Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit currus, equites, micantes gladios, fulgurantes hastas Chaldaeorum describere, quibus conficient Niniven meretricem, ob ejus caedes, rapinas et maleficia. Deinde, vers. 8, confert eam cum Alexandria, in frequentia, robore, opibus, aitque: Sicut illa capta est a Chaldaeis, ita capieris et tu, o Ninive. Denique, vers. 12, docet quod Deus omnes ejus munitiones debilitabit et disjiciet, quodque duces ejus et milites erunt ignavi, imbelles et pavidi quasi mulieres; quodque mercatores et merces ab ea avolabunt, sicut bruchus et locusta, incalescente sole, avolant.
Textus Vulgatae: Nahum 3:1-19
1. Vae civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena: non recedet a te rapina. 2. Vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae ferventis, et equitis ascendentis: 3. et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae: nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis. 4. Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae, et gratae, et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis: 5. Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. 6. Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum. 7. Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive, quis commovebit super te caput? unde quaeram consolatorem tibi? 8. Numquid melior es Alexandria populorum, quae habitat in fluminibus? aquae in circuitu ejus: cujus divitiae, mare: aquae, muri ejus. 9. Aethiopia fortitudo ejus, et Aegyptus, et non est finis: Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo. 10. Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus. 11. Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quaeres auxilium ab inimico. 12. Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. 13. Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae, devorabit ignis vectes tuos. 14. Aquam propter obsidionem hauri tibi, exstrue munitiones tuas: intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. 15. Ibi comedet te ignis: peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus: multiplicare ut locusta. 16. Plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sint coeli: bruchus expansus est, et avolavit. 17. Custodes tui quasi locustae: et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. 18. Dormitaverunt pastores tui, rex Assur: sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget. 19. Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua: omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?
Versus 1
1. Vae (scilicet tibi, o) civitas sanguinum, — o Ninive sanguinaria, quae omnium gentium sanguinem fudisti, ut eas tibi subjiceres! Unde Chaldaeus vertit: Vae civitati sanguinum! Ita Theophylactus, Haymo, Rupertus, Hugo et Lyranus. Posset secundo, vox sanguinum, accipi pro scelerum, q. d. Vae tibi, o civitas scelerata, omnibus criminibus plena et cooperta! quia enim sanguinis effusio, puta homicidium, gravissimum est scelus in proximum, hinc quodlibet enorme crimen vocatur sanguis, id est sanguinis effusio, per synecdochen, qua pars pro toto; vel per catachresin, qua simile pro simili ponitur. Unde Syrus et Arabicus vertunt: Vae civitati sanguinum, quae tota est mendacium, et plena iniquitate! Dat causas excidii Ninives, cur scilicet Deus ab ea transtulerit monarchiam in Babylonem. Prima est, caedes injustae, eaeque plurimae. Secunda, quod sit «universa mendacii,» id est, ut Septuaginta, tota mendax; Tigurina, in universum plena mendacio, q. d. «In Ninive nulla est veritas, sed omne mendacium,» ait S. Hieronymus, quia regnat in ea omnis dolus et fraus. Tertia, quod sit «dilaceratione plena,» id est plena rapina et laceratione praedarum. Unde vertit Aquila, excervicatione plena; Symmachus, amoropias, id est crudelitate vel severitate plena. «In altera ejus editione, ait S. Hieronymus, reperi μελοκοπίας πλήρης, id est sectionibus carnium et frustis per membra concisis plena; denique statim subjecit: Ubi indesinens praeda est,» q. d. Ninive repleta est rapinis, sicut lustra leonum plena sunt membris et ossibus animalium ab eis laceratorum et devoratorum. Hisce enim comparavit Niniven cap. II, 11, ubi eam vocavit «habitaculum leonum.» Subdit S. Hieronymus: «Porro Hebraeus (S. Hieronymi in Hebraea lingua magister) פרק perec, gubernaculum, id est κυβερνισμόν interpretatus est, ut ostenderet et urbem fuisse regalem, et velut in navi cunctarum gentium tenuisse gubernaculum.»
Symbolice, Ninive speciosa est, et speciosus hic mundus, qui graece κοσμός a specie et ornatu dicitur. Hic enim totus in maligno positus, plenus pleniorque erit in fine, sub diem judicii (ideoque tunc evertetur et concremabitur) sanguinibus, id est caedibus et sceleribus, aeque ac mendaciis, dolis et fraudibus; item calumniis, rapinis, omnique violentia qua proximorum vel famam vel bona, vel corpus vitamque dilacerat. Ita S. Hieronymus.
Non recedet (id est nunquam recedet) a te rapina, — q. d. Ninive tota est rapinis intenta; futura enim Hebraeorum saepe actionis continuationem, morem, consuetudinem et perpetuitatem significant.
Versus 2
Vers. 2. Vox flagelli. — S. Hieronymus cum Remigio, Alberto aliisque suis asseclis pergit haec accipere de Ninive et Assyriis, quasi hic eorum currus, equites, arma describat Propheta, quibus vim inferebant aliis gentibus, easque praedabantur et lacerabant. Melius Theodoretus, Theophylactus et Vatablus haec accipiunt de Chaldaeis, qui flagellarunt et castigarunt praedationes, caedes et rapinas Ninives. Est ergo hic hypotyposis, sive viva belli a Chaldaeis Ninivae inferendi imago et repraesentatio, q. d. Videor jam cominus videre et audire flagella aurigarum in curribus Chaldaeorum hostilibus, rotarum cursus et impetus, equites equosque frementes; item micantes eorum gladios, et fulgurantes hastas, quibus ipsi ingentem multitudinem Ninivitarum interficient, ipsisque gravem ruinam, id est multitudinem cadaverum afferant. Nota, gravis hic ponitur pro magno, id est multo; est enallage: ponitur enim qualitas pro quantitate, et quantitas continua pro discreta; puta gravis pro magno, et magnum pro multo. Sic Antiochus dicitur intrasse Aegyptum in multitudine gravi, id est numerosa et copiosa, I Machab. 1, 18. Sic Deus in Aegyptum per Mosem misit muscam gravissimam, id est plurimam, Exod. cap. VIII, vers. 24. Vide ibi dicta. Rursum quadrigas vocat ferventes et ardentes, ob celeritatem et impetum, quo ipsae ipsarumque rotae adeo motu et collisione lapidum incalescunt, ut ardere videantur, quin et vere scintillas ignemque emittant. Similem curribus fervorem dat Virgilius III Georg.:
Illi instant verbere torto, Et proni dant lora: volat vi fervidus axis, Jamque humiles, jamque elati sublime videntur, Aera per vacuum ferri, atque assurgere in auras.
Tropologice, Ninive est anima peccatrix, plena sanguinibus, id est sceleribus; haec est tota mendacii, quia nullum in se locum relinquit Deo, qui veritas est; sed fallacibus opinionibus imbuta, et diaboli praestigiis delusa, corpus et rem solidam putat esse opes, delicias, et honores, quae tantum sunt umbrae.
Haec dilacerat famam et bona proximorum, quin et alios a via Dei avertit, et bona eorum opera diripit, nec ab hac rapina recedit. Huic imminent multa mala. Primum est, «vox flagelli,» id est conscientiae intus mentem flagellantis, de quo Juvenalis, satyra XIII:
Evasisse putes, quos dirae conscia culpae Mens habet attonitos, et surdo verbere caedit; Occultum quatiente animo tortore flagellum?
Ita Ribera.
