Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Queritur Habacuc de Judaeorum pravitate, quod scilicet nullus apud eos juri et rationi sit locus, sed impune dominetur opum honorisque cupido, ideoque injustus praevaleat adversus justum, et egrediatur judicium perversum. Cui respondet Deus, vers. 5, se hanc pravitatem puniturum per Chaldaeos, eamque Judaea excidio vindicaturum. Quocirca mire Chaldaeorum potentiam, celeritatem, industriam, ferocitatem et crudelitatem exaggerat. His minis territus Habacuc, vers. 12, Deum precatur, ut suum populum quasi filium virga corripiat, non gladio interimat et perdat, eo quod minora sint peccata Judaeorum sceleribus Chaldaeorum: ne, dum leviora illorum expurgat, graviora horum sinat perpetrari.
Textus Vulgatae: Habacuc 1:1-17
1. Onus, quod vidit Habacuc propheta. 2. Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? 3. Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam contra me? et factum est judicium, et contradictio potentior. 4. Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium: quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. 5. Aspicite in gentibus et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. 6. Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. 7. Horribilis, et terribilis est: ex semetipsa judicium, et onus ejus egredietur. 8. Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis; et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. 9. Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem. 10. Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. 11. Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet: haec est fortitudo ejus dei sui. 12. Numquid non tu a principio, Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum: et fortem, ut corriperes, fundasti eum. 13. Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris: quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? 14. Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. 15. Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum, super hoc laetabitur et exsultabit. 16. Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus. 17. Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.
Versus 1
1. ONUS, QUOD VIDIT HABACUC. — Pro onus Septuaginta vertunt, λῆμμα, id est assumptio, qua scilicet Deus gratia prophetica mentem Habacuc corripiens, et a rebus humanis abstrahens, rapie-
Versus 2
2. USQUEQUO, DOMINE. — Aliqui censent Prophetam praevidisse excidium Hierosolymae mox futurum per Chaldaeos, pro eoque avertendo ardenter, et crebro orasse; cumque videret se non exaudiri, sed immotam excidii manere sententiam, de eo hic queri apud Deum, non ex impatientia, sed ex dolore et commiseratione suae gentis. Ita Vatablus et Ribera. Imo S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo et Lyranus censent Prophetam haec dixisse post vastatam Jerusalem, ac queri quod Deus permiserit eam ab infidelibus et impiis Chaldaeis ita vastari.
Melius S. Chrysostomus, Nazianzenus, Theodoretus, Theophylactus, Guevara et a Castro, quos citavi in Prooemio, censent Prophetam conqueri de pravitate morum sui aevi suique populi, quod scilicet, cum Deum saepe precatus esset, ut eam inhiberet ac frenaret, non fuisset exauditus, sed potius scelera ipsa augeri et multiplicari cerneret. Hoc enim clare verba significant, cum subdit: «Lacerata est lex; quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.» Loquitur ergo non de tyrannide et violentia Chaldaeorum qui erant exleges, sed de perversitate Judaeorum, qui legem quam a Deo acceperant, violabant opprimendo justos, eorumque causas et judicia pervertendo. Unde Septuaginta vertunt: Contra me factum est judicium, et judex accipit. Queritur itaque de populo Judaico, quod, cum is sit fidelis et a Deo electus, tamen vi, rapina et sceleribus sit plenus, atque se discruciat, eo quod Deus eum ab his non expurget et liberet. Quocirca respondet ei Deus vers. 5, se haec scelera puniturum et expiaturum per Chaldaeos. Ait ergo: «Usquequo, Domine, clamabo,» ut cessare facias has rapinas et scelera in populo tuo, «et non exaudies?» hoc est, et non exaudis me continuo clamantem,
VOCIFERABOR AD TE VIM PATIENS. — Hebraice: Vociferabor ad te חמס chamas, id est iniquitas, q. d. Videns assidue tot rapinas et injurias, ad singulas clamo chamas, dicoque: En, Domine, chamas, en chamas, en nova vis, en nova rapina et novum scelus. Singula enim populi mei scelera ita me affligunt, ut ab iis vim pati videar. Unde Chaldaeus vertit: Clamito in conspectu tuo, numquid est, Domine, apud te servandi potestas? q. d. Video, Domine, in tuo meoque populo nullam esse Dei reverentiam, nullum hominum pudorem aut timorem, sed eos perfricta fronte injurias et iniquitates perpetrare, calcare divina et humana jura, opulentos et potentes affligere et opprimere inopes et innocentes, ac eorum bona nunc vi, nunc fraude corradere; quin et arte vel armis, magistratus et clavum reipublicae invadere, ac summa rerum potiri. Vides eadem tu, o Domine: cur ergo taces? cur dissimulas? cur tantis malis non mederis? itane dormit tua providentia, tua vindicta, ut insontes opprimi, sontes dominari sinas? Vim patior ego, affligor et crucior, nec ferre sustineo: zelus enim domus tuae comedit me. Vim pateris et tu: quomodo eam sustines? videris tyrannis et impiis vel non posse, vel nolle defendere et salvare innocentes. Luget enim Habacuc, et Prophetae probi et zelosi, non tantum ipsos laesos, et injuriam passos, sed etiam (imo magis) ipsos laedentes et injurios: nam, ut ait Aristoteles: «Minor est injuria injuriam pati; major injuria est injuriam inferre.» Et Socrates apud Platonem in Gorgia: «Qui injuriatur, ait, injustusque est, omnino est ante alios miser; miserior autem si injuriarum paenam nunquam luat; minus vero miser si luat, suppliciumque justum diis hominibusque reportet.» Et Cato dicebat se malle pro collato beneficio nullam reportare gratiam, quam pro perpetrato maleficio non dare paenam: significans nil esse periculosius in impunitate, quae semper ad deteriora invitat, uti refert Plutarchus in Apophth.
Versus 3
3. QUARE OSTENDISTI MIHI INIQUITATEM? — Aliqui vim ponunt in voce ostendisti, quasi haec connectat sequentia praecedentibus, q. d. Tam iratus es populo tuo, ut non satis habeas precibus et clamoribus meis non annuere: vis etiam mihi os obstruere, ne clamem; ne forte, quae tua bonitas et clementia est, furorem tuum avertas. Nam cum mihi tot tantaque populi scelera ostendis, et ante oculos proponis, quasi frenum et vincula mihi in labia injicis. Quis enim cum tantam populi iniquitatem cernat, atque injurias, quibus nomen tuum sanctum affecit, et afficere pergit, audeat se pro eo deprecatorem interponere, aut etiam aspectum tuum subire? Visne igitur populum istum nemine intercedente delere? Ita Martinus de Roa, lib. I Singul. cap. II. Secundo et simplicius, «ostendisti,» id est exhibuisti, hoc est exhiberi et fieri permisisti, q. d. Cur permittis, cur fieri sinis tantam iniquitatem, quae oculis meis ostensa et exhibita, dire me cruciat?
ET LABOREM. — Labor hic tum passive accipi potest pro dolore et molestia patientium vim et injurias impiorum; unde Septuaginta vertunt: Quare mihi ostendisti labores et dolores afflictorum? hi enim mihi compassionem movent, suique similem dolorem; tum potius active pro afflictione quam nocentes innocentibus inferunt. Unde Chaldaeus vertit: Conspicio operantes laborem falsitatis, q. d. Quare video impios affligentes pios? tuum enim, o Domine, est de iis paenas sumere. Ita Vatablus et Pagninus, qui pro laborem vertunt, perversitatem. Vis enim et injuria, adeoque quodvis peccatum in Scriptura vocatur עמל amal, id est labor, tum quia cum labore incipit et agitur, atque in laborem et dolorem desinit. Quot enim quantosque labores et dolores subit avarus, currens per terras et maria ad Indos usque, ut opes congerat? luxuriosus, ut libidinem; gulosus, ut gulam; iracundus, ut iram et vindictam expleat? Sane modicam voluptatem magno labore emunt, quae deinde in aeternos labores et tormenta vertitur; tum quia aliis quos vel affligit, vel scandalizat, dolorem et laborem infligit: labor enim agentis et injuriantis, labor quoque est patientis et injuriam sustinentis: haec enim sunt connexa et correlativa; tum denique, quia Prophetis et viris sanctis pro Deo et justitia zelantibus, ingentem concitat dolorem injuria tam activa injuriantis, quam passiva sustinentis. Unde laborem hunc suum explicans Habacuc, subdit:
VIDERE PRAEDAM ET INJUSTITIAM (hebraice chamas, id est vim, violentiam, injuriam, oppressionem) CONTRA ME, — id est coram me, ut habent Hebraeus et Chaldaeus, q. d. me vidente, gemente et renitente. Sic peccatum vocatur labor vel dolor, Psalm. VII, 15: «Ecce parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem.» Psalm. X, 7: «Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua ejus labor et dolor.» Psalm. LIV, 11: «Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus, et injustitia.» Psalm. CXXXIX, 10: «Labor labiorum ipsorum operiet eos,» q. d. Suis fraudibus et dolosis labiis capientur, doli in caput eorum recident. Eccles. X, 15: «Labor stultorum affliget eos.» Isaiae LIX, 4: «Conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.» Hoc est quod in die judicii improbi gementes dicent: «Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?» Sapient. V, 7. Labor enim magnus impiorum desinit in majorem, imo aeternum dolorem: labor vero piorum parvus desinit in immensum et aeternum gaudium.
ET FACTUM EST JUDICIUM ET CONTRADICTIO POTENTIOR. — Hebraice: Et fiet ut lis, et contentio exultet, vel exaltet se, ut scilicet fiat potentior, et aliis praevaleat. Pro judicium enim hebraice est ריב rib, id est litigium, jurgium, hoc est, ut explicans subdit, contradictio; Pagninus, contentio, q. d. Perversi, qui lites et jurgia serunt urgentque, potentiores sunt justis, simplicibus et quietis, eosque in judicio et jurgio supplantant et expilant. Unde Chaldaeus vertit: Direptores et raptores coram me sunt, atque contentione et superbia ipsi praevalent. Sic saepe videmus superbos et impudentes contentione et jurgio obtinere, quod jure et ratione assequi nequeunt: quia viri graves et modesti nolunt cum iis rixari, nolunt eorum importunis clamoribus sibi caput obtundi. Unde ut ab iis se liberent, dant eis quod postulant. Vatablus vertit: Quare est qui suscipiat rixam et contentionem? subaudi contra me.
Versus 4
4. PROPTER HOC LACERATA EST LEX. — Septuaginta, dissipata est lex; Vatablus, debilitata est lex; Chaldaeus, languescit lex; Tigurina, idcirco lex non viget, tum quia iniqui sua potentia leges et jura, judicia et judices pervertunt: ita S. Hieronymus, Theodoretus, Hugo et Lyranus; tum quia pii videntes impios sua impietate praevalere, in studio legis et pietatis languescunt, atque in impiorum partem et sortem inclinant. Ita Clarius, Arias et alii. Sic ait Seneca in Hercule Furente: Jus est in armis, opprimit leges timor. Et Ennius: Tollitur e medio sapientia, vi geritur res. Non ex jure manu consertum sed mage ferro rem repetunt.
ET NON PERVENIT USQUE AD FINEM JUDICIUM. — Ita et Septuaginta, q. d. Propter hanc iniquorum potentiam et perversitatem, judicium non potest assequi suum finem, qui est, ut justitia in lite evincat et dominetur, injustitia vero et violentia vincantur et proscribantur, ut justi defendantur, injusti puniantur: ut juste et pacifice vivatur, imperante lege et justitia. Judicii enim finis est justitia, ait S. Ambrosius serm. 16 in Psalm. CXVIII. Tigurina vertit: Nec habet efficacem exsecutionem judicium; quia eam suis muneribus, suaque vi et potentia impediunt et invertunt potentes et iniqui. Secundo, aliter exponit Clarius, Arias et Vatablus, q. d. Propterea homines impii lacerant violantque legem, quia putant quod ad eos non perveniet judicium, id est justa ultio et vindicta Dei, usque ad finem, id est in aeternum; quod scilicet Deus nunquam eos puniet, vel quod nullus sit, sed casu omnia regantur; vel quod non curet res humanas, vel quod daemoni alicui perverso eas regendas tradiderit. Tertio, pro ad finem hebraice est לנצח lanetsach, quod verti potest, ad victoriam. Unde clare sic vertas: Et non pervenit judicium, scilicet justum, ad victoriam; quia ab injustitia exundante, puta ab injustis potentibus, vincitur et obruitur. Primus sensus est genuinus, eumque exposcit Latina versio et Septuaginta.
QUIA IMPIUS PRAEVALET ADVERSUS JUSTUM (Hebraice, quia impius circumdat instar coronae (id est, ut Tigurina, circumvenit, arctat, opprimit justum), PROPTEREA EGREDITUR JUDICIUM PERVERSUM, — q. d. Quia impii opprimunt pios, propterea pervertuntur judices et judicia, ut iniquas ferant sententias in favorem iniquorum, et noxam justorum. Idem repetit et inculcat. Aliter Vatablus, q. d. Quia homines vident impios praevalere piis, propterea perverse putant judicium Dei esse injustum, hoc est, Deum non curare justos, nec punire injustos, ob causas paulo ante dictas. Loquitur non de Nabuchodonosore opprimente Judaeos, ut vult S. Hieronymus ejusque asseclae; sed de Hierosolymitis et Judaeis opprimentibus suos cives simplices et pauperes. Ita Theodoretus, Theophylactus et alii superius citati. Hic finitur querela Prophetae de impiorum tyrannide et dominio in pios cum Deo expostulantis: sequitur Dei ad eam responsio.
