Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prædicit Deus excidium Hierosolymæ, ob incolarum peccata, per Chaldæos quasi sanctos sacerdotes, qui impios Judæos, quasi hostiam, justitiæ et vindictæ suæ immolent. Unde, vers. 10, Judæorum clamorem et ululatum describit: quia, inquit, scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis. Denique, vers. 14, acerbitatem hujus diei repræsentans ait, hanc diem fore diem calamitatis et miseriæ, æque ac iræ et zeli Dei, a qua nemo se per aurum vel argentum redimere poterit.
Textus Vulgatae: Sophonias 1:1-18
1. Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ filii Amon regis Judæ. 2. Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus: 3. congregans hominem et pecus, congregans volatilia cœli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt: et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. 4. Et extendam manum meam super Judam, et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus; 5. et eos qui adorant super tecta militiam cœli, et adorant, et jurant in Domino, et jurant in Melchom. 6. Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. 7. Silete a facie Domini Dei: quia juxta est dies Domini, quia præparavit Dominus hostiam: sanctificavit vocatos suos. 8. Et erit: in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina: 9. et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa: qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. 10. Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda, et contritio magna a collibus. 11. Ululate, habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. 12. Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis: et visitabo super viros defixos in fæcibus suis; qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. 13. Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt: et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. 14. Juxta est dies Domini magnus, juxta est et velox nimis: vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. 15. Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, 16. dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. 17. Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt: et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. 18. Sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
Versus 1
1. Ad Sophoniam filium Chusi. — «Tradunt Hebræi, ait S. Hieronymus, cujuscumque Prophetæ pater aut avus ponatur in titulo, ipsos quoque Prophetas fuisse. Unde et Amos unus de duodecim Prophetis, qui dixerat: Non sum Propheta, nec filius Prophetæ, sed pastor caprarum vellicans sycomoros, patris nomen in titulo non habet. Hoc si verum est, Sophonias gloriosa majorum suorum stirpe generatus est.» Deinde symbolice nomina singulorum explicans: «Sophonias, inquit, qui erat in specula et in sublimibus constitutus, et noverat sublimia Domini, filius erat Chusi, qui interpretatur humilitas. Habebat quoque avum Godoliam, qui dicitur magnitudo Domini: et proavum Amariam, qui et ipse vertitur in sermonem Domini: et atavum Ezechiam, qui sonat fortitudo Domini. De fortitudine itaque Domini natus est sermo Domini, et de sermone Domini nata est magnitudo Domini, et de magnitudine nata est humilitas (viri enim sapientes et sancti quo magis a Deo illuminantur, et tolluntur in altum, eo magis cognoscunt Deum esse omnia, se vero nihil, ideoque magis se sub eo humiliant et deprimunt) ut, cum pervenerit aliquis ad perfectum dicat: Quia non sum dignus vocari apostolus. Et illud in Psalmis: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei.» Hanc Hebræorum traditionem sequuntur Albertus, Haymo, Remigius, Lyranus, Hugo, Vatablus, Dionysius et alii passim: quia tunc cum propagatione generis fiebat propagatio religionis, ait S. Augustinus, et ex eo Albertus. Verum an hæc traditio per omnia vera et certa sit, discussi in Proœmio. Sufficit hoc loco dicere hosce patres et avos Sophoniæ fuisse claros et illustres, undecumque id acciderit, ideoque hic nominari. Ita Vatablus.
Ezechiæ. — Rabbini censent hunc esse Ezechiam regem Juda, ita ut ejus abnepos fuerit Sophonias. Verum id impugnat Ribera, a Castro et alii: nam hoc non tacuisset Sophonias, qui ex genere hic sibi auctoritatem conciliat. Adde: Scriptura, IV Reg. XX, 21, et Josephus lib. X Antiq. III, non alium Ezechiæ regis filium assignant, quam Manassem.
Versus 2
2. Congregans congregabo omnia a facie terræ, — q. d. Certo et omnino coacervabo et colligam in captivitatem et interitum, tradendo Chaldæis omnes incolas et omnia prædia terræ hujus, scilicet Judææ. Loquitur enim de strage et captivitate Judæ, non aliarum gentium; «omnia» ergo, scilicet homines, pecora, volatilia et pisces maris, uti explicans subjungit. Unde Tigurina vertit: Conficiendo conficiam omnia; Vatablus: Perdendo perdam; Complutensia: Consumens consumam; alii proprie: Colligam ut perdam, congregabo ut faciam deficere. Quocirca Septuaginta vertunt: Defectione deficiet homo et jumenta. Ubi nota: Defectio, mors, interitus in Scriptura vocatur collectio. Causam dat noster Pineda in cap. XXXIV Job, 14, num. 5: Quia, inquit, cum a Deo derivetur omnis vita rerum viventium, quod in illa simplicissima Dei vita unitum est et collectum, hoc per exitum ad creaturas videtur dividi, et dispergi in multa viventia. Rursus, cum vita aufertur viventibus, videtur id quod erat divisum in viventibus atque dispersum, uniri et colligi in suo principio, et vita illa participata revocari ad primam vitam et fontem vivendi. Unde colligere idem est quod disperdere aut perire, eo quod cum vita aufertur viventibus, illaque pereunt, videtur illa ipsa vita congregari et rursus colligi in Deo, ut «spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum,» Eccles. cap. XII, vers. 7. Rursum res omnes et animantia, excepto homine, cum intereunt, congregantur et redeunt in suam abyssum nihili, ex qua Deus eas creando ad tempus eduxit.
Versus 3
3. Volatilia cœli et pisces. — Quia, ut ait S. Hieronymus, «vastatis urbibus, et hominibus interfectis, solitudinem et raritatem bestiarum quoque fieri, et volatilium pisciumque, testis est Illyricus, testis Thracia, testis in quo ortus sum solum, ubi præter cœlum et terram, et crescentes vepres et condensa sylvarum, cuncta perierunt.» Addit Sanchez perire dici ea quorum non est usus, q. d. Vobis, o Judæi, in Babylone captivis peribunt aves et pisces Judææ, quia eas amplius aucupio capere et expiscari non poteritis.
Symbolice, Albertus per homines accipit cives, per pecus rusticos, per volatile principes et arrogantes, per pisces gulæ et veneri addictos; pisces enim semine et fœtu luxuriant.
Et ruinæ impiorum erunt. — Pro ruinæ hebraice est מכשלות machscheloth, id est ruinæ, lapsus, offendicula, scandala: per quæ primo, Chaldæus active accipit idololatriam et scelera, in quæ Judæi prolapsi scandalum aliis gentibus dederunt. Unde vertit: Conficiam avem cœlorum, et pisces maris, eo quod multiplicatum sit offendiculum impiorum. Hinc et Vatablus vertit, offendicula invenient improbos, id est, improbi idololatræ ob suam impietatem dabunt gravissimas pœnas. Alii, congregabo scandala, id est idola, impiorum, eaque cum impiis traducam in Babylonem. Secundo, alii passive hæc accipiunt. Unde Noster vertit, ruinæ impiorum erunt; et Septuaginta, infirmabuntur impii; alii, corruent impii.
Versus 4
4. Disperdam — funditus. Hebraice enim est הכרתי hichratti, id est exscindam; Septuaginta, auferam; Chaldæus, delebo; Pagninus, succidam homines de superficie terræ.
Disperdam reliquias Baal. — puta reliquias templorum, altarium, idolorum, sacerdotum, cultorum et cultus Baal.
Nomina ædituorum cum sacerdotibus, — q. d. Disperdam ædituos et sacerdotes Baal, adeo ut deinceps ne nominentur quidem, nec ulla eorum memoria, nomen aut fama supersit. Sic ait Poeta: Noli / Respicere ad fumos, et nomina vana Catonum.
Secundo, «nomina ædituorum» sunt ipsi æditui, nomine suo nominati, ut sit metonymia.
Ædituus vocatur minister templi Baal, ita dictus, non quasi adolens thus, ut aliqui volunt, sed quasi sacræ ædis tutor, id est curam agens, inquit Festus. Ædituor enim idem est quod ædem tueor. Idem dictus est Æditimus, quasi ædis intimus, ait Festus: licet Cicero in Topicis, in finitimo, legitimo, æditimo, censeat non plus esse timum, quam in meditullio tullium, scilicet utrumque tantum productionem esse nominis. Vide Gellium lib. XII, cap. X. Lucretius, lib. VI, hosce vocat Ædituentes, quasi ædem tuentes. Sic jam Romæ quodque templum suos habet ædituos, quorum officium est templum, ejusque supellectilem, vestes et vasa custodire, mundare, ornare; dare hostias, vinum, ministros, aliaque ad sacrificium necessaria, peregrinos excipere, martyrum reliquias et monumenta ostendere, etc.
Hebraice vocantur כמרים kemarim, q. d. Accensores ignis et thuris, thurificatores, a radice כמר kamar, id est accendit, ussit, exarsit. Horum ergo officium fuisse videtur thurificare, et quasi diaconos subservire sacerdoti victimas mactanti. Unde IV Reg. XXIII, 5, dicitur: «Delevit (Josias) kemarim, quos posuerant reges Juda ad sacrificandum,» hebr. לקטר lecatter, id est ad suffumigandum, vel adolendum thus, «in excelsis.» Alii, ut Vatablus et Mariana, volunt dictos kemarim, quasi exustos, id est atros, ab atro et pullo vestitu. Unde Pagninus vertit: Qui nigras induunt vestes. Hebræorum enim sacerdotes erant candidati: sacrificabant enim tunica linea induti, Exodi XXVIII, 40, æque ac Ægyptii, qui inde linigeri sunt dicti, ut dixi Jerem. XIII. Sic et in sacris Eleusinæ deæ sacerdotes amiciri albis, docet Tertullianus lib. De Pallio. Ita Sanchez. Alii, quod essent inclusi quasi monachi in monasteriis. Ita Marinus in Lexico, qui censet kemarim esse vocem chaldaicam. Alii, a stigmatibus, quæ in facie et in corpore inusta gestabant. Alii, ab ardore devotionis, quo erant accensi in sacris suis peragendis. Verum primum quod dixi verius videtur. Similes hisce fuerunt apud Gentiles Romæ virgines Vestales, et magis in Cappadocia magi, dicti Pyrethi, a pyra, id est igne, eo quod abe, id est ignem sacrum, servarent et foverent, ne quando exstingueretur, cum certis precibus et cæremoniis, uti docet Strabo lib. XV.
