Cornelius a Lapide

Micheas VII


Index


Synopsis Capitis

Queritur Micheas se frustra concionando laborasse, eo quod vix ullum reperiat, qui mores pravos in melius commutarit; quocirca, vers. 4, comminatur excidium, et captivitatem Babylonicam: deinde, vers. 11, ex ea liberationem, pacem et felicitatem, tum per Cyrum, tum magis per Christum promittit, ideoque, vers. 18, in divinae clementiae et beneficentiae laudem et doxologiam erumpit.


Textus Vulgatae: Micheas 7:1-20

1. Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae! non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea. 2. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur. 3. Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est: et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam. 4. Qui


Versus 1

Queritur Michæas se frustra concionando laborasse, eo quod vix ullum reperiat, qui mores pravos in melius commutarit; quocirca, vers. 4, comminatur excidium, et captivitatem Babylonicam: deinde, vers. 11, ex ea liberationem, pacem et felicitatem, tum per Cyrum, tum magis per Christum promittit, ideoque, vers. 18, in divinæ clementiæ et beneficentiæ laudem et doxologiam erumpit.

1. Væ mihi! — Hebraice est אללי לי allai li, id est heu mihi! est enim vox gementis, non minantis, q. d. O me miserum! Deplorat enim Propheta, aut potius Spiritus Sanctus per Prophetam, raritatem virorum proborum, eamque suam æstimat miseriam. Porro hanc raritatem comparat paucis racemis, qui a vindemiantibus in vinea relinqui solent.

Quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ, — id est post vindemiam. Hebræa jam ad verbum habent: Quia fui sicut collectiones (fructuum) æstatis, sicut racemationes vindemiæ. Quod Syrus, Arabicus, Septuaginta, Chaldæus et alii sic exponunt: Quia factus sum sicut qui congregat stipulam in messe, et sicut (qui colligit) racemos in vindemia, ut sit duplex similitudo, nimirum ut Deus comparet se primo, spicilego, qui post messem spicilegium facit, paucasque spicas a messore relictas colligit; secundo, racematori, qui paucas uvas post vindemiam reliquas decerpit. Verum hi multa supplent, quæ non habentur in Hebræo. Adde in Hebræo, uti jam legunt, Deum comparari non collectori, sed ipsi collectioni fructuum, quod sane minus congrue dici videtur. Quocirca melius Noster pro מספי aspe, id est collectiones, legens aliis punctis מספי osephi, vertit, colligens, vel qui colligit. Osephi enim est benom, sive participium cal, habens annexum iod paragogicum. Rursum pro קיץ kaits, id est æstas, vertit, autumnus, quia tempus fructuum est in autumno, et sic fructus autumnales vocantur fructus æstatis; tunc enim annum distinguimus in duas partes, scilicet æstatem, et hiemem, ac sub æstate partem autumni priorem, et veris posteriorem, cum aura est calidior, comprehendimus; sub hieme vero partem autumni posteriorem, et veris priorem, utpote frigidiorem, complectimur. Docte ergo pro kaits vertit, in autumno, intelligendo præpositionem ב, id est in, quam Hebræi subintelligere solent, ut קיץ kaits ponatur pro בקיץ becaits. Vertit ergo unico tenore unicaque similitudine: «Quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ,» Unde apposite non de spicis, sed de uvis solis sequitur: «Non est botrus ad comedendum,» q. d. Racemando vineam, quæsivi uvas, et ne quidem unum botrum inveni quem comederem. Jam symbolice per uvas et botros intelligit viros fideles, justos et sanctos, eorumque pia et sancta opera; hi enim ex vinea, id est ex Ecclesia; et ex vite, id est Christo, quasi uvæ Deo sapidissimæ procreantur. Sic sponsa, Cant. i, 13, ait: «Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.» Et cap. vii, 7, vicissim sponsus ait sponsæ: «Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.» Causas et analogias hujus vitis et uvæ recensui Ezech. xv, in fine.

Quocirca Chaldæus vertit: Væ mihi! quia fui quando deficiebant boni, tempore quo perierunt misericordes de terra; ecce sicut fructus æstivales, sicut racemi post vindemiam. Non est vir qui habeat opera bona; bonos tamen appetit anima mea, q. d. Ego Michæas fui quasi pauper racemator; hic enim post vindemiam sperat se saltem aliquos racemos, qui vindemiantes fugerunt, in vinea inventurum, eosque quærit et invenit; ita et ego speravi paucos saltem Judæos meis concionibus, monitis et minis convertendos; sed «non est botrus,» id est non unum, vel vix unum, qui se converterit, vitamque mutarit, invenio; quocirca gemo, et ploro: «Væ mihi!» hei mihi, oleum et operam perdidi.

Allegorice, idem accidit Christo prædicanti: paucos enim ex Judæis tota vita sua convertit. Unde ipse ad sua tempora allegorice refert vers. 6 Michæ, citans eum, Matth. x, 33, de quo mox.

Ubi nota grave pathos Dei et Christi, cum diabolo tribuunt vineæ, id est Ecclesiæ, vindemiam, utpote qui uvas omnes colligat, ideoque plena habeat torcularia uvis et vino; sibi vero adscribunt racemationem, utpote qui paucos a diabolo relictos, quia ejus oculos manusque fugerunt, colligant: maxima enim pars hominum diabolo servit, ejusque fit esca et præda; unde ab eo premetur, et calcabitur in torculari inferni, exigua vero cedit Christo; multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Diabolo ergo cedunt illi magni botri et plurimi, ut vindemiatori; Christo non nisi reliquiæ, pauci et pauperculi, sicut racematori, quasi dicat: Christo non superest botrus, et vix pauculi acini; nam acini et granula pauca botri nomen non merentur: botri enim illi magni et pingues vulpium partes facti sunt. Unde Arabicus vertit: Extremitatem (extremam partem) desideravit anima mea. Hoc est quod dolet Isaias cap. xxiv, 13: «Quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt, et racemi cum fuerit finita vindemia.»

Quocirca tropologice doctor et concionator si post multos docendi et concionandi labores et annos, paucos convertat, non miretur, non est melior Michæa, non Christo. Sorte ergo illorum contentus sit, et a Deo plenam, imo pleniorem exspectet mercedem; Deus enim non fructum, sed laborem remunerat; qui sine fructu major et molestior est, eaque ratione majus præmium meretur.

Moraliter, quam avide præ omnibus fructibus expetimus ficus præcoquas, tam avide Deus expetit peccatorum conversionem, et tam avide eamdem expetat concionator, quasi alter Michæas.

Non est botrus ad comedendum, — id est aptus ut comedatur; quia si qui sunt, vel immaturi sunt, vel acerbi, vel ex imbre corrupti et putridi. Ita Michæas aliquos invenit Judæos in speciem bonos, et suis concionibus auscultantes; sed interna malitia et superstitione acerbos, vel gula et libidine putidos, uti Lyranus et Rupertus explicant.

Præcoquas ficus (hebraice בכורה biccura, id est primitiva, vel primos fructus) desideravit anima mea. — Sed per primitiva Hebræi intelligunt ficus, ut recte notavit Vatablus; non quod in Palæstina ficus sint omnium fructuum primi, uti aliqui putarunt; priores enim sunt pruna, etc., æque ac in Italia, uti mihi Romæ asseruerunt Palæstini et Hierosolymitæ. R. P. Melchior ab Helmont Belga, Franciscanus, qui diu Hierosolymis in suo conventu habitavit, Romæ mihi affirmavit primos illius terræ fructus illi esse proprios, et vocari muze, eosque gustu similes esse ficubus, sed ficubus esse longiores; qui si scindantur, crucem ostentare; atque indigenas tradere illum fuisse fructum vetitum, quem comedit Eva. Dicuntur ergo præcoquæ, quod solæ ficus sint biferæ; priores enim fructus dant in æstate, puta in julio, et hi vocantur biccura, id est primitivi, sive præcoqui; posteriores in septembri. Porro ficus præcoquæ sapidiores sunt; sunt enim ficuum et ficulneæ quasi flos, atque avidius expetuntur ob novitatem, uti dixi Jerem. xxiv, 2. Quare mirum est S. Hieronymum in Comment. biccura vertere, grossos, sive ficus immaturas, q. d. Deus: «Ego non inveniens panem præ famis magnitudine, quisquilias et furfures requisivi.» Hic enim ipse in textu biccura vertit: «Ficus præcoquas,» quæ sane maturæ et gustui suaves sunt. Et ita biccura vertunt alii passim. Sensus ergo est, q. d. Ego Michæas quasi famelicus, post tot conciones et labores, desideravi vel in autumno ficus præcoquas: licet enim aliis sint præcoces in æstate; ego tamen, vel in autumno (mihi enim nullæ in æstate maturuerunt) pauculis maturis contentus ero, id est paucorum saltem desidero conversionem et salutem, quantumvis seram et tardam, ut hæc saltem labori meo reddatur merces et consolatio; at ne hoc quidem consequi potui.


Versus 2

Porro symbolice, ficus præcoquæ, inquit Arias, fuerunt primi patres et Patriarchæ, puta Abraham, Isaac, Jacob, Moses, etc., qui uti primi fideles, ita Deo suavissimi, et sua pietate ac sanctitate gratissimi exstiterunt. Optat ergo Michæas ut redeat aureum Patriarcharum sæculum, ut redeat prima et prisca avorum fides, pietas, integritas. Simili modo optat poeta Juvenalis, sat. xiii: Hos utinam inter / Heroas natum tellus me prima tulisset. Nam, ut canit Horatius lib. III, ode vi: Damnosa quid non imminuit dies? / Ætas parentum pejor avis, tulit / Nos nequiores, mox daturos / Progeniem vitiosiorem.

2. Periit sanctus. — Hebraice חסיד chasid, id est pius; Chaldæus, misericors; Septuaginta, reverens; Tigurina, benignus; Vatablus, sanctus.

