Cornelius a Lapide

Habacuc III


Index


Synopsis Capitis

Multi hoc caput et carmen ad litteram accipiunt de Christo, Christique victoria et redemptione, quia Propheta hic crebro loquitur per verba futuri temporis. Ita videtur sentire S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Euthymius, Haymo, Rupertus, Emmanuel, et S. Augustinus lib. XVIII De Civit., II, 32. Alii ad litteram haec accipiunt de Cyro, expugnatore Babylonis et liberatore Judaeorum, cui proinde omnia haec futura accommodant, quasi revera uti sonant, tunc acciderint, idque probant ex Herodoto et Xenophonte. Ita Hugo, Albertus, Lyranus et Mariana.

Verum dico ad litteram Prophetam, cum ad suam querelam de Chaldaeorum in Judaeos tyrannide, imperio et excidio, a Deo acceptisset responsum de Babylonis punitione, et Judaeorum ex ea liberatione per Cyrum, hoc carmine Deo gratias agere, cumque obsecrare, ut idipsum reipsa exsequatur. Quocirca canit magnalia, plagas et prodigia quae Deus pro Hebraeis patravit, ab exitu eorum ex Aegypto usque ad ingressum in terram Chanaan, ut significet similia Deum pro eisdem patraturum in liberatione ex Babylone, et reductione in Judaeam; quae omnia ascribit meritis Christi Jesu, quem Cyrus typice adumbravit. Ita Chaldaeus, Hebraei, Vatablus, Arias, Jansenius; et tandem fatentur idipsum S. Hieronymus, Theodoretus et Theophylactus. Id ita esse patet primo, ex cap. I et II, maxime vers. 3, atque ex tota connexione prophetiae hujus. Hic est enim auditus, de quo ait vers. 1: Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Nam cap. I et II, audiens Chaldaeorum in Judaeos saevitiam, extimuit et expavit; secundo, quia ea de causa ab initio cap. usque ad vers. 24, plurima beneficia Hebraeis in exitu ex Aegypto praestita commemorat, ut similia eis in egressu e Babylone praestanda demonstret, et ad id credendum fidem et spem eorum exacuat; tertio, idipsum clare indicat cum ait vers. 16: Ut ascendam ad populum accinctum nostrum. Denique id significat titulus, oratio pro ignorantiis, id est pro peccatis suis et populi, ne scilicet Deus ob ea, liberationem ejus e Babylone, licet promissam, differat, vel omnino revocet et auferat.

In sensu tamen allegorico, qui praecipue hic intenditur a Spiritu Sancto, loquitur de Christo, Christique mysteriis et redemptione. Sicut enim Nabuchodonosor tyrannus, et vastator populi Dei gessit typum diaboli; ita Cyrus liberator ejusdem, figura fuit Christi redemptoris: et sicut Babylon repraesentat regnum peccati, ita liberatio e Babylone repraesentavit redemptionem Christi qui evertit regnum peccati, hominesque ex ejus et diaboli servitute liberavit. Hac de causa Propheta jam loquitur in praeterito, ut significet se ad litteram loqui de Pharaone, Aegypto et Hebraeis praeteritis; jam in futuro, ut significet ad

Ubi nota, quia allegoricus sensus hic praecipue est intentus a Spiritu Sancto, hinc quaedam interseruntur, quae magis conveniunt allegoriae quam litterae, uti est nomen Jesu; et quod Septuaginta, vers. 2, habent: In medio duorum animalium cognosceris; et vers. 5: Ante faciem ejus ibit mors; et: Egredietur diabolus ante pedes ejus. Simili modo allegoriam litterae miscet Isaias cap. XIV, ubi sub typo Luciferi, casum Balsasaris depingit; et Ezechiel, cap. XXVIII, ubi sub typo Cherubini, ruinam regis Tyri repraesentat.

Ad litteram ergo tres sunt hujus cantici partes. Primo enim Propheta Deum obsecrat, ut opus redemptionis Hebraeorum e Babylone promissum reipsa praestet et perficiat. Secundo, a vers. 2 ad 16, recolit et celebrat magnalia Dei, edita in eorumdem liberatione ex Aegypto, quo tacite rogat ut similia praestet in eorum liberatione e Babylone. Tertio, vers. 16, redit ad vers. 1, et ad cladem Babylonis obstupescit: mox gaudet et exsultat in Domino, qui Judaeos e Babylone liberabit, eosque quasi cervos veloces et alacres in Judaeam reducet.

Multi hoc caput et carmen ad litteram accipiunt de Christo, Christique victoria et redemptione, quia Propheta hic crebro loquitur per verba futuri temporis. Ita videtur sentire S. Hieronymus, Theodoretus, Theophylactus, Euthymius, Haymo, Rupertus, Emmanuel, et S. Augustinus lib. XVIII De Civit., 11, 32. Alii ad litteram haec accipiunt de Cyro, expugnatore Babylonis et liberatore Judaeorum, cui proinde omnia haec futura accommodant, quasi revera uti sonant, tunc acciderint, idque probant ex Herodoto et Xenophonte. Ita Hugo, Albertus, Lyranus et Mariana.

Verum dico ad litteram Prophetam, cum ad suam querelam de Chaldaeorum in Judaeos tyrannide, imperio et excidio, a Deo acceptisset responsum de Babylonis punitione, et Judaeorum ex ea liberatione per Cyrum, hoc carmine Deo gratias agere, cumque obsecrare, ut idipsum reipsa exsequatur. Quocirca canit magnalia, plagas et prodigia quae Deus pro Hebraeis patravit, ab exitu eorum ex Aegypto usque ad ingressum in terram Chanaan, ut significet similia Deum pro eisdem patraturum in liberatione ex Babylone, et reductione in Judaeam; quae omnia ascribit meritis Christi Jesu, quem Cyrus typice adumbravit. Ita Chaldaeus, Hebraei, Vatablus, Arias, Jansenius; et tandem fatentur idipsum S. Hieronymus, Theodoretus et Theophylactus. Id ita esse patet primo, ex cap. 1 et 11, maxime vers. 3, atque ex tota connexione prophetiae hujus. Hic est enim auditus, de quo ait vers. 1: Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Nam cap. 1 et 11, audiens Chaldaeorum in Judaeos saevitiam, extimuit et expavit; secundo, quia ea de causa ab initio cap. usque ad vers. 24, plurima beneficia Hebraeis in exitu ex Aegypto praestita commemorat, ut similia eis in egressu e Babylone praestanda demonstret, et ad id credendum fidem et spem eorum exacuat; tertio, idipsum clare indicat cum ait vers. 16: Ut ascendam ad populum accinctum nostrum. Denique id significat titulus, oratio pro ignorantiis, id est pro peccatis suis et populi, ne scilicet Deus ob ea, liberationem ejus e Babylone, licet promissam, differat, vel omnino revocet et auferat.

In sensu tamen allegorico, qui praecipue hic intenditur a Spiritu Sancto, loquitur de Christo, Christique mysteriis et redemptione. Sicut enim Nabuchodonosor tyrannus, et vastator populi Dei gessit typum diaboli; ita Cyrus liberator ejusdem, figura fuit Christi redemptoris: et sicut Babylon repraesentat regnum peccati, ita liberatio e Babylone repraesentavit redemptionem Christi qui evertit regnum peccati, hominesque ex ejus et diaboli servitute liberavit. Hac de causa Propheta jam loquitur in praeterito, ut significet se ad litteram loqui de Pharaone. Equato et Hebraeis praeteritis; jam in futuro, ut significet ad

Ubi nota, quia allegoricus sensus hic praecipue est intentus a Spiritu Sancto, hinc quaedam interseruntur, quae magis conveniunt allegoriae quam litterae, uti est nomen Jesu; et quod Septuaginta, vers. 2, habent: In medio duorum animalium cognosceris; et vers. 5: Ante faciem ejus ibit mors; et: Egredietur diabolus ante pedes ejus. Simili modo allegoriam litterae miscet Isaias cap. xiv, ubi sub typo Luciferi, casum Balsasaris depingit; et Ezechiel, cap. xxviii, ubi sub typo Cherubini, ruinam regis Tyri repraesentat.

Ad litteram ergo tres sunt hujus cantici partes. Primo enim Propheta Deum obsecrat, ut opus redemptionis Hebraeorum e Babylone promissum reipsa praestet et perficiat. Secundo, a vers. 2 ad 16, recolit et celebrat magnalia Dei, edita in eorumdem liberatione ex Aegypto, quo tacite rogat ut similia praestet in eorum liberatione e Babylone. Tertio, vers. 16, redit ad vers. 1, et ad cladem Babylonis obstupescit: mox gaudet et exsultat in Domino, qui Judaeos e Babylone liberabit, eosque quasi cervos veloces et alacres in Judaeam reducet.


Textus Vulgatae: Habacuc 3:1-19

2. Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud. In medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan: Operuit caelos gloria ejus: et laudis ejus plena est terra. 4. Splendor ejus ut lux erit: cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus: 5. ante faciem ejus ibit mors. Egredietur diabolus ante pedes ejus. 6. Stetit, et mensus est terram. Aspexit, et dissolvit gentes: et contriti sunt montes saeculi. Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis ejus. 7. Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian. 8. Numquid in fluminibus iratus es, Domine?

Idem, lib. IX, cap. X, cum matre S. Monica, paulo ante ejus mortem colloquens de vita aeterna Sanctorum, quae est Deus; quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit: «Erigentes, inquit, nos ardentiore affectu in idipsum, perambulavimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum coelum, unde sol et stellae lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando et loquendo te, et mirando opera tua, et venimus in mentes nostras, et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi pascis Israel in aeternum, etc. Dicebamus ergo: Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae, et aquarum et aeris, si-


Versus 1

ORATIO PRO IGNORANTIIS.

1. PRO IGNORANTIIS. — Hebraice est שגינות sigionot, quod aliqui, ut R. David, Pagninus, Vatablus accipiunt pro certo genere cantici, harmoniae, vel instrumenti musici; unde Septuaginta vertunt: Oratio Habacuc prophetae cum cantico; quia partim est hic oratio, partim et magis canticum, quo celebrat Dei beneficia praeterita, ut impetret futura. Haec est enim vera ratio orandi et impetrandi, si ejus a quo quid petimus, munificentiam, potentiam, dotes et laudes celebremus. Unde in Scriptura, oratio subinde vocatur laus, ut Thren. ii, 19: «Consurge, lauda (id est laudando ora) in nocte.» Jerem. xi, 14: «Ne assumas pro eis laudem,» id est ne ores pro Judaeis tam impiis. Hinc et R. Jona, et ex eo Genebrardus sigionot vertunt, gaudium, oblectationem. Oratio, inquiunt, Habacuc prophetae cum oblectationibus, qua scilicet se populumque oblectat, commemorando futuram ejus liberationem. Alii, ut R. Juda, vertunt: Oratio pro occupationibus, puta pro gravibus negotiis, quae animo versabat, quibusque se occupabat Propheta; Tigurina: Colloquium, seu Disputatio Habacuc prophetae de rebus perplexis. Verum melius Noster vertit: Pro ignorantiis; ita enim vertit et Aquila, Symmachus, Quinta Editio et Chaldaeus. Hebraeum enim שגה saga significat errare, ignorare: inde שגיונות sigiona vocatur error, ignoratio, puta delictum et peccatum, tum ex ignorantia commissum, tum quodlibet aliud, etiam voluntarium. Unde Theodotion vertit: Pro voluntariis, scilicet delictis. Nam, ut ait Aristoteles, «omnis peccans est ignorans.» Et Sapiens: «Errant qui operantur malum,» Prov. xiv, 22. Semper enim peccato conjuncta est aliqua ignorantia, puta inconsideratio.

Si enim consideraret peccator turpitudinem et damna peccati, Deumque vindicem, cujus iram et tormenta aeterna provocat, utique non peccaret.

Jam sensum hic varium dant varii. Primo, Chaldaeus more suo paraphrastice sic vertit: Oratio quam oravit Habacuc, quando revelatum est ei de longitudine temporis, quam dedit Deus impiis: quod si convertantur ad legem corde perfecto, remittetur eis, eruntque omnia scelera eorum, quae admiserunt in conspectu ejus, quasi ignorantia. Secundo, S. Hieronymus, Remigius, Albertus et Jansenius censent Habacuc hic deprecari veniam suae ignorantiae, id est sui peccati, quo ignoranter et temere ausus fuit cum Deo disputare; imo de ejus providentia, qua sinit impios piis dominari, conqueri. Verum in toto hoc carmine nullam hujusce deprecationis veniae significationem dat Propheta.

Dico ergo: per ignorantias significantur peccata populi, q. d. Oro, Domine, pro peccatis populi, ut illa condones et dissimules, ne propter illa differas opus liberationis nostrae e Babylone, et multo magis allegorice opus incarnationis Christi, et redemptionis generis humani a te promissum.


Versus 2

2. Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud. In medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan: Operuit coelos gloria ejus: et laudis ejus plena est terra. 4. Splendor ejus ut lux erit: cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus: 5. ante faciem ejus ibit mors. Egredietur diabolus ante pedes ejus. 6. Stetit, et mensus est terram. Aspexit, et dissolvit gentes: et contriti sunt montes saeculi. Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis ejus. 7. Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian. 8. Numquid in fluminibus iratus es, Domine?

2. Domine, audivi auditionem tuam. — Est metonymia, nam actus ponitur pro objecto: «auditionem,» id est rem, vel verbum auditum, sive oraculum quod a te audivi; scilicet tantam cladem et vastationem, tum Judaeorum per Chaldaeos, tum ipsorum deinde Chaldaeorum per Medos et Persas: ideoque «timui,» maxime metuens, ne nos in Babylone degentes, utpote captivos, etiam Babylonica clades, et Chaldaeorum excidium per Cyrum infligendum pariter involvat, et omnino deleat. Ita S. Hieronymus, Remigius et Theodoretus. Porro Septuaginta addunt: Consideravi opera tua, et ἐξέστην, id est obstupui, vel expavi, quod allegorice recte S. Augustinus lib. XVIII De Civit. xxxii, refert ad opus incarnationis Christi, quod prae sui novitate, tantaeque majestatis exinanitione, non tantum stuporem, sed et sacrum quemdam pavorem et horrorem, ex sui reverentia incutit. «Quid enim, inquit, hoc est nisi praecognitae, novae ac repentinae salutis hominum ineffabilis admiratio?» Quis enim non stupeat, quis non expavescat, si videat Deum in carne, Deum in cruce? Hoc est magnum pietatis sacramentum, quod obtupescunt Seraphini et Cherubini, quod, ut ait Apostolus I Timoth. III, 16, «manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis (qui omnes stupentes illud adorarunt, Hebr. 1, 6), praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.»

Vere S. Bernardus, serm. 3 in Vigilia Nativit.: «Tria opera, tres mixturas fecit omnipotens illa majestas in assumptione nostrae carnis, ita singulariter mirabilia, et mirabiliter singularia, ut talia nec facta sint, nec facienda sint amplius super terram. Conjuncta quippe sunt ad invicem Deus et homo, mater et virgo, fides et cor humanum. Admirabiles istae mixturae, et omni miraculo mirabilius, quomodo tam diversa, tamque divisa ab invicem potuerint conjungi.» Et infra: «Contraxit se majestas, ut quod melius habebat, videlicet seipsum, limo nostro conjungeret, et in persona una sibi invicem uniretur Deus et limus, majestas et infirmitas, tanta vilitas et sublimitas tanta. Et attende, sicut in illa singulari divinitate trinitas est in personis, unitas in substantia; sic in ista speciali commixtione trinitas est in substantiis, in persona unitas. Verbum enim et anima, et caro, in unam convenere personam; et haec tria unum; et hoc unum tria, non confusione substantiae, sed unitate personae.»

Quocirca merito S. Augustinus, S. Hieronymus, S. Bernardus, S. Franciscus, aliique Sancti, in contemplatione hujus mysterii quasi extra se rapti et attoniti expaverunt et obstupuerunt. Equidem si cum S. Magdalena secedentes et abstracti, non aliud contemplaremur tota vita, quam hoc, «Verbum caro factum est, Deus homo,» jugiter obstupesceremus; et quo magis ac diutius illud contemplaremur, eo magis in stuporem, imo in exstasim raperemur.

Sane ipsa humanitas Christi in incarnatione, videns se assumi et elevari super omnes caelos et angelos, ad thronum majestatis divinae, obstupuit et expavit: quin et jugiter obstupescit et expavescit, dum videt se in eadem non tantum sede, sed et hypostasi cum divinitate sedere et subsistere: videt enim se ex creatura elevari ad Creatorem, ex nihilo fieri omnia, ex homine fieri Deum; idque ex nulla sui dignitate (est enim ipsa tanto honore et bono indigna) vel merito, sed ex mera dignatione Dei, qui eam ex omnibus hominibus, angelis et creaturis elegit, et ad tantum gloriae fastigium evexit. Jugiter ergo illa obstupescens suam vilitatem et indignitatem, ac Dei dignationem et gratiam, gratulabunda exclamat: O immensa Dei in me, o abyssalis, o incomprehensa bonitas!

Tropologice, haec verba sibi adaptavit S. Leo, cum eligeretur in Pontificem. Sic enim ait serm. 2 De sua Assumptione: «Domine, audivi auditum tuum, et timui: consideravi opera tua, et expavi. Quid enim tam insolitum, tam pavendum, quam labor fragili, sublimitas humili, dignitas non merenti?»

Domine, opus tuum in medio annorum vivifica illud. — To illud per pleonasmum hebraeum redundat: Hebraei enim repetunt pronomen relativum, vel demonstrativum, illudque jungunt cum suo nomine quod antecessit. Porro opus intelligit liberationis Judaeorum e Babylone, et mystice redemptionis generis humani e captivitate diaboli et peccati per Christum. Unde Chaldaeus opus hoc interpretatur renovationis mundi et miserationum Dei. Ita S. Hieronymus et Augustinus loco citato. Hoc enim vocatur opus Dei antonomastice, sive per excellentiam, quia omnium Dei operum fuit maximum et excellentissimum. Nam in eo uno magis quam in operibus creationis, conservationis, gubernationis, caeterisque omnibus, Deus generi humano ostendit immensam suam clementiam, sapientiam, potentiam et amorem. Quodque de Bruto dixit Poeta: «Et magnum magni Caesaris illud opus;» illud longe verius dicas de Verbo incarnato, puta de Christo: «Et magnum magni Numinis illud opus.» Hoc opus, inquam, «in medio annorum,» id est intra annos, vel annis, scilicet a te praefixis, «vivifica,» id est effice, suscita, adimple. Hebraei enim metaphorice vitam dant rebus inanimis, ut annis, diebus, aeri, fertilitati, sterilitati, captivitati, liberationi, etc.; cum enim illa fiunt et vigent, dicuntur hebraice vivificari et vivere.

