Cornelius a Lapide

Nahum I


Index


Synopsis Capitis

Duplicem Propheta huic capiti totique prophetiae praefigit titulum. Prior est, Onus Ninive; quia Ninivitis post Jonae praedicationem, et paenitentiam, in pristina scelera relapsis, comminatur excidium, a vers. 1 usque ad vers. 7. Posterior, Liber visionis; quia a vers. 7 usque ad finem capitis consolatur Israelitas, Assyriorum et Sennacherib hostis sui strage et internecione.


Textus Vulgatae: Nahum 1:1-15

1. Onus Ninive: Liber visionis Nahum Elcesaei. 2. Deus aemulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. 3. Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viae ejus, et nebulae pulvis pedum ejus. 4. Increpans mare, et exsiccans illud; et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit. 5. Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. 6. Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? indignatio ejus effusa est ut ignis: et petrae dissolutae sunt ab eo. 7. Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis: et sciens sperantes in se. 8. Et in diluvio praetereunte, consummationem faciet loci ejus: et inimicos ejus persequentur tenebrae. 9. Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio. 10. Quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena. 11. Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans praevaricationem. 12. Haec dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures; sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra. 13. Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. 14. Et praecipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile, ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es. 15. Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem: celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.


Versus 1

Vers. 1. 1. Onus Ninive. — «Onus,» id est prophetia onerosa et calamitosa, quae quasi grave onus et jugum imponitur collo Ninives, quasi vaccae lascivientis, ut illam ducat ad lanienam, Deo mactet et victimet. Unde Chaldaeus vertit, onus calicis maledictionis. Vide quae de voce onus dixi Isaiae cap. XIII, 1. Pro onus Septuaginta vertunt, λήμμα, id est assumptio, puta onus quod assumitur; quod aliter et varie explicat Theophylactus. Primo, ad litteram, q. d. Assumpta, elevata, et «arrepta mens mea a spiritu, praevidit quae Ninivae essent obventura.» Secundo, «videtur lemma appellare

rationem ac stuporem appellatum esse raptum. Et S. Hieronymus Praefat. in Isaiam: «Neque vero, ait, ut Montanus cum insanis feminis (Prisca et Maximilla, prophetissis ejus) somnia Prophetae in exstasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur; et cum alios erudirent, ipsi ignorarent quid dicerent, de quibus Apostolus dicit: Nescientes quid loquantur; sed juxta Salomonem (sapiens intelligit quae profert de ore suo, et in labiis suis portabit scientiam) etiam ipsi sciebant quid dicerent. Si enim sapientes erant Prophetae, quod negare non possumus, quomodo, instar brutorum animalium, quid dicerent ignorabant?» Et S. Chrysostomus, hom. 29 in I ad Corinth.: «Hoc vatis, ait, proprium est mente commoveri, et necessario compelli, et trahi tanquam furiis percitum: Propheta autem non ejusmodi est, sed sobria mente, et modesta, et firma, quae loquitur omnia novit, ut decet.»

Visio ergo Prophetarum non fuit exstasis arreptitia, sed intelligentia mentalis, qua videbant, id est intelligebant, ea quae sibi a Deo ostedebantur et revelabantur, uti dixi Isaiae cap. 1, 1.

Porro prophetiam suam Nahum vocat tum onus, tum visionem, quia illa fuit onerosa Ninivitis, eademque fuit visio consolatoria Israelitis; eos enim consolatur ex Ninives et Sennacherib strage.

Elcesaei, — oriundi ex Elcese viculo Galilaeae, de quo S. Hieronymus in Prooemio: «Quidam, ait, putant Helkesaeum patrem esse Nahum, et secundum hebraeam traditionem etiam ipsum prophetam fuisse, cum Helkesai usque hodie in Galilaea viculus sit, parvus quidem, et vix ruinis veterum aedificiorum indicans vestigia; sed tamen notus Judaeis, et mihi quoque a circumducente monstratus.» Ita quoque Epiphanius in Vita Nahum, Chaldaeus, Theophylactus, Remigius, Lyranus, Hugo, Ribera, a Castro et alii passim. Quare minus recte nonnulli cum Vatablo censent Nahum a familia cognominatum esse Elcesaeum.

Porro symbolice Elcesaeus hebraice idem est quod serotinus, tardus (unde ab eadem radice derivatum nomen לקש lekes, vel מלקוש malcos significat pluviam serotinam); quare apposite denotat serotinam et tardam Dei vindictam exercendam in Niniven, quam post Jonam Nahum, quasi serotinus, ei denuntiat. Deus enim tardus est ad puniendum, sed tarditatem supplicii gravitate compensat, juxta illud veterum: «Dii laneos habent pedes, sed ferreas manus.» Quocirca Arias censet Jonae oraculum fuisse quasi pluviam temporaneam, quae segetes germinare facit: Nahum vero prophetiam esse quasi plu-

viam serotinam quae messem maturat; imminentem enim cladem et demessionem gentis et regni Ninivitis denuntiat. 2. Deus aemulator, et ulciscens Dominus. — Hebraice: Deus (vel fortis, hic enim est אל el) zelotes, et ultor est Jehova; Syrus: Deus zelator et ultor. q. d. Jehova est Deus zelotes, qui ingenti zelo tuetur fideles suos, aeque ac justitiam et pietatem; ideoque infideles et tyrannos, qui fideles et insontes vexant et opprimunt, acriter punit et ulciscitur. Zelus enim ipsius non fert fidem et justitiam ab impiis calcari, aut eorum injurias manere inultas et impunitas. Quocirca ipse, ut zelotes, gravi vindicta vos, o Assyrii et Ninivitae, plectet, eo quod populum ipsi fidelem, puta Israelitas, saepius invaseritis et vastaveritis. Itaque zelus duos, eosque contrarios actus complectitur. Prior, est ingens amor et cura tuendi rem amatam, puta populum suum; posterior, ingens ira et cupido puniendi eos, qui populum a se amatum laedere et affligere ausi sunt. Unde pro Deus zelotes, Tigurina vertit, Deus inique ferens injurias; Chaldaeus, Deus judex. Judicis enim est tueri justos et justitiam, ac punire injustos, eorumque injurias. Zelotes ergo idem est quod vehemens ardensque amator suorum, et ultor hostium.


Versus 2

Unde to ulciscens tertio hic repetit Propheta, ut significet Deum acerrimum esse ultorem, et acerrime puniturum Ninivitas, eo quod post monitionem Jonae relapsi sint in pristina scelera, ac tertio, id est saepius, invaserint et expilarint populum Dei. Vide hic et mirare zelum et zelotypiam, ut ita dicam, Dei nostri in suos fideles et filios, quos cum flagellavit, illico in flagella ipsa indignationem suam convertit; ideoque in hostes ejus acer vindex insurgit, illisque vehementer irascitur; perinde ac pater flagellans filium peccantem, percussi filii dolorem multo magis commiseratione sentit, quam filius ipse vapulando sentiat; unde mox furorem suum in virgam ipsam convertens, ipsam confringit, in frusta concidit et abjicit, moxque totus lacrymis perfusus, corruens in collum plangentis filii, inter dulces amplexus, moerori ac dolori laetis gratissimisque pollicitationibus medetur. Ita facit hic Deus Israeli: quare blandiens illi, vers. 12, ait: «Afflixi te, et non affligam te ultra.» Denique Deus est zelotes, quia solus ab Ecclesia, et ab anima sancta amari vult, nec in amore ullum patitur rivalem.

Habens furorem. — Hebraice בעל חמה baal chema, id est vir irae, vel dominus furoris, id est habens furorem; baal enim, id est dominus rei alicujus vocatur is, qui illam habet et possidet. Sic maritus vocatur baal, id est dominus uxoris, hoc est habens vel possidens uxorem, q. d. Putatis, o Ninivitae, Deum carere ira, quia tamdiu scelera vestra dissimulavit, et impunita reliquit? Fallimini: nam in se habet colligitque ingentem furorem, quem totum suo tempore, instar torrentis ignei, in vos effundet. Apis, dum mel fundit, aculeum retrahit et occultat; at si quis hoc mel rapere conetur, mox in eum aculeum distringit; ita et Deus suis fundit mella donorum, impiis vero reservat aculeum suppliciorum. Id patet in beatis et damnatis. Quanta enim est felicitas et gloria beatorum, tanta est infelicitas et miseria damnatorum; hi enim bibunt fel amarissimum irae, aeque ac illi mel dulcissimum gratiae et amoris Dei.

Mystice, Deus dicitur dominus irae et furoris, quia illi dominatur; homines irati et furibundi, impotes sui, reguntur ab ira et furore: at Deus ab illis non regitur, sed ea ad nutum regit, ponit, exserit, moderatur, perinde ut pastor regit ovem.

Irascens ipse inimicis suis. — Hebraice נוטר noter, id est custodiens, scilicet memoriam offensarum, earumque vindictam, et ulciscendi cupidinem. Unde Pagninus vertit: Iram reservans inimicis suis; Tigurina: Injuriarum memor adversus hostes suos; Septuaginta: Tollens ipse inimicos suos, idque in ira vehementi, ut ait Chaldaeus. Deus ergo in mente sua colligit, et quasi in thesauro recondit iram, ut eam suo tempore in impios totam effundat, ait Mariana.

3. Dominus Patiens. — Hebraice, Jehova longis, id est latis, naribus, id est tardus ad iram, ut vertit Vatablus, et longanimis, ut vertunt Septuaginta. Unde Chaldaeus vertit: Dominus longe propellit iram; Arabicus: Dominus prolongans, tolerans, patiens. Qui enim longas, id est magnas et latas, habent nares, fumos irae et bilis facile efflant et exspirant, ideoque sunt longanimes; qui vero arctas habent, difficilius illos efflant, ideoque sunt cholerici, uti dixi Exod. cap. XXXII, 28, q. d. Deus, licet habeat iram et furorem, tamen longanimiter sustinet vos et vestra scelera, o Ninivitae, quia exspectat ut resipiscatis. Ita Athenodorus philosophus Caesari Augusto valedicens, hoc ei velut aureum et divinum dedit documentum: «Iratus nihil dicas, vel facias, priusquam 24 Graecorum litteras percurreris.» Ita Suetonius in Augusto.


