Cornelius a Lapide

Sophonias III


Index


Synopsis Capitis

Lyranus et Arias censent toto hoc cap. ad litteram agi de Christo et Christianis, puta accusari scelera Christianorum, quae Christus judicabit in die judicii, cum impios damnabit, pios salvabit. Ex adverso alii totum hoc caput explicant de Judaeorum criminibus, ob quae puniti sunt captivitate Babylonica, deque illorum ex ea liberatione, reditu et felicitate. Verum media incedendum est via: nimirum initio capitis agit de Judaeis, sed vers. 8, transit ad Christianos, quos Judaeis impiis Deus in Ecclesia et benedictione Abrahae surrogabit, sibique adsciscet. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Vatablus et Dionysius.

Dico ergo, initio capitis accusat Hierosolymae scelera, ac praesertim rapinas principum, judicum injustitiam, prophetarum vesana oracula et mendacia promissa, sacerdotum impietatem: quodque ipsa cum vidisset gentes vicinas impias a Deo puniri et vastari, non tamen earum exemplo resipuerit. Quapropter vers. 8, illi et Gentibus vindictam minatur, sed divinam, nimirum quod Deus per Christum destruet gentilismum aeque ac judaismum, quodque gentes omnes, etiam barbaras et remotissimas, subjugabit Christo, easque ab idolis ad Deum convertet, ut serviant ei humero uno, aque ac Judaeos, qui illum recipient: quod maxime fiet in fine mundi, quando credentes ipsi salvabuntur, increduli vero ab ipso reprobabuntur, et igni aeterno addicentur.

Dico ergo, initio capitis accusat Hierosolymae scelera, ac praesertim rapinas principum, judicum injustitiam, prophetarum vesana oracula et mendacia promissa, sacerdotum impietatem: quodque ipsa cum vidisset gentes vicinas impias a Deo puniri et vastari, non tamen earum exemplo resipuerit. Quapropter vers. 8, illi et Gentibus vindictam minatur, sed divinam, nimirum quod Deus per Christum destruet gentilismum aeque ac judaismum, quodque gentes omnes, etiam barbaras et remotissimas, subjugabit Christo, easque ab idolis ad Deum convertet, ut serviant ei humero uno, aeque ac Judaeos, qui illum recipient: quod maxime fiet in fine mundi, quando credentes ipsi salvabuntur, increduli vero ab ipso reprobabuntur, et igni aeterno addicentur.


Textus Vulgatae: Sophonias 3:1-20

1. Vae provocatrix, et redempta civitas, columba! 2. Non audivit vocem, et non suscepit disciplinam: in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit. 3. Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes: judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. 4. Prophetae ejus vesani, viri infideles: sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. 5. Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem: mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur: nescivit autem iniquus confusionem. 6. Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum: desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat: desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. 7. Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam: et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. 8. Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna: et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. 9. Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini,

fertur, ideo Ecclesiam haec passuram fore, vel esse perpessam, quod in superbiam se elevaverit." Et mox: "Ubi enim prius habitabat Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, et angeli ejus ministeriis praesidebant, tunc habitabunt bestiae, de quibus Propheta Psalm. LXXIII, complorat dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi." Et inferius: "Dicamus per animam de qua Christus recesserit, et quae prius templum Dei fuerat, et esse desinit, transire serpentem, et sibilare in ea, et venena suae malitiae evomere, et non solum hoc facere, sed opera quoque sua, quae tropikos manus vocantur, movere," juxta illud Proverb. XVIII, 21: "Mors et vita in manibus linguae."


Versus 1

1. VAE PROVOCATRIX! — Hebraice morea, id est amaricatrix, quae scilicet Deum maritum tuum adulterando amaricas, id est irritas et provocas ad bilem: haec enim amara est et fellea. Unde Chaldaeus vertit: Quae multiplicat ira provocationem; Tigurina: Vae rebellanti! Radix enim mara significat amaricare, amarum facere, offendere, rebellare. Unde Noemi: "Ne, inquit, vocetis me Noemi (id est pulchram), sed vocate me Mara (id est amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens," Ruth I, 20. Pagninus et recentiores non verbotenus, sed rem et sensum reddunt, dum vertunt: Vae faedatae, vae pollutae! Nam ideo erat amaricatrix Dei, quia faedata et polluta sceleribus.