In medio annorum. — Varii varie hoc medium explicant. Primo Guevara et Vatablus: «In medio annorum,» inquiunt, hoc est, in medio illorum calamitosorum et infelicium dierum, in quibus Chaldaeam ejusque incolas funditus igne ferroque vastandos Propheta audierat. «In medio,» dixi, id est cum in praecipiti erunt mala, cum ingruent vehementius pericula, cum circumfluentibus undique calamitatum fluctibus nulla emersi emergendi affulgebit spes. In medio enim alicujus rei esse dicitur quandoque id, quod ab ipsa premitur et urgetur, maxime ut circumfuso malorum aestu nullum evadendi pateat effugium. Tale est illud Psalm. xxii, 4: «Nam, etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es.» Et Psalm. cxxxvii, 7: «Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me.» Orat ergo Habacuc Deum, ut populum sibi peculiarem e mediis calamitatibus Chaldaeorum eripiat, et quem tantis hactenus beneficiis affecerit, cuique, ut artifices solent, quasi absolutissimo manuum suarum operi, et suum nomen inscripserit, notamque et stigma circumcisionis inusserit, Chaldaeorum saevitia interire, aut cum Chaldaeis pariter in Babylone a Medis et Persis exscindi delerique penitus non patiatur. Hic sensus valde huic loco congruere videtur. Medium enim saepe capitur pro summo, ut cum dicimus: In medio tribulationum versor; medio mari jactor; in medio ferarum dego, id est in summis versor malis, periculis et hostibus. Annus enim, dies et tempus saepe metonymice sumuntur pro clade insigni et calamitate, quae tali anno, die et tempore contigit, vel continget. Sic saepe Prophetae diem Domini vocant diem ultionis, quo Judaeam, vel Babylonem, aut alias urbes et gentes puniet et perdet, ut Sophon. cap. 1, 14: «Juxta est dies Domini magnus, etc. Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae.» Joel. cap. ii, 1: «Venit dies Domini, etc., dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis.» Similia sunt Jerem. cap. xxx, 7; Amos cap. iii, 18.

Secundo, alii ex adverso medium capiunt pro optimo, q. d. Evolutis annis 70 captivitatis calamitossissimae, in medio, id est in optimo anno 70 illos annos consequente, opus hoc liberationis nostrae tam exoptatum dabis et praestabis. Sic dicitur Ezech. cap. v, 5: Ista est Jerusalem: in medio,» id est in optimo, «gentium loco posui illam.» Et Isaia xxxviii, 10, ait Ezechias: «In dimidio dierum meorum,» id est in aetate optima et florenti, «vadam ad portas inferi.» Quanquam alii τὸ dimidio proprie accipiunt; erat enim Ezechias tunc 39 annorum, quae aetas est quasi dimidia vitae humanae: integra enim est ea quae notatur Psalm. lxxxix, 10: «Dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus, octoginta anni.»

Tertio, simplicius alii medium hic non accipiunt geometrice, sed physice, aut potius vulgariter ex Hebraeorum phrasi et usu, quo «in medio annorum» idem est quod intra annos, scilicet praefinitos et destinatos a Deo. Unde Symmachus vertit: Intra annos reviviscere fac ipsum; Aquila: Dum appropinquant anni, vivifica illud; Septuaginta: Cum appropinquaverint anni, cognosceris. Sic Deus fecit «firmamentum in medio aquarum,» id est inter aquas superas et inferas, Genes. cap. i, 6, et «lignum vitae in medio paradisi,» id est intra paradisum, Genes. cap. ii, 9, et ignem in medio rubi, id est intra rubum, Exod. cap. iii, 2. Dicit autem potius «in medio,» quam in fine annorum, quia optat annos hosce non expleri, sed potius imminui et dimidiari, q. d. Fac, Domine, ut anni 70, quos captivitati nostrae designasti, non ad finem usque decurrant sed decurtentur et dimidientur.

Quarto, aliqui, ut Albertus, medium hic geometrice et praecise accipiunt, scilicet medium annorum mundi. Nam liberatio Hebraeorum facta est sub annum mundi ter millesimum, puta anno 3419, hoc est pene medium durationis mundi: durabit enim mundus sex millia annorum, ut tradunt Hebraei et Patres, quos citavi Apoc. xx, 6. Rursum Jansenius dimidium hoc exponit annum 37 transmigrationis Joachin, quo Evilmerodach eum exaltavit, IV Regum, cap. xv, 27, quod fuit quasi praeludium et initium felicitatis et liberationis Hebraeorum, quae perfecta est anno 70 captivitatis: nam 37 sunt pene dimidium 70. Hoc sensu vox vivifica in sensu non perfecto, sed inchoato accipienda est, q. d. «Vivifica,» id est incipe vivificare, et adimplere opus tuum; inchoa operis tui fabricam, da ejus specimen, quasi auroram futurae lucis et libertatis.

Allegorice, opus incarnationis et redemptionis Christi factum est «in medio annorum,» juxta primum sensum: quia Christus venit calamitossissimo tempore. Fecit enim uti facit sapiens medicus, qui sinit morbum crescere ad summum paroxysmum, ut omnes suas vires exerat et evomat: quo facto, morbo quasi exhausto et enervato, facilem adhibet curationem. Ita Christus permisit ut peccatum et concupiscentia crescerent ad summum per quatuor annorum millia, utque omnem suam malitiam exercerent ac evomerent: quo facto, medicam ei manum suam attulit; cum jam pariter et natura, et lex Mosis omnem vim suam ostendissent, nec tamen potuissent peccato mederi: ac proinde omnes et omnia Christi opem tacite poscerent et inclamarent.

Secundo, idipsum fuit «in medio,» id est in optimo, «annorum;» quia ipse adduxit aureum jubilaei saeculum, juxta illud Apostoli: «Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis,» II Cor. cap. vi, 2. Tertio, fuit «in medio annorum,» id est inter annos, vel annis a Deo praefixis et constitutis. Rursum «in medio,» id est in complemento annorum. Medium enim est extremorum centrum, imo, perfectio et complementum. Hinc «in medio annorum,» idem est quod in consummatione annorum, vel, ut Apostolus Galat. cap. iv, 4, ait «in plenitudine temporum,» cum scilicet plane consummata et impleta essent tempora a Deo tanto operi praestituta. Medium enim extremorum est finis: extrema enim in medio terminantur et finiuntur. Ita S. Hieronymus. In medio ergo annorum natus est Christus, quia aetas Christi fuit finis saeculorum praecedentium miserorum, et initium sequentium felicissimorum. Dicit autem «in medio» potius quam in fine, quia optat hosce annos accelerari, ideoque dimidiari; sicut per preces Danielis et Prophetarum, abbreviatae et accisae sunt 70 hebdomades praeviae Christo, ut dixi Daniel. cap. ix, 21.

Quarto, arithmetice «in medio annorum» passus est Christus hoc computu: primo, quia in medio 70 et ultimae hebdomadis Danielis passus, redemit mundum, Daniel. cap. ix, 27. Licet enim Daniel fuerit post Habacuc, tamen hebdomades hae 70 jam ante Danielem decretae erant in mente Dei, qui eas hic confuse et implicite revelavit Habacuc, quas postea diserte expressit Danieli. Secundo, «in medio annorum;» quia Christus passus redemit nos anno aetatis 34, quae est media vitae humanae: haec enim censetur 70 annis. Tertio, Hebraei ex oraculo Eliae durationem sive aetatem mundi tradunt fore sex millia annorum, sive ter bina millenaria, quorum prima duo spectant ad legem naturae, quae fuit ante diluvium, et post illud usque ad Abraham; secunda, sive media duo ad legem Mosis; tertia, sive ultima duo ad Evangelium et tempus Messiae ac gratiae. Jam Christus natus est durante lege Mosis: natus est ergo in medio harum trium aetatum, ac consequenter in medio annorum, id est saeculorum mundi. Ita Franciscus Georgius Venetus in Problem. tomo III, sect. IV De Christi adventu, num. 142. Rursum in medio annorum venit Christus, quia tempus Evangelii et gratiae ejus est medium inter tempus legis et tempus gloriae, sive inter saeculum praesens et futurum. Christus enim fuit quasi horizon temporis et aeternitatis: est enim ipse legis temporisque finis, ac principium aeternitatis vitaeque beatae. Hinc ab Isaia, cap. ix, vocatur «pater futuri saeculi.»

Denique ne quid omittam, ex his Habacuc verbis nonnulli, uti refert S. Vincentius Fererius epist. ad Benedictum, et Adrianus Finus lib. V Flagelli, cap. viii, censuerunt Christum in medio durationis mundi tempore assumpsisse carnem, ita ut tot exacte praecesserint anni Christi incarnationem, quot post eam futuri sunt. Idipsum indicavit Virgilius, qui ex oraculis Sibyllae Cumanae Augusto Caesari (cujus aetate natus est Christus) adulatus, cecinit III Georg.: Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas Caesaris, et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar. Verum hoc plane incertum, et multis parum probabile videtur; certe ex hoc loco evinci nequit.

Symbolice, Christus est medium, uti SS. Trinitatis, ita et totius universi et saeculorum omnium, aeque ac redemptionis et felicitatis nostrae mediator. Nam in SS. Trinitate ipse, utpote Filius, est medius inter Patrem et Spiritum Sanctum, qui a Patre procedit et generatur, ac genitus cum eo spirat et producit Spiritum Sanctum. Secundo, quia ipse est Verbum, quod est idea, per quam creavit Deus omnia; ipse ergo ut Verbum, est nodus, nexus, vinculum, medium et centrum rerum omnium. Tertio, in ipso pariter ut Verbo, creata et ordinata sunt omnia saecula et tempora: «Fide enim intelligimus aptata esse saecula verbo Dei,» ait Apostolus Hebr. cap. xi, 3. Quarto, hinc congrue assumpsit naturam humanam, ut esset mediator Dei et hominum. Decebat enim ut persona media in SS. Trinitate humanam naturam assumeret, in eaque fieret mediator, quia et ipsa media est inter caelum et terram, media inter Deum et caeteras creaturas, utriusque naturam participans, ut per ipsam naturam mediam utraque uniret extrema. Natura enim humana meditullium, et quasi vinculum omnium existit, et cum omnibus partem habens, cum omnibus deliciatur; omnibus enim creaturis caeteris homo vel vescitur, vel oculis aliove sensu pascitur et fruitur; terra nos sustentat, aqua potat, aer dat respiraculum, ignis calefacit; vescimur plantis, piscibus, animalibus; sole et caelo illuminamur, ab angelis erudimur, purgamur, perficimur. Pari modo Christus factus homo deliciatur cum omnibus, et omnes cum eo. Hinc ejus typus fuit arbor vitae in medio paradisi a Deo collocata, Genes. cap. ii.

Quocirca Christus nascens, vivens, moriens, semper capessivit medium. Natus est enim in media nocte, dum quietum silentium continerent omnia, et nox in suo cursu medium iter perageret, Sapient., cap. xviii, 14. Natus quoque positus est in medio duorum animalium: asinus infirmior denotat misericordiam; bos fortior, et in arando aequus et fidus hero, denotat justitiam. Haec enim duo obviare sibi fecit Christus, ideoque nascens in eorum medio stetit. Puer inventus est in templo, in medio doctorum. Domi fuit medius inter matrem et patrem, puta Mariam et Joseph. Sicut enim medius est in Trinitate increata, sic medius est et in Trinitate creata, quae est Joseph, Jesus, Maria. Vir in medio fuit Apostolorum: «Ego, inquit, sum in medio vestrum, tanquam qui ministrat;» ut omnibus videlicet aequa distributione, saltem geometrica, suscepta munera distribueret. Rursum concionando operatus est salutem in medio terrae, Psal. lxxiii, 12. Moriens pependit in medio duorum latronum, ut jam eorum constitutus judex, redderet utrique debitas vices, juxta utriusque merita, praesagio quodam magni et extremi judicii, in quo medius ad dexteram habebit sanctos, quos vita aeterna praemiabit; ad sinistram reprobos, quos morte aeterna mulctabit. In caelo medium tenet locum; est enim medius inter Patrem et nos, utpote advocatus noster. Ita eum vidit S. Joannes Apoc. cap. v, 6, quasi agnum in medio throni, in medio quatuor animalium, et in medio seniorum. Hinc eum repraesentavit Isaac immolandus a patre, et risus ac gaudium orbis; Isaac enim medius fuit inter Abraham et Jacob; fuit enim Abrahae filius, Jacobi pater. Rursum ipse palam profitetur: «Ubi sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum,» Matth. cap. xviii, 20. Quocirca ipse ab aeterno decretus, et in tempore factus est verus et

Praeclare S. Bernardus, serm. 4 De S. Michaele: «Amat, inquit, semper media Jesus, diverticula semper et reclinatoria reprobat Filius hominis, Dei et hominum mediator. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia.» Nimirum hisce omnibus significare voluit et commendare auream mediocritatem, quae nos Deo et hominibus gratos efficit; virtus enim consistit in medio. Item pacem et concordiam; medium enim est nexus, et quasi pax et concordia extremorum. Hoc est quod ait Matth. cap. v, 9: «Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur;» quia ego qui sum Filius Dei naturalis, sum pax universi, pacificans omnia quae in caelis, et quae in terris sunt, Colos. 1, 20. Jure ergo nomen filii Dei sortiuntur, qui mediandi pacemque conciliandi officium ipsi proprium intimumque usurpant.

Annorum. — Ita vertunt quoque Aquila, Symmachus, Theodotion, Chaldaeus et alii passim; legunt enim in Hebraeo שנים scanim, quod significat annos. Verum Septuaginta aliis punctis legentes שנים scenaim, id est duorum; rursum pro חיהו chaitehu, id est vivifica illud, legentes חיות chaiot, id est animalium, vertunt, in medio duorum animalium cognosceris; mox tamen pro scenaim legunt scanim cum caeteris. Unde subdunt: Cum appropinquaverint anni, cognosceris, adduntque per epexegesin: Cum advenerit tempus, demonstraberis. Haec enim verba non sunt in Hebraeo; ea tamen in Septuaginta legunt codices Vaticani, Complutenses, Regii, S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus et alii passim. Aliqui tamen censent Septuaginta in Hebraeo legisse ut caeteros, scilicet ut τὸ cum appropinquaverint anni, cognosceris, respondeat illi quod vertit Noster: in medio annorum vivifica illud, et τὸ cum advenerit tempus, demonstraberis, respondeat illi quod vertit Noster, in medio annorum notum facies; id vero quod praecedit, in medio duorum animalium cognosceris, additum sit a Septuaginta prophetice et paraphrastice, sicut ab eisdem additum est τὸ a ligno, quod non est in Hebraeo, nec in Latino, Psalm. xcv, 10. Ubi enim illi legunt, regnavit Deus, Septuaginta addiderunt a ligno, scilicet a cruce; crux enim fuit quasi solium regni Christi. Forte in Hebraeo fuit duplex lectio, una in textu, altera in margine, quales jam multae sunt in Hebraeo, quas Rabbini vocant keri uketib; nimirum ut in textu fuerit, bekereb scanim chaiiehu, id est in medio annorum vivifica illud; in margine vero, bekereb scenaim chaiot,

Quoad sensum vero allegoricum, et praecipuum de Christo, varii varie hanc versionem exponunt. Primo, Theophylactus per duo animalia accepit duos Cherubim, qui erant super arcam in propitiatorio, Exod. cap. xxv, vers. 17, q. d. Typus tuus, o Christe, erat propitiatorium erectum inter duos Cherubim; ibi per umbram typice fuisti agnitus, imo praecognitus; propitiatorium enim significabat te fore propitiatorem mundi. Secundo, alii per duo animalia accipiunt duos Seraphim, quos vidit Isaias cap. vi, Christo specie humana, quasi incarnato, sedenti in throno acclamare: «Sanctus, sanctus,» quasi illa «velantia caput et pedes Domini, ait S. Hieronymus, in praesenti tantum saeculo velent, et alter ad alterum mysterium inclament Trinitatis, et mittatur unus de Seraphim (quod interpretatur ardens), et veniat in terram, et mundet Prophetae labia, et dicat: Ignem veni mittere in terram, et quam volo ut ardeat?» Tertio, τὸ in medio duorum animalium cognosceris, multi putant de Filio intelligi et de Spiritu Sancto, «eo quod Pater per Filium intelligatur et Spiritum,» ait S. Hieronymus. Pari modo Filius, qui est medius inter Patrem et Spiritum Sanctum, per Patrem a quo gignitur, et per Spiritum Sanctum quem producit et spirat, intelligitur. Quarto, duo animalia sunt duo latrones, inter quos crucifixus, agnitus est Christus, ait idem S. Hieronymus. Quinto, duo animalia sunt duo populi, scilicet Babylonii et Judaei tempore Habacuc, in medio quorum agnitus est Deus, Babylonios evertens, ac Judaeos liberans. Rursum tempore Christi agnitus est in medio Judaeorum et Gentium. Hisce enim duobus populis se hinc inde cingentibus, intellectus est Salvator et creditus, ait S. Hieronymus, qui sexto, addit: Sunt qui duo animalia duo intelligant Testamenta, novum et vetus, quae vere animantia sint atque vitalia, quae spirent, et in quorum medio Dominus cognoscatur. Septimo, Tertullianus lib. IV Contra Marcion, cap. xxii, per duo animalia accipit Mosem et Eliam, inter quos transfiguratus, et

Causa litteralis, cur Christus in praesepio, in medio bovis et asini, reclinari voluerit, fuit illa quam dat Evangelista Lucas cap. ii, 7: «Quia non erat eis locus in diversorio;» omnes enim Judaei tunc confluebant ad censum ab Augusto Caesare indictum, qui, quia ditiores jam occupaverant omnia diversorii loca, vel certe anteverterant Joseph et Mariam, longe ex Nazareth adventantes, jamque totum hospitium praeoccupaverant. Secessit ergo B. Virgo Christum paritura, diversorio exclusa, in stabulum, seu speluncam stabularem adhaerentem diversorio, quod hospitandis jumentis serviebat cauponis diversorii, ejusque hospitium, exilem sibi locum a bestiis mutuata; quae cum non haberet cunas, reclinavit

Exstat typus paupertatis, et pauperis regni Christi, in quo pingitur Christus recens natus positus in praesepio, jacens in faeno inter bovem et

Haec nimirum est concio, quam e praesepio, non verbo, sed facto proclamat Christus, quamque tota vita, adeoque in ipsa morte e patibulo crucis proclamavit, scilicet: Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? vanae sunt omnes mundi opes, vanae pompae, vanae deliciae, vani honores; vana contemnite, vera ambite: verae opes, verae deliciae, veri honores sunt in caelis apud Deum, qui eas mihi, angelis et sanctis communicat. Has vobis annuntio, has offero, has promitto. Ego sum sapientia Patris, sum puer sapiens, Verbum infans: scio reprobare malum, et eligere bonum. Mihi ergo credite, non mundo mendaci et fallaci: quae ego elegi, eligenda docui; quae contempsi, contemnenda monstravi. Ego sum vita, doceo vos veram vitam caelestem et divinam consistere in bonorum caelestium et aeternorum amore et desiderio: illam ergo capessite, ideoque fugite vitam animalem et carnalem, quae ducit ad mortem praesentem et aeternam: «Apparuit, inquit Apostolus ad Titum ii, 41, gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei Salvatoris nostri Jesu Christi.» Quisquis ergo sapis, quisquis Christi doctrinam sequeris, quisquis christianus es, amores omnes rerum terrenarum exue, eosque pone ante praesepe Christi inter bovem et asinum, ac totum cor, totum amorem, omnes spes et res tuas resolute et efficaciter offer Christo Domino, ut cum paupere pauper, cum humili humilis, cum sobrio sobrius, cum spiritali spiritalis, cum caelesti caelestis, cum sapiente sapiens, cum felici felix efficiare. Hac enim de causa natus, reclinatus est in praesepio, «ut, dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.» Jacebat enim in praesepio, et fulgebat in caelo: lectus erat faenum ei, cujus est terra et plenitudo ejus: clauditur hisce cunis ille, qui caelum et terram implet; alget, et lacrymatur inter bovem et asinum, qui vita, ardor et jubilus est angelorum.

