Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Habacuc cap. praecedenti, audiens a Deo, Chaldaeos excisuros Jerusalem ob ejus scelera, indoluit, excidiumque deprecatus est vers. 12, conquerens non decere ut fidelibus dominentur infideles, eosque disperdant. Hic querelae ejus occurrit Deus, dans novum laetumque oraculum de Chaldaeorum excidio. Respondet ergo se Chaldaeos, postquam per eos punierit Judaeos aliasque gentes, illico perditurum, ac puniturum eorum tyrannidem, quam in populum Dei exercuerunt. Unde, vers. 6, pangens Nabuchodonosori carmen lugubre, multiplex vae ejus arrogantiae, avaritiae et rapinis intentat. Denique, vers. 18, docet eum frustra in suo deo Belo confidere, cum is non sit nisi simulacrum mutum, pictum et fictum: Dominus autem, inquit, in templo sancto suo, sileat a facie ejus omnis terra.
Textus Vulgatae: Habacuc 2:1-20
1. Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor, ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me. 2. Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas: ut percurrat qui legerit eum. 3. Quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. 4. Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso: justus autem in fide sua vivet. 5. Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. 6. Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus; et dicetur: Vae ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum? 7. Numquid non repente consurgent qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? 8. Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae civitatis, et omnium habitantium in ea. 9. Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali! 10. Cogitasti confusionem domui tuae, concidisti populos multos, et peccavit anima tua. 11. Quia lapis de pariete clamabit: et lignum, quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit: 12. Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate! 13. Numquid non haec sunt a Domino exercituum? Laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient. 14. Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquae operientes mare. 15. Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus! 16. Repletus es ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam. 17. Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea. 18. Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta. 19. Vae qui dicit ligno: Expergiscere: Surge, lapidi tacenti: numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento: et omnis spiritus non est in visceribus ejus. 20. Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra.
Versus 1
1. SUPER CUSTODIAM MEAM STABO. — Symmachus: Quasi custos super speculam stabo; Chaldaeus: Super vigiliam meam sto paratus, q. d. Ego quasi excubitor, stabo vigil in excubiis meis, nimirum figam gradum super munitionem meam; hoc enim idem est quod: «Super custodiam meam stabo.» Pro munitionem hebraice est מצור matsor, quod Theodotion vertit, gyrum; Aquila, circinum; Symmachus, conclusum; Septuaginta, petram; quae omnia eodem recidunt. Matsor enim proprie significat arcem, vel locum natura arteve munitum, murisque per gyrum cinctum et conclusum, in quo milites excubant, in turriculis, vel propugnaculis, ne hostis in ea irrepat et occupet. Est metaphora a militibus et vigilibus qui in statione sua excubant, ut partem munitionis vel moenium sibi commissam vigilanter et attente custodiant, q. d. Ego Habacuc strenuus ero et attentus in officio meo, perinde ac si mihi commissa esset munitio aliqua servanda, instar excubitoris in statione mea, puta in circulo excubiarum mearum, vigil consistam, ut inde speculer oculis, et auribus attendam quid querelae meae et deprecationi de Chaldaeorum in Judaeos tyrannide, sive per visum, sive per vocem respondeat Deus. Unde S. Hieronymus sic explicat: «Stabo, inquit, in specula mea, id est in prophetiae meae sublimitate, et videbo, post captivitatem populi et eversionem civitatis et templi, et deinceps, quid sequatur; vel certe ita: Custodiam omni diligentia cor meum, et stabo super Christum petram.» Sed hoc posterius mysticum est, non litterale.
Denique Arabicus vertit: Stabo, et gradatim incedam super saxum, uti faciunt excubitores, ut pellant frigus et tempus fallant.
Mystice, custodia primo, est secretum et secessus, in quo animae silenti et collectae loquitur Deus. Audi Cyrillum: «In exercitatione et consuetudine mea excubabo, animum rursum purgabo, curis mundanis exsolvam, sursum quodam modo volabo, ut in petram, hoc est, in stabilitatem quamdam, et velut in sublimi sitam securitatem cogitationum. Illic ceu ex jugo montis speculabor per intellectum, quae Deus mihi locutus fuerit.» Et S. Bernardus homil. in haec verba Habacuc: «Et nos ergo fratres, obsecro, super custodiam nostram stemus, quoniam tempus militiae est. Neque in sterquilinio hujus miseri corporis, sed in corde, ubi Christus habitat; in judicio et consilio rationis sit conversatio nostra: ita sane ut non in ipsa habeamus fiduciam, aut fragili innitamur custodiae; sed figamus gradum in munitione firmissimae petrae, Christo totis viribus innitentes, sicut scriptum est: Qui statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos.»
Secundo, custodia est status, gradus et officium, in quo vel per se, vel per superiores nos posuit Deus, ut eum custodiamus et exerceamus. Ibi loquitur, ibi operatur: extra eum silet et quiescit. Qui ergo vult Deum audire, in statu suo maneat, alium non ambiat: officium, in quo eum posuit obedientia, non deserat; sed strenue et constanter illud obeat. Ita Sanchez.
ET QUID RESPONDEAM AD ARGUENTEM (id est arguenti) ME. — Ex Hebraeo sic primo, vertunt Theodoretus, Theophylactus, Pagninus et Vatablus: et quid respondeam ad disceptationem meam, vel ad argumentum meum: meum, id est mihi propositum ab improbis, qui putant Deum non habere curam rerum humanarum, eo quod prosperat et fortunet impios, q. d. Exspectabo responsum Dei, ut ex eo respondeam improbis, qui ejus providentiam suo hoc argumento impugnant et accusant.
Secundo, Chaldaeus sic vertit: Quid respondebitur ad deprecationem meam. Unde a Castro sic exponit, q. d. Ut audiam quid respondeat Deus ad meam humilem et mitem expostulationem, seu argumentationem, et ex animo sincero prodeuntem correptionem. Verum Hebraeus, Septuaginta et Noster habent, quid respondeam, scilicet ego, non quid respondeat, scilicet Deus.
Tertio et genuine, Noster vertit: «Quid respondeam ad arguentem me,» hoc est, quid respondeam Deo, qui, ut praesagit mihi animus, me arguet, quod questus sum de ejus providentia, qua sinit impios Chaldaeos vastare Jerusalem. Sed ego illico cogitabo quid Deo arguenti respondeam et replicem. Unde hebraice est, quid respondeam correptioni, vel redargutioni meae, q. d. Scio quod Deus meam libertatem redarguet; sed ego redargutioni huic meae modeste replicabo quod mens suggeret: gestit enim animus dolens et aeger de hac impiorum felicitate disserere et disputare. Simili modo Job afflictus disputavit cum Deo, cap. XIII, 3. Sicut ergo miles et excubitor, obsessus ab hoste, cum eo de munitionis deditione disputat argumentis, vel verborum et rationum, vel verberum et telorum; ita philosophus et theologus argumentans et disputans cum altero de aliqua quaestione, v. g. de Dei providentia, de impiorum felicitate, etc., intendit et excubat ut audiat, quid suo argumento ab eo qui thesin defendit, respondeatur; ut illico responsionem ejus novo argumento impugnet. Ar-
(1) Saepe Prophetae exspectantes, quid Deus ipsis sit patefacturus, speculatoribus comparantur, e locis editis quid eveniat observantibus: cf. Jerem. VI, 17; Ezech. III, 17.
Non illas fixum charas effecerat aurum, Vulgari buxo sordida cera fuit.
Hisce stylis pueri et discipuli S. Cassiani martyris, ipsum praeceptorem suum, longa et horrenda morte enecarunt, uti legimus in ejus Vita. Plura de hac re vide apud Guevaram.
Versus 2
2. Scribe visum (id est rem visam, puta praevisam prophetiam, quam tibi nunc revelo et ostendo de Chaldaeorum interitu, et Judaeorum e Babylone liberatione. Scribe, inquam, tum pro praesentibus, tum potius pro posteris, quos haec res tanget; illi enim ituri sunt in Babylonem, indeque redituri; ut ex hoc tuo oraculo id resciant, indeque consolationem et certam reditus spem concipiant: ideoque ut omnibus hoc innotescat, jubeo illud scribi, non in libro, qui claudi et seponi solet; sed in tabulis apertis et expansis, quae publice cuilibet ad legendum proponuntur. Unde subdit): Explana eum (scilicet visum) SUPER TABULAS, UT PERCURRAT QUI LEGERIT EUM, — ut scilicet legens eum, facillime percurrere et perlegere possit; Vatablus: Clare explicat eam (visionem) in tabulis, ut festinato et expedite pergat, qui eam legerit; Septuaginta: Scribe visionem manifeste in buxum, ut currat qui legit ea.
Olim enim non erat cognitio nec usus chartae vel pergameni; sed scribebant in tabulis ligneis, praesertim e buxo, quia buxus mollis est, et facile characteres recipit. Aegyptii deinde tempore Alexandri Magni scribere coeperunt, teste Plinio lib. XIII, cap. XI, in tabulis, vel phylluris arboris, quae ibi frequens est vocaturque papyrus; indeque charta nostra quae fit e linteis contusis (quia eumdem, imo commodiorem scribendi usum praebet) vocatur papyrus: nam papyro veterum successit, uti dixi Exod. II, 5. Porro in hisce tabulis scribebant, vel nudis, vel cera obductis. In nudis incidebant characteres. Ita Beda in Collectaneis et floribus, ait titulum crucis Christi buxo fuisse inscriptum; itaque revera esse meis oculis conspexi. Vidi enim saepius titulum crucis, qui a S. Helena Hierosolymis Romam translatus, repositus est in ecclesia S. Crucis in Jerusalem. Titulus hic est tabella lignea, in qua nuda incisae sunt litterae, quae quia tabulae sunt
At sperate Deos memores fandi atque nefandi.