Versus 3

Et magnus fortitudine. — Vatablus, pollens viribus; Arabicus, fortitudo ejus maxima; alii, magnus virtute, vel potentia, q. d. Deus non ducitur ira et animi impotentia, sed iram potest co-

hibere apud se quamdiu vult; et tamen punit suo tempore. «Deus, ait S. Hieronymus, magnanimitats suae fortitudine iniquitates eorum (Ninivitarum) sustinuit, provocans eos ad paenitentiam.» Deus enim ita excelso fortique est animo, ut neque offensionibus irritetur, nec repulsis frangatur; nec quantavis scelerum multitudine, vel magnitudine vincatur, ut furibundus prosiliat ad vindictam, sed novit potestque iram suam sustinere, ut, si resipiscant homines, misereatur et parcat; si obstinati sint, exspectet tempus opportunum quo eos plectat, totumque furorem tanto tempore collectum uno impetu in eos effundat. Quanta enim fuit Dei patientia in exspectando, tanta erit ejus potentia et furor in vindicando, juxta illud S. Pauli ad Romanos, II, 4: «An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?» id est adducere conatur: «secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei.» Quae verba explicans S. Augustinus lib. I Contra adversarios legis et Prophetarum: «Ille, inquit, auget longanimitatem, et tu auges iniquitatem. Erit illius thesaurus in sempiterna misericordia, sed in eos qui non contempserunt misericordiam: tuus autem thesaurus in ira invenietur, et quod ponis quotidie per modicum, ingentem postea massam inventurus es. Tu minutim imponis, sed postea cumulum invenies. Noli attendere minuta peccata tua quotidiana; de minutissimis enim guttis flumina implentur.» Unde et subdit Nahum:

Et mundans non faciet innocentem, q. d. Nullo modo Deus vos, o Ninivitae, mundos et innocentes, tacendo, patiendo et dissimulando declarabit; sed potius nocentissimos esse suo tempore puniendo ostendet. Hinc Chaldaeus vertit: Dimittet paenitentibus, non paenitentibus vero non dimittet; Tigurina: Pollens viribus, at neutiquam impunita scelera dimittens; Vatablus: Absolvendo non absolvet: absolvere enim est non punire, ac reipsa declarare reum esse purum et innocentem, q. d. Etiamsi Deus non statim puniat improbos, non tamen idcirco absolvit; sed tandem de illis poenas sumet. Unde Syrus vertit: Et justificando non justificat; Arabicus Antiochenus: Et mundans non mundat; Arabicus Alexandrinus: Et mundus sine mundatione. Alludit Nahum ad Moysen, qui eadem epitheta dat Deo, Exod. xxxv, 28, et Num. xiv, 18. Vide ibi dicta. Theophylactus duas alias hujus loci versiones affert. Prior est: Sine noxa existens non est citra noxam, q. d. Deus, cum sit sine noxa et labe, punit tamen noxios, eisque noxam meritam infert. Posterior: Innoxium sine noxa non dimittit, q. d. In communi clade, et Ninives excidio, perdet innoxios cum noxiis, quia communem omnibus perniciem afferet.

Mystice S. Hieronymus, haec omnia in bonam partem accipiens: «Deus patiens est, inquit, qui sustentat omnes ruentes, et erigit elisos: qui sanat tribulatos corde, et alligat contritiones eorum. Et magna virtus ejus: solvens inimicitias in carne, et nocentem non faciens innocentem; cum etiam qui nimium sibi applaudet, argutus fuerit, quod non merito proprio, sed Dei misericordia sit salvatus. Licet enim dicat: Ecce ego tot annos servio tibi, et nunquam praeceptum tuum praeterivi; tamen quoniam bonus est Dominus omnibus, et misericordia illius super omnia opera ejus; et omnes peccaverunt, et indigent gloria Dei, justificatus ab eo gratis audiet: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Atque

Moraliter: Nota patientiam esse veram potentiam. Deus enim ideo est magnus fortitudine, quia est patiens. Vere Poeta: Fortior est qui se, quam qui fortissima vincit Moenia. Et alius: Latius regnes avidum domando Spiritum, quam si Libyam remotis Gadibus jungas, et uterque Poenus Serviat uni. Quin et Sapiens, Proverb. xvi, 32: «Melior, ait, est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.» Et Psaltes, Psalm. vii, 12: «Deus judex justus, fortis et patiens.» Et Ecclesiastes, cap. VII, 9: «Melior est patiens arrogante.» Rationem dat Sapiens Proverb. XIV, 29, dicens: «Qui patiens est, multa gubernatur prudentia:» prudentia enim est magistra et mater fortitudinis. Quin et Cicero: «Animum, inquit, vincere, iracundiam cohibere, etc., haec qui faciat, non ego eum summis viris comparo, sed simillimum Deo judico.»

Dominus in tempestate et turbine viae ejus, — q. d. Viae Domini sunt in tempestate et turbine. Est hebraismus: Hebraei enim per pleonasmum exprimunt relativum cum suo antecedente, puta Dominus et ejus, cum Latini alterutrum omittant. Unde Tigurina, Vatablus et Pagninus vertunt: Domini via per turbinem et procellam est; quod explicans Vatablus: «Quando, inquit, Dominus statuit affligere aliquem, affligit vehementer et cito;» tempestas enim vehementiam habet, turbo celeritatem, quae in instanti secum omnia convolvit et rapit. Nota hic poeticam catachresin, qua graphice Dei robur, pugna et vindicta describitur, quasi venientis, et in Assyrios hostes suos irruentis cum magno impetu et fragore. Similis est Psalm. XVII, 10 et seq. Unde Propheta eamdem mox comparat exercitui magno, qui properans pulverem pedibus excitat, eoque aerem obscurat, juxta illud Virgilii, Aeneid. IX: Hic subitam nigro glomerari pulvere nubem Prospiciunt Teucri et tenebras insurgere campis; Primus ab adversa conclamat mole Caicus, Quis globus, o cives, caligine volvitur atra? Hostis adest.

Ait enim: «Et nebulae pulvis pedum ejus,» id est, ut Pagninus: Et tenebrae ut pulvis pedum ejus erunt. Haec ergo phrasis et parabola symbolice significat: primo, magnam potentiam, iram et furorem Dei in invadenda Ninive et Assyriis; secundo, Deum non raro in hostes suos immittere procellas, ventos et turbines, quibus eos proterit, uti anno 1572, in pugna navali Christianorum cum Turcis ad Naupactum — ventum adversum

Christianis subito convertit, fecitque adversum Turcis, et propitium Christianis: quae fuit causa illustris victoriae, quam ope B. Virginis tunc obtinuerunt Christiani. Idem fecit Theodosio imperatori pugnanti contra Eugenium tyrannum. Quod admirans Claudianus exclamat in Panegyr. Theodosii: O nimium dilecte Deo, cui fundit ab antris Aeolus armatas hiemes, etc., revolutaque tela Vertit in auctores, et turbine reppulit hastas.

Idem fecit Pharaoni et Aegyptiis in mari Rubro, uti dixi Exodi xiv, quo hic alludit Nahum. Tertio, haec phrasis significat innumeras copias Medorum et Chaldaeorum, per quas Deus magno impetu invasit et vastavit Niniven; hae enim copiae vere pulverem ingentem pedibus suis, equis et curribus excitarunt. Unde Chaldaeus vertit: Dominus in turbine et spiritu ducem se praebet, ac nubem caliginis subjecit coram se. Hinc de equitatu Nabuchodonosor ait Ezechiel, cap. xxvi, 10: «Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum.» Quarto, vox nebulae, inquit Arias, symbolice significat Deum hostes suos ita circumvallare et percellere, omnesque evadendi exitus praecludere, ut ipsi velut densa nebularum et tenebrarum caligine praeoccupati, nequaquam sibi cavere, aut salutem fuga quaerere, nedum obsistere ac repugnare valeant. Nam Deus velut rerum omnium dominus, ad manum habet montes, ventos, mare, flumina, grandines, fulmina plurima et potentissima, quae quasi milites Dei ad ejus nutum excubant, et in hostes insiliunt, juxta illud Psalm. CXLVIII, 8: «Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus.» Hinc vocatur Deus sabaoth, id est exercituum, tam angelicorum, quam hominum et creaturarum omnium.

Allegorice, haec veriora erunt in die judicii, quando, ut ait Sapiens, cap. v, 18: «Armabit creaturam ad ultionem inimicorum, etc., et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Ibunt directe emissiones fulgurum, et tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Et a petrosa (πετροβόλου, id est petras jaciente) ira plenae mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Contra illos stabit spiritus virtutis, et tanquam turbo venti dividet illos.» Quam sapiunt qui haec meditando praevidentes, peccata cavent, sancteque vivunt, ut fugere valeant a ventura hac Dei ira!

Scripsit Julianus archiepiscopus Toletanus commentarium moralem et elegantem in Nahum, qui exstat tom. II Biblioth. SS. Patrum, ubi hunc locum tropologice sic explicat: «Quatuor, inquit, sunt animae tempestates, et quatuor turbines ipsius. Prima est vitiorum, secunda negotiorum, tertia tentationum, quarta utilium affectionum. Prima ergo est irae, secunda miseriae, tertia justitiae, quarta gratiae. Prima virtutum grandinat florem, secunda conscientiae pessumdat honorem, tertia contemplationis suavissimum fugat odorem, quarta ad coelestium provehit ardenter amorem. Prima est a diabolo, secunda a mundo, tertia a miseriae debito, quarta a Deo. Prima religionis annihilat sanctitatem, secunda conscientiae turbat serenitatem, tertia divinissimi odoris fugat suavitatem, quarta ad angelicam sublimat puritatem. Prima ergo est divinae indignationis, secunda dispensationis, tertia probationis, quarta dilectionis.» Deinde singulis remedia vel usum ita subjicit: «Viae primae sunt, pura confessio et virilis poenitentia; secundae, mundi contemptus et vita solitaria; tertiae, devota compunctio et mentis innocentia; quartae, purificati silentium animi et sponsi laetitia. Sed quia in tempestate, non in tempestatibus Domini vias esse Propheta asserit, de quarta, ut datur intelligi, specialiter loquitur, de qua lib. III Reg. xix, 11. Ait enim: Elias stabat in ostio speluncae, et ecce spiritus Domini transiens, subvertens montes et conterens petras; non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio; non in commotione Dominus, et post commotionem ignis; non in igne Dominus, et post ignem sibilus aurae tenuis; ibi Dominus. Per spiritum transeuntem designatur animi tempestas, amara scilicet, sed utilis peccatorum contritio. Per commotionem, devota mentis compunctio. Per ignem, fervens et ordinata dilectio. Per silentium, beatae contemplationis secretissima infusio.» Pari modo inferius quatuor turbines animae recenset: primus est, subita justorum oppressio, quam sequitur tempestas, primo vitiorum, secundo suppliciorum; secundus est, sollicitudinum et negotiorum incursio, cui succedit diluvium

criminum; tertius est, tentationum invasio, quam sequitur tranquillitas conscientiae et gratia donorum; quartus est, repentina et vehemens ex diversis causis animi commotio, quam sequitur tempestas justorum affectuum, cui succedit ordinatae dilectionis amoenitas, et contemplationis divinae jucunda serenitas. Hucusque Julianus.