Et rectus. — Septuaginta pro schin legentes sin, puta pro ישר iascur, legentes ישר iasar (sin enim æquipollet litteræ samech) vertunt: Et corrigens in hominibus non est, q. d. Non est censor, qui hominum vitia castiget et corrigat. Sic Ovidius, lib. I Metamorph., queritur cum aureo sæculo periisse fidem, pietatem, virtutem, ac successisse ferreum et æneum sæculum, quo in virtutum / subiere locum fraudesque dolique / Insidiæque, et vis, et amor sceleratus habendi.


Versus 3

Omnes in sanguine (hebraice sanguini, id est vitæ proximi) insidiantur (unde Chaldæus: Omnes parant insidias sanguinis justi effundendi causa. Quocirca explicans subdit): vir (id est unusquisque) fratrem suum ad mortem venatur, — sicut auceps venatur avem ut eam occidat. Hebræus et Chaldæus: Vir venatur fratrem suum ad cherem, id est ad exterminium, ut eum quasi anathema disperdat et exterminet; Pagninus et Vatablus vertunt: Venatur reti, ut eum illaqueet; sicut auceps illaqueat volucrem. Verum hebræum cherem proprie et communiter significat exterminium, non rete, nisi abusive, ut patet Habacuc i, 47.

3. Malum manuum suarum dicunt bonum (hoc est opera mala quæ manibus operantur, dicunt esse bona, q. d. Non solum faciunt mala, sed et defendunt, dicuntque esse bona. Ita S. Hieronymus. Secundo, Septuaginta vertunt: In malum manus suas præparant, q. d. «Cuncti manus levant ad malum, ut etiam qui malum facere non potuerit, tamen dum manus præparat, voluntate delinquat,» ait S. Hieronymus. Tertio, R. David apposite et connexe ad sequentia vertit: Manus suas conjungunt ad malum, ut illud bene faciant, id est ut illud perficiant et ad effectum perducant. Unde Tigurina vertit: Ad malum manuum suarum diligenter sunt intenti, et strenui; quia nimirum ad illud idoneos sibi socios, et potentes administros asciscunt, cum eisque simul in malum, quod mente destinarunt, conspirant.

Nam) Princeps postulat (a judice sibi adjudicari iniqua tributa, bona, vel vitam innocentium, similemve rem impiam vel injustam); et judex in reddendo est (q. d. Judex reddit quod princeps injuste petit; reddit, inquam, spe mercedis, vel paris judicii, aut gratiæ, quam a principe exspectat: «Ut præstent sceleribus suis mutuum favorem, et in alterius crimine se defendant,» ait S. Hieronymus. Unde ex Hebræo vertas: Judex pro retributione, scilicet judicat; hoc est, ut Chaldæus vertit: Princeps postulat, et judex dicit: Fac pro me, et retribuam tibi. Denique) magnus (hoc est aliquis ex magnatibus vel Rabbinis) locutus est desiderium (hebraice הות hoffat, id est corruptelam et pravitatem: ita Vatablus) animæ suæ (puta si rogetur de hac principis postulatione, et iniquo judicis ei rem injuste adjudicantis judicio, non respondet secundum justitiam, legem et voluntatem Dei; sed secundum suam adulationem, ambitionem et avaritiam; nimirum approbat et defendit iniquam, tam postulationem principis, quam judicis sententiam, ut eorum gratiam ineat, aut rapinæ sit particeps. Unde Pagninus vertit: Et magnus loquitur: Afferte munera): et (hac ratione) conturbaverunt (Chaldæus, depravarunt) eam — «vel urbem, vel veritatem, sive terram de qua dixit vers. 2: Periit justus de terra,» inquit S. Hieronymus.

Hebraice magis apposite et significanter dicitur ויעבתוה vaieabtuba, id est condensarunt, implicuerunt, intricarunt, sicut funem reddiderunt eam, scilicet haffat, id est corruptelam; nimirum triplici ore, puta principis, judicis et magnatis, quasi triplici fune eam triplicantes et corroborantes, ut ostendant bonum esse, quod malum est; æquum esse, quod iniquum est, juxta illud: «Funiculus triplex difficile rumpitur.» Radix enim עבת abat significat implectere funes, vel frondes; inde enim עבות abot vocantur funes, quia implexi. Hoc est quod ait Isaias cap. v, 18: «Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.» Ad Isaiam enim more suo alludit hic Michæas. Ita Lyranus, Vatablus, Marinus in Lexico, et alii recentiores.

Et rectus. — Septuaginta pro schin legentes sin, puta pro ישר iascur, legentes ישר iasar (sin enim æquipollet litteræ samech) vertunt: Et corrigens in hominibus non est, q. d. Non est censor, qui hominum vitia castiget et corrigat. Sic Ovidius, lib. I Metamorph., queritur cum aureo sæculo periisse fidem, pietatem, virtutem, ac successisse ferreum et æneum sæculum, quo in virtutum subiere locum fraudesque dolique Insidiæque, et vis, et amor sceleratus habendi.

Omnes in sanguine (hebraice sanguini, id est vitæ proximi) insidiantur (unde Chaldæus: Omnes parant insidias sanguinis justi effundendi causa. Quocirca explicans subdit): vir (id est unusquisque) fratrem suum ad mortem venatur, — sicut auceps venatur avem ut eam occidat. Hebræus et Chaldæus: Vir venatur fratrem suum ad cherem, id est ad exterminium, ut eum quasi anathema disperdat et exterminet; Pagninus et Vatablus vertunt: Venatur reti, ut eum illaqueet; sicut auceps illaqueat volucrem. Verum hebræum cherem proprie et communiter significat exterminium, non rete, nisi abusive, ut patet Habacuc 1, 47.

3. Malum manuum suarum dicunt bonum (hoc est opera mala quæ manibus operantur, dicunt esse bona, q. d. Non solum faciunt mala, sed et defendunt, dicuntque esse bona. Ita S. Hieronymus. Secundo, Septuaginta vertunt: In malum manus suas præparant, q. d. «Cuncti manus levant ad malum, ut etiam qui malum facere non potuerit, tamen dum manus præparat, voluntate delinquat,» ait S. Hieronymus. Tertio, R. David apposite et connexe ad sequentia vertit: Manus suas conjungunt ad malum, ut illud bene faciant, id est ut illud perficiant et ad effectum perducant. Unde Tigurina vertit: Ad malum manuum suarum diligenter sunt intenti, et strenui; quia nimirum ad illud idoneos sibi socios, et potentes administros asciscunt, cum eisque simul in malum, quod mente destinarunt, conspirant. Nam) princeps postulat (a judice sibi adjudicari iniqua tributa, bona, vel vitam innocentium, similemve rem impiam vel injustam); et judex in reddendo est (q. d. Judex reddit quod princeps injuste petit; reddit, inquam, spe mercedis, vel paris judicii, aut gratiæ, quam a principe exspectat: «Ut præstent sceleribus suis mutuum favorem, et in alterius crimine se defendant,» ait S. Hieronymus. Unde ex Hebræo vertas: Judex pro retributione, scilicet judicat; hoc est, ut Chaldæus vertit: Princeps postulat, et judex dicit: Fac pro me, et retribuam tibi. Denique) magnus (hoc est aliquis ex magnatibus vel Rabbinis) locutus est desiderium (hebraice הוה hoffat, id est corruptelam et pravitatem: ita Vatablus) animæ suæ (puta si rogetur de hac principis postulatione, et iniquo judicis ei rem injuste adjudicantis judicio, non respondet secundum justitiam, legem et voluntatem Dei; sed secundum suam adulationem, ambitionem et avaritiam; nimirum approbat et defendit iniquam, tam postulationem principis, quam judicis sententiam, ut eorum gratiam ineat, aut rapinæ sit particeps. Unde Pagninus vertit: Et magnus loquitur: Afferte munera): et (hac ratione) conturbaverunt (Chaldæus, depravarunt) eam — «vel urbem, vel veritatem, sive terram de qua dixit vers. 2: Periit justus de terra,» inquit S. Hieronymus. Hebraice magis apposite et significanter dicitur ויעבתוהה vaieabtuba, id est condensarunt, implicuerunt, intricarunt, sicut funem reddiderunt eam, scilicet haffat, id est corruptelam; nimirum triplici ore, puta principis, judicis et magnatis, quasi triplici fune eam triplicantes et corroborantes, ut ostendant bonum esse, quod malum est; æquum esse, quod iniquum est, juxta illud: «Funiculus triplex difficile rumpitur.» Radix enim עבת abat significat implectere funes, vel frondes; inde enim עבות abot vocantur funes, quia implexi. Hoc est quod ait Isaias cap. v, 18: «Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.» Ad Isaiam enim more suo alludit hic Micheas. Ita Lyranus, Vatablus, Marinus in Lexico, et alii recentiores. Paulo aliter hunc locum explicat Pineda in Job cap. xxii, 8, num. 6, quasi Michæas hic taxet principes, qui aulæ harpyiis, id est suis familiaribus et adulatoribus omnia indulgent et concedunt cum noxa reipublicæ et pauperum. Sic ergo exponit: Princeps (vir princeps et magnus coram suo rege et judice supremo) «postulat (a rege), et judex (supremus) in reddendo (facile annuendo, et concedendo nulla sufficiente causæ et rei postulatæ cognitione) est; et magnus (primates et regi familiares) locutus est desiderium animæ suæ (quod appetunt, hoc petunt; quod vero petunt, dicto citius obtinent) et conturbaverunt eam,» rempublicam videlicet pungendo et lacerando pauperes, eorumque sanguinem exsugendo. Unde sequitur: «Qui optimus in eis est, quasi paliurus; et qui rectus, quasi spina de sepe.» Verum, quia communiter princeps est major judice, hinc prior expositio planior videtur. Apposite Belgæ, hosce socios in facinore conternantes, vocant Vandregisilos. Nomen enim Vandregisilus conflatum est ex hisce tribus Flandricis vocibus, van de by gesellen, hoc est a tribus sociis unus, uti annotavit Hutterus, et alii in Origin. Flandr.