Moraliter, disce hic non scrutari, sed admirari arcanum judiciorum Dei, quo pios opprimi, impios prosperari et dominari permittit. Hoc enim multi scrutari volentes, nec penetrare valentes, eo prolapsi sunt, ut dubitarent de Dei providentia, an scilicet esset Numen aliquod universo praesidens, an Deus curaret res hominum, an vero circa cardines coeli perambulans, eas negligeret, et velut indignas se despiceret. Ita Ovidius lib. III Amor. eleg. VIII: Cum rapiant mala fata bonos, ignoscite fasso, Sollicitor nullos esse putare deos.
Porro causa ob quas Deus has impiorum in pios injurias et scelera permittit, praeter secretas quas Deus in mente sua servat, manifestae et ab eo revelatae nobis sunt variae. Prima, ut ostendat suam longanimitatem, impassibilitatem et celsitudinem, scilicet se his sceleribus non tangi, non pungi, non affligi, non turbari; sed in serenissima gloria longe super jura et injurias mortalium eminere. Sicut enim sol, cloacas illuminans, earum sordibus non foedatur: sic nec Deus impiorum, quos alit, sceleribus inquinatur aut tangitur. «Sicut lux a nullo illustratur, sed se ipsa ostendit: sic Deus, qui nullis hominum operibus illustrari (uti nec offuscari) potest, divina sua essentia seipsum solus illustrat,» ait Philo lib. I De Monarchia. Rursum S. Anselmus, lib. Cur Deus homo: «Deum, ait, impossibile est honorem suum perdere. Aut enim peccator solvit sponte quod debet, aut Deus ab invito accipit. Sicut autem homo peccando rapit quod Dei est, ita Deus puniendo aufert quod hominis est.»
Secunda, ut piis det materiam patientiae, constantiae et virtutis, dum eos sinit per impios vexari, affligi, cruciari. Quocirca Seneca lib. De Providentia: «Nihil, ait, infelicius eo cui nihil accidit adversi: quia male judicaverunt dii de ipso.» Et rursum: «Illos merito dixeris miseros, qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet.» Diodorus philosophus apud Antonium et Maximum serm. De fortuna bona et mala, felicioris ingenii esse dicebat infortunia cum dexteritate ferre, quam ingentem prosperitatem regere prudentia. Nam, ut ait Epictetus in Enchirid., «stultus prosperitatis, tanquam ebrietatis voluptate nimium fruens, stultior efficitur.» Praeclarius S. Augustinus lib. IV De Civit. cap. III: «Justis, ait, quidquid malorum ab iniquis dominis irrogatur, non est paena criminis, sed virtutis examen. Proinde bonus etiamsi serviat, liber est; malus autem etsi regnet, servus est: nec unius hominis, sed, quod gravius est, tot dominorum, quot vitiorum.» Idem, lib. XIII, cap. IV: «Nunc, ait, majore et mirabiliore gratia Salvatoris, in usus justitiae, peccati paena conversa est. Tunc enim dictum est homini: Morieris, si peccaveris; nunc dicitur martyri: Morieris, ne pecces.» Rursum impii sunt virga et flagellum Dei, quibus quasi pater filiorum suorum peccata castigat et emendat, uti per Alanos, Wandalos et Gothos punivit peccata christianorum: qua de re multa scribit Salvianus octo libris De Providentia. Sic de Sennacherib dicitur Isaiae X, 5: «Virga furoris mei Assur.» Sic Attila rex Hunnorum dicebat se esse flagellum Dei. Sic Nabuchodonosor fuit virga vigilans, vel, ut alii vertunt, vigilantis, scilicet Dei, Jerem. I, 11.
Tertia, quia Deus impios longa et divina patientia ad poenitentiam exspectat, ideoque eos castigat remorsu conscientiae, quae non parva scelerum est poena. Nam, ut ait Pythagoras apud Stobaeum, serm. 24: «Vir malus plus mali patitur afflictus conscientia, quam ille qui in corpore castigatur, et flagris caeditur.» Sicut ergo puer virgis caeditur, ut vitium emendet; ita et impius a conscientia flagellatur, ut mentem mutet moresque corrigat. Quod si poenitere nolint, tandem eos adeo graviter punit, ut tarditatem supplicii gravitate compenset. Recte Zonaras, lib. III: «Etiamsi, ait, providentia tardius invadat injurios, concessu poenitentiae spatio; tamen nisi a malitia discesserint, lento gradu eos assequitur, et paenas exigit.» Et Virgilius, I Aeneid.: At sperate deos memores fandi, atque nefandi. Divinius vero Apostolus Rom. II, 4: «Ignoras, inquit, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?» id est adducere conatur: «secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae.»
Quarta, ut ostendat omnes hujus mundi opes, pompas, prosperitates velut res parvi momenti esse contemnendas: ideo enim eas saepe dat suis hostibus, negat vero suis amicis. Vere S. Augustinus in cap. XXVII S. Matth.: «Si haberes, ait, sapientiam Salomonis, si pulchritudinem Absalonis, si fortitudinem Samsonis, si longaevitatem Henoch, si divitias Craesi, si felicitatem Octaviani: quid prosunt haec, cum tandem caro datur vermibus, et anima daemonibus, cum divite sine fine crucianda?» Idem in Psalm. XXXVI: «Fumus, ait, a loco ignis erumpens in altum extollitur, et ipsa elatione in globum magnum intumescit; sed quanto fuerit globus ille grandior, tanto fit vanior: sic impius quo magis exaltatur, tanto citius deficit.» Et Constantinus Manasses Annal. pag. 160: «Prosperitas, ait, est similis gravi plumbo; si hominem robustum non nanciscatur qui oneri ferendo par sit, pronum in terram praecipitat et proterit.» Et Sallustius in Catilin.: «Secundae res sapientum animos fatigant.» Et Tacitus lib. I: «Secundae res acrioribus stimulis animum explorant; quia miseriae tolerantur, felicitate corrumpimur.» Hinc Menander: «Miser, ait, est improbus, felix licet.» Et Publius: «Cito improborum laeta in perniciem cadunt.» Et Ausonius: «Felix criminibus nullus erit diu.» Psaltes: «Vidi, ait, impium super exaltatum et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus,» Psalm. XXXVI, 35.
Quinta, ut permittat impios suae libertati, ostendatque quanta sit vis concupiscentiae ex lapsu Adami contractae, utpote quae homines in tot rapinas, violentias et scelera, magis injurianti quam injuriato nocitura, adigit: utque ex eo mortales agnoscant suam insipientiam, infirmitatem et miseriam, ac Christi redemptoris sapientiam et gratiam requirant et efflagitent.
Praeclare S. Athanasius, serm. De Passione Domini: «Sicut, ait, si quis serpentem apprehendat manu, dumque conatur in alterum projicere, prorsus ipse mordetur: aut si quis ignem manu tenens, dum vult hostem laedere, non intelligit quod ipse prorsus exuritur; sic malitia militat adversus eos qui ipsa utuntur, magisque laedit eos a quibus habetur, quam eos in quos intenditur.» Idem eadem ignis, et alia foveae et veneni similitudine docet et declarat S. Augustinus in
Psalm. XXXIV. Quin et Seneca: «Illud venenum, inquit, quod serpentes sine sua pernicie continent, in alienam effundunt: at malitia maximam sui veneni partem bibit ipsa.» Peccatum enim est dulce venenum, quod amaram peccatori necem affert. Peccatum est acerbissimum vulnus naturae. Peccatum est maxima febris, pestis et mors animae. Peccatum est infensissimus hominis hostis, qui eum a Deo segregat, et diabolo in servitutem mancipat. «Omnes (iniquitates) quasi quibusdam compedibus nos premunt, et peccatorum nos retibus ligare contendit,» ait S. Augustinus serm. 175 De Temp. Idem, serm. 139: «Malorum omnium nostrorum causa peccatum est.»
Sexto, ut ostendat praesens tempus esse operandi bene vel male merendi, vel demerendi. Sequens vero fore judicii, praemiorum et paenarum, quo omnia perversa hominum judicia reformabit, corriget et aequitati restituet, juxta illud: «Cum accepero tempus (judicii), ego justitias judicabo.» Unde S. Augustinus in Psalm. VII: «Nemo, ait, gratuletur homini qui prosperatur in vita sua, cujus peccatis deest ultor, et adest laudator. Major hic ira Domini est: irritavit enim Dominum peccator, ut ista patiatur, id est ut correctionis flagella non patiatur.» Et S. Gregorius lib. V Moral.: «Deus, ait, nonnulla percutit, et nonnulla inulta derelinquit. Quia si nulla resecaret, quis Deum res humanas curare crederet? et rursus si haec cuncta percuteret, extremum judicium unde restaret?» Dixit vir sapiens tantam esse gloriam quae sanctos et patientes manet, ut mirum sit omnes daemones et homines impios, quin et saxa et elementa, contra eos non insurgere, eosque affligere et excruciare, quo tantam gloriam promereantur; ex adverso tantas esse poenas quae impios manent, ut mirum sit eos maximis deliciis non abundare, omniaque eis in mel et rosas non converti, ut aliqua voluptatula tantum gehennae pondus pensetur. Sicut enim non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in sanctis; ita non sunt condignae voluptates et pompae hujus saeculi ad futuram gehennam, quae revelabitur in impiis et damnatis. Vir ergo prudens potius condolebit praesenti eorum felicitati, quam invidebit.
Versus 5
5. ASPICITE IN GENTIBUS, — id est aspicite gentes, ut vertit Chaldaeus: Hebraei enim verba contactus, vel adhaesionis, sive corporalis, sive spiritualis, qualis est aspectus, construunt cum beth, id est in, regente ablativum, vel accusativum. Hic respondet Deus expostulationi Habacuc, cur sinat impios Judaeos praevalere piis. Respondet enim se non diu id permissurum, sed mox ipsos per Chaldaeos puniturum: atque hoc est onus quod vidit, quodque prophetiae suae velut titulum praefigit Habacuc.
Quaeres, quaenam hae gentes quas aspici jubet? Primo, S. Hieronymus cum suis, censens haec dicta esse post excisam Jerusalem ad consolationem Judaeorum, gentes accipit Moabitas, Ammonitas, Aegyptios, aliasque quas subegit Nabuchodonosor, q. d. Ne miremini, o Judaei, vos excisos a Chaldaeis, quia ab iisdem excisae sunt aliae gentes omnes vobis vicinae, quae robore, numero et gloria vobis longe erant superiores. Secundo et genuine, gentes hae sunt Chaldaei: hi enim sunt onus quod Judaeis sceleratis intentat Deus, q. d. Ne queraris, o Habacuc, de Judaeorum improbitate, quasi eam impunitam dimittam: illico enim eam puniam. En aspice gentes et agmina Chaldaeorum, quae adduco ad exscindendam impiam Judaeam. Ita auctores citati vers. 2. Unde has gentes explicans subdit: «Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram,» etc.
Nota: Pro in gentibus hebraice est בגוים baggoim, et ita legerunt Aquila, Symmachus, Theodotion, Chaldaeus et Noster, qui omnes vertunt, in gentibus. Verum Septuaginta legunt בגדים bogedim, nimirum vice ו legentes affine ד; bogedim autem significat contemptores et praevaricatores; vel, ut alii apud S. Hieronymum vertunt, calumniatores, vel declinantes. Septuaginta sequitur S. Paulus Act. XIII, 40, dicens: «Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in Prophetis: Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini.» Quaeres, utra lectio est hic genuina et canonica? Respondent Ribera et alii veram lectionem esse baggoim, id est in gentibus; quia ita legit Noster, Aquila, et alii plerique jam citati; lectionem tamen Septuaginta, puta bogedim, esto minus sit ad litteram, tamen cum sensu verborum propheticorum congruere: quia ex antecedentibus et sequentibus liquet haec dici contemptoribus, puta Judaeis, qui jura Deique leges contemnebant. Verum haec responsio non satisfacit, quia ex ea sequitur Septuaginta et S. Paulum secutos esse non veram, sed falsam lectionem S. Scripturae: nam pro baggoim, quae vera est lectio, legerunt bogedim; unde consequens est eorum versionem non esse genuinam, nec canonicam; imo esse distortam et corruptam. Nam pro in gentibus, ut habet textus Scripturae, ipsi supposuerunt contemptores. Addunt alii alia, sed nodum non extricant, imo magis intricant. Secundo, alii respondent gentes hic idem esse quod contemptores, q. d. «Videte in gentibus,» id est videte gentes, puta Judaeos, qui instar gentium contemnunt jus et fas. Haec responsio esset commoda, si τὸ contemptores esset accusativi casus: jam autem est nominativi, ut patet ex graeco καταφρονηταί. Hinc tertio, melius respondeas Scripturam Hebraeam fuisse variam, vel certe ambiguam, idque ex intentione Spiritus Sancti volentis utramque trans-
Dices hisce locis tantum mutari puncta, sed easdem manere consonantes, quas solas Hebraei aestimant; hic vero in baggoim et bogedim, mutari ipsas consonantes, scilicet vav in daleth. Respondeo primo, aeque magna est mutatio, sive vocales, sive consonantes mutes; nam inter mitta et matte tanta pronuntiationis et significationis est differentia, quanta est inter lectum et virgam; inter kieb et keab tanta, quanta est inter flagellat et sicut pater; secundo, Osee XIII, 14, Noster legit אהי ehi, id est ero; unde vertit: «Ero mors tua, o mors!» Septuaginta vero, et ex iis S. Paulus I Corinth. XV, 55, legunt mutatis, id est transpositis, consonantibus איה aie, id est ubi, unde vertunt: «Ubi est, mors, victoria tua?» Et tamen utraque lectio et versio est canonica. Sic Isaiae VIII, 9, Noster legit רעו rou, per res, id est congregamini; Septuaginta vero legentes דעו deu, per daleth, vertunt, scitote. Sic Isaiae III, 12: «Mulieres dominatae sunt eis;» pro נשים nascim, id est mulieres, Septuaginta et Aquila legunt נגשים nogescim, id est exactores, foeneratores. Sic Thren. II, 7, Noster legit נאץ niets, id est sprevit: «Maledixit sanctificationi suae;» Septuaginta vero legentes אור mer, vertunt: Excussit, ejecit sanctificationem suam.