Versus 3
3. Corruent (Ninivitae et Assyrii) in corporibus suis, — id est inter corpora et cadavera suorum. Ita Chaldaeus. Unde Tigurina vertit: Ruent per sua corpora. Paulo aliter vertunt Pagninus et Vatablus: Impingent (scilicet Chaldaei) in corpora eorum, scilicet Assyriorum occisorum, q. d. Tanta erit strages Ninivitarum, tanta multitudo cadaverum, ut viam tum Assyriis fugientibus, tum Chaldaeis insequentibus intercludant, atque utrique in ea impingant et corruant.
Versus 4
Vers. 4. Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae. — Fornicatio apud Prophetas significat idololatriam, idolum enim est quasi adulter; Ninive est quasi meretrix speciosa, q. d. Ruent Assyrii propter multitudinem idololatriae Ninives, quae et re et nomine speciosam sonat, ideoque ob suas speciosas opes, delicias et pompas omnibus erat grata, q. d., ait S. Hieronymus, Ruet Ninive, quia totius orbis sibi subjecti coluit idola et maleficia magica; quia tota magiae, superstitioni et idololatriae fuit dedita, ad eamque pellexit, imo coegit omnes gentes. Unde sequitur:
Quae vendidit gentes in fornicationibus suis, — q. d. Ninive tradidit alias gentes et populos suis hostibus, puta Chaldaeis; quia ipsa eos docuit suas idololatrias et maleficia, puta incantationes magicas et superstitiones, ob quae a Deo traditi sunt Chaldaeis. Ideo enim Deus immisit Chaldaeos quasi lictores in omnes gentes, ut earum idololatriam et scelera punirent, ut patet Jerem. cap. XXV, vers. 17.
Nota: To vendidit significat primo, Niniven instar reginae, sed meretricis, alias gentes sibi subditas, nunc vi, nunc illecebris, nunc mendaciis, aliisque artibus meretriciis coegisse ad sua idola et scelera. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Hugo et Lyranus. Secundo, eam gentes in servitutem redegisse, iisque abusam esse quasi mancipiis, utpote quae illas vendidit hosti, dum eas coegit secum prodire in aciem contra Chaldaeos; itaque ipsas quasi oves, gladiis Chaldaeorum secum mactandas objecit. Ita Theophylactus. Hic verum est illud Poetae:
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
Addunt Cyrillus et Theophylactus fornicationem hic vocari magiam, per quam gentes et tribus vendebant, dicentes: Date nobis mercedem et pretium, ac nos exsecrabimur gentes vobis hostiles, itaque faciemus ut vobis resistere nequeant, easque facile expugnetis, ut fecit Balaam ariolus Balac regi Moab, Numer. XXII et XXIII. Tertio, in Scriptura Achab, III Reg. XXI, 25, et alii dicuntur venditi vel venumdati ut facerent malum; quia scilicet traditi sunt quasi servi in potestatem peccati et diaboli, ut ad ejus nutum agerentur quasi mancipia in omne scelus; traditi, inquam, directe a se suisque heris et dominis; indirecte a Deo permittente, et puniente priora eorum scelera.
Et familias (id est populos) in maleficiis suis. — Maleficia vocat veneficia, ut vertunt Septuaginta, opes, pompas, delicias, incantationes, philtra, puta illecebras, quibus Ninive quasi meretrix omnes ad sui amorem et suorum deorum cultum alliciebat. Haec enim significat hebraeum כשבים kesaphim.
Symbolice S. Hieronymus: Ninive, inquit, est mundus illecebrosus, habens maleficia; Septuaginta, dux maleficiorum, id est incantationum et illecebrarum, quibus homines dementat: «Vox flagellorum auditur in mundo, quia multae sunt tribulationes justorum, quibus flagellantur, clamitant, et doloris magnitudinem flebili voce testantur. Quando alius daemone, alius ira, quae furori similis est, alius libidine, odio, invidia, superbia, corripiuntur, flagellum in eis Assyrii regis sonat. Sed et in corporis malis, flagellum diaboli intelligimus, de quo ad justum dicitur Psalm. XC: Et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quando videmus hunc morbo regio computruisse, et superesse cadaveri suo: alium intercuti aqua et tumenti naturae corpore, crescentibusque membris formam pristini hominis decrescere: illum purulentias quasdam, et vulnerati damna pulmonis egerere: istum humore in lapides desiccato, urinae amaritudinem, et vesicae tormenta sentire; non dubitemus dicere vocem flagellorum esse Ninive.»
Haec S. Hieronymus, qui et subdit: «Et vox commotionis rotarum, dum huc atque illuc genus raptatur humanum, et incertis per cuncta discursibus, ubi periculum, ubi salus sit ignoramus; de qua rota et Ezech. I, 16, et Psalm. LXXVI legimus: Vox tonitrui tui in rota. Habet et Ninive equum persequentem, puta diabolum, de quo Job XXXIX: De longe odoratur bellum. Quadrigae, et quatuor earum equi sunt quatuor perturbationes, de quibus Maro: Hi cupiunt metuuntque, dolent gaudentque. His equis, et hac quadriga Ninive cuncta perturbat. Et quomodo quatuor, quibus pugnamus et tegimur, sunt scuta virtutum: prudentia, justitia, temperantia, fortitudo; ita e contrario quatuor vitia sunt, stultitia, iniquitas, luxuria, formido quibus ab hoste percutimur. Quarum singulae pullulantes habent in se ac multiplices species sagittarum, quibus inferuntur vulnera, imo vulnerati usque ad inferna demerguntur. Nec est finis gentibus ejus. Malitia ejus finem non habet, et quantae species peccatorum, tot gentes sunt Ninive, qua infirmabuntur in corporibus suis a multitudine fornicationis. Nec mirabitur Niniven scortorum jam esse gratissimam, qui tantam hominum multitudinem cum ea viderit fornicari, et maleficiis illius, et quibusdam incantationibus ad amorem ejus pene cunctos trahi. Haec vendidit gentes in fornicationibus suis, quae tollunt membra Christi et faciunt membra meretricis: idque facit tribus maleficiis suis. Facit enim amare eas quae odisse debuerant, et detestari quae amare debebant; ut cum deceptae fuerint, etiam alios matema arte supplantent.» Unde huc alludens S. Joannes Apoc. XVII, 3, Babylonem suam (quae typus est mundi) quasi alteram Niniven schemate reginae, sed meretricis ita depingit: «Vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem. Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus. Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae. Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu.» Vide ibi dicta.
Praeclare S. Bernardus, epist. 103: «Vae, ait, vae! vapor est ad modicum parens, quod aeternae felicitatis aditum intercludit. Quousque tu tantae gloriae profers faenum, quod hodie est et cras in clibanum mittitur: carnem dico, et ejus gloriam: Siquidem omnis caro faenum est, et omnis gloria ejus tanquam flos faeni. Si sapis, si habes cor, si tecum est lumen oculorum tuorum, desine jam ea sequi, quae et assequi miserum est. Beatus qui post illam non abiit, quae possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant.» Et epist. 107: «Diu, ait, ista in te mundus habere non poterit, et te quippe ipsum brevi non habiturus. Nam breves dies hominis sunt. Mundus quidem cum suis concupiscentiis transit; sed te prius emittit quam ipse pertransit. Qui te sine fine delectat amor mox finiendus.»
Versus 5
Vers. 5. Ecce ego ad te, — o Ninive, armatus et furibundus in Chaldaeis venio, ut te quasi scortum infame spoliem, denudem, castigem, totique orbi ridendam et exsibilandam proponam. Unde Tigurina vertit: En me tibi hostem, inquit Dominus exercituum.
