cui contigit Ducem salutis cœlitus Incorporatum gignere. Quem stella, quæ solis rotam Vincit decore ac lumine, Venisse terris nuntiat, Cum carne terrestri Deum.

Porro quod aliqui apud S. Hieronymum dicunt S. Matthæum memoria lapsum, ut pro minima es, scripserit nequaquam minima es, impium est dicere: nec enim S. Matthæus ex se hæc scripsit, sed ex dictamine et instinctu Spiritus Sancti. Probabilius est Septuaginta quos sequi solent Evangelistæ, vertisse nequaquam minima es, eosque secutum esse S. Matthæum. Nam ita ex Septuaginta legunt Theodoretus, Origenes, lib. I Contra Celsum; Cyprianus, II. Testimon. cap. XII; Eusebius, lib. VI Demonst. cap. XV; Ambrosius, lib. V, epist. 1; Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. XXX; licet Biblia regia, Complutensia Vaticana et S. Hieronymus in Septuaginta legant, minima es.

Bethlehem urbs vocatur hic parvulus masculine, non parvula. Quæres cur: Primo, Jansenius in Matth. II, respondet subintelligi vicum, q. d. Et tu, Bethlehem, qui parvulus es vicus: vicus enim hebraice masculine vocatur פלך pelech, vel שוק schuc, vel חוץ chuts. Alii intelligunt, populus; ex populo enim Bethlehem natus est Christus. Sic Israel et Juda passim apud Prophetas sumuntur masculine, quia intelligitur עם am, id est populus. Tertio, Ribera censet causam esse, quod Hebræi per metaphoram urbes vocent homines; unde vocatur filia Sion, filia Babylonis, etc. Verum urbes solent comparari feminis, non viris; quia pulchræ sunt, ornatæ et pomposæ ut matronæ, vel filiæ splendidæ vestitæ. Cur ergo Bethlehem hic comparatur viro, vel juveni, et vocatur tsair, id est parvus? Respondeo, quia respicit ad virum Bethlehem, qui urbis Bethlehem conditor fuit, vel princeps, uti jam ostendi. Itaque metonymice loquitur de urbe, in nomine et persona sui principis; quia eam comparat cum millibus, et principibus Juda. Hinc quia Judas vir erat, tribusque Juda a virili robore et imperio celebris, idcirco Bethlehem, quæ erat tribus Juda, inducit quasi juvenem fortem, qui comparetur et certet cum aliis viris suæ tribus, puta cum principibus Juda, q. d. O Bethlehem princeps urbis Bethlehem, nequaquam minimus es in principibus Juda: quia ex tua urbe Bethlehem, tuisque posteris, nascetur Christus. Est metonymia: princeps enim capitur pro urbe, quam incolit et regit. Similis est illa Virgilii: «Jam proximus ardet Ucalegon,» id est Ucalegontis domus.

Hæc expositio confirmatur primo, ex Septuaginta, καὶ σὺ οἶκος τοῦ Βηθλεὲμ τοῦ Εὐφρατᾶ, id est, et tu domus Bethlehemi filii Ephratæ. Ubi articulus τοῦ masculinus indicat virum Bethlehem, qui nomen dedit urbi Bethlehem. Sic Ninive a Nino conditore vocatur sæpe Ninus. Secundo, ex simili loco Josue, cap. XIV, vers. 15, ubi de Hebron quæ prius vocabatur Cariat Arbe, id est civitas Arbe gigantis, dicitur: Adam maximus ibi inter Enacim situs est; pro quo Septuaginta vertunt, metropolis urbium Enacim ipsa; ubi Cariat Arbe urbs vocatur Adam, id est homo maximus, id est metropolis urbium, quas occupabant Enacim, sive gigantes, ut vertunt Septuaginta. Quia enim gigantes erant viri magni et bellicosi, hinc pariter urbs et metropolis eorum vocatur nomine Adam, et viri, non feminæ. Sic hic Bethlehem, quia virilis fuit, et summos viros protulit, nimirum Bethlehem, Jesse, Davidem, et præsertim Christum; hinc comparatur viro, non feminæ. Hoc est enim quod subdit: «Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel,» vir utique, non femina, quem proinde decet a te quasi a viro progigni. Addit Sanchez Bethlehem addi epitheton masculinum, quia etymo et terminatione est masculinum, esto significatione sit femininum. Conflatur enim ex bet et lechem, id est domus panis, quæ Hebræis sunt nomina masculina. Sic Toletum, Lovanium, Leodium, Gandavum, terminatione sunt neutra; Parisii, Burgi, masculina. Sic Ovidius Lesbum, et Virgilius Abydum usurpat masculine. Ovidius, XI Metamorph.:

Et Mitylenæi tentantur littora Lesbi.

Virgilius, I Georg.:

Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.

Symbolice, parvitatem et magnitudinem Bethlehem se repræsentavit Michæas: fuit enim ipse reipsa magnus Propheta, sed nomine parvus. Hebræum enim Micha, id est Michæas, decurtatum et abbreviatum est ex Michaia, vel Michaiahu. Unde Pagninus in Nomin. Hebr., censet Michæam prophetam, qui Achab regi mortem intentavit, ab eo per contemptum vocari Micha (sic enim est in Hebræo, III Regum, XXII, 8) pro Michaiahu: hoc enim fuit proprium et plenum ejus nomen. Simili modo Judæi pro Iescua, vel Iehoscua, decurtate ad vilipendium et contemptum nostri Christi, hebraice scribunt Iesu. Sic Gen. XXIII, 16, Ephron, postquam vendidit sepulcrum, vocatur Ephran, dempta littera vau. Et Jerem. cap. XXII, 24, impius rex Jechonias diminute vocatur Conias in Hebræo: sicuti Flandri viles homines, qui vocantur Joannes, decurtate et per contemptum vocant Hennen; et Sebastianos, Bastiaen; Antonios, Tonen. Sic et Itali, Hispani, Galli aliæque gentes. Hinc Micha hebraice idem est quod quis tu? idem scilicet quod Matthias, qui ultimus et posthumus, ideoque minimus fuit Apostolorum. Matthias enim idem est quod מי אתה mi atta, id est quis tu? Idem significat מיך Micha. Nam atta, id est tu, cum est affixum, uti hic est, mutatur in cha. Michæas ergo inter Prophetas fuit, quod Matthias inter Apostolos. Scio alia quoque horum nominum esse etyma et significata: sed illa ad rem præsentem non faciunt.

In millibus Juda. — Ex Hebræo et Chaldæo duplex potest esse sensus. Prior, parvulus es, id est minor es, quam ut numerari debeas in millibus Juda. Posterior, adeo parvus es, ut non inter civitates illustres Juda quæ paucæ sunt, sed inter millia viculorum et pagorum, qui sunt in Juda, recensendus sis. Ita Arias. Verum prior sensus magis convenit Hebræo, præsertim quia per antithesin Bethlehem opponit millibus Juda. Ita S. Hieronymus, Haymo, Remigius, Rupertus, Hugo, Lyranus, Dionysius, Clarius et alii.

Nota: Pro millibus hebraice est אלפים alaphim, quod primo, millia significat; secundo, principes; unde S. Matthæus cap. II, habet: «In principibus Juda;» tertio, chiliarchias. Juxta primum significatum sensus erit: O Bethlehem, vix parvus es viculus, et minor quam ut inter civitates Juda magnas et celebres, quæ multis civium millibus abundant, caput efferas aut computeris; sed esto multitudine sis minima, dignitate tamen es maxima: quia gignes Christum. Ita S. Hieronymus et alii jam citati. Juxta secundum, sensus erit, q. d. O Bethlehem, parva es, imo minima, si spatium tuum spectes, inter principes, scilicet urbes, vel etiam homines Juda: minima enim es et loco, et proventu principum præteritorum; quia paucos Judæ dedisti principes: at nequaquam minima es inter principes Juda, si dominatorem ex te egressurum, puta Messiam, consideres. Juxta tertium, sensus erit: O Bethlehem, si cives tuos numeres, parva es inter chiliarchias Juda; imo tribunum sive chiliarcham, qui mille civibus præsit, non mereris, eo quod vix mille cives numeres: sed tamen nequaquam parva es, si Christum ex te nasciturum intueare. Hic enim non tantum erit chiliarcha, sed omnium Israelitarum, imo omnium hominum et angelorum Dominus.

Nota: Populus Israel a Mose distributus erat in chiliadas, ut patet Exodi XVIII, 25; sicut modo castra distribuuntur in chiliadas, ut quælibet chilias contineat mille milites, quibus præsit chiliarcha sive tribunus. Urbes ergo Israelis distributæ erant per chiliades, id est per cœtus et tribus, quarum quælibet continebat mille cives. Hinc Gedeon, Judic. VI, 15, ait angelo in Hebræo אלפי alphi, id est chilias mea tenuissima omnium chiliadum quæ sunt in Manasse. Chilias, id est tribus millenaria, cui familia mea accensetur. Unde Noster clare vertit: «Ecce familia mea infima est in Manasse.»

Ex te mihi egredietur. — Nota: Aliqui τὸ mihi referunt ad Michæam, eo quod ipse versu præcedenti dixerit: «Posuerunt super nos,» etc. Unde videtur ipse in sua suorumque persona loqui, q. d. Mihi Michææ meæque genti, adeoque toti mundo nascetur Christus. Ita a Castro. Verum sic potius dixisset nobis, quomodo dixit Isaias cap. IX, 6: «Parvulus natus est nobis.» Quare melius Remigius, Haymo, Albertus, Vatablus et alii τὸ mihi referunt ad Deum et ad Patrem æternum. In ejus enim persona loquitur Propheta: subintelliguntur ergo hæc verba, quæ de more suis oraculis præfigere solent Prophetæ: aut, si non præfigunt, ea subintelligunt: «Hæc dicit Dominus,» q. d. Hæc dicit Dominus: Ex te, o Bethlehem, egredietur Christus mihi, id est ad meum obsequium, laudem et gloriam; ut scilicet meum nomen in Israel, imo in toto orbe celebret, omnesque gentes mihi subjiciat et reconciliet. Rursum ut mihi, id est pro me, et vice mea dominator sit et rector in Israel; ut scilicet pro me instituat et regat meam Ecclesiam fidelium. Sic ait Apostolus Rom. I, 3: «Qui factus est ei ex semine David secundum carnem.» Dices, vers. 4, loquitur Michæas de Deo in tertia persona; ergo hic non loquitur de eo in prima, dicens mihi. Respondeo: In Prophetis crebræ sunt enallagæ et mutationes personarum; loquuntur enim instar dialogismi; in dialogis autem aliæ et aliæ introducuntur personæ.

Præclare Nazianzenus, orat. 38 in Christi Nativitatem, sic orditur: «Christus gignitur: glorificate. Christus e cœlis: obviam prodite. Christus in terra; subvehimini: cantate Domino, omnis terra. Atque ut hæc duo in unum contraham, lætentur cœli, et exsultet terra propter cœlestem, ac postea terrestrem. Christus in carne: tremore et gaudio exsultate: tremore, propter peccatum; gaudio, propter spem. Christus ex Virgine: mulieres, virginitatem colite, ut Christi matres sitis.

Quis eum, qui a principio est, non adorat? Quis eum, qui postremus est, non laudat ac celebrat?» Et inferius: «Clamet Joannes: Parate viam Domini: ego quoque diei hujus vim ac potentiam clamabo: carnis expers incarnatur: Verbum crassescit: invisibilis cernitur: intactilis tangitur: tempore vacans initium sumit: Dei Filius hominis filius efficitur. Jesus Christus heri, et hodie, idem et in sæcula. Judæi offendantur, Græci derideant, hæretici linguæ prurigine afficiantur. Tum credent, cum in cœlum ascendentem viderint: quod si ne tum quidem, at certe cum e cœlo descendentem, atque ut judicem sedentem.»