Plura citat Leo Castrius Prolegom. in Isaiam, cap. XXIII et XXIV. Ubi et addit, cum in Hebraeo duplex est lectio, utramque lectionem admiranda prae se ferre mysteria, ideoque ex ubertate Spiritus Sancti factum esse, ut multis locis de industria sit duplex lectio, ut duplex sit sensus, et duplex reseretur mysterium. Adjicit S. Augustinus lib. XVIII De Civit., cap. XLIV, Septuaginta non ex se suoque cerebro, sed ex instinctu Spiritus Sancti, aliter quaedam vertisse quam sint in Hebraeo. Nam scribens de loco Jonae prophetae, quem Septuaginta sic vertunt: Post triduum Ninive subvertetur; cum hebraice sic legatur: Post quadraginta dies Ninive subvertetur, subdit hic duo mysteria esse significata a Spiritu Sancto, alterum per Septuaginta, alterum hebraice per Jonam prophetam (unde sentire videtur, quod et alii viri graves senserunt, ipsos Septuaginta habuisse assistentiam Spiritus Sancti, ex ejusque inspiratione scripsisse, ac proinde ipsos fuisse quasi prophetas et scriptores hagiographos), nimirum Septuaginta significasse, quod Christus post triduum resurgeret; Hebraea vero, quod post 40 dies ascenderet in caelum: «In 40, inquit, diebus ipsum quaere, in quo et triduum poteris invenire; illud in ascensione, hoc in ejus resurrectione reperies.» Idem habet lib. I Quaest. in Genes. cap. CLXIX. Sic hic pro in gentibus Septuaginta vertunt, contemptores, quia more suo respiciunt tempora Christi et perstringunt Judaeos, qui futuri erant contemptores Christi et Evangelii, idque accepta occasione ex vicinitate vocum hebraearum baggoim et bogedim; praesertim quia baggoim sic exponi potest, ut sit idem quod bogedim in nominativo, nimirum si sic interpreteris: Aspicite, o Judaei, qui estis baggoim, id est in gentibus, hoc est instar gentium, bogedim, id est contemptores Dei et hominum. Quare si utramque lectionem admittas, utramque valde apposite sic ordinabis: aspicite bogedim, id est contemptores, baggoim, id est in gentibus, hoc est, qui inter gentes et instar gentium, imo prae gentibus contemnitis jura et jussa Dei. Aut potius, q. d. Aspicite, o Judaei contemptores Dei, in gentibus, id est gentes, puta Chaldaeos, qui vos Judaea exturbabunt; item gentes quae tempore Christi vos ex Ecclesia, et benedictione ac haereditate Abrahae, puta fide, salute et electione Dei expellent. Itaque versionis Septuaginta et S. Pauli hic est sensus. Accusat Propheta Judaeos impios, jus et fas pervertentes, audaciae et contemptus in Dominum, ait S. Hieronymus, quod ausi sint Dei contemnere majestatem, quasi ipsa non curaret suas leges, nec earum violatores esset punitura; ita enim libere grassati sunt in alios, ac si nulla esset providentia, nullum numen, quod insontium injurias vindicaret, q. d. Vos, o Judaei, qui estis contemptores Dei et hominum, aspicite opus horrendum vindictae, quo ego hunc vestrum contemptum castigabo. Adducam enim Chaldaeos,
ADMIRAMINI, ET OBSTUPESCITE. — Hebraice התמהו תמהו hittammehu temahu, id est, ut Pagninus, admiramini, admiramini, hoc est valde admiramini et obstupescite; geminatio enim ejusdem verbi apud Hebraeos significat actionis vehementiam, et gradum quasi superlativum. Septuaginta et ex iis S. Paulus vertunt: «Admiramini et disperdimini,» quia pro ה legerunt ח, scilicet pro תמהו temahu legerunt תמחו timchu, vel temachu, id est delemini, disperdimini. Timchu enim est futurum cat. a radice מחה macha, id est delevit, disperdidit. Vides hic rursum duplicem lectionem et versionem, plane diversam; nimirum temahu, id est admiramini; et timchu, id est disperdimini, utramque canonicam. Jam disperdimini, id est disperdimini et delebimini, tum vos a Chaldaeis, tum posteri vestri a Tito et Romanis.
OPUS. — Scilicet excidii et vastitatis Hierosolymae et templi, ac captivitatis Judaeorum in Babylone, patrandum per Nabuchodonosorem et Chaldaeos. Unde explicans subdit: «Ecce ego suscitabo Chaldaeos.» Quod allegorice typus et praeludium erat excidii Hierosolymae faciendi per Romanos, atque vastitatis spiritalis, id est excaecationis et reprobationis Judaeorum futurae tempore Christi, uti docet S. Paulus Actor. XIII, 41. Addit Leo Castrius, lib. V Apologetici, num. 147, per Chaldaeos ad litteram accipi Romanos, vastatores Judaeorum tempore Christi; quia, inquit, de Romanis hunc locum explicat S. Paulus Actor. XIII. Verum hoc parum est probabile. Nam S. Paulus et alii Apostoli non raro citant Prophetas in sensu, non litterali, sed allegorico.
FACTUM EST, — id est mox fiet. Loquitur prophetice, nimirum de futuro per praeteritum, ob futuri certitudinem, ac si jam factum esset. QUOD NEMO CREDET, CUM NARRABITUR. — Hebraeus et Septuaginta, quod non credetis si enarretur, vel si quis enarraverit, scilicet antequam fiat. Nam cum fiet idipsum, non tantum credetis, sed et oculis spectabitis. Nimirum Judaei non poterant credere, templum Dei et civitatem sanctam, a Deo ipso tradendam infidelibus et impiis Chaldaeis, ab eisque funditus evertendam et concremandam. Hoc enim eis tam insolens et inopinabile videbatur, ut omnem superaret fidem, imo coelum citius ruiturum crederent. Hinc illae eorum voces obstrepuere minis Prophetarum: «Templum Domini, templum Domini, templum Domini est,» Jerem. VII, 4.
Versus 6
6. QUIA ECCE EGO SUSCITABO CHALDAEOS, — «suscitabo,» scilicet indirecte et objective, nimirum addendo Chaldaeis animos, arma, socios; vosque, o Judaei, iis denudando, ita ut ipsi certa spe vos vestraque devorent; atque idipsum directe ordinando ad justam vestram punitionem, meritumque supplicium. Vide Canon. XXXV et XXXVI, quos praefixi Prophetis majoribus. Verbum suscitabo habet emphasim, q. d. Chaldaei vacant quieti, otio somnoque indulgent, non cogitant de Judaea invadenda; ecce ego eos ab hoc otio et somno suscitabo; injiciam enim eis cogitationem de Judaeae opibus, sceleribus meam iram provocantibus, imbecillitate ad resistendum, aliisque similibus, quae Chaldaeos excitabunt ad eam bello appetendam.
GENTEM AMARAM, — id est trucem et ferocem, quae suis armis perambulat et circumit, sibique subigit latitudinem totius terrae, puta omnium regionum in circuitu sibi adjacentium, ut eas non tantum spolient, sed et stabiliter «possideant,» quasi «tabernacula,» olim «non sua,» jam vero sua, utpote bello capta. Vere dixit Poeta: Improbos adversus improbos armat improbitas.
Versus 7
7. TERRIBILIS. — Septuaginta, illustris; utrumque enim significat hebraeum נורא nora. Nam si a radice ראה raa, id est vidit, deducas, idem est quod visibilis, conspicua, illustris; sin a radice ירא iare, id est timuit, derives, idem est quod terribilis, ut vertit Tigurina.
EX SEMETIPSA JUDICIUM, ET ONUS EJUS EGREDIETUR. — Pro onus hebraice est שאת seet, quod primo, Symmachus vertit δόγμα, id est decretum; Chaldaeus, sententiam definitam; secundo, Vatablus, excellentiam et magnificentiam, q. d. Gloria et magnitudo imperii, quam consequetur, ab ipsa egredietur, non ab externo; hoc est, orbis imperium obtinebit gens Chaldaea propria virtute, non alienis opibus et viribus; tertio, Noster cum Septuaginta melius vertit, onus, vel pondus; hoc enim proprie significat seet, vel משא mussa, a radice נשא nasa, id est tulit, portavit. Jam S. Hieronymus, Remigius et Lyranus hoc onus passive accipiunt, q. d. Chaldaei parant sibi judicium et onus, puta Dei vindictam et excidium, quod ipsi portabunt. Nam sicut alios onerant suis cladibus,
Versus 8
8. LEVIORES PARDIS EQUI EJUS. — Pardus animal est saevum et maculosum, cujus femina pardalis et panthera nuncupatur, de quo Plinius lib. X, LXXIII, scribit: «Insidunt in eadem Africa pardi condensa arbore, occultatique ejus ramis in praetereuntia desiliunt, atque e volucrum sede grassantur.» Ita pardos in Brasilia ex arboribus desilire in milites Lusitanos praetereuntes, eosque discerpere, narrarunt mihi Romae Patres nostri, qui in Brasilia multo tempore vixerunt. Hinc a Claudiano pardi vocantur fulminei; quia instar fulminis ex alto in subjecta irruunt. Ita Alexander Macedo, qui belli fuit fulmen (quem proinde Apelles pinxit manu tenentem fulgur perstringens orbem; quia celerrime et potentissime eum pervasit et subjugavit), Daniel. cap. VII, 6, comparatur pardo, uti ibidem fusius explicui. Ubi politice et moraliter nota: in praeliis rebusque quibuslibet conficiendis, multum facit celeritas, ut quod mature consultaveris, velociter exsequaris. Unde Alexander, rogatus qua ratione orbis imperium obtinuisset, respondit: «Nihil cunctando,» id est celeritate, qua velut fulgur omnia perstrinxit et pessumdedit. Sic Julius Caesar, cum Pharnacem primo congressu vicisset, inquit Plutarchus in Apophth., amicis scripsit: «Veni, vidi, vici.» Quod Carolus V imperator parta de Germanis haereticis velocissima victoria, pientius sic usurpavit: «Veni, vidi, vicit Deus,» summam rei gestae celeritatem indicans.
VELOCIORES LUPIS VESPERTINIS. — Pro velociores hebraice est חדו chaddu, id est acutiores (unde Arabicus Antiochenus vertit, surdi acutius quam muscae mellis; sed parergos: nec enim de surdis et muscis, sed pardis et lupis hic agitur) tum dentibus, et appetitu, ad praedam discindendam et dilacerandam; unde Tigurina vertit, avidiores; tum pedibus et cursu. Unde Noster cum Septuaginta optime vertit, «velociores.» Est metaphora ab acutis gladiis, qui leviter et velociter transire solent per rem quam secant, inquit Vatablus, aut potius a sagittis acutis, quae celeriter aerem secant et transvolant.