Transit hic Propheta a cædibus et sceleribus populi ad scelera magnatum, qualia etiam hoc ævo non raro conspicimus; filii enim hujus sæculi sapientes sunt ut faciant malum; ideoque tot consiliis et sociis, vel fautoribus potentibus, quasi funibus illud illigant, ut nemo illud evertere, nemo eis resistere possit; sed qui habitat in cœlis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos, uti pulchre in sequentibus ostendit Micheas. Ita Jezabel regina curavit innocentem Naboth a judicibus condemnari et lapidari, ut ejus vineam occuparet et traderet marito Achab: approbarunt hanc necem et prædam optimates Samariæ, sed illico in vindictam prosiliit vigil Dei oculus, eique per Eliam fulmen maledictionis inflixit. Quocirca Jezabel paulo post a Jehu regno et vita spoliata in eodem agro, quem Naboth ademerat, devorata est a canibus, III Reg. xxi, 23.


Versus 4

Præclare S. Gregorius, hom. 9 in Ezech.: «Tolerandi, inquit, ubique sunt proximi, quia Abel sieri non valet, quem Cain malitia non exercet. Unum vero est, potentia, qua vitari societas malorum debeat; ne si fortasse corrigi non valent, ad imitationem trahant, et cum ipsi sua malitia non mutantur, eos qui sibi conjuncti fuerint pervertant.» Et S. Isidorus, lib. II Soliloq.: «Ante ignem, inquit, consistens, etiamsi ferreus sis, aliquando dissolveris; proximus periculo diu tutus non erit: sæpe familiaritas implicavit, sæpe occasionem peccandi dedit, sæpe quod voluntas non potuit, assiduitas superavit;» et mox: «Melius est habere malorum odium, quam consortium; sicut bona multa habet communis vita sanctorum, sic plurima mala societas affert malorum.» Ita in utramque partem magna est vis societatis. Quocirca sapienter Cassiodorus, lib. II Epist.: «Ipsi quoque homini, inquit, duplices manus, socias aures, oculos geminos divina tribuerunt, ut robustius perageretur officium, quod duorum fuerat societate complendum.» Et Hugo, lib. III De Anima: «Amabilis socius, inquit, omnibus est officiosus, et nulli onerosus; quia devotus ad Deum, benignus ad proximum, sobrius ad mundum; Domini servus, proximi socius, mundi Dominus, superiora habet ad gaudium, æqualia ad consortium, inferiora ad servitium.»

4. Qui optimus in eis est, quasi paliurus. — Septuaginta, quasi tinea comedens. Sensus est, q. d. Qui inter hosce optimates injustos et rapaces videtur optimus, id est minus malus, si cum cæteris rapacioribus comparetur; is tamen quasi paliurus spinosus et asper pungit, vulneratque proximos. Paliurus enim est genus spinæ asperæ et acutæ, quod vulgo agrifolium dicitur, de quo Virgilius, eclog. v: Carduus et spinis surgit paliurus acutis. Et qui rectus, quasi spina de sepe, — q. d. Qui inter eos videtur cæteris rectior et æquior, id est minus iniquus, is tamen distortus est, pungit læditque ut spina. Conjicite ergo quales, quam mordaces et noxii debeant esse cæteri, qui his pejores, et præsertim qui inter eos pessimi et nocentissimi sunt. Rursum, sicut spina rapit lanam ovium, ovesque lacerat; ita hi substantiam simplicium rapiunt, simplicesque lacerant, ait R. David. Hebræa habent: Rectus eorum præsepe, scilicet spinosus est et pungit. Unde Pagninus vertit: Rectus eorum asperior est maceriis spinarum; et Tigurina: Qui rectus sepe ex spinis contexta spinosior, id est acutior et nocentior est; Syrus et Arabicus Antiochenus: Contempserunt bona sua, quasi frustum panni corruptum a tinea; Arabicus vero Alexandrinus: Ego disperdam bona eorum velut tinea (vel caries) quæ comedit et repit in trabibus, sicut dies insidiarum.

Secundo, magis presse et congrue: «Qui optimus,» id est benignissimus et mansuetissimus est inter eos; hic tamen acer «est» in pungendo, «quasi paliurus: et qui rectus,» id est placens, gratus, jucundus, placidus, videtur inter ipsos; hic tamen pungit et affligit «quasi spina.» Sic sæpe bonus sumitur pro suavi et miti, uti Psalm. lxxii, 4: «Quam bonus Israel Deus!» bonus, id est suavis, benignus, beneficus, «his qui recto sunt corde,» qui Deo cor æquum, placidum, blandum et amicum exhibent. Deus enim rectis est rectus, bonis bonus, placidis placidus, benignis benignus; ex adverso acribus est acer, sævis sævus, crudelibus crudelis, uti canit David Psalm. xvii, 26 et 27.

Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit. — Hebraice מצפיך metsappecha, id est speculatorum tuorum. Unde Tigurina clare vertit: Dies speculatorum tuorum, visitationisque tuæ venit; quod explicans Vatablus: Brevi, inquit, aderit dies, quo falsi tui speculatores, id est Prophetæ, prædixerunt tibi fore omnia felicia; sed falso: nam ille dies erit visitationis, id est punitionis, tuæ quo scilicet Deus sumet de te pœnas, teque per Chaldæos exscindet. Et Chaldæus: Dies mala in qua bonum exspectabas, dies visitationis malitiæ tuæ pervenit, id est adest et instat. Loquitur de excidio non Samariæ, uti censent S. Hieronymus, Remigius et Hugo, sed Jerusalem, ut patet ex sequentibus, ubi promittit liberationem e captivitate; hæc enim contigit Hierosolymitis in Babylonem, non Samaritis in Assyriam abductis.


Versus 5

Nunc erit vastitas eorum. — Pro vastitas hebraice est מבוכתם mebucha, quod Septuaginta et Syrus vertunt, fletus, a radice בכה bacha, id est flevit; Pagninus, desolatio; alii, obsidio; Marinus, confusio; alii, distractio; proprie Chaldæus et Vatablus, perplexitas; hanc enim quasi pœnam appositam opponit colligationi et conspirationi eorum in malum, de qua dixit vers. 3: «Conturbaverunt eam;» hebraice, implicarunt eam, q. d. Princeps, judex et magnates colludentes, et conspirantes in rapinas et expilationes tenuiorum, ita suum hoc scelus corroboraverunt, et tribus quasi funibus implicuerunt, ut inextricabile videatur, nullusque ei resistere, vel evadere valeat; quocirca ego distraham hosce eorum funes, ac vicissim implicabo illos fune, non triplici, sed centuplici Chaldæorum undique eos obsidentium et circumvallantium, ut eorum laqueos et manus effugere nequeant; sed ita sint perplexi, ut nesciant quo se vertant, quod consilium capiant, quo fugiant. Multo magis tropologice perplectet eos Deus in hora mortis, et in die judicii, cum præ pavore et angore dicent montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos,» Apocal. vi, 16.

5. Nolite credere amico (hebraice רע rea, id est socio; respicit enim ad societatem qua princeps, judex et magnates conspirant in rapinis, eamque dissolvere et plectere pergit), et nolite confidere in duce: ab ea, quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. — Varii varie hunc versum explicant, et textui adaptant. Primo, S. Hieronymus, Remigius, Hugo et Lyranus hæc referunt ad pseudoprophetas, q. d. Nolite iis credere, quia, si inter homines, vel genere, vel fœdere conjunctos, quales sunt amici, duces, conjuges, nurus, rara est fides, uti experientia testatur; quanto magis rara erit fides in pseudoprophetis, qui somnia fingunt, ut adulentur, et emungant bursas populorum suorum.

Secundo, alii melius generatim hæc verba accipiunt, ut taxent infidelitatem hominum illius ævi, q. d. Hoc tempore tanta est hominum perfidia, ut nec socius socio, nec uxor marito, nec subditus duci, nec socrus nurui credere possit; quia ipsi domestici hominis sunt ejus inimici. Sapienter ergo agit, qui omnes suspectos habet, nemini fidem commodat, nemini se credit; sed ipse sibi consulit et prospicit. Hoc est quod eodem ævo deplorat Jeremias cap. ix, 4: «Unusquisque, ait, se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet,» etc. Cui plane similia sunt verba Michææ, quæ sequuntur: «Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam.» Quæ si plane ut sonant capiantur, non aliud quam malitiam et perfidiam illius sæculi significant. Hic ergo sensus uti simplicior et planior, ita et germanior videtur; explicat enim et exaggerat id quod dixit vers. 2: «Periit sanctus de terra, etc. Vir fratrem suum ad mortem venatur.» Et illud vers. 3: «Qui optimus in eis est, quasi paliurus,» etc. Et hoc sensu videtur hæc Michææ verba citare Christus Matth. x, 34, de quo mox plura. Atque hic sensus, utpote generalis, cæteros omnes, præsertim tertium, quem jam assignabo, complectitur. Tale pariter ferreum mundi hominumque sæculum describit Ovidius I Metamorph.: Vivitur ex rapto, non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; Imminet exitio vir conjugis, illa mariti; Lurida terribiles miscent aconita novercæ; Filius ante diem patrios inquirit in annos; Victa jacet pietas, et virgo cæde madentes Ultima cœlestem terras Astræa reliquit.