Revelabo pudenda tua in facie tua. — Tigurina, Pagninus et Vatablus: Revelabo fimbrias tuas, vel limbos tuos; hoc est, spoliabo te tuis fimbriis, et vestibus speciosis et pretiosis per Chaldaeos, ut omnibus spoliata et nudata a cunctis ridearis et subsanneris, dum cuncti praeter nuditatem et paupertatem, etiam occultas tuas sordes, vomicas et carcinomata, quas syrmate et veste aurata tegebas (haec enim vocat pudenda, quia ob ea pudefiebat), id est occultas suas spurcitias, vitia et foeditates, propalam conspicient. Perstat enim in metaphora meretricis. Unde explicans subdit:
Vers. 5 et 6. Ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Et projiciam super te abominationes, — id est tibi imponam, ostendam, et propalabo omnia tua abominanda scelera; quo fiet ut omnes certatim te abominentur, et diris mille devoveant: tam acris enim vindicta Dei, qua te puniet et evertet, omnibus ostendet te rapacissimam et sceleratissimam tyrannam fuisse. Unde sequitur, «et contumeliis te afficiam,» uti meretrices publice in circulo expositas, vel ad uncum alligatas omnes subsannant, in easque faeces, lutum et stercora jaciunt: itaque «ponam te in exemplum;» Tigurina, faciam te spectaculum; Pagninus, ponam te inquinamentum: Chaldaeus, ponam te exsecrandam, et ponam te foedissimam oculis omnium videntium te.
Moraliter, magna Dei est gratia, cum peccatori revelat suam turpitudinem, ac voluptatis illicitae, v. g. meretricis, sordes. Sicut enim exterius et publice meretrice nihil videtur speciosius et elegantius; sic interius et domi nihil putidius, sordidius, vilius, miserius, pauperius, adeo ut adolescentes qui in illas ita pomposas rapiuntur, visis earum internis sordibus, nauseent, et eas abominentur. Tale est peccatum et peccatrix anima, puta est quasi ornata meretrix, et sepulcrum dealbatum; exterius nitens, interius putens et faetens; exterius Venus, interius anus; exterius formosa ut Lais, interius deformis ut Thais; publice splendidior Cyro, domi pauperior Iro, vix habens panem atrum quem mandat, ut ait Terentius in Eunucho. Audivi ab aulicis principis cujusdam feminae luxuriose viventis, corpus ejus tantum foetorem exhalasse, ut intolerabilis videretur, nec tam corpus quam triduanum cadaver esse diceres.
Versus 7
Vers. 7. Omnis qui viderit te, resiliet a te. — Pagninus, elongabunt se a te; Tigurina, refugiet a te, et dicet: Vastata est Ninive; Chaldaeus, expilata est Ninive; Septuaginta: Qui viderit te, descendet a te, et dicet: Misera est Ninive. Simili modo in excidio Babylonis dicitur Apoc. XVIII, 15: «Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes ac lugentes, et dicentes: Vae, vae civitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco! etc.: quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae.» Sic de Tyro ait Ezechiel cap. XXVI, 47: «Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta? etc. Nunc stupebunt naves in die pavoris tui: et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.» Et cap. XXVII, 28, describit nautas et mercatores ejulantes in vastitate Tyri.
Tropologice S. Hieronymus: «Quamdiu, ait, terrena honoramus, et putamus esse sublimia, velut in quodam superbiae culmine sumus, et miramur pulchritudinem Ninive,» id est mundi. «Cum autem consideraverimus naturam ejus, et omnia corporalia bona, quasi humilia despexerimus, subjicientes nos potentiae manus Dei, tunc miserebimur Ninive, et omnia terrena bona digna planctu judicabimus, dicemusque: Misera Ninive, quanti tuis laqueis irretiti sunt? quantos alligatos laqueis tuis tenes? quis putas resiliet a te, et descendet de superbia tua, et te miseram judicabit?» q. d. Pauci sunt, sed sapientes et oculati, qui id judicant. Ninive ergo est speciosa uxor, speciosi filii et filiae, speciosa famulorum pompa, speciosae opes, speciosae dignitates, quae multos sua specie capiunt et dementant. Verum prudentes, qui considerant earum brevitatem, instabilitatem, fugacitatem, curas, molestias, angores, pericula, vident hanc speciem esse fucatam et larvatam: illico enim praeterit figura hujus mundi, ut ait Apostolus. Quocirca ea despiciunt, dicuntque: «O quantum est in rebus inane!» atque ad speciem mundi coelestis, quae semper durat, ac divina est et beata, anhelant.
Exemplum insigne hac in re praebuit S. Eucherius Lugdunensis episcopus anno Domini 440, qui, ut habet Ado in Martyrol. die 16 novembris, cum esset senator ingenio, opibus, eloquentia, scientia, dignitate praenobilis, haberetque conjugem illustrem et opulentam, ex eaque speciosos liberos, plures mares et feminas, haec omnia contempsit, suosque omnes eadem contemnere docuit. Nam universis relictis, secessit in monasterium Lirinense; inde in solitudinem, ibique in spelunca totum se jejuniis et orationibus addixit, donec sede episcopali Lugduni vacante, angeli monitu designatus est Lugdunensis episcopus. Quare a clero et populo ad hoc munus requisitus, cum ipse illud omnino abnueret et excuteret, vi e spelunca extractus, vinctusque ductus in urbem, in cathedra episcopali violenter collocatus est, quam mira fide, sanctitate et doctrina administravit. Exstant etiamnum doctae ejus lucubrationes in Genesim, libros Regum, etc., quas filiis suis Veranio et Salonio dedicavit. Hos enim a puero in monasterio educari curavit, qui deinde pariter ex monasterio, ob illustrem virtutem et sapientiam, ad episcopatum evocati sunt. Uxor vero ejus, nomine Galla, in speluncam mariti, cum ipse ad episcopatum raperetur, secessit, eique in vitae, aeque ac loci rigore successit; nam ibidem totam se poenitentiae et orationi consecravit. Filiae vero Consortia et Tullia, patrem et matrem imitatae, virginitatem Deo voverunt, atque non tantum virginitatis gratia, sed et signorum gloria claruerunt, aeque ac pater, nimirum ipse S. Eucherius, qui inter alia miracula in Alpibus incidens in hominem membris contractum, ac jussu S. Caesarii Arelatensis episcopi (ut habetur in ejus Vita) porrigens ei manum, eumdem elevans, sanitati membrisque restituit. Ita Baronius anno Christi 441 et 463. Unde Claudianus in lib. II De Statu animae, agens de S. Eucherio, qui, inquit, «viridis aevi, maturi animi, terrae despuens, coeli appetens, humilis spiritu, arduus merito, ingenio subtilissimus, scientia plenus, eloquii profluus, magnorum sui saeculi pontificum longe maximus, editis in rem fidei multijugis variorum operum voluminibus, ad populum quoque super statu animae concionatus est.» Quisquis ergo sapis, cum S. Eucherio despue terrae, astra appete, solum despice, coelum suspice, vana licet speciosa contemne, vera et aeterna sectare, terrenis cunctis despuendo dicito: Phy, phy terra, quomodo sordes mihi, cum coelum aspicio!
Quis commovebit super te caput? — Septuaginta: Quis gemet eam? Chaldaeus, Pagninus et Vatablus: Quis condolebit tibi? quia sicut antea nullius fuisti miserta, sic jam nullus miserebitur tui; Tigurina: Quis ejus gratia iter suscipiet? ut ei opituletur. Hebraice ad verbum est: Quis movebit ei, vel pro ea? scilicet pedes, vel potius caput: commotio enim capitis super afflicto signum est condolentiae et compassionis, Job XVI, 5; Jerem. XVIII, 16 et alibi.