Quaeres, quinam sint lupi vespertini? Multi, cum Gesnero in Hyaena, putant esse certam luporum speciem, quae sub vesperam magis sit famelica, ideoque tunc magis praedetur et saeviat. Guevara censet esse hyaenas. Duplex, inquit, est luporum genus: alterum quod vulgo lupus, alterum quod hyaena vocatur: illud sub auroram, utpote digestione jam peracta, famere incipiens; hoc noctu rapinas exercet, eo quod oculos habeat hebetes et caecutientes, ideoque melius noctu quam diu cernat: Quippe dies illi nox est, atrasque tenebras consequitur passim, lucem pertaesa coruscam, ait Oppianus lib. III De Venatione. Hyaena enim crudelior est, voracior et astutior (unde et in mille colores transit, si credimus Plinio lib. XI, cap. XXXVII) lupo, canumque implacabilis hostis. Vomitus quoque humanos mentitur, ut canes alliciat; falsisque singultibus sollicitatos devorat. Molitur homini etiam insidias, sequiturque stabula pastorum, et auditu assiduo addiscit eorum vocamen, quod exprimere possit imitatione vocis humanae, ut in hominem astu accitum nocte saeviat. Adeo enim carnis hominum est avida, ut vel sepulcra effodiat, eruatque cadavera. Ita Plinius lib. VI, cap. XXX, Solinus Polyhist. cap. XL, et alii. Septuaginta et Arabicus Alexandrinus pro ערב ereb, id est vespera, aliis punctis legentes ערב arab, vertunt, lupos Arabiae, id est lupos praedones et latrones. Arabes enim latrociniis erant infames: inde Arabs sumitur pro praedone, sicut Chananaeus pro mercatore, Boeotus pro hebeti, Chaldaeus pro ariolo, ait Delrio. Nam, ut ait Aristoteles lib. De Mirandis naturae auditis, est in Arabia hyaenarum quoddam genus, quod cum belluam vel hominem praevideri, eos obtumescere facit, ac sic in vestigio haerere, ut corpora mo-
Huic sententiae unum obstat, quod scilicet hyaenae non sint lupi, sed species animalis a lupis diversa. Respondet Guevara hyaenas quoque luporum nomine censeri. Probat ex Oppiano, lib. III De Venatione, cujus versus graecos ita latine reddidit Joannes Bodinus: Nunc duo, Diva, refer genera exitiosa luporum, Serratis armata ferentes dentibus arma: Nempe ovium mactatores (lupos communes) caecasque hyaenas. Verum, ut recte advertit Ribera, vox luporum non est in Graeco. Oppianus ergo tantum vult dicere in Aethiopia extrema duo esse genera ferarum quae serratos habeant dentes, scilicet lupum et hyaenam. Dici tamen posset pro Guevara, hyaenas, esto proprie non sint lupi, ad eos tamen referri. Unde Gesnerus in Lupo, inter feras lupo congeneres numerat hyaenas, lynces (qui et lupi canarii vocantur), pantheras, lycaones, et thoes, qui ex hyaena et lupo generantur. Est enim hyaena lupo similis, ait Philoponus, et ex eo Niphus. Et Aristoteles lib. VI Histor. Animal. cap. XXXII: «Hyaena, ait, colore lupi prope est, sed hirsutior et juba per totum dorsum praedita est.» Quocirca Arabes hyaenam vocant alzabo, quod idem est cum Hebraeo זאב zeeb, id est lupus; al enim est articulus, quem Arabes passim nominibus praeponunt. Multa namque lupo et hyaenae communia sunt, scilicet primo, magnitudo; secundo, color; tertio, voracitas; quarto, insidiae, quas aliis animalibus moliuntur, ille gregibus ovium et caprarum, haec canibus et homini quandoque;
Secundo, alii passim hic lupos proprie dictos accipiunt, iisque censent comparari Chaldaeos equites. Lupi enim generosi, feroces et insidiosi sunt, ait Aristoteles. Unde Isidorus lib. XII Origin. cap. II, censet lupos vocari quasi leopos, eo quod, quasi leonibus, in pedibus illis sit virtus; nam quidquid pedibus presserint, enecant. Insuper lupi voracissimi sunt, et pene insatiabiles: vorant potius, quam comedant: pilos et ossa glutiunt, eaque integra rursus alvo reddunt. Jam vespertini est epithetum commune luporum: hi enim vespere et noctu grassantur. Unde Virgilius Georg. I: Per noctem resonare lupis ululantibus urbes. Unde et lupus graece dicitur λυκός, id est lucens. Nam oculi ejus, aeque ac caprae, splendent, et lucem noctu jaculantur, ita Plinius lib. XI, cap. XXXVII. Lupi ergo cognominantur vespertini, quia per diem ob metum venatorum, in antris quiescunt jejuni; unde vespere noctuque fame rabidi ad praedam egrediuntur, et obvia quaeque lacerant vorantque. Ita S. Hieronymus. Alii insuper edaciores, noctu consumpta praeda vespertina, mane rursum ad praedam egrediuntur, dicique possunt lupi matutini. Porro quanta sit luporum noctu ferocitas, graphice describit Virgilius lib. IX Aeneid.: Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili, Cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbres, Nocte super media, tuti sub matribus agni Balatum exercent: ille asper et improbus ira Saevit in absentes: collecta fatigat edendi Ex longo rabies et siccae sanguine fauces.
Vespere ergo lupus acutissimus est, audacissimus et saevissimus, utpote qui non tantum famem, sed et crudelitatem suam exsatiare velit. Unde noctu multa milliaria conficit, ac ubi ad ovile aliamve praedam pervenit, omnia loca circumit, omnes aditus tentat, undique procurrit, omnia circumspicit, ut irrumpat et praeda potiatur. Hinc Jeremias cap. V, 6, lupum vespertinum, vocat lupum ad vesperam, scilicet saevientem et grassantem: et Oppianus lib. I De Venat., lupum vocat νυκτιπόρον, id est noctu ambulonem.
Haec omnia allegorice facile est adaptare diabolo, et tropologice gulae et improbitati: utriusque enim symbolum, imago et exemplum est lupus vespertinus. Nam et diabolus nocturnus est, et in tenebris perambulat, Psalm. XC, 5 et 6. Unde in Completorio monet Ecclesia, canitque illud
Signa decus belli Parthus Romana tenebat, Romanaeque aquilae signifer hostis erat.
Et Lucanus lib. 1:
Ut notae fulsere aquilae, Romanaque signa.
Hinc Ezechiel cap. IX, et Jeremias saepe Nabuchodonosorem et Chaldaeos vocant aquilas. Nota: In pardis Chaldaeorum indicat saevitiam, in lupis voracitatem, in aquilis rapacitatem. Quocirca eosdem Jeremias, cap. V, vers. 6, comparat leoni, pardo et lupo. «Idcirco, inquit, percussit eos (Judaeos) leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum.»
Porro apposite equites et equos Chaldaeorum comparat pardo, lupo, aquilis; quia equi bellici Chaldaeorum pernicitate veloces sunt, et animositate feroces, vincendi consuetudine ferociores evadunt; gaudent sanguine effuso, ac lituis tubisque auditis exsultant, ut ait Job cap. XXXIX, 21, et Virgilius lib. III Georg.:
Si qua sonum procul arma dedere, Stare loco nescit, micat auribus, et tremit artus, Collectumque premens volvit sub naribus ignem.
Additque caeteris praestare equos Chaldaeorum:
Armenii Siculis, Parthique Euphratis ad undas Praestant.
Idem clarius docet Oppianus, dicens:
Qui habitant virides Euphratis ad undas Magnanimis utuntur equis in bella leonum. Lumina glauca vibrant, et magnum in pectore robur Efferat audaces animos ad fervida bella. Accedit levitas cursus, quodque ora leonis Intrepide perferre valent, vocesque superbas: Cum reliqui fremitus nequeant tolerare minaces.
S. Petri: «Fratres, sobrii estote et vigilate; quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret.» Vespere enim sollicitat homines ad crapulam, venerem, rixas, caedes; unde Poeta:
Nox et amor, vinumque nihil moderabile suadent: Illa pudore caret, Liber amorque metu.
Accedit, quod diabolus saepe in lupum se et magos suos transformet; tales enim sunt lycanthropi, puta homines qui per magiam ope daemonis se in speciem, aeque ac ferociam luporum transmutant, ovesque et homines invadunt et dilaniant, de quibus multa Delrio in Magicis. Inde et Gentiles per lupos contra veneficia remedia praestari opinati sunt. Unde Plinius lib. XXVIII, cap. X: «Veneficiis, ait, rostrum lupi inveteratum resistere aiunt, ob idque villarum portis praefigunt. Hoc idem praestare et pellis e cervice solida existimatur; quippe tanta est vis animalis, praeter ea quae retulimus, ut vestigia ejus calcata equis afferant torporem.» Hinc et lupus hominem raucum vel elinguem reddere vulgo creditur, si primus eum inspiciat. Unde illud Virgilii eclog. IX:
Vox quoque Moerim Jam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
Ubi id clare docet Servius, et Isidorus lib. XII Orig. cap. 11, qui et addit: «Unde et subito tacenti dicitur: Lupus in fabula. Certe si se prius visum senserit, deponet feritatis audaciam.» Et Plinius lib. VIII, cap. XXII: «In Italia quoque creditur, ait, luporum visus esse noxius, vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens.» Sic diabolus fauces peccatori, injecto pudore metuque claudit, ne peccatum confiteatur, et veniam, opemve, aut consilium mali sui quaerat. Insuper diabolus, instar hyaenae et lupi, cadaveribus et mortibus hominum pascitur; canibus, id est praedicatoribus, insidiatur, ut iis eversis vel amotis, oves diripiat. Hinc et eorum voces imitatur, dum se transfigurat in angelum lucis. Multos enim sapientes decipit specie boni, qua suas fraudes obtegit. Lupi ergo vespertini tropologice sunt daemones, ait S. Hieronymus. Item rapaces praelati et judices. Adhaec haeretici: hos enim lupis comparat Christus Matth. VII, 15, qui ovium pellibus induti incautos decipiunt, et specie veri, tenebras offundunt. Hinc et sub vesperam suos coetus celebrare solent. Haeretici enim quasi lupi famelici et hiantes caulas Ecclesiae circumeunt, ut fideles ex iis avellant et perdant, atque Arabum more latrociniis et caedibus Catholicorum ditiones et regna depopulantur, uti nostro aevo in Anglia, Scotia, Hollandia, Francia, Hungaria, etc., eos factitasse vidimus.
VOLABUNT QUASI AQUILA, — quae rapax et ferox, ex alto in leporem aliamve praedam festina involat cum impetu «instar tormenti,» id est bombardae, dum globum ejaculatur, ait Isidorus lib. XII, cap. VII. Alludit ad aquilas, quas Chaldaei in vexillis praeferebant.
Versus 9
9. OMNES AD PRAEDAM VENIENT. — Tigurina: Quisquis eorum ad hoc venit, ut vim inferat; Vatablus: Omnes venient ad rapinam, ut scilicet Judaeos expilent; Pagninus: Tota gens propter rapinam veniet.
Moraliter S. Augustinus in Psalm. CXXIII: «Ideo, inquit, quaerit te raptor major, quia invenit minorem: ideo te quaerit major aquila, quia prior cepisti leporem: praeda tibi fuit minor, praeda eris majori.»
FACIES EORUM VENTUS URENS. — Intellige notam similitudinis sicut, vel instar, q. d. Chaldaei instar venti urentis, vel auruginis omnia arefacient et vastabunt. Pagninus vertit: Ex adverso facierum suarum venient ad Orientem; Chaldaeus: Aspectus eorum persimilis est vento vehementi, qui colligit
ET CONGREGABIT QUASI ARENAM, CAPTIVITATEM, — quasi dicat: Sicut ventus in Judaea congregat arenas, sic Chaldaei ex eadem congregabunt captivos. Ita Chaldaeus et Tigurina. Innuit plurimos fore captivos, uti plurima est arena. Est metonymia; nam abstractum ponitur pro concreto, captivitas pro captivis. Sic Christus ascendens cum triumpho in caelum, dicitur captivam duxisse captivitatem, id est captivos duxisse sanctos, quos e captivitate diaboli erutos, suos fecit, meliori jam sorte captivos, utpote qua eos in libertatem filiorum Dei asseruit, Ephes. IV, 8. Nota: De Chaldaeis nunc loquitur in plurali, dicens: diffundentur, volabunt, venient; nunc in singulari, dicens: congregabit, triumphabit, comportabit, intelligens exercitum, vel certe ducem regemque eorum, puta Nabuchodonosorem. Haec omnia tropologice facile est adaptare diabolo, cujus minister et flagellum fuit Nabuchodonosor: ipse enim saevit ut pardus, lupus et aquila, plurimosque capit, et in abyssum demergit ludens et ridens.
Versus 10
10. Et ipse, — scilicet Nabuchodonosor, gentis Chaldaeae princeps. Nota: Scriptura mixtim nunc de gente, nunc de ejus principe loquitur. Haec enim politice sunt unum, puta unus exercitus, unum imperium, quod totum pendet a suo principe, sicut totum corpus pendet a capite. Hoc verum est in bellis, ubi victoriae causa est animosus, vigil et sagax imperator. Unde celebre est illud: «Fortior est exercitus cervorum duce leone, quam leonum duce cervo.»
TYRANNI RIDICULI EJUS ERUNT, q. d. — Reges et principes ludibrio habebit Nabuchodonosor, faciet eos suos moriones, equisones, imo scabella pedum; uti Sapores fecit Aureliano Caesari, et Tamberlanes Bajazeti Turcarum imperatori. Ita S. Hieronymus. Secundo, «ridiculi,» vel, ut hebraice, risus ejus erunt: quia ipse potentissimus deridebit eorum arma et copias. Unde explicans subdit:
IPSE SUPER OMNEM MUNITIONEM RIDEBIT, — q. d. Ipse munitiones quasvis despiciet, quasi ridens et ludens eas expugnabit. Ita Theodoretus, Vatablus et Arias. Significanter vertunt Septuaginta: Tyranni erunt ejus zaiyna, id est ludibria, quomodo Zeno imperator praelio victus dixit: «Dei ludibrium est homo.» Syrus et Arabicus: Ipse reges deridebit, et principes subsannabit.
COMPORTABIT AGGEREM, ET CAPIET EAM. — Agger dicitur aggerata, id est congesta terra, juxta illud Virgilii Aeneid. IX: «Et fossas aggere complent.» Ubi Servius: «Agger, ait, est cujuslibet rei coacervatio, unde fossae aut valles repleri possunt.» Significat Habacuc maxime aggerem, quem per tredecim annos comportarunt Chaldaei circa Tyrum, ut mare, quod illam cingebat, implerent, itaque ex insula facerent continentem, quam pedibus invadere et expugnare possent, uti tandem fecerunt, de quo dixi Ezech. XXIX, 18. Rursum solent duces, cum metantur castra, ea cingere et munire contra insultus hostium aggere, id est vallo et fossa instar civitatis. Unde Virgilius lib. VII Aeneid.:
Primusque in littore sedes Castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
Insuper solent per aggeres obsidere et oppugnare urbes. Unde Cicero epist. ad Catonem, lib. XIII: «Vallo et fossa circumdedi: sex castellis castrisque maximis sepsi: aggere, vineis, turribus oppugnavi.» Sic Virgilius VI Aeneid., Alpes vocat aggeres, id est muros et munimenta, Italiae.