Sperate, id est timete. Et lib. IV:
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem.
Verum non videtur hoc ad mentem Prophetae, qui de Nabuchodonosore queritur quasi de tyranno, et oppressore tam piorum quam impiorum Judaeorum, ideoque ejus adventum deprecatur. Hic enim nequit esse typus Christi redemptoris, uti fuit Cyrus liberator Judaeorum e Babylone. Consolatur enim hic Deus Prophetam promittendo Cyrum, qui populum Dei captivitate Babylonica, et allegorice Christum, qui eumdem captivitate diabolica liberet; eumque jubet exspectari, quia veniens veniet, ut hac fide et spe vivat, ac se suosque a Nabuchodonosore affligendos sustentet.
Versus 3
3. Quia adhuc visus procul. — Hebraeus: Quia adhuc visio in tempus. Dat causam Deus cur jubeat hanc visum, id est visionem, in tabulis scribi: «Quia,» inquit, «procul est,» q. d. Post multa tempora eveniet. Scribe ergo eam ad memoriam, ut posteri eam legentes, ejus expletionem fidenter exspectent: quia esto differatur, certo tamen «apparebit in finem,» Hebraice iapheach, id est afflabit, aspirabit, anhelabit in finem, ut scilicet cito finiatur et compleatur, per rei prophetatae eventum, existentiam et apparitionem, se ostendet in fine, id est tandem tempore a Deo praestituto adveniente, reipsa explebitur.
Quaeres, quis hic visus? quae prophetia? quem tangit, de quo agit? Aliqui putant ad litteram hic esse prophetiam de Christo, q. d. Veniet Christus, qui in die judicii injuriantes Chaldaeos puniet et damnabit; fideles vero injuriam passos aeterna gloria remunerabit. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Remigius, Rupertus, Clarius et Ribera. Probant, quia S. Paulus citans hunc locum, eum intelligit de Christo, Rom. cap. I, 17, et Hebr. cap. X, 38. Verum dico prophetiam hanc ad litteram loqui de Nabuchodonosoris et Babylonici imperii eversione per Cyrum, ac Judaeorum e Babylone liberatione. Id ita esse patet ex antecedentibus et sequentibus. Respondet enim Deus Prophetae querelae de Chaldaeorum in Judaeos tyrannide et prosperitate; eumque consolatur, promittens celerem ejus finem, quem proinde ipse e sua prophetiae specula, quasi excubitor prospectat et praenuntiat. Ita Cyrillus, Theodoretus, Albertus, Arias, Vatablus et a Castro. Allegorice tamen loquitur de adventu Christi, qui mysticam Babylonem, id est regnum diaboli confusione plenum, evertens, ex eo veros spirituales Israelitas, id est fideles et christianos, eruit in primo suo adventu in carnem; et complete eosdem eruet in secundo suo adventu ad judicium. Id patet ex eo quod Apostolus locis jam citatis haec accipiat de Christo. Idem innuit veniens veniet. Solet enim Christus, qui venturus est, a Prophetis dici ὁ ἐρχόμενος, id est veniens, ut vertunt Septuaginta.
SI MORAM FECERIT, EXSPECTA ILLUM (scilicet visum, id est visionem et prophetiam): QUIA VENIENS VENIET (quia certo implebitur), ET NON TARDABIT, —
Anagogice, rectitudo animae justique vita perficitur in coelo, ubi ob meritum tolerantiae, fidei et spei, donabitur gloria aeterna, quae plenam animae, et potentiis omnibus dabit rectitudinem vitamque coelestem jucundissimam et beatissimam.
Moraliter, disce hic quanta sit virtus fidei et spei, quae omnia adversa superat, facitque animam rectam, eique dat vitam serenam, laetam et divinam. Viderunt id per umbram Gentiles. Unde Bias, rogatus «quid esset dulce hominibus,» respondit: «Spes.» Ita spes suscitat colonos, ut constanter sustineant labores arandi, fodiendi, occandi, serendi, sarriendi, etc., exspectatione messis. Ita victoriae et spoliorum spes acuit milites ad fortiter pugnandum, ad verbera et vulnera omnia generose excipienda. Alexander Macedo, apud Granicum cum copiis Darii conflicturus, hortabatur Macedones ut affatim pranderent, quasi postridie ex hostium commeatu coenaturi. Nimirum victoriam certa spe praeceperat, et vicissim spes haec accendebat milites ad dimicationem, ut ea victoriam pararent. Idem in bellum profectus, cum regias opes in duces et milites distribuisset, roganti Periccae: «Quid tibi nunc rex superest? Spes,» inquit. Tum Pericca: «Haec nobis commilitonibus tuis futura est communis;» quare praedium, quod ipsi designarat Alexander, recusavit. «Tanta erat fiducia bene successuram expeditionem,» ait Plutarchus in Alexandro.
Divinius Jacob patriarcha: «Salutare tuum, inquit, exspectabo, Domine,» Genes. XLIX, 18; et Job cap. XIII, 17: «Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo;» Sapiens, Proverb. III, 5: «Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo;» et cap. XVI, 20: «Qui sperat in Domino, beatus est;» Ecclesiasticus cap. II, 8: «Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia;» et cap. XI, 22: «Confide in Deo, et mane in loco tuo. Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem;» Jeremias cap. XVII, 7: «Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus;» Thren. III, 24: «Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea exspectabo eum. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum;» Michaeas cap. VII, 7: «Ego ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum Salvatorem meum, audiet me Deus meus;» S. Paulus Rom. VIII, 24: «Spe salvi facti sumus;» et cap. XII, 12: «Spe gaudentes;» Psal. XXXI, 10: «Sperantem in Domino misericordia circumdabit;» Prov. XXVIII, 26: «Qui sperat in Domino salvabitur;» Isaias cap. LVII, 13: «Qui fiduciam habet mei, haereditabit terram;» Psal. XXVI, 1: «In Domino sperans, non infirmabor.»
Audi et Patres. S. Augustinum in Psal. III: «Vita vere mortalis, spes est vitae immortalis;» S. Gregorium: «Spes in aeternitatem animum erigit, et idcirco nulla mala exterius, quae tolerat, sentit;» S. Bernardum, serm. 9 in Psalm. Qui habitat: «Tu es, Domine, spes mea, quidquid agendum, quidquid declinandum, quidquid tolerandum, quidquid operandum, tu es, Domine, spes mea: haec una mihi omnium promissionum causa, haec tota ratio meae exspectationis. Praetendat alter meritum, etc., mihi autem adhaerere Deo bonum est, et ponere in Domino Deo spem meam;» et rursum: «Si insurgant adversum me praelia, si saeviat mundus, si fremat malignus, si ipsa caro adversus spiritum concupiscat, in te ego sperabo. Ut quid cunctamur omnino abjicere spes miseras, vanas, inutiles, seductorias; et huic uni, tam solidae quam perfectae, tam beatae spei, tota devotione animi, toto fervore spei inhaerere?» Idem, serm. 10: «Tu es patientia mea, si tribulatio infertur, per te sperabo, tu es spes mea; si praemia praemittantur, per te obtinebo; si insurgat hostis, non nisi in te sperabo.»
S. Carolus Borromaeus reformaturus congregationem quamdam, cum a suis moneretur ut eam non adiret, in ea enim illi insidias necemque parari, respondit: «Ergone Deus in mundo est pro nihilo? imo vero ibo: Deus cujus causam ago, tutabitur me; quod si nolit, lubens pro eo occumbam.» Quocirca hoc fidei et spei suae praemium a Deo tulit, ut ibidem sclopo appetitus, glans ferrea vestem penetrarit, sed in cute haeserit, quasi vi divina repulsa, ne in corpus Sancti penetraret.
S. Joannes Silentiarius irruente Alamundaro Saracenorum rege, cum fugerent caeteri, e cella sua egredi noluit, dicens: «Si Deus mei curam non habet, ut quid vivo?» Unde in meritum hujus suae confidentiae, Deus leonem submisit, qui jugiter ei assistens, ipsum contra barbaros tutatus est. S. P. Ignatius fundator Societatis nostrae solebat dicere: «Nescitis quantas vires habeat spes in Deum.» Vires hasce ipse assidue expertus est, cum unius Dei ope fretus, Societatem per orbem adeo feliciter sparsit. Nimirum didicerat illud S. Petri epist. I, cap. V, et ex eo S. Bernardi, serm. 3 in Vigilia Nativit.: «Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, ipsi enim cura est de vobis. Nam sibi quidem ipsi fidere, non fidei, sed perfidiae est; nec confidentiae, diffidentiae magis, in semetipso habere fiduciam. Is vero fidelis est, qui nec sibi credit, nec in se sperat, factus sibi tanquam vas perditum; sed sic perdens animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam. Porro id quidem sola facit humilitas cordis, ut non sibi fidelis anima innitatur, sed deserens semetipsam ascendat jam de deserto, innixa super dilectum suum, atque adeo deliciis affluens.»
Vis et gnomas gentilium sapientum? Appianus lib. II De Bello civili: «Nihil, ait, est efficacius spe, ad sublevandam hominum lassitudinem;» Thucydides, lib. VII: «Ut plurimum spes maxima praebet maximam audaciam et promptitudinem ad invadendum.» L. Florus lib. IV, cap. VIII: «Magnae indolis est sperare semper;» Cicero in Catilinam: «Sola spes hominem in miseriis consolari solet;» Seneca in epist.: «Spes est ultimum adversarum rerum solatium; memoriae minimum quisque tribuit, spei plurimum;» Seneca in Medea: «Qui nil potest sperare, desperet nihil.» Ovidius, lib. I De Ponto, eleg. VII:
Haec dea (spes) cum fugerent sceleratas numina terras, In diis invisa sola remansit humo. Haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus, Liberaque a ferro crura futura putet.