Ac recensitis mundi tenebris, vitiis et ærumnis, subdit: «Quæ quoniam majus auxilium requirebant, majus etiam acceperunt. Hoc autem erat ipse Dei Filius, ille sæculis antiquior, ille invisibilis, ille incomprehensibilis, ille incorporeus, illud ex principio principium, illud ex lumine lumen, ille fons vitæ et immortalitatis, illa archetypi expressio, illud immotum sigillum, illa per omnia similis imago, ille Patris terminus et ratio: ille, inquam, ad imaginem suam se confert, et carnem ob carnem gerit, et cum intellectuali anima propter animam meam jungitur, ut simile per simile repurget. Atque humana omnia excepto peccato suscipit, conceptus quidem ex Virgine anima et corpore a Spiritu præpurgata (nam et procreationem honore affici, et virginitatem præferri oportebat): progressus autem Deus cum humanitate, unum ex duobus inter se contrariis, carne nimirum et spiritu, quorum alterum deificavit, alterum deificatum est. O novam mixtionem! O admirandam temperationem! Qui est, fit: qui creatus non est, creatur: qui nullo loco contineri potest, per interventum animæ intellectualis, inter divinitatem et carnis crassitiem continetur. Qui locupletes alios ditat, paupertate afficitur: carnis enim meæ paupertatem subit, ut ego divinitatis ipsius opes consequar. Qui plenus est, exinanitur: sua enim gloria ad breve tempus exinanitur, ut ego plenitudinis ipsius particeps efficiar. Quænam hæ bonitatis divitiæ? quodnam me circumstat mysterium? Divinam imaginem accepi, nec custodivi: ille carnis meæ particeps fit, ut et imagini salutem, et carni immortalitatem afferat; secundum consortium nobiscum init, et quidem priori longe admirabilius. Tum enim id quod præstantius erat, nobis impertiit: at nunc ipse ejus quod deterius est particeps efficitur. Hoc priori illo divinius: hoc apud cordatos et prudentes viros multo sublimius.»

Ac deinde ostendit non indignam, sed dignam fuisse Verbo hanc sui demissionem, tum ut homines in imum delapsos elevaret, tum ut quasi medicus immensa misericordia ad ægrum curandum descenderet, tum ut nobis optimum «ad sublimitatem iter humilitatem ostenderet. Quia propter humi inclinatam animam, inquit, se dejicit, ut ob peccatum deorsum vergentem secum erigat:»

nisi quis forte eo nomine medicum accuset, quod ad morbum se inclinet, fætoremque sustineat, ut sanitatem ægrotis donet; atque eum etiam qui humanitatis et commiserationis affectu permotus in foveam seipsum demittit, ut prolapsum jumentum juxta legis præscriptum servet.» Idem in Sententiis: «Patris Verbum, ait, est homo noster, ut hujusmodi mixtione Deus hominibus misceat. Unus utrinque Deus est, hactenus homo effectus, ut me ex mortali Deum efficiat.»

Qui sit dominator in Israel. — Primo, Judæi apud Lyranum per hunc dominatorem accipiunt Ezechiam; sed perperam. Ezechias enim natus est rex in regia urbe, puta in Jerusalem, non in Bethlehem. Adde: jam natus erat Ezechias, cum hunc dominatorem nasciturum prædixit Michæas. Sub Ezechia enim habuit oraculum, uti dixi initio capitis, et cap. III, 8.

Secundo, Theodorus Mopsuestenus hæreticus cum suis discipulis et asseclis quos multos habuit, per dominatorem hunc accipiebat Zorobabel; sed æque perverse. Nam Zorobabel natus fuit in Babylone, non in Bethlehem; indeque hebraice dictus est Zorobabel, quasi זרע בבל babel zera, id est semen, hoc est filius, Babylonis; nam Jechonias in Babylone genuit Salatiel, Salatiel genuit Zorobabel, Matth. I, 12, qui post 70 annos captivitatis, Judæos e Babylone in Judæam, permittente Cyro, reduxit. Adde: Zorobabel non fuit dominator, id est rex, in Israel; multo minus egressus ejus fuit a diebus æternitatis. Quocirca hanc explicationem cum aliis ejusdem similibus, ut judaicam et erroneam damnat Concilium Constantinopolitanum generale, ordine quintum, act. II, et Concilium Romanum sub Vigilio, ut dixi in Proæmio.

Dico ergo, certum est de fide dominatorem hunc esse Christum. Ita orthodoxi omnes Græci, Latini et Hebræi apud Galatinum lib. IV, cap. XIII; unde et Chaldæus expresse vertit: Ex te coram me prodibit Christus. Sic et olim nascente Christo, rogati scribæ a magis et Herode ubi Christus nasceretur, responderunt: «In Bethlehem Judæ. Sic enim scriptum est per Prophetam (Michæam hoc loco): Et tu, Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel,» Matth. II, 6. Et rursum: «Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?» Joan. VII, 42. Unde patet communem sensum olim Synagogæ fuisse, et nunc esse Ecclesiæ, quod hic locus intelligendus sit de Christo: nullus enim alius Propheta prædixit locum nativitatis Christi fore Bethlehem, nisi Michæas hic.

Adde quod S. Matthæus et Lucas evangelistæ, dum referunt hoc scribarum responsum de Christo nascituro in Bethlehem, illud ipsum approbant, imo ideo referunt, ut doceant impletum fuisse in Christo illud signum Messiæ, quod inter Judæos communi omnium confessione, toti orbi dedit Messiam, puta Deum hominem natum! in qua Christus in mundum prodiens, primo lucem, cœlum et solum hoc aspexit: utique Bethlehem omnes regias, omnes metropoles, omnia orbis emporia nobilitate, æque ac sanctitate vincit.

Nota: Illustre hoc oraculum, ex quo magi cognoverunt locum nativitatis Christi, ipsumque Christum, editum fuit a Michæa sub Ezechia rege, post vastatam Samariam, antequam Jerusalem obsideretur a Sennacherib, ut patet ex dictis vers. 10, et cap. III, 10. Editum est ergo sub annum 9 vel 10 Ezechiæ: nam excidium Samariæ contigit anno 6 Ezechiæ, obsidio Jerusalem per Sennacherib anno 14 Ezechiæ: intermedio autem tempore editum est hoc oraculum. Unde sequitur Michæam illud edidisse circiter viginti duobus annis post illud Isaiæ, de eodem Christi ortu vaticinium cap. VII, 14: «Ecce virgo concipiet, et pariet filium: et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» Hoc enim edidit Isaias anno 4 Achaz, ut ibidem ostendi: Achaz autem regnavit 16 annis. Huic successit filius Ezechias, cujus circiter anno 10 hæc vaticinatus est Michæas. Quare cum Isaias hoc suum oraculum de Christo ediderit anno mundi 3207, ante Christum vero anno 742, sequitur Michæam suum hoc de Christo in Bethlehem nascituro oraculum edidisse anno mundi circiter 3229, ante Christum vero anno 720. Sub quod tempus floruit Sibylla Erythræa, cujus de Christi nativitate, judicio et resurrectione versus recenset S. Augustinus lib. XVIII De Civit. Dei, cap. XXIII.

Nota secundo: Ex Bethlehem prodierunt plures principes et viri illustres. Primus fuit Abessan judex, id est princeps Israelis, qui habuit triginta filios et totidem filias, Judic. XII, 8. Secundus, Elimelech maritus Noemi; cujus filio nupsit Ruth, et eo mortuo nupsit Booz; ex quo genuit Obed patrem Jesse, ex quo natus est David, ut patet ex libro Ruth. Tertius, David rex, a quo tota familia regum Israel et Juda descendit, usque ad ultimum regem Sedeciam. Fuit ergo Bethlehem totius regiæ et Davidicæ stirpis seminarium, et communis patria: cum par esset eam, quæ Regem cœlorum editura erat, jam ante se probare tot heroibus, illisque ei præludere, ut tandem vel hominum judicio digna hæc patria censeretur, quæ extremo virtutis opere edito, aliquid super heroes et homines omnes, puta ipsum Dei Filium, mundo exhiberet adorandum. Insuper Samuel in Bethlehem Davidem fratrum minimum unxit in regem, I Reg. XVI. Hinc Bethlehem vocatur «civitas David.» Hinc et Roboam Davidis ex Salomone nepos Bethlehem instauravit, novisque domibus et muris exædificavit, II Paral. XI, 6.

Quæres, cur in Bethlehem, potius quam Romæ, vel Hierosolymæ, vel alio in loco nasci voluit Christus? Respondeo primo, ut Bethlehem demonstraret Christum esse filium Davidis Bethlehemitæ, cui a Deo promissus fuerat, ac proinde ipsum esse verum Messiam. Hanc causam indicat S. Lucas, cap. II, dicens: «Eo quod esset de domo et familia David.» Secundo, ut in loco humili nascens, magis ostenderet potestatem suam, qua ad regnum se provexit, juxta illud I Cor. I: «Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi, etc.» Tertio, quia Bethlehem erat via in Jerusalem: decuit autem Christum in via et peregrinatione nasci, quia, ut ait S. Gregorius, «per humanitatem quam assumpserat, quasi in alieno nascebatur.» Quarto, ut hac sua paupere et humili nativitate mereretur nobis sublimem nativitatem per gratiam et gloriam, celsumque locum in cœlis; atque «per egestatem suam nobis multas mansiones in domo Patris sui præpararet,» ait Venerabilis Beda in Lucæ cap. II.

Tropologice, primo, quia, uti Christus humilitatem et paupertatem elegit et docuit, ac superbiam et fastum confutavit; ita humilem et pauperem patriam, puta Bethlehem, similemque nascendi modum elegit. Unde S. Leo, serm. I De Epiphan.: «Qui, ait, servi susceperat formam, Bethlehem præelegit nativitati, Hierosolymam passioni.» Christus ergo nascens, ex præsepio quasi e cathedra, non voce, sed facto concionatur et clamat: Filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? discite a me palatia, opes, delicias, fastum, pompas mundi contemnere: nam vanitas vanitatum sunt, et omnia vanitas. Discite a me quia pauper sum, et humilis corde: discite cor figere in cœlo, ambire opes et honores cœlestes. Sedebat in celso imperii Romani culmine et throno Augustus, jacebat in humili stabulo Christus: at celsior in stabulo Christus, quam in culmine imperii Augustus. Unde S. Bernardus, serm. 3 De Nativit.: Aut Christus, inquit, fallitur, aut mundus errat (etenim diversa ac repugnantia docent), sed divinam falli impossibile est Sapientiam: errat ergo mundus, errant omnes mundi sectatores, juxta illud Psal.: «Dixi, semper hi errant corde.» Et S. Augustinus, serm. 18 De Tempore, qui est De Nativit.: «Omnis, ait, hujus nativitatis schola, humilitatis est officina.» Secundo, Bethlehem hebraice significat domum panis: repræsentat ergo Christum, qui mundi est panis, et manna de cœlo descendens. Ita S. Hieronymus.

Audi S. Gregorium, homil. 8 in Evangel.: «Bene in Bethlehem nascitur Christus. Ipse est enim qui ait: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendit. Item locus in quo Dominus nascitur, domus panis antea vocatus est: quia futurum erat ut ille per materiam carnis appareret, qui electorum mentes interna satietate reficeret.» Bethlehem ergo fuit Ephrata, id est frugifera, et totius terræ horreum: quia ab ea totus orbis panem, non septem annorum, uti Ægyptii a Joseph, Genes. XLI, 36 et 55, sed vitæ æternæ, qui est Christus, accepit.

De Homeri natali solo certant septem nobiles Græciæ urbes, singulæque eum sibi civem arrogare conantur: quam ergo gloriosa Bethlehem quæ omnium consensu et confessione, toti orbi dedit Messiam, puta Deum hominem natum! in qua Christus in mundum prodiens, primo lucem, cœlum et solum hoc aspexit: utique Bethlehem omnes regias, omnes metropoles, omnia orbis emporia nobilitate, æque ac sanctitate vincit. Longe enim magis eam sua nativitate celebravit Christus, quam Aristoteles suam Stagiram, Cato Tusculum, Cicero suos Arpinates.

Quocirca Patres miris laudibus et encomiis Bethlehem celebrant. Hæc ad se ex Occidente traxit S. Hieronymum, S. Paulam, S. Eustochium, et innumeras nobilium matronarum ac virorum turmas, quæ Bethlehem Romæ prætulerunt, ibique ad præsepe Christi vivere et mori delegerunt; qua de causa S. Paula ibidem tria feminarum, quibus ipsa præerat, monasteria; et unum virorum, cui præerat S. Hieronymus, exædificavit. Audi S. Hieronymum de S. Paula, in ejus Vita: «Atque in Bethlehem ingressa, et in specum Salvatoris introiens, postquam vidit sacrum Virginis diversorium et stabulum, in quo agnovit bos possessorem suum, et asinus præsepe Domini sui, ut illud impleretur quod in eodem Propheta scriptum est: Beatus qui seminat super aquas, ubi bos et asinus calcant; me audiente, jurabat cernere se oculis fidei infantem pannis involutum, vagientem in præsepi, Dominum magos adorantes, stellam fulgentem desuper, matrem virginem, nutricium sedulum, pastores nocte venientes, ut viderent Verbum quod factum erat, et jam tunc Evangelistæ Joannis principium dedicarent: In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est; parvulos interfectos, Herodem sævientem, Joseph et Mariam fugientes in Ægyptum, mixtisque gaudio lacrymis loquebatur: Salve, Bethlehem, domus panis, in qua natus est ille panis, qui de cœlo descendit: salve, Ephrata regio uberrima, atque καρποφόρε, cujus fertilitas Deus est.» Citat deinde hoc Michææ oraculum: «De te quondam Michæas vaticinatus est: Et tu Bethlehem domus Ephrata, non minima es in millibus Juda. Ex te mihi egredietur, qui sit princeps in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus æternitatis. Propterea dabis eos usque ad tempus parientis. Pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israel. In te enim natus est princeps, qui ante luciferum genitus est, cujus de Patre nativitas omnem excedit ætatem. Et tamdiu in te Davidici generis origo permansit, donec virgo pareret.»