Quocirca kemarim videntur fuisse simii et æmuli ædituorum, quos Deus jusserat servare et fovere noctu diuque ignem sacrum, quo comburendæ erant victimæ, Levit. VI, 12; quo pariter igne quotidie, tam mane quam vespere, thymiama erat incendendum et adolendum Deo, Exodi XXX, 7. Itaque kemarim officium erat, primo, ignem sacrum perpetuo accensum servare et nutrire: indeque rursum vocantur a Prophetis per irrisionem kemarim, id est exusti, fuliginosi et atri, q. d. Carbonarii, qui ab igne et carbonibus denigrati, Æthiopum vel dæmonum habent colorem et formam. Secundo, thus adolere idolis, ut patet IV Reg. XXIII, 5. Tertio, subservire sacerdotibus in sacrificiis. Unde a sacerdotibus hic, quasi eorum ministri et diaconi secernuntur et distinguuntur. Ait enim: «Et nomina ædituorum cum sacerdotibus,» utique non Dei, sed Baal, inquit Remigius, Albertus, Ribera et alii; licet S. Hieronymus cum suis asseclis sacerdotes hic veros veri Dei accipiat, sed eos duntaxat qui simul cum Deo colebant idola, quos insectantur Ezechiel cap. VIII, 3 et seq., de quibus IV Reg. XVII, 31, 33. Fateor tamen aliquos ex hisce kemarim fuisse sacerdotes; ita enim vertunt hic Septuaginta. Adde thurificare, quod erat officium kemarim, est quoddam sacrificare. Primum enim veterum sacrificium fuit oblatio et incensio thuris. Unde et thymiama Deo vero, quasi sacrificium bis quotidie adolebatur in altari thymiamatis; quin et in omni sacrificio carneo, puta ovis, capræ et bovis, Hebræi jussu Dei imponebant et adolebant thus, ac per hoc significabant victimam hanc dari et sacrificari Deo, ut patet Levit. II, 4. Videntur ergo hi kemarim apud Gentiles fuisse id, quod apud christianos, præsertim Romanos, sunt æditui, qui curam habent templi, altarium et sacrorum: inter quos alii sunt sacerdotes, alii clerici, quibus præsunt canonici, quorum caput est decanus, præpositus, vel episcopus. Munia ergo kemarim erant, templum custodire, aperire, claudere, purgare, ornare, advenas docere cæremonias et cultum Baal, sive idoli et dei sui, oblationes excipere, dies festos adornare, choros canentium et choreas salientium ordinare, imo præire more furentium et bacchantium. Unde S. Hieronymus kemarim vertit fanaticos, quasi enthusiasmo actos, et dæmonis spiritu afflatos. Hinc Oseas cap. X, 5, ait: Et kemarim ejus qui de illo exsultabant; uti habent Hebræa. Alludit enim vox כמר kamar, unde kemarim, ad חמר chamar, quod significat turbari instar ebrii et insani, vel instar vini fæculenti, mixti et turbidi, indeque bacchari et insanire.
Versus 5
5. Et eos qui adorant super tecta, — quæ in Judæa et Syria etiamnum plana sunt, quasi tabulata sub dio, in quibus incolæ ambulant, prandent, cœnant, imo et in æstate noctu dormiunt, uti mihi Romæ viri graves, iique oculati testes narrarunt. Hæc ergo tecta conscendebant Judæi astricolæ, ut ex iis libere et plane contemplarentur et adorarent «militiam cœli,» puta solem, lunam, luciferum, aliasque stellas et astra: quæ quia multa sunt, et ordinata instar exercitus, motuque suo, loco et ordine stato incedunt instar aciei instructæ; hinc vocantur militia cœli, cujus rex est sol, regina luna, signifer Venus, sive lucifer. Hinc Judæi dicunt Jeremiæ (qui Sophoniæ fuit synchronos et coævus), cap. XLIV, 25: «Faciamus vota nostra, quæ vovimus, ut sacrificemus reginæ cœli (id est lunæ) et libemus ei libamina.» Et cap. VII, 18: «Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cœli,» quibus ipse denuntiat cap. X, 2: «A signis cœli nolite metuere, quæ timent Gentes,» q. d. Nolite colere astra cœli, quæ colunt Gentes. Timere enim in Scriptura est colere, revereri, adorare. Vide quæ illis locis annotavi. Sic apud Gentiles multi fuerunt cœlicolæ et solicolæ, æstimantes cœlum, solem et sidera ob pulchritudinem, celsitudinem, magnitudinem, influxum, ordinem et splendorem esse animata, esseque numina, quos detestans Job cap. XXXI, 26: «Si vidi, ait, solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare: et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum (id est adoravi ea, osculando) manum meam ore meo. Quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.» Et Sapiens cap. XIII, 2 et 3: «Solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. Quorum si specie delectati, deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator hæc omnia constituit.»
Et adorant, et jurant in Domino, et jurant in Melchom. — Jurant tam per Melchom, quam per Deum verum: quia utrumque ut numen colunt et adorant. Juramentum enim est actus latriæ: dum enim juramus per aliquem, hoc ipso confitemur et protestamur ipsum esse primam et increatam (hæc enim sola est infallibilis) veritatem, ideoque esse Deum.
Taxat Judæos, quod cum Deo vero colerent deos gentium vicinarum, puta Melchom deum Ammonitarum. Ita Theodoretus, Remigius, Albertus, Hugo et Lyranus. Nota, τὸ in Domino, quatenus refertur ad jurant, idem esse quod per Dominum: quatenus vero refertur ad adorant, idem esse quod Dominum. Hebræi enim verba contactus, sive corporalis, sive spiritualis, qualis est adoratio, construunt cum beth, id est in, ut credere in Deo, est credere Deo, vel Deum, invocare in nomine Domini, est invocare nomen Domini, etc. Hebraice est, jurant per Melchom, id est regem suum; ita Septuaginta, Tigurina, Vatablus et Pagninus, hoc est, jurant per idolum suum, quod pro suo deo et rege habent, ideoque nuncupant illud Melech, Meloch, Melchom, Malcam, id est regem suum. Hæc enim omnia unum idemque sunt. Perperam ergo Arias sic exponit, q. d. Qui ut regi suo adulentur, æque per eum, ac per Deum jurant. Nam jurare per regem, est licitum; qui enim per regem jurat, per Deum, qui eum regem constituit, jurat; uti in simili docet Christus Matth. XXIII, 20. Ita Joseph jurat per salutem Pharaonis, Genes. XLII, 15, et Tecuitis per salutem Davidis, II Reg. XIV, 19.
Versus 6
6. Qui avertuntur de post tergum Domini, — puta qui tergum Domini, id est Dominum sequi nolunt, sed ei tergum obvertunt, hoc est, ab eo recedunt, dum eum aversantur et spernunt. Ita Septuaginta; unde Chaldæus: Qui avertuntur retrorsum a cultu Domini; Pagninus: Qui retrocedunt ut non eant post Dominum; Tigurina: Qui a Domino sunt abstracti.
Qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. — Moraliter, quærunt et investigant Deum: primo, infideles et ignorantes, qui inquirunt quis et qualis sit Deus; secundo, peccatores, qui per peccatum Deum Deique gratiam perdiderunt: hi pœnitendo eum requirunt, rogantes ut ad eos et cum eis in gratiam redeat; tertio, egentes et afflicti, qui a Deo opem, puta lumen, consilium, auxilium, robur, directionem poscunt. Unde Vatablus vertit: Neque implorant opem Domini, neque consulunt eum. Sic et Chaldæus. Sapienter monet Psaltes: «Quærite, inquit, Dominum, et confirmamini: quærite faciem ejus semper.»
Versus 7
7. Silete a facie Domini. — Hoc est, ut Septuaginta, εὐλαβεῖσθε, id est silentes timete et reveremini Dominum; est metalepsis, vel catachresis: silentium enim reverentiæ, timoris, admirationis et stuporis est indicium, ideoque pro illis hic ponitur. Ita Theodoretus. Vide dicta Habacuc cap. II, vers. ult. Unde Syrus et Arabicus uterque vertunt: Timete a conspectu Domini. Aliter Albertus et Hugo, q. d. Obmutescite coram Deo vindice; quia adest dies Domini, quo ipse vos exscindet et disperdet. Et Clarius, q. d. Silete, id est silenter exspectate, et mox videbitis iram et vastitatem Domini. Et Chaldæus: Pereatis, ait, funditus omnes impii a conspectu Domini, quasi silere idem sit quod perire et interire. Mortui enim silent: unde locus mortuorum hebraice vocatur דומה, duma, id est silentium.
Quia juxta est dies Domini. — Arabicus: Quia jam prope est dies judicii, puta dies justitiæ et vindictæ Domini exercendæ in Judæos per Chaldæos. Sic dies judicii vocatur dies Domini, reliqui sunt dies hominum, quibus agunt quod lubet: sicut dies hebdomadæ sunt dies discipulorum, sed sabbatum est dies ludimagistri, quo totius hebdomadæ pensum a discipulis exigit, et diligentes præmiat, negligentes vel petulantes castigat et flagellat.