Et nebulae pulvis pedum ejus, — q. d. Suis militum copiis incedendo Deus nubem pulveris concitat, uti jam dixi. Tropologice, Julianus archiepiscopus Toletanus loco jam citato: «Pedes, inquit, Domini (puta apostoli et homines sancti) pulvis sunt, per humilitatem conscientiae; nebulae, per obscuritatem eloquentiae. Pulvis sunt, humilia de se sentiendo; nebulae, arcana coelestia velamine litterae tegendo; humiles vita, obscuri doctrina. Pulvis sunt, ut placeant; nebulae, ne margaritas porcis praebeant. Unde in psalmo legitur: Posuit tenebras latibulum suum, quia sub litterae Prophetarum velamine opertus diu latuit. De his pedibus ait Isaias: Quam pulchri super montes pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Et alibi: Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ejus. Isti ergo pedes Domini fuerunt, qui eum praedicando per universum mundum detulerunt, Petrus Romae per Italiam, Andreas per Achaiam, Joannes per Asiam, etc., Paulus per totum orbem; sed quia officium praedicationis vix potest diu exhiberi sine naevo, ideo pulvis inesse dicitur pedibus, quia fermentum gloriae pauxillum adhaeret moribus. At quoniam compunctionis mox fervente fugatur lumine, pulvis evanescit in morem nebulae.»

4. Increpans mare, et exsiccans illud. — Ex Hebraeo primo, in praeterito vertit Pagninus: Qui increpavit mare, et exsiccavit illud; puta mare Rubrum, ut transirent Hebraei, Exod. xiv; secundo, plenius Tigurina vertit: Qui statim ut increpitat mare, arefacit ipsum, omnesque fluvios exsiccat. Verba enim increpat et exsiccat sunt modi potentialis, sumunturque δυνατικῶς, uti crebro sumuntur futura apud Hebraeos. Significant enim omnipotentiam Dei, qua solo verbo potest sistere maria, et siccare flumina quantumvis vastissima, uti siccavit Jordanem, transeunte Josue et Hebraeis. Increpans ergo, vel, ut Septuaginta, comminans, idem est, quod more increpantis et comminantis imperans mari, illudque dividens, vel exsiccans, prout ei libuerit. Alludit ad divisionem maris Rubri, de qua Psalm. cv, 9: «Increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est: et deduxit eos (Hebraeos) in abyssis sicut in deserto.» Sic Christus «exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Obmutesce;» quo dicto sedavit fluctus, mareque effecit tranquillum, Marci IV, 39. Ita Albertus, Hugo, Arias, Ribera et alii. Simili schemate Isaias xl, 12, Dei potentiam et magnificentiam graphice describit: «Quis, inquit, mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera, etc.? Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt. Ecce insulae quasi pulvis exiguus. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt quasi locustae.»

Tropologice, «Mare, ait Theophylactus, est amaritudo hujus vitae, quam insipientes nos ceu flumina appetimus. Hanc Dominus exsiccavit, ac quod in ea potioni accommodum videbatur, obliteravit; instituens nos quod in mundo afflictionem nos ferre oporteat. Si enim jugum ejus tulerimus, inveniemus requiem animabus nostris. Praeterea si quisquam in tentationibus fuerit, in mari est, et in fluminibus. Ad eum ergo tentato confugiendum est, qui interminatur mari, amnesque exsiccat.»


Versus 4

Infirmatus est Basan et Carmelus, — q. d. Fertilissimi montes et regiones, quales sunt Basan, Carmelus et Libanus, fient steriles, flaccescent et quasi emorientur, quando Deus volet; ipse enim est creator et conservator, et summus omnium dominus; uti de facto contigit tempore Eliae, quando per triennium inhibita fuit pluvia, ideoque ex defectu aquae omnes montes et campi exaruerunt. Unde liquet quantum Dei donum sit pluvia; experiuntur et sentiunt idipsum agricolae.

Symbolice Basan, Carmelus et Libanus notant fertilitatem et opes Ninives; mare et flumina copiam civium et incolarum, quae omnia Deus in ejus excidio arefecit et sustulit. Alludit ad Tigrin fluvium, cui adjacet Ninive; hic enim urbem ab hoste tutari nequivit, sed potius cum ea, quasi infirmatus, et desolatus est. Addit Theophylactus: Aiunt, inquit, Basanitim regionem fertilissimam aeque ac Carmelum, a gentibus habitatam fuisse pugnacibus et morosis; attamen eas Deus evertit, ac Israelem eo introduxit; quocirca non est fidei absonum, Deum etiam Niniven subversurum.

Sic et Cyrillus. Rursum vide hic eminens Dei in omnia imperium. Vere Poeta: Poli, soli, sali, omnium Regnator aeviternus. Et Virgilius, lib. I Aeneid.: O qui res hominum Deumque Aeternis regis imperiis, et fulmine terres. Idem Deum vocat «Coeloque Ereboque potentem,» et: Nimborumque simul tempestatumque potentem. Et lib. IV Aeneid.: ....Deorum, inquit, Regnator, coelum et terras qui numine torquet.

Allegorice: «Diminuta est Basanitis et Carmelus, quando Judaei ob crucifixum abs se gloriae Dominum, traditi sunt Romanis. Deinde per Basanitim, in moribus et operibus versans respublica; per Carmelum vero dogmatum altitudo indicatur; quae cum multa essent, diminuta sunt in concisum et consummatum sermonem Evangelii summatim collecta. Libanus quoque, id est Graecorum sapientia, infatuata est. Concussi sunt autem et in cruce montes, ac natura nostra terrea antehac existens, sublimata est, ad superna iter faciens, ac profectionem ad coelos instituens; omnes juxta in ipsa commorantes terrenae cogitationes, divinae adeoque coelestes factae sunt. In cruce quoque revera petrae sensibus objectae, scissae sunt; item petrae, id est dura et saxea hominum corda, verbo Evangelii accepto, contrita sunt. Rursum in diluvio, id est in baptismo quo Christus baptizatus est, obruit hostes suos, id est daemones.» Hucusque Theophylactus.

5. Montes commoti sunt, — q. d. Montes loco movebuntur, et terra contremiscet, quoties et quandocumque Deus id volet: omnia enim haec verba sunt modi potentialis, ac demonstrant Dei summum robur et potentiam, quod proinde merito Ninivitae, omnesque impii formidare debeant. Unde Tigurina vertit: Montes ab eo contremiscunt, et colles sese resolvunt (vel colliquescunt. Alludit ad liquefactionem nivis, quae montes tegit, et ita postea liquescit, ut videantur quasi dissolvi et colliquescere montes, inquit Vatablus): terra se proripit ex ejus conspectu, et totus orbis una cum degentibus in eo. Pro proripit Vatablus vertit, flagrat, id est ignem concipit, exuritur, censetque hoc accidisse in Sodoma, q. d. Deus solo verbo est auctor incendiorum, quae aliquando apparent in montibus, v. g. Aetna, Vesuvio, Hecla, etc. Vel immittit tantum aestum, ut colles et terra ardere videantur, uti accidit in incendio Phaetontis. Unde Chaldaeus vertit: Montes commoti sunt a conspectu ejus, et disrupti sunt, ac vastata (Septuaginta, contracta est; Aquila, ἔφριξε, id est horruit) est terra ab ejus praesentia, nec non orbis, et omnes qui habitant in eo, quando se patefecit cum misericordia, ut daret legem populo suo; sic commotus est mundus a conspectu ejus. Videtur enim alludere ad terrae motum Sinai montis, cum in eo Mosi et Hebraeis data est lex, Exod. xix, 18. Ex dictis recte infert Nahum:

6. Ante faciem indignationis ejus quis stabit? — q. d. Cum tanta sit potentia, aeque ac ira Dei, quis vestrum, o Ninivitae, vel caeterorum hominum coram illo subsistere, nedum ei obsistere poterit?


Versus 5

Indignatio ejus effusa est ut ignis: et petrae dissolutae sunt ab eo. — Septuaginta: Furor ejus consumit principatus, et petrae contritae sunt ab eo; Aquila, furor ejus, συνεχωνεύθη, id est conflatus est; Symmachus et Theodotion, ἔσταξε, id est stillavit, q. d. Sicut ignis ardentissimus dissolvit et liquat petras, ferrum, aes, omniaque quantumvis durissima; ita ira et vindicta Dei, hostes licet potentissimos, omniaque licet firmissima dissolvit, frangit, conterit, uti vos, o Ninivitae, brevi experiemini. Nam «effusa est,» id est jamjam certo effundetur in vos hic ignis furoris et vindictae Dei. Alludit ad fornaces conflatorias et metallicas, in quibus conflatur aes, ferrum, plumbum, etc., quae igne ardentissimo liquata ita ignescunt, ut, cum pertusa fornace in fossam vicinam defluunt, videantur esse torrens et fluvius igneus, quae petras et saxa quaelibet obvia in momento incendit et absumit, uti oculis meis vidi in Ardenna. Sane videbar mihi in illis vivam incendiorum gehennae effigiem intueri. Adeo horrendus est hic ignis, talis est ira Dei. Quis ergo sapiens eam ruminans, non percellatur? Quis non caveat peccata, ne iis illam in se concitet, ne corpus et animam hisce incendiis ultro objiciat? Merito exclamas et proclamas omnibus impiis (sed, heu! pauci audiunt), o Isaia cap. xxxIII, 14: «Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?»


Versus 6

Secundo, Sanchez: «Ignis Dei indignantis, inquit, est fulgur et fulmina; haec enim sunt arma Dei, quae in inimicorum suorum caput ejaculatur. Habac. III, 11: «In luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae.» Psalm. XVII, 15: «Misit sagittas suas, et dissipavit eos,» hoc est, ut explicans subdit: «Fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.» Sic fulmine et grandine Deus sideravit Sisaram, Judic. v, 20: «De coelo dimicatum est contra eos: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.» Sic et Virgilius, Aeneid. I: Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, Praesentemque viris intentant omnia mortem. Et Aeneid. VIII: Namque improviso vibratus ab aethere fulgor, Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente.

in splendore fulgurantis hastae tuae.» Psalm. XVII, 15: «Misit sagittas suas, et dissipavit eos,» hoc est, ut explicans subdit: «Fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.» Sic fulmine et grandine Deus sideravit Sisaram, Judic. v, 20: «De coelo dimicatum est contra eos: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.» Sic et Virgilius, Aeneid. I: Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, Praesentemque viris intentant omnia mortem. Et Aeneid. VIII: Namque improviso vibratus ab aethere fulgor, Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente.