Unde quaeram consolatorem tibi? — q. d. Nusquam invenietur, qui te consoletur, quia invisa es omnibus, ideoque omnes experti tuam tyrannidem gaudebunt de tuo casu et ruina. Ita Vatablus.
Versus 8
Vers. 8. Numquid melior es Alexandria populorum? — id est populosa, quae multos habet populos, quae abundat multitudine et turbis. Ita Pagninus, Vatablus, Mariana et alii: hoc enim significat hebraeum אמון amon; positum enim est pro הכון hamon. Rursum Amon est cognomen Alexandriae, eo quod ipsa sita fuerit in regione Ammonia, non longe a fano Jovis Ammonii. Vide dicta Jerem. XLVI, 10.
Unde Syrus vertit: Numquid melior est Jovon Amon (id est Alexandria, quae etiam Amon aquarum dicitur, ita Lexica Syriaca) quae sedet in fluminibus? Quare alienius vertit Arabicus Antiochenus: Numquid tu melior es buar (exitio) Moab? et Alexandrinus: Para tibi sortem de civitatibus Horod, id est Scytharum, aut sortem de Tammuz, quae habitat in fluminibus. Nisi dicas Alexandriam dici Tammuz a suo idolo, eo quod coluerit Tammuz, id est Adonidem amasium Veneris; quod creditu est facile: fuit enim haec urbs opibus et deliciis, indeque luxu et luxuria diffluens. Sensus est: Numquid, o Ninive, tu melior, id est major, fortior, populosior, potentior es Alexandria populosissima et fortissima? utpote quae ab una parte Nilo, ab altera lacu Mareotico, a tertia mari, a quarta incommeabili solitudine cingitur, ut docet Josephus lib. II Belli, cap. XVI. Vide ejus situm et descriptionem apud Abrahamum Ortelium in Theatro urbium, q. d. Si Alexandria, quae et situ loci, et civium multitudine videtur munitissima, inaccessa et inexpugnabilis, expugnabitur tamen et capietur; non est quod tu, o Ninive, tuo robori praefidas; nam pari modo expugnaberis capierisque et tu. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Remigius, Hugo, Lyranus et alii.
Nota primo: Urbs haec tempore Nahum et Jeremiae dicta est No, ut habet textus hebraeus, quae postea, scilicet post annos 200, nimirum anno 320 ante nativitatem Christi, restaurata et amplificata ab Alexandro Magno, ex eo dicta est Alexandria, uti docent Plinius lib. V, cap. X, Solinus cap. XXXV, Strabo lib. XIV, et alii. Praedicit hic Nahum, uti et Jeremias cap. XLVI, 10, eam evertendam a Nabuchodonosore; quod licet aliqui, ut a Castro, factum censeant ante excidium Jerusalem, nimirum anno 1 Nabuchodonosoris; tamen longe verius est id factum esse post excidium Jerusalem, anno 23 vel 24 Nabuchodonosoris, uti ostendi cap. II, 1, idque satis significat hic Nahum.
Nota secundo: Urbs haec fuit Aegypti celeberrima, opulentissima, munitissima et populosissima. Unde Alexander Magnus eamdem ad effigiem chlamydis Macedonicae, ait Plinius lib. V, cap. X, orbe gyrato, spatio septemdecim dierum, ut Justinus testatur lib. XI, exstructis muris, qui se extenderent ad sex millia passuum, magnifice restituit. Urbs fuit omnium post Romam maxima (unde hic cum Ninive comparatur, quam maximam fuisse docet Jonas cap. III, 3) longa stadiis triginta, lata decem, ambitu ipso complectens passuum millia quindecim. Addit Q. Curtius lib. IV De Gestis Alexandri: «Fama est, inquit, cum rex urbis futuris muris polentam, ut Macedonum mos est, destinasset, avium greges advolasse, et polenta esse pastas; cumque id omen pro tristi a plerisque esset acceptum, respondisse vates magnam illam urbem advenarum frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta praebituram.» Portum enim habet optimum, cui ad dexteram objecta Pharus insula, turrim maximam sustinet, ad trecenta usque stadia navigantibus igne lucentem. Quocirca cum Romanis paruit, pendebat plus tributorum singulis mensibus, quam Hierosolyma toto anno, et praeter pecuniam, annonam quatuor mensium plebi Romanae ministrabat. Alexandria ergo, quam Strabo lib. XIV, urbem potentem et populosam nominat, Alexandri Magni opus, nomen et bustum, emporium erat totius Aegypti vetustissimum, loco ad mercimonia opportuno situm, nimirum ad littus nostri maris, juxta Canobicum Nili ostium, in Africam vergens. Urbs olim magnifica, superbissimis aedificiis, tam publicis quam privatis.
Quam deinde ob cultum divinum isthic florentem, plebisque sanctimoniam, paradisum Domini veteres nuncuparunt; sicut et Antiochiam Theopolim. Quocirca Augustus Caesar, post devictum Antonium Alexandriam veniens, et fundatoris corpus reverenter aspiciens, triplici de causa se eamdem, licet hostilem, et Antonio faventem conservasse, palam est fassus: scilicet ob Alexandri memoriam, pulchritudinem urbis, et propter Arium philosophum, qui in universitate Alexandrina professor, magno apud Augustum in honore fuit. In ea enim fuit Musaeum Serapium et Isaeum, a Musis, Serapi et Iside denominatum. S. Marcus tandem evangelista a S. Petro eo missus, Alexandrinos fide et
sanctissimi semper et sanctissimi viri praefuerunt, ut Pantenus; deinde Origenes, qui arcem philosophiae et eloquentiae occupans, ibidem in Sacra Scriptura sua hexapla et octapla, ac in eam commentaria illustria exaravit. Origeni successit Heraclas; huic Dionysius, Athenodorus, Malchion, Didymus, S. Athanasius, Cyrillus, Theophilus, etc. Hic S. Hieronymus, S. Basilius, S. Gregorius Nazianzenus aliique praestantissimi viri eruditi sunt. Celebris fuit et hic scriptis Philo Judaeus. Quantum hic floruerit mathesis docet Cicero lib. I De Divinat. De magnifica et omnium disciplinarum libris instructissima Bibliotheca Alexandrina, in qua erant quadraginta millia librorum, quam Aristoteles primum instituit, testis est Strabo lib. XIII; hanc Ptolemaeus Philadelphus, secundus ab Alexandro Magno Aegypti rex, mire auxit libris ex Graecia, praesertim Athenis et Rhodo petitis, teste Athenaeo lib. I, cap. XVII; sed maxime sacris Bibliis, in graecum translatis a Septuaginta interpretibus, quos ipse ab Eleazaro pontifice postulavit. Haec ergo versio Septuaginta Interpretibus facta et cusa est Alexandriae. Ita Eusebius lib. VIII De Praepar. cap. 1, Josephus lib. XII Antiq. cap. II, Clemens Alexandrinus lib. I Strom., et alii. Denique Alexandrina fuit S. Catharina, quae ibidem decollata, lac pro sanguine fudisse fertur. Merito ergo Nahum Alexandriam confert cum Ninive tum in magnitudine, tum in frequentia, tum in robore, tum in clade excidii.