Porro signanter et sapienter ait: «Ab ea quæ dormit in sinu tuo,» id est ab uxore, ut vertit Chaldæus (sic enim dicitur Deut. xiii, 6: «Uxor quæ est in sinu tuo;» et cap. xxviii, 54: «Uxori quæ cubat in sinu suo»), «custodi claustra oris tui,» id est ne uxori credas, ne ei reveles tua secreta: os enim est quasi ostium, quod sensa pectoris instar ostii claudit silendo, vel aperit loquendo: unde sua habet claustra et seras, scilicet labia et dentes, quibus natura nos monet, ut iis os et linguam clausa teneamus, præsertim coram feminis. Nam mulier est inconstans atque garrula: «Varium et mutabile semper femina,» ait Virgilius. Ita Dalila Samsonem prodidit, cum ipse ei revelasset suam fortitudinem sitam esse in coma, Jud. xiii. Ita Jezabel perdidit Achab, cum ei revelasset causam suæ tristitiæ esse cupidinem vineæ Naboth, III Reg. cap. xv et xvi. Quocirca Cato, teste Plutarcho, de tribus dolebat: primo, quod in hac vita tam incerta, vel uno die intestatus mansisset; secundo, quod eo mari et navigio profectus esset, quo poterat ire terra et pedibus; tertio, quod secretum suum revelasset mulieri.

Vere Antiphanes apud Stobæum: Quid ais? cum latere velis aliquod negotium, mulieri Ipsum aperies? at quid interest, sive mulieri, Sive omnibus in foro præconibus narrare? Vide Plutarchum, lib. De Garrulitate. Prudenter Seneca: «Alium silere quod voles, primus sile.» Et Valerius Maximus, lib. vi, cap. xi: «Taciturnitas optimum atque tutissimum rerum administrandarum est vinculum.» Vide S. Augustinum, lib. xix Civit. cap. v, ubi tractans hunc Michææ locum, eum duabus Gentilium sententiis illustrat. Una est Terentii in Adelphis: «Duxi uxorem, quam ibi miseriam vidi?» imo, quam ibi miseriam non vidi? Et in Eunucho: «In amore hæc omnia insunt vitia, injuriæ, suspiciones, inimicitiæ, induciæ, bellum, pax rursum: nonne res humanas ubique impleverunt?» Altera est Ciceronis, lib. De Amicitia: «Nullæ sunt occultiores insidiæ, quam eæ quæ latent in simulatione officii, aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est adversarius, facile cavere possis.»

Huc pertinet expositio Ariæ, quæ partialis est: qui putat hic significari subditis et popularibus cavenda esse commercia cum principibus, q. d. Nolite, o populares, miscere vos rebus principum, ut vel amicitiam cum eis ineatis, vel inimicitiam ostendatis detrahendo eis, et facta eorum carpendo apud vestros amicos, uxores, filios, etc., quia hi audita non silebunt, sed partim ex garrulitate, partim ex malevolentia, qua vobis irati et offensi nocere cupiunt, narrabunt ea aliis,

et hi aliis et aliis, ita ut ad aures principum perveniant, qui se vindicabunt et vos acriter punient, juxta illud Eccles. cap. x, 20: «In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cœli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.»


Versus 6

Tertio, alii censent hæc spectare et explicare acerbitatem visitationis, id est punitionis et vastitatis, vel, ut hebraice est, perplexitatis Judæorum, maxime optimatum, in excidio Hierosolymæ per Chaldæos, de qua proxime præcessit, q. d. Tanta erit calamitas, tanta fames, tanta angustia, tanta perplexitas civium, præsertim optimatum, qui pauperes suis consiliis et conspirationibus implicuerunt et diripuerunt, in obsidione Hierosolymæ, ut quisque pro se uno sollicitus sit, et neminem alium, ne amicum quidem, ducem, uxorem, aut nurum curet, imo nulli fidat suæ vitæ subsidia, vel fugæ consilia; sed panem quem habet ab iis abscondat, ut eo solus ipse vesci, et vitam suam sustentare possit; latebras, vel vias et modos effugiendi manus Chaldæorum, quos ipse invenerit vel excogitaverit, silentio premat et sibi servet, ne ab amico vel uxore sibi præripiantur. Ita Theodoretus, a Castro, Ribera et alii. Unde sequitur:

6. Quia (in tanta fame, perturbatione et angustia) filius contumeliam facit (id est faciet) patri (ut cum eo litiget et pugnet pro pane, eumque illi eripiat), et filia consurgit (id est consurget adversum matrem suam (simili de causa): et inimici hominis (id est cujusvis, ut vertit Chaldæus) domestici ejus, — supple erunt; quia domestici passim inter se contendent et pugnabunt pro pane, latibulo, similive re ad vitam, in tanto periculo tuendam necessaria.

Allegorice, hæc discordia et pugna Judæorum corporalis, id est ob bona corporalia, repræsentabat discordiam et pugnam spiritualem (id est ob fidem et bona spiritualia) fidelium et infidelium, puta persecutionem infidelium etiam parentum, fratrum et cognatorum contra Christianos, sive Judæos, sive Gentiles tempore Christi et legis novæ, maxime quando propter ipsos incurrebant periculum famæ, bonorum et dignitatum, vel etiam vitæ. Et hoc sensu citat hæc Michææ verba Christus Matth. x, 34: «Non veni, inquit, pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam; et inimici hominis, domestici ejus,» q. d. Veni mittere separationem et dissidium inter fratres et parentes, in re simile illi quod prædixit Judæis Michæas; sed dissimile in causa. Illud enim Judæorum fuit ob malitiam eorum; vel, ut alii volunt, ob obsidionem Chaldæorum, in qua adeo fame, peste et gladio vexati sunt, ut etiam frater fratri, filius patri, filia matri, panem, domum, arcem ad se salvandum præriperet: hoc vero meum et christianorum, erit propter fidem, pietatem et cultum Dei ex parte fidelium, sed propter malitiam pariter ex parte infidelium. Veni ergo mittere gladium, id est separationem et discordiam in fide et religione, ut scilicet fideles meos proprie per fidem separem ab infidelibus: hi vero, inde occasione jurgandi accepta, separent se a fidelibus sua infidelitate, odio et persecutione, qua eos bonis et vita mulctent. Et hoc posterius maxime intendit Christus, illudque magis respondet menti Michææ, ex quo hoc mutuatus est Christus: «Veni enim separare hominem adversus patrem suum, etc., et inimici hominis domestici ejus.» «Quia eveniet, ait S. Chrysostomus orat. Contra Judæos, ut in eadem domo unus sit fidelis, alter infidelis, et pater filium velit trahere ad impietatem. Hoc prædicens ait: Adeo vincet potestas Evangelii, ut filii quoque contemnant parentes suos, filiæ matres, et parentes liberos, imo ut animam et omnia pro pietate exponant.» Unde subdit Christus: «Qui amat patrem, aut matrem, plus quam me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus:» «crucem,» ut scilicet paratus sit pro me, meaque fide et obsequio, ferre verbera, opprobria, et mortem etiam durissimam et ignominiosissimam, qualis est crucis: «quia sicut summam vobis attuli beatitudinem, sic singularem obedientiam et affectionem a vobis postulo, ut in acie mea sitis leones,» ait S. Chrysostomus. Idem S. Chrysostomus, hom. 36 in Matth.: «Inimici hominis sunt, qui in domo ejus sunt.» «His verbis, inquit, Propheta omnibus rebus superiorem conatur facere eum, qui dicta ejus esset suscepturus. Nec enim mori, sed male mori malum est. Ideo dicebat: Ignem veni mittere in terram: quibus verbis vult significare magnitudinem ac ardorem charitatis quam flagitat. Nam quoniam ipse nos mirum in modum dilexit, ideo singulari a nobis quoque charitate diligi desiderat.» Non ergo Christus abutitur verbis Michææ, uti quidam interpretes asseruerunt; sed recte ea suo ævo suoque argumento applicat, q. d. Nunc per Evangelii mei prædicationem fiet dissidium fratrum et parentum tale, quale olim prædixit Michæas: etsi aliam, et pientiorem ob causam. Quocirca nunc pariter licet usurpare celebrem hanc sententiam Michææ, quæ in commune proverbium abiit: «Et inimici hominis domestici ejus.» Est enim hæc generalis sententia et gnome, quæ usum habet in omni loco, materia et tempore, quando de meo et tuo in eadem domo vel cœtu agitur et litigatur: tunc enim quisque pro se, suaque re et commoditate pugnans inimicos habet non extraneos, sed domesticos, qui illud eripere sibique vindicare satagunt. Quocirca anagogice, hæc gnome verissima est in gehenna, ubi summi inimici sunt, qui in hac vita fuerunt summi amici, puta parentes, fratres, domestici et socii in scelere, ob quod ad gehennam


Versus 7

damnati sunt. Hi enim quasi canes in se invicem ringunt, maledicunt, et improperant dicendo: Maledictus sis, pater, qui me lascivientem non castigasti, sed in scelere educasti, ut fierem fomes gehennæ. Maledictus sis, frater, qui me ad scorta et crapulam verbo et exemplo invitasti. Maledicta sis, uxor, quæ me ad opes per fas et nefas corrogandas sollicitasti. Maledictæ sitis, filiæ: quia propter vos ornandas et ditandas ego injuste bona aliena occupavi, fœnera et injusta lucra captavi, ob quæ nunc uror igne æterno.