Vere S. Bernardus, serm. 4 in Vigilia Nativit.: «Pretiosiores, ait, panni Salvatoris omni purpura, et gloriosius hoc praesepe auratis regum soliis: ditior denique Christi paupertas cunctis opibus, cunctisque thesauris saeculi; quid enim humilitate ditius, quid pretiosius invenitur? qua nimirum regnum caelorum emitur, et divina gratia acquiritur, sicut scriptum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.» Idem, serm. 4 De Nativitate: «Salvator, inquit, cujus est aurum pariter et argentum, sacram in corpore suo dedicat paupertatem.» Ergo, ut canit Poeta: Est stabulum caelum, sol Christus, lunaque Virgo, Bos asinusque suum stigma Bootis habent.

Denique Christus inter bovem et asinum collocatus, reipsa clamat illud Psaltis Psalm. lxxii, 23: «Ut jumentum factus sum apud te,» ut tibi serviam per omnia et totus, uti jumentum servit hero: jumentum ergo designat summam Christi humilitatem, obedientiam, resignationem, labores, patientiam, ac tandem sacrificium, mortem et martyrium: quod quasi bovem se offerat victimam Deo, juxta illud Jerem. xi, 19: «Ego quasi agnus mansuetus;» ubi Vatablus, Pagninus et alii vertunt: Ego autem sicut agnus et bos.

Causa tropologica fuit, quam dat S. Chrysostomus hom. 1 in Lucam, dicens: «Quare in praesepio? ut compleretur vaticinium Isaiae prophetae: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Scriptum est in alio loco: Homines et jumenta salvos facies, Domine. Si homo es, panem comede; si animal es, ad praesepe accede.» Et eamdem fere rationem latius persequitur, alias simul insinuans Gregorius Nyssenus orat. De sancta Christi Nativitate, his verbis: «Porro praesepe, rationis atque sermonis expertium animalium domicilium est: in quo Verbum nascitur, ut bos cognosceret possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; bos subditus legi, asinus oneribus portandis destinatum animal, quod peccato simulacrorum cultus oneratum atque gravatum est. At brutis quidem conveniens cibus et victus gramen ac faenum est. Qui producit enim gramen et faenum pecoribus, inquit Propheta: rationale autem animal pane nutritur. Quamobrem idcirco in praesepio, quod est habitaculum brutorum, is qui de caelo descendit panis vitae proponitur, ut etiam bruta, rationali invicem sumpto cibo, rationem adipiscantur. Medius igitur inter bovem et asinum in praesepio utriusque dominus est, ut soluto interstitio sepis, ambos in sese creet in unum novum hominem, et ab hoc grave legis jugum auferat, et illud simulacrorum cultus onere levet.»

Huc accedit Sophronius Archiepiscopus Constantinopolitanus, orat. 1 in Christi Natalitia: «Deus, ait, in praesepio palam proponitur, nobisque qui et fame tabescimus, et jumentorum more nulla pene ratione ducimur, seipsum ultro in cibum exhibet. Ecquis eucharisto illo alimento tanquam divinis dapibus, divinaque charitate prorsus indigno abjecto, in illius divinitate se non oblectet? vere dixerim: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Tripudio, pastorumque more exsulto, dum voces ejusmodi plane divinas audio; et ad praesepe, quod Deum excepit, nec non ad caelestem illam specum toto animi impetu raptus, mysterium quod in ipso latet, coram conspicari, atque hymnum illum: Gloria in excelsis Deo, etc., in recens nati gloriam et honorem depromere ardenter desidero.»

Idipsum typice significavit Job cap. vi, dicens: «Numquid rugiet onager (id est asinus sylvestris) cum habuerit herbam, aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit? Onager enim, qui est asinus liber, significat Gentiles exleges ante Christum; bos vero, jugo assuetus, significat Judaeos legi subditos: utriusque enim pabulum factus est Christus. Audi S. Gregorium verba Jobi explicantem more suo mystice lib. VII Moral. cap. iv: «Herba onagri et faenum bovis, est haec ipsa Mediatoris incarnatio, per quam simul gentilitas

Hac de causa S. Hieronymus Roma in Bethlehem migravit, ut ad praesepe Christi viveret, ad idemque vocavit S. Paulam, Eustochium, aliasque Romanas matronas et virgines nobilissimas. Quapropter praesepe Christi Romam translatum, in basilica S. Mariae Majoris conditum magno honore veneramur, aeque ac corpus S. Hieronymi, quod congrue juxta illud reconditum est, ut, sicut juxta illud ipse vixit, ita juxta illud mortuus quiescat.

Secundo, aliqui in versione Septuaginta pro ζωών accentu penacuto, id est animalium, a ζωόν, id est animal, legunt ζωῶν accentu circumflexo, id est vitarum, a ζωή, id est vita, quod respondet hebraeo חיהו chaitehu, quod non tantum verbum est, significans vivifica illud; sed et nomen, significans vitas ejus. Id secuti Eusebius lib. VI Demonstrat. Evang. cap. xv, Theodoretus et Theophylactus, sic vertunt et legunt, in medio duarum vitarum cognosceris, scilicet injuriarum ultor et vindex, ait Sanchez: quia in vita Nabuchodonosoris cognosceris vindex impiorum Judaeorum; in vita vero Cyri cognosceris ultor impiorum Chaldaeorum. Allegorice vero in Christo cognosceris: primo, in medio vitae divinae et humanae: utramque enim in se complexus est Christus, utpote θεάνθρωπος et ὁμόθεος, id est homo Deus. Ita Gregentius Archiepiscopus Tephrensis, Disput. cum Herbano Judaeo, tomo IV Biblioth. SS. Patrum: «In medio duorum animalium, id est, inquit, in medio duarum essentiarum, scilicet divinae et humanae, subsistit Christus Deus et homo.» Secundo, in medio vitarum, id est annorum et vitae, hebraeum enim חיים chaiim, tantum usitatum est in numero duali, unde in eo et singularem, et dualem, et pluralem vitam significat. Christus enim passus redemit nos anno aetatis et vitae 34, quae media est aetas vitae humanae. Tertio, in medio vitae temporalis et aeternae: ab illa enim ad hanc traducit nos Christus, qui nobis factus est via, veritas et vita. Quarto, in medio, id est inter duas vitas, scilicet caelestem, beatam, et infernalem miseramque in gehenna: utriusque enim arbiter, judex, dominus et distributor est Christus. Unde Arabicus vertit: Domine, aspexi ad opera tua, territus

In medio annorum notum facies (id quod sequitur, nimirum, quod), cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. — Misericordiam intelligit liberationem e Babylone, et allegorice redemptionem Christi. Hucusque oratio, id est postulatio, Habacuc: sequitur ejusdem canticum, quo orationem suam stabilit et firmat.


Versus 3

3. Deus ab Austro. — Hebraeus, Deus de Theman veniet. Theman enim filius Eliphaz, filii Esau, Gen. xxxvi, 15, nomen dedit regioni Idumaeae, ex qua Eliphaz amicus Job, cap. iv, 1, cognominatus fuit Themanites: quia, ut Chaldaeus ibidem vertit, fuit princeps Themanorum. Inde Idumaea vocatur mons Seir, vel Edom. Esau enim quia pilosus, vocatus est Seir; quia rufus, Edom. Id patet Jerem. xlix, 7 et 20. Jam quia Theman et Idumaea erat Judaeae ad austrum, ut patet Josue xi, 16, sicut Libanus ex adverso erat eidem ad Aquilonem; hinc Theman significat austrum, puta australem plagam.

Sunt qui velint Austrum vocari Theman, id est dextrum, a radice iamin, id est dextera (ut tau initiale in Theman, sit heemanticum et ascititium, uti est in talmid, id est discipulus, et talmud, id est doctrina; haec enim derivantur a radice למד lamad, id est didicit), eo quod aspicientibus nobis Orientem, Auster dexterae assistat. Hinc S. Hieronymus, Psalm. lxxxviii, 12, ubi Septuaginta verterunt: Aquilonem et mare tu creasti; quia in Hebraeo pro mare est iamin, id est dextera, transtulit: Aquilonem et dextrum tu creasti: dextrum, id est Austrum: hic enim opponitur Aquiloni. Dextera ergo mundi pars est Auster, sinistra Aquilo: hinc illa felicitatis et bonorum, haec infelicitatis et malorum est symbolum. Quocirca Deus et Christus congrue hic ab Austro et dextro venire dicitur, quia venit ut salutem bonaque omnia afferat, quasi verus Benjamin, id est filius dexterae, fortis, felix, salutifer, ac nos omnes fortificans, fortunans et beans. Auster enim calidus vitam, salutem et omne bonum affert: Aquilo vero frigidus et rigidus, mortem et omne malum. Nam «ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae,» Jerem. i, 14. Romae tamen et in Italia Auster est turbidus, noxius et pestifer; Aquilo vero salutifer. Unde Horatius lib. i, epist. 2: Non agimur tumidis velis aquilone secundo: Non tamen adversis aetatem ducimus austris. Hoc est, nec in summa sumus prosperitate, nec in summa calamitate.

Alludit Habacuc ad Deuter. xxxiii, 2: «Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis (id est ab Austro: tam enim Sina quam Seir, sive Theman, erant australes Judaeae): apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia.» Loquitur Moses de lege data a Deo sibi in Sina, deque columna ignis et nubis, qua se Deus Hebraeis ostendebat, iterque per desertum praeibat in Chanaan. Idem beneficium celebrat Psaltes Psalm. lxvii, 8, et Debbora Judic. v, 4. Porro per Austrum intelligit desertum Arabiae, in quo siti erant montes Sina, Pharan et Seir, sive Idumaeae: haec enim loca omnia erant ad austrum Judaeae. Sensus ergo est, q. d. Deus qui olim patribus nostris exeuntibus ex Aegypto, et peregrinantibus per deserta Arabiae in nube se ostendit, dum sensim e montibus Seir et Pharan velut emergens, suamque majestatem per columnam ignis et nubis, perque prodigia ostendens, nos deduxit in Sina: ubi cum fulguribus, tonitruis et terrae motu legem dedit, indeque per mille pericula salvos deduxit in Chanaan: idem se suamque praesentiam et opem ostendet nobis in Babylone. Nam ab Austro, puta a Perside et Media, quae australes sunt Chaldaeae, adducet Cyrum et Darium, qui Babylonem vastent, indeque nos liberent, ut in patriam Deo duce et protectore, per tot hostes et pericula, salvi et incolumes redeamus. Idem Deus manifestissime se ostendet, nobisque facie ad faciem apparebit, cum fiet homo: ille, inquam, qui in montibus Seir, Pharan et Sina olim patribus apparuit, nec postea visus est, sed ibi quasi delituit, ut in plenitudine temporis se clare in Christo revelaret. Unde

Allegorice Sina, ubi data fuit lex vetus, typum gessit Sionis, in qua data est lex nova in Pentecoste; Seir, ubi erectus est aeneus serpens, cujus aspectu sanabantur Hebraei morsi a serpentibus, Num. xxi, 4 et 6, typum gessit crucis Christi, cujus fide a morsu omni peccati, concupiscentiae et diaboli sanamur; Pharan, ubi a Mose designati 70 judices, impleti sunt Spiritu Sancto, Numer. xi. 15, typum gessit missionis Spiritus Sancti in Apostolos. Vide dicta Deuter. xxxiii, 2.

Hinc rursum S. Hieronymus, Theodoretus et Theophylactus hunc locum de incarnatione Christi exponunt, hoc modo: Dominus ab Austro veniet, id est a Bethlehem, quae ad Austrum est respectu Hierosolymae: quia in Bethlehem nascetur. Rursum ab Austro, id est ex calore charitatis, nimirum effundens viscera misericordiae suae, quibus visitavit nos oriens ex alto. Auster enim ventus est calidus, vitalis et fecundus, qui plantas vegetat fertilesque efficit. Auster ergo, id est charitas, fecit eum incarnari, de Pharan, id est de ore aspicientis: prodiit enim ipse ex ore Altissimi aspicientis et miserantis aerumnas et funera hominum. Unde Septuaginta vertunt: Deus de Theman veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso. Ubi per montem umbrosum et condensum Theophylactus et Euthymius accipiunt B. Virginem Deiparam, quae quasi mons virtutum caeteris sanctis excelsior, obumbratione Spiritus Sancti concepit et peperit Christum, juxta illud Gabrielis promissum: «Virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.» Alii, ut Theodoretus, accipiunt Hierosolymam et Synagogam, quae erat sub umbra, id est protectione Dei, quaeque erat umbra et typus claritatis et gloriae Dei, quam ipse in Christo aperta quasi nube revelavit et expandit.

Symbolice S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. xxxii, per montem umbrosum accipit «Scripturarum altitudinem, quibus, inquit ipse, prophetatus est Christus. Multa quippe ibi umbrosa atque condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant. Inde autem venit, cum ibi eum qui intelligit, invenit.» Et S. Gregorius lib. XXXIII Moral. cap. i: Deus, inquit, a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso. Qui enim venturum se per Testamenti sui paginas spopondit, quasi inde venit, unde velut sub promissione se tenuit. Quod videlicet Testamentum bene mons umbrosus et condensus dicitur, quia spissis allegoriarum obscuritatibus opacatur.» S. Hieronymus vero per montem umbrosum accipit Deum Patrem, qui lucem habitat inaccessibilem, ac majestate sua quasi umbra omnia protegit: ex Patre enim processit, et venit ad nos Filius; vel caelum, quod terram obumbrat et tegit, quodque est quasi paradisus arboribus pulcherrimis, id est virtutibus, angelis et sanctis, umbrosus et densus. Ex caelo enim descendit ad nos Filius, quasi e monte beatitudinis et gloriae ad vallem aerumnarum.

Denique Septuaginta vertunt: Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso, quibus verbis abutebantur Donatistae, quasi Propheta hic eorum sectam et Ecclesiam denotasset: haec enim coepit in Africa, quam ipsi censebant eamdem esse cum Africo. Ridet hoc S. Augustinus lib. De Pastoribus, cap. xv et xvi, ubi per Africum accipit Jerusalem, quae sita est ad Africum; et per montem umbrosum accipit montem Oliveti: inde enim Christus misit Apostolos ad praedicandum Evangelium per totum orbem. Ita ipse mystice.

Anagogice Pharan, id est os videntis, symbolum est caeli, ubi Deus beatis se videndum et fruendum exhibet. Rursum Pharan deduci potest a פאר peer, id est decus, gloria, magnificentia, quae est in caelo: ubi pariter est locus umbrosus et condensus, puta amoenissimus: ubi quoque Deus sua secreta et occulta judicia, quae nobis hic umbrosa et obscura sunt, suis revelabit, ait Rupertus.

Nota: In Hebraeo additur selah, quae vox tantum in hoc cantico, et in Psalmis reperitur. Unde videtur esse nota cantus et melodiae, ad vocem vel elevandam, vel producendam, ut scilicet cantores illi versiculo cui additur selah, ob rei gravitatem diutius vel contentius canendo insisterent, vel interquiescerent quasi meditabundi: radix enim sala significat calcare, urgere, insistere; salal vero attollere, elevare. Selah ergo idem est quod contentio et elevatio, scilicet vocis ad excitandos audientes, ut rei quae canitur, quasi mirae, gravi et sublimi, aut festivae attendant, illam admirentur, meditentur, illi applaudant, vel ut ovantes, vel ut stupentes, vel ut gratulantes: selah enim est nota nunc optantis, nunc affirmantis, applaudentis et confirmantis. Hinc Aquila pro selah vertit semper; Quinta Editio, jugiter, vel in finem; Chaldaeus, in saeculum, scilicet est, aut fiat id quod canitur. Hinc et Hebraei in suis epitaphiis, defunctis apprecantur dicendo: «Sit anima ejus in paradiso. Amen, amen;» selah, id est semper, in omnem aeternitatem. Septuaginta vero, Symmachus et Theodotion, selah vertunt διάψαλμα, q. d. Cantilenae interruptionem, vel potius immutationem, ait S. Hieronymus loco citato. Quare errant qui selah, id est semper, referunt ad sequentia hoc modo: Semper scindes fluvios terrae. Nam, ut ait S. Hieronymus epist. 138 ad Marcellam, «ut solemus nos completis opusculis, ad distinctionem rei alterius sequentis, medium interponere Explicit, aut Feliciter, aut aliquid ejusmodi; ita et Hebraei, ut quae scripta sunt roborentur, facere solent, ut dicant, Amen, aut, in sempiternum; aut scribenda commemorant, ut ponant Selah, aut transacta felicitate protestantur, pacem in ultimo subnotantes.» Et paulo ante: «Ex quo animadvertimus hoc verbum Selah, superiora pariter inferioraque connectere, aut certe docere sempiterna esse quae dicta sunt.»

Sensus ergo est, q. d. «Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan; Selah,» q. d. Attendite, expendite, stupete, celebrate jugiter hanc Dei excelsi in nos dignationem et beneficentiam, qua ejus majestas nobis se ostendere dignata est, imo nostra se carne vestire, ut nobis fieret frater, redemptor et salvator. Aliqui apud S. Hieronymum sic exponunt: Sela, q. d. «Ipse qui natus est in Bethlehem, et qui in Sina, id est in monte Pharan, legem dedit, semper in universis beneficiis, praeteritis, praesentibus et futuris, auctor est et largitor.» Valde probabile est quod S. Chrysostomus, Nyssenus et alii mox citandi censent, selah insinuare insignem aliquem affectum, quo psallens, v. g. David, pro movente spiritu afficeretur: qui quia in potestate nostra non est, non in omni psalmo, neque in omni versu a nobis haberi potest: sed prout Spiritus Sanctus movet cor, et affectus hosce ei suggerit: et hanc esse causam cur in Psalmis tam confuse ac citra ullam quam assequamur rationem, selah positum inveniatur; alibi vero, ubi illustriores videntur sententiae, omittatur. Porro selah ter hoc cantico repetitur, in Psalmis vero septuagies semel, pro quo Septuaginta ubique vertunt διάψαλμα, quod Suidas interpretatur vicissitudinem canendi, alii commutationem metri, alii pausationem spiritus, alii alterius sententiae exordium, alii rhythmi distinctionem, alii vero cujusdam musicae varietatis silentium esse dixerunt. Unde liquet selah ad verbum non significare semper, uti recte probat Burgensis, sed esse duntaxat notam carminis et musices, ideoque selah non transtulit noster Interpres. Septuaginta vero transtulerunt διάψαλμα.

Sed quae et qualis haec nota fuerit, nemo veterum expressit. Unde nihil hic certi afferre possumus. Quocirca Patres et interpretes in varias hic abeunt sententias et conjecturas. Nam primo, Marinus in Lexico censet selah signum fuisse altioris vocis in cantu, quo cum pervenerant, pulsabant tantum organa, et ob id fere semper, inquit, ponitur in Psalmis illis, qui nomine מזמור mizmor, id est cantiones et voce et organo canendae, praenotantur. Insuper selah supplet metri defectum, et carmen explet, sicut Graeci in carmine deficiente aliqua syllaba, vel pede, eum supplent addendo ἐα, δέ, μέν, γε, aliasque particulas encliticas. Ita ipse. Secundo, Eugubinus in Psalm. iii, ait selah esse idem quod certe, profecto, semper, ut vertit S. Hieronymus cum vocis exaggeratione; quale est Amen, id est fiat: qui et addit se suspicari Septuaginta retinuisse hebraeum selah, sed scriptores per imperitiam pro eo posuisse diapsalma. Sed hoc non videtur probabile. Tertio, Nyssenus in Psalm. tract. 2, cap. x, ait διάψαλμα esse cessationem et quietem derepente inter psallendum factam, ad receptionem divinitus missae illustrationis. S. Hieronymus, epist. 136, videtur negare selah esse notam silentii: Quia, inquit, ponitur aliquando in fine Psalmorum. Sed ad hoc responderi et dici posset, fini unius psalmi successisse initium alterius: selah

Operuit caelos gloria ejus. — Septuaginta, δύναμις, id est virtus, sive potentia ejus, q. d. Ille gloriosus ab Austro veniens, olim gloriam suam tum in caelo, tum in terra ostendit, ut merito eam admirantes laudibus celebrarint caelites et terrigenae, praesertim Judaei in Sina et deserto, cum viderunt fulgura, tonitrua, ignem, fumum in Sina, quibus gloria Dei caelum, id est aerem, complere et operire videbatur. Rursum, cum e caelo eis dedit manna continuum et coturnices, Exod. xvi, item columnam ignis et nubis, aliaque portenta plurima. Ita Chaldaeus, Arias, Clarius et Jansenius. Simili modo majestas ejus suam gloriam, id est gloriosam potentiam, vindictam et misericordiam, ostendet, cum Babylonem ejusque monarchiam per Cyrum exscindet; nosque ex ejus captivitate liberabit, ait Albertus et Lyranus.