Nota tertio: Pro Alexandria populorum hebraice est מנא אמון minno amon; sed Septuaginta aliis punctis legentes מנא mana (unde mina et mna) Amon, vertunt, pars Ammon. Sic enim habent, apta chordam pars Ammon. Per Ammon aliqui Ammonitas Moabitis vicinos accipiunt. Melius accipias Ammonitidem Aegypti, juxta quam sita erat Alexandria, q. d. O Ammonitis regio, o Alexandria, vastaberis: apta ergo chordas tuae lyrae, ut canas tibi lyricum et funebre carmen. Ita S. Hieronymus, qui et aliter explicat, nimirum de Ninive, q. d. «O Ninive, inordinatum et incompositum tuum, et in diversa discrepans in chordarum similitudinem apta, ut fiat harmonia et vocalis in laudes Dei concentus; quia nihil tibi proderit species et magnitudo tua, quae praecipua habere te credis, nisi te aptaveris ad canendum. Considera enim omnem partem sortis filiorum Ammon, et quaecumque aestimantur possidere bona quomodo eos non defenderint, ne irent in captivitatem:» sic nec tua te defendent. Verum priorem sensum praefert S. Hieronymus, et merito: non enim agitur hic de filiis Lot, Ammon et Moab, sed de Ammone Aegypti.
Nota quarto: Pro Alexandria populorum, verti potest, Alexandria tumultus, uti vertit Noster, Jerem. XLVI, 25. Utrumque enim significat Amon, vel Hamon, quia populus adducit turbam, turba parit tumultum, tumultus seditionem, seditio stragem et exitium. Prudenter Livius lib. II: «Opulentis, ait, civitatibus venenum seditio, magna imperia mortalia reddidit.» Hinc rursum sapienter monet Thucydides lib. IV: «Curandum est, inquit, vicinis populis, ut pax inter vicinos populos colatur,» ne eorum tumultus et bellum, tumultum et bellum vicinis afflet et afferat. Hac de causa urbes et regiones populosae ut sese in pace conservent, oportet ut foras ad bellum, vel ad novas colonias saepe multos ex illis emittant, praesertim otiosos, inquietos, acres et pugnaces.
Ita de Hispanis scribit Justinus lib. XLIV: «Hispani, ait, bellum quam otium malunt; si extraneus deest, domi hostem quaerunt.» Et Carolus V imperator dixisse fertur Francisco Valesio Galliarum regi: «Tui Franci et mei Hispani adeo sunt fervidi et ardentes, ut si bellum nulli moveant, illud suo inferant principi.» Quocirca acute vir sapiens pronuntiavit: «Gallia ut sana sit et sese in pace conservet, necesse est ut quolibet decennio sanguinem mittat.» Quin et S. Catharina Senensis hac de causa suasit Gregorio XI et Urbano VI Pontifici bellum sanctum inferendum Saracenis et Turcis; cumque ei objiceret Pontifex id intempestivum esse ob intestinas discordias et bella, respondit illa efficax remedium ad sopiendas hasce discordias fore bellum Turcicum; in eo enim Christianos posituros privatas lites, et communibus animis contra communem fidei hostem libenter ituros. Insuper in illud emissuros homines otiosos et pugnaces, et his emissis pacem domi fore. Sapiens utique consilium, quod utinam caperent et practicarent reipublicae et Ecclesiae principes! nam domi ditiones suas pacarent, et alienas infidelium sibi et Ecclesiae acquirerent. Id de S. Catharina Senensi refert Ambrosius Catharinus in ejus Vita. Pari modo tumultus populorum perdidit Alexandriam: quod ut significet Nahum, argute vocat eam Alexandriam Amon, id est populorum et tumultus. Alexandrini enim aliique Orientales calidi sunt et callidi: calor facit eos mobiles, mutabiles, biliosos, pugnaces: calliditas facit vafros, subtiles, dolosos, industrios ad machinandum tumultus et bella.
Quae habitat in fluminibus. — Quia Alexandria ab ortu et occasu cingitur Nilo, qui in varios rivos se dividens urbem interluit, multasque in ea facit insulas.
Aquae in circuitu ejus. — Vatablus: Aquis est circumflua; quia ab oriente et occidente Nilo, a septentrione mari, a meridie lacu Mareotico vallatur. Unde aquae sunt muri ejus: cujus divitiae mare; quia per mare omnis generis merces, eo quasi ad Orientis, imo orbis, emporium comportantur. Scribunt Osorius, Maffeius lib. I De Rebus Indic., et alii, antequam Lusitani navigarent in Indiam, et Goa merces Indicas deveherent Ulyssiponem, omnes illas ex India solitas advehi Alexandriam, et ex ea devehi Venetias, indeque distribui per Europam. Pro divitiae hebraice est
chel, quod robur aeque ac opes significat. Unde Chaldaeus vertit, cujus murus est mare; Pagninus, cujus antemurale est mare; Tigurina, cujus propugnaculum est mare; Septuaginta vero chel derivantes a חול chol, id est incipere, vertunt, cujus principium est mare. Hinc patet Alexandriam aquis et situ fuisse munitissimam. Nam, ut ait Josephus lib. II De Bello, cap. XVI: «Munitur undique aut incommeabili solitudine, aut importuoso mari, aut fluminibus, aut coenosis paludibus.» Et Solinus, Polyhist. cap. XXXV: «Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus vadis, caeco mari, tribusque tantum canalibus admittit navigantes.» Et S. Cyrillus ejus patriarcha: «Alexandria, ait, super alias Aegypti urbes plurimum excellebat, tuta a praedonibus, et securum perfugium, quod aquis undique ambiatur; et versus Aquilonem mari alluatur, versus Austrum vero latam et longam, et velut alterum mare, paludem, inquam, Mareotidem habeat: munita sit insuper aliis fluminibus, et lacubus cingatur.»
Versus 9
9. Aethiopia fortitudo ejus. — Aethiopia enim, sive Abyssia, vicina est et adjacens Alexandriae: unde vocatur Aethiopia sub Aegypto. Alexandria ergo facile ex Aethiopia auxiliares copias ad se evocabat, et facilius ex vicinissima Aegypto.
Et non est finis, — scilicet militum et copiarum, quas ex vicinis gentibus sibi confoederatis ad se accersebat. Nam et
Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo, — q. d. Auxiliarem habebas totam Africam, et maxime viciniorem ejus partem, scilicet Libyam. In voce tuo, est enallage personae Hebraeis usitata. Transit enim a tertia persona ad secundam. Aliter Vatablus, q. d. Aethiopia et Aegyptus erant auxilio Alexandriae, sicut tibi, o Ninive, auxiliabantur Africa et Libya. Verum Africa et Libya vicinae sunt Alexandriae, remotae vero admodum a Ninive: unde proclive et facile erat Alexandrinis inde evocare auxilia, non vero Ninivitis.
Versus 10
10. Sed et ipsa (Alexandria) ducta est in captivitatem. — Hinc Clarius et Arias censent Alexandriam jam vastatam fuisse, cum haec scriberet Nahum. Verum ex Jeremia, cap. XLVI, 10, constat eam vastatam a Nabuchodonosore, qui diu post Nahum vixit. Est ergo enallage temporis prophetica; ponitur enim praeteritum pro futuro, «ducta est,» id est ducetur, «in captivitatem.»
Allegorice, Alexandria populorum est Ecclesia ex omnibus populis collecta, quae, ut inquit S. Hieronymus, «habitat super omnes Prophetas, et habet doctores in circuitu suo, quorum de ventre manant flumina: cujus initium est mare,» id est lex quae amara est, nisi ligno crucis Christi dulcoretur: «quae habet Aethiopiam in fortitudine: Aethiopia quippe praeveniet manus ejus Deo: et Aegyptum, in quam Dominus venit in nube levi; et Libyes, qui antea habitabant in arentibus, et postea facti sunt in auxilio ejus. Et haec ergo, si non se attenderit, et omni diligentia custodierit cor suum, captiva ducetur, et planget filios suos. Et tu ergo, Ninive, homines videlicet infideles, homines mundo inhaerentes, senties supplicia, et consopieris calice meo, cum illi quoque biberint, qui de mea parte fuerant, et suo vitio corruerunt.»