Tibullus eleg. II:
Jam mala finissem letho, sed credula vitam Spes fovet, et melius cras fore semper ait. Spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis Semina, quae magno faenore reddat ager. Haec laqueo volucres, haec raptat arundine pisces, etc.
Denique praeclare Laurentius Justinianus lib. De Ligno vitae, cap. II: «Spes est quasi columna, quae totum spirituale aedificium sustentat, qua deficiente aedificium corruit, ac in barathrum desperationis concidit. Est etiam anchora animae, eam servans ne a procellis tentationum irrumpatur, de qua Apostolus: Firmissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae, tutam ac firmam.»
Versus 4
4. ECCE QUI INCREDULUS EST, NON ERIT RECTA ANIMA EJUS. — Pro incredulus hebraice est עפלון uppela, id est obtenebratus, arctus, angustus, diffidens, incredulus, impatiens, contentiosus, superbus, praesumptuosus, rebellis: haec enim vitia omnia inter se connexa sunt, unumque sequitur ex alio. Unde Tigurina vertit: Ecce arrogantis et fastuosi animus non est in se rectus; Pagninus: Viri superbi non est recta anima in eo; quod Vatablus exponit de Nabuchodonosore, hoc modo, q. d. Nabuchodonosor qui non rectam, sed perversam habet animam et mentem, victorias suas non Deo, sed sibi tribuit, in iisque exsultat et superbit: at justus qui rectam habet animam, et recte secundum Deum vivit, est humilis, non arrogans; quia Deo humiliter omnia bona adscribit, non sibi. Rectam enim habere animam, est recte sentire de Deo, rectam de Deo habere fidem. Opponit enim incredulum, qui non habet animam rectam, fideli et justo, qui in fide sua vivit, q. d. Fidelis fidenter et recte vivit in sua recta opinione et fide, quam de Deo conceptam habet: infidelis autem et incredulus pravam de Deo habet opinionem et fidem; unde in ea recte et con-
Tertio ergo, genuine et adaequate sensus est, q. d. Qui hisce meis oraculis de Judaeorum e Babylone liberatione per Cyrum, et allegorice de hominum liberatione per Christum, incredulus est, ideoque injustus et impius, hic non habet animam rectam, ideoque displicet Deo, ut vertunt Septuaginta, et ex iis S. Paulus Hebr. X, 38, ac consequenter vera, recta, pacata, felicique vita fidei, spei, gratiae et gloriae non vivet, tum quia me habet infensum, tum quia in hominibus rebusque creatis spem suam aeque ac metum reponit: quocirca nunc a spe, nunc a metu huc illucque agitabitur, vitamque aget fluctuantem, aerumnosam et infelicem. At vero fidelis et justus, qui credit Deo et meis hisce ex Deo prophetiis, de liberatore Cyro, et allegorice de Salvatore Christo, hic vivet vita recta, sancta et felici, quia in Deo, qui vera est vita, ejusque promissis defixus, illi charus, cordi et curae erit. Unde vertit: Ecce impii dicunt in corde suo: Non erunt haec omnia, quae per Habacuc praedicit et promittit Deus; sed justi in veritate ejus, puta in fide et fidelitate Dei, firmabuntur. Et Symmachus: Justus autem per fidem suam propriam vivet. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo et Lyranus.
Nota: Hebraeum uppela est femininum; Noster tamen vertit masculine incredulus, quia Hebraei saepe utuntur enallage generum, unumque genus ponunt pro alio, praesertim cum aliud sequitur; esto illud proprie id quod praecedit non referat, nec respiciat. Adde, ad verbum, servando genus hebraeum, illudque concordando, sic vertas: Non erit recta anima ejus, cujus est incredula, vel impatiens et superba.
Nota secundo antithesin; opponit enim incredulum credenti et justo, quod ille non habeat animam rectam, hic vero habeat; puta in fide sua vivat. Unde sequitur animam hic metonymice capi pro vita, q. d. Incredulus habet animam, id est vitam, non rectam, sed distortam, anxiam, miseram et infelicem; justus autem in fide et spe sua agit vitam rectam, puta laetam, quietam, sanctam et felicem. Rectitudo ergo animae est justi vita, quae in duobus consistit.
Primo, in constanti tolerantia adversitatum et afflictionum, v. g. captivitatis Babylonicae, ad quam directe hic respicit Propheta; proprie enim vult significare Judaeos, qui constanter eam tolerabunt, suscipientes eam de manu Dei, pro poenitentia suorum peccatorum, ac longanimiter, sed certo exspectantes ejus finem post 70 annos, juxta promissa Dei: rectam habituros animam, id est in captivitate vitam acturos patientem, tranquillam, serenam; cum alii in eadem impatientes, et diffidentes se unquam ex ea liberandos, habebunt animam distortam, pravam et miseram, vitamque vivent infelicem; mille enim rumoribus, mille timoribus, tristitiis, angoribus, desperationibus, jugiter hucillucque jactabuntur, eo quod non credant nec fidant Deo ejusque Prophetis, ut Habacuc promittenti hanc liberationem. Fideles enim per fidem et spem promissae liberationis, aerumnas omnes fortiter tolerant et superant; haec enim fides et spes mentem corroborat ad omnia tristia fortiter sustinenda, uti docet Apostolus toto cap. XI ad Hebraeos: «Fides, inquit, est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei. Fide Henoch translatus est, etc. Qui (heroes veteris Testamenti) per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, lapidati sunt, secti sunt,» etc.
Secundo, rectitudo animae, justique vita est sublimior, nimirum divina; qua anima fidelis, per fidem et spem sustinens captivitatem, et tribulationes a Deo immissas, credens et sperans, quod Deus, uti promisit ex iis liberationem, ita et certo eam praestabit suo tempore, grata est, placetque Deo, utpote patiens et resignata in Dei voluntatem, ideoque deiformis et sancta; cum ex adverso incredulus et diffidens Deo, per hanc suam diffidentiam, displiceat ei peccetque, et idcirco mercatur in sua tribulatione, diffidentia ac desperatione relinqui, imo novis tam in hac vita quam in futura afflictionibus puniri. Hoc ita esse patet ex versione Septuaginta: Si subtraxerit, inquit, se, non complacebit anima mea in eo, justus autem ex fide mea vivet. Ita passim Interpretes.
Idem patet ex Apostolo Roman. I, 17, et Hebr. X, 38, ubi docet justum ex fide vivere, id est justificari. Vide ibi dicta.
Ubi nota: Septuaginta pro legentes, puta pro באמונתו beemunato, id est in fide sua, uti legunt Hebraeus, Aquila, Symmachus et Theodotion legentes באמונתי beemunati, vertunt, in fide mea; sed eodem redit sensus. Eadem enim est fides
chodonosor non satiabatur gentibus et regnis: sed quo plures debellarat et mactarat, eo plures subjugare et mactare anhelabat. Porro Guevara censet, hic et alibi, infernum et mortem esse idem, infernum enim sumi pro ipsa morte defunctorum regina: quia mortem, inquit, veteres Plutonis nomine notaverunt, et eumdem Jovem infernum nuncupaverunt. Idem probat ex eo quod Scriptura saepe infernum cum morte conjungat et combinet. Verum S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Lyranus, Clarius, Vatablus, Ribera, a Castro et alii passim infernum a morte distinguunt, duasque hic comparationes fieri censent. Nam et profani haec tria, mors, infernus, Pluto, distinguunt: licet enim infernum Jovem vocent Summanum, quasi summum deorum Manium, tanquam inferni praesidem; non tamen ipsum inferni locum, vocant Jovem aut Plutonem. Jam, si infernus et mors in Scriptura combinantur, ergo bina sunt, non unum. Reginam dicis mortem, conjugio junge cum Plutone rege, et fac Proserpinam. Rex enim et regina idem esse nequeunt, ait Delrio adagio 1002.
Denique mire haec verba explicat Joannes Alba, Electorum cap. XXVII: Infernus, inquit, capitur pro morte, et mors pro hoste mortem inferente. Infernum ergo vocat hostem. Anima vocantur nobiles et principes populi. Dilatare per antiphrasin significat coarctare, id est affligere, vexare, perdere. Suam dixit pro ejus: utrumque enim significat hebraeum pronomen. Sensus ergo est, q. d. Hostis coarctabit et vastabit animam, id est principes populi Israelitici, vel hostis dilatabit os suum, ut animam, id est principes Israel, devoret. Verum haec violenta et paradoxa sunt.
Moraliter, nota hic cupiditatem, quo magis ei indulgetur, eo magis in immensum crescere instar ebrietatis, inferni et mortis. Cupiditas enim est quasi ignis, cui quo plus lignorum injicis, eo magis crescit et inardescit: «Sic crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.» Cupiditas ergo est, quasi ardens febris, quae quo plus bibit, eo plus sitit. Cupiditas est quasi fera, puta leo, lupus, pardus, tigris, quae quo plus praedatur, eo magis efferatur, magisque ad praedandum accenditur. Cupiditas est charybdis et vorago inexplebilis; unde Philosophus ventrem gulosi, vocabat vitae charybdim.
Cum vini, inquit, vis penetravit Acris, et in venas discessit diditus ardor, Consequitur gravitas membrorum, praepediuntur Crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, Nant oculi, clamor, singultus, jurgia gliscunt.