Septuaginta vertunt: Vae illustris! alii: Vae monstrosa! Nam morea deducunt a radice raa, id est vidit, q. d. Vae Hierosolymae, quae insignis et monstrosa est sceleribus, puta adulteriis, id est idololatriis, ideoque Deo sponso suo infida et rebellis, eum ad amaritudinem et iracundiam provocat! Alludit vox morea ad montem Moria, id est visionis, vel illustrem, qui erat Hierosolymis, de quo dixi Genes. XXII, 14, q. d. O Jerusalem tempore Abrahae et Isaac, mihi fidelium et obedientium usque ad mortem, fuisti mons Moria, id est visionis coelestis: at nunc infidelis, per inobedientiam et apostasiam facta es morea, id est amara et amaricatrix.

ET REDEMPTA. — Ita vertunt quoque Chaldaeus et Septuaginta, gaal enim significat redimere. Recentiores Rabbini, et eos secuti Pagninus et Tigurina vertunt, inquinata, vel contaminata: utrumque enim significat gaal: alludit enim ad galal, id est volvere, revolvere: inde enim gaal significat rem alio devolutam ad se revolvere, id est redimere: rursum, rem in sanguine menstruo, stercore, aliave re immunda volutare, volvere et revolvere, hoc est inquinare et contaminare, uti adultera Jerusalem se in sordibus idololatriae cum variis diis Gentium volutabat et inquinabat. Nostra versio uti magis propria, ita efficacior et nervosior est. Taxat enim Jerusalem, eamque arguit ingratitudinis, quod cum a Deo redempta esset ex Aegypto, et liberata a duro jugo et servitute Pharaonis tempore Mosis; aeque ac Philistinorum, Ammonitarum, Moabitarum, aliarumque gentium tempore Judicum, Davidis et Salomonis, Deum tamen sua idololatria et peccatis saepe gravissime ad indignationem concitarit, et in dies concitet.

COLUMBA. — Ita Hebraeum iona, vertunt quoque Septuaginta et S. Hieronymus in Comment. At Chaldaeus, Rabbini, et eos secuti Pagninus, Tigurina et Vatablus vertunt, molestatrix, quae pauperes vexat, spoliat, opprimit, a radice iana, id est laborare fecit, afflixit, oppressit. Aptius Noster vertit, columba: huic enim Israelem

1. Vae provocatrix, et redempta civitas, columba! 2. Non audivit vocem, et non suscepit disciplinam: in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit. 3. Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes: judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. 4. Prophetae ejus vesani, viri infideles: sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. 5. Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem: mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur: nescivit autem iniquus confusionem. 6. Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum: desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat: desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. 7. Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam: et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. 8. Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna: et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. 9. Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini,

1. VAE PROVOCATRIX! — Hebraice morea, id est amaricatrix, quae scilicet Deum maritum tuum adulterando amaricas, id est irritas et provocas ad bilem: haec enim amara est et fellea. Unde Chaldaeus vertit: Quae multiplicat irae provocationem; Tigurina: Vae rebellanti! Radix enim mara significat amaricare, amarum facere, offendere, rebellare. Unde Noemi: «Ne, inquit, vocetis me Noemi (id est pulchram), sed vocate me Mara (id est amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens,» Ruth 1, 20. Pagninus et recentiores non verbotenus, sed rem et sensum reddunt, dum vertunt: Vae faedatae, vae pollutae! Nam ideo erat amaricatrix Dei, quia faedata et polluta sceleribus.

ET REDEMPTA. — Ita vertunt quoque Chaldaeus et Septuaginta, gaal enim significat redimere. Recentiores Rabbini, et eos secuti Pagninus et Tigurina vertunt, inquinata, vel contaminata: utrumque enim significat gaal: alludit enim ad galal, id est volvere, revolvere: inde enim gaal significat rem alio devolutam ad se revolvere, id est redimere: rursum, rem in sanguine menstruo, stercore, aliave re immunda volutare, volvere et revolvere, hoc est inquinare et contaminare, uti adultera Jerusalem se in sordibus idololatriae cum variis diis Gentium volutabat et inquinabat. Nostra versio uti magis propria, ita efficacior et nervosior est. Taxat enim Jerusalem, eamque arguit ingratitudinis, quod cum a Deo redempta esset ex Aegypto, et liberata a duro jugo et servitute Pharaonis tempore Mosis; aeque ac Philistinorum, Ammonitarum, Moabitarum, aliarumque gentium tempore Judicum, Davidis et Salomonis, Deum tamen sua idololatria et peccatis saepe gravissime ad indignationem concitarit, et in dies concitet.