7. Bonus Dominus. — Solent Prophetae, quasi concionatores industrii et eximii, post minas consolari, et laeta tristibus subjungere, ne peccatores desperent; sed poenitentes spem veniae et salutis concipiant. Ita hic Nahum, postquam graphice depinxit iram et furorem Dei in infideles, injustos et impios Ninivitas, hic vicissim Dei clementiam et bonitatem in fideles et pios Israelitas et Judaeos demonstrat, indeque apposite vocatur Nahum, id est consolator. Consolatur enim hic Ezechiam et Judaeos obsessos a Sennacherib rege Assyriorum, praedicens ejus stragem, et Hierosolymae liberationem, ac Ninives hostilis excidium: qua re pariter consolatur Israelitas, sive decem tribus, paulo ante a Salmanasare, cui successit Sennacherib, vastatos, et in Assyriam abductos. Consolatio enim est afflictis videre quod Deus ipsorum injurias ulciscatur, et de persecutoribus ac vastatoribus poenas sumat, eosque pariter lege talionis persequatur et vastet. Ostendi enim in Prooemio, Nahum prophetasse inter annum sextum regni Ezechiae, quo vastata est Samaria, et decimum quartum, quo obsessa est Jerusalem a Sennacherib; quod fuit interstitium octo annorum. Ergo in hoc interstitio et paulo ante obsidionem Jerusalem, ejus eventum felicem, puta solutionem et liberationem, praedicit hic Nahum. Itaque ait: «Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis;» Septuaginta, χρηστός, id est utilis, suavis, beneficus, Dominus exspectantibus eum in die tribulationis; Chaldaeus: Bonus est Dominus Israeli, ut innitatur ei tempore angustiae; Pagninus: Bonus Dominus, fortitudo in die angustiae, q. d. Deus suis in tribulatione fortem, validam et efficacem afferre solet opem. Optime Tigurina et Vatablus: Benignus, mitis et clemens (haec enim omnia significat hebraeum טוב tob) est Dominus (servis suis fidelibus) praesidium temporibus difficillimis. Hebraice enim מעוז maoz significat fortitudinem, locum fortem, arcem, praesidium, munitionem. Unde Antichristi deus vocatur Maozim, q. d. Deus fortitudinum; vel Mars, ut vertit Pagninus, Daniel. cap. xi, 38. Mars ergo noster, arx nostra, asylum nostrum, idque invictum, in omni tribulatione est Deus.


Versus 7

Et sciens sperantes in se. — Septuaginta: Cognoscens timentes se. Scientia haec est practica et efficax, non speculativa et otiosa, q. d. Deus cognoscit, id est approbat, amat, protegit, propugnat eos, qui spem suam in eo collocant; uti mox proteget et propugnabit Ezechiam et Judaeos contra Sennacherib. Sic ait Deus Moysi: «Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me,» Exod. XXXIII, 12. Sic de electis et beandis ait Apostolus: «Cognovit Dominus qui sunt ejus,» II Timoth. II, 19. De reprobis vero et aeterna poena plectendis ait Christus: «Nunquam novi vos: discedite a me qui operamini iniquitatem,» Matth. VII, 23.

8. Et in diluvio praetereunte, consummationem faciet loci ejus. — Primo, Rupertus et Lyranus per diluvium accipiunt castra numerosa Sennacherib, quae instar diluvii inundaverunt et oppleverunt Judaeam, uti docet Isaias, cap. VIII, 7, q. d. Exercitus Assyriorum erit quasi diluvium Judaeam obruens, sed praeteriens et cito transiens. Nam Deus «faciet consummationem loci ejus,» scilicet tribulationis et captivitatis, ait S. Hieronymus, hoc est, Deus faciet ut cito illa consummetur, finiatur et cesset, nec amplius illa ejusque locus reperiatur. Verum duriuscule consummatio loci attribuitur consummationi tribulationis; aliud enim est locus, aliud loci tribulatio.


Versus 8

Secundo, S. Hieronymus, Remigius et Hugo diluvium accipiunt passive, pro ipsa vastitate illata Samariae, et decem tribubus ab Assyriis, quae praeteriit, cum Deus consummavit locum ejus, exscindendo scilicet Niniven.

Tertio et genuine, diluvium hic vocatur exercitus Medorum et Babyloniorum, qui, instar diluvii, ingenti turba, celeritate et impetu invaserunt Assyrios, eorumque locum, puta regiam Niniven vastarunt. Haec enim fuit consummatio, et excidium urbis et regni Assyriorum, q. d. Deus vos, o Assyrii, funditus quasi quadam eluvione hostium perdet, obruetque vestram Niniven, Medorum et Chaldaeorum copiis et insultibus; ac cives illius tenebris, id est omni calamitate et clade, persequetur. Ita Theodoretus, Clarius, Arias, Vatablus et a Castro. Hunc esse sensum patet intuenti Hebraea; nam מקומרה mekoma significat locum ejus feminine, puta Ninives, utpote contra quam totum hoc oraculum dirigitur; est enim hoc onus Ninive, ut dixit in Prologo vers. 1.

Favet id quod narrat Diodorus Siculus lib. III Histor., nimirum ad excidium Ninives, confluxisse ex Babyloniis, Persis, Medis, Arabibus et Bactrianis super quadraginta hominum millia. Hoc enim fuit diluvium non aquarum, sed hominum et militum. Addit Arias hoc diluvio significari inundationem Tigris, qua obruta fuit Ninive; sicut ex adverso Babylon capta est a Cyro, divertendo Euphratem, qui Babylonem interluit, in alias fossas, et per siccum ejus alveum milites immittendo in urbem, uti ex Xenophonte et aliis ostendi, Daniel. v, 30, et Jerem. L, 38. Hanc enim

Tigris in Niniven exundationem significare videtur Propheta hoc loco, et cap. II, 6, dicens: «Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum;» et vers. 8: «Ninive quasi piscina aquarum, aquae ejus; ipsi vero fugerunt,» q. d. Deus nimbos coget in Tigrim, ut is exaestuet, et cataclysmo Niniven obruat. Ejusdem inundationis clarus est testis Diodorus Siculus lib. V Hist.: «Erat, inquit, responsum progenitoribus datum, nunquam Ninam (Niniven, haec enim a conditore dicta est Ninus et Nina) capi posse, nisi cum fluvius urbi hostis fieret. Quod nunquam futurum ratus (rex Ninives) spem ceperat obsidionis traducendae, et simul futura auxilia exspectabat. Cum duobus annis obsidio perseverasset per summum otium obsessorum, tertio continuis imbribus excrescens super modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros dejecit ad stadia viginti. Hic rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia ingentem exstruxit, seque cremandum una cum suis in ignem injecit. Hostes audita regis morte, urbem per eam, quae ab oraculo praedicta erat, muri partem ingressi, Arbacem regia stola indutum regem appellarunt.» Haec Diodorus, cui consentiunt S. Epiphanius et Dorotheus in Vita Nahum, qui Niniven aquarum eluvione perditam asseverant, ut dixi in Prooemio; quae omnia huic loco mire consentiunt, quo Deus Ninivae comminatur excidium per tempestatem, turbinem, nimbos et ventos, quibus exundans Tigris urbis muros dejecit. Tantum hoc interest, quod Diodorus id contigisse asserat sub Sardanapalo, ejusque hoste Arbace Medo, qui coaevi fuerunt Oziae regi Juda, ac multis annis praecesserunt prophetam Nahum; sed fieri potest ut in persona et tempore errarit Diodorus. Nam Justinus lib. I, Herodotus lib. I, Orosius lib. I, cap. xix, et alii in excidio Ninives sub Sardanapalo, nullius exundationis meminerunt. Sic enim videmus, in rebus priscis saepe facta ipsa apud auctores constare; personas et tempora certa non constare. Factum enim ipsis relictis monumentis et signis indicari potest, personae vero et tempora ob fluxam saeculorum et gentium naturam, ob minus attentam diligentiam, ob variam linguarum et sermonum, ac dominationis mutationem, inverti ac turbari facile possunt; ex divinis autem Scripturis temporum vera ratio petenda est, inquit Arias.

Denique diluvium hoc accipi posset cladis et stragis Assyriorum, puta militum occisorum; qua una nocte ab angelo in castris Sennacherib caesa sunt 185 millia; tunc enim Deus consummationem fecit loci ejus, id est loci castrorum Sennacherib, quando hunc locum replevit cadaveribus militum, qui illo in loco castrametabantur. Hunc enim locum juxta Jerusalem pro castris suis cepit et occupavit Ninive, id est Ninivitae et Assyrii, cum suo rege Sennacherib. De Sennacherib enim, uti coepit, ita pergit agere in sequentibus; quia tunc coepta est Ninivitarum et Assyriorum clades, quae postea plane consummata et completa est in excidio Ninives per Medos et Chaldaeos, de quo cap. II, 1.

Tropologice, disce hic quam celer sit regnorum, regum, opum, deliciarum, honorum, totiusque mundi fluxus, transitus, interitus. Ecce tibi Tigris, qui per naves merces omnes advehebat Niniven, intumescens illam ipsam obruit, et hosti invadendam tradidit. Ecce tibi inclyta illa Babylon, quam ditabat, roborabat et ornabat Euphrates, per illum ipsum in alias fossas derivatum a Cyro, capta et eversa est. Vere aeque ac pulchre S. Augustinus mystice explicans illud Psalm. CXXXVI: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus dum recordaremur tui Sion: «Flumina, ait, Babylonis, sunt omnia quae hic amantur et transeunt. Nescio quis amavit v. g. agriculturam, ipsam exercere, inde ditescere, imo occupare animum, inde percipere voluptatem; attendat exitum et videat, illud quod amavit non esse fundamentum Jerusalem, sed fluvium Babylonis,» etc. «Advocatum esse, inquit, res magna est, potentissima eloquentia in omnibus habere susceptos, pendentes ex lingua diserti patroni sui, et ex ejus ore sperantes, vel damna, vel lucra, vel mortem, vel vitam, vel perniciem, vel salutem. Nescis quo te miseris. Alius et iste fluvius mus, et flevimus cum recordaremur Sion.» Mens ergo nostra, ut sapiat, ut firma felixque consistat, super flumina haec se erigat, et in stabili aeternitate, in Sione, inquam, coelesti se ipsa defigat.