Allegorice, id factum est in Christi tum nativitate, ait S. Hieronymus; gloriosa enim Dei sapientia, potentia et bonitas caelum et terram complevit, cum Verbum caro factum, hominem Deo, et caelum terrae univit. Unde merito in ea cecinerunt angeli: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis;» tum in ejus gloriosa doctrina, vita et miraculis, ac praesertim in gloriosa resurrectione et ascensione ad caelum. Ita Theodoretus et Theophylactus. Simili modo Psaltes, Psalm. lvi, 12, Dei immensam gloriam celebrat dicens: «Exaltare super caelos Deus: et super omnem terram gloria tua.» Et Isaias cap. vi, 3, vidit Seraphinos Deo acclamantes: «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria ejus.» Et Ezechiel cap. i, vidit currum Cherubicum majestatis et gloriae Dei, quatuor rotis per totum orbem celerrime quaquaversum agitari.


Versus 4

4. Splendor ejus ut lux erit, — q. d. Claritas et splendor Dei in Sina fuit quasi lux solis terram illustrans: apparuit enim in igne maximo. Unde Deut. xxxiii, 2, de eo dicitur: «In dextera ejus ignea lex.» Vide ibi dicta. Ita Chaldaeus et alii jam citati. Allegorice, nascente Christo angelus pastoribus eum annuntiavit, «et claritas Dei circumfulsit illos,» Luc. ii, 9. Similiter omnibus virtutibus splenduit vita, passio, mors et resurrectio Christi, quibus totum orbem illuminavit. Unde S. Augustinus lib. X De Civit. cap. xxxii, sic ait: «Splendor ejus ut lux erit, quid est, nisi fama ejus credentes illuminabit?» Chaldaeus vertit: Porro splendor ejus ut splendor primigenitus apparuit.

Cornua in manibus ejus. — Hebraeum: Cornua e manu ejus ipsi, q. d. In manu habet cornua, quae ipsi sunt robur, ut ea in hostes exerens, illos iis configat. Quaeres, quaenam haec cornua Dei? Primo, Vatablus, Mariana et Jansenius accipiunt cornua, id est radios lucis, quos Deus dans legem Mosi, ei afflavit et quasi affixit in Sina, ut suam potentiam et terribilem vindictam Hebraeis ostentaret, ne legem ab eo datam violare auderent; ut Moses hic vocetur manus, id est instrumentum et mediator Dei legislatoris, vibrans radios lucis, qui cornua vocantur ob radiorum pyramidalem et tortuosam figuram, qualem habent cornua. Et hinc poetas Vulcanum, ignis et lucis praesidem, claudum finxisse, ait Guevara. Unde Syrus vertit: Splendor ejus ut lux erit, et in cornibus manuum ejus, scilicet est ille splendor et lux.

Secundo, alii melius accipiunt radios lucis, quos ex se suisque tabulis legis, quas dabat Mosi et Hebraeis, vibrabat Deus. Unde Vatablus et Pagninus vertunt: Splendores de manu ejus fuerunt ei; et Chaldaeus: Scintillae a quadriga gloriae ejus pro-

Tertio, Guevara per cornua Dei accipit diabolum et mortem. Unde Propheta haec cornua explicans, inquit, subjicit: «Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus,» q. d. Deus per diabolum et mortem, quasi per duo cornua, in Chananaeos, pro Judaeis pugnans, irruit, eosque occidit, protrivit et expulit. Diabolus enim et mors sunt vasa, id est instrumenta, fortissima interfectionis Deo, ut ait Ezechiel cap. ix, vers. 1, et quasi narthecia fortitudinis ejus.

Quarto, planissime per cornua accipias robur, vires et arma Dei: horum enim symbola sunt cornua. Alludit enim ad Deut. xxxiii, 17: «Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes.» Et Psalm. xliii, 6: «In te inimicos nostros ventilabimus cornu.» Hinc tollere cornua, est animo efferri, ut Psalm. lxxiv, 5: «Dixi iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu, nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversus Deum iniquitatem.» Simile est illud Poetae: Namque in malos acerrimus, parata tollo cornua. Sensus est, q. d. Deus post datam legem in Sina, ut eam suumque populum tueretur, instar tauri fortis et ferocis assumpsit et exseruit robur suum, vires et arma, quasi fortissima cornua, quibus angelus Hebraeorum dux per desertum instructus, ab eis mortem et daemonem repulit, eaque in Chananaeos immisit, eosque disperdidit, ac pro eis in eorum terra collocavit et substituit Hebraeos. Simili modo Deus Chaldaeos per Cyrum et Darium, quasi per duo sua cornua, perque eorum arcus, cornuum speciem habentes, configet et disperdet pro Judaeis suis liberandis, inquit Albertus, Hugo et Lyranus.

Mystice, cornua Christi est crux, seu fortitudo crucis, qua superavit daemones omnesque hostes, ita ut ante currum suum triumphalem victos in triumphum ducat mortem et diabolum. Hinc Christus factus est nobis cornu salutis, ut canit Zacharias Lucae i, 69. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Rupertus, Haymo, Ribera, Emmanuel

Tropologice, haec cornua fuerunt patientia, humilitas caeteraeque virtutes Christi, sed praesertim incensa, invicta et fortissima ejus charitas, amorque in Deum et homines, quae eum ad crucem et mortem adegit. Hisce amoris sui telis vulneravit corda primorum christianorum, praesertim martyrum, ut S. Stephani, S. Pauli, S. Joannis, S. Ignatii, S. Laurentii, etc., eaque ad se redamandum, ac vitam pro vita reddendam coegit et accendit, ut desiderio insatiabili martyrii et patiendi plurima pro Christo arderent. Unde Septuaginta vertunt: Cornua in manibus ejus, et posuit dilectionem robustam fortitudinis suae. Nimirum idcirco, ait

Ibi abscondita est fortitudo ejus. — Pagninus: Ibi fuit absconsio fortitudinis ejus; Tigurina: Illic latibulum fortitudinis ejus; Vatablus: Ibi fuit revelata et detecta fortitudo ejus, quae prius erat abscondita. «Ibi,» scilicet tum in splendore, tum in cornibus et manibus, id est potentibus suis operibus per Mosen et Josue editis, Deus latens abscondebat se suamque majestatem et fortitudinem: parique modo eam abscondet in expugnatione Babylonis et liberatione Judaeorum per Cyrum. In Cyro enim erat fortitudo Dei abscondita, ait Albertus. Allegorice in infirmitate humanitatis, passionis et crucis Christi abscondita fuit ejus majestas, divinitas et fortitudo immensa. Unde eam exerens in passione, totam terram ingenti terrae motu concussit, saxa et rupes dissecuit, solem et lunam obscuravit. Septuaginta, ut dixi, vertunt: Posuit dilectionem robustam fortitudinis suae, id est per fortitudinem suam, puta Pater per Filium suum, inquit Cyrillus in Catena. Aut, ut alii, q. d. Dum Christus natus et passus est pro nobis, ostendit nobis robustum suum amorem. Passus enim est non ex infirmitate, sed ex valida fortique dilectione; ita ut fortitudo ejus et robur fuerit dilectio, ac vicissim dilectio illi fuerit robur et fortitudo ad omnes labores, dolores et cruces fortiter superandas. Ita Theodoretus et Theophylactus. Aut, ut alii, q. d. Posuit dilectionem robustam fortitudinis suae, hoc est, juxta mensuram immensi amoris, admensus est Deus Pater Filio potentiae suae vim, quam tum ad ejus agones, labores et dolores immensos generose sustinendos; tum ad ejus exaltationem et gloriam immensam, in resurrectione et ascensione in caelum ostendendam adhiberet et exereret.

Ubi enim amor est machina, quanta sperari potest elevatio ponderum, etiam maximorum? Omnis enim ponderis pondus et libramentum est amor. Vere S. Augustinus: «Amor meus pondus meum, eo feror quocumque feror.» «Nam velut amores corporum,» ait idem lib. XI De Civit. cap. xxviii, «momenta sunt ponderum, sive deorsum gravitate, sive sursum levitate nitantur. Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur quocumque fertur.» Et S. Gregorius: «Machina mentis est vis amoris, quae dum hanc a mundo extrahit, in alta sustollit.» Et S. Bernardus: «Labor meus vix est unius horae, et si majoris morae, non sentio prae amore.» Ita Christus amoris pondere superavit omne passionis et crucis pondus, adeo constanter, ut illud prae levitate non videretur sentire. Rursum, pondus amoris quo in eum ferebatur et deprimebatur Pater, tantum erat, ut aeternum et divinum gloriae pondus, quod illi resurgenti et ascendenti dedit, prae ejus amore, et prae Filii meritis, leve et exiguum ei videretur.


Versus 5

5. Ante faciem ejus ibit mors. — Hebraice דבר deber, id est pestis, et inde consequens mors. Ita Aquila, Symmachus, Quinta Editio, Noster, Pagninus, Tigurina, Clarius, Arias et Vatablus. Verum Septuaginta et Theodotion aliis punctis legentes דבר dabar, id est verbum, vertunt: Ante faciem ejus ibit verbum, quo scilicet jubebit hostes occidi. Loquitur de peste et strage quam Deus immisit Chananaeis, qua eos attrivit, ut venientes Hebraei in Chanaan, eam facile occuparent, juxta id quod promiserat per Mosen Exodi xxiii, 27: «Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris, etc., emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introeas:» idque reipsa Deum praestitisse, patet Josue xxiv, 12. Similes plagas praemisisse Deum in Chaldaeos, ut a Cyro facile vincerentur, docet Lyranus.

Allegorice, Christus sua cruce et morte debellavit mortem et diabolum, eosque quasi ante se in triumphum duxit, uti docet Apostolus Colos. ii, 15, praesertim cum per Apostolos diabolum ex templis et idolis, aeque ac ex mentibus hominum expulit.

Egredietur diabolus ante pedes ejus. — Pro diabolus hebraice est רשף resceph, quod significat omne id quod instar avis volando adurit, et adurendo volat, ut fulgetra, scintillas, sagittas ignitas: inde significat diabolum, de quo ait Christus Luc. x, 18: «Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.» Hic enim quasi fulgur in terra omnia afflat, omnia vastat, omnemque quam potest noxam hominibus affert. Quocirca Homerus et Gentiles ex hoc Luciferi casu finxerunt deam Atem, id est noxam, quae a Jove caelo deturbata in terra vires suas exserat, omnibusque noceat: illam enim homines universis malis implicare, mentes seducere ac perturbare. Ita Vilalpando, Ezech. xxviii, 23. Vide quae de resceph dixi Deuter. xxxii, 24. Significat ergo Habacuc quod Deus per diabolum et angelos malos, ut ait Psaltes Psalm. lxxvii, 49, fulgetra, pestes, sagittas igneas, etc., in Chananaeos immiserit ante ingressum Hebraeorum in Chanaan, quibus eos protrivit et disperdidit. Unde Tigurina vertit: Faciem ejus antecedit lues, et egressa est deflagratio ad pedes ejus; Chaldaeus vero: Ab ejus conspectu emissus est angelus mortis, et prodiit in flamma ignis verbum ejus; alius qui citatur in editione Romana Septuaginta: Ante faciem ejus praecedet ruina, et ad pedes ejus sequentur maxima volatilium; Syrus et Arabicus Antiochenus: Exibit volucris (avis) ad pedem ejus, vel ad ovile ejus, vel ad transmigrationem ejus; Arabicus Alexandrinus: Verbum incedet coram eo: egressus est autem in agros; sequentur vero illum volucres.

Allegorice, S. Hieronymus hoc refert ad diabolum tentantem Christum in deserto, qui ab eo victus turpiter aufugit. Plenius id referas ad totam vitam et mortem Christi ac Apostolorum: hisce enim sensim prostratus et ejectus e mundi regno est diabolus.


Versus 6

6. Stetit, — non diabolus, sed Deus victor mortis et diaboli, q. d. Deus post longam cum Hebraeis peregrinationem per desertum, multaque bella et discrimina, victor ingressus in Chanaan, ibi in tabernaculo et arca foederis constitit in Galgalis, Josue iv, 19, ac terram promissam per Josue, cap. xv, dimensus, aequa sorte distribuit inter duodecim tribus Israel, cum prius solo quasi aspectu et minaci vultu dissolvisset et perdidisset gentes Chananaeorum, eorumque reges et principes, qui giganteo robore, magnitudine et multitudine militum, quasi montes quidam firmi, aeterni et inexpugnabiles esse videbantur, ac per multa saecula regiones illas invicti possederant: sed aeternitas Dei, puta Deus aeternus sedens in propitiatorio et arca inter Cherubim, certis, securis et victricibus itineribus deducens populum Israel, per hostes hosce suos victor incedens, eos incurvavit, contrivit atque comminuit. Simili modo Deus per Cyrum expugnata Babylone, in ea quasi victor constitit, indeque subjectas Babyloni regiones dimensus, inter principes Cyri distribuit, profligatis omnibus qui Chaldaeorum partes propugnabant. Ita Albertus, Lyranus et Hugo. Unde Syrus vertit: Ipsius sunt incessiones (itinera) quae a saeculo; gressus, et gressuum vestigia; Arabicus Antiochenus: Infirmati sunt colles qui sunt a saeculo, illi perseverantia quae est a saeculo; Arabicus Alexandrinus: Contritae sunt valles in fortitudine ejus, et laxati sunt colles in perpetuum; egressiones ejus a saeculis aeternis.

Allegorice, Christus aeternus omnes gentes Apostolis dimetiens et distribuens, uti S. Joanni Asiam, S. Matthaeo Aethiopiam, S. Andreae Achaiam, S. Thomae Indiam, etc., eas omnes sibi suaeque fidei subjecit, idque dum cognoscerent et admirarentur itinera aeternitatis ejus immensa, quae ipse hominum causa confecit, ut e caelo et aeternitate ad terram tempusque nostrum, factus homo descenderet: nam «egressus ejus a diebus aeternitatis,» ait Michaeas cap. v, 2.

Audi S. Augustinum lib. XVIII De Civit. cap. xxxii, explicantem versionem Septuaginta: «Stetit, et terra commota est: quid est, nisi quod stetit ad subveniendum, et terra commota est ad credendum? Respexit, et tabuerunt gentes, hoc est, misertus est et fecit populos poenitentes. Contriti sunt montes violentia, hoc est, vim facientibus miraculis elatorum contrita est superbia. Defluxerunt colles aeterni, hoc est, humiliati sunt ad tempus, ut erigerentur in aeternum. Ingressus aeternos ejus pro laboribus vidi, hoc est, non sine mercede aeternitatis laborem charitatis aspexi.»

Quaeres, quaenam ad litteram sint itinera aeternitatis? Primo, Vatablus per haec itinera intelligit motus orbium caelestium: hi enim sunt constantes et quasi aeterni, q. d. Deus non solum gubernat colles saeculi, id est homines potentes, et mundum hunc inferiorem, sed et itinera aeternitatis, id est mundum superiorem, orbesque et

Secundo, Hebraeum עולם olam significat saeculum et mundum. Unde sic plane et clare vertas: Incurvati sunt a Deo colles olam, id est mundi et saeculi, quia itinera, id est successiones et vicissitudines olam, id est mundi et saeculi, ejus sunt. Quocirca Chaldaeus vertit: Potestas saeculi illius est, q. d. Deus incurvat colles, id est principes solio suo dejicit, aliosque substituit, quia ipse praeest mundo et saeculo, ejusque itinera, id est ordinem, gyrationem, motus et vicissitudines moderatur, regit et distribuit ad libitum.

Tertio, olam Septuaginta et Noster vertunt, aeternitatem; radix enim על alam significat abscon-

Aeternitas enim Dei est fons, origo et causa omnium temporum et saeculorum: haec enim ab illa emanant et oriuntur, sicut radius a sole, sicut aqua ex fonte, sicut scintilla ex igne. Quare sicut varii radii vicissim et successive emanant a sole, variae aquae ex fonte, variae scintillae ex igne; sed idem semper manet constatque sol, idem fons, idem ignis, qui hos radios, has aquas, has scintillas jugiter ejaculatur: ita varii dies, anni, aetates, tempora, omnesque saeculorum ordines et vicissitudines ab aeternitate Dei emanant; sed ipsa sibi semper eadem, fixa et immota constat aeternitas. Ipsa enim est id quod in rota axis, quod in circulo centrum. Sicut enim circa axem volvitur rota, et circa centrum circulus, puta sicut circa centrum terrae gyrant et volvuntur omnes orbes caelestes et elementares: ita circa aeternitatem quasi axem et centrum, rotant et volvuntur omnia tempora, et quaecumque per tempora singula oriuntur, occidunt, veniunt, abeunt, attolluntur, sublata incurvantur et deprimuntur. Hinc Caesar Ripa in Iconologia, part. I, pag. 159, pingit divinitatem quasi matronam albis vestitam, habentem in capite flammam ignis, quae in tres partes aequaliter se dispertit: utraque manu tenet globum e lapide lazuli, utrique insidet flamma. Vestis alba denotat puritatem divinae essentiae: flamma ejus amorem et ardorem: sectio in tres partes aequales, trinitatem personarum: globus sphaericus aeternitatem; eamque duplicem, unam quam in se habet, alteram quam angelis et hominibus beatis in sui fruitione communicat, idque per Christum qui duplicem habet naturam undequaque perfectam, ideoque quasi sphaericam.

Hinc rursum Deus ob suam aeternitatem omnia tempora complectentem vocatur «aevum aevorum» a S. Dionysio cap. v De Divin. Nomin. Et S. Bernardus serm. 80 in Cant. «Tempora, inquit, sub ea (divina et aeterna natura) transeunt, non ei; futura non exspectat, praeterita non recordatur, praesentia non experitur.» Itinera ergo aeternitatis sunt itinera temporis, puta praeteritum, praesens et futurum, quae sub aeternitate decurrunt et transeunt: decurrente enim, et, ut ita dicam, itinerante tempore quolibet, nostro modo concipiendi videtur cum eo pariter decurrere et itinerari aeternitas illi connexa et commensa, ut illud propellat, cogatque sequenti et succedenti locum cedere. Alludit ad itinera Hebraeorum in deserto per 40 annos, quibus Deus cum illis continue profectus est ad invadendos et debellandos Chananaeos: haec enim itinera, quia tam longa, fuerunt olam, id est saeculi, et saecularis cujusdam aeternitatis. Plenius S. Augustinus lib. I Confess. cap. vi: «Summus, inquit, es, et non mutaris; neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent vias transcundi, nisi contineres ea. Et quoniam anni tui non deficient, anni tui hodiernus dies: et quam multi jam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt modos, et utcumque exstiterunt, et transibunt adhuc alii, et accipient, et utcumque existent. Tu autem idem ipse es, et omnia crastina atque ultra, omniaque hesterna et retro, hodie facies, hodie fecisti.»

