Cornelius a Lapide

Argumentum in Nahum


Index


Argumentum

Jonas contra Niniven praedicans, eique excidium post quadraginta dies intentans, eamdem ad paenitentiam convertit; per quam ipsa Jonae minas et excidium evasit et avertit. Verum postea ad ingenium, ac ad scelera et tyrannidem suam rediens, Dei iram rursum in se concitavit, praesertim cum tyrannice alias gentes, ac nominatim Israelitas, puta decem tribus, invasit et excidit. Quocirca post Jonam submisit Deus Nahum, qui Jonae minas contra Niniven renovaret et revocaret. Porro Niniven non esse excisam ob primam in scelera recidivam, quae post actam, praedicante Jona, poenitentiam mox subsecuta est, fuse probat Ribera cap. II, num. 5 et sequent., quem sequitur Torniellus anno mundi 3321; sed ob aliam longe posteriorem praevaricationem. Nam propter illum priorem Ninivitarum sub Sardanapalo relapsum, Deus illico punivit eos, dum permisit eos ab Arbace Medo et Beloso Babylonio subjugari. Hi enim ceperunt Niniven, et Sardanapalum ad mortem sibi consciscendam compulerunt. Verum Ninive ab Arbace vastata postea refloruit, pluresque habuit reges potentissimos, nimirum Phul, Teglatphalasar, Salmanasar, Sennacherib et Asarhaddon, qui Israelitas vexarunt et oppresserunt, ut patet ex lib. IV Regum, ac sub iis ad pristina scelera et tyrannidem rediit. Quocirca Dei vindictam et excidium ei, totique Assyriae (hujus enim metropolis erat Ninive) rursum comminatur hic Nahum; qui quasi novus Jonas novum proclamans supplicium, hasce minas ei intentavit post abductas decem tribus in Assyriam, quod contigit anno 6 Ezechiae. Unde liquet eum prophetasse post annum sextum Ezechiae; sed ante annum ejus decimum quartum, quo Sennacherib rex Assyriorum invasit Judaeam, et Jerusalem obsedit: nam hunc ejus adventum, et Jerusalem ac Ezechiae ab eo liberationem praedicit hic Nahum. Ita S. Hieronymus hic in Proooemio, Theodoretus, Theophylactus, Remigius, Haymo, Albertus, Hugo, Ribera, a Castro et alii passim.

Audi S. Hieronymum: «Post Jonam, inquit, Michaeas ponitur, et post Michaeam Nahum, qui interpretatur consolator; jam enim decem tribus ab Assyriis deductae fuerant in captivitatem sub Ezechia rege Juda, sub quo etiam nunc in consolationem populi transmigrati adversus Niniven visio cernitur. Nec erat parva consolatio, tam his (Israelitis, sive decem tribubus) qui jam Assyriis serviebant, quam reliquis qui sub Ezechia de tribu Juda et Benjamin ab iisdem hostibus obsidebantur, ut audirent Assyrios quoque a Chaldaeis esse capiendos.» Hinc rursum sequitur, ab initio prophetiae Jonae usque ad Nahum fluxisse annos circiter 90. Perperam ergo Hebraei in Seder Olam, et ex iis Vatablus, Arias et Genebrardus in Chronol., numerant tantum 40, quia putant Nahum, Joelem et Habacuc prophetasse sub Manasse filio Ezechiae, sed ejus, utpote improbi, nomen tacuisse. Nam Jonas, ut ostendi in ejus Prooemio, coepit prophetare tempore Jeroboam et Sardanapali, sub initium regni Oziae regis Juda: quare cum Ozias regnarit 52 annis, deinde Joathan filius ejus annis 16, post Joathan Achaz annis 16, post Achaz successerit Ezechias, cujus anno sexto, vel paulo post prophetavit Nahum; si colligas hos omnes annos, conficies 90, quos dixi. Torniellus, anno mundi 3321, censet Nahum coepisse prophetare uno anno antequam Sennacherib obsideret Jerusalem, puta anno 13 Ezechiae: nam anno ejus 14, Sennacherib obsedit Jerusalem. Quod si verum est, sequitur inter Nahum et initium Jonae fluxisse annos 97.