Secundo, S. Bernardus, serm. De B. Maria, pag. 395: «Triplex, inquit, est diluvium: unum iniquitatum; aliud adversitatum hujus vitae; tertium calamitatum gehennae. De primo per Nahum dicitur: In diluvio praetereunte consummationem faciet, ac si diceretur: Si diluvium vitiorum super hos coeperit abundare, nolite de illis desperare; quia super quos inundare permitto injustitiam, super illos faciam abundare gratiam. Hinc illud Michaeae IV: Venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis. Et illud Isaiae LIV: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Consummationem ergo Deus faciet praeunte diluvio; quia de profundo vitiorum viriliter erigit, quos ponit in virtutum culmine,» etc.

9. Quid cogitatis contra Dominum? — Aliqui putant sermonem esse ad Judaeos pavidos ob adventum et obsidionem Sennacherib, q. d. Quid vos, o Judaei, modicae fidei, diffiditis Deo, quasi ipse vos e manu Sennacherib liberare non possit, aut non velit? itaque cogitatis eum vel non esse satis potentem, vel non satis providum et clementem, ad protegendam suam urbem, suum-


Versus 9

per Assyrios punitus videbatur vastatione Samariae et decem tribuum, ut Hierosolymae et Judaeis parcendum esset; Judaei enim, sive duae tribus, in decem tribuum, utpote fratrum suorum, excidio, sat poenarum dederunt Assyrio. Hinc ex versione Septuaginta manavit theologorum axioma: «Deus non punit bis idipsum,» quando nimirum ita punivit, ut poena adequarit culpam; si enim non adequarit, sed illa sit inferior et minor, juste iterare et augere potest plagas, donec culpam adequent.

Non consurget duplex tribulatio. — Chaldaeus: Non consurget domui Israel duplex angustia; Arabicus: Non consurget altera vice in nocumento; Syrus: Non stabit (surget) duabus vicibus tribulatio, q. d. Unam angustiam passus est Israel in excidio Samariae, et decem tribuum per Salmanasar: quare non patietur Deus clementissimus secundam ei inferri a Sennacherib, ut duas ejus tribus reliquas et Jerusalem exscindat. Ita Hebraeus quem citat S. Hieronymus. Secundo, alii, q. d. Deus ita fortiter una vice per angelum caedet et atteret castra Sennacherib, ut secundo ea percutere et plagam iterare non sit opus: quia extremis suppliciis ea afficiet, et primo ictu ea disperdet et consumet. Ita Vatablus.

Tertio, alii, q. d. Deus unica irruptione Chaldaeorum subvertet Niniven, ut secunda non sit opus. Simili enim phrasi ait Abisai de Saule: «Nunc ergo perfodiam eum lancea in terra, semel, et secundo opus non erit,» I Reg. xxvi, 8. Explicat enim consummationem quae praecessit, q. d. Consummabo stragem et excidium Ninives una percussione, ut secundo eam ferire non debeam. Ita a Castro. Sic ait Virgilius Aeneid. XI: Procubuit moriens, et humum semel ore momordit. Et Ovidius, epist. v: Nulla reparabilis arte Laesa pudicitia est, deperit illa semel. Omnes hi sensus probabiles sunt; primus tamen, quem tradit quoque S. Cyrillus et Theophylactus, magis videtur congruus et appositus, magisque respondet communi tropologiae, quam mox afferam; illique magis favent Hebraea, quae ad verbum habent: Non exsurget duabus vicibus tribulatio. Tribulatio enim pertinet ad populum Dei; consummatio ad infideles et impios Ninivitas.

Unde Septuaginta vertunt: Non vindicabit bis in idipsum in tribulatione. In idipsum, id est idipsum, vel ob idipsum, scilicet crimen vel delictum. Theodotion: Non consurget secunda tribulatio; Symmachus: Non sustinebunt impetum secundae angustiae; Pagninus: Non consurget bis angustia. Et sic se explicare videtur Nahum, vers. 12, dicens: «Afflixi te, et non affligam te ultra. Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo.» Sat enim Israel per Assyrios punitus videbatur vastatione Samariae et decem tribuum, ut Hierosolymae et Judaeis parcendum esset.

Unde tropologice, S. Hieronymus et Remigius sic explicant, q. d. Quos Deus punit in hac vita, eos secundo non puniet in futura. Audi S. Hieronymum: «Quid contra Dominum cogitatis? Ipse qui creavit mundum, et consummationem ejus faciet. Quod si vobis videtur crudelis, rigidus et cruentus, quod in diluvio genus delevit humanum; super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphurem pluit; Aegyptios submersit fluctibus; Israelitarum cadavera prostravit in eremo: scitote eum ideo ad praesens reddidisse supplicia, ne in aeternum puniret. Non vindicabit Dominus bis idipsum in tribulatione. Ergo qui puniti sunt, postea non punientur. Receperunt ergo et qui in diluvio perierant, et Sodomitae, et Aegyptii, et Israelitae in solitudine mala sua in vita sua:» Ubi videtur sentire S. Hieronymus Sodomitas, Pharaonem et Aegyptios hic punitos, ne punirentur in inferno? sed contrarium verius est; occisi enim sunt a Deo in flagranti delicto, puta Sodomitae in invasione domus Lot, ut hospitibus angelis turpiter abuterentur: Pharao et Aegyptii in tyrannica persecutione Mosis et Hebraeorum; mortui ergo in peccato descenderunt in tartara, uti dixi Gen. xxix, et Exod. xiv. Quaerit deinde S. Hieronymus: «Si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat? Aut enim punietur, et falsum est hoc quod dicitur: Non vindicabit Dominus bis in idipsum in tribulatione. Aut non punietur, et optandum est adulteris ut in praesentiarum brevi et cita poena cruciatus frustrentur aeternos.» Ac respondet: «Deum, ut omnium rerum, ita et suppliciorum quoque scire mensuras, et non praeveniri sententia judicis; nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem: et magnum peccatum magnis diuturnisque elui cruciatibus; si quis autem punitus sit (satis et adequate ad mensuram culpae) ut ille in lege qui Israelitis maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa levis praesenti supplicio compensata sit,» q. d. Adulter decollatur, quia peccato suo laesit rempublicam, eique dedit scandalum: decollatione ergo luit offensam in rempublicam. Idem tamen offendit Deum; unde necesse est ut pariter hanc offensam luat contritione, confessione et satisfactione, vel saltem passione (v. g. offerendo Deo decollationem in satisfactionem adulterii) ad aequata culpae: quod si moriatur impoenitens, aut satis-

factio haec non sit adequata, Deus eam adequabit in inferno, vel in purgatorio. Adde, adulterium ejus punitur decollatione, non vero ejus obstinatio et impoenitentia: illam ergo luere debet in inferno. Quare imperite haeretici hoc loco abutuntur contra satisfactionem, dum sic argumentantur: Christus luit omnia peccata nostra, illaque Deus in ipso abunde punivit; ergo non punit illa in nobis, nec exigit a nobis poenas temporarias; quibus pro illis satisfaciamus divinae justitiae; imperite, inquam, tum quia Christi satisfactio altioris est ordinis, quam sit nostra. Est enim generalis pro culpa totius generis humani; nostra vero est particularis, pro propriis culpis. Jam sicut causa universalis, v. g. sol, non tollit efficientiam causarum particularium, v. g. hominis ut generet hominem, sed potius cum illis operatur, et earum cooperationem exigit, ita ut sine illis non operaretur, ita pariter Christi satisfactio generalis nostram particularem requirit, nec sine illa operatur. Hoc ergo axioma: «Deus non punit bis idipsum,» intellige in eodem rerum ordine: nam in diverso saepe bis punit. Hinc pro peccato Adae, et culpa generis humani non aliam exigit satisfactionem, quam Christi; quia illa generalis fuit culpae generali adequata: pro culpis vero particularibus, particulares singulorum exigit satisfactiones. Tum quia Christi satisfactio nil prodest, nisi nobis eam applicemus: applicare autem eam debemus per nostram cooperationem et satisfactionem. Id enim voluit et ordinavit Christus, uti docent Scripturae et Ecclesia.

Tropologice, puniamus hic peccata nostra voluntaria poenitentia; ita Deus non puniet ea in futuro. «Neque enim bis in idipsum judicat Deus, sed impoenitentes ipse judicat et damnat; poenitentes vero, quia a seipsis suscipit judicatos, absolvit, neque judicio quod poenitentiae humanae severitas protulit, aliquid justitia coelestis apponit,» ait S. Cyprianus serm. De Passione Christi; nam de impoenitentibus ait Jeremias cap. XVII, 18: «Duplici contritione contere eos, idque quia eorum contritio hic coepta, illic (in gehenna) perficitur, ut incorrectis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur; quatenus eis qui omnino corrigi renuunt, jam praesentium flagellorum percussio, sequentium sit initium tormentorum,» ait S. Gregorius lib. XVIII Moral., cap. XIII. Ita Mauritius imperator oravit peccata sua puniri in hac vita, ut non puniretur in futura; oravit et impetravit: unde ipse cum filiis a Phoca imperatore interemptus est. Hinc S. Fulgentius orabat: «Domine, da hic patientiam, et illic indulgentiam,» uti habet ejus Vita. Et S. Augustinus: «Hic ure, inquit, hic seca, ut in futuro parcas.» Quin et Habacuc cap. III, 16: «Ingrediatur, ait, putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.» Idem optarunt et obtinue-

runt septem fratres Machabaei excruciati ab Antiocho, II Machab. VII. Nam, ut ait S. Paulus I Cor. XI, 32: «Dum judicamur,» id est punimur in hoc mundo, «a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.» Hoc sapiebat abbas Olympius, qui rogatus quomodo assidue degens in spelunca, ibi ingentes toleraret aestus et culicum morsus, respondit: «Ideo ista tolero, ut futuris cruciatibus liberer: ideo ciniphes patior, ut immortalem effugiam vermem; sic et aestum patior, ut aeternum ignem evadam; haec enim temporalia sunt, illa finem nullum habent,» uti refert Sophronius in Prato spirit., cap. CXLI. Qui et cap. CXLII narrat fratrem quemdam victum ab acedia audisse ab abbate Alexandro: «Si in cella tua sollicite cogitares regnum coelorum, et cruciatum aeternum, in cella tua acediam non sentires.»