Quocirca Sapiens Proverb. XXIII, 29: «Cui, ait, vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.» Ita Chremes apud Terentium a vino se deceptum queritur: «At at, inquit, data hercle verba mihi sunt: vicit vinum, quod bibi. At dum accubabam, quam mihi videbar publice sobrius; postquam surrexi, neque pes, neque mens, satis suum officium facit.» Ita prorsus omnis mundi pompa, omnes opes, omnes illecebrae, primo quidem blanda sui specie, pulchroque quasi vultu omnes ad se alliciunt; at mox tot curis, tot periculis, tot molestiis, tot invidiis et aemulationibus, tot infortuniis et calamitatibus eos jactant, raptant et exagitant, ut tandem ad scopulos allidant, confringant et disperdant. Ita Guevara.
QUI DILATAVIT QUASI INFERNUS ANIMAM SUAM. — Vox dilatavit, et vox animam, magnam denotant aviditatem. Anima enim idem est quod animae aviditas, sitis, cupiditas. Sicut paulo ante Nabuchodonosorem comparavit ebrio, vino ambitionis tumenti et turgido, indeque vomenti, impingenti et corruenti; ita hic eumdem comparat inferno, quia ejus ambitio et avaritia erat insatiabilis: nam omnia glutiens, nunquam satiabatur, sed quo plura rapiebat, eo plura rapere gestiebat, eratque quasi cerberus insatiabiliter cava guttura pandens. Hinc inferni praeses a Gentilibus vocatus est Pluto, quod mortuorum sit dives, ait Lucianus. Ploutos enim Graecis, sunt divitiae. Hinc et infernus dictus est Orcus, ab urgendo; quod in interitum omnia urgeat et praecipitet, ait Festus. Tertio, comparat eumdem morti, quae omnibus dominatur, omnesque devorat. Sicut enim mors non satiatur mortuis, sed quo plures emori coegit, eo plures occidere satagit: ita et Nabu-
Versus 6
6. NUMQUID NON OMNES ISTI SUPER EUM PARABOLAM SUMENT, ET LOQUELAM AENIGMATUM EJUS? — Parabolam vocat, carmen funebre de strage Nabuchodonosoris, qui imperium perdidit in filio Balsasare. Hebraei enim omnem sententiam insignem, acutam et illustrem, quale est hoc carmen, vocant parabolam, proverbium vel aenigma, praesertim cum in ea miscentur vera proverbia, parabola, vel aenigmata, uti hic fit. Simile carmen de eodem pepigit Isaias cap. XIV, 4. Sensus est, q. d. Nonne Balsasar caesus a Cyro fiet fabula et dicterium omnibus gentibus, ut in eum hoc, vel
ET DICETUR: VAE EI QUI MULTIPLICAT NON SUA! USQUEQUO ET AGGRAVAT CONTRA SE DENSUM LUTUM? — Nota primo, «aggravat,» id est multiplicat: sic saepe alibi, gravis idem est quod multus, ut patet Exod. VIII, 28; Psalm. XXXIV, 18; I Machab. I, 18. Est enallage quantitatis continuae pro discreta; vel metalepsis: quae enim multa sunt, eadem et gravia sunt, hominemque aggravant et degradant. Unde Syrus vertit, aggravat contra se nubem lati; Arabicus, quousque crescet supra te nubes luti?
Secundo, per lutum Guevara accipit ceroma, quod ex oleo fiebat et luto, eratque unguentum, quo se athletae in palaestra certaturi perungebant, tum ut fortiores essent, tum ut lubrici, manus antagonistae fallere et elabi possent, q. d. Vae Nabuchodonosori, vae Balsasari! o infelix, quam tristis eum manet exitus! ut quid alienis opibus, quasi multo ceromate, instar pugilis, ut fortior et potentior sit ad comparandos exercitus et bella, se superlinit? Frustra et noxie id facit. Nam hoc ceroma eum aggravabit, quasi densum lutum in perniciem suam: nam invitabit Cyrum et Persas ad eum invadendum et dispoliandum. Porro ceroma vocari lutum, patet ex illo Persii: «Crassisque lutatus amomis;» et illo Martialis:
Ne lutet immundum nitidos ceroma capillos, Hac poteris madidas condere pelle comas.
Simpliciter tamen vulgare platearum hic lutum accipi potest. Nam opes vocantur densum lutum, primo ob earum vilitatem. Quid enim «sunt aurum et argentum? nonne terra rubra et alba,
Secundo, quia has opes Nabuchodonosor densabat, ut ex iis copias roburque suum conflaret; sed revera iis sibi perniciem et exitum conflavit. Unde Septuaginta vertunt: Usquequo aggravat torquem suam graviter? q. d. Nabuchodonosor densat aurum, ut ex eo suisque faciat torques aureas; sed hae torques erunt eis laquei et catenae graves, quibus eos captivos vinciet, illaqueabunt et suffocabunt Medi et Persae. Aliter Theodoretus; per torquem enim accipit onus tributorum et vectigalium, quod gentibus a se devictis imponebat, et in dies aggravabat Nabuchodonosor.
Tertio, tropologice, opes sunt densum lutum: quia congregatae ex rapinis, usuris, fraudibus, animam conspurcant, aggravant, et detrahunt in gehennam. Unde Chaldaeus vertit: Vae qui multiplicat divitias non suas! usquequo aggregaturus es in te gravitatem peccatorum? Et Remigius: «Opes, ait, sunt densum lutum, quia sinceritatem mentis confundunt, et gravissimo pondere iniquitatis mentem premunt.» Et S. Gregorius, III part. Pastor. cap. XXI: «Avaro, ait, contra se densum lutum aggravare, est terrena lucra cum pondere peccati cumulare.» Idem, lib. XXXIV Moral. cap. XIII: «Per lutum, ait, terrenarum rerum multiplicitas figuratur, sicut per Habacuc dicitur: Vae ei qui multiplicat non sua! usquequo aggravat contra se densum lutum? denso enim luto se aggravat, qui per avaritiam terrena multiplicans, peccati sui se oppressione coangustat. Rursum luti nomine, doctrina sordidum sapiens designatur, sicut per eumdem Prophetam dicitur cap. III:
Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum; ac si diceret: Aperuisti iter praedicatoribus tuis, inter doctrinas hujus saeculi, sordida et terrena sapientes. Per lutum quoque desiderium sordidae voluptatis exprimitur, sicut Psalmista deprecans ait Psalm. LXVIII: Eripe me de luto, ut non inhaream. Luto quippe inhaerere, est sordidis desideriis concupiscentiae carnalis inquinari.» Quocirca sapienter alibi monet S. Bernardus: «Nolite, ait, amare ea quae amata inquinant, possessa onerant, amissa cruciant.» Simili modo Crates philosophus, videns adolescentem vino et carne incrassari: «O miser, inquit, desine adversus temetipsum carcerem munire,» ait Maximus serm. 27. «Omnis enim haec pinguedo quid est aliud, quam densum lutum, quo se aggravat; quoque quasi carcere animam suam arctius includit et incarcerat gulosus.»
Versus 7
7. NUMQUID NON REPENTE CONSURGENT QUI MORDEANT TE? — Puta Cyrus et Persae, inquiunt S. Hieronymus, Theophylactus, Remigius, Lyranus et alii passim. Nota: Persas comparat canibus aut feris alias feras insectantibus et mordentibus. Canis enim cum canem, et fera cum feram praeda potitam videt, mox eam adoritur, cum ea rixatur, ringit, mordet, lancinat, donec ei adeptam praedam adimat; ita Persae cum Chaldaeis de praeda rixati sunt, eamque illis extorserunt.
Tropologice, mordentes sunt vermes qui cadavera Balsasaris et Chaldaeorum depasti sunt; hosce enim vermes Balsasari intentavit Isaias cap. XIV, 11, dicens: «Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.» Ita Clarius et Vatablus.
Versus 8
8. QUIA TU SPOLIASTI GENTES MULTAS, SPOLIABUNT TE OMNES, etc., PROPTER SANGUINEM HOMINIS (id est hominum, ita Septuaginta et Chaldaeus), ET INIQUITATEM TERRAE CIVITATIS, ET OMNIUM HABITANTIUM IN EA, — q. d. Quia tu multorum sanguinem effudisti, et inique terram Judaeae, urbemque Jerusalem, et incolas ejus vastasti, idcirco vastaberis et tu. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo, Lyranus. Jerusalem enim erat quasi civitas et metropolis orbis, «gaudium universae terrae,» Thren. II, 13, uti postea fuit Roma, de qua Virgilius:
Tantum inter alias caput extulit urbes, Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
Secundo, vox terrae, generatim ut sonat, accipi potest, et civitatis, id est civitatum: Babylon enim et Nabuchodonosor, non tantum Judaeam et Jerusalem, sed et totam terram, plurimasque ejus civitates oppressit, ideoque oppressa est et ipsa. Ita Theodoretus et Theophylactus.