Quia præparavit Dominus hostiam: sanctificavit vocatos suos. — Est metaphora continua, sive allegoria: stragem enim Judæorum, utpote impiorum vocat sacrificium, idque publicum et solemne, in quo hostia sunt Judæi mactandi: dies sacrificii est dies excidii Hierosolymæ et templi: sacerdotes sunt Chaldæi, qui hanc victimam Deo et divinæ justitiæ immolant. Unde dicuntur vocati et sanctificati a Deo: quia Deus eos e Chaldæa evocavit, suosque quasi milites, imo ministros et sacerdotes, auctoravit et consecravit, quando eos elegit et destinavit laniones Judæorum, ut eos quasi sanctam victimam divinæ suæ vindictæ offerrent et jugularent. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Lyranus et alii passim, nisi quod Chaldæus, Vatablus et Clarius, per vocatos intelligunt non sacerdotes, sed convivas, puta aves et feras, quos Deus ad solemne hoc epulum evocet, ut Judæorum cadavera a Chaldæis cæsa devorent. Unde Arabicus Antiochenus vertit, paravit victimas Dominus, et notificavit iis qui sunt convivii sui; clarius vero Arabicus Alexandrinus, præparavit Dominus mactationem (id est victimas mactatas ad epulum) et sanctificavit vocatos; et Syrus, præparavit Dominus victimam, vel convivium; et invitavit vocatos suos. Alludit ad votum חרם cherem, seu anathematis, quo res vel pia, vel impia, tota per mortem, vel civilem, vel naturalem, Deo mactanda et sacranda erat, de quo plura dixi Levit. cap. ult. vers. 28, et Rom. IX, 9.
Moraliter, disce hic quam injustitia et scelera sint Deo invisa, quamque ex adverso justitia et scelerum vindicta ei sit chara, curæ, honori, voluptati; nimirum perinde ac est sacrificium solemne, vel holocaustum, quod ei tanquam summo rerum Domino offertur, et ab eodem in odore suavitatis excipitur: adeo ut reges et tyrannos, licet infideles et impios, qui hanc vindictam peragunt, vocet suos milites, suos sanctificatos, suos sacerdotes. Hinc iisdem per Jeremiam cap. VI, 4, mandat et edicit: «Sanctificate super eam (contra Jerusalem) bellum.» Et Isaiæ XIII, 3, de Cyro et Persis vastaturis impiam Babylonem, ait: «Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea.» Quin et Jerem. XLVIII, 10, vindictam hanc impiorum Moabitarum, Chaldæis sub interminatione maledictionis imperat et indicit: «Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter.» Quodnam hoc opus? Audi: «Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.» Ex adverso Sapiens cap. XIV, 7: «Benedictum est lignum, inquit, per quod fit justitia.»
Versus 8
8. In die hostiæ Domini (excidii Jerusalem, quando ipsa futura est hostia, mactanda a Chaldæis Domino) visitabo super principes, et super filios regis — Sedeciæ. Nabuchodonosor enim, capta Jerusalem, «jugulavit filios Sedeciæ in oculis ejus: sed et omnes principes Juda occidit,» ut dicitur IV Reg. XXV, 7. Ita Lyranus, Arias, Vatablus et alii. Aliter S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, eorumque sequaces, qui per filios regis accipiunt filios Josiæ, e quibus Joachaz abductus fuit in captivitatem a Pharaone, Joakim a Chaldæis occisus, Sedecias excæcatus, Joachin ductus in Babylonem. Verum diem hostiæ vocat diem excidii, in quo non alius fuit rex Hierosolymæ, quam Sedecias, cujus filios quasi hostias mactavit Nabuchodonosor: e filiis vero Josiæ nullum fecit hostiam, id est nullum occidit. Nam Joakim non ab eo, sed a latrunculis, sive prædonibus Chaldæorum occisus est.
Et super omnes qui induti sunt veste peregrina. — Primo, aliqui vestem hic intelligunt eam qua idololatræ utebantur in cultu idolorum. Unde Judæi, vestem hanc induentes, ipso habitu profitebantur se cultores idolorum, perinde ac qui pileum flavum induit Romæ, profitetur se Judæum, et qui turbantum, Turcam. Quocirca Chaldæus vertit: Qui perstrepunt ad cultum idolorum. Secundo, Hebræi nonnulli putant taxari hic satellites et ministros principum et nobilium: hi enim solent uti veste varia et diversa a vulgo, in qua gestant insignia sui principis. Tertio, Theodoretus vestem peregrinam exponit, a peregrinis furto vel rapina acceptam, quasi taxet hic furta et rapinas Judæorum, quibus hospites et peregrinos spoliabant vestibus, iisque se induebant. Quarto, alii vestem peregrinam accipiunt eam quæ est alterius sexus, puta si vir induatur veste muliebri, aut mulier virili: quod est contra honestatem, verecundiam et castitatem, ideoque vetatur a Deo Deut. XXII, 5, et a Concilio Gangrensi sub pœna anathematis, ut habetur dist. XXX, cap. Si qua mulier. Quinto, proprie et genuine, vestem peregrinam vocat eam quæ non erat Judaica, sed gentilitia, puta Ægyptia, Philistæa, Ammonitis, Tyria, etc. Taxat ergo hic Judæorum ambitionem, levitatem, curiositatem, quod vestitum novum, peregrinum et gentilitium assumerent, quodque cum vestibus mores et idololatriam Gentium induerent. Ita S. Hieronymus. Idem fere taxat Ezechiel cap. XXIII, vers. 12 et 15, et auctor lib. II Machab. cap. IV, 13.
Moraliter, hic discant christiani quam Deus oderit vestium novitatem et luxum, quamque eum vindicet et puniat; is enim sapit mollitiem, fastum, levitatem, inconstantiam defectumque judicii. Unde talibus recte dicas illud Stilponis ad Craterem: δοκεῖς μοι χρείαν ἔχειν ἱματίου καινοῦ: videris mihi indigere pallio novo, vel pallio et mente: καινοῦ enim junctim significat novum; disjunctim vero καὶ νοῦ significat et mente. Ita Laertius lib. II, cap. XII. Q. Curtius lib. ultim., et Plutarchus in Alexandro, culpant eum, quod devictis Persis habitum mutarit, vestemque Persicam induerit. Strato, vel, ut alii volunt, Plato dixit Aristippo: «Tibi uni et chlamydem, et pannum ferre datum est.» Chlamys vestis est satraparum, pannus mendicorum: ipse enim apud Dionysium saltavit in purpura, interdum vili pallio utebatur. Ita Laertius lib. II, cap. VIII; unde Horatius: «Omnis Aristippum decuit color.» Ita hodie sunt chamæleontes, qui omnibus gentibus, locis, sectis, tam in habitu quam in fide et moribus se conformant: sed dum singulis concolores fieri cupiunt, universis discolores et difformes fiunt. Phrygiones sunt, qui fucant tam mores quam colores, de quibus Prudentius in Hamartigenia:
Additur ars, ut fila herbis saturata recoctis, Illudant varias distincto stamine formas.
Et Martialis:
Victa est Pectine Niliaco jam Babylonis acus.
Diogenes cuidam glorianti quod leonis pelle vestitus incederet: «Non tu desines, inquit, virtutis stragula pudefacere?» indignum judicans quod homo mollis Herculis amictum sibi vindicaret. Ita Laertius lib. VI. Idem cum videret juvenem studiosius se ornantem: «Si ad viros, inquit, ἀτυχεῖς, id est frustra facis: si ad feminas, ἀδικεῖς, injuste agis.» Nam frustra mas se mari ornat, cum inter eos nequeat esse conjugium: inique vero agit, si lenocinio suo insidietur feminæ. Idem divitem quemdam indoctum, sed splendide indutum, χρυσόμηλον, id est ovem aureo vellere amictam nuncupabat. Dæmonax cuidam suam purpuram ostentanti: «Heus tu, inquit, hoc ante gestabat ovis, et ovis erat,» significans illum stupidum esse ut ovem, etiamsi purpuram gestaret. Teribazo Artaxerxes rex vestem suam donarat ea lege, ut ea non indueretur: induit tamen ille, mulieribus etiam donis quæ a rege acceperat, insignitam. Tunc rex in risum effusus: «Tibi, inquit, ut mulieri aurum, ut insano regium amictum gestandi jus potestatemque concedimus.» Augustus Cæsar, cum pro concione multos videret palliatos, indignabundus: «En, inquit, Romanos rerum dominos, gentemque togatam.» Indoluit nimirum Romanos habitum novare et Græcum pallium assumere. Ejusdem hæc fuit gnome: Vestitus insignis ac mollis superbiæ vexillum est, nidusque luxuriæ. Ita Suetonius in ejus Vita. Peregrinam vestem in Ruffino culpavit Claudianus, in Carolo Calvo Franci. Constantissimi olim Germani cum fide vestes mutare cœperunt. «Turpis, ait Poeta, Romano Belgicus ore color.»
Si hæc laicos dedecent, multo magis clericos et religiosos, in quibus vestium luxum acriter taxat S. Bernardus serm. 23 in Cant., et Apolog. Ad Guilielmum Abbatem.
Tropologice, vestis peregrina est hæresis, quam assumunt novantes, «qui recesserunt a protectione et indumento Dei, et suo errore cooperti sunt,» inquit S. Hieronymus. Mystice idem: «Vestis, ait, filiorum regis, et principum indumentum Christus est,» quod assumimus in baptismo, juxta illud Ephes. IV, 24: «Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.» Et Coloss. III, 12: «Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam.» Peregrina ergo veste diaboli induimur, cum pro misericordia induimus crudelitatem, pro benignitate asperitatem, pro humilitate superbiam, pro modestia fastum, pro patientia impatientiam. Hinc rursum monet Apostolus Rom. XIII, 14: «Induimini Dominum Jesum Christum;» qui enim spretis virtutibus vitia assumit, pro Christo Antichristum induit. Peculiariter vero vestis peregrina est hypocrisis. «Quid enim magis est peregrinum, quam sunt lupis rapacibus vestimenta ovium? quid magis peregrinum, quam eum qui intus plenus est iniquitate, foris hominibus justum apparere?» ait Rupertus.