Porro prophetia haec Nahum impleta est, ac Ninive cum regno Assyriorum eversa, sub annum 5 post excidium Jerusalem factum a Chaldaeis, ut ostendam cap. II, initio. Quare ab hac Nahum prophetia, usque ad ejus complementum, puta usque ad excidium Ninives, fluxerunt anni circiter 138. Coepit enim Nahum sub annum sextum Ezechiae, qui deinde adhuc 23 (nam universim regnavit annis 29) annis regnavit: successit ei filius Manasses, qui regnavit annis 55. Huic successit Amon annis duobus: huic Josias annis 34;

huic Joakim annis 11; huic Sedecias annis 11; sub quo anno 11 excisa est Jerusalem a Chaldaeis, ac deinde post annos 5 ab eisdem eversa est Ninive. Adde hos annos, habebis 138, quos dixi. Ex dictis sequitur errare Clementem Alexandrinum, qui, lib. I Stromatum, censet Nahum prophetasse post Ezechielem, puta post annum 5 transmigrationis Joachin in Babylonem. Minus recte quoque Josephus, lib. IX Antiq. XI, scribit Nahum coepisse prophetare sub Joathan, qui fuit avus Ezechiae.

De Nahum ita scribit S. Epiphanius in Vita ejus: «Nahum natus erat ab Elkesi trans Jordanem fluvium, versus Begabar, de tribu Simeon. Hic est propheta ille, qui post Jonam ostentum ac prodigium dedit super Ninive, quod ab aquis dulcibus, igneque terreno olim vastaretur. Id quod tandem contigit, quippe eam terrae motu undique ambiente, mox etiam aqua de solitudine superveniens, superiores omnes urbis locos occupavit. Exspiravit vero Nahum animam in pace, et in Begabar, sedibus ille suis placidis in morte quiescit.» Verum de hoc ostento, quod scilicet Ninive aquis dulcibus igne et terrae motu everteretur, nihil expresse apud Nahum, vel apud Josephum legimus. Eadem tamen habet Dorotheus in Vita Nahum, qui et modum addit: «Nam stagnum, inquit, quo civitas illa (Ninive) circumdata erat, facto terrae motu, submersit eam, ac perdidit; et ignis e solitudine ortus superiorem illius partem consumpsit.» Et aliquid tale insinuat Nahum cap. 1, 4, et cap. II, 13, et cap. II, 15, uti ibi dicam. Ibidem Dorotheus asserit Nahum de resurrectione prophetasse cap. 1, 15.

Tropologice et anagogice S. Hieronymus: «Sciendum est, inquit, (quoniam Ninive de Hebraeo speciosam sonat; speciosus autem hic mundus dicitur. Unde et apud Graecos κόσμος ab ornatu nomen accepit) quidquid nunc adversus Niniven dicitur, de mundo figuraliter praedicari. Quam ob causam assumptio, quam Septuaginta interpretantur λέμμα, et Aquila ἕρμα, apud Hebraeos משא massa ponitur, id est grave onus, eo quod eam adversus quam videtur premat, nec sinat elevare cervicem.» Et mox: «De consummatione itaque mundi, secundum anagogen, o Paula et Eustochium, in consolationem Sanctorum prophetia texitur, ut quaecumque in mundo vident, quasi praetereuntia et caduca contemnant, et praeparent se ad judicii diem, ubi ultor adversus veros Assyrios futurus Dominus est.» Idem, epistola ad Paulinum: «Nahum, inquit, consolator orbis increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem.» Nahum enim vel hebraice Nachum, deducitur a radice נחם nacham, id est consolatus est. Nahum ergo idem est quod Noe, id est consolator, per apo-

copen. De Noe enim dicitur Genes. v, 29: «Vocavitque nomen ejus Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum, in terra cui maledixit Dominus.» Vide ibi dicta. Rursum, quia nacham in piel, significat paenitere; hinc Nahum verti quoque potest paenitens. Unde Pagninus in Nominibus Hebr.: «Nahum, inquit, idem est quod consolator, aut paenitens, aut consolationem vel paenitentiam adeptus; aut consolatio vel paenitentia.» Sicut enim Nahum pios Israelitas spe opis divinae consolatur; ita impios Ninivitas terrore minarum percellit, adigitque ad poenitentiam. Idem faciat concionator.