Hebraice pro aggerem est עפר aphar, id est pulverem, quod Christophorus a Castro sic exponit, q. d. Nabuchodonosor faciet altissimos aggeres ex pulvere, ut ejus inspersione, flatu oppositi venti facta, oculos, nares et fauces repugnantium offundat et enecet; qua arte Sertorium expugnasse Charatinos, narrat Plutarchus in ejus Vita. Quocirca axioma est bellicum, «duci captandum esse solem et ventum,» ut utrumque habeat sibi secundum, et hosti adversum. Verum nostra versio melior est, et communem castrorum aggerem significat: hic enim fit e terra, pulvere, saxis, lignis omnique re. Adde, Hebraeos aphar, id est pulverem, vocare quamlibet terram. Unde Adam dicitur factus e pulvere, id est e terra, juxta illud Genes. III, 19: «Pulvis es, et in pulverem reverteris.»
Versus 11
11. Tunc mutabitur spiritus, — q. d. Nabuchodonosor, elatus tot victoriis, se non capiet, sed spiritus altos sumet, putans se esse numen quoddam invictum, ideoque adorari volet in statua aurea quam eriget, et omnes adorare compellet, Daniel. III, 1. Quocirca, Deo ulciscente, mutabitur spiritus ejus humanus in belluinum, ut ex homine fiat quasi bos, ideoque regno expellatur, transeat et corruat, ac quasi quadrupes in silvis cum feris vitam agat, Daniel. IV, 30. Ita S. Hieronymus, Albertus et Lyranus. Simili modo ob tot victorias, tantamque monarchiam, mutabitur spiritus gentis Chaldaeae in superbiam et fastum, ideoque pertransibit ejus imperium, et corruet in Balthasare, exscindendum a Cyro et Persis, inquit Arias et Vatablus. Unde Chaldaeus vertit: Propter elationem spiritus ejus translatum est regnum.
Aliter Septuaginta: Tunc mutabit spiritum, et pertransiet, et propitiabitur: Haec est fortitudo Dei mei. Quod Theodoretus sic explicat, q. d. Cum Deus sat castigaverit Judaeos per Chaldaeos, tunc iram commutabit in misericordiam, ac misericors erit, et acerbitates leniet, scilicet cum Cyrum liberatorem adducet, qui robur invictum, indeque victorias praeclarissimas dabit.
ET CORRUET. — Hebraice אשם ascham, id est primo, delinquet; secundo, delictum expiabit, per metonymiam, qua delictum et peccatum in Levitico, saepe significat hostiam pro peccato: unde Septuaginta vertunt, propitiabitur; tertio, ascham, hebraice saepe ponitur pro vicino schamam, id est deficere, desolari, corruere: cognata enim sunt culpa et poena, sive delictum et desolatio: haec enim individuus illius est comes, perinde ut carnifex est rei, quem ducit ad supplicium; unde Noster recte cum Aquila et Symmacho, pro delinquet vertit, deficiet, corruet, praesertim quia defectus et ruina est delictum et peccatum, non moris et vitii, sed naturae. Ex tribus hisce significatis triplex hic oritur versio et interpretatio. Primo enim Chaldaeus vertit: Deliquit et peccavit, eo quod multiplicavit gloriam Deo suo; quia scilicet impense coluit suos deos, non Deum verum. Secundo, Septuaginta: Tunc mutabit spiritum, et pertransiet, et propitiabitur: haec est fortitudo Dei mei, q. d. ait S. Hieronymus: Deus, ultione Judaeorum per Chaldaeos peracta, mutabit spiritum irae in spiritum misericordiae: unde pertransibit eos, nec ulterius puniet, sed sat punitis propitiabitur. Tertio, optime Noster vertit, «et deficiet,» vel corruet, juxta sensum paulo ante assignatum. Sic enim ascham, id est delinquere, saepe significat deficere; ut: «Et non delinquent,» id est non deficient, «omnes qui sperant in eo,» Psalm. XXXIII, 23. Simile est Ezech. VI, 6, in Hebraeo, Joelis I, 18, et alibi.
HAEC EST FORTITUDO EJUS DEI SUI, — quam scilicet jactat esse dei sui, quam deo suo acceptam refert, q. d. Tam imbellis, modica et brevis est fortitudo, victoriae et triumphi Nabuchodonosoris, quos ipse deo suo, puta Belo, adscribit. Nam, ut paulo ante dixi, haec omnis illico in Balthasare corruet, occidente eum Cyro. Est ironia et sarcasmus, sive hostilis irrisio. Aliter a Castro, q. d. Nabuchodonosor victoriis elatus superbiet, et in scelus corruet, ut veri Dei oblitus, tribuat virtuti dei sui Beli partas victorias. Septuaginta vertunt: Haec est fortitudo Deo meo, quod sic explicat Theodoretus: Propheta, inquit, obstupescens ad Dei misericordiam, ex ira commutatam in Cyro liberatore Judaeorum, exclamat: Haec est fortitudo Dei mei. Tibi soli, Domine, adest potestas et puniendi pro arbitrio, et commutandi ultionem in misericordiam. Verum Hebraea habent, dei ejus, et Chaldaeus, idoli sui. Quare nostra versio et explicatio est germanior. Unde et Syrus vertit: Devincetur virtus ejus cum Deo suo; Arabicus: Obediet virtus ejus Deo, non suo ficto, sed vero Israelis.
Versus 12
12. NUMQUID NON TU A PRINCIPIO, DOMINE? — Propheta post prophetiam de Chaldaeorum robore et tyrannide, ac Judaeorum per eos excidio, hic de eo dolens et ingemiscens, convertit se ad orationem, Deumque obsecrat ut tantam Judaeorum stragem avertat, nec sinat minas hasce impleri, sed populo suo misereatur et parcat, q. d. Tu, Domine, es Deus noster, tu sancte a nobis coleris in sancto templo tuo. Tu es sanctus ille noster antiquus, qui patres nostros dilexisti, et elegisti semen eorum post eos. Tu es qui sanctum foedus cum ipsis inivisti, sancteque promisisti te fore eorum et posterorum Deum. Tu nos tibi in populum sanctificasti, et ab aliis gentibus infidelibus et impiis, quasi tuum peculium segregasti, nosque sancta tua lege, prophetis, sacrificiis, miraculis, beneficiisque plurimis decorasti, ac tibi et tuae sanctitati arctissime obstrinxisti: non ergo patieris nos ab impiis Chaldaeis vastari: quare te, uti speramus et obsecramus, tutante, «non moriemur,» ut illi minantur. Aliter Joannes Alba Electorum cap. LXIV: «Numquid non tu a principio?» A ponitur, inquit, pro ante, q. d. Tu es ante omne rerum principium, tu es aeternus. Et quia aeternum Hebraeis significat quod magnum est in genere suo, hinc esse a principio, vel esse aeternum significat esse potentissimum. Potest et aeternum accipi pro misericorde, q. d. Numquid non, o Domine, tu es summe potens et misericors? Utique. Ostende ergo in nos miseros et pene consumptos tuam omnipotentiam et misericordiam, quam semper a principio hucusque in nos et patres nostros ostendisti. Haec Alba, qui et addit: sic et sanctus magnum, regem potentemque significat; et sanctum, id quod magnum est et excellens.
Nota primo: Dicit, non moriemur, assertive, non autem, non moriamur, optative, esto idipsum obsecret; ad efficaciam orationis, ut scilicet certam spem, et quasi fidem non moriendi significet, eaque constringat Deum, ne eos mori sinat. Quis enim speravit in Deum, et confusus est? Nam, ut ait S. Bernardus serm. 3 De Annuntiat. Domin.: «Deus oleum misericordiae ponit in vase fiduciae.» Expeditius dicemus repetendam esse vocem numquid quae praecessit, q. d. Numquid non moriemur, cum te habeamus Deum protectorem sanctum et aeternum? Syrus Vaticanus pro non moriemur, habet, sine lege; Arabicus, sine similitudine. Sic enim vertit Syrus: Quoniam tu es a principio, Domine, Deus meus sanctus, sine lege aliqua, hoc est nulla lege, nullo decreto, nulla determinatione, nullo fato constringeris.
Nota secundo: Pro לא נמות lo namut, id est non moriemur, aliqui codices legunt לא תמות lo tamut, id est non morieris, q. d. Tu Domine, uti sanctus, ita es et immortalis: quare non permittas nos mori, et a Chaldaeis occidi: illi enim,
Nota tertio, quadruplicem antithesim. Opponit enim Deum idolis et hominibus: primo, quod Deus sit «a principio,» puta ab aeterno, q. d. Deus aeternus est, idola et Chaldaei temporanei sunt, modicoque tempore duraturi; secundo, Deus est omnium creator et dominus, idola et Chaldaei creaturae sunt et servi; tertio, ipse est Deus immensus, immortalis, omnipotens, etc., illi sunt hominum plasmata exigua, caduca, infirma; quarto, Deus est sanctus, ipsaque per essentiam sanctitas summa et perfectissima, illi impuri sunt et scelerati, q. d. Destrue ergo, o Domine, idola et Chaldaeos, tot nominibus tibi e diametro oppositos et inimicos. Porro ad majus pathos, majoremque affectum et obsecrationem, ut gratiam a Deo eblandiatur, vocat eum «Deus meus, sancte meus,» non, noster: tum quia Propheta hic loquitur in persona populi, qui collective est unus et singularis; personam enim populi in se suscipit et induit, utpote unus et primarius e populo, ut in se, et secum totum populum supplicem Deo constituat, itaque tot capitum numero armatas preces Deo offerat, veniamque extorqueat; tum quia Deus cujusque fidelis et justi, tam est Deus, id est pater, provisor, custos, amicus, etc., ac si ejus solius esset Deus. Sic ait S. Augustinus lib. III Confess. cap. XI: «O tu bone omnipotens, qui sic unumquemque nostrum curas, ac si solum cures; et sic omnes, tanquam singulos.» Et S. Paulus ait Christum esse suum: «Qui, inquit, dilexit me, et tradidit semetipsum pro me,» Galat. II, 20.
DOMINE, IN JUDICIUM POSUISTI EUM. — Est concessio, q. d. Fatemur te, Domine, misisse Nabuchodonosorem «in judicium,» id est in justam vindictam, ut scilicet per eum, quasi per virgam, castigares peccata nostra et aliarum gentium, ideoque eum fortem effecisti.
Fundasti, — firmasti et roborasti Nabuchodonosorem tot opibus, viribus, copiis, imperiis, victoriis.
Versus 13
13. MUNDI SUNT OCULI TUI, NE VIDEAS MALUM. — «Videas,» id est approbes et faveas. Est catachresis; quae enim approbamus, quaeque nobis placent et grata sunt, ea continue et laete aspicimus; quae vero odiosa et ingrata sunt, ab his oculos avertimus. Unde Virgilius:
Diva solo fixos oculos aversa tenebat.
Et vulgo dicitur: «Ubi oculus, ibi amor; ubi manus, ibi dolor.» Sensus est, q. d. Tui oculi, tuaque mens mundissima et justissima est; quare malum, id est peccatum et injuriam, aequis et benignis oculis aspicere et videre nequis, ut illi faveas, et pro illo pugnes. Cur ergo respicis super Chaldaeos iniqua agentes, violentos et injurios, ac permittis ut ipsi nos devorent? Esto enim simus peccatores et injusti: Chaldaeis tamen, utpote idololatris et tyrannis, meliores et justiores sumus. Sufficiat ergo, Domine, quod peccata nostra per eos leviter castiges; at ne sinas nos per eos exscindi et disperdi. Sic enim videberis favere tyrannis et idololatris contra tuos fideles et cultores; ac idololatrae jactabunt te favere eorum tyrannidi et idololatriae; aut certe te non posse, vel non velle auxiliari populo tibi devoto.
Nota: Propheta hic non obmurmurat Deo, ut blasphemat Calvinus, sed ex dolore libere queritur, deprecatur, et amice expostulat cum Deo, quod velit Judaeos punire et vastare per Chaldaeos Judaeis pejores. Sic improborum prosperitatem indolet et admiratur David Psalm. LXXII, 12, Jeremias cap. XII, 1, Job cap. XXI, 7. Aliter respondet S. Hieronymus haec dici a Propheta: «Non quod ipse sic sentiat, sed quod impatientiam humanam in sua persona exprimat; sicut frequenter videmus Apostolum varias hominum in se recipere sententias et nunc dicere: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati,» Rom. VII. «Et quasi insipiens sit: Fratres ego non arbitror me comprehendisse. Ac rursum quasi perfectus sit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus,» Philip. III. Et: «Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis,» etc.