7. Ego autem ad Dominum aspiciam. — In tanta malis sanum dat consilium, æque ac exemplum, q. d. In tanta Judæorum tum calamitate et obsidione, de qua dixi vers. 5; tum malitia et perfidia, qua frater fratrem, pater filium prodet et perdet; ego Michæas, meique similes sancti et sapientes, non ad parentes et amicos, utpote perfidos, sed ad Deum intentis oculis mentis magis, quam corporis aspiciemus, illum unum invocantes, illi nos commendantes, ab illo solo opem et liberationem e tantis malis poscentes et exspectantes, juxta illud sanissimum Josaphat pii et prudentis regis in rebus afflictis, et pene perditis consilium: «In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos: sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te,» II Paralip. xx, 12. Deus enim in rebus deploratis unicum est perfugium et asylum, ac in illis gaudet opitulari, ut ostendat summam suam potentiam et beneficentiam, præsertim in eos qui id credunt, sperant et postulant. Quocirca tunc summe vitanda est diffidentia et desperatio, ac maxime excitanda certa in Deum spes et fiducia; quæ si adsit, certo Dei opem, etiam per miraculum eliciet, uti contigit Lot obsesso a Sodomitis, Genes. xix; Mosi et Hebræis a Pharaone, Exod. xiv; Judith et Bethuliæ obsessæ ab Holoferne; Davidi obsesso a Saule, I Reg. xxiii, 27; Machabæis obsessis ab Antiocho; Ezechiæ obsesso a Sennacherib, Isaiæ xxxviii, 14. Hoc est quod vulgo dicitur: «Deus ex machina,» scilicet ex insperato apparens et opitulans.


Versus 8

Exspectabo Deum salvatorem meum, — scilicet ad litteram Deum, qui me, meique similes tum a Chaldæis, tum a perfidis Judæis liberet. Allegorice, exspectabo Christum, qui a diaboli captivitate, omniumque impiorum insultu nos liberabit. Hinc Christus vocatus est Jesus, id est salvator mundi. Loquitur Michæas ad litteram in persona Jerusalem (id est civium ejus fidelium et piorum) a Chaldæis obsessæ, vastatæ, abductæ in Babylonem, uti notat S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Hugo, Lyranus et alii; quæ enim sequuntur constat esse verba Jerusalem. Ait enim:

8. Ne læteris inimica mea super me, quia cecidi (Jerusalem inimicam suam vocat, non Romam, ut volunt Judæi; sed vel Babylonem vastatricem suam, ut vult S. Hieronymus, Remigius, Vatablus et alii; vel potius Idumæam: Babylon enim omnium gentium, sed Idumæa propria et avita fuit Judæorum inimica, quæ proinde in ejus excidio gavisa est et applausit: unde omnes pene Prophetæ hoc illi improperant, ideoque ei simile excidium comminantur, uti facit Abdias tota sua prophetia. Quare vers. 12: «Non despicies, inquit, in die fratris tui, et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum, etc. Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi, retributionem tuam convertet in caput tuum.» Et Psaltes, Psalm. cxxxvi, 7: «Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.» Similia habent Jeremias cap. xliv, 12, Amos cap. i, 11, et alii. Sensus ergo est, q. d. Ne læteris in mei excidio, o inimica mea, o æmula Idumæa: licet enim ceciderim, tamen post 70 annos rursum Deus per Cyrum me eriget et restaurabit: tunc) consurgam cum sedero in tenebris (puta in tenebroso carcere Babylonio; quia) Dominus lux mea est, — non formalis, sed causalis; hoc est, Deus me sedentem in tenebris captivitatis illuminabit, ut vertunt Septuaginta et Chaldæus, lucique, id est lætitiæ, libertati et felicitati, et quasi vitæ (horum enim symbolum est lux, sicut ex adverso tenebræ symbolum sunt tristitiæ, captivitatis, adversitatis et mortis) restituet. Sic in tenebris, id est ærumnis, constitutus David ad Deum, quasi ad lucem, respiciens ait: «Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo?» Psalm. xxvi, 1.


Versus 9

Moraliter S. Ambrosius in Psalm. xxxvii, ad illud: Quoniam in te, Domine, speravi; citans hæc Michææ verba: «Non est, inquit, gravis infirmitatis ruina, si non sit etiam voluntatis studium. Habe voluntatem surgendi, præsto est qui faciat ut resurgas.» Et paulo ante: «Quia etsi peccavi, tu peccatum dimittis: etsi ego cecidi, tu resuscitas; ne habeant unde exsultare possint, qui peccatis lætantur alienis. Plus enim acquisivimus, qui plus peccavimus: quia beatiores facit tua gratia, quam nostra innocentia. Audiant hoc peccatores pænitentes, audiant et gaudeant.

9. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei. — «Iram,» qua scilicet me Jerusalem per Chaldæos castigat, vastat, et in Babylonem abducit, q. d. Ego Jerusalem portabo iram, id est sustinebo pœnam excidii, ex ira Dei mihi inflictam. Loquitur enim Michæas in persona Jerusalem, id est civium ejus piorum et fidelium, qui in ejus excidio bonis et libertate spoliabantur. Unde patet viros pios et sanctos portare iram Dei, dum pro peccatis suis puniuntur. Hinc sequitur Deum, licet peccatori pænitenti condonet iram, id est culpam, non tamen illico condonare omnem iram, id est pænam, ut volunt hæretici. Est enim duplex ira Dei. Prima est odium, quo peccatorem odit, quasi hostem suum, eique vult summum malum et perniciem, dum eum destinat gehennæ: hæc tollitur per pænitentiam, qua peccatori reconciliatur: cumque in gratiam redit. Secunda ira est, qua pœnitentem, licet reconciliatum, non vult relinquere impunitum, sed ob peccata præterita ei vult malum aliquod, puta castigationem; dum eum destinat morbo, fami, spoliationi, captivitati, etc. Hanc portat Michæas, et Sancti.

Dices: Per pœnitentiam tollitur omnis offensa ex animo Dei, ita ut amplius peccatori non sit offensus; sed ei peccatum plane condonet, eique omnino reconcilietur: ergo pariter tollitur omnis ira. Respondeo ad antecedens: Duplex est offensa, sicut et ira. Prior offensa vel offensio, est ipsa inimicitia et hostilitas: hæc omnis tollitur per pænitentiam. Posterior offensa est voluntas castigandi et puniendi aliqua pæna temporali voluptatem, quam percepit peccator in actu peccati. Hæc residet et remanet in animo Dei, donec peccator eam luat, vel Deus eam condonet; sicut David condonavit offensam priorem Absaloni, dum eum, licet fratricidam, in gratiam recepit, non tamen posteriorem; nam dixit: «Faciem meam non videat,» II Reg. xiv, 24. Ex parte ergo adhuc ei offensus fuit, quia noluit eum videre. Ita David ipse portavit hanc iram et offensam Dei: nam cum correptus a Nathan de suo adulterio et homicidio pœniteret, diceretque: «Peccavi Domino,» illico ab eo audivit: «Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur,» II Reg. xii, 13. Quocirca David, licet jam sciret remissum sibi esse peccatum quoad culpam, tamen adhuc iram, id est vindictam et pænam Dei deprecatur dicens: «Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me,» Psalm. vi, 1. «Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea,» Psalm. l, 1, q. d. Lavisti me abstergendo culpam, sed amplius lava abstergendo omnem iram et pœnam. Porro hanc Dei castigationem recte dici iram, vereque procedere ex ira et animo irato Dei, hoc argumento demonstrat Gregorius de Valentia tract. De Satisfact. contra Hæret. cap. iii: Irasci, inquit, vel esse infensum alicui, est velle ei evenire aliquod malum: atqui Deus vult ut pænitenti, licet sibi reconciliato, hoc malum pænæ temporalis obtingat, imo illud positive ei immittit et infligit, dum eum castigat; ergo hoc ipso aliquo modo illi irascitur, estque adeo adhuc in Deo erga illum offensa, pro qua debeat et possit compensatio fieri. Unde Syrus et Arabicus pro iram vertunt, plagam Domini portabo.

Moraliter, idipsum dicunt pænitentes, cum a Deo morbo, paupertate, persecutione aliisque ærumnis, ac præsertim tentatione illius concupiscentiæ, cui olim consenserunt, recurrente, affliguntur: «Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei.» Tollam nolens grabatum meum, in quo volens jacui, et ambulabo. Ita S. Maria Ægyptiaca tot annis passa est acres tentationes libidinis, quot in ea vixerat, puta septemdecim. Ita S. Machabæi martyria sua peccatis suis ex humilitate adscribunt, II Machab. vii. Novi viros religiosos, qui quoties adversi quid eis accidit, subito dicunt: Mea culpa, hæc meæ culpæ justa est pæna. Ita Mauritius imperator videns in conspectu suo quinque filios necari a Phoca imperatore, exclamabat: «Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.» Restiterat enim olim S. Gregorio Pontifici in juribus Ecclesiæ, ideoque hac pæna a Deo mulctatus est, imo eamdem ipse expetiit, ut futuram et æternam redimeret. Ita ex Theophane Baronius, anno Domini 602.

Ægrotis hæc applicat S. Basilius in Regulis fusius explicatis, interrogat. 55: «Morbi, inquit, sæpe peccatorum flagella sunt, quibus nihil aliud agitur, nisi ut vitam in melius commutemus, etc. Quare qui ejusmodi sunt, hi, omissis medicorum auxiliis, invectas sibi acerbitates ferre silentio debent, quandocumque se peccasse animadverterint; atque illum imitari, qui dixit: Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei; nec non vitæ suæ prava studia emendare, et dignos pœnitentiæ fructus edere.»

Donec causam meam judicet (et vindicet: licet enim ego juste puniar respectu Dei, cui peccavi, tamen injuste hæc patior a Chaldæis, et Idumæis, quibus nihil nocui, quique nullum in me, meumque excidium et direptionem jus habent. Chaldæi enim nullum justum belli titulum habuerunt, quo juste et licite possent Judæos invadere et vastare. Porro judicabit et vindicabit causam meam Deus, cum) educet me in lucem (puta in libertatem e carcere Babylonio; nam tunc) videbo justitiam ejus (justam scilicet vindictam, qua par pari reddet Chaldæis, dum eos vastabit per Cyrum, sicut ipsi nos vastarunt; atque Idumæis, dum eos a Chaldæis pariter in captivitatem abductos, in ea relinquet, nec in patriam reducet, uti reducet me. Rursum dum eos per Judam aliosque Machabæos, mihi meæque legi subjugabit, I Machab. v, 3. Tunc ergo) inimica mea (id est hostilis Babylon; vel potius æmula et invida Idumæa) aspiciet (cum mærore et pudore suas clades et ærumnas), et operietur confusione, quæ (mihi insultans nunc) dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? (liberet te ab hoc excidio.