Et inferius: «Bene David jurabat, bene vota faciebat dicens: Si introiero in tabernaculum domus meæ, si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis, dormitationem, et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Et statim quid desideraret exposuit, atque oculis prophetalibus, quem nos venisse jam credimus, ille venturum esse cernebat: Ecce audivimus eum in Ephrata, invenimus eum in campis sylvæ: quippe sermo hebraicus (hebraice enim est vau cholem, id est ejus masculine), ut te docente didici, non Mariam matrem Domini, hoc est abrav, sed ipsum, id est abres, significat. Unde loquitur confidenter: Introibimus in tabernaculum ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Et ego misera atque peccatrix, digna sum judicata deosculari præsepe in quo Dominus parvulus vagiit: orare in spelunca, in qua virgo puerpera Dominum fudit infantem? Hæc requies mea, quia Domini mei patria est: hic habitabo, quoniam Salvator elegit eam. Paravi lucernam Christo meo, anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi. Haud procul inde descendit ad turrim Eder, id est gregis, juxta quam Jacob pavit greges suos, et pastores nocte vigilantes audire meruerunt: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonæ voluntatis; dumque servant oves, invenerunt agnum Dei, puro et mundissimo vellere, quod in ariditate totius terræ cœlesti rore complusum est: et cujus sanguis tulit peccata mundi, et exterminatorem Ægypti litus in postibus fugavit.»

Idem S. Hieronymus, nomine S. Paulæ et Eustochii, S. Marcellam in Bethlehem invitans epist. 17: «Quo sermone, ait, qua voce speluncam tibi possumus Salvatoris exponere? Et illud præsepe, in quo infantulus vagiit, silentio magis quam infimo sermone honorandum est. Ubi sunt latæ porticus? ubi aurata laquearia? ubi domus miserorum pœnis et damnatorum labore vestitæ? ubi instar palatii opibus privatorum exstructæ basilicæ, ut vile corpusculum hominis pretiosus inhambulet, et quasi mundo quidquam possit esse ornatius, tecta magis sua velint aspicere, quam cœlum? Ecce in hoc parvo terræ foramine cœlorum conditor natus est: hic involutus pannis, hic visus a pastoribus, hic demonstratus a stella, hic adoratus a magis. Et hic puto locus sanctior est Tarpeia rupe, quæ de cœlo sæpius fulminata, ostendit quod Domino displiceret. Et tunc comitante Christo, cum per Silo, et Bethel, et cætera loca, in quibus Ecclesiæ quasi quædam victoriarum Domini sunt erecta vexilla, ad nostram speluncam redierimus; canemus jugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus, et vulneratæ jaculo Salvatoris in commune dicemus: Inveni quem quæsivit anima mea, tenebo eum, et non dimittam illum.» Vide eumdem, epist. 18 ad eamdem Marcellam.

Porro in Bethlehem mortua et sepulta est S. Paula, cum ibidem sancte et religiose vixisset viginti annos, cui S. Hieronymus hoc epitaphium posuit:

Scipio quam genuit, Pauli fudere parentes; Græchorum soboles, Agamemnonis inclyta proles; Hoc jacet in tumulo, Paulam dixere priores, Eustochii genitrix, Romani prima senatus: Pauperiem Christi, et Bethlemitica rura secuta.

Audi S. Cyprianum, tract. De Nativitate Christi: «Veniunt in Bethlehem; quem prædixit Gabriel, invenitur Emmanuel: civitas parva, domus paupercula, supellex exigua; nulla domus ambitio, nisi reclinatorium in stabulo: mater in fœno, filius in præsepio. Tale elegit fabricator mundi hospitium, hujusmodi habuit delicias sacræ Virginis puerperium. Panniculi pro purpura, pro bysso in ornatu regio laciniæ congeruntur: genitrix est obstetrix, et devotam dilectæ soboli exhibet clientelam; attrectat, amplectitur, jungit oscula, porrigit mammam, totum negotium plenum gaudio: nullus dolus, nulla naturæ contumelia in puerperio. Pedissequas substantia familiaris non patitur, mancipiorum obsequia sumptus tenuis, et inops mensa excludit.»

Porro in Bethlehem apparuit stetitque stella apparens magis, qui ejus indicio ibidem Christum agnoverunt, ac ibidem eum adorantes, eidem

Aurum, thus, myrrham, regique, hominique Deoque Dona ferunt,

ut canit Juvencus. Quocirca Prudentius in Carm. De Epiphania ita eamdem celebrat:

O sola magnarum urbium Major Bethlehem, cui contigit Ducem salutis cœlitus Incorporatum gignere. Quem stella, quæ solis rotam Vincit decore ac lumine, Venisse terris nuntiat, Cum carne terrestri Deum, etc.

Bethlehem ergo est «mundi oriens, et orbis metropolis,» ut ait Nazianzenus orat. 19, ac domus panis, in qua Christus panis e cœlo oritur. Unde merito ad eam suspirans S. Chrysostomus in cap. II Lucæ: «O si mihi, ait, liceret videre præsepe illud, in quo jacuit Christus!»

Scribit S. Hieronymus ad Paulinum, Adrianum imperatorem Bethlehem profanasse, erecto ibidem Adonidis simulacro; «ut in specu, ubi quondam Christus parvulus vagiit, Veneris amasius plangeretur.» Stetit ibi Adonis per 180 annos usque ad Constantinum imperatorem, quando S. Helena ejus mater, everso Adonide, magnificam ecclesiam super ipsam specum exstruxit, et super ipsum præsepe in quo Agnus Dei reclinatus est, erexit altare, in quo idem jugiter Deo offeretur, qui ibidem pro salute hominum primum mundo illuxerat. Sed et Constantinus eamdem specum regalibus ornamentis ex auro et argento, atque variis aulæis exornavit; ita ut basilica hæc mundi esset miraculum, nec in orbe quippiam ei esset simile. Nam excelsa est admodum et amplissima, cujus tota superior cameratio quatuor ex marmore columnarum ordinibus, et magnitudine et multitudine admirandis constat. Quilibet enim ordo habebat quinquaginta columnas, singulari artificio, pretio et sumptu, super ipsas columnas navis ecclesiæ eminet opere vermiculato, quæ omnes veteris Testamenti historias exhibebat, ab exordio mundi usque ad Christum, miro artificio et colorum varietate distincta. Parietes tabulis ex alabastro pretiosissimis sunt incrustati; quarum ea erat opulentia et pulchritudo, ut Sultanus Ægypti eas sacrilege auferre, iisque palatium suum in Cayro exornare conatus sit, sed ingenti serpente miraculose ex pariete prodeunte, tabulasque ipsas mordente deterritus a scelere destitit; quocirca ipsi etiam Turcæ et Saraceni reverenter hoc templum frequentant. Pavimentum totum est ex marmore. Ad locum autem dulcissimæ nativitatis Christi, a templo in capellam descenditur decem gradibus, locum vel ipso cœlo augustiorem, et æterna memoria omnibus fidelibus venerandum. Hic locus tegitur mensa marmorea et candida, in qua et Sacrum peragitur. Cæterum lapidis illa pars in qua Christus dicitur natus, et præsepis pars in quam fuit reclinatus, non vestiuntur marmore, sed nude patent ad peregrinorum adorationem et osculum. Lapis, in quem reclinavit Maria, et cui flexis genibus insedit, similitudinem habet stellæ. Est autem tota hæc capella sumptuoso opere ex marmore et auro exornata. Neque longe a templo abest locus circumcisionis. Ad orientem quantum jactus est lapidis, monumenta visuntur S. Paulæ et Eustochii. Hæc et plura Saligniacus, Borchardus, Bredembachius et ex iis Adrichomius in Descript. Terræ sanctæ. Eadem mihi affirmarunt Romæ viri graves, qui recenter Bethlehem et loca sancta visitarunt.

Merito ergo S. Bernardus, serm. I in Vigilia Nativit.: «O Bethlehem parva, inquit, sed jam magnificata a Domino. Magnificavit te, qui factus est in te parvus ex magno. Quæ tibi civitas, si audiat, non invideat pretiosum illud stabulum, et illius præsepii gloriam? In universa siquidem terra jam celebre est nomen tuum, et beatam te dicunt omnes generationes; ubique gloriosa dicuntur de te, civitas Dei, ubique psallitur: Quia homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.» S. Gregorius Nazianzenus, orat. 38: «Descriptionem, inquit, reverere, propter quam in cœlis ipse describeris: et nativitatem, ob quam nativitatis vinculis solutus es: et parvam illam Bethlehem honora, quæ te in paradisum reduxit: et præsepe adora, honora præsepe, quia cum rationis expers esses, a Verbo nutritus es. Cognosce, ut bos, possessorem tuum (Isaias te admonet), et ut asinus præsepe Domini tui; sive mundus sis et Judæus, sive immundus ethnicæque partis.» Idem arianis sibi objectantibus ignobilem patriam et familiam respondet, orat. 25: «Unum idemque cœlum omnibus esse commune, unam eamdemque terram et parentis et sepulcri habere rationem, ex qua sumpti sumus, vel ad quam revertemur, nulla jam re alii alios superantes. Deum rusticitatis meæ patronum nactus, cum Bethlehem collocabor, cum præsepi villipendar.» Et inferius: «Magnis omnibus et excelsis viris patria una est superna Jerusalem, in quam conversationem nostram recondimus. Terrenæ autem hæ patriæ, et hæc generum discrimina, brevis hujus et caducæ vitæ nostræ, ac scenæ ludi sunt. Quam enim quisque terram sive per tyrannidem, sive per calamitatem ante occupaverit, ea patria dicitur, cujus omnes æque hospites et advenæ sumus, quantumlibet vocum appellatione ludamus.»

Tropologice, hanc Bethlehem nobis ob oculos ponamus, nosque in ea esse imaginemur, ibique mentis oculis intueamur nascentem Christum, dum in templo nocte Nativitatis Domini hoc mysterium recolimus; imo dum quotidie in sacrificio Missæ idem nobis repræsentatur. Vere enim et sapienter scripsit noster Thomas Theodidactus, lib. IV De Imitatione Christi, cap. II: «Ita magnum, novum et jucundum tibi videri debet, cum celebras, aut Missam audis, ac si eodem die Christus, primum in uterum Virginis descendens, homo factus esset: aut in cruce pendens, pro salute hominum pateretur et moreretur.» Templum ergo repræsentat Bethlehem, altare præsepium, hostia Christum nascentem, corporale pannos et fascias, Deiparam sacerdos, Joseph et pastores christiani astantes. Ita fecit S. Franciscus, mira devotione in typica sua Bethlehem et præsepio dissuavians cum parvulo de Bethlehem.

Audi S. Bonaventuram in Vita ejus, cap. X: «Contingit autem anno tertio ante obitum suum, ut memoriam nativitatis pueri Jesu, ad devotionem excitandam apud castrum Græcii disponeret agere, cum quanto majori solemnitate valeret. Ne vero hoc levitati posset adscribi, a Summo Pontifice petita et obtenta licentia fecit præparari præsepium, apportari fænum, bovem et asinum ad locum adduci. Advocantur Fratres, adveniunt populi; personat sylva voces, et venerabilis illa nox luminibus copiosis et claris, laudibusque sonoris et consonis, et splendens efficitur et solemnis. Stabat vir Dei coram præsepio pietate repletus, respersus lacrymis, et gaudio superfusus. Celebrantur Missarum solemnia super præsepe, levita Christi Francisco sacrum Evangelium decantante. Prædicat deinde populo circumstanti de nativitate regis pauperis, quem cum nominare vellet, puerum de Bethlehem præ amoris teneritudine nuncupabat. Miles autem quidam virtuosus et verax, qui propter Christi amorem sæculari relicta militia, viro Dei magna fuit familiaritate conjunctus, Dominus Joannes de Græcio, se vidisse asseruit puerulum quemdam valde formosum in illo præsepio dormientem, quem B. Pater Franciscus, ambobus complectens brachiis, excitare videbatur a somno.» Addit S. Bonaventura fænum hoc præsepii a populo reservatum, multos brutorum morbos sanasse et pestes dispulisse.