Versus 9
9. Qui arroganter ingreditur super limen. — Hebræi: Qui saltat super limen, hoc est, qui tanto fastu et arrogantia ingreditur, ut saltitando et subsultim incedere videatur, præsertim cum gradus templi conscendit, quod Amos culpat dicens cap. VI, 1: «Væ qui opulenti estis in Sion, ingredientes pompatice domum Israel!» Vide ibi dicta. Taxat principum, nobilium et divitum arrogantiam in ingressu, etiam templi, præsertim cum in templo omnes coram Deo se humiliare debeant, humilitatemque et habitu, et incessu, et prece profiteri. Qui enim templum adeunt, id faciunt, ut humiliter Deum invocent, ejusque opem et gratiam postulent: quare indignum est ibi arrogantiam ostendere, ubi suppliciter venia in culpis, et auxilium in necessitate a Deo flagitatur.
Taxat insuper fastum sacerdotum et pontificum, qui dilatatis phylacteriis arroganter in templo, quasi ejus præfecti et præsides incedebant. Unde Septuaginta vertunt: Ulciscar super omnem manifeste, qui in vestibulis. Sacerdotes enim degebant in suo atrio, proxime templo, quasi in ejus vestibulo. Ita Christus castigat eorumdem, sed ob sacerdotii honorem alio, puta Scribarum et Pharisæorum, nomine, supercilium et fastum, Matth. XXIII, 5. Hunc sensum dant S. Hieronymus, Haymo, Albertus, Hugo et alii, qui secundo, sic quoque explicant, quasi Propheta reprehendat superstitionem Judæorum acceptam a Philistinis, qui truncato Dagon idolo suo in limine templi, illud deinceps ex reverentia calcare non ausi, transiliebant, I Regum, V, 8; unde Chaldæus vertit: Puniam omnes qui ambulant in legibus Palæstinorum. Verum hoc solos Azotios fecisse legimus, quorum deus erat Dagon, a quibus, uti hostibus, abhorrebant Judæi: unde nusquam reperimus eos coluisse Dagon. Et sane si id fecissent, utique non tacuisset hic Propheta. Parva enim, imo nulla culpa est transilire limen templi ex reverentia, eo quod quis se reputet indignum qui calcet limen domus Dei; sed longe major culpa est, id facere in honorem Dagon, vel alterius idoli, itaque illud venerari et colere.
Tertio, Chaldæus, Arias, Pagninus, Tigurina et Vatablus ex Hebræo sic vertunt: Visitabo omnem transilientem limen in die illa, qui implent domum dominorum suorum rapina: quasi hic taxet Judæos, præsertim principum et potentum asseclas vel ministros, de furto, quod scilicet transiliant limen, tum proximorum, ut eorum bona furentur; tum dominorum suorum, ut ibi furta recondant, tutique sint, et cum illis prædam dividant. Verum tam Septuaginta quam Noster pro dominorum suorum, vertunt, Domini Dei sui. Culpat ergo principum non tantum arrogantiam, sed et injustitiam, puta rapinas, usuras et fraudes, quodque eas impudenter et quasi sacrilege consecrarent Deo: sacerdotes vero arguit, quod easdem acceptent, imo extorqueant, quodque ipsi pauperum bona specie religionis, quasi illa offerenda sint Deo, dolose et impie expilent et diripiant, suadendo v. g. filiis: Si parentes egentes a vobis quid petant, dicite id esse corban, id est munus dicatum Deo et sacerdotibus, uti Christus eis improperat Matth. XV, 6, et Matth. XXIII, 14: «Væ, ait, vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ! quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes,» q. d. Woe to you, Scribes, who drain the purses of widows by selling them, with a pretense of sanctity, your long prayers! For in Greek it reads, προφάσει μακρᾷ προσευχόμενοι, that is, on the occasion of a long prayer, or under the pretext that they pray much for them. So St. Chrysostom on that passage.
Versus 10
10. Vox clamoris a porta piscium, — Scilicet audietur: quia, ut docet Ribera, et Vilalpando part. I De Apparatu urbis, lib. II, cap. XIII, per portam Piscium, primo, in urbem Jerusalem irrupisse videntur Chaldæi, omnesque incolas vel occidisse, vel cepisse, sicut piscator solet in omnes pisces maris impune grassari. Unde Habacuc cap. I, 14, ait: «Et facies homines (Judæos) quasi pisces maris,» ut capiantur a piscatore Nabuchodonosore. Et vers. 15: «Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua.» Hæc porta dicta est Piscium, quod spectaret mare, et inde per eam pisces importarentur. Audi ex S. Hieronymo, Saligniaco et Borchardo, Adrichomium: Porta, inquit, Piscium juxta turrim David, inter montem Sion et civitatem inferiorem, in valle Mello contra occidentem sita erat. Piscium dicebatur, quod per eam a Joppe et aliis maritimis locis (ac præsertim e mari Galilææ illic ex adverso existente, ait Vilalpando part. I, lib. III, cap. IX) quotidie pisces in urbem inferebantur. Hæc aliis nominibus etiam porta David et porta Negotiatorum inscribitur: David quidem, quod turri Davidis proxima esset; Negotiatorum vero, quod per eam variæ negotiatorum merces a Bethlehem, Hebron, Gaza, Ægypto et Æthiopia inveherentur. Per hanc portam peregrini occidentales urbem ingredi solent. Sic et Vilalpando part. I, lib. III, cap. IX. Ubi tamen in eo ab Adrichomio dissentit, quod censeat portam Piscium non fuisse ad occidentem Hierosolymæ, ut vult Adrichomius, sed ad septentrionem: quia, inquit, Chaldæi castra habebant ad septentrionem; ac per portam Piscium irruperunt in urbem, occuparuntque mox portam secundam, quæ scilicet erat in secundo muro, et a Jeremia vocatur porta Media. Quæ ratio bene concludit, si verum est Chaldæos per portam piscium ingressos in urbem, et in portam Secundam, uti insinuat hic Sophonias. Censet ergo ipse portam Piscium fuisse ad septentrionem urbis, inter portam Ephraim et turrim Hananeel, Bezethæ proximam; et Chaldæos per eam ingressos, quia inhiabant opibus templi quod illi vicinum erat; Adrichomio tamen astipulatur S. Hieronymus, et favet II Paral. XXXIII, 14, ubi dicitur: «Ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon, in convalle, ab introitu portæ Piscium usque ad Ophel.» Atque ad argumentum Vilalpando responderi posset, Chaldæos utraque via irrupisse in Jerusalem, nimirum aquilonari urbis muro dirupto penetrasse in Secundam, et occidentali porta Piscium effracta, irrupisse in vallem Mello, æque ac in civitatem inferiorem, quæ filia Sion dicebatur: utrique enim vicina erat hæc porta, et ad utramque aditum pandebat; ideoque Sophonias utrobique, scilicet tam in porta Piscium, quam in Secunda, ululatum fore significat.
Et ululatus a secunda. — Secunda porta dicebatur, quæ erat in secundo muro: Jerusalem enim versus septentrionem, juxta templum, in tres regiones erat distributa, quarum quæque suum habebat murum in longum porrectum. Primus murus erat vicinus Sion: secundus erat medius splendidissimis portis conspicuus, et in quatuordecim turres divisus, quem Ezechias rex reparavit et firmiorem altioremque fecit, II Paral. XXXII, 5. Tertius erat extimus, quem Agrippa rex non primus ædificavit, ut vult Ribera, sed jam ædificatum publico sumptu permuniit, et latiorem altioremque reddidit. Hic totus solidus erat, et 25 cubitis altus, habebatque nonaginta quadrangulares validas et celsas turres. Ita Josephus, lib. VI Belli, cap. VI, et lib. XIX Antiq. VII. Fuit ergo ululatus in porta Secunda sive Media: quia Chaldæi principes, fracto muro tertio et extimo, irruperunt in secundum, ejusque portam, quæ Secunda sive Media dicebatur, eamque ceperunt et insederunt, uti narrat Jeremias cap. XXXIX, 3.
Addunt Hebræi, Pagninus, Vatablus, Arias et Clarius, in Secunda fuisse academiam: unde illic habitabat Holda prophetissa, IV Reg. XXII, 14. Quocirca pro משנה misne, id est secunda, ipsi vertunt, academia: ululatus, inquiunt, magnus ab academia. Solent enim academici non gladiis, sed calamis assueti, præ aliis metu belli percelli et trepidare, ac irruente hoste vociferari: nimirum non bene conveniunt Musæ quietæ et silentes, cum Marte feroci, et tubis, tympanis que et sclopisperstrepente. Extimus enim murus Hierosolymæ continebat regionem tertiam urbis, in qua habitabant opifices, mercatores et plebs. Secundus continebat regionem secundam, in qua, utpote tutiori et tranquilliori, habitabant nobiles, studiosi, doctores, Rechabitæ et similes. Tertius et intimus continebat Sionis arcem et templum, eisque subjectam civitatem inferiorem, quæ idcirco filia Sion dicebatur. Vide hæc graphice expressa in descriptione et tabula Hierosolymæ, quam exhibet Adrichomius post paginam 144. Lege et nostrum Vilalpandum in Apparatu urbis, part. I, lib. II, cap. III, et lib. III, cap. IX.
Et contritio magna a collibus, — scilicet Sionis et templi, aliisque similibus, ad quos, utpote munitiores, capta a Chaldæis urbe, ex secunda et extima regione confugerunt Judæi, sed a Chaldæis persequentibus ibidem comprehensi, contriti et trucidati sunt. Ita S. Hieronymus et Theodoretus.
Tropologice, in hora mortis et in die judicii erit planctus, ob peccata quæ per portas, id est oculos vel aures; ac in collibus, id est in ratione, mente et voluntate, commisimus. Mors enim ascendit per fenestras, Jerem. IX, 21. Vide ibi dicta. Itaque porta Piscium est porta oculorum, de quibus Cant. VII, 4: «Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis.» Oculi enim ob humorem aqueum et crystallinum videntur esse piscinæ et portæ Piscium, per quas scilicet species rerum caducarum et voluptatum in mare hujus sæculi volutantium, quasi pisces irrepunt in animam, eamque inficiunt sibique assimilant.