Parvuli ejus elisi sunt, — allisi sunt ad saxa a Chaldaeis, quod summae crudelitatis aeque ac miseriae est argumentum.
Et super inclytos ejus miserunt sortem, — q. d. Chaldaei super viros nobiles et primores Alexandrinos a se captos sortem jecerunt, atque eos quasi mancipia sortito inter se distribuerunt.
Et omnes optimates ejus confixi (Septuaginta, alligati; Tigurina, vincti) sunt in compedibus.
Versus 11
11. Et tu ergo (o Ninive, pari modo quo Alexandria) inebriaberis (calice irae Dei, ut puniaris et vasteris), et eris despecta, — adeo ut etiam ab inimicis, quos antea despexeras, cogaris opem poscere. Pro despecta Chaldaeus vertit, pessumdata; Pagninus, abscondita; Tigurina, obscurata, q. d. Abscondes te prae metu et trepidatione: vel, ut alii, tolleris de medio, ita ut non appareas; quia desines esse in rerum natura. Ita Vatablus.
Versus 12
12. Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis. — Duplices sunt in ficubus grossi: priores sunt primae ficus, quae proinde flores ficulnei vocantur, utpote primo maturae et sapidissimae; posteriores sunt ficus immaturae, quae in hieme per se decidunt. De prioribus hic agitur, q. d. Sicut grossi, id est primae ficus praecoces et maturae (has enim significat hebraeum בכורים biccurim), vento cum sua arbore concussae, facile ex ea decidunt in os comedentis, id est hominis sub ficu hiantis, ut ficus decidentes excipiat et comedat; ita tuae munitiones, o Ninive, concussae a Chaldaeis, illico corruent, et in os, id est in manus et potestatem eorum, cadent. Hoc sensu ficus hic arborem significat, non fructum. Ita Chaldaeus, S. Hieronymus, Haymo, Rupertus et alii passim.
Secundo et melius, Vatablus, a Castro et alii per ficus accipiunt non arbores, sed fructus, q. d. Sicut ficus posteriores cum prioribus, sive praecocibus, quae grossi vocantur, vento agitatae decidunt in os comedentis; ita cadent muri et propugnacula Ninives in manus Chaldaeorum, idque facile et sine labore; non enim arbores, sed fructus ficuum cadunt in os comedentis. Unde Syrus vertit: Sicut ficus temporaneae (primitivae) quae cum factae (maturae) fuerint, cadunt in os comedentis; Arabicus Antiochenus: Sicut ficus pulchrae, quae cum maturae fuerint, cadunt de ore eas comedentis; Arabicus Alexandrinus: Omnes habitationes tuae tumentes quasi arbores ficuum, in quibus remanet residuum, quae cum fuerint concussae, cecidit quod in eis est comedenti illud.
Ita tropologice, animae peccatorum sunt quasi ficus et grossi, quae cadunt in os diaboli, ait Theophylactus, uti in ejus os cecidit Adam comedens pomum vetitum, quod videtur fuisse ficus. Sic pariter anagogice in die judicii, inquit Rupertus: «Quando manifeste veniet Deus noster, et non silebit; quando ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida;» magno terrae motu cadent munitiones totius orbis, quantaecumque vel qualescumque, tam spirituales quam materiales possunt intelligi, et illae quarum primus structor fuit Cain, et illae quas contra veritatem exstruit spiritus erroris, omnes cadent in os devorantis inferni, glutientis abyssi, gehennalis incendii.
Versus 13
Vers. 13. Ecce populus tuus mulieres, — id est quasi mulieres imbelles, effeminatus fuit, o Ninive. Unde Chaldaeus vertit: Ecce populus tuus imbecillis est instar mulierum, in medio tui; quia ob ejus ignaviam et metum inimicis, etc., pandentur portae; Vatablus, aperient se portae, scilicet sponte sua, ut sit hyperbole. Tropologice S. Hieronymus: «Ninive, inquit, id est homines seculares ita passionibus enervati sunt, et viribus elanguerunt, ut imbecillitati mulierum comparentur. Nihil enim in animabus suis forte, nihil robustum possident et virile. Unde inimici, praevalentes adversus eos, aperuerunt omnes sensus eorum, et per corporales januas introgressi sunt; quia dissolutis manibus, id est operibus voluptatis, quidquid in te habueras roboris perdidisti.»
Devorabit ignis vectes tuos. — Ignem proprie accipio, de quo dixi cap. II, 13. Aliter Vatablus, q. d. Vectes tui, qui alias solent esse ferrei et fortissimi, ad insultus Chaldaeorum non resistent, sed illico dissilient, ut videantur igne consumi.
Versus 14
Vers. 14. Aquam propter obsidionem hauri tibi, — q. d. Instat tibi, o Ninive, obsidio; ad eam ergo te para, aquam et annonam compara: erit enim longa et diuturna obsidio. Urbes quaedam carent puteis; unde per aquaeductus forinsecus ex fontibus vel fluminibus, aquas in cisternas excipiunt et conservant, uti fit Brugis Flandrorum; quin et Romae plerique aqua non puteali, sed fontana per aquaeductus invecta utuntur. Talis videtur fuisse Ninive. Unde monet Propheta ut ante obsidionem de aqua sibi provideat. Unde Syrus vertit: Aquas in tribulatione (obsidione) hauri tibi; Arabicus: Aquam in angustia hauri tibi.
Intra in lutum, — hoc est, ut S. Hieronymus, subigendo argillam lateres confice, quibus ruinas murorum obstruas; sed frustra id facies, quia ibi et in isto opere igne et ferro te vastabunt Chaldaei. Tropologice S. Hieronymus: Corpus, inquit, nostrum est lutum et later, «quia quasi terra, et paleis, et aqua; ita carnibus, sanguine, venis, nervis, ossibusque compactum est. q. d. Quia semel, o anima, ingressa es lutum, et clausa corpore, sustine injuriam et necessitates corporis, et conculcare ab inimicis, et omnia ad conficiendam carnem, quae paenitentia digna sunt, patere. Semel enim assumens lutum et paleas, et inanibus hujus seculi negotiis involuta, debes per injuriam sponte calcari. Et tamen noli salutem penitus desperare: esto confidens, et corpus, id est laterem tuum, propter assumptum sermonem, quasi aquam in servitutem redige, et subjice tibi, ut domineris lateri tuo, ne vivax te gehennae flamma consumat.»
Versus 15
Vers. 15. Peribis gladio, devorabit te ut bruchus, — q. d. Sicut bruchus omnia germina absumit, ita gladius hostilis omnia civium tuorum agmina perdet; et, ut ait S. Hieronymus, «quidquid in te virens videbatur, et naturae bono sponte germinans, avaro dente consumet, et quasi bruchus volatu perdito, et gravatus pondere suo, ita et tu gravata onere peccatorum detraheris in terram.»
Congregare (ergo) ut bruchus: multiplicare ut locusta, — q. d. Contrahe et collige numerum militum maximum, quantus esse solet numerus bruchorum et locustarum, si ita velis et possis; sed frustra: nam nullae copiae te tutari valebunt; certo enim peribis. Est ironia. Bruchus est species locustae, de qua dixi Joel. I, 4.