10. Quia sicut spinae. — Clare vertit Pagninus: Quia venient usque ad spinas complexas, et cum inebriati fuerint ebrii, consumentur sicut stipula ariditate plena; et Tigurina: Nam planissime ritu veprium implicitarum, cum fuerint comessando referti, absumentur ceu culmus ad plenum torridus. Siquidem, ut ait S. Hieronymus, dum in terra Juda sunt Assyrii cum Sennacherib obsidentes Jerusalem, et quasi spinae sese invicem densis agminibus complectuntur, potantes, laetantes et gaudentes, ab angelo caeduntur et consumuntur. Ita et Ninive capta est, dum cives praefidentes suis muris et munitionibus, hostemque obsidentem contemnentes, vacarent conviviis et symposiis, uti tradit Diodorus Siculus lib. III. Ita capta est et Babylon convivante rege Balsasare, Daniel. V, 1. Assyrios comparat spinis; quia ipsi ut spinae pungebant et affligebant populum Dei, ideoque a Medis et Chaldaeis quasi spinis, pari modo pungendi et affligendi erant. Rursum conviviorum, id est coetum convivarum, sive convivas, puta Assyrios convivantes et compotantes, comparat spinis; quia sicut spina spinae implexa est, ita conviva convivae assidet, ac mutuo manus conserunt et implicant, dum ultro citroque calices et fercula transmittunt. Rursum convivia conviviis, ut spinae spinis implicantur, dum invitati invitantes rursum invitant: itaque convivia eunt in orbem, suntque assidua.


Versus 10

Moraliter, convivae vocantur spinae, quia saepe absentes sua maledicentia, conviciis et scommatibus pungunt et lacerant. Vitium enim dicacitatis et detractionis frequens est in conviviis: lingua enim innatans vino solvitur, promitque et eructat quidquid habet in corde, imo quidquid in buccam venit. Quare M. Varro censuit convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero, et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus, et consistere in novem; ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres; cum plurimi, non plures quam novem: si enim plures sint, turbam efficient dica-

cem et turbulentam. Alii septem duntaxat mensae adhibendos judicarunt. Unde proverbium: «Septem convivium, novem convicium.» Porro convivii proprietatem praeclare describit Cicero lib. De Senectute: «Bene, inquit, majores accubationem epularem amicorum, quia vitae conjunctionem haberet, convivium nominaverunt.» Huic autem repugnat turba in dissidia et convicia prona; conviviones, inquam, imo combibiones. Contra hos consulto S. Augustinus hos versus mensae suae adscripsit, qui convivarum jugiter oculos ferirent, oraque a detractione compescerent: Quisquis amat dictis absentum rodere vitam, Hanc mensam vetitam noverit esse sibi. Ita Possidius in Vita S. Augustini. Porro in Hebraeo est elegans paronomasia inter סכובים sebubim, id est qui complectuntur; סבאם sobam, id est convivium, vel ebrietas eorum; et סוכאים sobeim, id est ebrii, q. d. Ebrietas ebrios stringit et colligat, sicut aculeis suis colligantur spinae, ut sese invicem complectantur; hinc pariter Deus eos quasi in fasciculo stringet et colligabit, eisque ignem subjiciet, quo quasi stipula aridissima subito stridore conflagrabunt et consumentur.

Ita angelus caedens castra Sennacherib ignem pestiferum in ea immisit, uti tradunt Hebraei, de quo dixi Isaiae X, 16. Ita pariter Medi et Chaldaei Niniven convivantem ferro flammaque vastarunt. Denique Septuaginta aliter vertunt, nimirum: Quia usque ad fundamenta sua in pavimentum redigentur, et quasi smilax planta implicata comedetur, et quasi stipula exsiccabitur. Ita habet editio Regia; sed Romana sic: Quia usque ad fundamentum suum redigetur in vepres, et quasi volvola circumdata comedetur, et quasi stipula ariditate plena. Smilax enim dicitur volvola, quod instar hederae se arboribus circumvolvat. Smilax enim est herba spinosa, densis geniculata caulibus, fruticosa ramis, folio hederaceo, flore candido olente lilium. Duae ejus sunt species: prior est smilax aspera, sive hedera Cilicia; altera smilax laevis. Vide Dioscoridem, lib. IV, cap. CXLIII et CXLIV; Theophrastum, lib. III Hist. Plant. cap. ult. Smilax laevis est convolvulus major; nam minor est helxine cissampelos, inquit Dioscorus. Smilax notat corymbos et coronas quibus deliciosi convivae se coronabant, uti dixi Amos VI, 6; illae enim fiebant ex smilace et similibus herbis ac floribus. Audi Plinium lib. XXIV, cap. X: «Smilax quoque, qui et nicophoros cognominatur, similitudinem hederae habet tenuioribus foliis; coronam ex eo factam impari foliorum numero, aiunt capitis doloribus mederi. Quidam duo genera smilacis dixere: alterum immortalitati proximum in convallibus opacis, scandens arbores comantibus acinorum corymbis, contra venenata omnia efficacissimis, in tantum ut acinorum succo infantibus saepe instillato, nulla

postea venena nocitura sint. Alterum genus culta amare, et in his gigni, nullius effectus.» Assyrii ergo comparantur smilaci, arbores scandenti; quia ad altiora semper conscendentes devorati sunt a Medis et Chaldaeis. Tropologice, smilaces sunt, qui charitatem et benevolentiam simulant, ac interim perniciem moliuntur, ait Theophylactus.

11. Ex te exibit, — q. d. Causa tuae cladis et excidii, o Ninive, erit Sennacherib rex tuus, qui ex te exibit in aciem contra Dominum, id est contra Domini urbem Hierosolymam et templum, ut ea disperdat. Volet ergo quasi cum Domino bellum gerere, instar gigantum et Titanum cum Jove certantium; sed haec gigantomachia caro illi stabit: nam caesus et confusus a Deo, profugus redibit in terram suam, ibique a filiis occidetur; ita Theodoretus, Theophylactus, Clarius, Vatablus, Arias et Chaldaeus, qui vertit: Ex Ninive egressus est rex, qui cogitavit contra populum Domini mala. Vide blasphemiam Rabsacis, quem Sennacherib misit ad Judaeos, qua jactat Deum non posse eos e manu sua eripere, Isaiae XXXVI, 20. Quocirca:


Versus 11

12. Haec dicit Dominus (puniens tantum Assyriorum fastum et blasphemiam): Si perfecti fuerint, etc. — q. d. Licet copiis, robore, opibus praestetis, et numero sitis plures, imo plurimi; tamen attondebit vos angelus pertransiens et feriens. «Attondentur» ergo, id est attondebuntur (sic enim multa verba secundae conjugationis usurpantur et conjugantur in tertia, uti pro ferveo dicitur fervo, pro fulgeo fulgo, pro sedeo sido), hoc est, more capillorum facillime et omnino ab angelo resecabuntur, et in terram dejicientur; et «pertransibit,» scilicet rex eorum Sennacherib, ut fugiat in suam Assyriam: vel «pertransibit,» id est evanescet, exercitus, roburque Sennacherib. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo, Lyranus et alii. Aliter Theodoretus, Rupertus, Arias et Vatablus; accipiunt enim de Ninive, q. d. Etiamsi Ninivitae summa pace et rerum copia fruantur, tamen eorum copia, imperium et gloria transibit ad Medos et Chaldaeos. Ubi nota: Pro perfecti hebraice est שלמים schelemim, quod verti potest primo, pacifici; ita Vatablus; indeque concordes et unanimes ad resistendum hosti. Secundo, integri. Ita Tigurina. Tertio, perfecti, ita Noster. Quarto, in pace, id est prosperitate et rerum abundantia. Ita Chaldaeus et Pagninus. Haec omnia eodem redeunt: significant enim Assyrios integros et perfectos fuisse copiis, opibus et viribus. Unde Pagninus vertit: Sic dixit Dominus: Num erunt in pace? Et vere multi sunt, et vere excidentur et transibunt. Et afflixi te per eos, non affligam te ultra te.


Versus 12

Afflixi te (o Israel, o Jerusalem, per Sennacherib et Assyrios), et non affligam te ultra, — scilicet per Assyrios; nam per Chaldaeos postea ob nova scelera excisa est Jerusalem. Vide dicta Joel. II, 38. Pronomen enim te refert Jerusalem,

non Niniven, uti docent S. Hieronymus, Remigius, Haymo, Rupertus, Lyranus, Arias, Vatablus, Ribera et alii. Nam sequitur: 13. Conteram virgam ejus (scilicet Sennacherib: hebraice enim est affixum sive pronomen masculinum) de dorso tuo. — Virgam vocat vim et tyrannidem, qua Judaeos affligebat, obsidebat et quasi vinctos tenebat. Unde Chaldaeus vertit: Frangam jugum gentium de collo vestro, et vincula vestra praecidam; et Pagninus: Conteram jugum ejus a te, et vincula tua (quibus te constrinxit) dirumpam. Hebraeum enim מטוד matte, id est virga, si alio puncto legas mota, significat jugum, catenas et vincula. Symbolice Theophylactus, virga Sennacherib, ait, sunt peccata, et tentationes diaboli, quae conterit gratia Christi. Eadem sunt semen diaboli, quod suffocat Christus. Unde de eo sequitur: «Non seminabitur ex nomine tuo amplius.» Haec sunt zizania, de quibus Christus Matth. XIII, 27.

14. Et praecipiet super te Dominus: («Praecipiet,» id est decernet et sanciet id quod sequitur): Non seminabitur (id est ut non seminetur) ex nomine tuo amplius, — hoc est, ut nemo deinceps gignatur ex te, qui nomen tuum et stirpem propaget, voceturque filius tuus, et sit rex Assyriorum. Nam paulo post fugiens Sennacherib in Assyriam, in templo dei sui a filiis est interfectus. Unde filium deinceps generare nequivit. Successit ei quidem in regno filius Asarhaddon jam pridem genitus; sed et hic paucis annis regnavit, nec sobolem in regno reliquit. In eo ergo defecit stirps regia Sennacherib. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo, Lyranus, Clarius, Vatablus, Ribera et alii. Aliter Theodoretus et Theophylactus, q. d. In excidio Ninives desinet augustum illud nomen Nini et Assyriorum; eorum enim monarchia transferetur ad Babylonios. Unde deinceps Assyrii vocabuntur Babylonii, quia Babyloniis rerum dominis erunt subditi: sicut postea utrique vocati sunt Graeci et Romani, cum ab Alexandro et Romanis fuerunt subacti. Aliter quoque Sanchez, q. d. Nomine Sennacherib non amplius seminabuntur agri, quorum fructus in regium ejus horreum comportentur; quia ipse brevi spoliabitur imperio et vita. Regis enim nomine fieri dicitur, quod ejus imperio, aeque ac commodo fit, non alterius. Sic ait Plautus in Mercatore: Tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi eidem metis. Tibi denique iste pariet laetitiam labor.