Denique S. Bernardus, serm. I in Vigilia Nativ., docet nos fieri Bethlehem, si Christum devote sus-cipiamus: «Vis et tu fieri Bethlehem? quam pulchra es domus caritatis! quam speciosa domus panis! Parvi, inquit, sunt panes in manibus nostris. Veruntamen si dederimus eos ad benedictionem Domini, cum distributi fuerint et fracti, facient sarcinas collectorum fragmentorum. Si ergo vultis, ut benedicat Dominus, nolite a beneficentia cessare, nolite manus vestras contrahere, nolite avertere faciem vestram. Deus enim hilarem datorem diligit, et date, et dabitur vobis; facite et vobis domos panis.»

misit Spiritum Sanctum. Hæ omnes expeditiones fuerunt a diebus æternitatis, quia ab æterno decretæ.

Secundo, Arias et a Castro hic, quibus favent S. Hieronymus ac R. Haccados apud Galatinum, lib. IV, cap. XIII, per egressiones has accipiunt duas Christi nativitates, puta temporalem ex Virgine in Bethlehem, et æternam ex Deo Patre in cœlis. Unde R. Haccados per to ab initio, id est ab æterno, putat notari æternam Christi generationem; sed per to a diebus sæculi, temporalem, qua nimirum ab initio mundi in lumbis Adæ creatus, et quasi natus est. Ex adverso, melius alii per to ab initio accipiunt temporalem Christi apparitionem, non tantum qua apparuit in carne, sed etiam qua visus est patribus, quibus promissus est; et Prophetis, per quorum ora ipse, utpote Verbum Dei, locutus est: sed per to a diebus æternitatis, accipiunt æternam ejusdem a Patre generationem.

Tertio, alii hæc accipiunt de sola æterna Christi a Patre emanatione et nativitate. Hæc expositio est certa et communis Patrum et Doctorum, ideoque amplectenda. Probatur primo, quia de temporali Christi nativitate paulo ante dixit Propheta: «Ex te (o Bethlehem) mihi egredietur, qui sit dominator in Israel.» Ergo cum addit: «Et egressus ejus ab initio a diebus æternitatis,» agit de æterna, q. d. Christus egredietur et nascetur in Bethlehem; at, ne putes eum tantum hominem fore, tuncque primo egressurum, cum homo apparebit in Bethlehem, addo et dico jam ante ab æterno eum egressum esse ex Patre, cum ab eo genitus est Deus, Patri coævus et consubstantialis. Cur enim temporalem egressionem repeteret hic Propheta, cum tam clare eam ante expresserit?

Secundo, to a diebus æternitatis plane significat hic de æterna Christi generatione agi, non de temporali. Dices: Hebraice est a diebus עולם olam, id est sæculi. Respondeo: Olam sive sæculum absconditum, a radice על alam, id est abscondit, hebraice significat æternitatem, quæ omnibus abscondita est et impenetrabilis, cum scribitur per vau, sicut hic scribitur, uti docent Rabbini, nisi addatur particula aliqua restringens, quæ cogat illud explicare et interpretari tempus longissimum. Hic autem nihil tale additur, imo additur to ab initio, quod junctum cum diebus olam, planam plenamque significat æternitatem, uti mox ostendam. Unde Chaldæus vertit: Cujus nomen dictum est ab æternitate, a diebus sæculi; Tigurina, sive Leo Hebræus: Exitus ejus a sæculo, a diebus æternis. Ita et Rabbini apud Galatinum loco citato.

Denique omnes orthodoxi fatentur hic de vera æternitate agi; licet aliqui æternitatem prædestinationis, non generationis intelligant, sed perperam. Nam egredi non est prædestinari, sed emanare, gigni, nasci, ut cum paulo ante dixit: «Ex te mihi egredietur,» id est nascetur, «qui sit dominator in Israel.»

EGRESSUS EJUS AB INITIO A DIEBUS ÆTERNITATIS. — «Egressus» est numeri pluralis; hebraice enim est מוצאות motsaoth, id est egressiones. Unde Septuaginta vertunt, Exodia; Vatablus, emanationes ejus. Rursum pro ab initio a diebus æternitatis, Hebræa et Septuaginta habent, ab initio a diebus sæculi. Hinc triplex est hic interpretum explicatio, juxta triplicem Christi egressionem. Prima enim Christi est temporalis; secunda est æterna; tertia partim temporalis, partim æterna.

Primo ergo Rabbini recentiores, qui negant Christi æternitatem et divinitatem, egressiones has sic exponunt, q. d. Christus non tantum egredietur cum nascetur in Bethlehem, sed jam inde a Davide, ab Abraham, imo ab Adam egressus, et quasi natus est, tum quia ex iis descendit, et in eorum lumbis ac virtute generativa latebat atque continebatur; quomodo Apostolus, Hebr. VII, 9, ait Levi, antequam nasceretur, decimatum esse in lumbis Abrahæ; tum quia eos quasi duces suos præmisit, qui populum suum Israel in cultu Dei erudirent et continerent, eumque contra hostes infideles tuerentur et propugnarent. Huc accedit expositio S. Cyrilli, qui egressiones in plurali dici censet, quia Christus homo bis egressus est: Primo, cum venit in mundum per incarnationem; secundo, cum post mortem e mundo egressus est, et ascendit in cœlum. Utramque significat ipse Joan. XVI, 28: «Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem:» utraque est a diebus æternitatis; quia utraque ab æterno decreta et prædestinata est a Deo. Huc pertinet aliorum explicatio, qui per egressiones accipiunt varias Christi hominis expeditiones et excursiones, quas contra diabolum pro salute hominum suscepit. Prima fuit, qua humanitatem nostram induit. Secunda, qua magos et pastores ad se traxit et convertit. Tertia, qua peragrans Judæam et Galilæam, multos in corpore et anima salvavit. Quarta, qua in crucem pro redemptione hominum ascendit. Quinta, qua resurgens ad vitam rediit, mortemque destruxit. Sexta, qua ascendens in cœlum illud nobis patefecit, indeque

cipiamus vel per fidem, vel per Eucharistiam. «Bethlehem quippe, ait, domum panis, Juda sonat confessionem. Tu ergo si divini verbi pabulo repleas animam tuam, fideliterque, etsi non digna, certe quanta potes devotione suscipias panem illum qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo, Dominicum videlicet corpus Jesu, ut veterem utrem corporis tui nova illa resurrectionis caro reficiat et sustineat, quatenus novum quod intus est vinum, hoc solidatum glutino, valeat continere: si denique ex fide vivas, et nequaquam gemere oporteat, quia oblitus sis comedere panem tuum; Bethlehem factus es, dignus plane susceptione Dominica, si tamen confessio non defuerit. Sit proinde Judæa sanctificatio tua: confessionem et decorem induere, quam maxime stolam in ministris suis Christus appretiat.»

dominator in Israel.» Dices: Apoc. XIII, 8, Agnus, id est Christus, dicitur occisus ab origine mundi, non realiter, sed per Dei præscientiam et prædestinationem; ergo similiter hic egressus exponi potest non realiter, sed in Dei prædestinatione. Respondeo, nego consequentiam; verba enim Scripturæ proprie accipienda sunt, non improprie, nisi quæ necessitas aut contradictio cogat, uti hic nihil cogit: in Apocalypsi autem cogit. Nam Agnus, qui realiter non erat, nec exstabat ab origine mundi, non poterat tunc realiter occidi (quod enim non est, occidi nequit); ergo occisio hæc non actualis, sed mentalis, puta præscita et prædestinata a Deo, intelligi debet. Hic autem nil est tale; ergo realis egressus et nativitas, non mentalis et prædestinata, intelligenda est.

Tertio, Christum in Bethlehem natum esse Deum, ideoque æternum, patet ex cap. IV, 1: «Erit mons domus Domini præparatus in vertice montium,» puta Sion, id est Ecclesia Christi. Nam pro Domini hebraice est Jehova, quod non alium quam Deum verum significat, ejusque nomen est proprium. Et vers. 2: «Venite, ascendamus ad montem Domini (hebraice Jehova): quia de Sion exibit lex, et verbum (Evangelium) Domini (hebraice Jehova, puta Christi,) de Jerusalem.» Et vers. 7: «Et regnabit Dominus (hebraice Jehova, puta Christus) super eos, ex hoc nunc et usque in æternum.» Idem patet Isaiæ IX, 6, ubi parvulus nasciturus nobis, puta Christus, vocatur «Deus, Fortis, Pater futuri sæculi» (hebraice Pater æternitatis); et cap. VII, 14, vocatur «Emmanuel,» id est nobiscum Deus.

Quarto, ita interpretantur Patres et orthodoxi passim, Theodoretus, Haymo, Remigius, Rupertus, Albertus, Hugo, Lyranus, Dionysius, Clarius, Vatablus, Ribera hic, Cyrillus hom. 4 Contra Nestorium, S. Chrysostomus in lib. Quod Christus sit Deus, Origenes lib. I Contra Celsum, Eusebius lib. II Demonstr. cap. 11, S. Athanasius, et alii passim contra arianos.

Dices: Si de sola æterna emanatione et generatione Christi hic agitur, cur ergo Propheta eam vocat egressus, vel exitus in plurali? Respondet primo Ribera, causam esse quod Hebræi soleant res maximas et præstantissimas compellare pluraliter, ut rei magnitudinem et præstantiam significent, quod, licet una sit, æquipolleat tamen pluribus. Sic Deum vocant Elohim, in plurali; sic adonim, id est domini, significat Dominum; sic elephas vocatur behemoth, id est bestiæ, quod mole sua et robore multas bestias æquet, imo superet. Quia ergo nativitas æterna Christi maxima est et divina, omnesque creatas nativitates eminenter continet, hinc ab Hebræis vocatur egressus, id est nativitates, in plurali. Secundo, aliam causam dat Vatablus; «Plurali, inquit, utitur, quia Christus semper procedit a Patre jugi emanatione et processione, heri, hodie et olim,

q. d. Christus erit verus homo, verusque Deus, et coæternus Patri;» quia ergo jugiter ab æterno Christus a Patre gignitur, hinc ejus generatio vocatur generationes: nam quolibet instanti generatur, et omnibus generationibus creaturarum coexistit; sicuti fontis emanationem vocamus scaturigines, quia jugiter aquam scaturit. Hinc patet æternitas, et consequenter vera Deitas Christi. Negabant utramque ariani, quorum, teste S. Athanasio multis in locis, hoc erat axioma: «Erat aliquando (tempus vel duratio) quando non erat Christus.» Respondet Franciscus David, novorum arianorum choragus, in Disput. Albana, in actis diei tertiæ: «Vocabulum, inquit, diebus additum, explicat mentem Prophetæ. Dies enim tunc coeperunt, quando creatus est mundus. Et illi primi dies dicuntur æterni, propter continuam successionem: sicut sæpius Scriptura loquitur, et ideo cum facta tunc quoque sit de Christo futuro promissio, dicitur fuisse egressus ejus a diebus æternitatis.» Verum obstat quod, licet in æternum in Scriptura significet aliquando longum tempus continuum, non infinitum; tamen æternitas, et hebræum עולם olam, junctum cum מקדם mickedem, semper immensam durationem significat. Secundo, «egressus ejus» non est promissio de eo nascituro, sed nativitas ejus, ut cum dicitur hic: «Ex te mihi egredietur (id est nascetur) dux:» aliud enim est egredi hominem, aliud egredi verbum vel sermonem: illud significat nasci, hoc prophetare et promittere.

Nec obstat quod vocetur dies æternitatis; dies enim hic ponitur pro duratione, ut cum Daniel. cap. VII, 9. Deus Pater vocatur «Antiquus dierum,» id est æternus.