Audi S. Hieronymum: «Prima porta oculorum erit, qua exhibebuntur nobis peccata ante oculos nostros, et omnis pompa et imago antiquorum scelerum et vitiorum, atque luxuriæ proferetur in medium. Torquebit igitur eum conscientia, et postquam compunctus clamaverit a prima oculorum porta, ululabit etiam a Secunda, quam et aures intelligere possumus. Per hos enim vel maxime sensus, quibus vitia illapsa fuerant, eorum pœna sentietur, quando cernemus quod fecimus, et audientes sermonem totumque ordinem peccatorum, in ululatum compellemur, et conteretur in nobis quidquid fuerit excelsum, et propter cæcitatem et surdas aures ignorabatur in nobis.» Secundo, idem paulo inferius: «Vel certe, ait, in fine mundi, et in consummatione lugebunt a porta Piscium prima, qui suum baptisma non servaverunt: lugebunt a Secunda, qui non egerunt pro peccatis dignam pænitentiam. Et erit magna contritio super colles, qui nec pro peccatis incurvati sunt, ut cervicem suam submitterent, et scelera sua deplorarent. Per has enim duas portas Baptismi et Pœnitentiæ, in Jerusalem, id est in Ecclesiam Dei, vel introitus, vel reditus est.»
Versus 11
11. Ululate, habitatores Pilæ. — Pilæ, id est mortarii in quo tundimus piper, zinziber et aromata; vel, si majus sit, orizam et frumenta. Audi S. Hieronymum: «Pila quæ hebraice dicitur מכתש machtes, et ab Aquila versa est sic τοῦ ὕλμου, non per brevem syllabam prima legenda est (ut sit pila lusoria), ne σφαῖρας putemus, sed per productam, ut de pila sciamus dici in qua frumenta tunduntur: vas concavum et medicorum aptum usui, in quo proprie ptisanæ feriri solent.» Unde pila dicta est a pinso, pinsis; quod in ea siccata frumenta pistillo pinsebant ac contundebant, ut ait Cato cap. XIV, lib. De Re rustica. Porro Pila hic proprium urbis vel loci est nomen. Unde Pagninus, hebræum Machtes, quasi proprium loci retinuit.
Quæres, quis hic locus, vel urbs? Primo, R. Salomon censet Pilam vocari urbem Tiberiadem, eo quod in valle concava sit sita: portam vero Piscium esse Ptolemaidem, quæ mari piscoso adjacet: Misne, quod Noster vertit Secundam, esse Luz, urbem juxta Jerusalem: colles esse Sephorim. Verum hoc ipse more suo fingit, non probat. Certe de Tiberiade hic sermo esse nequit, utpote quæ jampridem a Salmanasare vastata erat cum tota Galilæa et Samaria, anno 6 Ezechiæ regis Juda, qui fuit atavus Josiæ, sub quo hæc prophetat Sophonias, uti ipse ait vers. 1.
Secundo, melius Lyranus per pilam intelligit Jerusalem. Totum enim vaticinium hoc est contra Judam et Jerusalem, cui intentat excidium per Chaldæos. Porro Jerusalem dicitur pila, quia erat in meditullio Judææ, ejusque centrum, quo ad forum et nundinas confluebant undequaque Judæi. Simili metaphora Ezechiel, cap. XXIV, 2, Jerusalem vocat ollam, in qua coquuntur carnes, id est Judæi. Unde et dictionaria Syriaca, Machtes, vel Machtose, exponunt Jerusalem, a radice chtase, quæ significat perturbare, agitare, vexare, vel etiam oppugnare, et bellum gerere; quæ omnia competunt Hierosolymæ. Verum cum vers. 4, Propheta expresse nominarit Jerusalem, quorsum hic obscure eamdem vocaret pilam? Adde, immediate ante nominavit peculiaria loca Hierosolymæ, puta portam Piscium, Secundam, et colles: ergo et machtes, sive pila, peculiaris fuit locus ejusdem urbis. Unde
Tertio, per pilam potest accipi civitas inferior Hierosolymæ, quæ in valle concava sita, erat quasi pila, sive mortarium, respectu Sionis aliorumque collium. Hæc enim civitas vicina erat portæ Piscium et Secundæ. Dicitur pila, tum ratione situs humilis jam dicti; tum quia in ea erat forum aromatariorum, pistorum, coquorum, etc., qui in pila aromata, frumenta, carnes et herbas contundunt. Ita Arias, Vatablus et Clarius.
Quarto, per pilam accipi potest vorago Mello, quæ et Tyropæon dicta est. Nam, ut docet Josephus lib. VI Belli, cap. VI, Jerusalem super duos colles erat condita, contrariis frontibus semet inspicientes, interveniente valle discretos, in quam domus creberrimæ desinebant. Et inferius: Vallis autem quæ Tyropæon appellatur, qua diximus superioris civitatis collem dirimi ab inferiore, usque ad Siloam pertinet: ita enim fontem, qui dulcis est ac plurimus, vocabamus. Hæc vallis vocatur hic pila, tum ob profunditatem, tum quod in ea contundendi essent Judæi. S. Hieronymus eam vocat vallem Siloe; Chaldæus, vallem, vel torrentem Cedron; quia usque ad Siloe et Cedron per portam Aquarum excurrebat. Sensus ergo est, q. d. «Quomodo frumenta feriente desuper vecte in pila contunduntur, ita de porta Piscium, et de porta Secunda, et de collibus proruens in vos decurret exercitus,» vosque contundet et comminuet, inquit S. Hieronymus, et ex eo Remigius, Ribera, Emmanuel et Mariana.
Quinto, Adrichomius in descriptione Jerusalem censet machtes, sive pilam proprie esse vallem Cedron. Cedron torrens est inter Jerusalem et montem Oliveti, qui per vallem Josaphat in longum decurrit. Vallis ergo Josaphat est vallis Cedron, quæ posteriore sui parte, qua torrens Cedron juxta fontem et piscinam Siloe perlabitur; ab eo vallis Siloe nuncupatur. Audi Adrichomium: Vallis Cedron, inquit, lata, profunda et tenebrosa (unde et Cedron dicta est, a radice קדר cadar, id est niger, ater, obscurus, tenebrosus est) quæ in modum fossæ templum circumibat; ac quod in mortarii similitudinem disposita esset, hebraice Machtes, latine autem Pila vocabatur. Hæc tantæ profunditatis erat, ut de templi tecto ad imum ejus despicientium oculi, non absque vertigine capitis caligarent. In hac mercatores, et omnis generis negotiatores habitabant. In hanc vallem, cum Jacobus frater Domini, primus Hierosolymorum episcopus, in pinna templi coram omni populo, Jesum Dei Filium ipso festo Paschæ profiteretur, Anani Sadducæi pontificis jussu præcipitatus est, et confractis cruribus desuper quoque a Scribis et Pharisæis lapidatus, tandem fullonis fuste in cerebrum percussus interiit. Hucusque Adrichomius. Hæc sententia probabilis est, eique favet S. Hieronymus, qui pilam vocat vallem Siloe; et Chaldæus, qui pro pilam vertit, torrentem Cedron. Verum ei obstare videtur, quod torrens Cedron et vallis Siloe fuerint extra urbem: pila autem, ut et porta Piscium, et Secunda, videantur fuisse intra Jerusalem.
Quare quarta sententia paulo ante recensita videtur probabilior, quæ omnes expositiones conciliat. Accedit quod porta Piscium, per quam Chaldæi irruperunt in urbem, ab Adrichomio consignetur directe ad ingressum vallis Mello, sive Tyropæi, ut jure Propheta dicat ingentem eo loci fuisse ululatum, utpote in quem primo furorem suum exercuerint Chaldæi. Erat enim vallis hæc latissima, et habitationibus hominum frequentissima, utpote quam Salomon coæquavit et ædificiis ornavit, quæ collapsa instauravit Ezechias, ut patet III Reg. IX, 15, et II Paral. XXXII, 5.
Porro per unam hanc urbis partem, Propheta significat totius urbis ululatum et complorationem. Tota enim Jerusalem, sicut dixit Lyranus, uti fuit pila contundens et occidens Prophetas, ita pariter fuit pila, in qua impios hosce cives et propheticidas contuderunt et occiderunt Chaldæi: perinde ac eadem postmodum fuit pila contundens Christum et Apostolos, ideoque facta est pila, in qua Titus et Romani eosdem Christicidas contuderunt et enecarunt, uti ei prædixit Christus Luc. cap. XIX, 41 et sequentibus. Unde Septuaginta vertunt: Plangite qui habitatis concisam. Hebræum enim machtes et pilam, et mandibulam dentium significat: quia sicut in pila comminuuntur et conciduntur aromata, ita dentibus conciduntur et comminuuntur cibi. Machtes ergo generatim est vas vel instrumentum, quo fit concisio vel contusio, qualis est pila et mandibula. Unde Judæi in Jerusalem quasi in pila contusi, et in eadem quasi mandibula dentibus, id est gladiis et armis Chaldæorum, concisi et lacerati sunt.
Symbolice, ululet Constantinopolis, ululet Buda, ululet Trapezuntium, ululet quælibet urbs capta a Turca, vel ab hæretico principe; in qua quasi pila Catholicos ipse contundit.
Tropologice, pila est tribulatio, in qua Deus peccatores tundit, ut pœnitentiæ gemitus et lacrymas extundat; sed in multis verum est illud Sapientis Proverb. XXVII, 22: «Si contuderis stultum in pila, non auferetur ab eo stultitia ejus.» Justi vero et martyres in ea dicunt, quod Anaxarchus in pila contusus dixit tyranno: «Tunde, tunde; follem (corpus) tundis, Anaxarchum non tundis,» uti refert Philo lib. Quod omnis probus sit liber. Et Ovidius in Ibim:
Aut ut Anaxarchus pila minuaris in alta, Jactaque pro solitis frugibus ossa sonent.