Versus 13

Moraliter, disce hic justum judicium Dei, quo talionem rependit tyrannis, v. g. Assyriis, ut qui aliena invaserant, perdant sua, imo intereant cum sua stirpe et nomine. Unde Chaldaeus vertit: Non erit amplius memoria nominis tui. Hoc est quod Jeremias cap. XXII, 30, intentat Joachin, sive Jechoniae tyranno: «Scribe, inquit, virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir, qui sedeat super solium David.» In Jechonia enim defecit stirps regia Davidis, adeoque regnum Juda: licet enim Jechonias genuerit Salathiel, tamen hic nunquam fuit rex, sed in captivitate Babylonica natus et mortuus, reliquit filium Zorobabel, qui Judaeos Babylone reduxit in Judaeam; sed regis jus et titulum nunquam est adeptus. Simili poena punitus est tyrannus Nabuchodonosor, vel potius Balsasar, de quo ait Isaias cap. XIV, 20: «Non vocabitur in aeternum semen pessimorum.»


Versus 14

De domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile. — Haec jungenda sunt cum Hebraeo, Chaldaeo, Septuaginta et Romanis, licet Biblia Regia, S. Hieronymus, Remigius, Haymo, Lyranus et Clarius aliter dispungant, nimirum sic: De (id est in) domo Dei tui interficiam, scilicet, o Sennacherib: sculptile et conflatile ponam sepulcrum tuum. Verum Hebraeus, Septuaginta et Chaldaeus tollunt hanc dispunctionem, omniaque haec connectunt. Interficiam ergo, id est excidam, tollam, disperdam, exterminabo tua sculptilia, id est tua idola, tuos deos. Unde Septuaginta vertunt: Ex domo Domini Dei tui disperdam sculptilia et conflatilia; et Chaldaeus: De domo idolorum tuorum delebo simulacrum et conflatile; quia, ut sequitur, et ut expresse habet Chaldaeus et Pagninus, ibi ponam sepulcrum tuum, q. d. Profanabitur templum dei tui Nesroch caede tua, praesertim tam immani et parricidiali, qua tu rex et monarcha a propriis filiis in ipso templo occideris, ibique inhumatus jacebis, IV Reg. XIX, 37; quo fiet ut idola pariter profanata censeantur, atque ut profana vel abjiciantur, vel efferantur et confringantur, q. d. «Inde punieris unde sperabas auxilium. Erit sculptile et conflatile sepulcrum tuum, ut inter aras et pulvinaria adorantis idola, sanguis nefarius effundatur,» ait S. Hieronymus. Templum ergo jam non erit templum deorum, sed sepul-

crum tuum, id est regis a filiis mactati. Sic Lucanus ait lib. VII: «Coelo tegitur qui non habet urnam.» Sic mare est sepulcrum naufragorum. «Quia inhonoratus es;» quia scilicet ob coelestem in Judaea exercitus tui stragem, turpemque tuam ex ea fugam, contemptus a tuis civibus et filiis in templo occideris; ibique instar idoli confracti et projecti, sanguine et tabe manans, insepultus projicieris, idque in justam poenam et vindictam; quia scilicet tu sacrilege inhonorasti, contempsisti et blasphemasti Deum Israel.

Posset secundo, sic exponi, q. d. Per Medos et Chaldaeos in excidio Ninives exscindam, diripiam et disperdam pariter tua sculptilia, tua idola, in quibus tu, o Sennacherib, frustra tuas spes collocasti: insuper ibidem ponam sepulcrum tuum, quia tu illa honorans, me inhonorasti.

Minus recte S. Cyrillus haec refert ad Josiam, qui in Judaea delubra idolorum subvertit, IV Regum, XXIII. Agitur enim hic de templo Ninives, non Judaeae. Nota: Pro quia inhonoratus es, Septuaginta vertunt, quia velox es; Chaldaeus, quia hoc perfacile est coram me. Hebraeum enim קלות significat primo, levem; secundo, velocem; tertio, facilem; quarto, vilem et inhonoratum: homines enim leves sunt viles et abjecti.

Ecce super montes pedes evangelizantis. (Ita quoque Syrus vertit, et Arabicus uterque, q. d. Caeso Sennacherib, statim cursores et veredarii id ipsum ubique divulgabunt. Unde Ezechias et primores Judaeorum hoc evangelium, id est laetum nuntium, per suos cursores et praecones, more gentis suae, in montibus proclamabunt, ut a populis circumquaque in vallibus habitantibus, quam longissime dato tubae signo exaudiantur. Clamabunt ergo, dicentque): Celebra, Juda, festivitates tuas (antea ob obsidionem intermissas), et redde vota tua, — quae pollicitus es Deo, cum in Jerusalem obsidereris a Sennacherib, ut ab eo te liberaret. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Haymo et Lyranus. Ubi adverte minus verum videri quod S. Hieronymus, Haymo et Hugo censent, scilicet per festivitates intelligi solemne illud Pascha institutum, et restitutum ab Ezechia, II Paral. XXX, 3 et 13. Nam illud diu ante adventum Sennacherib, sub initium regni sui instituit Ezechias, ut patet II Paralip. XXIX, 3. Septuaginta, quos sequitur S. Cyrillus, Theophylactus et S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. XXXI, ita dispungunt et legunt: Quia veloces ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Atque idipsum allegorice referunt ad Apostolos evangelizantes pacem et gratiam Christi; ut alludat Nahum ad Isaiae LII, 7: «Quam pulchri super montes pedes evangelizantis et praedicantis pacem!»

Mystice S. Augustinus: «Haec, ait, ad novum Testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritualiter innovantur, ut in vetustatem transire non possint. Porro per Evangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et oblivioni tanquam sepulturae tradita, jam videmus. Et hanc etiam hac in re prophetiam completam esse cognoscimus.» Et S. Hieronymus: «Si quando, inquit, gravissima persecutio fuerit, qualis sub Valeriano, et Decio, et Maximiano (hi enim sunt nostri Assyrii et Sennacheribi), et Domini ultio apparuerit in adversariis ejus (uti apparuit in strage Valeriani, Decii et Maximiani), dicamus ad Ecclesiam: Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua.» Sic tropologice anima fidelis Evangelii assecla, quieta et sancta celebrat sua festa, exsultans et jubilans Deo in laude et gratiarum actione, in psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, uti monet Apostolus Ephes. V, 19.

Unde apte haec referas ad renovationem spiritus et votorum, quam Religiosi faciunt, ac praesertim Societatis nostrae bis quotannis. Haec enim est solemnitas ingens, eisque propria: atque in ea redduntur, id est renovantur et instaurantur vota, ut, si quid ex voto obedientiae decerpserit propria voluntas, ex voto paupertatis propria commoditas, ex voto castitatis incauta curiositas, id totum abdicetur, ut vota primevae integritati et sanctitati restituantur, imo puriora, integriora et ardentiora evadant. Unde fiet quod sequitur: «Non adjiciet ultra, ut pertranseat in te Belial,» ut scilicet vitium cui subjectus fueras, tibi amplius dominetur, sed illud perfecte vincas et mortifices. In his enim tribus perfecta renovatio consistit, nimirum primo, ut Juda, id est vir religiosus confitens et laudans Deum, celebret suas festivitates, hoc est feriatus et liber a terra rebusque mundanis, arctius se totum Deo addicat et consecret, juxta illud Isaiae LVIII, 13: «Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, etc.: tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui.» Secundo, ut reddamus vota Deo; reddamus, inquam, ea prima et integra, taliaque qualia fuere, cum primum ea Deo vovimus. Tertio, ut ultra Belial in nobis non pertranseat: Belial, id est sine jugo, vel vetustum, est innatus cuique defectus, et vitium principale, a quo caetera oriuntur; v. g. in uno vitium principale est ambitio, in alio gula, in tertio acedia, in quarto pusillanimitas. Renovatio in eo consistit, ut hoc vitium quisque ita mortificet, ut amplius non dominetur, sed si quando mentem pulset, statim supprimatur et resecetur; ita ut vitium sit in ejus potestate et dominio, ut illud ad libitum frenare et regere possit. Qui haec praestat, fit homo novus, coelestis et divinus; ac, ut ait Nazianzenus, «in suis actionibus explendescit;» quia terrena fastidiens, mente in coelo versatur, vivitque in continua Dei laude, amore et jubilo, vitamque agit sanctam, apostolicam, angelicam, seraphicam, adeoque jam praeludium habet vitae beatae, eamque orditur et inchoat, brevi eamdem consummaturus in coelo.

Quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial. — Belial dicitur quasi בלי עול beli ol, id est sine jugo; hinc Belial significat inobedientiam, impietatem, apostasiam; ac secundo, ipsos inobedientes, impios, apostatas, qui jugum legis, vel fidei, vel professionis excutiunt; quorum quia princeps et caput est diabolus, hinc tertio, Belial significat diabolum. Unde pro Belial Tigurina vertit, leo et homini infestus. Hinc in Scriptura homines valde impii et scelerati vocantur filii Belial. Vide dicta II Cor. VI, 15. Hic ergo impium et theomachum Sennacherib cum suo exercitu vocat Belial, q. d. Impius Sennacherib non am-


Versus 15

plius suis copiis te, o Judaea et Jerusalem, obsidebit et affliget; quia universus interiit, caesus ab angelo. Ita S. Hieronymus, Hugo, Vatablus. Alii per Belial accipiunt Assyrium, id est Assyrios, ut singulare ponatur pro plurali, q. d. Periit Ninive et imperium Assyriorum: translatum est enim ad Chaldaeos. Ita Theodoretus, Remigius et Albertus. Porro Septuaginta vertunt: Non apponent ultra ut pertranseant in vetustatem. Consumptum est, consummatum est; ascendit insufflans in faciem tuam, eruens de tribulatione; vel, ut S. Chrysostomus legit in lib. Decem Homil. Romae impresso: Non adjicient ultra venire ad vetustatem. Consummata sunt, sublata sunt. Ascendit enim e terra insufflans in faciem tuam, et eximens e tribulatione. Quae ita interpretatur, q. d. Vetera consummata et sublata sunt: nova facta sunt omnia. Videntur Septuaginta Belial derivare a radice בלה balah, id est inveterascere, consumi; ut belial, sive beli ol, sit idem quod vetustas jugi et servitutis.