Versus 16
Vers. 16. Plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sint coeli: bruchus expansus est, et avolavit, — q. d. Plurimas collegisti merces et opes, sed istae omnes ut bruchus cito a te avolabunt ad Chaldaeos, a quibus diripientur. Vatablus: Plures habuisti mercatores, quam sint stellae caeli: ipsi autem erunt sicut bruchus, qui ubi omnia depastus est avolat, q. d. Mercatores tui, o Ninive, mox ut famam belli et obsidionis audierint, aufugient cum suis mercibus et opibus, instar bruchi deficiente germine avolantis. Sic et a Castro et Pagninus qui vertit: Bruchus grassatus est, et avolavit. Hoc est quod ait Sophar Job. cap. XX, 5: «Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti. Si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant dicent: Ubi est? velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.» Sic quoque accipi potest illud Sapientis, Prov. XXIII, 5: «Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere (scilicet juste et licite, q. d. quas habere vel retinere est nefas); quia facient sibi pennas quasi aquilae, et volabunt in coelum:» sicut aves captae ab aucupe, dum patet exitus, illico ab eo quasi injusto et tyranno avolant; simili enim modo opes ab injustis possessoribus, quasi captivae violenter detinentur: unde ut ab hac captivitate in libertatem se asserant, serviantque Deo et justis propter quos creatae sunt, ad eos advolant, uti docet Sapiens Proverb. XXVIII, 8.
Versus 17
Vers. 17. Custodes tui quasi locustae, — q. d. Duces et milites, qui te, o Ninive, custodiebant, erunt quasi locustae, quae rectore carentes, in periculo huc illucque discurrunt, quaeque nocturno frigore torpidae, oriente sole incalescentes, avolant; ita et ignavi tui milites, accedente Chaldaeo, quasi igne percussi et perculsi diffugient. Nota: Custos Hebraeis vocatur praefectus, rex, dominus, hujus enim est custodire et tueri sibi subditos. Sic Job cap. VII, 20, Deum vocat custodem, id est regem et dominum hominum. Sic Jeremias, cap. IV, 17, custodes vocat reges gentium, qui venturi erant contra Jerusalem. Pro custodes hebraice est minnezaraich, quod derivatur a nezer, id est corona, diadema, coma, separatio, consecratio, nazaraeatus. Unde Vatablus vertit, coronati tui, id est, ut Pagninus, magnates et principes tui; Chaldaeus: Laminae tuae flammificant sicut locustae: laminae, scilicet coronarum et diadematum, quibus hi principes decorabantur. Alii, nazaraei tui; alii, separati et consecrati tui. Principes enim, sicut et sacerdotes, dignitate, aeque ac corona et veste, a plebe erant separati. Tigurina: Comatuli tui locustas referent, q. d. Principes tui erant comati, ipsaque coma et caesarie, velut corona et diademate, ab aliis fuerunt quasi dignitate separati. Coma enim et caesaries in viro est quasi corona dignitatis. Hinc nazaraei apud Hebraeos a vulgo separati erant, et quasi consecrati Deo per comam quam alebant: coma ergo erat insigne honoris et dignitatis.
Et parvuli tui quasi locustae locustarum. — «Parvuli,» id est inferiores et gregarii milites, omnis generis et gentis. Hos enim significat hebraeum טפסר tapsar, quos proinde Septuaginta vocant commixtos, scilicet ex varia hominum sorte et gente. Ita S. Hieronymus. Hi enim, quia sunt parvi, et plurimi variique, recte comparantur locustis, uti iisdem comparantur ea de causa Madianitae Judic. VI, 5. Alii tapsar censent compositum ex טף taph, id est parvus, et סף sar, id est princeps. Unde Chaldaeus vertit, duces tui; Pagninus, principes tui; Vatablus, optimates tui; Tigurina, ingenui tui; Arabicus Antiochenus, armati tui; Arabicus Alexandrinus, populus tuus; Syrus vero, nazaraei (continentes, casti) tui quasi locusta inhaerens, vel infixa sepi.
Melius tapsar exponas parvus principis, scilicet servus et miles. Ita Noster et Septuaginta. Porro locusta locustarum est locusta non magna et praegrandis, ut vult a Castro, sicut Canticum canticorum est magnum et insigne prae caeteris canticum; sed parva, puta proles et soboles locustae, scilicet attelabus, ut vertunt Septuaginta et Tigurina. Unde S. Hieronymus sic explicat, q. d. «Sicut locustae et bruchus, et paria genimina locustarum quae vocantur attelabi, sole incalescente, avolant, nec reperiuntur; sic tu, o Ninive, dispergeris et fugies. Natura enim locustarum est, ut in frigore torpentes, per calorem volitent.
Porro attelabus, quem significantius comestorem interpretatus est Aquila, parva locusta est inter locustam et bruchum, et modicis pennis reptans potius quam volans, semperque subsiliens, et ob hanc causam ubicumque orta fuerit, usque ad pulverem cuncta consumit; quia donec crescant pennae, abire non potest.» Vide de locustis et attelabis ea quae notavi Joel I, 4. Ubi nota hebraismum: Hebraei enim cum volunt significare animal tenerum, et recens natum, ei adjungunt nomen matris, quasi ipsum adhuc matrem sectetur, ab eaque lactetur vel alatur. Sic vocantur agni ovium, id est agni teneri, sequentes oves matres suas. Sic Alexander vocatur hircus caprarum, id est haedus capram matrem sequens, quia erat juvenis, Daniel. VIII, 5. Sic catulus laeanae vocatur leunculus laenam matrem comitans. Sic Samson ait Judic. XV, 16: «In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum,» id est aselli lactentis et sequentis asinam matrem suam, «delevi eos, et percussi mille viros.» Fortis enim viri est, per rem parvam magna facere, uti Samson per mandibulam aselli occidit mille Philisteos.
Non est cognitus locus earum, — hoc est ipsae locustae non sunt cognitae, nec inventae in loco suo, quia perierunt. Est hypallage. Vide dicta cap. I, 18.
Vers. 18. Dormitaverunt pastores (principes et duces) tui, rex Assur, — o rex Ninives. Significat desidiam ducum causam fuisse, cur a Chaldaeis caperetur Ninive, ac proinde ipsos duces a Chaldaeis esse occisos, et plebem dispersam. Hoc est enim quod subdit: «Sepelientur principes tui,» primo vino, deinde humo, q. d. Chaldaei invadent Niniven somno vinoque sepultam, itaque sepultos occident, et in fossis sepelient. Septuaginta vertunt: Consopivit fortes tuos, scilicet rex tuus, o Ninive, sicut Baltasar mero consopivit optimates; quos proinde Cyrus, capta Babylone, eadem nocte oppressit et occidit, Daniel. cap. V, 1 et sequent. Quod tropologice S. Hieronymus explicat de diabolo: hic enim est rex Ninives, id est mundi: «Semper enim, inquit, diaboli studium est vigilantes animas consopire. Denique somnum, et in passione Domini Apostolorum oculos gravi sopore premit, quos Salvator suscitans ait: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Et rursum: Quod vobis dico, omnibus dico: Vigilate. Hinc quos ille suavi et pernicioso carmine Sirenarum illexerit ad dormiendum, excitat sermo divinus, et dicit: Surge qui dormis, et illuminabit te Christus,» Ephes. V. Unde idem anagogice dicet Christus in excidio Ninives, id est in fine mundi, cum homines ob peccatum somno mortis consopitos resuscitabit, facietque resurgere ad vitam beatam.
Latitavit populus tuus in montibus. — Chaldaeus, Tigurina et Pagninus: Dispersus est populus tuus per montes, scilicet fugiens Chaldaeos, ac in montibus et speluncis ab eis se abscondens.