Versus 9
9. VAE QUI CONGREGAT AVARITIAM MALAM DOMUI SUAE! — Avaritiam malam vocat opes male partas, puta per vim et rapinam extortas. Unde Chaldaeus vertit, divitias iniquas et impias. Secundo, «malam,» id est exitialem, «domui suae.» Unde Tigurina vertit: Vae inhianti lucro, idque malo domus suae! q. d. Nabuchodonosor rapit opes gentium, ut iis domum sibi construat, in qua quasi in nido secure et molliter conquiescat: sed revera eas colligit in malum et excidium domus suae. Nam propter hanc rapinam puniet eum Deus, et domum ex rapinis aedificatam disturbabit. Rursum praedae ejus congestae in hanc domum irritabunt Cyrum et Persas, ad eam invadendam, ut praedas hasce praedentur. Porro per domum intelligit, tum palatium, quod quasi arcem magnificentissimam, aeque ac munitissimam aedificavit Nabuchodonosor, ut in ea nomen suum et familiam stirpemque aeternaret; tum ipsam Babylonem, de qua ipse superbiens ait Daniel cap. IV, 27: «Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei?» Nam praeter aedificia ab eo vel aedificata, vel magnificentius restaurata, «tres murorum ambitus intra urbem exstruxit, et totidem foris circumdedit, omnes e coctilibus laterculis. Cumque memorabilibus operibus urbem munivisset, et portas in templorum modum ornasset, paternae regiae contiguam aliam exstruxit regiam, cujus substructiones, et reliquam
UT SIT IN EXCELSO NIDUS EJUS, ET LIBERARI SE PUTAT DE MANU MALI. — Alludit ad aquilam, cui comparavit Nabuchodonosorem, cap. I, 8, q. d. Sicut aquila in excelso ponit nidum, ut se et pullos ab hominibus et feris rapacibus tutetur et liberet, ideoque eo praedam omnem convehit, ut et illa tuto sit loco: sic Nabuchodonosor suam arcem posuit in Babylone, ut ea se suosque contra omnes reges tueretur, ideoque eo praedas omnium gentium congessit. Sed errat; nam ex celso hoc nido praecipitabit eum celsior Deus. Sic Romanus ille dicebat, «arces esse nidos tyrannorum.»
Versus 11
11. Quia lapis de pariete clamabit. — Est adagium significans crimen et injuriam publicam et enormem, quae celari nequeat, q. d. Tua tyrannis et violentia tanta est, tamque manifesta, ut, etsi homines tacerent, tamen lapides ipsi et ligna, etiam abdita in juncturis, quae rapuisti, vel rapta pecunia emisti, ad palatia tua et muros in Babylone erigendos, cum illa a Cyro capientur, incendentur et vastabuntur, velut pari aut alterno concentu, coram Deo et toto mundo palam testatura et clamatura sint, te improbum esse raptorem et tyrannum; itaque tibi conviciabuntur et insultabunt, ac Dei vindictam omnesque diras hostiliter imprecabuntur; eo quod illis vim intuleris, auferendo ea e loco suo: naturali enim appetitu desiderabunt et quasi clamabunt, poscentes justitiam a Deo, ut suo loco restituantur. Est prosopopoeia, similis illi Isaiae XIV, 8: «Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani.» Et cap. XXXIII, 9: «Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus.» Inducit enim Propheta quasi in comoediam lapides et ligna Babylonis, instar chori alternis concinentia, et proclamantia tyrannidem Nabuchodonosoris, ejusque stragi et cladi insultantia, ac dicentia:
Allegorice S. Hieronymus: «Scio, ait, quemdam de fratribus lapidem qui de pariete clamaverit, intellexisse Dominum Salvatorem; et scarabaeum de ligno loquentem, latronem qui Dominum blasphemaverit: quod licet pie possit intelligi, tamen quomodo cum universo prophetiae contextu possit aptari, non invenio.»
Tropologice, lapides et tigna templorum et monasteriorum in die judicii clamabunt contra haereticos, qui ea demoliti sunt, vel exusserunt: clamabunt, inquam, eos esse sacrilegos, ac vindictam a Deo exposcent; quod Dei solium violarint, quod sacerdotes et Religiosos Dei servos suis domiciliis spoliarint, quod Dei laudes et cultum sustulerint. Ita in Anglia sub Henrico VIII, schismatis auctore.
Millia dena unus templorum sustulit annus.
Rursum eadem clamabunt contra sacerdotes et Religiosos, qui indigne et irreligiose in locis tam sanctis Deoque consecratis vixerint, scandalumque fidelibus dederint, ac dicent illud Isaiae XXVI, 10: «In terra sanctorum iniqua gessit, et (idcirco) non videbit gloriam Domini.» Sic clamavit lapis et paries contra Balsasarem sacrilege in eo profanantem vasa templi, in iisque potantem, cum manum vindicem intentantem ei exitium ex se emisit, quae ei mortis sententiam dictaret: Mane, tekel, phares, Daniel. V, 25.
ET PRAEPARAT URBEM (Babylonem) IN INIQUITATE. — «Praeparat,» id est, ut Tigurina, instaurat; Vatablus, fulcit; alii, erigit, reaedificat, firmat, concinnat, ornat ex rapinis, et ex sudore pauperum: haec omnia enim significat hebraeum כונן konen, quod Noster vertere solet, praeparat. Hinc Proverb. VIII, 27, dicitur: «Quando praeparabat,» id est formabat, fundabat, «coelos, aderam.» Sic Isaiae cap. II, 2, dicitur: «Praeparatus,» id est fundatus, erectus, ornatus, «mons domus Domini,» puta Sion, id est Ecclesia Christi. Vide ibi dicta.
Nabuchodonosor enim praeter alia, «tres murorum ambitus intra urbem (Babylonem) exstruxit, et totidem foris circumdedit omnes e coctilibus laterculis,» ait Josephus lib. X, cap. XI. Vide dicta Daniel. IV. 27.
Versus 12
12. Vae QUI AEDIFICAT CIVITATEM (Babylonem) IN SANGUINIBUS! — id est ex pecunia parta caedibus; item ex oppressionibus pauperum, quos cogit in hoc opere sudare et laborare, in eoque spiritus et sanguinem suum exhaurire. Ita Chaldaeus, Albertus, Hugo, Vatablus et alii. Unde Arabicus vertit: Quia lapis de pariete clamabit in sanguine, et loquetur paxillus, vel palus de trabe.
Paulo aliter S. Hieronymus: «Lapides, inquit, parietum qui a te destructi sunt, et ligna eorum quos subvertisti, tuam ferociam clamitabunt.» Simili schemate ait Christus Luc. XIX, 40: «Si hi (infantes clamantes, hosanna filio David) tacuerint, lapides clamabunt.» Sic et Sallustius: «Sa-
Versus 13
13. NUMQUID NON HAEC SUNT A DOMINO EXERCITUUM? — «Haec,» scilicet quae contra te, o Nabuchodonosor, vaticinor, q. d. Has clades et strages quas tibi intento, non ex me, sed ex Dei ore et decreto tibi intento: ex Deo, inquam, qui est Dominus exercituum, non humanorum duntaxat, uti es tu, sed angelicorum etiam, et creaturarum omnium. Hae enim omnes illi militant, et ad nutum ejus feruntur in impios. Ita S. Hieronymus. Aliter Theodoretus et Theophylactus, q. d. An non a Deo reposcetur ratio tuae vitae anteactae? puta tuae tyrannidis, qua gentes et urbes igne concremasti, cum illae frustra tibi resisterent, quia a copiis tuis oppressae succumbebant.
LABORABUNT ENIM POPULI IN MULTO IGNE, — quo scilicet a Cyro et Persis succendetur Babylon, ut eum restinguant: sed in vacuum et frustra. Nam omni suo labore eum sistere, vel sopire non poterunt; sed potius fessi et fracti «deficient.» Secundo, Chaldaeus: Numquid, ait, non plagae vehementes veniunt a facie Domini exercituum, et labor gentium robustarum tanquam ignis, et regna in vacuum laborabunt? q. d. Laborant Chaldaei ut praedas et opes coacervent; sed laborant in ignem, quia igni, quo comburetur a Cyro Babylon, materiam luculentam praeparant. Ergo hi labores eorum cadent in vanum et deficient, quia ab igne consumentur. Ita «in operibus manuum sua-
14. QUIA REPLEBITUR TERRA, UT COGNOSCANT GLORIAM DOMINI, QUASI AQUAE OPERIENTES MARE. — Ita et Syrus et Arabicus, q. d. Frustra laborabunt Chaldaei in restinguendo incendio; quia replebitur terra eorum igne et incendiariis, puta Medis et Persis hostibus, qui innumera sua turba Babylonem operient, imo in vicinas gentes effundent se, et exundabunt, sicut aquae maris alveum replent et operiunt. Hebraeus, sicut aquae operiunt super mare, id est supra maris alveum et littora, in vicinos agros exuberant et exundant. Atque ex hac tam plena et terribili vindicta, cognoscent omnes gentes gloriam Domini, qui tyrannos hosce punit et opprimit. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus et Lyranus. Secundo, Theophylactus, q. d. Sicut aqua copiosa inundans et superbulliens, in omnem hinc inde locum quaquaversum effunditur; sic fama hujus vindictae et excidii Babylonis, indeque cognitio Numinis Deique ultoris, replebit terram, et super cunctas gentes fundetur, ut omnes gloriam, id est gloriosam Dei justitiam et potentiam agnoscant, celebrent et paveant. Juxta hunc sensum hebraeum ki, id est quia, non causam, sed effectum et consecutionem significat, uti et alibi saepe. Potest tamen proprie sumi, ut significet causam finalem. Ideo enim Deus Babylonem punivit, quia intendebat per hanc punitionem toti orbi patefacere suam justitiam et gloriam.