Denique proprie itinera, vel deambulationes aeternitatis sunt ei, scilicet Deo, ut habent Hebraea, q. d. Deus deambulat, id est degit, versatur, vivit et viget in altis illis suis montibus aeternitatis, indeque subjectas hasce valles et colles temporum, regnorum et saeculorum despicit, incurvat, immutat, moderatur et dirigit prout ei libuerit. Rursum, ex aeternis hisce suis saeculis, quae mente fingimus aeternitati ejus coexstitisse, magnis quasi itineribus contendit, id est plurima et infinita quasi saecula transmisit, pervasit et pervenit ad initium temporis, quo mundum creavit, conservat, exornat, gubernat, immutat, atque ad initium synagogae suae, ut nimirum expulsis et contritis Chananaeis per Josue, in eorum regione collocaret Israelem, in eoque fundaret suam Ecclesiam, suum templum, suum sacerdotium et regnum; quod proprie hic spectat Habacuc. Quocirca Guevara per aeternitatem accipit Deum aeternum: nullum enim attributum Dei majestatem hominibus magis admirandam et reverendam facit, quam aeternitas, q. d. Contriti sunt colles, id est principes Chanaan, itinerante cum Hebraeis, pro eisque depugnante Deo, qui est ipsa aeternitas, id est aeterna majestas: quia ubicumque illa in Chanaan itinerans cum eis fixit pedem, ibi sibi suisque Hebraeis sedem constituit. Olim enim pedis immissione in agrum vel locum fiebat usucapio, id est capiebatur loci possessio. Unde illud Psalm. lix, 10: «In Idumaeam extendam calceamentum meum,» q. d. Immissione calcei et pedis occupabo et vindicabo mihi Idumaeam. Porro ludit Propheta in voce olam: nam prius colles olam vocat principes mundi, mox itinera aeternitatis Dei: quia aliud est olam Dei, aliud olam hominum et principum. Olam Dei est caelum et aeternitas: olam hominum est terra et tempus. Sic Apostolus ludit in voce peccatum, dicens: «Christus de peccato damnavit peccatum.» Et: «Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit,» II Corinth. v, 21.

Mystice S. Bernardus, serm. 10 in Psalm. Qui habitat: Itinera, ait, aeternitatis aeternique Dei sunt misericordia et veritas. «Ab his itineribus incurvati sunt colles mundi, superbi daemones, principes mundi hujus, qui viam veritatis et misericordiae nescierunt. Quid illi et veritati, qui mendax est et pater ejus? quando ille unquam misericors fuit, qui homicida erat ab initio? In hunc ergo modum tumidi illi colles incurvati sunt ab itineribus aeternitatis, dum a viis Domini quae rectae sunt, per anfractus suos et distorta, non tam itinera, quam praecipitia corruerunt. Quam vero prudentius atque utilius alii quidem colles ab his itineribus incurvati et humiliati sunt ad salutem! An non humiliatos jam cernere est colles mundi, dum sublimes quique atque potentes devota subjectione inclinantur ad Dominum, et ejus vestigia adorant? Numquid non incurvantur, cum ab ipsa sua perniciosa celsitudine vanitatis et crudelitatis, ad humiles semitas convertantur, misericordiae et veritatis?»

Moraliter, scripsit S. Bonaventura opusculum De septem itineribus aeternitatis, quod exstat tom. II Opuscul. ejus, in quo docte et pie more suo docet et describit septem itinera ad ingrediendum intrinsecum secretum et aeternum, quod est animae patria, puta ipsum penetrale divinitatis et aeternitatis Dei, in quo consistit aeterna vita et beatitudo nostra. Primum iter, inquit, est aeternorum recta intentio, ut scilicet anima aggrediatur unum aeternum intendendo, unum aeternum attendendo, unum aeternum ingrediendo, in uno aeterno permanendo, propter unum aeternum, quod est optimum et unum necessarium, et finis quietans et consummans multitudinem omnium desideriorum in unum, quod non auferetur ab eo in aeternum, quod Magdalenae assignavit Christus Lucae cap. x, 42. Secundum iter aeternitatis est aeternorum studiosa meditatio, juxta illud S. Gregorii, IV Moral. xxviii: «In solitudine manere, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in una intentione aeternae patriae, in amore intimae quietis anhelare.» Tertium iter est aeternorum limpida contemplatio (quae est apex et culmen meditationis) quam ex Richardo ita describit: «Contemplatio est libera mentis perspicacia, in sapientiae spectacula cum admiratione suspensa,» juxta illud Job vii: «Suspendium elegit anima mea.» Suspendium illud est extensio mentis in aeterna spectacula, ut cum fieri potest, nunquam ex intentione voluntatis, sed sola interpellatione necessitatis acies mentis inde flectatur, ut dicit Psalmista: «Oculi mei semper ad Dominum,» Psalm. xxiv. Quartum iter est aeternorum charitativa affectio, de qua S. Bernardus serm. 83 in Cant.: «Magna res est amor, si ad suum recurrit principium, si suae origini reducitur, si refusus suo fonti semper ex eo sumit, unde jugiter fluat.» Amor enim transformat amantem in similitudinem amati in quantum potest, non solum quantum ad substantiam, sed et quantum ad operationes arduas et difficiles. Unde S. Gregorius lib. VII Moral. cap. vi: «Sancti viri, cum ad desiderium aeternitatis anhelant, in tanta altitudine vitae se sublevant, ut audire jam quae mundi sunt, grave sibi ac deprimens pondus credant. Valde enim intolerabile aestimant, quidquid id non sonat quod intus amant.» Et inferius cap. vii: «Et multiplicata charitate majoribus desideriis aestuant, et jam pervenire ad vitam spiritus, etiam per cruciatus corporis anhelant.» Ita sponsa Cant. v, 8: «Adjuro, ait, vos, filiae Jerusalem, etc., ut nuntietis dilecto meo quia amore langueo,» q. d. Prae magnitudine amoris omnia temporalia sunt mihi fastidium; unde langueo. Languor autem iste causatur ex amore perfecto. O quam durum est amanti, animum dimidiare cum Christo et mundo! Rursum: «Nihil tam durum et ferreum, quod non igne amoris vincatur,» ait S. Augustinus lib. De Moribus Ecclesiae, cap. xxii.

Quintum aeternitatis iter est aeternorum occulta revelatio. Assidua enim revelationum spiritualium ruminatio praebet assiduum cognitionum et exsultationum mentis incrementum: et ex hoc mens excessum aeternorum, et ingressum occultorum consequitur. Qui enim ardentius diligunt, profundius conspiciunt, et subtilius discernunt, et evidentius cognoscunt: quanto ergo aeterna ardentius amantur, tanto perfectius cognoscuntur. Unde S. Gregorius XVIII Moral. dicit: «In sanctis fit aeternitas, aspiciendo Dei aeternitatem.» Sic irradiante menti radio divino, ducitur illa cum Mose in caliginem occulti silentii, in qua revelate et vere apparet Dominus superintellectualiter, ait S. Dionysius lib. De Myst. Theol. ii. Sextum iter est aeternorum experimentalis quaedam praegustatio, quam habuit Psaltes dicens Psal. xxxiii, 9: «Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.» Et sponsa Cant. ii, 3: «Fructus ejus dulcis gutturi meo.» Et cap. v, 1: «Comedi favum cum melle meo.» Favus, inquit Origenes, est cera virginea cellulis distincta, melle repletis. Quid ergo est aliud, «Comedi favum cum melle meo,» nisi manducare corpus virgineae carnis dulcissima divinitate repletum? et sic per gustum humanitatis pervenitur ad gustum divinitatis, et ideo ad praelibamen aeternitatis. Talem praegustum et praelibationem aeternae vitae multi sancti senserunt, et sentiunt in pia et ardenti sumptione Eucharistiae. De hisce loquens S. Gregorius lib. XXIV Moral. vii, explicans illud Job: Videbit faciem ejus in jubilo: «Plerique, inquit, contemplatione quadam retributionis aeternae, etiam prius quam spolientur carne, hilarescunt, dum in jubilo faciem Dei conspiciunt: quod fit, cum aliquis spiritualem oculum in radio aeterni solis figit. Ibi lumen vivens videt: quia jam omni mutabilitatis vicissitudine atque obumbratione calcata, veritati aeternitatis inhaeret, eique inhaerendo quem cernit, ad similitudinem incommutabilitatis assurgit, atque in semetipsam auctoris sui inconversibilem speciem dum respicit, assumit. Quae enim ad mutabilitatem per seipsam lapsa est, ad immutabilitatis statum immobilem vivendo formatur.»

Septimum iter est aeternorum meritoria operatio, sive deiformis, id est divinae operationi conformis actio, mores et vita. «Opera enim illorum sequuntur illos,» Apoc. xiv. Sicut, inquit S. Bernardus lib. V De Consider. cap. v, Deus in Seraphim amat ut charitas, in Cherubim noscit ut veritas, in Thronis sedet ut aequitas; oportet etiam ut nos quantum possumus, Deum summum bonum diligamus, ut summam veritatem cognoscamus, et ut summam aequitatem in nobis teneamus: et sic erimus bene ordinati quoad Deum, per deiformes operationes, ut ferveamus amore cum Seraphim, luceamus scientia cum Cherubim, spiritales facti judicemus omnia cum Thronis. «Quamvis ergo in usu operis sit temporalitas, tamen in intentione debet esse aeternitas,» ait S. Gregorius lib. XXII Moral. xxii. Ad haec ducit nos

Christus, qui est via, veritas et vita, qui facit ut nostra conversatio in cœlis sit: ipse enim æternitatis nobis aditum devicta morte reseravit. Hæc et multo plura verbotenus, licet sparsim, S. Bonaventura opusculo citato. Felix, qui hisce itineribus ad beatam æternitatem contendit. Felix, qui celerem temporum et sæculorum omnium volubilitatem transcendens, super anni solisque vias se librans, mentem figit in stabili et immobili æternitate. Felix, qui spretis vanis et caducis terræ bonis, jugiter circulantibus, vivit æternis et solidis, vivit æternitati jugiter consistenti.

Simili modo S. Augustinus (vel quisquis est auctor), tract. De Scala paradisi, tom. IX, quatuor hujus scalæ gradus assignat, scilicet lectionem, meditationem, orationem, contemplationem. Lectio enim est iter ad meditationem, meditatio ad orationem, oratio ad contemplationem. «Contemplationis enim, ait, adeptio sine oratione, aut rara, aut miraculosa, primus gradus est incipientium, secundus est proficientium, tertius est devotorum, quartus beatorum: lectio sine meditatione arida est: meditatio sine lectione erronea est: oratio sine lectione est tepida: meditatio sine oratione infructuosa: oratio cum devotione contemplationis est acquisitiva.»


Versus 7

7. PRO INIQUITATE VIDI TENTORIA ÆTHIOPIÆ. — Vatablus: In nihilum redacta vidi tentoria Æthiopum. Hebræum enim און aven et iniquitatem, et nihilum significat. Putant Chaldæus, Arias et Clarius hic celebrari victoriam Othonielis, qua liberavit Hebræos a servitute Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, Judic. III, et ad victoriam Gedeonis, quam retulit de Madianitis, Judic. VI; quia nominatur hic Madian, et quia in hebræo est Chusan, non Chus, vel Chusim, quod proprie significat Æthiopiam et Æthiopes. Verum Septuaginta, S. Hieronymus et alii Chusan vertunt Æthiopiam: Chusan ergo per paragogen idem est quod Chus, sicut Melchum idem est quod Melech et Moloch. Nam Habacuc hic tantum celebrat miracula Dei patrata a tempore egressus ex Ægypto usque ad ingressum in Chanaan, ut patet ex sequentibus; non autem ea quæ postea in Chanaan per Othonielem et Gedeonem Deus patravit. Porro iidem hic sunt Madianitæ et Æthiopes. Madianitæ enim in Scriptura vocantur Æthiopes, scilicet Orientales, sicut Abyssini sunt Æthiopes Occidentales. Unde uxor Mosis Madianitis vocatur Æthiopissa, Numer. XII, 1. Vide ibi dicta. Sensus ergo est, q. d. Vidi, id est cognovi et patrum narratione accepi, ac ex Scripturis intellexi quid olim feceris, o Domine, Æthiopibus, id est Madianitis, «pro iniquitate,» id est propter scandalum fornicationis et cultus Beelphegor, quod ipsi dederunt filiis Israel, submittendo in eorum castra suas filias, quæ ad utrumque scelus eos pellicerent, Numer. XXV, 1. Cognovi enim quod eorum pelles, id est tentoria et castra, turbaveris et profligaveris per Josue, occisis eorum

Allegorice, Æthiopes typi sunt tum dæmonum, tum hominum impiorum: quia hi deformes et atri sunt moribus, uti Æthiopes pelle et cute. Rursum corpora et mentes hominum impiorum non sunt aliud quam pelles et tentoria Æthiopum, id est dæmonum. Sensus ergo est, q. d. Ego Habacuc in spiritu vidi et prævidi quomodo et quam acriter Christus dæmones hominesque impios, qui Ecclesiam et fideles ejus persequuntur, sit castigaturus. Aut q. d. Æthiopes et Madian, id est, «Gentes repente perterritæ nuntio mirabilium tuorum, etiam quæ non sunt in jure romano, erant in populo christiano,» ait S. Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XXXII, ut significetur hic conversio gentium, etiam barbararum, ad Christum per Apostolorum miracula, prædicationem et vitam cœlestem.


Versus 8

Numquid in fluminibus iratus es? — Flumina vocat fluenta maris Rubri, æque ac Jordanis. Sic Homerus oceanum vocat flumen, dicens: Oceani fluxum fluvii cum cymba reliquit. Et Hesiodus: Oceani fluvii perfecti gnata puella.

Poetice describit Propheta divisionem maris Rubri, Exod. XIV, et Jordanis, Josue III, ut transirent Hebræi: unde metaphorice zelum Dei depingit per iram in mare et flumina, ac vires ejus per currus et pharetras, equos et quadrigas ejus nuncupat nubes et ventos: hinc etiam eodem tropo aquis quasi vim passis, dat dolorem. Sensus ergo est, q. d. Ad salvandum populum tuum Israel, videbaris, o Domine, irasci et indignari Jordani et mari Rubro, quando pro eo contra Pharaonem

Nota, vers. 9, in Hebræo additur sela, de quo dixi vers. 3, q. d. O potentiam, o victoriam, o fidelitatem, o bonitatem Dei, suos per divisionem maris et fluminum liberantis, stupendam omnique ævo decantandam!

Allegorice, aquæ multæ sunt populi multi, Apoc. XVII, 15, q. d. Anne gentibus iratus es, Domine? minime, quia eis Salvatorem misisti Christum. «Quia,» inquit S. Augustinus loco jam citato, «ascendes super equos tuos, et equitatio tua salus, hoc est, Evangelistæ tui portabunt te, quia reguntur a te, et Evangelium tuum salus est eis qui credunt in te. Fluminibus scindetur terra, hoc est, influentibus sermonibus prædicantium te, aperientur ad confitendum hominum corda, de quibus dictum est: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Quid est, Videbunt te et dolebunt populi? nisi ut lugendo sint beati. Quid est, Dispergens aquas incessu? nisi ambulando in eis qui te usquequaque annuntiant, hac atque illac dispergis fluenta doctrinæ. Quid est, Abyssus dedit vocem suam? An profunditas cordis humani quid ei videretur, expressit?» Apposite Glossa hæc adaptat exaltationi Ecclesiæ sub Constantino imperatore. «Gurges aquarum transiit, id est inquit, impetus persecutionum transiit super christianos usque ad tempora Constantini. Dedit abyssus vocem suam, altitudo manus suas levavit. Per altitudinem intelligitur Constantinus, cui totus orbis erat subjectus: ipse vero manum suam levavit ad protegendam christianitatem; et tunc abyssus dedit vocem suam, quia christiani prius in abysso tribulationis positi, eruperunt solemniter in Dei laudem. Sol et luna steterunt in habitaculo suo, id est Christus et B. Virgo paten-»

QUADRIGÆ TUÆ SALVATIO. — Equos et quadrigam Dei vocat nubes, quibus quasi inequitans Deus fulgura et tonitrua jaculabatur in Ægyptios, juxta illud Psalm. CIII, 3: «Qui ponis nubem ascensum tuum,» id est currum tuum, q. d. Qui nubibus pro vehiculo uteris. Et Psalm. LXXVI, 18: «Vocem dederunt nubes: etenim sagittæ tuæ

Tropologice, S. Gregorius lib. VIII Moral. cap. XIII, legens juxta Septuaginta: Dedit abyssus vocem suam ab altitudine phantasiæ suæ, sic explicat: «Abyssus quippe phantasiæ altitudinem portat, cum humanus animus immensa cogitatione caliginosus, semetipsum etiam discutiendo non penetrat: sed ab hac altitudine vocem dare est; quia dum se deprehendere non potest, cogitur in admirationem consurgere, ut eo perscrutari non audeat quod super ipsum est, quo incomprehensibilitatem suam ipse cogitans, non valet invenire quod est.»

Anagogice, hæc plane, ut sonant, faciet Christus in fine sæculi, quando puniet et perdet Antichristum et Antichristianos fluctibus, sonitu maris, amaritudine aquarum, fætore, putredine, tonitru, pluviis, grandine, fulminibus, ut patet Lucæ cap. XXI, 25, Apoc. cap. VIII et XVI; ita ut abyssus et altitudo, id est inferi et superi, terra et cœlum, totusque orbis pro eo contra impios pugnet et decertet, Sapient. V, 21, ac Dei vindicis vindictam et triumphum, plausu oris et manuum concinat et celebret.

Alludit in voce quadrigæ ad arcam Testamenti: huic enim quasi currui bellico gloriæ suæ Cherubinis stipatus insidebat Deus, castra Hebræorum præiens et deducens per mare Rubrum. Licet enim arca respectu duorum Cherubim videretur biga, tamen erat quoque quadriga, tum quia quaternis globulis seu sphærulis, quibus a pavimento elevabatur, quasi quatuor rotis insistebat; tum quia duo Cherubini quaternos et quadriformes, puta quatuor animalium, bovis, leonis, aquilæ et hominis habebant vultus, quasi quatuor insignia virtutum divinarum; tum quia Ezechiel cap. I, eumdem currum gloriæ Dei describens, dat ei quatuor rotas, æque ac quatuor Cherubinos. Unde ad eum alludens Psaltes Psalm. LXVII, vers. 18: «Currus, inquit, Dei decem millibus multiplex, millia lætantium, Dominus in eis in Sina, in sancto,» q. d. Agunt et stipant currum Dei multæ angelorum phalanges, imo myriades, et Dominus inter eos et super eos inequitans, venit in Sinai, atque mansit in sanctuario. Unde subdit: «Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, et regis mei, qui est in sancto,» puta in sanctuario. Ita Prado in primam visionem Ezechielis, cap. X, et Pineda lib. VI De Rebus Salomon. cap. I. Cum ergo ait Habacuc: «Ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio,» sensus est q. d. Deus non conscendit equum nisi ad salvandum, inquit Guevara. Secundo, nervosius Alcazar in Apoc. cap. VI, not. 2, q. d. Dei equi et quadrigæ sunt ipsa hominum salvatio, sive salus; ac si diceret: Deo nulli alii sunt equi, nullæ quadrigæ quas ipse conscendat, nisi hujusmodi opera, quæ ad hominum salutem spectant, in quibus ipse gloriatur, et se hominibus agnoscendum exhibet, juxta illud Zachar. X, 3: «Visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.» Quod si objicias, quomodo ergo sequitur: «Ante faciem ejus ibit mors?» Respondeo, præit mors, ut hostes populi sui occidat, itaque eum salvet.