Hoc anagogice de renovatione Ecclesiae futura in fine mundi ita explicat S. Hieronymus: «O Juda (o Ecclesia, o fidelis, o sancte et electe), redde vota tua, quia nequaquam ultra pertransient inimici qui te adducent in vetustatem, hoc est, qui te volunt imaginem portare veteris hominis. Quoniam quod vetus est senescet, et quod senescit perditioni proximum est. Completus est mundus, consumptus est adversarius: venit tibi Christus, qui prius insufflaverat in faciem tuam; cum te de limo fingeret, et post resurrectionem quoque insufflans in faciem Apostolorum ait: Accipite Spiritum Sanctum, ipse est qui te liberat de tribulatione. Vastata enim Ninive et transeunte mundo, tribulatio quoque pertransiet.»

Allegorice hic Belial, puta Sennacherib hostis populi Dei, est diabolus, peccatum et mors, inquit S. Cyrillus et Theophylactus, quem prostravit et fugavit Christus, cujus ira et furor contra eum graphice describitur hic vers. 2, 3 et 6. Quocirca eo fuso et fugato tranquille agit Ecclesia, ac sine timore et periculo celebrat suas festivitates.

Pergit vaticinari obsidionem et excidium Ninives per Medos et Chaldaeos, quorum arma, castra, et milites feroces, celeres et terribiles instar fulguris graphice describit. Deinde, vers. 8, Ninives desolationem, spoliationem, pavorem et consternationem depingit; causamque addit et inculcat, quod fuerit cubile leonum, id est tyrannorum et praedonum.

1. Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. 2. Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israel: quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. 3. Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis: igneae habenae currus in die praeparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. 4. In itineribus conturbati sunt: quadrigae collisae sunt in plateis, aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. 5. Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros ejus, et praeparabitur umbraculum. 6. Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum. 7. Et miles captivus abductus est: et ancillae ejus minabantur gementes ut columbae, mur-

tuum, quia tu illa honorans, me inhonorasti. Minus recte S. Cyrillus hæc refert ad Josiam, qui in Judæa delubra idolorum subvertit, IV Regum, XXIII. Agitur enim hic de templo Ninives, non Judææ. Nota: Pro quia inhonoratus es, Septuaginta vertunt, quia velox es; Chaldæus, quia hoc perfacile est coram me. Hebræum enim ocal significat primo, levem; secundo, velocem; tertio, facilem; quarto, vilem et inhonoratum: homines enim leves sunt viles et abjecti.

Vers. 13. Ecce super montes pedes evangelizantis. (Ita quoque Syrus vertit, et Arabicus uterque, q. d. Cæso Sennacherib, statim cursores et veredarii id ipsum ubique divulgabunt. Unde Ezechias et primores Judæorum hoc evangelium, id est lætum nuntium, per suos cursores et præcones, more gentis suæ, in montibus proclamabunt, ut a populis circumquaque in vallibus habitantibus, quam longissime dato tubæ signo exaudiantur. Clamabunt ergo, dicentque): CELEBRA, JUDA, FESTIVITATES TUAS (antea ob obsidionem intermissas), et redde vota tua, — quæ pollicitus es Deo, cum in Jerusalem obsidereris a Sennacherib, ut ab eo te liberaret. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Haymo et Lyranus.

Ubi adverte minus verum videri quod S. Hieronymus, Haymo et Hugo censent, scilicet per festivitates intelligi solemne illud Pascha institutum, et restitutum ab Ezechia, II Paral. xxx, 3 et 13. Nam illud diu ante adventum Sennacherib, sub initium regni sui instituit Ezechias, ut patet II Paralip. xxix, 3. Septuaginta, quos sequitur S. Cyrillus, Theophylactus et S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. xxxi, ita dispungunt et legunt: Quia veloces ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Atque idipsum allegorice referent ad Apostolos evangelizantes pacem et gratiam Christi; ut alludat Nahum ad Isaiæ LII, 7: «Quam pulchri super montes pedes evangelizantis et prædicantis pacem!»

Mystice S. Augustinus: «Hæc, ait, ad novum Testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritualiter innovantur, ut in vetustatem transire non possint. Porro per Evangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et oblivioni tanquam sepulturæ tradita, jam videmus. Et hanc etiam hac in re prophetiam completam esse cognoscimus.» Et S. Hieronymus: «Si quando, inquit, gravissima persecutio fuerit, qualis sub Valeriano, et Decio, et Maximiano (hi enim sunt nostri Assyrii et Sennacheribi), et Domini ultio apparuerit in adversariis ejus (uti apparuit in strage Valeriani, Decii et Maximiani), dicamus ad Ecclesiam: Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua.» Sic tropologice anima fidelis Evangelii assecla, quieta et sancta celebrat sua festa, exsultans et jubilans Deo in laude et gratiarum actione, in psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, uti monet Apostolus Ephes. v, 19.

Unde apte hæc referas ad renovationem spiritus et votorum, quam Religiosi faciunt, ac præsertim Societatis nostræ bis quotannis. Hæc enim est solemnitas ingens, eisque propria: atque in ea redduntur, id est renovantur et instaurantur vota, ut, si quid ex voto obedientiæ decerpserit propria voluntas, ex voto paupertatis propria commoditas, ex voto castitatis incauta curiositas, id totum abdicetur, ut vota primævæ integritati et sanctitati restituantur, imo puriora, integriora et ardentiora evadant. Unde fiet quod sequitur: «Non adjiciet ultra, ut pertranseat in te Belial,» ut scilicet vitium cui subjectus fueras, tibi amplius dominetur, sed illud perfecte vincas et mortifices. In his enim tribus perfecta renovatio consistit, nimirum primo, ut Juda, id est vir religiosus confitens et laudans Deum, celebret suas festivitates, hoc est feriatus et liber a terra rebusque mundanis, arctius se totum Deo addicat et consecret, juxta illud Isaiæ LVIII, 13: «Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, etc.: tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui.» Secundo, ut reddamus vota Deo; reddamus, inquam, ea prima et integra, taliaque qualia fuere, cum primum ea Deo vovimus. Tertio, ut ultra Belial in nobis non pertranseat: Belial, id est sine jugo, vel vetustum, est innatus cuique defectus, et vitium principale, a quo cætera oriuntur; v. g. in uno vitium principale est ambitio, in alio gula, in tertio acedia, in quarto pusillanimitas. Renovatio in eo consistit, ut hoc vitium quisque ita mortificet, ut amplius non dominetur, sed si quando mentem pulset, statim supprimatur et resecetur; ita ut vitium sit in ejus potestate et dominio, ut illud ad libitum frenare et regere possit. Qui hæc præstat, fit homo novus, cœlestis et divinus; ac, ut ait Nazianzenus, «in suis actionibus explendescit;» quia terrena fastidiens, mente in cœlo versatur, vivitque in continua Dei laude, amore et jubilo, vitamque agit sanctam, apostolicam, angelicam, seraphicam, adeoque jam præludium habet vitæ beatæ, eamque orditur et inchoat, brevi eamdem consummaturus in cœlo.

QUIA NON ADJICIET ULTRA UT PERTRANSEAT IN TE BELIAL. — Belial dicitur quasi בלי עול beli ol, id est sine jugo; hinc Belial significat inobedientiam, impietatem, apostasiam; ac secundo, ipsos inobedientes, impios, apostatas, qui jugum legis, vel fidei, vel professionis excutiunt; quorum quia princeps et caput est diabolus, hinc tertio, Belial significat diabolum. Unde pro Belial Tigurina vertit, leo et hominibus infestus. Hinc in Scriptura homines valde impii et scelerati vocantur filii Belial. Vide dicta II Cor. vi, 15. Hic ergo impium et theomachum Sennacherib cum suo exercitu vocat Belial, q. d. Impius Sennacherib non am-

plius suis copiis te, o Judæa et Jerusalem, obsidebit et affliget; quia universus interiit, cæsus ab angelo. Ita S. Hieronymus, Hugo, Vatablus. Alii per Belial accipiunt Assyrium, id est Assyrios, ut singulare ponatur pro plurali, q. d. Periit Ninive et imperium Assyriorum: translatum est enim ad Chaldæos. Ita Theodoretus, Remigius et Albertus. Porro Septuaginta vertunt: Non apponent ultra ut pertranseant in vetustatem. Consumptum est, consummatum est; ascendit insufflans in faciem tuam, eruens de tribulatione; vel, ut S. Chrysostomus legit in lib. Decem Homil. Romæ impresso: Non adjicient ultra venire ad vetustatem. Consummata sunt, sublata sunt. Ascendit enim e terra insufflans in faciem tuam, et eximens e tribulatione.

Quæ ita interpretatur, q. d. Vetera consummata et sublata sunt: nova facta sunt omnia. Videntur Septuaginta Belial derivare a radice בלה tala, id est inveterascere, consumi; ut belial, sive beli ol, sit idem quod vetustas jugi et servitutis.

Hoc anagogice de renovatione Ecclesiæ futura in fine mundi ita explicat S. Hieronymus: «O Juda (o Ecclesia, o fidelis, o sancte et electe), redde vota tua, quia nequaquam ultra pertransient inimici qui te adducent in vetustatem, hoc est, qui te volunt imaginem portare veteris hominis. Quoniam quod vetus est senescet, et quod senescit perditioni proximum est. Completus est mundus, consumptus est adversarius: venit tibi Christus, qui prius insufflaverat in faciem tuam; cum te de limo fingeret, et post resurrectionem quoque insufflans in faciem Apostolorum ait: Accipite Spiritum Sanctum, ipse est qui te liberat de tribulatione. Vastata enim Ninive et transeunte mundo, tribulatio quoque pertransiet.»

Allegorice hic Belial, puta Sennacherib hostis populi Dei, est diabolus, peccatum et mors, inquit S. Cyrillus et Theophylactus, quem prostravit et fugavit Christus, cujus ira et furor contra eum graphice describitur hic vers. 2, 3 et 6. Quocirca eo fuso et fugato tranquille agit Ecclesia, ac sine timore et periculo celebrat suas festivitates.