Anagogice, pila est olla Vulcani, puta gehenna, in qua diaboli tot pistillis reprobos tundunt, quot hic voluptates illicitas senserunt, vel perpetrarunt; ac præsertim pistilla sunt puncturæ conscientiæ, quæ damnato occlamans et exprobrans, jugiter eum tundit et angit, dicens: Cur infelix te in hanc pilam conjecisti? cur modica voluptate tanta dolorum et angorum pistilla tibi accersivisti? Tundetur illa in æternum, at nunquam pertundetur: tunderis et tu, et contunderis usque ad ossa, usque ad animam; at nullus ictus eam extundet, sed vivam semper et immortalem, ad æternas tunsiones et tormenta servabit. Hujus rei symbolo fingunt poetæ, cor Promethei ad saxum alligati in Caucaso monte, ab aquila perpetuo tundi et rodi, at nunquam erodi vel extundi, idque in pænam furti, quo ignem e cœlo furatus, eum in terras detulit, de quo Ovidius I Metamorph. Sed cur in hac pila tam horrende tunduntur? quia in hac vita fuerunt pila gulæ, ventris, veneris et mammonæ, in qua delicias suas, epulas suas, aromata sua, vina sua, sordes suas, opes suas congessit, compressit, contudit et comminuit caro, mundus et diabolus: quia ignave vixerunt, permittentes se a tentationibus, passionibus et vitiis calcari et contundi. Talis enim est pila, quæ ignava sinit se jugiter tundi. Unde Timon misanthropus Cleanthem ob ingenii tarditatem vocavit δῖμον ἄτολμον, id est pistillum retusum, mortarium ignavum. Inde proverbium: «Pistillo retusior, nudior, calvior:» ima enim pistilli pars adeo retusa et glabra est, ut calvi cranium referre videatur. Pila ergo notat improborum ignaviam resistendi peccatis, et bene operandi, conjecisse eos in pilam et ollam Vulcani.
Conticuit omnis populus Chanaan. — Hebraice additur כי ki, id est quia, quasi hic causa reddatur, cur ululaturi sint habitatores pilæ, quia scilicet conticuit omnis populus Chanaan. Chanaan, id est mercator, qui mercibus emendis et vendendis vacat, ut faciebant incolæ Chanaan, sive Chananæi. Unde illud Osee XII, 7: «Chanaan, in manu ejus statera dolosa.» Vide ibi dicta, imo Chaldæus per Chanaan accipit Chananæos, q. d. Ululate, cives Hierosolymæ, quia cessabunt Chananæi aliique mercatores ad vestrum forum, ad vestram pilam deferre aromata, frumenta cæterasque merces. Secundo et melius, id est quia, hic, ut et alibi sæpe, non est causale, sed encliticum, et ornatus tantum causa additur. Quocirca per Chanaan non Chananæos, sed Judæos accipe. Hi enim a Prophetis vocantur Chananæi, non Hebræi, nec Abrahæi; eo quod non Abrahæ, sed Cham, Chanaan et posterorum ejus mores imitarentur. Ejus enim quis dicitur filius, quem imitatur et refert. Unde illud Dan. XIII, 56: «Semen Chanaan, et non Juda.» Et Ezech. XVI, 3: «Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa.» Hinc et Christus ad Judæos: «Vos, ait, ex patre diabolo estis,» Joan. VIII, 44. Quocirca Chaldæus vertit: Periit populus, cujus opera similia sunt operibus populi terræ Chanaan. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo et Lyranus. Porro in voce conticuit est emphasis. Nam conticuit, id est penitus excisa est et periit, ut vertit Chaldæus, ita ut nullius in ea vox, gemitus vel sibilus audiatur: quia omnes vel capti, vel occisi sunt a Chaldæis; vel si qui sunt reliqui, ita perculsi, afflicti et attoniti sunt, ut præ vehementia doloris, et præ stupore vox illis intercludatur, nec vocem ullam proferre, imo nec hiscere possint.
Disperierunt omnes involuti argento, — puta mercatores et avari, qui non tractant aliud quam aurum et argentum, ac divites undique opibus cincti et circumsepti, iisque confidentes et superbientes, quasi per eas sint a Chaldæis inexpugnabiles. Ita S. Hieronymus. Unde Septuaginta vertunt, elevati argento. Secundo, «involuti argento:» quia cor suum omnemque affectum dederunt argento, illudque ita ei affixerunt et involverunt, inquit Ribera, ut non tam argentum possidere et regere, quam ab argento possideri et regi videantur. Quocirca alii vertunt, portatores argenti; alii, onera argenti. Argentum enim est idolum, quod adorat avarus, quod consulit, quod per fas et nefas sequitur, cui per omnia obedit et se quasi servum mancipat. Unde ab eo agitur ad usuras, fraudes, dolos omniaque scelera. Qua de causa avaritia ab Apostolo vocatur idolorum servitus, græce idololatria, Ephes. V, 5. Dictum est de Aristotele, cum septenos per diem Euripi fluxus et refluxus curiosius scrutari volens, ab eo absorptus est: «Aristoteles non habet Euripum, sed Euripus habet Aristotelem.» Idem verius dicas de avaro: Avarus non habet Euripum pecuniæ, sed hic habet et possidet avarum. Vere Cicero, actione 5 in Verrem: «Nihil est tam sanctum, quod non violari; nihil tam munitum, quod non expugnari pecunia possit.» Et Cato apud Gellium: «Fures privatorum in nervo et in compedibus ætatem agunt: fures vero publici in auro atque in purpura.» Denique avari involuti sunt argento: quia cor habent in ære, non in æthere. Cujus rei exemplum ad litteram exstat in Vita S. Antonii de Padua. Cum enim ipse in exsequiis cujusdam divitis avari haberet orationem funebrem, dixit: Christus ait: «Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.» Ita dives hic cor suum habet in suo thesauro, ibique illud reliquit. Ite domum ipsius, et in auro ejus invenietis illud. Iverunt, et in auro cor ejus repererunt, uti vir sanctus affirmarat. Plura similia exempla exstant in vitis Sanctorum. Addit Delrio adagio 1003: Sicut infantes qui rebus vilibus, ut nucibus, delectantur, involvantur fasciis; ita divites, qui vili terra rubra et alba, id est auro et argento, delectantur, eo se involvunt: «eadem involutione ita grossefacti, inquit Rupertus, ut nimis difficile sit introire eos in regnum Dei,» juxta illud Christi: «Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei,» Marci cap. X, 25.
Mystice, S. Gregorius lib. XVIII Moral. XI: «Quia, ait, nonnulli eloquia Dei non interius per exhibitionem, sed exterius per ostensionem habere concupiscunt, idcirco per Prophetam dicitur: Disperierunt omnes involuti argento. Hi nimirum qui eloquio Dei non interiori refectione se replent, sed exteriori ostensione se vestiunt.» Ita ad litteram clerici et religiosi, qui habitum pietatis exterius præferunt, si interius cor habeant involutum argento, a gradu suo decidunt et dispereunt. Hac de causa multas Ecclesias, monasteria et Ordines a primævo sanctitatis splendore decidisse, ideoque vel periisse, vel contempta jacere, vel ab hæreticis et infidelibus eversa vidimus et videmus. Vere dixit vir sapiens: «Mater genuit filiam, sed filia suffocavit matrem,» nimirum, «filia amplæ dotationis suffocavit matrem devotæ religionis.»
Versus 12
12. Scrutabor Jerusalem in lucernis, — q. d. Efficiam ut Chaldæi, capta Jerusalem, omnes ejus angulos et latebras exacte scrutentur, ne quis Judæorum se abscondens manus eorum evadat. Ita pariter Romani sub Tito scrutati sunt Judæos in cloacis, speluncis et sepulcris, indeque eos extraxerunt ad necem, uti refert Josephus lib. VII Belli, cap. XVII, XXVI et XXX, et lib. III, cap. XIV. Ubi se ex iisdem extractum, aut potius sponte egressum, cum Vespasianus ei vitam et libertatem promitteret, eidem se dedisse narrat. Est adagium. Lucernam enim adhibemus, cum quid exacte scrutari, et penitus perspicere volumus. Unde illud vetus, dictum quod citat Plutarchus in Præceptis connubialibus: «Sublata lucerna nihil interest inter mulieres,» significans plerasque esse impudicas, vel ad id faciles, si detur facultas tenebrarum et secreti, ubi sine teste peccetur. Quin et Diogenes adhibita interdiu lucerna, rogatus quid faceret, respondit: «Hominem quæro,» teste Laertio in ejus Vita. Seneca, lib. De Vita beata, indicat idipsum solere fieri per superstitionem, si quando denuntiabatur ira Numinis: «Cum laurum, inquit, linteatus senex, et medio lucernam die præferens, conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis.»
Allegorice, id verius erit in die judicii, quando Deus scrutabitur arcana locorum et mentium, ac revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, I Corinth. IV; tunc enim etiam de minimo verbo otioso, et de subtilissimis cogitationibus rationem a quolibet exiget, ait S. Hieronymus. Audi S. Bernardum serm. 55 in Cant., explicantem illud Cant. II: Similis est dilectus meus capreæ, quæ acuti est visus: «Time, ait, scrutinium judicis, time oculos capreæ, time illum qui per Prophetam dicit: Et erit in die illa, et ego scrutabor Jerusalem in lucernis. Acuto visu est, nihil inscrutatum relinquit: oculus ejus scrutabitur renes et corda, ipsaque cogitatio hominis confitebitur illi. Quid tutum in Babylone, si in Jerusalem manet scrutinium? Puto enim hoc loco Prophetam Jerusalem nomine designasse illos, qui in hoc sæculo vitam ducunt religiosam, mores supernæ illius Jerusalem conversatione honesta et ordinata pro viribus imitantes; et non veluti hi qui de Babylone sunt, vitam in perturbatione vitiorum scelerumque confusione vastantes. Denique illorum peccata manifesta sunt præcedentia ad judicium, et non egent scrutinio, sed supplicio. Mea autem (qui videor monachus et Hierosolymita) peccata certe occulta sunt, nomine et habitu monachi adumbrata: et idcirco necesse erit subtili ea investigari discussione, et quasi admotis lucernis in lucem prodi, juxta illud Psalm. LXXIV: Cum accepero tempus, ego justitias (id est vias justorum) judicabo. Verendum valde, cum ad hoc ventum fuerit, ne sub tam subtili examine multæ nostræ justitiæ (ut putantur) peccata appareant.» Remedium subdit: «Unum est tamen, si nos ipsos dijudicaverimus, non utique judicabimur. Mala melioribus curabo corrigere actibus, diluere lacrymis, punire jejuniis cæterisque sanctæ laboribus disciplinæ, etc. Scrutabor ego vias meas et studia mea, quo is qui scrutaturus est Jerusalem in lucernis, nihil inscrutatum in me, sive indiscussum inveniat. Neque enim judicaturus est bis in idipsum. Quis mihi det ita ad liquidum prosequi et persequi universa delicta mea, ut in nullo oporteat vereri oculos capreæ, in nullo ad lumen contingat erubescere lucernarum? Et nunc video, sed non video. Præsto est oculus cui omnia patent, etsi non patet ipse. Erit quando cognoscam, sicut et cognitus sum.»