Versus 19
Vers. 19. Non est obscura contritio tua, — q. d. Clades et strages tua, o Ninive, tuum, inquam, excidium non est secretum, sed publicum totique orbi conspicuum. Septuaginta vertunt: Non est sanitas contritionis tuae, id est plagae et vulneris tibi a Chaldaeis inflicti; Chaldaeus: Non est qui doleat sibi de fractione tua, q. d. Non est qui tibi tuaeque plagae condoleat. Pagninus: Non est curatio fracturae tuae; Tigurina: Neque leve est vulnus tuum, sed acerba plaga tua; Vatablus: Non erit curatio fracturae tuae, doloris plena erit plaga tua, id est fractura tua nulla curatione curari poterit: vulnus quod accipies a Chaldaeis erit plenum doloris.
Omnes qui audierunt auditionem tuam (hoc est, rumorem et famam de tua calamitate et excidio. Est metonymia: ponitur enim actus pro objecto, scilicet auditio pro re audita, puta pro nuntio et fama), compresserunt manum super te, — id est, ut Chaldaeus: Comploserunt super te manibus laetantes, quia tua malitia et tyrannis, per tributa, onera, aliasque exactiones et oppressiones, transiit per universos, omnesque jugiter vexavit, q. d. Quia alios semper afflixisti, idcirco nunc pari modo affliget te Deus per Chaldaeos, omnesque gaudebunt et laudabunt justum Dei in te judicium.
Symbolice et tropologice, omnia quae hisce tribus capitibus de Ninive, ejusque pompa, opibus, viribus, gloria, illecebris, fuco, fraudibus, vanitate et excidio dicta sunt a Propheta, facile est, mutato tantum nomine Ninives in nomen mundi, adaptare mundo, ejusque pompae, opibus, gloriae, vanitati et interitui, quae in dies oculis nostris cernimus, et plene cernemus in ejus fine, puta in die judicii. Quocirca sapienter monet S. Joannes I epist. cap. II, 15: «Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo.» Et rursum: «Mundus transit, et concupiscentia ejus.» Ubi S. Augustinus: «Quid vis? inquit, utrum amare temporalia et transire cum tempore, an Christum amare et in aeternum vivere?» Idem, epist. 36: «Vincula, ait, hujus mundi asperitatem habent veram, jucunditatem falsam, certum dolorem, incertam voluptatem, durum laborem, timidam quietem, rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem.» S. Ambrosius, lib. De Virgin.: «Discite, ait, in hoc mundo super mundum esse. Si corpus geritis, volitet in vobis ales interior.» S. Chrysostomus, hom. 77 in Matth.: «Cur perforato dolio aquam ingeris? Nihil enim aliud est pro praesentibus istis laborare, quam flammam decerpere, quam pugnis aera caedere. Certe frustra curris; vanitas enim omnia.» S. Gregorius, hom. 3 in Evangel.: «Despiciamus, ait, cuncta praesentia. Nulla sunt etenim quae transire possunt. Turpe sit diligere, quod constat citius perire. Non nos terrenarum rerum amor superet, non superbia, non ira dilaniet, non luxuria polluat, non invidia consumat.» Et hom. 5: «Ipsae ruinae ejus praedicant quod amandus non est. Si enim ruinam sui domus quassata minaretur, quisquis in illa habitaret, fugeret: et qui stantem dilexerat, recedere quantocius a cadente festinaret. Si igitur mundus cadit, et nos eum amando amplectimur, opprimi volumus potius quam habitare; quia nulla nos ratio a ruina illius separat, quos ejus passionibus amor ligat.» S. Bernardus passim mundum vocat stabulum, viam peccatorum, carcerem, atrium diaboli, noctem, plenum spinis, crucem, infidum, amantem nihil, vento vanitatis impulsum, inimicum Deo. «Impellit, ait ipse serm. 85 in Cant., omnes, sed solos evertit amicos suos, id est consentaneos sibi. Nolo esse amicus mundi, ne cadam. Nam qui vult esse hujus mundi amicus, inimicus Dei constituitur, quo utique nullus gravior casus.»
Idem, serm. 9 in Coena Domini: «Amor, ait, mundi totum mundum quaerit, et nunquam satiatur. Imo cum plus habet, plus cupit semper habere. Amor Dei unum cupit semper habere solum, illo contentus est, nil aliud jam possidere praeoptat. Amor Dei nil aliud quaerit, nisi solum Deum.» Idem, serm. De Miseria humana: «Vide, miser homo, quia totum est vanitas, totum stultitia, totum dementia, quidquid facis in hoc mundo, praeter id solum quod in Deum, et propter Deum, et ad honorem Dei facis. Et mundum diligis, et Deum relinquis: mundum qui diligit, semper est in angustia; mundo vivere mors est; mundo anima mortua vivet. Dum vivis in carne, morere mundo, ut post mortem carnis Deo vivere incipias,» ait ipse epist. 105. Idem in Meditat.: «Dic mihi, ait, ubi sunt amatores mundi, qui ante pauca tempora nobiscum fuerunt? nihil ex eis remansit nisi cineres et vermes. Attende diligenter qui sunt et fuerunt, sicut tu comederunt et biberunt, riserunt, duxerunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descenderunt. Hic caro eorum vermibus, illic anima eorum ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligati, sempiternis ignibus involvantur. Qui socii fuerunt in vitiis, socii erunt in poenis: una namque poena illos implicat, quos unus amor in crimine ligat.» Boetius, lib. II De Consol. metro 3:
Rara si constat sua forma mundo, Si tantas variat vices, Crede fortunis hominum caducis, Bonis crede fugacibus, Constat aeterna positumque lege est, Ut constet genitum nihil.
Quin et Cicero Tuscul. IV: «Quid, ait, videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo?» Et Seneca: «Doce, inquit, leve esse et vanum hoc quod apud homines felicitas dicitur, unam illi syllabam facillime accedere.» Syllaba haec est, fel: felicitas enim terrena, ejusque mel facile in fel vertitur, aut est, in: felicitas enim facile fit infelicitas. Et Plinius in Panegyr. Trajani: «Habet, ait, has vices conditio mortalium, ut adversa ex secundis, secunda ex adversis nascantur.»
Haec cogitabat, haec sapiebat aulicus ille Caesaris, qui, lecta Vita S. Antonii, conversus ad socium: «Dic, ait, quaeso te omnibus laboribus nostris quo ambimus pervenire. Quid quaerimus? cujus rei causa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut imperatoris amici simus? et ibi quid non fragile plenumque periculis? et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? et quamdiu istud erit? Amicus autem Dei si esse voluero, ecce nunc fio.» Et mox: «Ego jam me abrupi ab illa spe nostra, et Deo servire statui; et hoc ex hora hac, hoc in loco aggredior. Te si piget imitari, noli adversari. Respondit ille se adhaerere socio tantae mercedis, tantaeque militiae.» Ambo ergo valedicentes aulae et mundo, ibidem Dei obsequio se manciparunt. «Et ambo habebant sponsas, quae postea quam hoc audierunt, dicaverunt etiam ipsae virginitatem tibi, o Domine.» Ita S. Augustinus lib. VIII Confess, cap. VI.
Haec sapiebat S. Romula, quae mundum calcans, totamque se dedicans Deo, moriens a duobus angelorum choris psallentibus deducta est in coelum. De qua proinde S. Gregorius, hom. 40 in Evangel., ita exclamat: «O vos qui in hoc mundo divites aut esse creditis, aut estis, conferte, si potestis, falsas divitias vestras veris divitiis Romulae. Vos in hujus mundi via, omnia amissuri possidetis; illa nihil quaesivit in itinere, et omnia invenit in perventione. Vos laetam vitam ducitis, tristem mortem timetis; illa tristem vitam pertulit, ad laetam mortem pervenit. Vos ad tempus quaeritis obsequium hominum; illa despecta ab hominibus invenit socios choros angelorum. Discite ergo, fratres, temporalia cuncta despicere; discite honorem transeuntem contemnere, aeternam gloriam amare.»