Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Sophonias hebraice idem est quod speculator Domini. Radix enim צפה tsapa significat speculari: יה ia est nomen Dei, puta per crasin idem quod Jehova: vel absconditus Domini, a radice צפן tsaphan, id est abscondit. Qui enim speculari volunt divina, uti Prophetæ, necesse est ut mentem oculosque avocent a terra, eosque in Deo abscondant. «Sophonias, ait S. Hieronymus ad Paulinum, speculator et arcanorum Dei cognitor, audit clamorem a porta piscium, et ejulatum a secunda, et contritionem a collibus. Indicat quoque ululatum habitatoribus Pilæ: quia conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt universi qui involuti erant argento.» Idem hic: «Sophonias, ait, Propheta, nomine (ut ita dicam) prophetico, et gloriosa majorum suorum stirpe generatus est. Habuit enim patrem Chusi, avum Godoliam, proavum Amariam, atavum Ezechiam, et talem quadrigam ipse velut extremus auriga complevit. Nomen Sophoniæ alii speculam, alii arcanum Domini transtulerunt. Sive igitur specula, sive absconditum Domini interpretetur, utrumque Prophetæ convenit. Dicitur enim ad Ezechielem: Fili hominis, speculatorem te dedi domui Israel. Iste ergo Propheta, qui erat in specula et in sublimibus constitutus, et noverat mysteria Domini, filius erat Chusi,» etc. Porro S. Epiphanius in Vita Sophoniæ: «Sophonias, ait, propheta a monte Sarabatha, e tribu ac prosapia erat Simeon. Is quoque de Hierosolyma prophetavit, nempe quod multo foret satius, si in longum latumque ædificaretur: super consummatione etiam gentium, nec non et super confusione impiorum, deque adventu Domini. Vitam morte commutavit in apocalypsi Domini; et solitarius in arvo suo funeratus est.» Eadem habent S. Dorotheus et Isidorus in Sophonia. Denique Sophonias Sanctorum catalogo adscriptus legitur in Martyrologio Romano die 3 decembris.
Prophetavit tempore Josiæ regis Juda, ut ipse ait cap. 1, 1, qui fuit rex piissimus, fidemque et cultum veri Dei, eversis excelsis et idolis, in Jerusalem restituit. Eodem tempore prophetavit Jeremias, ut ipse ait cap. 1, 1, et Holda prophetissa, IV Reg. XXII, 14. Tradunt Hebræi, et ex iis Arias, Vatablus et a Castro, Jeremiam prophetasse publice in plateis, Sophoniam in synagogis, Holdam in cœtibus mulierum: licet Ribera id ridiculum censeat, et rideat. Præcessit ergo Sophonias Ezechielem et Danielem, qui sub Joachin nepote Josiæ, ut patet ex eorum exordio, prophetarunt. Hinc sequitur Sophoniam prophetasse post vastatam Samariam et captivitatem decem tribuum (hæ enim in Assyriam abductæ sunt anno sexto Ezechiæ, qui fuit atavus Josiæ), ac consequenter eum vaticinari solis duabus tribubus reliquis, puta Judæ et Benjamin. Hasce ergo hortatur ad pænitentiam, præsertim ut relicta idololatria ad Dei cultum redeant: ni id faciant, minatur eis inevitabile excidium per Nabuchodonosorem, æque ac Ammonitis, Moabitis, Æthiopibus et Assyriis. Tandem consolatur eas spe liberationis et reditus e Babylone, ac magis promissione Christi liberatoris, qui per suam incarnationem omnibus gentibus salutem afferet, inquit Theodoretus, dando Evangelicam legem, in qua tam Gentes quam Judæi sancte et feliciter sint victuri usque ad finem mundi diemque judicii, quando Judæi aliique infideles, qui Christum recipere noluerunt, damnabuntur, et æternis gehennæ pœnis addicentur. Censet Ribera Sophoniam prophetasse primis octodecim annis Josiæ: nam anno 18 Josias templum et populum ab idolis emundavit, et Deo reconciliavit, ita ut deinceps populus sub eo non coluerit idola, quæ hic redarguit Sophonias. Verum hæc ratio non concludit certo. Nam Jeremias cœpit prophetare anno 13 Josiæ, et perrexit continue sub eo detonare contra idola: quia licet ea publice a Josia essent abolita, privatim tamen adhuc a multis retinebantur et colebantur. Ita S. Hieronymus. Sophonias ergo ex alta revelationis divinæ specula, eminus speculatur diem excidii urbis Jerusalem, et allegorice orbis universi. Unde inclamat diem illam fore tribulationis et angustiæ, diem calamitatis et miseriæ, diem tenebrarum et caliginis, diem nebulæ et turbinis, diem tubæ et clangoris, ut ejus terrore et horrore omnes impellat ad pœnitentiam, lacrymas et preces, æque ac facit Joel, cui similis in stylo et patho est Sophonias, atque Jeremias, cujus quasi compendium et abbreviator est Sophonias, inquit Isidorus. Utrumque imitetur concionator, qui non aures vult scalpere, sed esse malleus Domini conterens petras, saxea, inquam, peccatorum pectora. Id faciet, si discat esse Sophonias, si in specula cum Deo versetur: ibi enim videbit quis quantusque sit Deus, ac despiciet hoc terræ punctum, et quæcumque in ea punctula sunt despuet.
Præclare Seneca epist. 41: «Quemadmodum, inquit, solis radii contingunt quidem terram, sed ibi sunt unde mittuntur; sic animus magnus et sacer, et in hoc demissus, ut propius divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed hæret origini suæ: illinc pendet; illuc spectat ac nititur.»
Præclarius S. Gregorius homil. 11 in Ezechiel.: «Cui, inquit, aliena cura committitur, speculator vocatur, ut in altitudine mentis sedeat, atque vocabulum nominis ex virtute actionis trahat. Non est enim speculator, qui in imo est. Speculator quippe semper in altitudine stat, ut quidquid venturum est, longe prospiciat. Et quisquis populi speculator ponitur, in altum debet stare per vitam, ut possit prodesse per providentiam. Hinc Propheta alius speculatorem admonet dicens: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion, Isaiæ XL: ut videlicet qui prædicationis locum suscipit, ad altitudinem bonæ transeat actionis, ad excelsa transeat, et eorum qui sibi commissi sunt opera transcendat.»