Dices: Quomodo ergo ait: «Egressus ejus ab initio?» æternitas enim non habet initium. Respondeo: Scriptura initium vocat id quod erat ante tempora, hoc autem erat æternitas. Unde explicans subdit: «a diebus æternitatis.» Loquitur enim accommode ad conceptum hominum, qui cum volunt dicere aliquid fuisse ab æterno, dicunt illud fuisse ante omnia, ab initio. Sic Proverb. VIII, 22, ait Sapientia increata: «Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.» Et Eccli. cap. XXIV, 14, ait æterna Dei Sapientia: «Ab initio, et ante sæcula creata sum,» id est ab æterno. Sic et Isaiæ XLIII, 13, ait Deus: «Ab initio ego ipse,» q. d. Ab æterno ego sum, qui sum. Porro hanc Michææ sententiam: «Et egressus ejus a diebus æternitatis,» sic clare per trimembrem sententiam explicat S. Joannes cap. 1, 1: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,» q. d. Ab æterno, et, ut ita dicam, a principio æternitatis. Verbum egressum et genitum est a mente Patris; ac proinde erat apud eum, et in ejus mente, ac consequenter ipsum erat Deus: quia quidquid est in mente Dei et in Deo, est Deus. Hinc et Christus,

a Judæis rogatus quis esset, respondit: «Principium, qui et loquor vobis,» Joan. VIII, 25; græce kat' archen, q. d. Ego sum ante Abraham a principio, id est ab æterno; Deus de Deo, qui et idipsum vobis proloquor. Idemque Apocal. XXI, 6, ait: «Ego sum α et Ω, initium et finis.»

Præclare Nazianzenus: «Deus et erat semper, et est, et erit; vel, ut rectius loquar, semper est. Nam Erat et Erit nostri temporis fluxæque naturæ segmenta sunt. Ille autem semper est, atque hoc modo se ipsum nominat, cum in monte Mosi oraculum dedit. Universum enim id quod est, in se complectitur, nec principium habens, nec finem habiturum, velut pelagus quoddam essentiæ immensum et interminatum, omnem tum temporis, tum naturæ cognitionem superans: mente sola adumbratus is, et quidem perexigue ac perobscure, non ex his quæ in ipso sunt, sed quæ circa ipsum: alia ex alio collecta specie ad unum quoddam veritatis simulacrum: priusquam teneatur effugiens, et priusquam intellectu percipiatur seipsum fuga proripiens: tantum principem nostri partem, eamque a vitiorum labe purgatam collustrans, quantum oculorum aciem fulguris celeritas minime consistentis. Hoc autem mea quidem sententia idcirco fit, ut, quatenus comprehendi potest, nos ad se trahat (quod enim percipi omnino nequit, id nec sperat quisquam, nec assequi conatur), quatenus autem capi non potest, admirationem sui excitet, atque ex ipsa admiratione vehementius expetatur, appetitus purget, purgans autem divinos efficiat, talesque eum redditi sint, eum iis jam velut cum familiaribus consuetudinem habeat (metuo ne hoc audacius a me dictum videri possit) Deus diis unitus et cognitus, ac tantum fortasse, quantum jam eos, qui ipsi noti sunt, cognoscit.»

A DIEBUS ÆTERNITATIS, — id est ab omni æternitate. Est catachresis: æternitas enim proprie cum sit duratio constans, indivisibilis, tota simul, ideoque ab intrinseco carens successione, principio et fine; idcirco non dividitur per dies, menses et annos, qui illi successive coexistunt: hinc ab omnibus, qui omnia sua mensurant per differentias sui temporis, dantur æternitati dies, menses et anni. Sic dicitur Psal. LXXVI, 6: «Cogitavi dies antiquos: et annos æternos in mente habui.» Sic in Officio divino, tempore Paschali, de martyribus canimus: «Lux perpetua lucebit sanctis tuis, Domine, et æternitas temporum.» Quod desumptum est ex lib. IV Esdra, cap. II, 35, ubi sic dicitur: «Parati estote ad præmia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per æternitatem temporis. Fugite umbram sæculi,» etc. Sicut enim immensitas Dei totam Dei magnitudinem, quæ absque termino quaquaversum super cœlos in immensum diffunditur, colligit in punctum; ut non minus habeat in puncto loci, quam in spatio infinito: ita æternitas durationem, et quasi ætatem Dei, quæ infinito tempori coextensa

ditur, colligit in momentum: ita ut totam possideat in instanti, sive in puncto. Sicut enim se habet immensitas ad punctum loci, ita æternitas se habet ad punctum temporis. Dicit ergo Michæas Christum in tempore nasciturum in Bethlehem, esse æternum, ideoque Deum, q. d. Ideo Christus nascetur in nostro tempore, ut nobis communicet suam æternitatem: ideo fiet homo, ut nobis communicet suam deitatem, nosque faciat deos. Ait enim: «Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes,» Psalm. LXXXI, 6. Unde S. Gregorius, homil. 8 in Evang.: «Quid, ait, est quod nascituro Domino mundus describitur, nisi hoc quod aperte monstratur, quia ille apparebat in carne, qui electos suos adscriberet in æternitate? Quod contra de reprobis per Prophetam dicitur: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.» Ideo ergo Christus natus est tempori, ut nos vivamus æternitati; ideo egressus est a diebus æternitatis ad dies temporis, ut nos a tempore regrederemur ad dies æternitatis.

Nota: Duratio est triplex, tempus, ævum, æternitas; tempus habet suum finem, æque ac principium: ævum habet principium, sed caret fine; æternitas nec habet finem, nec principium. Rursum sicut ævum est intrinseca mensura vitæ angelorum, et tempus vitæ hominum: ita æternitas est intrinseca mensura vitæ et existentiæ divinæ, ac consequenter generationis Verbi, et spirationis Spiritus Sancti, ut docet D. Thomas I part. Quæst. X, art. 4, et ibi P. Salas. Origo et quasi ratio æternitatis est immutabilitas Dei. Unde S. Augustinus lib. De Natura boni adversus Manich. cap. XXXIX: «Illa, inquit, vera est æternitas, quæ est vera immortalitas; hæc est illa summa incommutabilitas, quam solus Deus habet.» Et mox: «Cujus solius immortalitas, ipsa est vera æternitas.» Idem, lib. IV De Trinit. cap. XVIII: «In quantum, ait, mutabiles sumus, in tantum ab æternitate distamus.» Et inferius: «Vera autem immortalitas, vera incorruptibilitas; vera incommutabilitas, ipsa est æternitas.» Et S. Dionysius, De Divin. Nom. cap. IX: «Idem vero, inquit, supersubstantialiter æternum, est invertibile, in seipso manens semper secundum eadem, et eodem se habens modo.» Et Psaltes Psalm. CI: «Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.» Porro æternitatem S. Anselmus ita definit in Monol. cap. XXIV: «Vera æternitas est interminabilis vita, tota simul existens.» Et Richardus Victorinus lib. II De Trinitate, cap. IV: «Quid aliud est æternitas, quam diuturnitas sine initio et fine, et carens omni mutabilitate?» Alii: «Æternitas est duratio immensurabilis.»

Optime Boetius lib. III De Consolat. prosa ult.: «Æternitas est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio.» Hinc æternitas ambit omnia tempora et temporalia, eorumque est fons et origo. Audi S. Dionysium lib. De Divin. Nomin. cap. X: «Antiquus dierum Deus prædicatur, quod

in se sit omnium et sæculum, et tempus; et ante dies, et ante sæculum, et tempus.» Idem, cap. V: «Ipse, ait, est ævum ævorum, existens ante omne ævum.» Et paulo ante: «Ipse est principium et mensura ævorum et temporum.» Ex dictis sequitur æternitatem esse propriam durationem Dei, puta Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; angelos autem et homines participare eam per suam æviternitatem, quæ habet principium, at non finem. Nam per eam in æternum vivent, fruentur Deo, eruntque beati: licet vulgus per catachresin hanc æviternitatem vocet quoque æternitatem, scilicet creatam et participatam: quia Beati erunt beati tamdiu, quamdiu Deus erit beatus; imo quamdiu Deus erit Deus, quamdiu durabit ejus æternitas. O æternitas, quanta es! quam immensa! quam pretiosa! quam beata! et tamen quam raro versaris in mentibus hominum! quam pauci te tuumque pondus æstimant! nulli te penetrant, pauci ponderant!

Sapienter S. Gregorius lib. VI, epist. 190: «Si bona, ait, quærimus, illa diligamus, quæ sine fine habebimus. Si autem mala pertimescimus, illa timeamus quæ a reprobis sine fine tolerantur.» Et Cicero, Tuscul. IV: «Quid, inquit, ei videatur magnum in rebus humanis, cui æternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo?» Et S. Antonius discipulis suis hoc axioma tradebat: «Hoc, ait, sit primum cunctis in commune mandatum, nullum in arrepti propositi vigore lassescere; sed quasi incipientem augere semper debere quod cœperit, præsertim cum humanæ vitæ spatia, æternitati comparata, brevissima sint.

Promissio vitæ sempiternæ vili pretio comparatur. Scriptum est enim: Dies vitæ nostræ septuaginta anni: quando ergo octoginta aut centum annos laborantes in Dei opere vixerimus, non pari tempore regnaturi sumus in futuro; sed pro annis, omnium nobis sæculorum regna tribuentur: non terram hæreditabimus, sed cœlum.» Ita S. Athanasius in Vita S. Anton.


Versus 3

3. PROPTER HOC DABIT EOS USQUE AD TEMPUS, IN QUO PARTURIENS PARIET. — To dabit dupliciter, imo contrarie accipi potest: Primo, «dabit,» scilicet hosti, gladio, similive tribulationi, q. d. Objiciet eos hostibus, et calamitatibus sinet eos affligi; secundo, «dabit,» id est conservabit eos in vita, ut habitent in terra sua. Jam varii varie hæc exponunt. Punctum difficultatis consistit in eo, quodnam vocetur «tempus, in quo parturiens pariet.»

Primo, aliqui esse censent tempus liberationis e captivitate Babylonica, et libertatis sub Cyro, q. d. Quia latrones de quibus vers. 1, hoc est, tyranni et prædones assyrii atque chaldæi, Israelem ob ejus scelera affligent et captivabunt; hinc Deus dabit, id est permittet eos in Israelem grassari usque ad Cyrum, quando, eo laxante captivitatem, Synagoga parturiens pariet, id est præ gaudio et festinatione producet et adunabit turbam ingentem suorum filiorum et civium, cum jubilo e Babylone in Judæam redeuntium. Verum hic nulla Babylonis facta est mentio, sed tantum Christi: Christum enim et præcedentia et sequentia omnia spectant.

Secundo, alii distinguunt tempus parturitionis a tempore pariendi; tempus pariendi Synagogæ, censent esse illud quo peperit Christum: tempus parturitionis, quo cruciatibus afflicta et oppressa est a Tito et Romanis, q. d. Propter hoc, quia scilicet filia latronis, id est Jerusalem, percussura et occisura est Christum, inquit Rupertus, idcirco Deus dabit permanere Synagogam et Judæos, usque ad tempus quo pariet Christum Salvatorem, et mox per Titum eam affliget, ut crucietur quasi parturiens; et in hac dolorum parturitione enecetur et exspiret. Unde Chaldæus vertit: Propterea tradentur Judæi Romanis, quando parturiens pariet. Idem Chaldæus sic explicat illud Isaiæ LXVI, 7: «Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus, peperit masculum,» q. d. Antequam veniat ei angustia, salvabitur; et antequam veniant dolores partus, revelabitur rex Messias, q. d. Antequam veniat Titus angustians Judæos, veniet et nascetur Christus salvator. Sic et veteres Hebræi apud Galatinum, lib. IV, cap. XI. Quin et S. Hieronymus sic explicat: Stabit Judaismus, donec Ecclesia pariat filios Christo; donec scilicet gentilitas, quæ antea sterilis fuerat, credens in Christum multos ad eum convertat, qui in locum Judæorum, quasi populus et filii Dei succedant.

Tertio, alii accipiunt tempus Ecclesiæ nascentis, quando ipsa multos filios peperit Deo et Christo, juxta oraculum Isaiæ cap. LIV, 1, q. d. Propter hoc, quia scilicet ex Israele et Judæis nasciturus est Christus in Bethlehem, idcirco Deus dabit, id est sinet eos in Judæa vivere, ac differet ultionem suæ mortis, hoc est destructionem Jerusalem per Titum, aliquantisper; donec scilicet Ecclesia Christi nascens multos e Judæis filios pariat Christo; id est donec ipsa crescat et confirmetur, ut sese conservare et spargere possit per omnes gentes: quo facto Judæam et Judæos per Titum evertet. Ita Lyranus, Vatablus et Dionysius.