Versus 15
15. VAE QUI POTUM DAT AMICO SUO, MITTENS FEL SUUM, ET INEBRIANS UT ASPICIAT NUDITATEM EJUS! — Pro fel suum hebraice est חמתך chamatecha, quod primo verti potest, utrem tuum, ita Pagninus et Vatablus, secundo, furorem tuum, vel suum, ita Aquila et Symmachus; vel subversionem turbidam, ita Septuaginta; vel effusionem tuam; ita Theodotion; vel ut alii, amentiam tuam, vel venenum tuum, vel fel tuum, aut suum, per enallagen personae, ita Noster. Syrus et Arabicus vertunt: Vae qui potat amicum faece (vel turbido) furoris sui. Jam varii varium hic dant sensum. Primo, Hebraei et ex eis S. Hieronymus, Lyranus, Hugo et S. Thomas tradunt quod Nabuchodonosor, in die solemnis epuli et publici convivii, jusserit Sedeciae regi Juda a se capto propinari καθαρτικόν, id est potionem quae alvum laxaret, cumque illa operaretur et ventrem solveret, jussisse ut in locum convivii introduceretur, ut ante omnium principum oculos sordes emittens irrideretur; qua ex re, inquiunt, tanto pudore affectus est, ut in carcerem reductus prae tristitia sit mortuus, hocque esse quod hic in Nabuchodonosore redarguit Habacuc. Adduntque id Chaldaeis in conviviis usitatum fuisse, ut aliorum se crapula, nuditate ac foeditate, quasi pars esset splendidae mensae, oblectarent. Huc spectat quod Hebraei scribunt in Seder-Olam, cap. XXVIII. «Interiit, inquiunt, Sedecias, et de ipso hunc instituerunt planctum: Heu
Secundo, Theophylactus, Clarius, Vatablus et Abulensis in cap. XXV, lib. IV Reg. Quaest. XXXVIII, censent hic argui Nabuchodonosorem, eo quod Sedeciam, aliosque principes a se captos inebriaverit, hoc fine, ut ebrii et vino aestuantes discinderent tunicas (femoralibus enim non utebantur Hebraei et Chaldaei) suas, itaque verenda nudarent, ut hac ratione et probro eos illuderet, omnibusque convivis ridendos proponeret, uti Noe ebrius illusus est a filio Cham, Genes. IX, 21, quo hic alluditur.
Tertio et genuine, q. d. Vae Nabuchodonosori ejusque asseclis, qui fel suum, id est suam bilem et amaritudinem, ac, ut Aquila, furorem suum usque ad ebrietatem propinat, etiam amicis sibi regibus! hoc est, qui eos crudeli tyrannide divexat, donec eos regno, opibus, honore, ipsa denique libertate pudende, et ad irrisionem dispoliet atque denudet. Vae, inquam, ei! nam lege talionis simili modo ipse ab aliis nudabitur, parique ignominia et irrisione mulctabitur. Est metaphora ab ebrio, qui ex ebrietate et aestu nudari solet, ideoque rideri, uti jam de Noe dixi. Ita S. Hieronymus, Remigius, Theodoretus, Hugo et Ribera.
Aliqui hunc versum 15 sic legunt: Vae qui dat potum proximo suo subversionem turbidam, et inebrians eum! vae qui errare facit caecum in via! Ita B. Orsiesius, discipulus S. Pachomii, in Instruct. monast., cujus meminit S. Hieronymus lib. De Script. Eccles., quaeque exstat in appendice Biblioth. SS. Patrum, ubi ipse hanc sententiam applicat iis qui subditos eorumque errata defendunt, cum a praepositis corripiuntur: «Tales enim, ait, errant, et alios errare facient, dum obedientes transferunt ad superbiam; et eos qui in dulcedine charitatis poterant ambulare, convertunt in amaritudinem, et subjectos legibus monasterii malis consiliis depravant, faciuntque odisse eum, et contristari contra illum, qui eos docebat Domini disciplinam, lites serentes inter fratres et discordias, atque pro obedientia contumaciam serunt in cordibus audientium.» Unde tropologice felle potant amicos suos diaboli, et homines diabolici, qui fellita doctrina mentes hominum interimunt: «Quas enim per vitia carnis et cupiditatem praeviderint se supplantare non posse, perversi dogmatis venenoso poculo perimunt, ne soli in aeternis suppliciis crucientur,» ait Apponius lib. II in Cantica, tomo I Biblioth. SS. Patrum.
Versus 16
16. REPLETUS ES IGNOMINIA PRO GLORIA: BIBE TU QUOQUE, ET CONSOPIRE, — et ex sopore denudare, ut irridearis. Videtur Noster cum Septuaginta et Tigurina legisse הרעל herael, id est consopire: jam per metathesin legunt הערל hearel, id est denudare praeputium. Ita Chaldaeus et Pagninus. Sensus est, q. d. Tu quoque, o Nabuchodonosor, bibes de calice irae Dei, inebriaberis vino angoris, perplexitatis, ignominiae et confusionis: consopieris more ebriorum verenda sua denudantium, hoc est, vehementer et ad stuporem usque punieris, ita ut omnes tuae foeditates denudentur, omnibusque ridendae ostententur: imo illo ita repleberis, ut vomitus ignominiosus sequatur, et effluat super gloriam tuam, ut scilicet vestes tuas gloriosas, omneque tuum decus et gloriam vomendo conspurces, id est, ut turpiter omnia revomas in manus Cyri et Persarum, quae avare deglutieras, et possidebas gloriose. Unde Pagninus vertit: Bibe etiam tu, et apparebit praeputium tuum; vertet se super te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiosus veniet super gloriam tuam.
Symbolice, nota hic foeditatem deliciarum, gulae et crapulae; utpote quae illico in vomitus, sordes et excrementa vertantur. Quocirca S. Gregorius Nazianzenus, orat. 38, ait, «delicias non esse aliud quam pretiosum stercus;» pretiosum, quia in pretio est guloso, ab eoque magno labore et pretio comparatum. Nazianzenum magistrum secutus S. Hieronymus, epist. 13 ad Paulinum: «Qui Christum, inquit, desiderat, et illo pane vescitur, non magnopere quaerit, de quam pretiosis cibis stercus conficiat. Quidquid post gulam non sentitur, idem sit tibi quod panis et legumina.» Et Nicetas in orat. 38 Nazianzeni, sub finem: «Omnis, ait, voluptas quae nec ex Deo, nec in Deo suscipitur, voluptatis excrementum est.» Id ipsi didicerunt ex S. Paulo Philipp. III, 8, dicente: «Propter quem (Christum) omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.» Quamobrem recte S. Eucherius epist. ad Valerianum: «Anne aliquis, inquit, ex illa Aristippi schola veritatem videbit, qui ingenio suo a suibus aut pecore nihil differt, cum beatitudinem in corporis voluptate constituat, cui Deus venter est, et gloria in pudendis ejus?» Hinc et illud Horatii: «Epicuri de grege porcus.»
CIRCUMDABIT TE CALIX DEXTERAE DOMINI. — Alludit primo, ad calicem convivas circumdantem, id est circumeuntem in orbem convivii, q. d. Calix vindictae Dei ab eo propinatus est Judaeis, Moabitis, Aegyptiis aliisque gentibus: tandem et Chaldaeis, eorumque regi propinabitur, ut faeces ejus exhauriat, utque eum inebriet, aestuare et vomere cogat. Hoc enim diserte ait Jeremias cap. XXV, 17. Simile est Threnor. IV, 21, et Psalm. IV, 21. Ita Theophylactus et Sanchez.
Secundo et nervosius, alludit ad potores, qui cum aliquem vinipotentem inebriare, ac mente, mensa et scamno dejicere volunt, undique eum calicibus propinando impetunt et cingunt, donec eum obruant vino somnoque, ut se nudare et vomere cogatur. Ita Deus calicibus irae et vindictae suae, puta Persis et Medis, undique cinxit Chaldaeos, ut eis ad fauces obruti, et ad stuporem amentiamque adacti fuerint. Porro ne quis Italus hoc calicum certamen acre magis quam telorum, eorumque bacchicam, imo bestialem obsidionem miretur, sciatque quam nonnulli sint bibaces et vinipotentes, audiat illud Martialis lib. IX, epigramm. LXXIV:
Nunc mihi dic quis erit, cui te Calathisse deorum Sex jubeo cyathos fundere? Caesar erit;
Et Ovidii, III Fastor.:
Invenies illic qui Nestoris ebibat annos,
Reges dicuntur magnis urgere culullis, Et torquere mero quos perspexisse laborant.
Et Juvenalis satyr. VI:
Tanquam alta in dolia longus Deciderit serpens, bibe.
Versus 17
17. INIQUITAS LIBANI, — id est in Libano a te exercita. Libanum vocat Judaeam et Jerusalem, tum quia Libanus erat terminus, et initium Judaeae versus septentrionem; tum quia Jerusalem domorum et turrium multitudine et sublimitate referebat Libanum cedris, cypressis aliisque proceris arboribus densum, ex iisque aedificata erat, ita Theodoretus, Theophylactus, Vatablus, Arias et Clarius; imo S. Hieronymus, Chaldaeus, Remigius, Hugo, Lyranus et Ribera putant Libanum vocari templum: quia illud ex cedris Libani erat constructum, et quia Libanus dicitur a candore nivium, quibus operitur (Libanus enim hebraice idem est quod candidus); sic et templum ob candorem lapidum, mons quidam niveus videbatur, teste Josepho lib. VI Belli, cap. VI. Sensus est, q. d. Iniquitas et violentia tua, o Nabuchodonosor, qua Judaeam vastasti, Jerusalem exscidisti, ipsumque Dei templum exussisti, obruet et perdet te, ut pari modo tua Babylon, cum tuo filio Balsasare a Persis et Medis vastetur, exscindatur, exuratur. Hic verum est illud vulgo tritum: «Ipse se laedit, alium qui laedere quaerit.»