Versus 11

Videbit enim meam libertatem et felicitatem sub Cyro; unde tunc rumpetur invidia. Nam) oculi mei videbunt in eam (q. d. Ego in alto Sionis et felicitatis culmine rursum constituta, despiciam Idumæam humi jacentem, afflictam, et pene exanimem, dicamque): Nunc erit in conculcationem ut lutum platearum, — quæ me superbe olim despexit, irrisit et afflixit. Nam paulo post cladem Hierosolymæ conculcaverunt Idumæam Chaldæi, et postea Machabæi.

11. Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ. — Primo, Theodoretus pergit hæc de Idumæa accipere, q. d. Veniet tibi, o Edom, dies obsidionis Chaldæorum, quo macerias et murorum ruinas instaurabis, ut iis te tuearis, et Chaldæis resistas: sed frustra; nam muros vel disjicient, vel transcendent Chaldæi, teque capient et diripient. Secundo, S. Hieronymus uti præcedentia, ita et hæc accipit de Babylone, q. d. Veniet tibi, o Babylon, dies, quo te obsidebunt Cyrus et Darius, ac consequenter quo cogaris instaurare tuos muros. Sed frustra: nam capiet et vastabit te Cyrus: «In illa die longe fiet lex,» q. d. Deinceps non pones leges et jura Cyro et Persis, sed ab eis accipies. Tertio et germane, cum eodem S. Hieronymo, Chaldæo, Remigio, Ruperto, Hugone, Clario, Ribera et aliis hæc accipe de Jerusalem, ejusque restauratione per Esdram et Nehemiam, q. d. Brevi, o Jerusalem excisa, et in Babylonem abducta, veniet tibi dies læta et felix, qua a Cyro laxata, et remissa in solum patrium, maceriam, id est ruinas, et parietes ædificiorum tuorum ex incendio reliquos restaures.


Versus 12

In die illa longe fiet lex. — Hoc est, jussio imperiosa, ut vertit Theodotion et Symmachus, Chaldæorum scilicet, qui tibi tyrannice imperabant, q. d. Non eris amplius imperio, legibus et edictis Chaldæorum subjecta. Unde Tigurina vertit: Dies est ut reficiantur sepes tuæ, ab hostibus dirutæ, quo die decretum procul erit; Pagninus vero: Die illa qua ædificabit Dominus macerias tuas, elongabitur tributum, q. d. Non pendes amplius tributum quod Chaldæis pendere solebas.


Versus 13

12. In die illa (libertatis et reditus e Babylone in patriam) et usque ad te veniet de Assur (ita legendum cum Romanis, Hebræis et Græcis, non, ad te veniet Assur, uti legunt multi. Sensus est, q. d. In die illa restaurationis tuæ, o Jerusalem, non tantum liberaberis ab hoste, ejusque jugo, lege et imperio; sed etiam captivi tui sparsi per Assyriam, Mediam, Persidem, etc., inde ad te redibunt, et ad alias suas Judææ civitates munitas, quin et ex iis spargent se) usque ad flumen (suum, scilicet Jordanem, ait S. Hieronymus, vel potius usque ad Euphratem, Jordanis enim non fuit limes, sed potius medium Terræ sanctæ; limes vero ei a Deo statutus ad orientem fuit Euphrates, Josue cap. i, 4. Ita Chaldæus et Vatablus. Et ab uno mari diffundes tuos cives usque ad mare alterum, puta a mari Galilææ, quod est Orientale, usque ad mare Mediterraneum, quod est Occidentale; atque ab uno monte usque ad alium, puta a monte Libano, qui terminus est Judææ ad septentrionem, usque ad montem Idumææ, qui terminus est ejusdem ad meridiem. Ita Theodoretus, q. d. Spargeris, o Jerusalem, o Synagoga, per totam tuam terram et ditionem olim tibi a Deo assignatam, quaquaversum ad omnes ejus mundi plagas. Notat enim hic quatuor terminos et limites Terræ sanctæ Judæis promissæ: ejus enim terminus ab oriente, est mare Galilææ, sive Tiberiadis: ad occidentem, mare mediterraneum: ad septentrionem, Libanus: ad Meridiem, montes Idumææ.) ad montem de monte. — Pro eo hebraice est הר ההר har haar, quod Pagninus et Vatablus vertunt: Usque ad Hor montem. Verum Hor mons nusquam ponitur terminus Terræ sanctæ, ac longe ab ea distat, situsque est in Arabia. Rursum Vatablus hæc omnia accipit de Chaldæis, eorumque victoriis, q. d. Hæc afflictio Chaldæorum perveniet usque ad Terram sanctam: ipsi enim vastabunt omnia ab Assyria usque ad civitates munitas Ægypti, et usque ad Judæam ejusque limites. Verum ad Hierosolymæ restaurationem hæc spectare, patet ex vers. 11: «Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ,» o Jerusalem. Eadem enim cum illa est dies hæc, in qua cives ejus ab Assur profugos, ad Jerusalem redituros prædicit. Idem patet ex vers. 14 et seq. Insuper, a Castro per montem de monte accipit montem montium, puta montem Sion, qui situs est in medio montium, eisque eminet quasi rex et princeps. Tertio, aliqui recentiores, ad montem de monte, sic exponunt, q. d. A monte Carmelo, usque ad montem Libanum. Verum nec Sion, nec Carmelus fuerunt limites Terræ sanctæ: sed potius in meditullio ejus siti sunt. Quare prior sensus, quem initio assignavi, genuinus est. Quod enim aliqui per Assur accipiunt Sennacherib, sicque exponunt, q. d. Veniet tibi, o Jerusalem, dies obsidionis et vastationis Sennacherib, qui conculcabit legem Dei, terramque sanctam: capiet enim omnes civitates Judææ munitas, unde tota terra erit in desolationem. Hic, inquam, sensus minus congruus est; nam, ut alia taceam, de Sennacherib ejusque strage jam pridem egit cap. ii, 13.


Versus 14

13. Et terra erit in desolationem («Terra,» non Judæa, sed ei inimica et hostilis, e qua Judæi liberati a Cyro redibunt læti et felices in Jerusalem, eamque restaurabunt, q. d. Cum Jerusalem restaurabitur, tunc Babylon, quæ eam vastavit, desolabitur a Cyro) propter habitatores suos (propter impios Chaldæos, qui populum Dei fidelem et pium afflixerunt), et propter fructum cogitationum eorum, — puta propter perversa eorum opera: hæc enim sunt fructus et effectus cogitationum et machinationum pravarum, q. d. Babylon ob tyrannidem et scelera sua vastabitur.

14. Pasce populum tuum in virga tua (Sunt hæc verba orationis Prophetæ, quibus Michæas Deum obsecrat, ut virga sua pastorali, id est providentia sua paterna, suoque sceptro, quod dedit tribui Juda, et Davidis posteris, ut censet Theodoretus, puta per Zorobabel ejusque posteros pascat regatque Judæos, qui sunt Dei populus, hæreditas et Ecclesia), habitantes solos in saltu, — id est qui cum soli et omni ope destituti, quasi in saltu inter feras, scilicet inter Gentiles et idololatras Babylonios captivi tenentur. Ita Vatablus et Dionysius. Aut, qui separati a gentibus soli te colunt, tecumque quasi cum suo pastore versantur, uti solæ sunt oves in saltu cum suo pastore. Ita Theodoretus et Clarius.

In medio Carmeli. — Refer hæc verba, non ad pascentur, quod sequitur, nec ad habitantes, quod præcedit, sed remotius ad pasce, ita Romana, q. d. Eia, Domine, redeant Judæi ad Carmelum, suosque agros et urbes, ibique eos pasce, quasi in Carmelo, id est large et affluenter. Carmelus enim, utpote mons fertilis, ob opima gregum pascua, fertilitatis et abundantiæ est symbolum. Aut efficacius, q. d. O Domine, pasce tuos Judæos in Babylone, quasi in horrido et spinoso saltu constitutos; pasce, inquam, eos ibi ita secure et largiter, ac si essent in Carmelo patrio, herbido et luxurianti: fac ut Babylon eis sit Carmelus, sicut fecisti, ut tribus pueris fornax Babylonia esset hortus rorulentus, imo paradisus, Daniel. iii, 50. Ita Deus S. Tiburtio martyri prunas ardentes vertit in rosas; et S. Laurentio ignem in rorem et refrigerium; quin et S. Cæciliæ, S. Agneti, S. Luciæ, aliisque S. Virginibus et Martyribus tormenta in gaudia, equuleos in epulas, cruces in delicias commutavit. Tanta est Dei nostri vis et potentia, tanta bonitas, tanta dulcedo in suos fideles et filios. Priori sensui paulo magis favet id quod sequitur:


Versus 15

Pascentur (Judæi, cum eos e Babylone reduxeris in Judæam) Basan et Galaad (qui sunt montes pingues, et pecorum divites, Basan, id est in Basan, q. d. Sicut oves in Basan et Galaad pascuntur et pinguescunt, sic et Judæi ibidem iisdem ovibus omnique rerum copia a Deo pascentur) juxta dies antiquos, — id est, sicut olim sub Davide et Salomone ibidem pascebantur. Aut «pascentur,» id est depascentur «Basan et Galaad,» et cæteros fertilissimos Judææ montes et agros, hoc est pingues Judææ fruges, proventus et fructus colligent et comedent. Perstat in metaphora pastoris, ovium, et pascuorum: Deum enim comparavit pastori, Judæos ovibus, Judæam pascuis Carmeli, Basan et Galaad: hæc enim depascuntur oves.

15. Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, — q. d. Sicut Judæos ex Ægypto per tot plagas et portenta a Mose edita miraculose eduxi; ita pariter eorum posteros ex Babylone per multa mira, imo miracula educam. Nam primo, conciliabo eis Cyrum et Darium idololatras, ut eos Babylone liberent. Secundo, in itinere et reditu eis adero, ut parvuli, feminæ, senes et debiles, sine noxa læti et alacres illud, licet longum et molestum conficiant, uti confecerunt patres eorum in deserto, cum ex Ægypto pergerent in Chanaan. Tertio, cum in Judæam appulerint, gentes vicinas, hostiles et invidas frenabo, ne eis nocere, neve fabricam Jerusalem et templi impedire queant. Hæc enim ita contigisse patet I Esdræ iv et v, et Baruch. v. Ita Theodoretus, Lyranus et Vatablus.

Allegorice, Christus multo magis admiranda fecit, quam Moses vel Esdras, in liberatione hominum e captivitate diaboli; nam, ut taceam mira incarnationis, nativitatis, prædicationis, transfigurationis, passionis, resurrectionis, ascensionis, missionis Spiritus Sancti mysteria, et miracula ab eo, dum viveret, patrata; post mortem per paucos Apostolos abjectos et pauperes, prostravit omnem potentiam et sapientiam mundi,

Allegorice S. Hieronymus, Haymo, Remigius, Rupertus, Hugo et Arias censent hæc esse verba Patris æterni ad Christum Filium, q. d. Ego te, o Fili, jam incarnatum pastorem meum constituo, jubeoque ut pascas oves meas, puta fideles christianos baculo pastorali, puta potestate Evangelica, quam summam tibi trado. Hinc Christus abiens in cœlum, hanc potestatem totidem verbis in S. Petrum resignavit, eumque in hoc pastorali officio vicarium constituit dicens: «Pasce oves meas,» Joan. xxi, 17.


Versus 16

imo inferni et dæmonum, regesque ac sapientes, totumque orbem suæ cruci salutiferæ subjecit. Ita S. Hieronymus, Haymo, Albertus, Rupertus et alii. Unde sequitur:

16. Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua, — quia scilicet per eam non potuerunt nocere Hebræis, nec postea vincere Christianos. Videbunt enim longe majorem fortitudinem et robur a Deo datum Hebræis, et Apostolis ac Christianis, quo ipsi invicti omnia vincent, adeo ut etiam per mortes et martyria superent tyrannos, multosque ex eis ad Christi fidem Ecclesiamque convertant. Nam, ut ait Tertullianus: «Sanguis martyrum est semen christianorum.» Et, ut ait S. Gregorius: «Grana singula, dum cadunt, multiplicata resurgunt.» Et, ut S. Leo serm. De SS. Petro et Paulo: «Ecclesia persecutionibus non minuitur, sed augetur.» Sic et cujusque in ea fidelis «crescit adversis agitata virtus,» quæ alioqui sine adversario marcescit.

Ponent manum super os, — q. d. Præ confusione, consternatione et admiratione tantorum mirabilium, obmutescent et obstupescent, ut mutire non audeant.


Versus 17

Aures eorum surdæ erunt, — q. d. Pari modo obsurdescent, ut quasi attoniti perdant usum oris et aurium, ut nec loqui, nec audire queant. Secundo, quasi præ invidia et dolore obturabunt aures, ne audiant hæc mirabilia, prosperosque successus Hebræorum in Jerusalem, et postea Christianorum in lege Evangelica: hæc enim cruciabunt gentes idololatras, et invidas, eruntque quasi sudes in oculis, et quasi tonitru in auribus eorum.

17. Lingent pulverem sicut serpentes. — Est catachresis, significans summam subjectionem gentium sub victoribus Judæis, qualis eis contigit sub Juda, Jonatha, et posteris eorum, ut patet ex libris Machab. q. d. Adeo Idumæi, Ammonitæ, Moabitæ aliæque vicinæ gentes, olim hostiles, percellentur metu Judæ, Jonathæ et Judæorum, ut coram eis supplices se in terram prosternant, et more gentium fronte humum feriant, itaque ore terram tangere et lambere videantur. Idem allegorice verius fuit in Christo et Apostolis: de his enim ait Psaltes Psalm. lxxi, 9: «Coram illo procident Æthiopes: et inimici ejus terram lingent.» Et Isaias cap. xlix, 23: «Vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent.» Vide ibi dicta. Ita S. Hieronymus. Sic navis dicitur oram lambere vel lingere, cum juxta littus navigat; et fluvius lambere terram, quam alluit; et flamma lambere ea quæ attingit vel afflat. Sic Virgilius, II Æneid.: Visa est, inquit, Iuli Lambere flamma comas, et circa tempora pasci.

Alludit ad serpentes, qui proprie terram lingunt et comedunt, juxta illud Genes. iii, 14: «Terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.»

Velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis. — Aliqui legunt proturbabuntur. Ita Haymo, Remigius et veteres codices; quod aliqui sic explicant, q. d. Sicut nonnullæ terræ, uti Melitensis, ex benedictione S. Pauli; Hibernica, ex benedictione S. Patricii; Ebusitana in Balearibus, teste Solino Polyhist. cap. xxvi, et terra sigillata, qua vulgo medici utuntur, non patitur venena, nec serpentes; sed eos fugat ac propulsat: ita Judæi e Babylone redeuntes in Judæam, propulsabunt gentes, quæ eum occupaverant, cogentque eas sibi avitum locum et terram cedere. Verum legendum cum Romanis perturbabuntur, id est sacro quodam horrore et reverentia, tam Dei, quam populi ejus fidelis, puta Judæorum, et allegorice apostolorum et christianorum, percellentur, hebraice enim est ירגזו iirgezu, id est contremiscent. Unde Septuaginta vertunt: Turbabuntur in conclusionibus suis; Chaldæus: Commovebuntur de ædibus suis; Tigurina et Vatablus: Contremiscent in clausuris suis, id est in urbibus in quibus clausi erunt præ timore, q. d. Sicut serpentes et reptilia ad hominis aspectum expavescunt, ac pavida se in sua antra et cavernas abdunt: ita gentes expavescent et venerabuntur Judæos Babylone redeuntes, et allegorice multoque magis apostolos sanctosque christianos. Unde sequitur: «Dominum Deum nostrum formidabunt.» Addit Sanchez alludi ad cervos, qui halitu suo serpentes e cavernis extrahunt, «Elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum item urit,» ait Plinius lib. xi, cap. liii. Unde et cervus dicitur ἔλαφος ἀπὸ τοῦ ἑλεῖν ὄφεις, id est ab extrahendo serpentes, q. d. Tam facile Machabæi suos hostes e latibulis extrahent, quam facile cervi solo anhelitu e cavernis educunt serpentes. Allegorice, id verius de apostolis, gentes barbaras e suis antris suaque barbarie ad humanitatem sanctitatemque convertentibus.

Dominum Deum nostrum formidabunt. — Ita legendum cum Romanis, Hebræo et Septuaginta; non desiderabunt, uti legant Plantiniana et alia pleraque Biblia. Hebraice est: Ante Dominum Deum nostrum pavebunt, ita Tigurina; vel, ut Pagninus: A Domino Deo nostro formidabunt. Hic metus et formido signum est tum pavoris, tum reverentiæ. In Scriptura enim metus Dei, idem est quod reverentia Dei; et timere Deum, idem est quod revereri Deum. Alludit ad Chaldæos, Persas aliasque gentes ad Judaismum conversas sub Cyro, I Esdræ vi, 21, et sub Esther, cap. viii, 47.


Versus 18

Et timebunt te, — o Israel, o popule fidelis, o Ecclesia. 18. Quis Deus similis Tui? — Sunt verba, non gentium perculsarum, et formidantium Deum Israel, sed Prophetæ, qui ex tanta Dei in populum suum clementia et liberalitate, qua Judæos Babylone liberatos sospitavit et provexit, in doxologiam Deique laudem gratulabundus erumpit. Ita Theodoretus, Lyranus et Vatablus. Ac simul allegorice vaticinatur de Christo, Christique redemptione. Unde Chaldæus, vers. 19, vertit: Revertetur verbum ejus ut misereatur nostri, q. d. Verbum Dei incarnabitur, itaque ad nos revertetur, ut nos redimat. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo et alii plerique hoc de Christo exponunt. Christus enim est, qui aufert iniquitates nostras, et projicit in profundum maris omnia peccata nostra; nimirum ipse est veritas Jacob, et misericordia Abrahæ promissa.

Qui aufers iniquitatem, et transis, — id est præteris, dissimulas, condonas; Septuaginta, transcendis; Chaldæus, missa facis; Vatablus, obliviisceris et sub pedibus ponis (hebraice enim est, transis super peccatum, scilicet illud calcando, delendo et obterendo) peccatum reliquiarum hereditatis tuæ, — id est peccatum Israelis, sive populi e captivitate relicti et reliqui. Per peccatum, tum culpam intellige: multi enim Judæorum, malo captivitatis afflicti, resipuerunt, et pœnitentiam egerunt cum Daniele, cap. ix; tum pænam culpæ, puta captivitatem Babylonicam: hanc enim abstulit Deus, dum Judæos in libertatem asseruit.

Non immittet ultra furorem suum, — qualem immisit per Chaldæos; supple, nisi Judæi ad sua scelera redierint, uti de facto redierunt: quocirca majorem furorem in eos immisit, dum eos per Titum et Romanos plane excidit et delevit. Quocirca hæc allegorice veriora sunt in Christo et Christianis.


Versus 19

19. Deponet (hebraice יכבוש iichbos, id est subjugabit, sub pedibus ponet, conculcabit) iniquitates nostras. — Ita Vatablus. Septuaginta, submerget; Chaldæus: Subjiciet iniquitates nostras suæ misericordiæ. Hæc enim quasi longe major peccatis omnibus dominatur, eaque dominando condonat et abolet.

