Cornelius a Lapide

Argumentum in Habacuc


Index


Argumentum

S. Hieronymus in Prologo: «Habacuc, inquit, vel ex eo quod amabilis Domini est, vocatur amplexatio, vel quod in certamen et luctum, et (ut ita dicam) amplexum cum Deo congreditur, amplexantis, id est luctantis, sortitus est nomen (Habacuc enim deducitur a חבק chahac, vel hahac, id est amplexari, complecti, stringere). Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem justitiae provocare, et dicere: Cur in rebus humanis et in mundi istius politia tanta rerum versatur iniquitas!»

Idem in Prologo Galeato, qui Bibliis praefigitur: «Habacuc, ait, luctator fortis et rigidus, stat super custodiam suam, et figit gradum super munitionem suam, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: Operuit coelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus.»

Chaldaeus Paraphrastes tradit Habacuc fuisse filium Sunamitidis defunctum, quem Elisaeus vitae restituit, IV Reg. IV, 36. Verum obstat ratio temporum: nam Elisaeus floruit sub Josaphat, Habacuc vero diu post, sub Manasse. Isidorus et Epiphanius in Vita Habacuc tradunt eum fuisse oriundum ex tribu Simeon, ex agro Bithicucar, vel, ut Epiphanius nominat, Bezzochar. Hebraei in Seder-Olam censent Nahum, Joelem et Habacuc prophetasse sub Manasse, eum vero non nominasse ob ejus impietatem et scelera. Verum prooemio in Nahum ostendi prophetasse post excidium Samariae, quod contigit anno 6 Ezechiae, et ante obsidionem Hierosolymae factam a Sennacherib, quae contigit anno 14 Ezechiae. Ergo inter annum 6 et 14 Ezechiae prophetavit Nahum: quare sub idem tempus videtur prophetasse Habacuc. Ita Ribera in Prooemio. Communior tamen sententia est Habacuc ante Sophoniam et Jeremiam, paulo post Nahum prophetasse sub Manasse. Ita Hebraei, Guevara, a Castro, Vatablus, Clarius, Arias et alii. Videtur ergo Habacuc unus fuisse e Prophetis illis quos Deus misit ad Manassen, ut eum de impie-

Hinc sequitur hunc Habacuc ante excidium Hierosolymae prophetasse, ac consequenter non esse eumdem cum Habacuc, qui per aerem raptus ab angelo, et ex Judaea traductus in Babylonem, ibi prandium tulit Danieli, cap. XIV, 32, conjecto in lacum leonum, uti censet S. Hieronymus in Prologo, non tam ex sua, quam ex Hebraeorum sententia. Ille enim Habacuc fuit diu post excidium Hierosolymae, cum jam Judaei in Babylone degerent captivi: hic autem Noster fuit ante excidium; nam illud prophetat dicens cap. I, 6: «Ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua,» etc. Adde Danielem conjectum esse in lacum leonum sub Evilmerodach, qui patri Nabuchodonorosi in regnum successit: Nabuchodonosor autem 44 annis regnavit, et ante eum Josias regnavit in Juda 31 annis, ante eum Amon annis duobus, ante Amon Manasses annis 55, ante Manassen Ezechias annis 29. Pone Habacuc coepisse prophetare sub finem regni Ezechiae, vel, ut Hebraei, sub Manasse, tumque eum fuisse 30 annorum (nam ante trigesimum annum apud Hebraeos ordinarie nemini docere, aut prophetare licebat), atque adde annos regum jam recensitos, colliges Habacuc longe superasse annum centesimum, si unus idemque fuit Noster hic cum illo Danielis.

Hoc autem non videtur probabile, nimirum quod vir ea aetate decrepitus prandium ferret messoribus. Quare sicut duo fuerunt Michaeae prophetae et duo Abdiae, ut dixi in eorum Proemiis, ita et duo fuerunt Prophetae habentes idem nomen Habacuc.

Denique Habacuc Sanctorum catalogo inscriptus legitur die 15 januarii, ubi haec de eo habentur: «In Judaea sanctorum Habacuc et Michaeae prophetarum, quorum corpora sub Theodosio seniore divina revelatione reperta sunt.»