COLUMBA. — Ita Hebraeum iona, vertunt quoque Septuaginta et S. Hieronymus in Comment. At Chaldaeus, Rabbini, et eos secuti Pagninus, Tigurina et Vatablus vertunt, molestatrix, quae pauperes vexat, spoliat, opprimit, a radice iana, id est laborare fecit, afflixit, oppressit. Aptius Noster vertit, columba: huic enim Israelem


Versus 2

2. Non audivit vocem — Dei per me aliosque Prophetas eam invitantis ad poenitentiam et reconciliationem: sicut columba ab aucupe inescata et seducta non audit vocem et sibilum sui heri, eam revocantis ad columbarium. Ita Chaldaeus, Hugo et Vatablus.

In Domino non est confisa. — Hebraeus: Non speravit in Domino, q. d. Jerusalem spes suas non reposuit in Deo, sed in suis opibus, viribus, principibus, populis, sociis, quasi iis esset invicta, et satis munita contra Chaldaeos aliosque hostes. Ideo Deus permisit eam ab illis capi et vastari, ut ostenderet inanes fuisse ejus spes, et ut puniret ejus diffidentiam in Deum, Deique neglectum.

Moraliter, disce hic esse gravem Dei injuriam, valdeque eum pungere, si illi non fidamus, spemque nostram ab eo avertamus, et defigamus in creaturis. Haec enim diffidentia oritur ex defectu fidei, quod scilicet fide viva non credamus Deum esse omnipotentem, summe providum et beneficum, quodque ipse possit et velit nos juvare, si ejus opem imploremus, quodque ipsi praeponamus homines, vel alias creaturas, quasi illae magis vel possint, vel velint nobis opitulari: quae sane persuasio infidelis est, et contumeliosa Deo. Quocirca Deus eam punire solet, ac facere ut creaturae in quas speravimus, nos deserant, fallant, imo oppugnent et evertant. Ex adverso prosperat eos, qui spes suas in ipso defigunt; quia «nullus speravit in Domino, et confusus est,» Eccli. II, 11. Quocirca Jeremias cap. XVII, 5: «Maledictus, ait, homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus,» etc. Vide ibi dicta.

Ita Psaltes: «In te, inquit, Domine, speravi, non confundar in aeternum.» Ita S. Barbara, virgo fragilis et tenera, cum pectinibus ferreis horrende a carnifice laceraretur, et faculis ardentibus ustularetur, corde et oculis in coelum defixis, Christum sponsum suum invocans, aiebat: «O bone Jesu, tu vides secretum cordis mei, quod in te solo spem meam defixi: non ergo me deseras; quia sine te sum debilis et infirma, tecum autem sum fortis et robusta. Omnia enim possum in te, qui me confortas.» Eadem fuit spes, vox et oratio in tormentis martyrum omnium, quae eos fecit insuperabiles, ac ignibus, leonibus, ungulis et catastis fortiores et celsiores.

AD DEUM SUUM NON APPROPINQUAVIT, — ut in eum speraret, eum invocaret, illi obediret, illum amaret, qui est summum bonum suum et nostrum. Ita Plato, dialogo qui inscribitur Philebus, non aliud docet, quam felicitatem in eo versari, ut ad Deum propius accedamus, ab eoque verum bonum hauriamus, itaque fiamus divini et Deo simillimi: accedere autem nos ad Deum, per virtutem. Nam Deus, inquit ipse, est summum bonum, cujus hae sunt conditiones, ut sit sibi sufficiens, caeterisque omnia suppeditans, perfectum, pulchrum, consentaneo ordine constitutum, rerum omnium finis, ac proinde ab omnibus eligendum et expetendum. Qui ergo a Deo recedit, recedit a bono, accedit ad malum, puta ad peccatum, mortem, diabolum et infernum.