Quarto et genuine: «Tempus quo parturiens,» vel, ut Hebraice est, pariens pariet, est tempus quo Deipara peperit Christum in Bethlehem: illa enim vocatur pariens et mater antonomastice; quia partus ejus fuit nobilissimus, ideoque cœlo et terræ optatissimus, et hoc significat illa geminatio pariens; vel, uti Noster vertit, parturiens pariet: to enim parturiens non significat dolorem, sed vehemens desiderium, gaudium et accelerationem partus, ut dixi in illud Isaiæ LXVI, 7: «Antequam parturiret, peperit.» Ad Isaiam enim more suo alludit hic Michæas. Sensus ergo est, q. d. Propter hoc, quia scilicet in Bethlehem nascetur Christus, quem Deus decrevit et statuit salvatorem

Hugo. «Elias enim (qui interpretatur Deus Dominus) convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres, et novissimus populus jungetur antiquo, ut vere filii Abraham appellentur, cum in eum crediderint, quem vidit Abraham et lætatus est,» ait S. Hieronymus.


Versus 4

4. Et stabit, — scilicet dominator Israel, puta Christus natus in Bethlehem ex parente Virgine Deipara, de quo vers. 2 et 3. Alludit ad pastores qui, dum gregem pascunt, stant innixi suæ furcæ sive baculo pastorali, tum ut oves omnes præ oculis habeant, videantque ne quæ aberret, vel a grege se separet; tum ut circumlustrent num qua ex parte lupus, vel alia fera, in gregem incursurus adventet, q. d. Pari modo Christus, quasi pastor fidelium, iis semper aderit, eos circumspiciet, pascet protegetque ab omni dæmonum hostiumque incursu. Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo et Vatablus. Hoc est quod Christus promisit: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi,» Matth. cap. xxviii, 20.

Nota: Vox stabit significat Christi pastoris et regis, primo, curam et providentiam Ecclesiæ; secundo, vigiliam in ea pascenda; tertio, constantiam. Unde Vatablus recte sic exponit: stabit et pascet, id est perpetuo pascet fideles, perpetuo regnabit in Ecclesia. Non enim transibit ab ea, uti transiit a Judæis ad gentes; sed jugiter cum fidelibus stabit et manebit.

Anagogice, q. d. Christus post resurrectionem conscendet in cœlum, ibique «stabit» a dextris Patris, quasi triumphator et dominator, ut Ecclesiam regat, tueatur et propugnet. Quocirca S. Stephanus in agone martyrii cum Judæis decertans: «Ecce, inquit, video cœlos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei,» Actor. vii, 55. Ita Rupertus; unde sequitur:

Et pascet in fortitudine Domini, — q. d. Christus pastor reget fideles quasi oves suas, fortitudine non humana, sed divina; tum increata, quam ut Dei Filius a Deo Patre unam eamdemque cum eo accepit; tum creata, quam ut homo a Deo communicatam participat: quo fiet ut nulli lupi vel feræ illi prævalere, aut gregem ejus diripere vel dissipare queant; quin certo illas ad vitam æternam perducat, juxta illud quod ipse ait: «Oves meæ vocem meam audiunt, etc., et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus,» Joan. x, 27.

In sublimitate nominis Domini Dei sui, — id est sublimiter, potenter et magnifice pascet Christus suos fideles, prout decet majestatem nominis divini, quod ipse in pascendo ubique præferet, ut probet se esse Deum, et a Deo Patre missum: pascet, inquam, sublimiter et gloriose, quasi in ea re gloria nominis et honoris sui divini ageretur; ita ut omnes videntes Christi regimen illustre, quo eminenter pascet oves suas, laudent et cele-

Nota: Nomen Dei, quo Christus suos pascit, varia significat. Nam, primo, nomen Dei est honor, fama et gloria Dei, uti jam dixi. Secundo, nomen Dei significat potentiam et opem Dei. Sic Christus pro iisdem orans, Joan. xvii, 11, ait: «Pater, serva eos in nomine tuo,» id est tua virtute et potentia. Tertio, nomen significat professionem et invocationem nominis, q. d. Christus pascet suos fideles sublimiter, quia profitebitur se id facere in nomine Patris sui, quod profitebitur, prædicabit et invocabit. Quarto, nomen Dei est ipse Deus metonymice; sic dicimur sanctificare, laudare, celebrare nomen Dei, id est ipsum Deum. Sic Christus jussit Apostolos baptizare fideles «in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,» hoc est in fide, professione et invocatione unius deitatis et sanctissimæ Trinitatis, q. d. «In nomine,» id est in-

Et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israel. — «Ejus,» scilicet dominatoris Israel, nascituri in Bethlehem, puta Christi, q. d. Reliquiæ, id est pauci Judæorum, qui sunt fratres Christi secundum carnem, convertentur ad filios Israel, id est ad Patriarchas et Prophetas: ut scilicet Patriarcharum et Prophetarum in Christum fidem, pietatem et sanctitatem amplectantur et æmulentur, juxta illud Psalm. xliv, 17: «Pro patribus suis nati sunt tibi filii.» Aut filii Israel sunt Apostoli, q. d. Quando Ecclesia parturiens pariet Christum et Apostolos, tunc fratres Christi, puta Judæi e captivitate reliqui, convertentur ad filios Israel, id est Apostolos, eorumque et fidelium cœtui aggregabuntur. Anagogice, q. d. In fine mundi, cum plenitudo gentium intraverit in Ecclesiam, tunc reliquiæ Judæorum per Eliam et Enoch convertentur, tuncque omnis Israel salvus fiet. Ita S. Hieronymus, Haymo, Remigius et

Symbolice, sensus est, q. d. Propter hoc, quod scilicet Deus statuit Christum in Bethlehem nasciturum, efficere salvatorem mundi; hinc dabit, id est sinet Israelem sub lege affligi, ut ipse cognoscat ex lege tum peccatum, tum legis infirmitatem ad tollendum peccatum, et ad sanandam concupiscentiam; ut Israel, idipsum agnoscens, magnis votis exoptet Christum, ejusque gratiam, quæ concupiscentiam domet, et peccatum aboleat. Ideo enim distulit Deus Christum per quatuor annorum millia, usque ad virginis partum, ut interim mundus agnosceret suæ animæ peccata et vulnera, æque ac naturæ et legis infirmitatem, ac instanter medicum, puta Christum, requireret, uti docet Apostolus Rom. iii, 20 et seq. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Hugo et alii.

Allegorice Arias: Sinet Christus, inquit, Israelem, id est Ecclesiam suam, puta Apostolos et discipulos, aliquousque a Judæis affligi, donec ipsa quasi ex partu egrediens in Pentecoste, Spiritus Sancti roboretur adventu, ut numero et viribus adaucta, se diffundere possit per omnes gentes.

Quarto et genuine: «Tempus quo parturiens,» vel, ut Hebraice est, pariens pariet, est tempus quo Deipara peperit Christum in Bethlehem. Sensus ergo est, q. d. Propter hoc, quia scilicet ex Israele et Judæis nasciturus est Christus in Bethlehem, ideoque Deus eum præordinavit et statuit salvatorem et dominatorem Israelis, idcirco dabit eos, id est permittet Israelem et Judæos affligi ab Assyriis, Chaldæis et Græcis, donec Deipara pariat Christum. Hic enim erit redemptor et salvator Israelis, omniumque gentium. Ita S. Hieronymus, Haymo, Remigius, Hugo hic, et Eusebius lib. vii Demonstrat. cap. 11.

Huc pertinet aliorum expositio quæ talis est: Durabit successive Synagogæ afflictio, et captivitas Babylonica, Græca et Romana, donec ipsa pariat Christum: hic enim ab omni servitute eam liberabit. Nota: Scriptura de Israele quasi de populo loqui solet, nunc singulariter, quia populus collective est unus et singularis: nunc pluraliter, quia in populo plures sunt homines et capita. Ita facit hic Michæas. Rursum de Israele nunc loquitur masculine, quasi de populo; nunc feminine, quasi de Ecclesia et Synagoga. Unde ait: «Parturiens pariet» quasi mater.

brent magnificum Dei nomen, q. d. Gubernabit Christus Ecclesiam quasi pastor, cum ea potentia et gloria, qualis et quanta decet eum qui de nomine Patris æterni appellatur Patris æterni Legatus, imo Filius. Hoc est quod ait Joannes cap. 1, 14: «Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre,» id est qualis decebat unigenitum Dei Filium. Et Isaias cap. lx, 15: «Ponam te in superbiam sæculorum,» ubi pro superbiam hebraice est eadem vox גאון geon, quam interpres hoc loco sublimitatem vertit.

Porro ita sublimiter pascit Christus suos, dando eis tum sublimem Evangelii doctrinam, tum gratiam potentem, qualem præ cæteris habuerunt martyres ad superandos ignes, gladios, feras, omniaque tormenta; tum protectionem certam et continuam, tum miracula stupenda et inaudita, qualia fecit Christus et Apostoli.

Et convertentur, — q. d. Christus per se et Apostolos pascens, id est docens et instruens homines, convertet eos ad se et ad Deum. Legit interpres, uti et Chaldæus, ישבו iascubu, id est convertentur; alii aliis punctis cum Septuaginta et Symmacho legunt ישבו iescebu, id est sedebunt, manebunt, habitabunt quiete et pacifice, quasi sedentes domi in pace, ut alludat ad cap. iv, 4: «Sedebit vir subtus vineam suam, et subtus ficum suam,» q. d. Sub Christo pastore et rege, fideles ad eum conversi vivent in summa pace. Ita S. Hieronymus, Lyranus, Pagninus, Vatablus et alii.

Quia nunc magnificabitur — Christus pastor sublimis. To nunc significat tempus præsens non Michææ, sed Christo: de Christo enim continue agit, q. d. Videor mihi oculis spiritus instar Abrahæ videre diem illum gloriosum, quo Christus ex Virgine natus pascet fideles magnifice. Unde admirans et exsultans exclamo «nunc,» scilicet præsente, pascente et regente Christo: Magnificabitur Christus et nomen Dei, «usque ad terminos terræ.»

To quia non causam, sed effectum et sequelam significat, q. d. Unde sequetur ut magnificetur nomen Dei et Christi toto orbe. Aut certe encliticum est, et per pleonasmum ornatus tantum gratia additur. Sic enim Hebræi addere, et sententiæ illustri præfigere solent כי ki, id est quia. Secundo, simplicius to nunc referri potest ad tempus Michæe, q. d. Christus dum nascetur homo, pascet suos fideles in fortitudine Domini: quia ecce nunc, antequam natus est homo, primos et prævios potestatis suæ radios (uti emittit sol antequam oriatur, in aurora) spargit, et magnificari incipit, usque ad terminos terræ. Nam mox Assyrium Sennacherib in Judæa conteret per angelum, uti sequitur. Atque idcirco dixit quod Christus egressus sit a diebus æternitatis: quia enim Christus est æternus, hinc quovis sæculo se ostendit per miracula et opera heroica, quæ in tutelam et commodum Israelis populi sui operatus est.


Versus 5

5. Et erit iste pax. — Quæres quis sit iste? Aliqui intelligunt Ezechiam, qui cum suis orans impetravit a Deo pacem Judææ, cæsis per angelum hostibus, puta Assyriis. Ita Theodoretus. Alii accipiunt Cyrum, qui libertatem et pacem dedit Judæis. Ita Lyranus. Alii Judam Machabæum cum fratribus, qui suis victoriis pacem dederunt patriæ. Favet huic Judæ paraphrasis Chaldaica. Verum cum nullius horum præcesserit mentio, sed solius Christi dominatoris Israel, in Bethlehem nascituri, de eoque continuus sit sermo: dico quod iste sit Christus, cum allusione tamen ad Ezechiam, Cyrum et Judam.

Sensus ergo est, q. d. Christus erit pax non formalis, sed causalis, id est dabit pacem suæ Ecclesiæ suisque fidelibus: pacem, inquam, trinam et plenam, scilicet pacem cum Deo, pacem cum conscientia, pacem cum proximis: atque hujus pacis dabit præludium, initium et typum, dando hoc Michææ tempore Ezechiam, et paulo post Cyrum et Judam Machabæum, qui Israeli victoriam contra Assyrios, indeque pacem concilient.