Quæres, quænam sint lucernæ Dei, quibus scrutabitur omnes et omnia in die judicii? Respondeo: Increata lucerna Dei est ipsa ejus mens, intellectus, perspicacia, scientia, qua omnia penetrat et pervidet clarissime. Nam, ut ait Apostolus, «vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, etc., discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus,» Hebr. IV, 12. Hinc Ægyptii Deum pingebant hieroglyphice, quasi oculum sceptro insistentem, oculo significantes ejus visionem, scientiam, providentiam; sceptro, ejus potentiam, regnum, vindictam et castigationem. «Deus enim, inquit Plinius lib. II, cap. VII, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animæ, totus animi, totus sui.» Et, ut ait Tertullianus lib. De Trinitate: «Deus totus est oculus.» Hinc Eccli. XXIII, 27: «Omnia videt oculus illius.» Et vers. 28: «Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes.» Quocirca cogita, o peccator, te hunc oculum effugere non posse, esto abdas te in conclave, in speluncas, in antra: ubique enim hic oculus te videt. Si id scis et cogitas, quomodo in conspectu divini et vindicis hujus oculi peccare, eumque irritare audes?
Creatæ lucernæ Dei sunt variæ. Prima sunt angeli et dæmones, qui quoad naturam spiritus sunt lucidi et pervigiles, omnia penetrantes, scrutantes et pervidentes, de quibus Psaltes Psalm. CIII, et Apostolus Hebr. I, 7: «Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.» Hi in judicio peccatorem accusabunt, omniaque ejus scelera, etiam occultissima et minutissima, prodent et pandent in tribunali Christi.
Secunda lucerna Dei est ratio et conscientia cujusque, de qua Psalm. IV, 7: «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.» Et Matth. VI, 22: «Lucerna corporis tui est oculus tuus.» Hæc culpam in memoria servat, eamque agnoscet et fatebitur coram judice et toto mundo. Hæc dicet ipsi peccatori: Ego te monui, ego tibi occlamavi: noli hoc scelus patrare, Deus te videt, Deus te puniet, sed noluisti me audire; me reclamante effrons in conspectu Dei, impudenter, hæc et ista in particulari crimina commisisti: tu nosti, ego testor, negare non potes.
Tertia lucerna est lex et verbum Dei, de qua Psaltes Psalm. CXVIII, 105: «Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.» Et Sapiens Proverb. VI, 23: «Mandatum lucerna est, et lex lux.» Et II Petri I, 19: «Attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco.» Lex enim Dei deteget iniquitates hominum, quas legi huic contrarias et repugnantes admiserunt, ostendetque quam inique impieque, et a ratione legeque alienæ et abhorrentes fuerint. Audi S. Ambrosium in Psalm. CXVIII, octonario 18, ad illud: Ignitum eloquium tuum: «Tripliciter, inquit, describe tibi ignitum eloquium Dei, vel quod mundat, vel quod accendit, vel quod illuminat audientes. Ideo ait Dominus: Scrutatus sum Jerusalem ad lucernam. Sed neminem in ea vel qui mundaretur, vel qui incenderetur, aut illuminaretur, invenit: ideo eam in tenebris dereliquit.»
Quarta lucerna est sol, luna, stellæ, quæ peccatori dum peccaret, luxerunt et facem præbuerunt; hæ enim testabuntur scelus quod viderunt, cuique lucem præstiterunt. Unde de iis ait Isaias cap. XXIV, 23: «Erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Jerusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.» Et Joel cap. II, 31: «Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem.»
Quinta lucerna est vita Christi et sanctorum. Hinc de Joanne Baptista ait Christus: «Ille erat lucerna lucens et ardens,» Joan. V, 35. Et Philip. II, 15: «Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.» Et de Helia et Henoch ait S. Joannes: «Hi sunt duæ olivæ, et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes,» Apoc. XI, 4. Tot ergo lucernæ Dei sunt quot sancti, imo quot virtutes et exempla sanctorum; hæc pandent arguentque nequitiam peccatorum. Quocirca cuilibet reprobo dicet Christus judex: En dedi tibi hæc exempla piorum quasi faces, quas sequereris: tu vero maluisti tenebras et opera tenebrarum sequi quam lumen. Vide quam tua opera, quam tua vita difformis sit vitæ S. Pauli, S. Francisci, S. Dominici, etc. Si respondeas: Domine, non potui servare castitatem, quia natura et consuetudine nimis proclivis eram in libidinem; arguet judex: Mentiris. Nam S. Augustinus in libidinem propensissimus, eam vicit per meam gratiam; vicit Magdalena, vicit Pelagia, vicerunt alii innumeri: ergo et tu tuam proclivitatem vincere potuisti per eamdem gratiam, quam tibi vel obtuli, vel præparavi, ac reipsa dedissem, si eam humiliter et instanter postulasses, eique strenue fuisses cooperatus. Quis hoc Dei scrutinium non expavescat?
Anagogice, lucerna Jerusalem cœlestis, est splendidissima et gloriosissima humanitas Christi, quæ non tantum eam scrutabitur, ne quid in eam intret coinquinatum, sed et eamdem miris et æternis splendoribus irradiabit, lætificabit et beabit: de qua Apocal. XXI, 23: «Civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea: nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.»
Et visitabo super viros defixos (id est totos immersos, agglutinatos, et, ut hebraice est קופאים kopheim, id est coagulatos, vel congelatos) in fæcibus (id est in sordidis et spurcis voluptatibus, puta deliciis et divitiis) suis. — Unde Chaldæus vertit: Animadvertam in viros, qui summa tranquillitate fruuntur divitiis suis. Est metaphora a vino aspero fæcibus incubante, quod dum immotum in illis persistit, asperitatem suam vitiumque conservat: unde ut eam ponat, fiatque suavius, ab œnopolis ab iis amoveri, et in aliud vas transferri solet. Sic enim Deus Judæos in Jerusalem otio et opibus diffluentes, ut corruptos eorum mores corrigeret, ex ea transtulit in Babylonem. Alludit Sophonias ad Jeremiæ synchroni sui cap. XLVIII, 11, ubi de Moab dicit: «Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.» Vide ibi dicta. Ita loci et officii mutatio sæpe homines a suis cupediis, moribus et amoribus avellit.
Quocirca sapienter in Religionibus inductum est, ut religiosi subinde ex uno monasterio vel collegio in aliud, ex una provincia in aliam transferantur, ut meminerint se hic non habere manentem civitatem, sed esse advenas et peregrinos, cives vero sanctorum et domesticos Dei, in eoque mentem amoremque suum defigant.
Qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male, — q. d. Qui cogitant et censent quod Deus non habeat providentiam bonorum et malorum, ut hos puniat, illos præmiet; sed omnia casu vel fato eveniant. Fortuna est, inquiunt, vel fatum, quod omnia regit, quod his bona, illis mala irrogat. Est vox politicorum et atheorum: qui enim in fæcibus peccatorum suorum defixi jugiter hærent, tandem fiunt athei. Amor enim voluptatum, et consuetudo peccandi quam nolunt dimittere, impellit eos et excæcat, ut dicant: Non est providentia; quo liberius ablato Numinis metu peccent, et suis amasiis vel cupediis fruantur, juxta illud Psalm. XIII, 1: «Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.»
Versus 13
13. Et erit fortitudo eorum in direptionem. — Pro fortitudo hebraice est חיל chel, quod robur, vires, opes, exercitus significat. Unde Chaldæus vertit: Erunt divitiæ eorum in spolium; Pagninus: Erit substantia eorum in direptionem; Tigurina: Diripientur opes illorum. Hinc et sequitur, et domus eorum (erunt) in desertum; Chaldæus, domus eorum in prædam; Pagninus, domus eorum in desolationem; Tigurina, domus eorum vastabuntur. Divites enim omne suum robur ponunt in domibus et opibus, juxta illud Proverb. cap. XVIII, 11: «Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.» S. Hieronymus tamen, Remigius et Haymo per fortitudinem accipiunt exercitum. Audi S. Hieronymum: «In die mortis et judicii omnis fortitudo eorum in direptionem erit, ut quod male valebat et erigebatur adversus Dominum, infirmum fractumque vertatur ad melius; velut si quis fortitudinem latronis, et piratæ, et furis diripiat, infirmosque eos reddat, prodest illis sua infirmitas; debilitata enim membra, quibus prius non bene utebantur, a malo opere cessabunt.»
Versus 14
14. Juxta est dies Domini magnus, — puta dies vindictæ et excidii Jerusalem, ac captivitatis Babylonicæ.
Allegorice, apte S. Hieronymus, Remigius, Vatablus, imo Ecclesia in Officio defunctorum, hæc omnia adaptat diei judicii. Vide dicta Joelis cap. II. Prope, ait S. Hieronymus, est dies mortis et judicii, «vel propter æternitatem, quia nihil ei longum est; vel propter pœnæ magnitudinem, quia patienti nunquam longe videtur supplicium quod inferendum est; sive, cum exierimus a sæculo, et unius cujusque mors consummationem mundi fecerit, non solum prope erit, sed et velox nimis.»