Versus 3

3. Principes. — Quod vers. 4 dixit de toto, puta Jerusalem totam esse corruptam et sceleratam, hic per partes explicat, incipitque ab ejus capite, puta a primoribus, tum saecularibus, tum ecclesiasticis; ut ostendat quod de suo tempore dixit Isaias cap. I, 6: «A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas,» etiamnum verum esse. Primo ergo taxat hic principum crudelitatem, quod quasi leones populum expilarent et devorarent. Ita S. Hieronymus. Allegorice, taxat eorum sequaces et posteros, puta tyrannidem et saevitiam principum et pontificum tempore Christi. Leo enim ferocissimus fuit Herodes Ascalonita, qui immani feritate parvulos omnes a bimatu et infra in Bethlehem occidit propter Christum, quique, ut alia taceam, moriens jussit primores omnes Judaeorum occidi, ut Judaei in sua morte gaudere non possent, sed, vellent nollent, plangerent ob suorum stragem, uti refert Josephus lib. XVII Antiquit. cap. VIII. Leones fuerunt Annas, Caiphas et caeteri, qui Christum ad crucem, Apostolos ad verbera et ad mortem adegerunt. Rugierunt enim eum clamaverunt: «Crucifige, crucifige.» Ita Lyranus.

In medio ejus, — q. d. Sicut leo in medio animalium grassatur, rapitque et discerpit nunc hoc, nunc illud, prout ei libuerit; ita principes Hierosolymae nunc hos, nunc illos cives et pauperes depraedantur.

JUDICES EJUS LUPI VESPERE, NON RELINQUEBANT IN MANE. — A principibus descendit ad judices, qui principum in injustitia et rapacitate erant asseclae, q. d. Sicut lupi lucifugi vespere grassantur, tumque ex diurna inedia, fame rabidi praedantur, praedamque totam devorant, ita ut ne ossa quidem (hoc enim significat hebraeum garemu) relinquant, quae mane comedant; sed in ipsa nocte qua praedam egerant, eam totam devorant; ita et judices iniqui suis injustis judiciis diripiebant bona pauperum tanta aviditate, ut nihil ex iis reliquum facerent. Ita S. Hieronymus per lupos vespertinos accipit malos praelatos et judices, «capientes, inquit, munera, et vendentes justitiam, et possessiunculas Ecclesiae, et ea quae in Dei donaria conferuntur, vertentes in lucrum suum, ut non habeant pauperes quae mane comedant; qui quasi in nocte et nullo vidente omnia populantur, et cum luporum more cuncta diripiant, ne parvos quidem cibos indigentibus derelinquant.» Quinam sint lupi vespertini dixi Habacuc I, 8.


Versus 4

4. Prophetae ejus vesani. — A magistratu saeculi transit ad ecclesiasticum, puta ad prophetas et sacerdotes, eorumque in suis muniis infidelitatem et impietatem redarguit; prophetas, quod sint vesani, id est spiritu non Dei, sed diaboli, agantur, imo agitentur. Unde Aquila vertit idiousiazomenoi, id est enthusiasmo correpti, et furore fanatico perciti; Septuaginta pneumatophoroi, id est spiritum ferentes, active; vel potius passive pneumatophora accentu in antepenultima, id est spiritu portati et acti. Hebraice est pochazim, quod Pagninus vertit, contemptibiles; Tigurina, leves; Vatablus, homines nihili. Nimirum Prophetae hi, cum essent vilissimi et ignorantissimi, fingebant se furere et agi spiritu prophetico, aut revera ex pacto cum daemone, ab eo correpti quasi furentes prophetabant, id est aliena et exotica loquebantur, uti de Sibylla narrat Virgilius lib. VI Aeneid.:

Non vultus, non color unus, Non comptae mansere comae; sed pectus anhelum, Et rabie fera corda tument, majorque videri, Nec mortale sonans, afflata est numine quando Jam propiore Dei.

Et inferius:

Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse Deum, tanto magis ille fatigat Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.

Proprie pochazim significat temerarios et praecipites, qui audacter et temere pro affectu quidvis effutiunt, asseverant, divinant et jurant; sicut enim pachad significat praecipitantiam ex metu aut reverentia; ita ei affine pachaz notat praecipitantiam ex temeritate et audacia. Unde Noster apposite vertit, vesani; Syrus vertit: Prophetae ejus lascivi, impudici; Arabicus: Ninive prophetae ejus in spiritu immundo, gens stulta. Hinc iidem sunt viri infideles; Hebraeus, viri praevaricationum, id est praevaricatores, inquit Vatablus; Septuaginta, viri contemptores; Chaldaeus, viri mendaces; quia mentiuntur se a Deo mitti, et ejus nomine dicunt: Pax, pax, promittuntque omnia prospera, cum Deus per me aliosque Prophetas comminetur excidium.