Symbolice et allegorice, S. Ambrosius, in Psalm. XL, per equos et equitatum Dei accipit carnem et humanitatem Christi, cui quasi equo et currui insedit et inequitavit divinitas, ut victoriam nobis de peccato et dæmone pareret. «Unde, ait, dictum est Habacuc III: Equitatus tuus salus: quod caro ejus, mundi totius erat susceptura peccatum, ut salus pro exitio, et vita æterna pro morte succederet. Vulneratus ergo est equus solus, non mendax ad salutem. Vulneratus est equus qui totius mundi peccata suscepit, et onera nostra portavit: et non fuit fatigatus. Et ideo fortassis Joanni Evangelistæ Apoc. XIX, cœlum apertum, et albus equus demonstratus est, super quem sedebat habens in capite diademata multa, et in femore suo nomen scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium, etc. Hic ergo equus est vulneratus, sed non retardatus. Denique cum ipso vulnere de tumulo resurrexit, cucurrit ad cœlum supra omnes angelos et archangelos, velocior omni equitatu militiæ cœlestis inventus: supra equos etiam illos igneos quibus Elias raptus est.»

Secundo, idem Ambrosius in Psalm. CXVIII, in fine octonarii quarti, per equos accipit Apostolos: «Ascendisti, ait, equos tuos, equitatus tuus sanitas. O bonorum equorum dodecajugum mirabile, quibus frena pacis, habenæ sunt charitatis constricti inter se concordiæ vinculis, et jugo fidei subjecti, quatuor rotis Evangelii mysterium totius orbis finibus invehentes, bonum aurigam portantes Dei verbum; cujus flagello fugatæ sunt illecebræ sæculares, exterminatus mundi istius princeps, justorum cursus impletus est! O rationabilium equorum grande certamen, o miran-


Versus 11

11. SOL ET LUNA STETERUNT IN HABITACULO SUO. — Commemorat miraculum Josue quo stitit solem et lunam, ac consequenter omnes orbes cœlestes, ut prosequeretur victoriam contra Amorrhæos, eosque deleret. Imperans enim iis dixit: «Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon; steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis, stetitque sol in medio cœli, et non festinavit occumbere spatio unius diei,» Josue X, 12. Ita Chaldæus, Albertus, Clarius, Jansenius, Emmanuel, Mariana et alii. Aliter Vatablus; censet enim hic significari plagam nonam Ægyptiorum, quæ fuerunt densissimæ tenebræ per triduum, ita ut sol et luna consistere viderentur, Exodi X, 21. Verum tunc nec sol, nec luna stetit, nec tenebræ hæ a statione solis et lunæ, sed a Deo aerem obscurante productæ sunt.

IN LUCE SAGITTARUM TUARUM, IBUNT (id est ibant, vel iverant; præcessit enim præteritum steterunt) IN SPLENDORE FULGURANTIS HASTÆ TUÆ. — Sagittas et hastam fulgurantem Dei vocat fulmina, tonitrua, grandines et lapides, quæ Deus tunc e cœlo pro Josue et Hebræis jaculatus est in Amorrhæos. Unde Tertullianus lib. IV Contra Marcion. cap. XXXIX, legit: «Sol et luna constitit in suo ordine; in lucem coruscationes tuæ ibunt in fulgorem: fulgur scutum tuum, in comminatione tua diminues terram.» Sensus est, q. d. Cum sagittis tuis magnis, nempe lapidibus et fulguribus grandini permixtis, hostes Israelitarum prosterneres; tunc ipsi Israelitæ per eorumdem fulgurum ac fulminum lucem illæsi, imo illustrati, inimicos insectabantur. Ita mirabili dispensatione tua factum est, ut hæc tela tua populi tui commodis inservirent, quæ hostibus extremum exitium inferrent. Noctu enim Israelitæ aggredi cœperunt Amorrhæos, ut patet Josue X, 9.

Secundo, planius Arias, qui to ibunt refert non ad Israelitas, sed ad solem et lunam, quæ ibant, id est iter suum moderabantur pro jussu et commodo Josue, «in luce,» id est ad lucem, vel ad lucendum sagittis Dei, q. d. Sol et luna, quæ alias statum suum iter peragere solent ad totius terræ omniumque gentium usum, illo die iter suum inverterunt et converterunt ad solius Josue usum Deique victoriam: nam steterunt quasi spectantes lucem armorum et fulgurantium hastarum Dei, et simul sua luce ibant cum Hebræis, ipsisque præibant ad persequendum Amorrhæos. Sol enim et luna consistendo cooperata sunt ad hanc pugnam et victoriam. Unde hac sua statione videbantur ire in hostes Hebræorum, eosque cædere et prosternere.

Simili schemate et plausu victoriam suam contra Sisaram celebrant Debbora et Barac, Judic. V, 20, ut ostendant eam non humanis, sed divinis viribus partam. «De cœlo, inquiunt, dimicatum est contra eos: stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt;» quia Hebræis sua luce ad pugnandum et vincendum præluxerunt, hostes vero suo splendore et fulgore quasi fulgure percelluerunt. Unde Plato in Cratylo censet ἄστρα dici quasi ἀστραπή, id est fulgur; ἀστραπή autem, eo quod oculos luce illa ἀναστρέφη, id est convertat.

Tertio, Albertus, Hugo et Lyranus to ibunt proprie accipiunt ut futurum, explicantque de Cyro et Persis, qui post tempora Habacuc nocte concubia, ut patet Daniel. V, 30, ex improviso adorti Babylonem, ad lucem sagittarum suarum et fulgurantium hastarum, quasi facum prælucentium, iverunt, ingressique sunt urbem, eamque ferro et flamma vastarunt: perinde ac Josue iisdem vastavit Amorrhæos.

Allegorice, S. Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XXXII: «Elevatus, ait, sol, et luna stetit in ordine suo, hoc est ascendit Christus in cœlum, et ordinata est Ecclesia sub rege suo. In lucem jacula tua ibunt, hoc est non in occultum, sed in manifestum verba tua mittentur. In splendorem coruscationis armorum tuorum, subaudiendum est, jacula tua ibunt. Dixerat enim suis: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lumine. In comminatione minorabis terram, id est comminando humiliabis homines. Et in furore dejicies gentes: quia eos qui se exaltant, vindicando collides.»

Et S. Gregorius lib. XXX Moral. cap. II, per sagittas et jacula, accipit verba prædicantium; per fulgurantes hastas, miracula eorumdem: hisce enim confixæ, perculsæ et conversæ sunt Gentes ad Christum. Huc accedit Anastasius Sinaita Patriarcha Antiochenus, lib. IV Hexaem. tom. I Biblioth. SS. Patrum, ubi docet quod, sicut luna post solis occasum oritur, ita post Christi recessum orta sit Ecclesia: «In altum, ait, elevatus est sol, hoc est Christus ascendit in cœlos; et tunc luna stetit in ordine suo, nempe Ecclesia in valido suo statu, in pulchritudine sua, in decore suo, in illuminatione sua, in cursu suo. Recte autem dixit: In ordine suo; prius enim erat inordinata et incomposita, ut quæ esset dedita idolatriæ.» Secundo, «sol dominatur æstati, ut qui sit elementum siccum, in typum Christi, qui in fine messis consummationis est exsiccaturus eos qui sunt sub peccato, flumine igneo: luna vero habet gubernationem aquæ et Spiritus Sancti, qui a Christo Ecclesiæ tanquam lunæ donatus est et creditus, ut per ipsam regeneremur, donec præterierit nox hujus sæculi, et rursus exortus fuerit sol justitiæ.» Addit deinde crescere fideles crescente Ecclesia, sicut crescunt animalia crescente luna, datque exempla: Ibis, inquit, avis infesta serpentibus, non videt, nec comedit eo tempore quo luna in cœlo non apparet. Simiæ orbes oculorum dilatantur crescente luna, eaque decrescente minuuntur. Lychnis lapillus, crescente luna, edit sonum modulatum. Clopias piscis crescente luna albescit, decrescente nigrescit. Simili modo mutationes Ecclesiæ redundant, et transfundunt se in animam cujusque fidelis.

Anagogice, idem plane quod verba sonant, faciet Deus in fine sæculi, cum solem et lunam obscurabit, ac fulmina vibrabit in hostes, juxta illud Sapient. V, 22: «Ibunt directe emissiones fulgurum, et tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, etc. Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines.» Denique tum stabit sol, luna, omnisque cœlorum motus, sistetque in æternum.

Tropologice, cum sol, id est prælatus, se elevat ad vitæ reformationem et perfectionem, tunc ad eamdem elevatur et luna, id est congregatio Ecclesia, illi subdita. Unde S. Bernardus epist. 142 ad Monachos Alpenses: «Bonus, inquit, Pater vester atque noster, auctore Deo ad altiorem gradum assumptus est. Faciamus ergo quod dicit propheta Habacuc, cap. III: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo. Sol est ille per quem Alpensis congregatio illustris ubique redditur, tanquam luna per solem. Elevato itaque illo, stemus nos in ordine nostro, quicumque elegimus abjecti esse in domo Dei nostri, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Ordo noster abjectio est, humilitas est, voluntaria paupertas est, obedientia, pax, gaudium in Spiritu Sancto. Ordo noster est esse sub magistro, sub abbate, sub regula, sub disciplina. Ordo noster est studere silentio, exerceri jejuniis, vigiliis, orationibus, opere manuum, et super omnia excellentiorem viam tenere, quæ est charitas. Porro in his omnibus proficere de die in diem, et in ipsis perseverare usque ad ultimum diem. Et hæc quidem assidue vos confidimus actitare. Cæterum unum opus fecistis, et omnes mirantur quod, cum sancti essetis, non reputantes vestram sanctitatem, alienam participare curastis, ut essetis sanctiores:» quia transierant ad strictiorem Ordinem Cisterciensium. Unde subdit: «Quam læto sinu collegit vos multitudo Cisterciensis, quam alacri vultu spectavit hoc angelica celsitudo!»


Versus 12

imo depravarunt, Symmachus et Theodotion qui, quia erant Ebionitæ, et Christum negabant esse Deum, hinc transtulerunt, ut salvares Christum tuum; non enim Christus hic dicitur salvatus, sed populus per Christum salvatorem: Egredi enim in salutem populi cum Christo, est salvare populum per Christum. Perperam quoque Chaldæus vertit: Revelatus es ad liberandum populum tuum, ad liberandum Christum tuum, quasi populus Israel et fidelis vocetur hic Christus, juxta illud Psalm. CIV, 15: «Nolite tangere christos meos,» id est Israelitas meos. Verum ibi per christos Psaltes intelligit Patriarchas, ut recte annotavit S. Hieronymus et Theodoretus, puta Abraham, Isaac et Jacob, quos Deus unxerat, id est sua gratia consecrarat et auctorarat, prophetas et principes gentis suæ. Unde explicans subdit: «Et in prophetis meis nolite malignari.» Adde Hebræa hic non habere, ad liberandum Christum tuum, ut vertit Chaldæus, sed ad salvandum, vel liberandum, scilicet populum, cum Christo, vel per Christum tuum; præpositio enim את, significat cum, per. Quocirca Hebræa præcise sic sonant: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo.

Percussisti (Pagninus, transfixisti; Tigurina, contudisti) caput de domo impii. — «Caput» intellige Pharaonem, quem Deus percussit mergendo eum in mari Rubro: hic enim caput erat et princeps domus impii Cham, qui fuit nequissimus, et primus regnavit in Ægypto, quæ inde dicta est terra Cham, Psalm. CIV, 23, et Psalm. LXXVII, 51. Alii, ut Albertus et Vatablus, per caput intelligunt filium primogenitum Pharaonis, quem morte percussit Deus Exodi XII, 29. Aut caput, id est capita, hoc est principes impii Pharaonis. Simili modo percuties Balsasarem, qui est caput in domo impii Nabuchodonosoris, per Cyrum, inquit S. Hieronymus, Hugo et Lyranus.

Allegorice, Christus percussit diabolum, qui est caput impiorum, ac in fine mundi percutiet Antichristum, qui erit princeps in domo et familia diaboli. Ita S. Hieronymus.


Versus 13

13. EGRESSUS ES IN SALUTEM POPULI TUI (cum eum liberasti et eduxisti ex Ægypto): IN SALUTEM CUM CHRISTO TUO, — ut populum salvares et educeres per Mosen, quem quasi Christum spiritu tuo unxisti, ut esset dux et propheta populi tui. Simili modo egredieris cum Cyro in aciem contra Babylonem, ut ex ea liberes et educas populum tuum captivum. Hinc Cyrus ab Isaia cap. XLV, 1, vocatur Christus, dum ait: «Hæc dicit Dominus christo meo Cyro.» Ita Albertus, Hugo, Lyranus et Dionysius. Allegorice proprie et potius per Christum Dominum, cujus antitypus fuit Moses, æque ac Cyrus, salvabis populum fidelem, eumque educes ex captivitate diaboli. Unde Sexta Editio habet: Egressus est ut salvares populum per Jesum Christum tuum. Ita Hebræi, S. Augustinus lib. XVIII De Civit. XXXII, S. Hieronymus et alii passim. Quare fraudulenter hunc locum verterunt,

DENUDASTI FUNDAMENTUM EJUS USQUE AD COLLUM. — «Ejus,» scilicet non capitis, sed domus: domus enim habet fundamentum, non caput, q. d. Domum impii Pharaonis, puta familiam regiam, ipsamque Ægyptum, ab imis fundamentis usque ad collum, id est usque ad summos vertices, detexisti, id est detegendo diruisti et evertisti, per metalepsin, quasi dicat: Totum exercitum

Secundo, Guevara sic explicat, quasi dicat: Maximis opprobriis et ignominiis affecisti, o Domine, Ægyptum, non secus ac si illius caput rasisses, inferioresque corporis partes (quæ sunt quasi bases et fundamenta) pudendaque ipsa ad collum etiam usque nudasses. Nudare enim in Scriptura subinde tondere significat, ut Isaia III, 17: «Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et crinem earum nudabit.» Alludit ad Isaiæ VII, 20: «In die illa radet Dominus in novacula conducta in his, qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.» Quod enim dixit Isaias: «Radet caput,» hoc dixit Habacuc: «Percussisti caput:» percussisti, scilicet nuditate et calvitio. Rursum, per fundamentum possumus intelligere caput. Est enim homo velut arbor inversa, pro radicibus habens capillos, pro ramis manus et pedes. Porro quantum probrum sit rasura et decalvatio, ac depilatio totius hominis, patet ex illo Poetæ: Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus, / Et sine fronde frutex, et sine crine caput.

Hæc Guevara. Prior explicatio uti planior, ita et litteræ conformior et germanior est. Denique in Hebræo additur sela, quasi nota admirationis et plausus tantæ stragis et victoriæ.


Versus 14

14. MALEDIXISTI SCEPTRIS EJUS. — Maledicere Dei est malefacere, lædere, occidere, perdere: dicere enim Dei est efficax, idemque quod facere. Per sceptra, vel principes intellige, qui gestabant sceptra quasi insigne principatus: vel metonymice «sceptris,» id est regnis et provinciis «ejus,» quibus cum sceptro, id est potestate regia, imperabat Pharao, quasi dicat: Regna et ditiones Pharaonis, omnemque ejus tyrannicam vim et potentiam destruxisti. Olim enim universi principes ac magistratus sceptra gestabant. Sic singulæ tribus Israel habebant suam virgam, quasi sceptrum, Numer. XVII, 1. Sic Homerus non tantum Agamemnoni, sed et Achilli et Telemacho principibus sua dat sceptra, per quæ jurant: quia divinitatis quippiam sceptra habere veteres existimaverunt. Unde Chæronæos legimus ex diis omnibus maxime coluisse sceptrum Agamemnonis. Multis idipsum probat Guevara. Hinc Assuerus Esther. cap. V, 2, porrexit sceptrum, quod ipsa osculando venerata est regem. Et cap. VIII, 4, rursum eidem prætendit sceptrum, in signum clementiæ. Idem habetur cap. IV, 11; quin et Jacob adoravit fastigium virgæ ejus, puta sceptri Josephi, Hebr. XI, 21. Sceptra ergo hic principes sceptrigeros denotant. Pro maledixisti hebraice est נקבת nakapta, quod etiam perforare significat. Unde Pagninus vertit: Perfodisti baculis ejus caput exercituum ejus; Tigurina: Perforasti cum baculis suis caput paganorum (colonorum, qui in pagis et villis habitant) ejus, vel, ut Vatablus, copiarum ejus, scilicet Ægypti, vel Pharaonis; hoc est, peremisti eum, perinde ac si propriis telis perforasses capita ejus, q. d. Te auctore periit exercitus Pharaonis, ipsiusmet consilio: nam consuluit Pharao Ægyptiis, ut insequerentur Hebræos in mari Rubro, quod dum faciunt, revolvente se mari mersi sunt. Simili modo Deus maledixit, perfodit et dejecit sceptrum Balsasaris et Chaldæorum per Cyrum.

Capiti bellatorum ejus. — «Capiti,» id est capitibus, puta cunctis ducibus bellatorum ejus, videlicet impii Cham, vel Pharaonis, qui fuit caput et princeps domus Ægypti, uti præcessit. Est epanalepsis, sive prioris sententiæ repetitio et expositio; principes enim, quos vocavit sceptra, id est sceptrigeros, hic vocat capita, sive duces bellatorum. Quocirca Septuaginta vertunt: Divisisti in stupore capita potentum. Unde de iis subdit:

Venientibus ut turbo, etc., — q. d. Dejecisti sceptra, id est sceptrigeros, qui veniebant cum impetu et furore quasi turbo, ad dispergendum me, scilicet Israelem, qui sum populus tuus.

Exsultatio eorum, — scilicet erat, q. d. Exsultabant sceptrigeri duces Ægyptii, quod me conclusum in mari cernerent; putabant enim ibi me devorare, sicut quis potens exsultat, cum pauperem quem mactare vel spoliare intendit, in latebris reperit, ubi nemo ei auxilietur.

Nota: Propheta toto hoc carmine adeo celebrat stragem Pharaonis, et liberationem Hebræorum ex Ægypto; quia illi per omnia similis futura erat strages Chaldæorum, et liberatio Hebræorum ex Babylone, quam proprie ipse spectabat et sperabat; et utraque similis fuit liberationi hominum e captivitate peccati per Christum, quam ultimo et maxime ipse repræsentare intendebat. Id ita esse patet ex hisce tristrophis antistrophis:

Pharao, Balsasar, Diabolus. Moses, Cyrus, Christus. Ægyptus, Babylon, Peccatum. Servitus, Captivitas, Tyrannis. Mare Rubrum, Euphrates, Jordanes. Hebræi, Judæi, Christiani. Judæa, Chanaan, Ecclesia.

Pharao enim tyrannus affligens et persequens Hebræos, typus fuit Balsasaris captivos detinentis Judæos, et uterque typus fuit diaboli genus humanum opprimentis. Moses, liberator Hebræorum et cæsor Pharaonis, fuit typus Cyri liberatoris Judæorum per cædem Balsasaris, et uterque fuit typus Christi liberatoris fidelium per stragem diaboli. Ægyptus, carcer Hebræorum, fuit typus Babylonis carceris Judæorum, et uterque fuit typus peccati, mortis et inferni, cui quasi carceri mancipati erant homines peccatores. Servitus Ægyptia fuit typus captivitatis Babylonicæ, et utraque typus fuit tyrannidis peccati et concupiscentiæ. Scidit Moses sua virga mare Rubrum, itaque Hebræos liberavit, Ægyptios mersit; ita Cyrus scidit et divisit Euphratem, ac per ejus alveum siccum milites immisit in Babylonem, itaque Chaldæos occidit, Judæos liberavit.