Dices: Solus Ezechias pugnavit contra Sennacherib et Assyrios, non Cyrus, non Judas; sed Cyrus pugnavit contra Babylonem et Chaldæos, Judas contra Antiochum et Græcos. Respondeo primo, sub Assyriis Chaldæos comprehendi: nam monarchia ab Assyriis translata est ad Chaldæos; unde tunc Chaldæi tam dominabantur Ninivæ et Assyriæ, quam Babyloni et Chaldææ. Et sic Cyrus dicitur vicisse Assyrios, quia vicit Chaldæos. Hinc et Assur vocatur hic «terra Nemrod,» quia Nemrod primus orbis rex et tyrannus dominabatur Assyriæ; principium tamen et sedem imperii posuit in Babylone: unde Nemrod auctor fuit turris Babel ædificandæ, uti dixi Genes. x, 8, 9 et 10. Nominat Michæas Assyrios, potius quam Chaldæos, quia ejus tempore dominabatur Sennacherib et Assyrii, insultantes Ezechiæ et Judæis: unde illos proprie et primario

Cum venerit Assyrius. — Alludit de more ad Isaiæ cap. xxxvi; nam per Assyrium proprie intelligit Sennacherib, tempore Ezechiæ imminentem Hierosolymæ, quem Christus occidit per angelum, itaque pacem dedit urbi et regi Ezechiæ. Consequenter tamen sub Assyrio intelligit Nabuchodonosorem, Antiochum, Pompeium, Neronem, Decium, aliosque Israelis et Ecclesiæ hostes et persecutores, uti jam dixi. Hosce enim omnes debellavit, et in dies debellat Christus, pro fidelibus suis decertans.

Suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines. — Hebraice, hominis, et ita in Latinis legendum censet Ribera. Unde et Syrus vertit, octo principes hominum; Arabicus, octo primates vel præfectos hominum. Verum Biblia Latina Regia, Vaticana et alia omnia legunt, homines: nam primates hominis, id est hominum, sunt primates homines; Chaldæus, septem reges, et octo principes hominum; Symmachus, septem pastores, et octo christos hominum; christos, id est reges et principes: hi enim sunt christi, id est olei effusione (hanc enim significat hebræum נסך nosech) uncti in sua creatione et inauguratione. Et Septuaginta: Consurgent super eum pastores, et octo morsus hominum. Legerunt נשיכי nesiche per schin: nasach enim per schin significat mordere.

Verum alii passim legunt נסיכי nesiche per samech, et tunc significat principes. Sensus tamen eodem redit. Nam per morsus Septuaginta intelligunt principes et duces, qui mordeant et subigant Assyrium, uti leones mordendo subigunt sibi feras quaslibet.

Nota: Pastores iidem sunt qui primates, puta principes, q. d. Contra Assyrium excitabimus septem, imo octo, id est multos, imo plurimos principes, qui ei resistant, eumque debellent. Septenarius enim numerus in Scriptura symbolum est multitudinis: quod si addatur octonarius, magnam et ingentem multitudinem significat; ut cum dicitur Eccles. xi, 2: «Da partem septem, nec non et octo.» Sensus est, q. d. Panum et opum tuarum partes eroga liberaliter in pauperes, ac dato eleemosynam septem, id est multis, nec non et octo, id est multo pluribus indigentibus, q. d. Da quot quantisque potes.

Alludit ad reges Assyriorum et Persarum, qui penes se habebant septem principes, quasi summos consiliarios et administros in gubernatione regni, qui instar septem angelorum principum, per quos Deus Ecclesiam orbemque regit, de quibus Job xii, 15, et Apocal. i, 4, instituti videntur, uti dixi Apocal. i, 4. Sic Jerem. xxxix, 3, nominantur septem, imo octo principes Nabuchodonosor, qui ejus aulæ et castris præfecti, obsederunt et expugnaverunt Hierosolymam, scilicet Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, et Rebmag. Sic de Assuero, marito Esther, dicitur cap. i, 14: «Erant autem primi et proximi (Assuero regi) Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum atque Medorum, qui vide-

bant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant.» Ex hisce septem fuit Darius Hystaspis, qui, occisis magis, deficiente stirpe Cyri in Cambyse, hinnitu equi electus est rex Persarum.

Sensus est, primo, q. d. Nunc ecce magnificabitur Christus dominator Israel. Nam cum veniet Sennacherib Assyrius, ut obsideat et capiat Jerusalem, nos Israelitæ adunati cum Ezechia rege nostro, Christi invocatione, ope et jussu excitabimus S. Michaelem cum sex suis sociis Archangelis, qui sunt principes aulæ cœlestis, et tutores Synagogæ fidelium, ut per angelum octavum a se submissum cædant castra Sennacherib. Hi enim sunt septem pastores et octo primates hominum, ut habent Hebræa. Rursum excitabimus Eliacim, Sobna, Joahe, et alios plures aulæ Ezechiæ principes, qui Sennacherib ejusque legato Rabsaci generose resistant, et cæsis per angelum ejus castris, illa dispolient et diripiant.

Secundo, q. d. Cum venerit Assyrius, id est Nabuchodonosor, ait Lyranus, imperans tam Assyriis quam Babyloniis, et ceperit Jerusalem, ac Judæos in Babylonem adduxerit, nos Israelitæ suscitabimus Prophetas, aliosque viros sanctos, quales erunt Daniel, Jeremias, Ezechiel, Esdras, Nehemias, Zorobabel, Jesus filius Josedec, etc., qui invocando Christum prosternent Assyrium, id est Balsasarem, filium Nabuchodonosoris. Christus enim excitavit Cyrum, qui per suos septem principes et reges, Balsasarem occidit, Babylonem cepit, et Judæos inde liberavit. Septem hosce principes et reges Cyri (ad quos hic alludit Michæas) nominat Xenophon lib. v Cyripædiæ. Eorum nomina sunt hæc: Embas rex Armeniæ, Antuchas Hyrcaniæ, Damatas Cadusiorum, Thambrodas Saccarum, Tigranas, ac Gadatas et Gobrias, qui duo Balsasarem occiderunt.

Tertio, q. d. Cum venerit Assyrius, id est Antiochus Epiphanes tyrannus, vastans Judæam, nostris precibus per Christum excitabimus, hoc est, Christus a nobis invocatus excitabit suos prodromos et prævios duces, qui Antiochum profligent, et Judæos liberent; nimirum Machabæos septem, et plures, puta Mathathiam, Judam, Jonatham, Simonem, Joannem, Hyrcanum, Alexandrum, etc. Denique Christo nato cum venerit Assyrius, id est tyrannus Nero, Adrianus, Aurelianus, Decius, etc. Item Arius, Nestorius, Pelagius, Eutyches, aliique Hæresiarchæ Ecclesiam pessumdantes, Christus excitabit septem et octo, id est multos principes tum ecclesiasticos, tum sæculares, qui illis resistant, illosque debellent et prosternant.

Tales fuere SS. Petrus et Paulus certantes cum Simone Mago et Nerone, eosque debellantes. S. Joannes et S. Clemens cum Domitiano, S. Ignatius et S. Dionysius cum Trajano, S. Cornelius et S. Cyprianus cum Gallo et Volusiano. Tales rursum fuerunt Constantinus, qui Diocletianum et Maximianum summos Ecclesiæ persecutores ad restim adegit, ac Ecclesiæ pacem et imperium consignavit; Theodosius, Arcadius, Honorius, Marcianus, et sequentes imperatores christiani, qui per se suis armis, per Episcopos vero anathemate et censuris ecclesiasticis perculerunt Nestorium, Eutychetem, Pelagium, et similes hæreticos in Concilio Nicæno, Ephesino, Chalcedonensi, Constantinopolitano, etc. Ita fere S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo et alii.

Dicit, «suscitabimus,» quia Israelitæ, id est fideles, eligunt et creant sibi principes tum ecclesiasticos, puta Episcopos per Clerum; tum sæculares, puta reges et imperatores, per semetipsos.

Christus natus, per suos apostolos et successores, armis spiritualibus debellabit reges et principes Assyriorum, Græcorum, Romanorum, etc., eosque convertet et subiget, adeo ut ipsi jam conversi pascant quoque, id est regant, tueantur, et propagent Ecclesiam, uti fecit Constantinus et posteri.

Nota: Pro pascent, etc., terram Nemrod in lanceis suis, Septuaginta vertunt, in fovea ejus; quod explicans mystice S. Hieronymus: «Nemrod, ait, interpretatur tentatio descendens: gigantis enim et venatoris, et superbientis contra Dominum terra, non est in montibus, sed in foveis. Redacta est ergo terra Nemrod in foveis suis: qui enim fodit foveam, incidet in eam.» Et mox: «Quod autem Symmachus ait: Et pascent terram Assur in gladio, et regionem Nemrod intra portas ejus; hoc sentiendum est, quod in domo sua alligetur fortis, et vulneretur adversarius. Et juxta Aquilam et quintam Editionem, sicis et lanceis septem pastorum, et octo christorum hominum confodiatur.»

Moraliter, disce hic Christum esse pacem nostram. Unde ejus typus fuit Salomon rex uti nomine, ita re ipsa pacificus. Ad hunc Michææ locum alludens Paulus, vocat Christum pacem Judæorum et Gentium, dicens: «Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, etc., ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso,» Ephes. cap. ii, 14. Vide ibi dicta. Vis ergo pacem cum Deo, cum anima, cum proximis? Christum, qui est pax nostra, adi: pacem a pace posce; Christum in mente tua defige, et pacem defixisti. Ipse enim est princeps pacis, æque ac pater futuri sæculi, uti eum compellat Isaias cap. ix, 6.

Rursum, vis indicium, ex quo certo scias an Christus in anima tua habitet? adverte an habeas pacem in conscientia. Si habes, utique ibidem adest et dominatur auctor et rex pacis. Si non habes, utique Christus abest: quia sicut sol sine luce, ignis sine calore, rex sine regno: ita Christus sine pace esse nequit; nam in pace factus est locus ejus, Psalm. lxxv, 3. Hoc est quod inculcat Apostolus: «Pax Christi exsultet in cordibus vestris,» Colos. iii, 15. Vide quæ ibid. et Isaiæ ii, 4, annotavi.

hic respicit. Secundo, quia Nemrod, primus tyrannus orbis, fuit rex Assyriorum; indeque Assyrii primi fuerunt monarchæ et celebres tyranni; hinc per sequentia secula mansit hoc nomen, ut Assyrii vocarentur quivis potentes tyranni, sive Græci essent, sive Persæ, sive Romani, ut ostendi Isaiæ cap. vii, 17. Sic Judas Machabæus vicit Assyrios, quia vicit Antiochum et Græcos tyrannos. Hinc tertio, Assyrii significant quoslibet hostes Ecclesiæ, quales sunt infideles, Saraceni, hæretici; item dæmones: omnes enim hosce tyrannos profligat Christus, itaque pacem Ecclesiæ conciliat, sed inchoatam in Ecclesia præsente: hæc enim cum sit militans, sine bellis et luctis esse nequit: perfectam vero dabit in cœlo, ubi post bella et victorias erit Ecclesia in plena pace, gaudio et felicitate jugiter triumphans. Ita de Christo hunc locum accipiunt S. Hieronymus, Haymo, Rupertus, Albertus, Hugo, Arias, Clarius, Ribera et alii passim.

Mystice, S. Hieronymus per pastores et primates septem accipit sanctos veteris, per octo sanctos novi Testamenti. Rupertus vero eos sigillatim sic enumerat: Septem, inquit, pastores fidelium fuerunt Abel, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Moses et David: octo vero primates fuerunt octo judices, id est principes et salvatores Israel, scilicet Josue, Caleb, Othoniel, Aoth, Barach, Gedeon, Jephte et Samson. Verum hi diu ante Michæam vixerunt; Michæas autem hosce pastores et primates in futurum promittit. Ait enim: «Suscitabimus,» etc.

Mystice quoque S. Ambrosius, in Genesim ad Horontianum, enarrat. 2, sic explicat: «Septem pastores, inquit, legis præcepta sunt, quibus grex adhuc quasi irrationabilis in virga Moysis per desertum ductus et gubernatus est. Octo morsus hominum, mandata Evangelii, et Dominici oris alloquia. Corde enim creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem. Boni morsus, per quos æternæ vitæ munus gustavimus, peccatorum remissionem in Christi corpore devorantes. In veteri Testamento amarus morsus est mortis, propterea dictum est: Devoravit mors prævalens. In novo Testamento suavis morsus est vitæ, quæ mortem absorbuit. Propterea Apostolus ait: Devorata est mors in victoria sua. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus?»