SACERDOTES. — A Prophetis transit ad sacerdotes, in quibus duo culpat. Prius, quod profanent et polluant «sanctum,» puta sanctuarium, sive templum, nimirum sacra et sacrificia indigne tractando, eaque non ad Dei, sed ad suum usum et luxum convertendo, exercendo usuras, simonias, rapinas, sacrilegia, profana ibi tractando, scandalose vivendo. Posterius: «Injuste, inquit, egerunt contra legem;» hebraice chamesu, id est oppresserunt legem, vim attulerunt legi; quia eam audacter transgrediuntur, violant, contaminant, populoque duces et auctores, imo doctores sunt, ut idem faciat; adeo ut legem per suas falsas, et ad lucrum confictas expositiones et traditiones pervertant, uti eis improperat Christus Matth. V, 21, et cap. XXXIII, 16.


Versus 5

5. DOMINUS JUSTUS IN MEDIO EJUS NON FACIET INIQUITATEM, — q. d. Deus, quia aequissimus est judex, aeque ac omnisciens, hinc non inique, sed aequissime, licet acerrime, puniet impiam Jerusalem. Quod sit omniscius, recte probat: quia, inquit, est in medio ejus, q. d. Deus in templo suo residens, circumquaque prospicit Jerusalem, videtque omnia scelera quae in ea ubilibet perpetrantur: ergo non deest ipsi scientia, nec cognitio criminum, uti nec potestas et aequitas ad ea puniendum et vindicandum. Nota liptoten, sive miosim: «Non faciet iniquitatem,» id est faciet summam aequitatem, quando acriter castigabit tot tantaque scelera, quae fiunt in sua urbe coram se seque spectante. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Arias et Clarius. Accedit et Chaldaeus qui vertit: Dominus purus dixit se collocaturum majestatem suam in medio ejus: quare coram ipso mendacium non fit, id est fieri non debet, q. d. Nemo deberet esse tam effrons et impudens, ut audeat peccare Hierosolymae, in conspectu et in oculis Dei viventis.

Mendacium enim in Scriptura saepe significat quodlibet peccatum; peccatum enim est mendacium practicum, quod fit contra legem, et contra rectum rationis judicium. Notent hoc sibique applicent clerici et religiosi, dicantque: Quomodo audebo peccare in Religione, in templo, ubi Deus residet, ubi omnia circumspicit quasi leo terribilibus oculis, uti loci sancti violatores, suique contemptores discerpat et laceret?

Aliter Vatablus: «In medio ejus,» inquit, q. d. Deus Jerusalem dignatur sua praesentia, sua cura et familiaritate, versatur in medio ejus quasi socius, amicus, imo protector, curator et pater; quod ergo eam punit, non facit ex odio, sed ex amore, tum ejus, tum justitiae: quocirca nemo censebit eum facere iniquitatem, dum eam pro meritis acriter castigat. Unde sequitur:

MANE, MANE (hoc est citissime, inquit Theodoretus. Rursum, non solum clam, sed palam in matutina et manifesta luce, inquit S. Hieronymus, Deus) JUDICIUM SUUM (id est justum suum supplicium, quo castigabit Jerusalem, proferet et) DABIT IN LUCEM. — Secundo, «mane, mane,» id est quolibet mane, q. d. Deus quotidie, et quasi quolibet mane edit aliquod exemplum sui judicii, quo nunc hunc, nunc illum sceleratum; nunc hanc, nunc illam gentem male mulctat et perdit, illudque «non abscondetur,» hebraice, non deest, quin semper aliquod publice edatur ad terrorem impiorum; et tamen «iniquus nescit confusionem,» id est nescit erubescere, sed audacter et impudenter pergit scelera sceleribus cumulare. Ita Clarius, Arias et Vatablus. Hic sensus satis apte connectit; futura enim apud Hebraeos saepe sumuntur pro praesenti, quando significatur rei continuatio, mos et consuetudo; uti hic «mane, mane judicium suum dabit,» id est dare et edere solet. Verum quia agitur hic proprie de Jerusalem, cui minatur futurum, sed instans excidium; hinc prior sensus aptior et germanior videtur, juxta quem sequentia ita explica.