ET VASTITAS ANIMALIUM DETERREBIT EOS. — Hebraea: Vastitas jumentorum, id est ferarum, terrebit, vel conteret eas, scilicet feras. Noster vertit, eos; quia animalia, id est feras, vocat tum Chaldaeos, qui quasi pardi, ursi et leones Libanum, id est Judaeam, vastaverunt, ita Arias et Vatablus; tum Medos et Persas, qui quasi ferae in feras, id est in Chaldaeos, grassati sunt. Ita Theodoretus et Theophylactus. Sensus est, q. d. Quia Chaldaei truculenter quasi ferae vastarunt Hiero-
DE SANGUINIBUS (id est propter sanguinem hominum copiosum, quem fudisti), ET INIQUITATE TERRAE, ET CIVITATIS, — id est propter iniquitatem, vim et expilationem terrae Judaeae, et civitatis sanctae Jerusalem, q. d. Quia diripuisti et desolasti Judaeam et Jerusalem, omnesque habitantes in ea, idcirco pari sorte et jure tu quoque diripieris et desolaberis a Cyro et Persis. Ita Chaldaeus et alii passim.
Versus 18
18. QUID PRODEST SCULPTILE (Clare Septuaginta: Quid prodest sculptili, quod sculpserunt illud? formaverunt illud conflatile, imaginationem falsam: quia confidit fictor in figmento suo, q. d. Quid sibi et vobis, o Chaldaei, tunc (cum exscindemini a Cyro) proderunt sculptilia, id est idola vestra, in quibus gloriamini, quasi per ea invicti sitis, omniumque praedis et victoriis clari?) quia sculpsit ILLUD FICTOR SUUS? — Scilicet idoloplastes sculpsit fecitque hoc idolum sculptile, lima illud sculpendo: aliud vero (nec enim unum idemque idolum est sculptile et conflatile, sed hoc sculpitur, illud conflatur: subaudiendum est hic ergo verbum fecit, vel conflavit conflatile, ita Vatablus) fecit conflatile, in fornace illud liquando et conflando; quae non sunt aliud, quam imago falsa Dei, ac numen mendax, omnis divinitatis, providentiae, consilii, doctrinae, imo et vitae expers, bruta et muta, q. d. Sculptili nil prodest elegans sculptura sculptoris, nec conflatili artificiosa conflatio conflatoris: non enim ipse omni sua arte potuit formare Deum, aut lapidi quem in idolum sculpsit, vel metallo quod in idolum conflavit, animam et mentem, multo minus deitatem indere, vel inspirare: frustra ergo in eo confidit, frustra illud invocat dicens: Expergiscere, et pugna pro me: frustra illi robur et victoria adscribit, tam ipse quam ejus asseclae idolicolae: idque ad oculum patebit, cum idola vestra, o Chaldaei, vobiscum a Persis diripientur et diffringentur. Nota: Pro simulacra muta, in Hebraeo est elegans paronomasia אלילים אלמים elilim illemim, id est deiculi elingues et mutuli. Septuaginta, φαντασίαν ψευδήν, id est idola muta. Quocirca idolis hisce Deum verum opponens, hoc epiphonemate caput concludit: «Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra.»
Versus 19
19. VAE QUI DICIT LIGNO: EXPERGISCERE, SURGE! — Gentiles enim quia sciebant Jovem, Saturnum, Vulcanum, Apollinem, Venerem, etc., fuisse homines, quos majores eorum in deos retulerunt, hinc censebant etiamnum eos habere corpora, quae quiete et somno pascantur et egeant, ac subinde dormire, ideoque a somno debere excitari, more regum et principum. Hinc oraturi, praesertim mane, deos inclamando excitabant, ut preces suas audirent. Audi Arnobium lib. VII: «Quid sibi volunt excitationes illae, quas canitis matutini collatis ad tibiam vocibus? Obdormiscunt enim superi, remeare ut ad vigilias debeant.» Hinc Elias III Reg. XVIII, 27, irridens sacerdotes Baal, ait: «Clamate voce majore: Deus enim est, etc., certe dormit, ut excitetur.» Lactantius lib. VI: «Mactant, inquit, hostias Deo, tanquam esurienti: profundunt vina, tanquam sitienti: accendunt lumina, velut in tenebris agenti.» Martialis De Iside:
Nuntiat octavam Phariae sua turba juvencae,
Versus 20
20. DOMINUS AUTEM IN TEMPLO SANCTO SUO, — q. d. Deus non est ex auro sculpto vel conflato, in tempore ab artifice formatus, ideoque non habitat in idolo sculptili vel conflatili; quod in terra, puta in suis delubris, locant idololatrae; sed in coelo, quod est ejus solium et templum, gloriosus habitat ab omni aevo; est enim ab artifice; et aeternus. E coelo ergo aspicit et prospicit, moderatur et dirigit ad nutum res hominum. Quocirca «sileat a facie ejus omnis terra.» Sileat, prae reverentia, pavore, admiratione et stupore. Unde Septuaginta: Revereatur eum omnis terra; Syrus: Commoveatur, vel contremiscat coram eo; Arabicus: Timeat ante eum universa terra. Silere enim in Scriptura per metalepsin saepe significat timere, revereri, obstupescere, ut Sophon. I, 7: «Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini;» I Machab. I, 3: «Et siluit terra in conspectu ejus,» Alexandri Magni; quia ejus armis et victoriis perterrita conticuit, sicut mures silent coram fele, oves coram lupo, aves coram accipitre. Rursum Theodoretus et Theophylactus templum hic intelligunt Hierosolymitanum. In eo enim, non in idolis, residebat, et praesens suis aderat Deus: multo magis jam in lege nova, in templis praesens adest, et corporaliter in S. Eucharistia inhabitat Christus. Quocirca merito S. Franciscus, epist. exhort. ad sacerdotes sui Ordinis, quae habetur tom. V Biblioth.
Quocirca in Liturgia S. Jacobi, lectores hisce vocibus populum ad reverentiam excitant: «Sileat omnis humana ac mortalis caro, stetque cum metu et tremore, ac nihil terrestre apud seipsam cogitet. Rex enim regnantium, et Dominus dominantium Christus Deus noster progreditur, ut immoletur, ac detur in cibum fidelibus. Ipsum autem antecedunt angelorum chori cum omni imperio et potentia.» Haec sibi fixe impresserat B. Aloysius Gonzaga, ideoque nullam unquam in oratione, et praesertim in sancta communione mentis evagationem patiebatur. Qua de re rogatus a Cardinali Bellarmino, qui id fieri posset, respondit: «Mirari se si aliter fieri posset. Quis enim, inquit, sibi persuadens se cum divina majestate colloqui, ab eaque videri et compellari, possit ad alia vilia et exilia oculos animumque convertere?» Ita habet ejus Vita, et processus canonizationis.
Porro tanta est Dei majestas, tanta potestas, tanta justitia et vindicta, ut eam expertus Nabuchodonosor, cum in bestiam versus, sibi postea est restitutus, pleno ore eamdem celebrarit: «Quia potestas ejus, inquit, sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem; et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt,» etc., Daniel. IV, 31. Idem fecit impius Antiochus, sed sero, dum vindicem Dei manum sensit, qua infelicem animam exhalavit. Cum enim percussus a Deo foetorem suum ferre non posset, exclamavit: «Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire,» II Machab. IX, 12.
Significat ergo hic Propheta tantam esse Numinis majestatem, ut eam potius casto profundoque silentio, ut ait S. Dionysius lib. De Mystica Theologia, quam exili nostro praeconio venerari debeamus. Omnium enim hominum et angelorum mentes, voces et linguae deficiunt in ea contemplanda, colenda et celebranda. Quocirca Ecclesiasticus, cap. XLIII, 29: «Multa, ait, dicemus, et deficiemus in verbis,» q. d. Licet multa dixerimus, deficiemus tamen ab ejus operibus (multo magis ab ipso) pro dignitate celebrandis. «Consummatio autem sermonum ipse est in omnibus,» q. d. Finis et summa verborum sit, quod Deus est in omnibus, vel, ut Graeca habent, αὐτός ἐστι τὸ πᾶν, id est ipse est omnia; quia ipse rerum omnium est principium, medium et finis; ipse est omnium causa, finalis, conservans et efficiens: ipse est qui creatis omnibus dedit, et jugiter dat suum esse, ac substantifico suo influxu perpetim illud fovet. Si enim ad momentum laxaret manum suam, illico omnia in nihilum suum, ex quo ab eo educta sunt, corruerent, et velut umbra perirent. Nihil enim est solidi, vel in corporibus, vel spiritibus, nisi quatenus virtus Dei intrinsecus ea continet et constringit, ne velut aqua diffluant, vel instar fumi dissipentur, vel ut somnium quoddam et phantasma inane evanescant. Quocirca subdit Ecclesiasticus: «Glorificantes ad quid valebimus?» q. d. Quantulum est, quod nos possumus eum glorificare, nullam enim ei gloriam nostra glorificatione addere possumus, uti nec gloriam ejus immensam digne celebrare. «Ipse enim omnipotens super omnia opera sua. Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit (excellet, transcendet omnem glorificationem) enim adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major est enim omni laude. Exaltantes eum replemini virtute (vi, spiritu, robore, q. d. Exerite et expromite omnes vires et voces vestras) ne laboretis; non enim comprehendetis. Quis videbit eum, et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio?»