Allegorice, Christus in Jordane baptizatur, fluenta baptismi segregans a vulgaribus aquis, per ea suos fideles traducens justificat et salvat. Moses Hebræos ex Ægypto eduxit in Chanaan, Cyrus Judæos e Babylone remisit Hierosolymam, Christus fideles e paganismo et judaismo traduxit ad Ecclesiam, tum militantem, tum triumphantem.

Allegorice, Christus perforavit et prostravit sceptra Neronis, Decii, Diocletiani cæterorumque persecutorum Ecclesiæ; ac pari modo in fine mundi prosternet sceptra Antichristi, Gog et Magog.


Versus 15

15. VIAM FECISTI IN MARI EQUIS TUIS, — q. d. Tu, Domine, deducens filios Israel per mare Rubrum, ita secure et gloriose deduxisti eos in conspectu hostium Ægyptiorum, ac si magno equitatu eos vallares et prosequereris. Poetice enim equos et quadrigas Dei, vocat ejus robur et potentiam, quæ plus valebat quam omnes Pharaonis equi et equites, juxta illud Psalm. XIX, 8: «Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.» Proprie per equos hosce significat angelum in columna ignis et nubis præeuntem castra Hebræorum; hic enim cum angelis sibi asseclis erat quasi equitatus et comitatus Hebræorum, eos deducens et defendens contra Ægyptios. Unde de eo dicitur Exod. XIV, 19: «Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israel, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israel.» Idem angelus paulo post jaculatus tela et fulmina in Ægyptios, eos prostravit. Hoc est enim quod dicitur ibidem, vers. 24: «Et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum: et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum.» Jure ergo hi vocantur equi et equitatus Dei, qui totum Pharaonis equitatum deleverunt. Unde Chaldæus vertit: Manifestatus es super mare in quadriga gloriæ tuæ.

Simili modo Deus viam fecit equitibus Cyri in Euphrate, ad invadendam Babylonem.

IN LUTO AQUARUM MULTARUM. — Alveum maris Rubri immisso vento jam siccarat Deus, ut sicco pede transirent Hebræi; eum tamen vocat lutum, quia paulo ante fuerat lutum, vel quia ad latera utrinque aquis cooperta, inter quæ transierunt Hebræi, erat lutum plurimum. Pro luto hebraice est חמר chemer, pro quo Chaldæus et recentiores aliis punctis legunt המר chomer, id est utrem, vel acervum, unde vertunt, in acervo aquarum multarum. Utrinque enim in magnos quasi utres et acervos assurgebant aquæ, in quorum medio sicco pede transierunt Hebræi, juxta illud Psalm. LXXVII, 13: «Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre;» Septuaginta vertunt: Superduxisti in mari equos tuos, conturbantes aquas multas. Radix enim chamar significat miscere, turbare, confundere; unde chemer significat lutum, vel vinum mixtum et turbidum.

Allegorice, Deus Apostolis quasi scidit flumina et maria, dum per hæc eis iter pervium fecit, ut totum orbem evangelizando peragrarent, et subigerent Christo. Unde S. Augustinus lib. XVIII De Civit. XXXII: «Immisisti, ait, in mari equos tuos, turbantes aquas multas, quæ nihil sunt aliud, quam populi multi; non enim alii timore converterentur, alii furore persequerentur, nisi omnes turbarentur.»

Tropologice, simili modo per medias calamitates, quasi per medias maris aquas et fluctus, salvos et incolumes suos fideles, cum iis quasi incedens eosque protegens, deducit et educit Christus, vel, ut S. Gregorius lib. XXXIV Moral. XIII: «Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum, ac si diceret: Aperuisti iter prædicatoribus tuis inter doctrinas mundi hujus, sordida et terrena sapientes. Luto quippe inhærere, est sordidis desideriis concupiscentiæ carnalis inquinari.» Idem, lib. XXXI Moral. X: «Misisti, ait, in mari equos tuos, conturbantes aquas multas; quietæ quippe aquæ jacuerunt, quia humanæ mentes diu sub vitiorum suorum torpore sopitæ sunt; sed equis Dei mare turbatum est, quia missis sanctis prædicatoribus omne cor quod pestifera securitate torpuit, impulsu salutiferi timoris expavit.»


Versus 16

16. Audivi. — Redit hic Propheta post carmen et epinicium victoriæ Dei ad vers. 1, q. d. Talis quidem fuit victoria Dei contra Pharaonem, talisque erit contra Balsasarem; sed interim dum in statione mea vigil excubo, ut audiam Dei oraculum, uti dixi cap. II, 1, ecce ab eo audivi et audio, ut cœpi dicere vers. 1, tantam stragem fore Judæorum per Chaldæos, et Chaldæorum per Cyrum et Persas, ut eam cogitans contremiscam et cohorrescam, nimirum, ut dum eam rumino, cor mihi commoveri et vox fremere videatur. Tristes enim et atroces, etiam hostium, casus naturaliter horrorem incutiunt, et natura quemdam compassionis motum sensumque excitant, uti excitavit casus Babylonis, Isaiæ cap. XXI, 3. Ita S. Hieronymus, Hugo, Clarius et alii.

Allegorice Theodoretus, q. d. Audivi a te, Domine, quod populus meus Christum sit occisurus, ideoque exscindendus a Tito; quocirca conturbatus sum et contremui; sed me consolor, quod eo tempore non ero superstes, nec tanta mala videbo.

Ingrediatur putredo in ossibus meis, — q. d. Sed quid me hisce stragibus frustra discrucio? Jam enim a Deo absolute decretæ sunt, ideoque inevitabiles. Quid ergo? hoc unum superest quod optem et orem, nimirum, opto, Domine, oroque ut veniant in me omnes tribulationes et ærumnæ, adeo ut ossa mea putrescant, et caro mea instar S. Job pus vomat, et vermibus scateat, dummodo mihi concedas ut requiescam in die tribulationis, id est excidii Babylonis, ut tunc cum Chaldæis

non perimar a Persis, sed ex ea jubente Cyro redux ascendam ad populum nostrum, ut illi annumeratus, cum eo et inter eum sospes pergam in avitam patriam. Ipse enim, duce Zorobabele, instructa quasi acie accinctus ad iter, per medios hostes fortis et felix redibit in Judæam. Ita S. Hieronymus, Hugo et Jansenius. Aut, q. d. Emoriar, Domine, ne videam hanc tribulationem et captivitatem gentis meæ; sed in suavi mortis somno quiescens ascendam et transeam ad cœtum Abraham, Isaac, Jacob, Josue, aliorumque virorum sanctorum et fortium e populo meo, qui olim pro gente sua armis accincti, insignes de hostibus victorias retulerunt.

Nota: Hebraice, pro יגודנו iegudennu, id est accinget eum, Nostrum legisse יגודנו iegudenu, id est quem accinget, vel qui accingetur nobis, id est accinctum nostrum. Rursum iegudenu non tantum significat accinctum, sed et unitum, collectum, colligatum, congregatum et conjunctum; inde enim turmæ et congregationes militum vocantur גדודים gedudim. Jam fideles et sancti cum diem suum obirent, dicebantur congregari et colligi ad populum suum, patribusque suis apponi et copulari, uti de Moyse dicitur Numer. XXXI, 2, de Josia, II Paral. XXXIV, 28. Dicebantur autem pii viri colligi, seu colligari in fasciculo viventium, I Reg. XXV, 29, ut instar odoratissimorum florum fasciculi in æternum essent in manu Domini, Eccli. XXXIX, 17. Ad hunc igitur floridissimum hortum Palæstinæ, fragrantissimis Patriarcharum, Prophetarum, cæterorumque justorum floribus vernantem; ad hunc sanctorum populum jam accinctum, id est in fasciculo viventium jam collectum et colligatum; in terra autem promissionis sepultum, se ascensurum lætatur, simulque orat Habacuc, Hebræi populi repræsentans personam. Horum enim summum desiderium Israelitas in captivitate tenuisse credibile est. Sic Jacob desideravit sepeliri, non in Ægypto, sed in Chanaan, ubi parentes, Abraham et Isaac sepulti erant, Genes. XLVII, 29. Sic et Joseph, Genes. L, 23.

Quin et Æneas apud Virgilium Palinuri mortem deplorat, quod longe a suis in peregrino solo sepeliretur: O nimium cœlo et pelago confise sereno! / Nudus in ignota Palinure jacebis arena.

Anhelabant ergo Israelitæ e Babylone redire, et aggregari patribus suis sanctis, qui in Palæstina degebant sepulti, quasi stationarii quidam ac præsidiarii terræ illius milites, quorum subsidio Judæi tot periculis et calamitatibus erepti, tot beneficiis a Deo affecti jugiter exstiterant. Ita Guevara.

Aliter vertit Pagninus, nimirum: Ingressa est putredo in ossa mea, et in loco meo expavi, qui me putabam requiescere in die angustiæ, quæ erit quando hostis cogitabit ascendere contra populum, ut succidat eum. Aliter quoque Vatablus et alii, dum suo more Hebræa concisa varie supplent, et a Vulgato recedunt.

Porro Guevara in contrariam prorsus abit sententiam; censet enim hæc verba Prophetæ non indolentis, sed lætantis esse, ac gestientis ex læto oraculo de Chaldæorum excidio et Judæorum libertate. Solet enim vehemens lætitia totum corpus alterare ac commovere, imo evanescentibus spiritibus abire in deliquium ipsamque mortem. Multi enim ex repentino et inventi gaudio animam exhalarunt, uti pluribus exemplis demonstrat Guevara. Hunc ergo hujus loci dat sensum: Audivi, inquit Habacuc, Babylonem a Cyro exscindendam, et Judæos meos ex ea liberandos; atque dum mentis auribus tam jucunda nuntia percipio, cor meum et omnia interiora mea tremefacta sunt, ac ad vocem et lætissimum hoc nuntium, præ gaudio contremuerunt labia mea. E cunctis enim membris tremor hæc tria maxime solet invadere, labia, genua et cor. Ad subitas quippe animi perturbationes, sive doloris eæ sint, sive lætitiæ, cor palpitat, concutiuntur labia, et genua pariter collabuntur. Ventrem autem hebræa dialecto Propheta pro corde posuit. A corde enim lætitiæ, sicut et mæroris, motus exoritur, æque ac in eodem desinit. Quidquid enim a collo usque ad inguina est corporis, venter ab Hebræis vocatur. Quod autem sequitur: «Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat,» periphrasis est mortis, quæ teste Aristotele, putredo quædam est. Is enim in Problem. quærens: «Cur diutius vivunt, qui locis calidis suam degunt ætatem?» respondet: «An quia natura sunt sicciore? firmius autem diurniusque quod siccius est: mors autem putredo quædam est.» Hac mortis periphrasi usus est Job, dicens cap. XIII, 28: «Qui quasi putredo consumendus sum.» Et cap. XVII, 14: «Putredini dixi: Pater meus es; mater mea, et soror mea, vermibus.» Et cap. XXV, 6: «Homo putredo, et filius hominis vermis.» Et Eccli. cap. XIX, 3: «Qui se jungit fornicariis, erit nequam: putredo et vermes hæreditabunt illum,» id est cita et præcoci morte occumbet.

Inquit igitur Habacuc: Audito tam hilari nuntio, tanta lætitia præoccupatus sum, ut et intus totis visceribus, et labiis exterius contremiscerem, parumque abfuerit quin exanimatus putrefierem, et putridus vermibus scaterem; id est parum abfuit quin emorerer risu, et tantam lætitiam non sustinens exanimarer. Aut, q. d. Amodo jam ob tam faustum oraculum lætus morior, nuncque profecto tempus est, cum jam alacer et contentus occumbam: posthac licebit utique per me, ut ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat. Atque ut dixit Chærea: «Nunc tempus profecto est, cum perpeti me possim interfici.» Verum huic expositioni adversatur id quod sequitur: «Ut requiescam in die tribulationis:» quæ verba significant hæc non esse lætantis, sed dolentis et paventis, ac ex pavore optantis quidlibet perpeti, ut in die tantæ tribulationis ei detur quiescere, ejusque mala et sensum evadere.

Mystice, hæc usurpet, hæc oret quisque fidelis, et cum S. Augustino dicat: Hic ure, hic seca, Domine, ut in futuro parcas, ut in die judicii requiescere merear, quando mystica Babylon, id est mundus, in quo est confusio tyrannorum superborum et vitiorum omnium, a te disperdetur et in æternam gehennæ miseriam detrudetur: nimirum, ut, cum reprobi dicent montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos; ego cum sanctis ascendam ad populum electorum, cum eoque scandam in cœlum, qui in hac vita armis spiritualibus accinctus, fortiter contra peccatum et diabolum dimicavit, ideoque in illa die corona æterna donabitur; ut sicut hic accinctus fuit gladio ad prælium, ita ibi accinctus sit paludamento et balteo gloriæ ad triumphum. Ita S. Augustinus in Manuali, cap. XIV, tom. IX: «O anima mea, ait, si quotidie oporteret nos tormenta perferre, si ipsam gehennam longo tempore tolerare, ut Christum in gloria sua videre possemus, et sanctis ejus sociari, nonne dignum esset pati omne quod triste est, ut tanti boni tantæque gloriæ participes haberemur? Insidientur ergo dæmones, parent suas tentationes, frangant corpus jejunia, premant carnem vestimenta, labores gravent, vigiliæ exsiccent, clamet in me iste, inquietet me ille vel ille, frigus incurvet, conscientia murmuret, calor urat, caput doleat, pectus ardeat, infletur stomachus, pallescat vultus, infirmetur totum corpus, deficiat in dolore vita mea et anni mei in gemitibus, ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, et ascendam ad populum accinctum nostrum.»

Denique S. Gregorius lib. XXXII Moral. cap. X, ex Septuaginta legit: Et introivit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est virtus mea: sicque explicat, q. d. «Non mea virtus est, in qua superius raptus imperturbabilis maneo; sed meæ infirmitatis est, qua interius turbor. Ipse ergo super se imperturbabilis est, ipse sub se perturbabilis: quia super se ascenderat, in quantum rapiebatur ad summa, et sub semetipso erat, in quantum adhuc reliquias trahebat in infima. Ipse super se imperturbabilis est, quia in Dei jam contemplationem transierat: ipse sub se perturbabilis, quia sub semetipso adhuc infirmus homo remanebat.»


Versus 17

17. Ficus enim non florebit, — q. d. Tanta erit Babylonis per Cyrum vastitas, tantum incendium, tanta desolatio, ut exarescant ficus, vineæ, germina, oves et armenta. Chaldæus paraphrastice et nimis libere, imo violenter et false ita vertit: Etenim regnum Babel non permanebit, nec exercebit dominium in Israel: trucidabuntur reges Mediæ, et fortes Græciæ non prosperabuntur: delebuntur Romani, nec colligent tributum de Jerusalem. Quæ verba redolent judaismum: Judæi enim exspectant suum Messiam, qui deleat Romanos, Græcosque, Medos et alias gentes omnes sibi et Judæis subigat.

Mystice, S. Augustinus lib. XVIII De Civit. XXXII, hæc explicat de sterilitate bonorum spiritualium, quam passi sunt et patiuntur Judæi ob cæsum Christum: «Vidit, inquit, eam gentem quæ Christum fuerat occisura, ubertatem copiarum spiritualium perdituram, quas per terrenam fecunditatem more prophetico figuravit. Et quia iram Dei talem propterea passa est illa gens, quia Dei ignorans justitiam, suam voluit constituere, ille continuo: Ego autem, inquit, in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.»

MENTIETUR OPUS OLIVÆ. — Opus olivæ est fructus olivæ, quem producit olea, q. d. Olea non feret olivas, quas frondendo promittebat, itaque fallet herum suum, eique quasi mentietur, dum spondebit fructum quem non præstabit. Unde explicans subdit: «Et arva non afferent cibum.» Sic Horatius: «Spem mentita seges.»


Versus 18

18. EGO AUTEM IN DOMINO GAUDEBO. — Hebraice אעלוזה eeloza, quod Græci dicunt, Septuaginta ἀγαλλιάσομαι, id est exsultabo, jubilabo, canam alala, idque «in Domino,» propter opem et salutem ab eo mihi præstitam. Gaudere in Domino, est de illius in nobis imperio, gubernatione et protectione lætari; quidquid boni ac læti interius aut exterius nobis contingit, illi acceptum ferre, proque acceptis ab eo beneficiis gratias illi cum jucunditate et jubilo rependere. Vide dicta Philip. IV, 4.

Nota τὸ autem, quod hæc connectit et opponit præcedentibus, q. d. Hostes et oppressores nostri Chaldæi, in excidio Babylonis erunt in summa miseria, vastitate et desolatione rerum omnium: ego autem cum meis Judæis ex Babylone liberandus et rediturus in patriam, in Domino jam felix gaudebo, qui justam de Chaldæis sumpsit ultionem, nosque ereptos ex eorum servitute et tyrannide, liberos et alacres domum regredi concessit. Ipsum enim mihi hanc salutem, hoc decus, hanc felicitatem parasse, cum gaudio jugiter et gratiarum actione profitebor.

ET EXSULTABO (Tigurina, gestiam) IN DEO JESU MEO. — Vatablus et alii recentiores, in Deo salute mea, qui scilicet hanc e Babylone liberationem et salutem mihi attulit: hoc enim significat Hebræum ישעי iisci. Sic Deus antonomastice et metonymice dicitur salus, quia salutis omnis fons est et auctor. Psalm. XXXIV, 3: «Dic animæ meæ: Salus tua ego sum.» Psalm. III, 9: «Domini est salus.» Psalm. XXXVII, 23: «Domine Deus salutis meæ.» Psalm. LXVIII, 30: «Salus tua Deus suscepit me.» Verum melius et dulcius, ait S. Augustinus lib. XVIII De Civit. XXXII, vertit Noster, in Deo Jesu meo. Legit enim pro iisci, aliis punctis ישועי Iescui: Iescua enim est Jesus, Iescui est Jesus meus, ut significet teneras amoris delicias, instar S. Francisci jubilantis: «Deus meus, Jesus meus, amor meus et omnia.» Sic quoque videntur legisse Septuaginta, vertunt enim, in Deo salutari, id est Salvatore, meo: Jesus enim idem est quod salvator; et Chaldæus: In Deo factore redemptionis meæ; Syrus: Et exsultabo in Deo salvatore (redemptore) meo; Arabicus Alexandrinus: Et exsultabo in Deo salutis meæ; Arabicus Antiochenus: Et gaudebo in Deo Domino dominorum, jubilando.

Habacuc ergo in spiritu prævidens, Josue qui eduxit Hebræos ex Ægypto, et Cyrum qui eosdem e Babylone liberavit, tam re, quam nomine fuisse typos Jesu Christi, adeoque hanc liberationem et salutem populo Dei attulisse virtute divinitatis et meritis humanitatis Jesu Christi: denique ipsum longe majorem, æternamque redemptionem et salutem nascendo generi humano allaturum; exsultans in spiritu jubilat, nomenque ejus Jesus, sexcentis annis ante ortum ejus prophetat, et nominat, cum eoque dissuaviatur: quia prævidebat se et nos per eum liberandos ab hostibus omnibus, puta a dæmone, peccato, concupiscentia, carne, mundo, inferno ac omni gratia, gloria, salute et felicitate cumulandos.