Versus 6

6. Et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis suis. — Terra Assur est Ninive et Assyria, ita dicta a primo ejus incola Assur, filio Sem. Terra Nemrod est Babylon: ibi enim Nemrod tyrannus regnare cœpit, uti superius dixi. Sensus est, q. d. Cyrus pascet, id est reget, et debellabit suis gladiis et lanceis Assyriam et Babylonem. Rursum cum Assyrius Sennacherib venerit in terram nostram, debellabunt eum Isaias, Ezechias, etc., per angelum. Porro Christus natus, per suos apostolos et successores, armis spiritualibus debellabit reges et principes Assyriorum, Græcorum, Romanorum, etc., eosque convertet et subiget, adeo ut ipsi jam conversi pascant quoque, id est regant, tueantur, et propagent Ecclesiam, uti fecit Constantinus et posteri.


Versus 7

7. Et erunt reliquiæ Jacob, — q. d. Apostoli et similes credentes Christo, licet pauci et quasi reliquiæ Judæorum, erunt quasi imber et ros optatissimus, qui divina sua doctrina et vitæ sanctitate fecundabunt terram, id est homines terrenos: terram, inquam, quæ non exspectat virum, id est manum et opera hominis, scilicet irrigantis, sed Dei et gratiæ cœlestis, q. d. Deus sua cœlesti luce et gratia ad prædicationem Apostolorum illabens mentibus auditorum, easque placide et suaviter irrorans, faciet eas fecundas virtutibus et bonis operibus. Ita S. Hieronymus: «Ardebant enim, inquit, ignitis diaboli jaculis corda populorum. Et omnes gentes adulterantes a Deo habebant corda quasi clibanus igne succensus. Unde ros a Domino cadens factus est sanitas infirmorum,» uti factus est tribus pueris in fornace Babylonia, Daniel. iii.

Quasi stillæ super herbam. — Sic et Aquila, Theodotion et Chaldæus qui habet: Sicut guttæ imbris serotini super herbam. Quare mirum est Septuaginta vertere: Sicut agni super gramen, præsertim cum non ovium, sed roris mentio præcesserit; est tamen apta similitudo: Apostoli enim agnina sua innocentia, candore, modestia et puritate illapsi sunt in mentibus hominum, sicut agni illabuntur gramini. Unde Christus: «Ecce, inquit, ego mitto vos sicut oves in medio luporum,» Matth. x, 16.


Versus 8

8. Quasi leo in jumentis, — quasi leo inter bestias, q. d. Apostoli quasi leones potentissime subjicient Evangelio quosvis infideles, ut nemo eis possit resistere: in infidelitate vero sua obstinatos, minis et miraculosis suis plagis percellent, uti Paulus excæcavit Elymam magum, ac Petrus Simonem volantem in terram dejiciens, ejus crura confregit. Rore significatur suavitas, leone robur et efficacia Apostolorum, Evangelii et gratiæ Christi. Hoc est enim optimum regimen, quo suavitas cum fortitudine et efficacia miscetur. Eo enim utitur Dei providentia in regimine mundi, quæ «attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter,» Sapient. viii, 1.

Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Rupertus, Lyranus, Vatablus et alii. Alludit et obiter quasi perstringit Judam et Machabæos, qui quasi leones subjugarunt hostes Israelis. De Juda enim dicitur I Machab. iii, 4: «Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.» Et de Machabæis, lib. ii, cap. xi: «Leonum more impetu irruentes in hostes, prostraverunt;» nam «leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum,» Prov. xxx, 30. Audi Silium Italicum, lib. xii, Paulum consulem leoni comparantem:

Paulus ut adversam videt increbrescere pugnam, Ceu fera quæ telis circumcingentibus ultro Assilit in ferrum, et per vulnera colligit hostem, In medios fert arma globos.

Ita in infideles insiliit S. Paulus, Apostoli virique apostolici, ut S. Xaverius, Gaspar Barzæus, Josephus Anchieta, aliique leones christiani hujus ævi.


Versus 9

9. Exaltabitur manus tua, — scilicet, o Christe, o dominator Israel. Respicit enim ad vers. 2 et 4, ubi dixit: «Et pascet in fortitudine Domini, etc., quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ.» Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo et Vatablus. Secundo, tua, scilicet, o Jacob, o Israel. Ita Theodoretus, Rupertus, Lyranus et Arias, q. d. Manus tua, o Israel, tempore Christi exaltabitur super hostes tuos, scilicet gentiles et infideles. Hos enim Apostoli ex te nascituri, tuique filii occident, ut intereant non corpore, sed mente et vita; scilicet quoad infidelitatem et vitam pristinam, quam in Dei ignorantia et sceleribus egerunt. Occident ergo in eis impietatem, libidinem,

ebrietatem, etc., facientque ut vivat in eis pietas, castitas, sobrietas, etc. Ita S. Hieronymus. Quæ victoria longe major et nobilior est, quam si omnes trucidarent. Quid enim mirabilius, quid generosius quam inimicos occidere, eosque facere amicos; infideles occidere, et facere fideles; impios, pios; incestos, castos; ebrios, sobrios? etc. Hic sensus planior est. Nam de Jacob immediate præcessit: «Et erunt reliquiæ Jacob in Gentibus,» etc. Et de eodem sequitur: «Auferam equos tuos de medio tui.» Hic tamen sensus cum priori coincidit. Exaltatio enim Christi est exaltatio Israelis, id est Ecclesiæ, et vice versa.


Versus 10

Auferam equos tuos de medio tui. — Pergit loqui de Jacob, id est Apostolis et fidelibus sparsis per gentes, easque ad Christum convertentibus; hoc est de Ecclesia Christi, quæ cœpit ex Judæis, crevit ex gentibus. Unde de gentibus maxime hic loquitur, quæ de idololatria et gentilitate convertendæ erant ad Christum et Ecclesiam; nec enim Judæi tempore Christi, imo nec post reditum e Babylone, publice idola coluerunt. Sensus est, q. d. O Jacob, id est, o Ecclesia, quæ orta es ex Jacob, sed maxime propagata es per gentes, auferam tibi omnia præsidia, omnia arma, omnes arces et munitiones, quibus antea Christum fidemque Christi oppugnabas, vel illi resistebas; ac nominatim auferam maleficia, divinationes, oracula, idola, eorumque fana et urbes.

Hæc enim infideles opponebant fidei et Ecclesiæ, iisque quasi arietibus Ecclesiam impetebant. Hinc secundo, auferam tibi hæc arma, quia dabo tibi plenam pacem, confidentiam et securitatem in Christo, quo nixus secure in eo ejusque præsidio conquiesces, nec confides in armis pristinis, aliisque humanis auxiliis; utpote quæ imbellia et invalida expertus contemnes. Hoc est quod dixit cap. iv, 5: «Concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones. Et sedebit vir subtus ficum suam.»

Tertio, auferam tibi arma, quia faciam ut armis non propages tuos limites, sed cœlesti doctrina, mansuetudine, sanctitate, patientia, morte et martyrio. Ita Arias, Vatablus et Lyranus.

Mystice S. Hieronymus: «O Israel, inquit, interficiam equos tuos de medio tui, id est de principali cordis tui lascivientes impetus, et equorum more ruptis vinculis proruentes; et currus tuos, quibus tibi in vitiis placebas, et peccata peccatis consocians, quasi triumphans in quadrigis ferebaris.»


Versus 11

11. Et auferam maleficia. — Hebræus et Chaldæus: Succidam maleficos de manu tua; Chaldæus, de medio tui, et præstigiatores non erunt tibi; succisis enim maleficis et præstigiatoribus, succiduntur maleficia et præstigiæ: sicut succisis hæreticis ministris et libris, succiditur hæresis. Hebraice malefici vocantur מכשפים mecussephim, divini, מעוננים meonenim. Unde Tigurina vertit, astrologi. Meonenim ad verbum sunt oculatores, id est observatores vel temporum, vel somniorum, vel astrorum, vel avium, aut præstigiatores, qui oculos perstringunt et ludificant, uti dixit Levit. cap. xix, 26; hi enim frequentes erant apud Judæos. Unde Juvenalis, satyra vi:

Qualiacumque voles Judæi somnia vendunt.

Et divinationes non erunt in te. — Christus enim deorum, id est dæmonum, oracula sustulit, non tantum apud christianos, sed et iisdem apud gentiles silentium imposuit; unde Plutarchus librum edidit De Oraculorum silentio. Et Juvenalis, qui coævus fuit Apostolis, satyr. vi, asserit astrologos et Chaldæos a gentilibus consuli, eo quod dæmones obmutuerint:

Chaldæis sed major erit fiducia: quidquid Dixerit astrologus, credant a fonte relatum Hammonis: quoniam Delphis oracula cessant, Et genus humanum damnat caligo futuri.


Versus 13

13. Et evellam lucos, — in quibus gentiles erigebant sua idola et fana, ibique celebrabant sacrilega sua sacrificia, festa et convivia. Lucus est nemus arboribus densum; dictus lucus, non quod ibi sint lumina religionis causa, ut aliqui volunt, sed per antiphrasin, quod minime luceat; sicut bellum dicitur, quasi minime bellum et bonum. Lucus enim non erat cæduus, religionis, id est superstitionis causa; nec enim licebat ejus arbores cædere; quin potius manu consitus, religiosus erat, atque vel alicui deo, vel alicujus hominis cineribus consecratus. Lucus ergo erat sacer. Unde Virgilius, I Æneid.:

Lucus in urbe fuit media, lætissimus umbra.

Ubi Servius: Ubicumque, ait Virgilius, lucum ponit, sequitur etiam consecratio, ut:

Luco tum forte parentis, Pilumni, Turnus sacrata in valle sedebat.

Heroum enim animæ dicebantur lucos incolere. Unde Virgilius, Æneid. vi:

Nulli certa domus, lucis habitamus opacis.

Hinc Deus lucos, ut superstitiosos et idololatricos, succidi jussit, Deuteron. cap. xii, vers. 3, et Exod. cap. xxxiv, 31.

Et conteram civitates tuas. — Hebræum ערים arim et civitates et hostes significat. Unde Chaldæus, Arias, Pagninus et Vatablus vertunt: Conteram hostes tuos; Septuaginta tamen, Noster, Tigurina et alii vertunt, «conteram,» vel disperdam «civitates tuas,» idololatricas scilicet, in quibus sunt idola et luci, uti præcessit; quæque idolis sunt consecratæ, uti Dan et Bethel consecratæ erant vitulis aureis, Delphi Apollini, Heliopolis Soli.

Aliæ ergo sunt hæ civitates ab illis, de quibus dixit vers. 11: «Et perdam civitates terræ tuæ;» ibi enim per civitates intelligit munitiones et arces, quibus præsidebant gentiles, q. d. Auferam tibi munitiones, arma, omniaque præsidia humana, quibus confidere soles, ut uni Deo fidere et inniti discas. Hic vero civitates diis vel idolis consecratas intelligit. Porro contrivit Deus civitates, cum per Apostolos effecit ut desinerent esse gentiles, et inciperent esse christianæ, ut jam viverent Christo, quæ antea vixerant Veneri, Jovi et Baccho, uti dixi vers. 9.

Pulchre S. Hieronymus: «Disperdam, ait, civitates terræ tuæ. Non enim ædificasti urbem, quam lætificat impetus fluminis Dei, Psalm. xxxv, et quæ in montibus sita est, et cœlestem Jerusalem; sed quam ædificaverat Cain, Genes. iv. Unde et dicuntur civitates terræ, operibus terrenis exstructæ.»


Versus 14

14. Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quæ non audierunt. — Chaldæus, quæ non receperunt doctrinam legis, q. d. Eos qui audire, id est credere et obedire noluerint Evangelio, ulciscar et puniam. Ita Judæos Christi contemptores et homicidas ultus est, et ad internecionem delevit per Titum et Vespasianum. Idem fecit subinde variis gentibus, quæ prædicatores Evangelii exploserunt et occiderunt; sed omnibus idipsum faciet in die judicii: «In flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,» ut ait Apostolus, II Thessal. i, 8.

Porro Judæi hæc omnia a vers. 5 hucusque referunt ad suum Messiam, quem ipsi exspectant in fine mundi; postquam septem quos fingunt et quos volunt pastores, et octo principes homines Assyrium vicerint; tunc enim veniente Christo, Judæos fore in benedictione, robore et gloria, ut quasi leones omnes gentes sternant et subigant.

Verum «respondeat carneus Israel, ait S. Hieronymus, quæ tunc de Israel idola auferentur, quæ modo non colit? qui succidentur luci, quos non habet? quæ urbes subruentur, quæ olim su-

brutæ sunt? qui tollentur arioli, quos cum non habeat, nec habere se glorietur, tamen tanto tempore derelicta est filia Sion, et sedet sine altari, et sine sacerdotibus; et aliis fruges eorum comedentibus, ipsi siccis faucibus, sibi futura promittunt, quæ nesciunt.»