MUNDI SUNT OCULI TUI, NE VIDEAS MALUM. — Cum enim sis ipsa munditia et sanctitas, extreme odis omne peccatum, ideoque: «Perdes omnes qui operantur iniquitatem,» Psalm. V. Nam sicut lux adversatur tenebris, easque naturaliter aversatur atque odit, ac pulchritudo turpitudini, et puritas maculis sordibusque, et rectitudo obliquitati, et vita morti, et bonitas malitiae, ita et sanctitas aversatur et exsecratur omne peccatum. Quare sicuti Deus necessario sanctitatem amat infinito amore, ita necessario peccatum perfectum et mortale odit infinito odio. Cujus odii signa dat multa. Nam Deus primo, ob peccatum mortale privat hominem infinito bono, nimirum possessione ipsius Dei; secundo, quia ob illud infligit peccatori infinitum cruciatum et opprobrium, nimirum incendia aeterna gehennae; tertio, quia, etiamsi quis haberet merita infinita, ea tamen omnia aboleret Deus ob unum peccatum lethale; quarto, quia Filium suum ad delendum peccatum, infinitam humiliationem et afflictionem subire voluit. Talis enim fuit ejus incarnatio et mors, quia, ut ait Apostolus: «Semetipsum exinanivit,» id est ex omni fecit se
Porro sanctitas consistit in conformitate cum lege aeterna, quae est in mente Dei. Is enim perfectus et sanctus est, cujus voluntas et opera exacte conformantur legi aeternae, puta menti et voluntati Dei. Voluntas enim Dei cum reipsa sit eadem cum mente et intellectu suo, ideoque necessario et essentialiter legi aeternae conformis sit, et ex aequo respondeat; hinc pariter ipsa est mensura et regula omnis sanctitatis; et quia haec conformitas in Deo est infinita, hinc pariter infinita est ejus sanctitas. Quare secundo, sanctitas consistit in amore et conjunctione cum Deo, qui est origo et plenitudo sanctitatis. Sanctitas ergo est amor Dei: «Sanctitas enim est omnimoda puritas,» ait S. Dionysius cap. XII De Divin. Nom. Jam sicut impuritas nascitur ex contactu inferiorum, puta ex amore et adhaesione ad epulas, veneres, honores vanos, aliaque bona terrena et infima; ita puritas oritur ex contactu superiorum, puta ex amore et adhaesione ad Deum, resque divinas et caelestes. Purus ergo et sanctus est, qui toto affectu adhaeret Deo; et quo magis omnem affectum in Deum transfert, eo in dies fit sanctior, dum singula cogitata, volita et opera sua dirigit ad Deum, ut in dies magis magisque ei appropinquet. Sic enim imitatur Deum, de quo dicitur Psalm. CXLIV: «Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis;» sequiturque ejus praeceptum: «Sancti estote, quoniam ego sanctus sum,» Levit. XI.
Versus 14
14. ET FACIES HOMINES QUASI PISCES. — Primo, q. d. Cur permittis, o Domine, ut, sicut piscator piscatur pisces, nemine eos tuente; sic Nabuchodonosor expiscetur, capiat et expilet omnes gentes. Hae enim illi sunt pisces. Ita Rupertus et Vatablus. Ubi nota insignem allegoriam: Piscator Dei est Nabuchodonosor, hamus sunt doli ejus et technae; sagenae et retia sunt arma, milites et aperta violentia, pisces sunt Judaei aliaeque gentes, quas ut pisces (qui nullius sunt domini, nec habent ducem aut protectorem, sed fiunt primo occupantis, puta piscatoris qui eos ex aquis expiscatur et trahit) ita sibi subjugat, calcat et occidit, quasi revera pisces et reptilia essent, non homines. Hinc et per portam piscium Chaldaei irruperunt in urbem, uti dicam Sophon. I, 40.
Secundo, magis genuine et nervose, q. d. Cur permittis, o Domine, ut, sicut pisces majores et fortiores, puta balaenae, lupi, polypi, devorant minores: ita homines potentiores et tyranni, v. g. Chaldaei, devorent eos qui sunt imbecilliores; ut inter homines, aeque ac inter pisces, non dominetur justitia, sed robur, vis et tyrannis, illeque sit dominus, qui viribus praevalet? Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et Theophylactus. Hinc illud Polybii proverbium vulgo usurpatum: «Pisces majores glutiunt minores.» Praeclare S. Basilius hom. 7 Hexaem.: «Major pars piscium, ait, liguriunt alter alterum, et minor apud illos esca majoris est. Et si evenerit ut is qui minorem superaverat, alterius praeda fiat, ambo tum simul deglutiuntur, et una ultimi piscis immersi ventrem ingrediuntur. Quid igitur nos homines aliud agimus, cum vim inferimus inferioribus?»
Symbolice, apposite Propheta homines comparat piscibus, ob multas analogias. Prima est: Sicut Deus creavit coetum hominum, sic et coetum piscium; pisces multi, multi et homines. Piscium valde variae sunt species; varii pariter ordines, gradus, complexiones, linguae, familiae et gentes sunt hominum; mare est mundus piscium, terra est mundus hominum. Omnes enim animalium species quae sunt in terra, proportionaliter sunt et in mari, ut porci, canes, equi, vituli, quin et homines marini, uti multis exemplis Tritonum, Nereidum et Sirenum docet Plinius lib. IX, cap. V, et Olaus Magnus lib. De Gentib. Septentr. Insuper «plurima pars piscium est gregatilis, nec ullus grex caret duce,» ait Aristoteles lib. VIII De Histor. Animal. cap. XVIII. Sic et homines suas habent respublicas et regna, et in omnibus suis est dux et princeps.
Secunda: Homines in mundo variis tentationum et mutationum aestibus jactantur, uti pisces in mari; ac sicut hi in illis ludunt, ita et homines ludunt in suis, atque in utrisque ludit sapientia et potentia Dei, Prov. VIII, 30.
Tertia: Pisces sunt aquei et humore luxuriant: ita et in hominibus plerisque, praesertim in hieme praedominatur pituita, qua proinde et senes fere omnes, et juvenes permulti moriuntur, ac catarro suffocantur. Quocirca Philosophus definiens hominem: «Homo, inquit, est fortunae lusus, inconstantiae imago, corruptionis speculum, temporis spolium, mancipium mortis, viator transiens, Dei ludibrium; reliquum, pituita et bilis.»
Quarta: Pisces sicut ex aqua generantur, ita in eadem vivunt (nam extra illam moriuntur), ex eaque aluntur et nutriuntur, uti docet Rondeletius lib. I De Piscib. cap. XIII; licet enim aqua maris sit salsa, ac proinde inepta nutritioni, utpote cujus alimentum est succus dulcis; tamen in mediis undis salsis permultus humor dulcis continetur, admixtusque est, quem pisces in alimentum familiare transmutant; quam ob causam crebro in Pontum migrare solent, et ibi pinguescere, quod illud mare dulcibus aquis copiose alluatur, uti docet Aristoteles lib. VIII Histor. Animal. cap. XIII. Et cap. II, in mari esse dulcem liquorem, probat ex aquae percolatione. Si enim ex cera vas tenue finxeris, idque funiculo appensum in aquam demiseris die ac nocte una,
Quinta: Majores pisces minores devorant, ita et homines, juxta illud: «Homo homini lupus.» Rursum, sicut cetus pisces pene omnes absorbet, etiam maximos: sic et diabolus, qui, quasi balaena in mari hujus saeculi, animas quaslibet, etiam regum et principum, quin et sanctorum, praedatur, juxta illud Psalm. CIV, 26: «Draco iste quem formasti ad illudendum ei.» Audi Aristotelem lib. IX Histor. Animal. cap. II: «Ineunt praelium pisces majores contra minores; major enim quisque et robustior minorem inferioremque devorat.» Idem, lib. VIII, cap. II: «Alter, inquit, alterum sui generis edit, excepto mugile, sed maxime congri.»
Sexta: Pisces sunt muti: sic et homines coram Deo, quantumvis sapientes et sancti, quasi pisciculi obmutescunt, eoque arguente ponunt cum S. Job, cap. XXXIX, 34, manum super os suum: ac in die judicii coram Christo judice, omnes quasi pisces conticescent, I Reg. II, 9; Matth. XXV, 46.
Septima: Piscibus juxta caput sunt binae pinnae, quasi binae pennarum alae, quibus velut remis mare sulcant: sic et homini bina sunt brachia, quibus omnia operatur. Insuper piscis cauda, quasi temone et clavo, navis suae gressum dirigit; unde a natatu piscium didicerunt homines fabricare naves, iisque sulcare maria. Est enim piscis quasi navis natans et velificans in mari, uti de nautilo pisce et concha, ait Plinius lib. IX, cap. XXIX, XXX et XXXIII; ita et homines pedibus se quocumque volunt promovent. Rursum, sicut aves aliquae sunt semipisces, quia volant in aere, et natant in aqua, ut merguli, anates, fulicae; ita vicissim sunt pisces, qui sunt semiaves, quia habent ingentes pinnas, quasi pennas, quibus volant super aquas instar avium, qualem vidi Romae in bibliotheca ducis de Altheimps. Symbolice, aves sunt angeli, qui in aethere versantur, et ad Deum evolant: pisces sunt homines, qui in mari hujus saeculi volutantur. Sicut ergo angeli sunt semihomines, dum corpus assumunt, et cum hominibus colloquuntur; ita vicissim homines sunt semiangeli, dum pennis per contemplationem elevati, ad Deum evolant.
Octava: Pisces ventre incubant aquis; ita et multi homines incubant aqueis voluptatibus. «Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt,» Philipp. cap. III, 19. Hac de causa Christus factus homo, factus est piscis hujus saeculi, ut ex aqueis et terreis hominibus quasi piscibus, faceret aethereos et caelestes. Quocirca Christi nomen fuit ΙΧΘΥΣ, id est piscis, ut patet ex acrostichi Sibyllae, cujus primae litterae combinatae haec verba praeferebant: Ἰησοῦς Χριστός Θεοῦ υἱὸς σωτήρ, id est, Jesus Christus Dei Filius, Salvator: quarum vocum graecanicaram litteras initiales si jungas, habebis ἰχθύς. Acrostichin hanc recenset Eusebius lib. IV De Vita Constantini.
Hinc et Christus piscatores elegit, fecitque apostolos, quos «cum retibus fidei ad mare hujus saeculi paucissimos misit, atque ita ex omni genere tam multos pisces, et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam ipsos philosophos cepit,» ait S. Augustinus lib. XXII De Civit. cap. V. Et De verbis Domini in Evangel. secundum Joan., serm. 59: «Leguntur, ait, modo verba piscatorum, et colla subduntur oratorum.»
Praeclare S. Chrysostomus serm. De S. Andrea, qui exstat apud Surium die 30 novembris: Apostoli, inquit, piscatores fuerunt, sed illorum instrumenta nova et inusitata fuerunt. Nam pro arundine praedicatione utuntur, pro funiculo memoria, pro hamo potentia, pro esca miraculis, pro petra caelis, ex quibus hujusmodi piscationem exercent: pro scapha habent altare; pro piscibus reges etiam capiunt; pro sagena Evangelium expandunt; pro arte divinam gratiam adhibent; pro mari vitam humanam tractant;
Nona: Piscis sale eget ne putrescat; sic et homo prudentia. Rursum, piscis primum a capite putrescit et foetet; sic et homo a ratione et voluntate, qua se sinit a cupiditate vinci et corrumpi. Sicut enim molles sunt pisces, sic effeminati et homines; hinc utrique escis et illecebris quasi laqueis capiuntur. Pari modo monasteria, collegia, Ordines, respublicae a capite vitium et ruinam trahunt. Quamdiu enim habent bonos et vigiles acresque rectores, magistratus, principes, vigent, et sarta tecta consistunt; sed ubi pravos, vel inertes et remissos accipiunt, omnis disciplinae rigor, ac consequenter reipublicae vigor, integritas et dignitas, instar salis aqua liquefacti, dissolvitur et evanescit.
Decima: Pisces «vagantur et oberrant, maxime qui carne aluntur,» ait Aristoteles lib. IX Histor. Animal. cap. XXXVII. Ita oberrant et homines, praesertim lucri et voluptatum cupidi. Rursum idem, lib. VIII, cap. XII: «Ut homines, inquit, alii domicilia hieme repetunt, alii qui amplioris provinciae principes sunt, sedem pro tempore mutant, ut moram aestate, locis frigidis, hieme tepidis trahant, etc. Sic et pisces per hiemem ex alto in littora teporis gratia veniunt: contra aestate ex littore in altum, vitantes aestum discedunt.»
Undecima: «Pisces pinnulas habent, ut nantes: pedibus carent, ut non pedestres, sed aquatiles.» Homo vero, quia terrestris est, pedestris est: «Pedum enim additio utilis ad motum, qui in pedo, hoc est solo agatur: unde et nomen inditum pedibus est,» ait Aristoteles lib. IV De Part. Animal. cap. XIII.
Duodecima: Pisces nonnulli respirant et dormiunt, ut homo. Audi Aristotelem lib. VI Histor. Animal. cap. XII: «Spirant quae fistulam habent omnia, et recipiunt aerem: haud enim carent pulmone. Et quidem visus est delphinus dormire rostro emerso ac stertere.» Idem docet Plinius lib. IX, cap. VII, idque probat ex piscium in aestate anhelatione, oscitatione et bullantium aquarum sufflatione.