Moraliter, hic discimus quam amabile et reverendum sit nomen Jesu, ut in eo jugiter exsultare et gestire debeamus, ac dicere cum S. Bernardo, «Jesus mel in ore, melos in aure, jubilus in corde.» Nomen enim Jesus significat primo, omnia dona et bona ab eo nobis donari: hæc enim omnia complectitur nostra salus, quam attulit Jesus, id est salvator. Sicut ergo omnes aquæ e sua manant scaturigine et fonte, omnes radii lucis a sole, omnes sinus et brachia maris ab Oceano; ita omnis virtus, omnis gratia et sanctitas in sui principio, medio et fine profluit a Jesu. Jesus est qui omnes sordes peccatorum suo sanguine abluit et abstergit, qui concupiscentiæ ardores sopit, qui consuetudinum malarum vincula rumpit, qui passionum furorem edomat, qui jugum et tyrannidem diaboli confringit, qui libertatem menti restituit, qui animam sua gratia exornat, eamque facit filiam, sponsam et templum Dei, qui conscientiam tranquillat et serenat, qui sensus internos spiritumque acuit et vivificat, qui intellectum rerum divinarum cognitione illuminat, qui voluntatem earumdem desiderio inflammat, qui infirmitatem nostram corroborat, qui in tentatione dat victoriam, et in bello triumphum. Si in desolatione degis, Jesum invoca, consolatorem experiere. Si timores, si scrupuli, si anxietates te stringunt, Jesum invoca; dabit tibi cordis latitudinem et lætitiam. Si cholera te infestat, Jesum invoca, felle passionis, et melle mansuetudinis ejus dulcorabitur. Si paupertas, si morbus, si tribulationes, si hostes te invadunt, Jesum fidenter invoca: «Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? Si consurgant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.» Quocirca viri pii assidue in ore habent nomen Jesu et Mariæ, ad eumque crebro suspirant, dicendo: Jesu, esto omnis actionis meæ dux et director. Jesu, esto mihi in labore adjutor, in dolore medicina, in æstu refrigerium, in morte vita. Jesu bone, in omni actione et passione assiste mihi; redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Jesu dulcissime, rape ad te cor meum: esto mihi Jesus, tui amore me inebria, ut nil cogitem, nil amem, nil desiderem, nisi te. Mi Jesu, in hora mortis adsis mihi, et suscipe spiritum meum, ut arctissimis amoris vinculis tibi uniar, et in æternum te fruar in cœlo.

Secundo, nomen Jesu non tantum significat salvatorem, et salutem quam nobis dedit, sed et modum quo nos salvavit, qui fuit eximius et admirabilis. Non enim uti verbo nos creavit, ita et verbo recreavit et salvavit; sed infirmitates nostras in se suscepit, ut eas in nobis sanaret: peccata nostra sua fecit, luitque in corpore suo acerbissimis pœnis, ut ea in nobis aboleret: mortem nostram in se suscepit, ut morte sua nobis vitam redderet. Cum ergo Jesum dicimus, dicimus Verbum carnem factum, Deum humanatum, qui pro nobis jacuit in præsepio, circumcisus est, laboravit, flevit, famem, sitim, æstus, frigora toleravit; qui pro nobis captus, verberatus, consputus, irrisus, flagellatus, spinis coronatus, felle potatus, clavis confixus, crucifixus, occisus est. Hæc omnia significamus, cum Jesum nominamus. Quocirca nomen Jesu, uti summe est hominibus desiderabile et angelis venerandum; ita summe dæmonibus est tremendum et horrendum, ut eo audito expavescant et diffugiant. Vide S. Bernardum serm. 15 in Cantica. Jesus ergo sit amor noster, et centrum cordis nostri. Jesus sit spiritus oris nostri, Thren. IV, 20. Jesus sit anima et vita nostra, ut, sicut in illo secundum Deum vivimus, movemur et sumus, ita illi soli serviamus et placeamus; illi soli loquamur, videamus, ambulemus, operemur et patiamur quidlibet, quantumvis difficile et arduum.

Præclare S. Chrysostomus, homil. 11 in epist. II ad Corinth.: «Cum, inquit, per Christum Jesum mortuum vivamus, ei utique, ob quem vivimus, vivere debemus.» Et S. Bernardus, serm. De Quadruplici debito, hoc primo loco assignat: «Primo, inquit, Christo Jesu debes omnem vitam tuam, quia ipse vitam suam posuit pro tua, et cruciatus amaros sustinuit, ne tu perpetuos sustineres.» Ac post multa in hanc rem, ita concludit: «Cum ergo ei donavero quidquid sum, quidquid possum, nonne istud est sicut est stella ad solem, gutta ad fluvium, lapis ad montem, granum ad acervum?» Idem, tract. De Dilig. Deo: «Si totum me debeo pro me facto, quid addam jam pro refecto, et refecto hoc modo? Nec enim tam facile refectus, quam factus: nam qui me semel et tantum dicendo fecit, in reficiendo profecto et dixit multa, et gessit mira, et pertulit dura; nec tantum dura, sed et indigna. In primo opere me mihi dedit, in secundo se; et ubi se dedit, me mihi reddidit. Datus ergo, et redditus, me pro me debeo, et bis debeo. Quid Deo retribuam pro se? Nam etiamsi me millies rependere possem, quid sum ego ad Deum?»


Versus 19

Deus Dominus fortitudo mea. — Hebraice, Jehova noster Elohim, id est noster provisor, gubernator et rector, est חילי cheli, id est virtus mea, strenuitas mea, vigor meus, exercitus meus, vires meæ, robur meum. «Nullam enim aliam nisi in Christo habeo virtutem, et cunctas legis justitias quisquilias computabo,» ait S. Hieronymus.

Porro Propheta hic exsultat et triumphat, non in se, sed in Domino, dicens: «Deus Dominus fortitudo mea.» Sicut enim aeris lumen est sol, nec interest utrum hoc lumen innatum ei sit, an a sole mutuatum, modo ita ei promptum sit et ad manum, ac si ei esset innatum: sic nos Dei et Jesu viribus utimur, ac si essent nostræ, ideoque ipse est fortitudo nostra. Quid autem hæc ejus fortitudo in nobis efficit? «Ponet, inquit, pedes meos quasi cervorum,» ut impigre, alacriter et sine fatigatione currant, non solum in infimis et in planitie, sed «super excelsa» et difficilia quæque, idque me non dolente aut gemente, sed «in Psalmis» cum jubilo et gratiarum actione canente. Id videre ad oculum est in novitiis Religionum, quos Deus tanta lætitia, fervore et spiritu cumulat, ut ardua quæque Religionis exercitia alacres capessant, de quibus apposita et illustria exempla recenset P. Platus lib. III De Bono status religiosi, cap. XVI.

ET PONET PEDES MEOS QUASI CERVORUM. — Sub cervis cervas intellige. Nam cervus, bos, equus, ovis, etc., tam feminas quam mares significant. Nam hebraice est אילות aialoth, id est cervarum. Cervæ enim cervis maribus sunt velociores, quia cornibus, ut illi, non prægravantur. Mas etiam cum pinguerit, quod valde tempore fructuum fit, nusquam apparet, sed longe secedit, ut qui corpulentiæ suæ gravitate capi se posse facilius sentiat. Adde quod ferarum quadrupedum, ut ait Aristoteles, cerva maxime prudentia excellere videatur. Quin et Q. Sertorii cervam fatidicam esse Hispani crediderunt, ait Plinius lib. VIII, cap. XXXII, tum quia cerva circa semitas parit, quo feræ propter homines minus accedunt; tum quia cum peperit, involucrum primum exedit, mox seselim herbam petit, quam cum ederit, redit ad prolem. Præterea hinnulum quem genuit ducens in stabula, assuefacit quo refugere debeat. Saxum hoc est abruptum, uno aditu: quo loco etiamsi quis invadit, exspectare repugnareque, etiamsi excornis sit, affirmant. Hæc omnia habet Aristoteles lib. IX Histor. Animalium, cap. V, et Plinius loco citato. At contra maribus: Degener est animus pectusque ignobile cervis. / Ingens ad fastum cornu, sed inutile pondus / Eminet, ut nunquam confligere cornibus ausint.

Per cervas ergo significat Habacuc Judæos Dei ope non tantum celerrime e Babylone in antiqua stabula, et excelsa abruptaque saxa ac montes Palæstinæ redituros; sed etiam bello fore acres et martios, ut finitimis nationibus urbis Jerusalem reædificationem interpellantibus generose resistant, iisque invitis eam restaurent, inquit Guevara.

Tropologice, S. Gregorius lib. XXVI Moral. X: «Electorum, ait, mentes cervi dicuntur, dum quæque quæ in hoc mundo obviantia obsistere sibi conspiciunt, contemplationis saltu transcendunt, et more cervorum despectis terrenarum rerum sensibus, in superna, id est æterna, se evehunt.»

ET SUPER EXCELSA MEA (juga collium et montium Judæa) DEDUCET ME (hebraice ידריכני iadricheni, id est calcare me faciet) VICTOR IN PSALMIS CANENTEM, — quibus scilicet læta Deo victori epinicia, laudes et gratiarum actiones cum canticis, organis et jubilo personem et concrepem. Loquitur Habacuc in persona non tam sua, quam Judæorum, qui festive redituri erant e Babylone. Nam ipse eousque non vixit, nec hunc reditum aut redeuntium gaudium vidit.

Mystice, S. Hieronymus in Psalm. XVII: Deus, ait, dat ponitque nobis pedes quasi cervorum, imo cervarum, cum facit sua consolatione et gratia, qua mentem mulcet, ut omnia mundi excelsa, tam invitamenta, quam impedimenta et tentamenta, omnia ardua virtutum opera, labores, dolores et cruces, non tantum fortiter, sed et alacriter, lætoque et hilari animo canentes et jubilantes (unde aliqui vertunt: Super colla inimicorum meorum imponet me) transiliamus.

Anagogice, per pedes cervorum significatur dos agilitatis, quæ sanctos agillime per excelsa cœlorum transire, imo transvolare faciet, q. d. Deus peracto judicio, agillime me cum aliis sanctis sustollet in cœlum, ut ibi illi et Agno juges concinam laudes, quas audivit S. Joannes Apoc. V, 12, Christo victori mortis, inferni et hostium omnium, «qui me omnem mundanam solemnitatem contemplatione cœlestium transcendere fecit,» ait S. Hieronymus. Qui et addit: «Et ponet pedes meos quasi cervorum, ut calcem super aspidem et basiliscum, etc. Similis enim est fratuelis meus capreæ, aut hinnulo cervorum, Cant. II: Et quia ipse est cervus, mihi quoque donavit ut cervus essem, sublimis cornibus, findens ungulas, cibos ruminans, et ad odorem meum serpentes fugans, de quo dicitur Psalm. XXVIII: Vox Domini perficientis cervos. Ponet ergo pedes meos inter cæteros cervos suos, et ad cœlestia perducet, ut inter angelos canam gloriam Domini, et super terram pacem hominibus bonæ voluntatis annuntiem. Canam autem victoriam ejus et triumphum et trophæum crucis.»

Victor, — hebraice למנצח lamnatseach, id est victori, scilicet canentem me in psalmis. Unde Chaldæus: Cujus, ait, sunt victoria et virtutes, proinde coram eo ego fides pulso cum hymno meo; et Pagninus: Victori in psalmis meis. Ita et Tigurina, Vatablus, Guevara, Ribera, Jansenius et alii passim, qui censent legendum victori (non victor); sic enim legit S. Hieronymus in Commentario, Remigius et alii. Videtur enim Propheta alludere ad psalmos III, IV, V et sequentes, quibus titulus est lamnatseach, id est vincenti, scilicet Christo. Unde Septuaginta vertunt, in finem, id est Christo, qui legis et psalmorum est finis et scopus; illi enim psalmi sunt epinicia Christi.

Licet Aquila, Theodotion, Vatablus, Eugubinus, Jansenius, Arias, Genebrardus et alii recentiores passim cum Rabbinis censeant lamnatseach, id est vincentem, vocari præfectum cantorum: unde addit tam Psaltes, quam Habacuc hic in hebræo binginoth, id est in neginoth, quod genus est musices, vel instrumenti. Quocirca Tigurina vertit: In excelsis meis incedere me faciet præfecto cantorum in instrumentis meis musicis, ut scilicet cum præfecto et sub præfecto, eo dirigente concinam psalmos in laudem Domini; vel, q. d. Gratias agam Deo ductori meo, cantando psalmos illos, quibus titulus præfigitur lamnatseach, id est vincenti, hoc est præfecto cantorum. Hic enim ad litteram intelligitur, cum in titulo psalmi inscribitur lamnatseach, per quem allegorice intelligitur Christus. Radix enim נצח natsach significat instare, urgere, vincere: inde præfectus, qui dirigit urgetque cantores sibi subjectos, vocatur menatseach, id est urgens, vincens, superans: quia ipse in musica et cantu princeps est, cæterosque cantores superat, cantumque ad finem usque perurget et perducit. Vincit ergo ipse et triumphat in musica.

Porro quod aliqui censent hoc canticum ab Habacuc inscribi lamnatseach, id est præfecto cantorum, illique dicari, ut ipse illud in templo concini curet, sicut David psalmos jam dictos eidem inscribit et destinat ad idipsum, non videtur verum, tum quia sic lamnatseach initio cantici ponendum fuisset, uti illud ponit David initio psalmorum, non autem in fine, uti hic ponitur; tum quia additur binginotai, id est in psalmis meis: psalmodiam ergo intelligit suam, non præfecti cantorum.

Verum quia subinde (licet raro et anomale) littera lamed, quæ est initio lamnatseach, estque articulus et nota dativi casus, servit nominativo, ut sit idem quod he demonstrativum; hinc lamnatseach verti potest victor in nominativo, et ita legit Remigius, Haymo, Albertus, Hugo, Clarius et alii. Rursum lamed sæpe servit accusativo: unde lamnatseach verti potest victorem, æque ac victori et victor. Hæc tria hic apposita sunt et connexa: unde omnia videntur intenta et significata a Spiritu Sancto, q. d. Deus ipse victor fecit me victorem per Jesum Christum, deditque ut Christo victori juges et æternas laudes concinam, ac præsertim illos psalmos qui sunt epinicia Christi, ideoque inscribuntur lamnatseach. Ita S. Hieronymus, Remigius. Hic sensus plenus est, omnesque jam dictos complectitur.

Septuaginta pro lamnatseach legentes לנצח lanetsach, id est ad urgendum vel vincendum, vertunt, ut vincam in cantico ejus, q. d. Ut in laudando Deum, psallendo et gratias agendo cæteros vincam, imo eos urgeam et sollicitem, ut pro me et mecum Deo psallant et jubilent. Unde Anagogice, S. Hieronymus hæc refert ad triumphos et hymnos Beatorum, postquam calcaverint excelsa quæque mundi. «Tunc, inquit, quicumque justus et electione Dei dignus fuerit inventus, loquetur exsultans: Ego autem in Domino exsultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dominus Deus fortitudo mea. Et quasi positus a Deo super consummationem sæculi, ut postea ad superiora conscendat, et a Deo educatur ad summum, dicet: Et ponet pedes meos in consummationem, super excelsa imponet me, ut cum ab ἀγωνοθέτῃ Jesu, qui primus in agone superavit, præmium fuerit cantantibus positum, ego vincam in carmine ejus, et manus meæ componant citharam et psalterium, et omne organorum genus, scribamque panegyricum triumphanti.» Et Remigius: «Deducet, ait, me super excelsa mea. Ipse autem deducet me, quia hæc non mea virtus efficiet, sed ejus gratia. Deducet autem me canentem victori, id est Christo triumphatori mortis et diaboli. Deducet ergo me super excelsa, hoc est ad beatam supernæ civitatis frequentiam, quæ ex angelis et sanctis hominibus constat, ut illis admixtus atque conjunctus canam victori cum angelis: Gloria in excelsis Deo.»

Moraliter, disce Prophetas et Sanctos, omnes suas vires, virtutes, victorias et triumphos acceptos referre Deo et Christo. Ita Jephte Judic. cap. XI, 24: «Nonne, ait, ea quæ possidet Chamos Deus tuus, tibi jure debentur? Quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem.» Ita David benedicens Domino, I Paral. XXIX, 11: «Tua, ait, est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria atque victoria.» Ita Sapiens, Sap. X, 19, 20: «Justi, ait, tulerunt spolia impiorum, et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter.» Ita Moses parta victoria de Pharaone in mari Rubro: «Cantemus, inquit, Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare,» etc., Exod. cap. XV, 1. Et cap. XVII, 15, victo Amalec, «ædificavit Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea.» Ita Judith, cæso Holoferne, cap. XVI, 15, Deo victori hymnum cecinit: «Hymnum cantemus, ait, Domino, hymnum novum cantemus Deo nostro. Adonai, Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua, et quem superare nemo potest. Tibi serviat omnis creatura,» etc.

Multo magis sancti, victo diabolo, carne et mundo, triumphantes et regnantes cum Christo, illi omne suum robur, victoriam et gloriam adscribunt. Apoc. IV, 10: «Procidebant, ait Joannes, viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, honorem et virtutem.» Et cap. XV, 2: «Vidi, ait, tanquam mare vitreum, etc., et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni.»

Porro præclare noster Lessius lib. XII De Perfect. divin. cap. XIX, notat nos Deo nostro debere gratiarum actionem infinitam, nempe infinito tempore in futurum, infinito affectu et significatione gratitudinis, infinita cum animi demissione, infinita mentis devotione, infinito spiritus jubilo, ut cum Habacuc perpetim ei jubilemus; «Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.» Ratio est, quia beneficia ejus, tum generalia creationis, passionis, Eucharistiæ, etc., tum peculiaria vocationis, justificationis, atque infinitorum beneficiorum, tam naturalium quam supernaturalium, quæ ab eo continuo gratis ex mera ejus liberalitate accepimus et accipimus; sempiterna sunt, et infinitæ æstimationis, non modo in seipsis, sed etiam ratione modi quo nobis sunt collata, et conferuntur, præsertim quia nos illis infinite quodam modo sumus indigni, atque illa a summa illa et augustissima Dei majestate, quam ne respicere quidem meremur, nobis donantur. Simili modo ob eadem, sed maxime ob Verbum humanatum, puta Jesum Christum, qui nostra caro, noster frater, imo pater et redemptor fieri dignatus est, ideoque tot labores per triginta tres annos pro nobis exantlavit, ac atrocissimam passionem, crucem et mortem pro nobis ultro libensque sustinuit, denique se totum, quantus quantus est, nobis impendit et donavit, ut nobis hanc victoriam, salu-

Infinite itaque in omnibus absumus ab eo quod ipsi est debitum, seu ab eo quod ipse ex natura sua meretur, quodque nos ei debemus, licet solvendo non simus. Ut tamen quod possumus ei reddamus, crebro cum Psalte Psalm. CII, ei jubilemus: «Benedic, anima mea, Domino: et omnia quæ intra me sunt, nomini sancto ejus. Benedic, anima mea, Domino: et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus. Qui replet in bonis desiderium tuum.» Et Psalm. LXXXVIII, 1: «Misericordias Domini in æternum cantabo. In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.»

Insuper, quia eum laudare, eique gratias agere quas debemus, neutiquam sufficimus, invitemus omnes angelos, omnes beatos, omnes cœlos, omnes creaturas, terrestres et cœlestes, ut nobiscum, et pro nobis Deo et Jesu Christo, de infinita in nos misericordia gratias agant, eumque laudent et benedicant, ac cum Daniele dicamus: «Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. Benedicite, angeli Domini, Domino. Benedicite, cœli, Domino,» etc. Quin et divino amore ebrii, optemus mille linguas, mille corda, mille animas, mille vitas, mille corpora, quæ in ipsius honorem consumamus et expendamus: imo optemus tantum eum amare et laudare, quantum eum amant et laudent omnes sancti in cœlo, ac eorum laudes et mentes quasi induamus, ut per eos Deum immense diligamus, colamus, celebremus et glorificemus. Amen.