Et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. — Est catachresis, q. d. Faciet Deus ut omnino aboleatur peccatum, nec amplius sit, vel exstet. Sic enim aboletur, quod in fundum maris demergitur. Unde illud Horatii, lib. I Carm. 1: Sive flamma, seu mari libet Adriano. Mos quoque fuit Judæis, ut quæcumque abominanda essent, dira nefastaque, in mare salsum quod proximum erat, puta in lacum Asphaltitem, demergerent. Ita ex Rabbinis in Misnaioth Arias. Sic Indi peccata sua scripto exarata, vel alio symbolo expressa in flumen jactant, ut illud ea deferat ad mare, ubi æterna premantur oblivione. Testis est Noster Acosta lib. V De Novo orbe, cap. xxv. Proprie vero Propheta alludit ad demersionem Pharaonis in mare Rubrum, quæ fuit typus baptismi sanguine Christi rubricati, quo mergentur Ægyptii, id est peccata. Unde allegorice Theodoretus et Rupertus, per profundum maris accipiunt hic baptismum, q. d. Mergam peccata vestra in baptismo, sicut Pharaonem cum suis mersi in mari. Ita quoque explicat S. Basilius, hom. 4 in Psalm. xxviii. Unde S. Augustinus, conc. 1 in Psalm. cxiii, docet, «sicut Ægyptios in mari Rubro, ait delicta nostra in baptismo esse demersa et exstincta.» Quod nota contra hæreticos nostros, qui putant peccata baptismo tantum tegi et occultari per justitiam Christi nobis imputatam, quasi per pallium, sed reipsa manere et vivere in anima per concupiscentiam illi inhærentem. Contrarium enim ait hic Propheta, et contrarium accidit Pharaoni et Ægyptiis: ipsi enim aquis maris, non tecti et occultati, sed occisi et exstincti fuerunt; ergo simili modo in baptismo et aliis sacramentis, peccata non absconduntur, sed vere delentur et exstinguuntur.


Versus 20

20. Dabis veritatem Jacob (hebraice leiaacob, id est Jacobo), misericordiam (Arabicus, gratiam) Abraham (hebraice leabraham, id est Abrahamo, ita et Syrus, præstando scilicet ea) quæ jurasti patribus nostris (Abrahamo, Isaaco, Jacobo, Mosi, Davidi, etc.) a diebus antiquis, — q. d. Vere et fideliter implebis in Jacobo, id est in Jacobi posteris, puta Judæis, ea quæ misericorditer Abrahæ, Jacobo aliisque patribus promisisti, tum de Judæorum cura, protectione et liberatione e captivitate, v. g. Babylonica; tum maxime de Christo ex eorum semine nascituro; quod scilicet ille nos a peccatis malisque omnibus liberaret, omnique gratia, salute, felicitate et gloria sempiterna donaret. Hæc enim est promissio facta Abrahæ, Genes. xxii, 18, ubi dicitur: «Benedicentur in semine tuo,» puta in Christo ex te nascituro, uti explicat Apostolus Galat. iii, 16: «omnes gentes;» indeque dictus est Abraham, quasi אב רב המון ab rab hamon, id est pater magnæ multitudinis, puta pater multarum gentium, quæ scilicet fidem Abrahæ imitantur, creduntque in Christum, Abrahæ filium. Nota: Promissionem Dei vocat misericordiam; quia gratis et ex mera misericordia Deus bona jam dicta promisit Abrahæ, et quia gentes, non ex merito, sed ex misericordia eadem, puta gratiam, justitiam et salutem Christi participant. Eamdem vocat veritatem, id est fidelitatem; quia fidelissime a Deo erat adimplenda, uti jam adimpleta est. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Lyranus. Sed cur «misericordiam» tribuit Abrahæ, «veritatem» Jacob?

Respondent primo subtiliter, S. Hieronymus et Hebræi, quia prima promissio Dei facta Abrahæ, fuit non ex ejus merito, nec ex debito, sed ex misericordia; posita autem hac promissione, facta est veritas, id est ex fidelitate debita. Quod ergo erat gratia Abrahamo, factum est veritas, sive fides, et debitum nepoti ejus, puta Jacobo et Jacobæis. Itaque promissa Dei, maxime Christus est misericordia Dei; quia a Deo misericorditer promissus est et datus orbi. Idem quoque est veritas, quia in eo fideliter implevit Deus omnia, deditque bona cuncta quæ promisit.

Hoc est quod de eo ejusque adventus causa, canit Zacharias Lucæ i, 72: «Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti (promissionis et pacti) sui sancti;» quod testamentum est magnum illud «jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis.» In Christo enim omnes promissiones, et magnificæ pollicitationes Patriarchis et Prophetis factæ, finiuntur et adimplentur.

Meminit Abrahæ et Jacob, non Isaac, tum quia Isaac medius inter Abraham et Jacob, in iis includitur et subintelligitur; tum quia clariores promissiones factæ sunt Abrahæ et Jacob quam Isaaco; tum denique quia promissiones factæ Isaaco, in solum Jacobum omnesque ejus posteros descenderunt: ab iis enim exclusus fuit Esau, alter, isque primogenitus Isaaci filius.

Secundo, solidius et verius, Jacobo tribuit «veritatem,» Abrahæ «misericordiam,» quia per Jacob intelligit posteros ejus, qui ab eo quasi proximo parente Jacobæi et Israelitæ, imo Jacob et Israel (Jacob enim alio nomine dictus est Israel) proprio nomine sunt appellati. Atque hac de causa Jacobum præponit Abrahæ, quia per Jacob intelligit posteros ejus: hi enim proprie ab eo dicti sunt Jacobæi et Israelitæ, non ab Abraham avo Abrahæi. Nam hæ promissiones exhibitæ et completæ sunt, non in ipso Jacobo, sed diu in posteris ejus. Ita Theodoretus, Albertus, Vatablus et a Castro. Sensus ergo est, q. d. Dabis veritatem, id est fideliter implebis in Jacob, id est in Jacobæis, ea quæ misericorditer primitus Abrahæ, patriarchæ et avo eorum promisisti, maxime de Christo, Christique redemptione et salute.

Mystice, Jacob refert et repræsentat Judæos, quasi proprius eorum parens, quibus proprie Deus fecit hæc promissa de Christo: unde eis tribuitur veritas, id est fidelitas promissionum. Abraham repræsentat gentes, inde enim dictus est Abraham, q. d. Pater multarum gentium: gentes autem ex gratia admissæ et ascitæ sunt ad hæc promissa Christi: unde eis tribuitur eorumdem misericordia, juxta illud Pauli Rom. xv, 8: «Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis,» id est circumcisorum, puta Judæorum, «propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; gentes autem super misericordia honorare Deum.» Ita S. Hieronymus, Haymo, Remigius et Rupertus.

Moraliter, disce hic quantum beneficium sit peccatorum remissio, quantasque pro eo Deo gratias agere debeamus. Sicut enim summum malorum omnium est peccatum, ita summum bonorum omnium est ejus remissio. Peccatum enim gravissime offendit immensam illam majestatem, bonitatem et sanctitatem divinam, estque quasi quoddam deicidium, imo vere et proprie fuit christicidium; nullo enim pretio, nisi sanguine et morte Christi, elui et expiari potuit, de quo plura dixi Jerem. ii, initio capitis. Adde, hæc remissio non fit nisi per gratiam Dei animæ infusam, per quam fimus filii et hæredes Dei, adeoque, ut ait S. Petrus epist. ii, cap. i, 4, consortes divinæ naturæ. Hoc est quod ait Michæas: «Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem?» etc. Majus enim opus Dei est justificatio impii, quam creatio cœli et terræ, uti ex S. Augustino demonstrat D. Thomas, I II, Quæst. cxiii, art. 9.

Porro Deus non tantum peccatum, quod est quasi hostis perniciosissimus animam invadens et occupans, ab ea aufert et expellit; sed et ab ea ita elongat, ut illud in profundum maris projiciat, ut ait hic Propheta: imo in die judicii projiciet illud cum omnibus peccatoribus in abyssum inferni. Hæc est veritas Jacobo, et misericordia Abrahæ promissa, de qua Zacharias Luc. i, 77: «Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum: per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto. Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.» Et vers. 74: «Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi, in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.» Quocirca omnes sancti pœnitentes mire hoc Dei beneficium in se celebrarunt. S. Petrus quotidie audiens galli cantum, memor suæ negationis Christi, resolvebatur in lacrymas, ideoque totum se ejus prædicationi, amori et obsequio, usque ad mortem crucis, devovit. Unde, epist. i, cap. ii, 9 et 10, de hac gratia exsultans et gentilibus congratulans: «Vos, ait, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.» S. Paulus ita suam conversionem admiratur, itaque de ea sibi gratulatur, ut in has voces erumpat: «Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum: sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam. Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.» Lege totum cap. i ad Ephes., in quo hoc beneficium remissionis obstupescit, et profundis sensibus verbisque eructat. S. Magdalena de remissione accepta a Christo certa, totam vitam in eremo, in lacrymis, gratiarum actione, amore et contemplatione transegit, usurpans illud Cant. i, 12: «Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.» S. Maria Ægyptiaca pœnitens simili modo 47 annos in solitudine consumpsit, jugiter habens illud in mente: «Misericordias Domini in æternum cantabo.

Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti. Trahe me post te: curremus in odorem unguentorum tuorum. Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ.» Hosce imitentur, qui aliquando peccarunt, præsertim mortaliter et graviter; ideoque Deo in humilitate, pœnitentia, gratiarum actione, amore et fervore, præsertim ut animas proximorum e peccati abysso extrahant, Deoque pro compensatione offerant, tota vita læti alacresque deserviant.