Decima tertia: Pisces senescunt ut homines. Ita Aristoteles lib. VIII Histor. Animal. cap. ult.: «Vitiant, ait, senectute pisces: et quidem thunni vel ad rem salsamentariam, senes improbi sunt; multum enim carnis absumitur: quod enim in caeteris piscibus evenit, declaratur eorum senectus duritie magnitudineque squamarum. Jam captus est thunnus senex, cujus pondus erat ad
Decima quarta: Homines plures et frequentes habent dentes, ac primores acutos ad cibi scissionem et masticationem: ita et pisces multos habent dentes, eosque acutos et serratos. Unde Aristoteles lib. III De Part. Animal. cap. I: «Pisces, ait, omnes serratis sunt dentibus, uno excepto qui scarus vocatur: complures etiam dentes in lingua habent, et in palato. Cujus rei causa est, quod, cum mersi in aqua degant, humorem cum cibo admittant, eumque exspuant quam primum necesse est; non enim in molendo commorari possunt, quando humor in ventrem interrumpit; idcirco omnes acuti et frequentes undique sunt; videlicet ut prae multitudine in minuta secent, quae attritu subigere nequeunt. Adunci praeterea sunt, quoniam robur fere totum piscium in dentibus situm est.»
Decima quinta: Homines laborant morbis, ita et pisces; a pestilentia tamen immunes sunt. Ita Aristoteles lib. VIII Histor. Animal. cap. XIX: «Morbus, ait, pestilens nullus incidere piscibus universis videtur, etc., aegrotare tamen et ipsi putantur; et quidem piscatores pro morbi indicio capiunt; cum aliquot extenuatos languentibus similes, et colore immutatos inter multos pingues ac validos ejusdem generis ceperint.» Addit idem paulo superius aestivos imbres commodiores esse piscibus, et hiemem sereniorem: «Ad summum prope dixerim, inquit, cum bene hominibus annus cedit; tunc et piscibus feliciter degere contingit.» Porro pisces cum aegrotant, apio viridi sanari tradit Plinius lib. XX, cap. XI; idem magnum piscium in medicinis hominum esse usum docet lib. XXXII, cap. V.
Decima sexta: Pisces habent cor ejusque situm similem homini. Audi Aristotelem lib. III De Partib. Animal. cap. IV: «Cor, ait, caeteris animalibus in medio pectore est, homini tantum paulo vergit ad laevam, ut ejus partis refrigerationem moderetur et compenset: omnium enim animalium maxime homo refrigeratam habet partem sinistram. In piscibus etiam cor similem situm tenet. Solis his cordis mucro ad caput spectat, cum ea pars prior sit: eodem enim agitur motus.» Rursum pisces generant ut homines; habent enim sexum distinctum, alii mares sunt, alii feminae; ac feminarum ova non perficiuntur ad generationem sine mare, uti fit in gallinis et avibus, teste eodem Aristotele lib. VI Histor. Anim., cap. XI, et lib. IV, cap. ult. ubi docet pisces feminas majores esse maribus, sed ad cibum mares praestantiores esse feminis, excepto siluro, asserit idem lib. VIII, cap. XIX.
Decima septima: Piscium omne genus vorax et gulosum est, teste Aristotele lib. III De Partib. Animal. cap. XIV; item prolificum et fecundum, abundant enim humore; sic et homines in gulam et venerem propensi sunt. Rursum, piscibus «oculi sunt lubrici, propter circumfusi humoris crassamentum,» ait Aristoteles lib. II, cap. XIII; sic et hominibus. Unde multi merito gemunt, dicuntque illud Thren. cap. III, 51: «Oculus meus depraedatus est animam meam.» Et vers. 48: «Divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei.»
Decima octava: Pisces habent memoriam, et vitam agunt rationi humanae vicinam. Id negarunt nonnulli; sed certissimum esse, et experientia se didicisse testatur S. Augustinus lib. III De Genes. ad litt. cap. VIII: «Nam fons, inquit, Bullensium regionum fere plenus est piscium. Solent autem homines desuper intuentes eis aliquid jacere, quod sibi vel praripiant confluentes, vel inter se diripiant concertantes. Quo pastu assuefacti, deambulantibus super oram fontis hominibus, ipsi quoque cum eis congregatim natando eunt et redeunt, exspectantes ut aliquid jactent, quorum praesentiam sentiunt. Non ergo nulla memoria, vel sensus tardior animae inest piscibus.» Idipsum ego subinde in stagnis piscium expertus sum. Quocirca idem, tract. 123 in Joan.: «Viderunt, inquit, prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Piscis assus, Christus est passus. Ipse est panis, qui de caelo descendit. Pisces dicuntur homines.» Hinc prisci homines temperantes et casti vescebantur, non carne, sed pisce, utpote digestu facili, et refrigerante tam calorem naturalem quam aestum irae ac libidinis; testis est Athenaeus De Coenis sapientum lib. III, IV et VIII. Vicissim, ut ait idem lib. VII: «Piscis quivis humana carne delectatur.» Augurium piscium recenset Plinius lib. IX, cap. XVI: «Siculo, ait, bello, ambulante in littore Augusto, piscis e mari ad pedes ejus exsiliit; quo argumento vates respondere: Neptunum patrem adoptantem eum sibi, Sexto Pompeio repudiato. Tanta erat navalis rei gloria, sub pedibus Caesaris futuros, qui maria tempore illo tenerent.» Idem, cap. XLII, mira habet de astutia piscium, ut pinnae, torpedinis, rhombi, pastinacae, etc. Idem, cap. LIII, refert quosdam pisces vixisse sexaginta annos, quae est aetas hominum. Idem, lib. X, cap. XLV, ait vitulos marinos multosque alios pisces cicurari et mitescere. Et cap. LXX, ait in piscinis Caesaris quosdam per nomen evocatos illico adnatare. Idem, lib. IX, cap. VIII, ex Maecenate narrat delphinos e manu hominum vesci, pueros dorso excipere et vectare, eosque amare, adeo ut cum iis morientibus emoriantur.
Decima nona: S. Augustinus in Psalm. LXIV: «Mare, inquit, in figura dicitur saeculum hoc salsedine amarum, procellis turbulentum, ubi homines cupiditatibus perversis et pravis facti sunt velut pisces se invicem devorantes. Attendite mare malum, mare fluctibus saevum. Attendite quibus hominibus plenum sit. Quis optat haereditatem, nisi morte alterius? Quis optat lucrum, nisi damno alterius? Quam multi aliorum dejectione cupiunt sublimari! Quam multi, ut emant, optant alios vendere res suas? Quomodo se invicem opprimunt, et qui possunt devorant? Et cum devoraverit unus piscis major minorem, devoratur et ipse a majore. O piscis male praedam vis de parvo, praeda efficieris magno!»
Denique S. Bernardus, serm. De B. Maria, pag. 394, triplicem assignat hominum piscinam et triplices pisces: «Primum, inquit, diluvium est vitiorum; secundum, tribulationum; tertium, miseriae et tenebrarum. Primum est peccati, secundum, mundi, tertium, inferni. Pisces primi sunt oblectamenta, secundi iniqua tentamenta; tertii perpetua tormenta. Hinc in Evangelio de bonis piscantibus, vitia calcantibus, tentamenta superantibus, aeterna tormenta vitantibus dicitur: Elegerunt bonos in vasis suis, malos autem foras miserunt,» Matth. cap. XIII, 47. Unde liquet ipsos reprobos et damnatos esse pisces qui natant, jactantur et aestuant in stagno ardente igne et sulphure, Apocal. cap. XXI, 8. Longe major hominum pars, imo maxima, et pene innumera, in hoc stagno volutatur et ardet. Eia, Domine, numquid facies homines quasi pisces maris? atque utinam essent pisces maris! utinam a ceto devorarentur! jam autem sunt pisces, imo folles et fomenta gehennae, raeda et laniena diaboli, imo multorum millium et millionum daemonum: ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Eia, Domine, numquid sines ut dilatet infernus animam suam, et aperiat os suum absque ullo termino, ut absorbeat tot gentes et populos, quorum non est numerus instar arenae maris? Parce, Domine, parce creaturis tuis, quas ad tui imaginem creasti, quas quasi stellas caelo destinasti, quas pretioso sanguine Unigeniti tui redemisti. Obstrue hoc immane os tartari, ne tot animas glutiat. Emitte spiritum tuum in nos, ut hujus flammantis stagni meditatione et horrore concussi peccata vitemus, concupiscentiae resistamus, poenitentiae nos dedamus, ac vitam sanctam tanquam viam in caelum capessamus; ut in illud transferri, ibique quasi pisces caelestes in fluvio paradisi, Apocal., cap. XXII, 1, puta in te tuique visione, fruitione et gaudiis sempiternis, natare mereamur, Amen.
ET QUASI REPTILE NON HABENS PRINCIPEM. — Reptile est animal quod non incedit pedibus, sed ventre serpit repitque, uti faciunt serpentes, vermes, lumbrici, aut certe quod adeo exiguos habet pedes, ut iis non tam incedere, quam repere videatur, uti habet lacerta, mustela, mus, talpa, etc. Haec sunt reptilia terrae: nam reptilia maris et fluminum sunt pisces. Porro Propheta, ut Deo repraesentet hominum injurias, afflictiones et aerumnas, eas non tantum comparat piscibus, sed et reptilibus, quae piscibus infirmiora sunt, et injuriae magis obnoxia. Nam primo, pisces in maris vel fluminum vastitate aut profundo abscondere se possunt a piscatoribus et piscibus voracibus;
Tropologice, rursum vide hic quam misera sit hominum conditio: homines enim sunt quasi reptilia. Unde Jesbaam, id est sedens in cathedra, primus fortium Davidis, vocatur «tenerrimus ligni vermiculus,» II Reg. XXIII, 8. Idque primo, quia homo dum nascitur, est quasi reptile; manibus enim et pedibus repit super terram. Hinc illud aenigma sphingis de homine: «Mane quadrupes, meridie bipes, vespere tripes.» Homo enim mane, id est in infantia dum nascitur, quasi quadrupes manibus et pedibus innititur: deinde in juventute incedit bipes: vespere, id est in senio, graditur tripes: quia praeter binos pedes adsciscit tertium, puta scipionem cui insistit.
Secundo, quia plerique homines manibus, pedibus totoque corpore, quin et mente repunt in terra: nam nil cogitant nisi terrena, omnis eorum labor et occupatio est in terra, multi quoque in ventrem projecti, nil nisi eum terrenis deliciis implere et sarcire satagunt.
Tertio, quod proprie hic spectat Propheta, quia homines, aeque ac reptilia, potentiorum injuriae et praedae expositi sunt. Turcae, Tartari, Indique reges educunt in aciem trecenta et quingenta hominum millia, eaque hostibus instar pulicum pro se mactanda objiciunt. Annon hi sunt reptilia coram suis regibus, aeque ac coram hostibus? Servi et mancipia ad aurifodinas et metalla damnati; coloni agris herorum colendis addicti; servi et opifices terrenis vilibusque dominorum imperiis et ministeriis deputati, nonne sunt quasi reptilia terrae?
Denique Guevara probabiliter per reptile accipit pisces maris, qui non habent principem, scilicet potentem eos tutantem, et a rapinis vindicantem, ut sit epanaphora Prophetae usitata: nam sequentia omnia spectant pisces, et piscatorem cui hic comparat Nabuchodonosorem. Sic pisces vocantur reptilia, Psalm. CIV, 25: «Hoc mare magnum et spatiosum manibus: illic reptilia quorum non est numerus.» Sic sensus erit, q. d. Itane, Domine, nos fideles barbaro Chaldaeo quasi pisces, qui non sunt nisi vilia et misera reptilia maris, expiscandos et devorandos trades? Itane nos, qui sumus tuum peculium tuaque haereditas, immani tyranno quasi lautum piscium epulum objicies? Itane Israelem dilectum tuum, ferissimae huic bestiae glutiendum appones, ut eam tam pretiosa esca sagines? Absit, Domine, absit. Sic Pii II Pontificis gnome erat: «Litigatores sunt aves, forum area, judex rete, advocati aucupes. Quocirca dignitatibus viri dandi sunt, non dignitates hominibus. Grave est Pontificis onus; sed beatus, qui id bene fert.»
Versus 15
15. Totum, — puta totam piscium praedam, totum piscabile, nimirum omnes pisces, hoc est, omnes gentes expiscatus est magnus hic piscator, scilicet Nabuchodonosor suo hamo, sagena et reti. Vox totum notat insatiabilem ejus avaritiam et rapacitatem, ob quam dum totum rapuit, totum perdidit, juxta illud S. Cypriani, lib. V, epist. 2: «Dum insatiabiles multum volumus, totum perdimus.» Et illud: «Camelus desiderans cornua, etiam aures perdidit.» Verissimum est ergo illud paradoxum: «In dubiis, dimidium plus est toto.» De quo Hesiodus: «Stolidi, ait, ignorant quanto plus dimidium sit toto.» Fit enim saepe ut qui plus cupide appetit, etiam id quod habet amittat. Videre id est in litigantibus, qui dum totum cupiunt, saepe totum perdunt, vel per sententiam judicis, vel per immanes sumptus quos in litem insumunt, juxta illud Eccles. IV, 6: «Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.» Et illud Proverb. XV, 16: «Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.» Et cap. XVI, 8: «Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.» Et Eccli. XIV, 9: «Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.» Vere Philosophus: «Omnis virtus est mediocritas.» Et dives est animus suis contentus, sibique sufficiens: pauper, qui plura cupit. Pittacus, cum Mitylenei ei multa offerrent, pauca tantum accepit, dicens: «Parva munera sunt divina, quibus nemo invidet: locupletia solent non esse propria.» Ita Probus in Thrasybulo.