Vox diei Domini amara, — quia in illa die erit clangor, strepitus, tumultus et comploratio tum Chaldæorum occidentium, tum Judæorum vel occisorum, vel captivorum, amarus et horrendus.
Allegorice, S. Hieronymus jugiter sentiebat sibi insonare vocem ultimæ tubæ: «Sive, inquit, bibo, sive comedo, sive dormio, semper tuba illa insonat auribus meis: Surgite, mortui, venite ad judicium.» Sapientes, qui hanc vocem jugiter audiunt et ruminant.
Tribulabitur ibi fortis. — Chaldæus, ibi potentes interficientur; Pagninus, clamat ibi fortis; Tigurina, ibi fortis turpiter ejulabit. Alii mutata distinctione sic exponunt: Vox diei Domini prope est, ibi fortes vociferabuntur amarum, id est, ibi audietur vox atrox et horrenda Chaldæorum expugnantium Jerusalem civesque trucidantium; et allegorice, angelorum tuba canentium, orbique excidium et finem adducentium in die judicii.
Versus 15
15. Dies iræ... — Ad litteram loquitur de die excidii Jerusalem per Chaldæos; allegorice, de die judicii. Septuaginta: Dies iræ dies illa, dies tribulationis et necessitatis, dies miseriæ et perditionis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et nebulæ, dies tubæ et clamoris; Chaldæus: Dies afflictionis et angustiæ, dies tumultus et commotionis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubilosus et obscurus, dies buccinæ et jubilationis; Pagninus: Dies iræ dies illa, dies angustiæ et afflictionis, dies tumultus et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et caliginis, dies tubæ et taratantaræ. Exaggerationes hæ acerbitatem, horrorem et atrocitatem illius diei significant et repræsentant. Tigurina: Dies excandescentiæ dies illa, dies angoris et coangustationis, dies desolationis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et nebulæ, dies buccinæ et classici. Vide dicta Joel. cap. II, 2. Meditans et concionator singula hæc diei illius epitheta ruminet, expendat, ponderet et urgeat, v. g.
Dies hujus vitæ est dies gratiæ, illa futuræ vitæ et judicii erit dies iræ; quia in illa Deus omnem suam iram per sex annorum (quibus eum jugiter in hoc mundo offenderunt et irritarunt peccatores) millia collectam, totam simul uno impetu quasi torrens effundet in impios. Secundo, illa dies erit dies tribulationis, quia tribulam omnium afflictionum aget super impium Deus, dicetque: «Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum,» Apoc. cap. XVIII, 7. Tertio, erit dies angustiæ, quia ab omni parte arctabuntur reprobi. Si enim aspiciant sursum, videbunt judicem iratum, spirantem fumos. Si deorsum, videbunt flammas gehennæ sibi paratas. Si retro, videbunt voluptates elapsas jam se deserere et cruciare. Si ante, videbunt æternitatem interminam, eamque miserrimam. Si ad latera, videbunt angelos se relinquentes, et dæmones se invadentes. Si intus, videbunt conscientiam se accusantem et flagellantem. Quarto, erit dies calamitatis, id est calamitosissima, adeo ut dicant montibus: «Operite nos;» et collibus: «Cadite super nos,» Osee cap. X, 8; Apoc. cap. VI, vers. 16. Undique enim pœnæ quasi hostes in eos irruent.
Quinto, erit dies necessitatis, ut vertunt Septuaginta, quia necessariam et inevitabilem sententiam et condemnationem subibunt, e qua nec homines, nec angeli, nec B. Virgo eos volet aut poterit liberare. Sexto, erit dies perditionis, quia et famam, et vitam, et lætitiam, et animam, et omne bonum perdent in æternum. Septimo, erit dies tumultus, ut vertit Chaldæus, quia in tanto et pene infinito damnatorum numero, turbaque condensata et constipata tam in valle Josaphat, quam in gehenna, horrendus erit strepitus, clamor, ejulatus; horrenda convicia, maledictiones et blasphemiæ, quibus damnati sociis, parentibus, dæmonibus, angelis, Deoque maledicent; ringent enim contra se invicem quasi canes ex summo dolore et desperatione. Octavo, erit dies tenebrarum, quia ibunt in tenebras exteriores, ubi nunquam videbunt solem, lunam, vel ullum lumen. Nono, erit dies turbinis, quia quasi mentis impotes vertigine agentur, et ignis stridens quasi turbo aget eos in gyrum, rapietque in tartara. Decimo, erit dies tubæ tarantataræ, ut vertit Pagninus, id est prælii, quo Deus eos profligabit et conficiet. Rursum erit dies tubæ, quia tuba proclamante educentur coram toto mundo ad locum supplicii, ut plectantur in gehenna.
Undecimo, erit dies desolationis et devastationis, ut vertunt Pagninus et Tigurina, quia privabuntur omni consolatione et gaudio, ac replebuntur omni mœrore et tristitia. Duodecimo, erit dies jubilationis, ut vertit Chaldæus, quia sancti jubilabunt, et applaudent justitiæ et vindictæ Dei, ipsisque damnatis insultabunt, ac de iis quasi hostibus profligatis triumphum agent.
15. Dies nebulæ et turbinis. — Tum proprie; Deus enim pugnat adversus impios, ac præsertim in die judicii pugnabit, cogendo et vibrando in eos nebulas, turbines, fulmina, tonitrua, procellas et grandines. Hi enim milites in castris Dei censentur Psalm. X, 7; Sap. V, 22. Sic pro Theodosio pugnans contra Eugenium tyrannum, ventos in eum immisit:
Revolutaque tela Vertit in auctores, et turbine reppulit hastas,
Tum symbolice; nebula enim, tempestas et turbo symbolum et imago sunt horrendi prælii, conflictus, stragis, supplicii et vindictæ, ex alto a Deo detonantis et depluentis in impios, eosque grandinantis. Sic Homerus Iliade IV, Græcorum agmina, quasi procellas irruentes in Trojanos depingit:
Qualem super æquora nubem Sæpe videt celso scopuli de vertice pastor, Contractam Zephyri flatu, et caligine nimbos Densante picea, et sævam minitante procellam.
Et Homerum de more imitans Virgilius Æneid. XII:
Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus It mare per medium, miseris, heu! præscia longe Horrescunt corda agricolis; dabit ille ruinas Arboribus stragemque satis, ruet omnia late. Ante volant, sonitumque ferunt ad littora venti. Talis in adversos ductor Rhæteius hostes Agmen agit.
Et rursum Æneam in medio conflictus quasi turbinis, ita describit:
Ac velut effusa si quando grandine nimbi Præcipitant, omnis campis diffugit arator, etc. Sic obrutus undique telis Æneas, nubem belli dum detonet.
Versus 16
16. Super angulos excelsos. — Chaldæus, super collibus exaltatis; Tigurina, super turres excelsas; hæ enim in angulis palatiorum solent exædificari, q. d. Chaldæi turres altissimas celerrime conscendent, occupabunt et vastabunt. Ita Theodoretus, Lyranus, Arias et Vatablus.
Versus 17
17. Ambulabunt ut cæci, — præ metu, angore, horrore et stupore. Videtur enim timor et anxietas timidis, anxiis et perplexis eripere lumen, mentem et oculos, ut nesciant quo fugiant, q. d. Judæi erunt attoniti, ut cæcutire videantur, et ambulare tanquam cæci, præsertim quia adimet eis consiliarios et viros sapientes, qui civitatis et civium sunt quasi mens et oculi, uti prædixit Isaias cap. III, 3.
Effundetur sanguis eorum sicut humus. — Tigurina, ut pulvis, scilicet contemptus et nullius pretii, qui omnium pedibus calcatur.
Corpora. — Cadavera Judæorum insepulta projicientur ut stercora, hoc est, sepultura asini sepelientur, uti sub idem hoc tempus Joakim regi comminatus est Jeremias cap. XXII, 19.
Versus 18
18. Aurum eorum non poterit liberare eos, — quia Chaldæi truculenti Judæorum vitam quærent, non aurum.
In igne zeli ejus (Domini) devorabitur omnis terra, — scilicet Judææ; de ea enim agit. Ignem zeli vocat iram vindictæ, vel iram vindicem. Ira enim vocatur ignis, quia in ira, ebulliente sanguine effervescimus et ignescimus, ut oculis, ore et naribus flammas vomere videamur. Unde illud: «Ignes vel iras naribus efflat.» Unde Arabicus Antiochenus vertit, in igne fervoris ejus; Arabicus Alexandrinus, in flamma ignis ejus. Rursum, vindicta vocatur zelus, quia hæc in Deo ex ingenti amore nascitur. Alludit enim ad zelum maritorum qui, quia uxores ardenter amant, hinc, si ipsæ adulterentur, et fidem amoremque fallant, acerrime eas puniunt, et sæpe occidunt. Ita Deus, quia populum suum, puta Judæos, ardenter amabat, quasi sponsas suas; hinc eos fidem fallentes, et cum idolis adulterantes, amore in indignationem verso, gravissime punivit, vastavit et consumpsit usque ad consummationem, id est plene, funditus et consummate. Ita S. Hieronymus. Loquitur, ut dixi, ad litteram de die excidii Jerusalem per Chaldæos, et a pari vel simili, de die excidii ejusdem per Titum et Romanos, de quo S. Hieronymus: «Usque in præsentem, ait, diem videas Judæos prohiberi ingredi Jerusalem excepto planctu; et ut ruinam suæ eis flere liceat civitatis, pretio redimunt, ut qui quondam emerant sanguinem Christi, emant lacrymas suas. Videas in die quo capta est a Romanis et diruta Jerusalem, venire populum lugubrem, confluere decrepitas mulierculas, et senes pannis annisque obsitos, in corporibus et in habitu suo iram Domini demonstrantes. Congregatur turba miserorum, et patibulo Domini coruscante, ac radiante ἀναστάσεως ejus, de Oliveti monte quoque crucis fulgente vexillo, plangere ruinas templi sui populum miserum, et tamen non esse miserabilem, etc., et dubitat aliquis, cum hæc videat, de die tribulationis et angustiæ.»