Hac de causa regius Propheta, Psalm. LXIV, 1, canit: «Te decet hymnus Deus in Sion;» Hebraeus: Tibi tacet laus Deus in Sion, q. d. Tua opera sunt tanta, et multo magis tanta est majestas tua, ut ejus respectu laus nostra omnis nihil sit, videaturque merum esse silentium. Ita Chaldaeus et S. Hieronymus ibidem. Unde Zacharias, cap. II, 13: «Sileat, ait, omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto suo.» Quin et S. Joannes, Apoc. VIII, 1: «Factum est, inquit, silentium in coelo.» Si coelites silent et obstupescunt ad Dei gloriam, quidni sileant et obstupescant mortales?
Ratio est, primo: quia essentia Dei est augustissima, sacratissima, sublimissima, et immensa quaquaversum, ideoque in immensum omnem creaturarum intellectum, conceptum et vocem transcendit; ut omnis nostra laus non sit aliud, quam vox graculorum et pipionum: deitas enim est oceanus essentiae, majestatis et immensitatis. Hinc Deus hebraice vocatur Jehova, id est qui est, et ipse se nuncupat, «Ego sum qui sum,» Exod. cap. III. Ab hoc oceano singulae creaturae guttam, vel stillam unam essentiae hauriunt. Rursum, Deus est sol quidam immensus claritatis et gloriae, a quo singuli homines et angeli radiolum unum lucis et vitae emendicant. Quare merito S. Gregorius Nazianzenus, orat. in Natalitia, de Deo loquens ait: «Universum esse in seipso, nunquam inceptum, nunquam desiturum complexus continet, tanquam infinitum quoddam et interminatum essentiae pelagus.» Et S. Dionysius lib. De Mystica Theolog., totus in eo est, ut ostendat Deum in immensum excedere omnem essentiam, omnemque intellectum et cognitionem propter suam «superessentialem infinitatem.» Unde ipse crebro Deum vocat ὑπερούσιον οὐσίαν, id est superessentialem essentiam. Idem, lib. De Divinis Nomin., cap. XIII: «Nihil, ait, eorum quae sunt, aut eorum quae alicui existentium sunt cognita, explicat arcanum illud omnem rationem et intellectum superans, superessentialiter super omnia superexistentis superdeitatis.» Et cap. IV: «In ipso est omne principium, exemplare, finale, efficiens, formale, elementare; et simpliciter omne principium, omnis connexio, omnis terminus.» Hinc «lucem inhabitat inaccessibilem,» I Timoth. VI, 16, et tamen in ipso vivimus, movemur et sumus. Ipse enim est quidam fundus et fundamentum rerum omnium, cui universa innixa recumbunt, ut ait S. Dionysius lib. De Divinis Nomin. cap. X. Quocirca Job cap. XI, 7: «Forsitan, inquit, vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari.» Sileant ergo a facie tua, o Rex majestatis, elementa et coeli. Sileant arbores, herbae, flores, plantae, prata, campi. Sileant aves, pisces, jumenta et ferae. Sileant homines, angeli et creaturae omnes: quia coram te omnes in unum collectae non amplius sunt, quam momentum staterae, et gutta roris antelucani, quam illico sorbet sol oriens, Sapient. XI, 23; quam stilla situlae, quam pulvis exiguus, quam locustae, quam inane et nihilum, Isaiae XL, 15, 17 et 22; quam pulvis et cinis, Gen. cap. XVIII, vers. 27.
Secunda ratio est, quod, sicut in Deo augustissima est essentia et majestas; sic pariter augustissima in eo est sanctitas, augustissima sapientia, augustissima providentia, augustissima omnipotentia, augustissima misericordia, augustissima justitia, augustissimae perfectiones caeterae, eaeque infinitae. Deus enim in se formaliter, vel eminenter, continet omnes perfectiones creaturarum omnium quae fuerunt, sunt et erunt; ac insuper infinitas alias creaturis incommunicabiles. Sicut enim est oceanus essentiae, sic est et oceanus perfectionum. Formaliter Deus in se continet perfectiones creaturarum absolutas, uti sunt vis intelligendi, volendi, operandi, aliaeque spiritales. Eminenter continet perfectiones creaturarum mixtas, quae videlicet cum aliqua imperfectione conjunctae sunt, quales sunt calor, color, odor,
Tertia ratio est, quod Deus uti in essentia, ita et in hisce suis attributis omnibus et singulis, sit positive infinitus. Habet enim infinitam sanctitatem, infinitam potentiam, infinitam sapientiam, et ita de caeteris; in hisce ergo omnibus et singulis, est infinitus et immensus. Rursum Deus in infinitum transcendit non tantum omnes res creatas, earumque perfectiones et dotes, sed et omnes res possibiles et imaginabiles, quae sunt infinitae; transcendit, inquam, eas omnes, non uno, non centum, non mille gradibus, sed mille millenis millionibus, imo in infinitum. Cogita enim sapientiam, potentiam, bonitatem, etc., quantam potes, eamque majorem semper et crescentem in infinitum; cum omnia haec cogitaveris, scito quod universa haec tua, omniumque hominum et angelorum cogitata, Dei sapientia, potentia, bonitas, etc., transcendat in infinitum; scito quod necdum ad primum deitatis punctum pertigeris; sed ab illo distes in infinitum. Sileant ergo in conspectu majestatis tuae, Domine, omnes mentes, omnes linguae, omnes conceptus, omnes voces Seraphicae et Cherubicae, velentque suas facies et pedes, prae pudore et reverentia, Isaiae VI, 2; quia omni sua acie, omni suo ardore minimum tuae gloriae gradum penetrare et comprehendere nequeunt. Vere «magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis,» Psalm. CXLIV. Et Baruch cap. III, 25: «Magnus, ait, est, non habet finem: excelsus et immensus.»
Ex hisce rationibus sequitur immensae Dei majestati, sanctitati, sapientiae, etc., immensam de-
Secundo, hinc excitamur, ut Deum super omnia summo et sincerissimo, quem praestare possumus, affectu et amore diligamus; quia ipse propter infinitam suam excellentiam, infinite dignus est omni amore, omni bono, omni gloria, omni laude, omni veneratione, omni obedientia et obsequio. Ex hoc amore sequitur ingens et ardens desiderium gloriae Dei, ac promptitudo animi, ut vires, spiritus, sanguinem et vitam expendamus ad ejus nomen et gloriam ubique celebrandam et promovendam, ut omnes Dei majestatem, aeternitatem, immensitatem, sanctitatem, omnipotentiam, misericordiam, justitiam, providentiam cognoscant, timeant, ament, colant et glorificent in aeternum. Deinde ex hoc amore nascitur gaudium mirificum, gratulatio et jubilus, quo gaudemus de tanta Dei majestate et gloria, eique identidem jubilamus dicentes: «Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen,» Apoc. VII, 12. Sic inchoamus vitam angelicam et beatam. Hoc enim est officium angelorum et sanctorum in coelo: hoc eorum otiosum negotium, et negotiosum otium, ut toto corde, summo gaudio et jubilo Deum perpetim honorent, laudent, glorificent.
Tertio, discimus contemnere omnes mundi illecebras et pompas, totumque cor nostrum in Deo defigere, ac dicere cum Psalte: «Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.» Sileant a facie tua omnes opes, omnes honores, omnes voluptates, quae caeci mortales quasi idola colunt, cum revera non sint nisi imago falsa, et simulacra umbratica solidarum opum, honorum et deliciarum; quia in te solo est verum et omne bonum, omne pulchrum, omne delectabile, omnis dulcedo, omnis quies, omnis consolatio, omnes thesauri, omnis dignitas, omnis majestas, omnis gloria, omnis sapientia, omnis vita, omnis felicitas. Tu pelagus infinitum essentiae, bonitatis et
Denique hinc discimus medium et scalam optimam qua ascendamus ad Deum esse silentium creaturarum. Vir quidam sanctus apud D. Taulerum, pag. 685, rogatus: «Ubi invenisti Deum?» respondit: «Ubi creaturas reliqui.» S. Dionysius, lib. De Mystica Theologia, docet duobus modis et viis nos pertingere ad Dei cognitionem: prior est, affirmationis et comparationis, nimirum ascendendo a creaturis ad Creatorem, ac de eo affirmando omnes dotes quas reperimus in creaturis, quod in Deo creatore eaedem sint sine comparatione excellentius et perfectius; posterior est, negationis, nimirum negando de Deo omnes res creatas, v. g. dicendo: Deus non est animal, non homo, non coelum, non angelus, sed infinities quid praestantius et divinius: atque hoc secundo modo melius et purius Deum cognosci asseverat.
Hac scala S. Augustinus, lib. X Confess. cap. VI, ascendit ad Deum: «Domine, inquit, amo te; sed et coelum, et terra, et omnia quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut amem te; nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. Quid autem amo, cum te amo, non speciem corporis, nec decus temporis, nec candorem lucis, ecce istis amicum oculis, non dulces melodias suavium cantilenarum omnimodarum; non florum, et unguentorum, et aromatum suaveolentiam; non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus. Non haec amo, cum amo Deum meum; et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei; ubi fulget animae meae quod non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, et ubi olet quod non spargit flatus, et ubi sapit quod non minuit edacitas, et ubi haeret quod non divellit satietas. Hoc est quod amo, cum Deum amo. Et quid est hoc? Interrogavi terram, et dixit: Non sum; et quaecumque in ea sunt, idem confessa sunt. Interrogavi mare, et abyssos, et reptilia animarum viventium; et responderunt: Non sumus Deus tuus, quaere super nos. Interrogavi coelum, solem, lunam, stellas, etc., et exclamaverunt voce magna: Ipse fecit nos. Interrogavi mundi molem de Deo meo, et respondit mihi: Non ego sum, sed ipse me fecit,» etc.