IN HAMO SUBLEVAVIT. — Hamus est instrumentum aduncum cui esca appenditur; quam dum glutiunt pisces, unco se induunt et infigunt, itaque hamo a piscatore ducuntur et extrahuntur. Unde hamata munera vocantur, quae ita dantur, ut
Tertio, per haec tria alludit ad tres expeditiones, quas in Judaeam fecit Nabuchodonosor. Nam primo, anno regni sui 3 invasit eam; sed paucos, puta Danielem cum sociis, abduxit, Daniel. I, 1; tunc ergo quasi hamo piscatus est. Secundo, anno regni sui 8 rediit, et Joakim regem occidit, filiumque ejus Joachin, sive Jechoniam cum multis aliis captivos in Babylonem abduxit; haec ergo fuit piscatio per sagenam. Tertio, anno regni sui 18 Jerusalem cepit et evertit, Sedeciam regem exoculavit, filios ejus aliosque principes occidit, exteros omnes in Babylonem transtulit, IV Reg. XXV. Haec ergo piscatio fuit per rete, quo uti totam Judaeam, ita et reliquas gentes conclusit, evertit, comprehendit. Denique Ribera per hamum accipit dolos et technas, per sagenas et retia apertam violentiam Nabuchodonosoris. Hamus enim, utpote exiguus, occultior est retibus, et occultius piscem expiscatur.
Nota: Sagena Graecis est genus retis piscatorii: Latini verriculum vocant, eo quod pisces e mari vel flumine quasi everrat, et in se, sui scilicet angulum, congreget, de qua Manilius lib. V:
Excipitur vasta circumvallata sagena.
Unde explicans subdit: «Et congregavit in rete suum.» Dum enim sagena a piscatoribus per mare vel fluvium trahitur, illudque verrit, pisces eam fugientes congregantur in retia arctata et angulata, certis locis disposita, ad quae eos propellit sagena. Per hamum ergo, sagenam et rete, quibus piscatores impedicant et illaqueant pisces, significat omnes artes, copias et machinas, tum minores, tum majores, quibus Nabuchodonosor usus est ad debellandas et capiendas omnes gentes. Unde Delrio, adagio 1000: «Hamo, inquit, sigillatim captis oppidis videntur cives sublevari, sagena vero attrahi simul tota gens in captivitatem abducta.» Secundo, per hamum, utpote parvum et occultum, accipi possunt ejus technae, doli et stratagemata; per sagenam et rete publicum, aperta vis et praelia. Tertio, alii per sagenam et rete accipiunt idola, puta Belum, cui victorias suas adscribebat Chaldaeus. Unde subdit: «Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo,» puta Belo. Ita Remigius et Lyranus.
Quarto, S. Hieronymus et Remigius ita haec tria discriminant: «Ut piscator quod hamo non potuit, reti comprehendat, et quod evaserit rete, sagenis latioribus circumdetur; ita Nabuchodonosor quod minoribus copiis vincere non potuit, majoribus debellavit, adeo ut cuncta vastarit, et universum hominum genus praedam fecerit.»
Paulo aliter Chaldaeus: Omnes, inquit, similes sunt piscatori, qui cum ceperit piscem, hamo colligit eum in sagena sua, et projicit eum in rete suum.
Apposite Nabuchodonosorem comparat piscatori, quia ipse regnabat in Babylone, quae adjacet Tigri et Euphrati: exercitum ejus sagenae, quia Judaeos et gentes quasi pisces circumdedit, evertit et cepit. Praeclare Sapiens, Eccles. cap. IX, vers. 12: «Nescit, inquit, homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur: sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.»
Versus 16
16. PROPTEREA IMMOLABIT SAGENAE SUAE. — Per sagenam S. Hieronymus et alii intelligunt deum Chaldaeorum, cui ipsi victorias suas acceptas ferebant, eique in gratiarum actionem immolabant: deum autem hunc esse Belum. Guevara vero censet deam hanc esse Dercetem, Semiramidis reginae matrem, quam Syri fabulantur in piscem esse conversam: quocirca eam pingebant facie mulieris, quoad caetera effigie piscis, eique insigne templum ad Ascalonem juxta lacum piscibus plenum statuerunt. Hanc proinde Plinius Atargatim prodigiosam vocavit; erat enim monstrum conflatum ex muliere et pisce. Athenaeus auctor est Atargatim syriace dictam ab atar, id est sine, et gatis, id est piscis, q. d. Sine piscibus, eo quod piscium abstinentia coleretur. Sunt qui putant Dagon deum Palaestinorum, de quo I Reg. V, 4, eumdem esse cum Dercete; nam Dagon hebraice piscem significat, et piscis formam habebat. Ita ex Diodoro, Xenophonte, Plinio, Cicerone et Ovidio Guevara, qui proinde censet hic esse metonymiam; nam sagenam ac rete pro piscibus usurpari. Cujusmodi est illud Virgilii:
Nunc pateras libate Jovi,
Dextra mihi Deus, et telum quod missile libro.
Tales etiamnum videmus principes politicos et atheos. Et Antiochus, vel potius Antichristus, colet deum Maozim, id est fortitudinem, puta vires suas bellicas, Daniel. cap. XI, 38. Ita Ribera, Emmanuel Sa, Mariana et alii.
Aliter haec explicat Joannes Alba Electorum cap. LXV, nimirum: sagenae suae, et reti suo, inquit, positum est pro, de sagena sua, et de reti suo, q. d. Immolat, scilicet diis suis, illis offert sacrificia de sagena et reti suo, id est de spoliis gentium, quas expiscatus est, id est vastavit et spoliavit. Verum hic multa supplendo evertit versionem Vulgatam: immolare enim reti est reti ipsi sacrificare, non diis de reti. Quis enim aliter hanc phrasin intelligat?
Quia in ipsis incrassata est pars ejus, — q. d. Pingues lautasque epulas, scilicet omnium gentium selectas opes, quasi partem sortemque suam, sibi hac sua sagena et reti comparavit. Unde iis inescatus, non cessat eam ulterius semper expandere, ut plura regna capiat, et imperium suum longe lateque propaget. Hoc est quod ait: «et cibus ejus electus.» Tropologice S. Theophilus Alexandrinus, epist. 2 Paschali: «Cibus, inquit, diaboli, negatores Dei sunt, Habacue loquente, Escae ejus electae: cibus autem omnium impiorum exsecrabilis ipse diabolus, Prophetae vaticinio concrepante: Dedisti eum escam populis Aethiopum.»
Nota: Caute hic sub finem capitis legendus est S. Hieronymus; videtur enim negare Deum habere cognitionem et providentiam piscium, culicum et rerum minutarum; qui est error manifestus: Deus enim curat et pascit passeres, lilia, foenum, etc., uti ait Christus Matth. VI, 29 et 30, et Matth. X, 29. Quare ab eo purgandus est S. Hieronymus duplici titulo: priore, quod loquatur de cognitione non qualibet, sed ea duntaxat, quam Deus de novo, novis piscibus et culicibus nascentibus, acquirat, uti nos acquirimus. Haec enim temporalis est; unde non est in Deo; Deus enim ab aeterno, simul et semel omnia futura cognovit. Posteriore, quod velit dicere Deum ex parte effectus non tantam habere providentiam et curam piscium, quantam habet hominum, quibus majora dat auxilia et beneficia, ac praesertim majorem constituit custodiam angelorum: quisque enim homo habet angelum custodem, non autem quilibet piscis. Id velle S. Hieronymum colligitur ex ipsis ejus verbis, dum ait: «Caeterum absurdum est ad hoc Dei deducere majestatem, ut sciat (ut scilicet experiendo et numerando discat, quasi ante nescisset; hoc enim dedecet ejus majestatem: nam alioqui omnis scientia aeterna eum maxime decet, illique est propria, aut potius, ut sciat, id est, ut scire curet et satagat, ut peculiari intuitu advertat, ut scientiam oculumque suum attentus et sollicitus iis affigat, sicut affigit homini) per momenta singula, quot nascantur culices, quotve moriantur, quae cimicum, et pulicum, et muscarum in terra sit multitudo, quanti pisces in aqua natent, et qui de minoribus majorum praedae cedere debeant. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut, dum potentiam ejus ad ima detrahimus, in nos ipsos injuriosi simus, eamdem rationabilium quam irrationabilium providentiam esse dicentes. Ex quo liber ille apocryphus stultitiæ condemnandus est, in quo scriptum est quemdam angelum, nomine Tyri, praeesse reptilibus; et in hanc similitudinem piscibus quoque, et arboribus, et bestiis universis proprios in custodiam angelos assignatos.» Ecce hoc est quod intendit S. Hieronymus, scilicet singulos pisces non habere angelos custodes, aliaque singularia Dei auxilia, quae habent homines; quo sensu dixit Apostolus I Corinth. IX, 9: «Numquid de bobus cura est Deo?» Nam alioqui generalem Dei scientiam et providentiam se extendere ad pisces omnesque creaturas, etiam minutissimas, paulo ante
diserte astruit S. Hieronymus, uti et in cap. X S. Matth., explicans illud: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadit super terram sine Patre vestro? «Est sensus, inquit, si parva animalia et vilia absque Deo auctore non decidunt, et in omnibus est providentia, et quae in his peritura sunt, sine Dei voluntate non pereunt; vos qui aeterni estis, non debetis timere quod absque Dei vivatis providentia.» Tantum ergo hic negat S. Hieronymus scientiam et providentiam muscarum et piscium in Deo de novo acquisitam, aut potius tam singularem quam habet de hominibus, quasi singulis momentis occupari debeat Deus in pervestigandis, curandis, alendis muscis et piscibus; sicut pastor occupatur in lustrandis et pascendis suis ovibus. Haec enim scientia et cura indigna est Deo; perinde ac Domitiano imperatori indignum fuit occupari per horas integras numerandis et captandis muscis, neglectis rebus imperii. Unde proverbium: «Ne musca quidem,» teste Suetonio in ejus Vita. Sufficit enim ad haec curanda generalis Dei providentia, conservando scilicet et continuando cursu universi et naturae, primitus ab eo institutae; ex eo enim sequitur culicum numerus et series.
Versus 17
17. PROPTER HOC ERGO EXPANDIT SAGENAM SUAM. — Chaldaeus: Numquid (hebraice enim est he interrogativum) propterea mittet exercitus suos (hi ergo sunt ejus sagena), ut perpetuo consumat gentes, idque sine ulla misericordia? q. d. Omnino eos mittet; ita S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Remigius, Albertus et Hugo. Aliter Clarius, Vatablus et Arias, q. d. Numquid quia istas expilationes et victorias tribuit viribus suis, permittendus est a te, o Domine, pergere in hac sua superbia, et expilatione ac strage gentium? q. d. Minime: tempus est ut eum deprimas, coerceas et castiges.
Nota: Pro expandit hebraice est יריק iaric, id est evacuabit. Solent enim piscatores retia piscibus plena evacuare, ac deinde ea rursum ad capturam expandere. Ita Nabuchodonosor unam urbem gentemque debellans, ejus opes evacuabat mittebatque Babylonem; ac rursum aliam gentem suo exercitu invadebat, eamdem simili modo evacuaturus et expiscaturus, id est expilaturus. Est ergo metalepsis: ex antecedenti enim intelligitur consequens, puta ex evacuatione expansio, ex spoliatione unius gentis invasio et spolium alterius.
Moraliter, disce hic quanta sit vis ambitionis et avaritiae: hae enim tyrannos in tot rapinas et praelia impulit. Praeclare Seneca, epist. 94, sub finem: «Agebat, ait, infelicem Alexandrum furor aliena devastandi, et ad ignota mittebat. An tu putas sanum, qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est, incipit; qui quod cuique optimum est, eripit? Lacedaemona servire jubet, Athenas tacere. Non contentus tot civitatum strage, quas aut vicerat Philippus, aut emerat, et alias alio loco projicit, et toto orbe arma circumfert: nec subsistit unquam lassa crudelitas; immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames, mordent. Jam in unum regnum multa regna conjecit; jam Graeci Persaeque eumdem timent; jam etiam a Dario liberae nationes jugum accipiunt. Idem tamen ultra Oceanum solemque indignatur ab Herculis Liberique vestigiis victoriam flectere; ipsi naturae vim parat. Non ille ire vult, sed non potest stare: non aliter quam in praeceps dejecta pondera, quibus eundi finis est, jacuisse.» Deinde ab Alexandro transit ad Pompeium, Caesarem et Marium: «Nec Cnaeo quidem Pompeio externa inire bella aut domestica, virtus aut ratio suadebat; sed insanus amore magnitudinis falsae, modo in Hispaniam et Sertoriana arma, modo ad colligendos piratas, ac maria pacanda vadebat. Hae praetexebantur causae, ad continuandam potentiam. Quid illum in Africam? quid in Septentrionalem? quid in Mithridatem et Armeniam, et omnes Asiae angulos traxit? infinita scilicet cupido crescendi, cum sibi uni parum magnus videretur. Quid C. Caesarem in sua fata pariter ac publica immisit? gloria et ambitio, et nullus supra caeteros eminendi modus. Unum ante se ferre non potuit, cum respublica supra se duos ferret. Quid tu C. Marium semel consulem (unum enim consulatum accepit, caeteros rapuit), cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Jugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas appetisse, virtutis instinctu? Marius exercitum, Marium ducebat ambitio. Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvant, sed ipsi ante volvantur, et ob hoc majore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est. Ideoque cum multis fuerunt mali, pestiferum illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt. Non est quod credas quemquam fieri aliena infelicitate felicem.»