NESCIVIT AUTEM INIQUUS CONFUSIONEM, — q. d. Hierosolymitae sunt tam iniqui et impii, ut non pudeat eos, nec poeniteat scelerum, etiamsi ob ea audiant a Prophetis instare sibi judicium, id est vindictam Dei, ac videant propter eadem gentes sibi similes a me puniri et disperdi, uti sequitur. Aliter Septuaginta Romana, qui haec ad Deum judicium suum mane proferentem referentes, sic vertunt: Nescit iniquitatem in exactione, nec in contentione injustitiam.


Versus 6

6. DISPERDIDI GENTES. — Per Gentes, primo, accipi possunt Samaritae, qui vicini erant Judaeis, et jam ob idololatriam excisi erant a Salmanasare et abducti in Assyriam, q. d. Videte, o Hierosolymitae, quid vicinis et fratribus vestris, puta decem tribubus, contigerit: idem enim vobis continget nisi vitam corrigatis. Nam, «tunc tua res agitur, paries cum proximus ardet.» Porro vocat eos Gentes, non Israelitas, tum quia jam ab avita fide, religione, societate et regno Israelis et Davidis per schisma desciverant, fecerantque novam rempublicam, et Ecclesiam idololatricam, uti faciunt Gentiles; tum quia jam post excidium commixti erant gentibus, puta Assyriis in Assyria, et Cuthaeis in Samaria. Salmanasar enim sicut Samaritas in Assyriam, ita Assyrios, puta Cuthaeos, in Samariam transtulit, eoque modo utramque gentem permiscuit, ut patet IV Reg. XVII.

Secundo, S. Hieronymus per Gentes accipit Judaeos, quos vastavit et disperdidit Sennacherib, adeo ut sola Jerusalem ab eo intacta remanserit, angelo eam, ob pietatem Ezechiae et preces Isaiae, tutante, caesis 185 millibus Assyriorum, Isaiae XXXVII, 36. Hi pariter vocantur Gentes, quia vivebant gentiliter et impie, quasi gentiles essent, non Judaei. In Scriptura enim Judaei saepe vocantur nominibus gentium, quarum cultum, mores et vitam imitabantur. Hinc jam vocantur Amorrhaei, jam Cethaei, Ezech. XVI, 45; jam Sodomitae et Gomorrhaei, Isaiae I, 10.

Tertio, proprie per Gentes possunt accipi Syri, Armeni, Parthi, aliique qui inter Babylonem et Jerusalem interjacent, vel adjacent, quos, utpote viciniores, prius subjugavit Nabuchodonosor, antequam invaderet Judaeos, utpote remotiores. Hosce enim omnes Judaeis in exemplum proponi voluit Deus, ut eorum strage resipiscerent, et ab idolis sceleribusque ad Deum redirent. Sed frustra; nam, ut praecessit: «Nescivit iniquus,» in iniquitate sua defixus et obduratus, «confusionem.»

Aliter a Castro: nam per Gentes accipit Philisthaeos, Ammon, Moab, Aethiopes et Assyrios, de quibus cap. praeced., vers. 4, 8, 11; licet enim hi post excidium Jerusalem excisi sint a Chaldaeis, tamen Deus eorum, quasi hostium, excidium jam diu ante praedixerat et promiserat Judaeis, utpote qui saepe eorum hostilitatem et direptionem sustinuerant. Sed tunc vox disperdidi, accipi debet non proprie, sed pro disperdere decrevi, disperditurum me praedixi et promisi, q. d. Promisi tibi, o Jerusalem, me gentes tibi hostiles perditurum, et destructurum earum imperia, ut qui me per plagas non senseras, saltem per beneficia cognosceres: sed tu haec promissa, meque pariter ea promittentem, non curasti, imo sprevisti.

ET DISSIPATI SUNT ANGULI EARUM. — Angulos vocat arces et munitiones, quae in limitibus regionum eriguntur quasi antemurale, ad tutelam regionis. Chaldaeus vertit, palatia. Tropologice S. Hieronymus: «Puto, inquit, quod et superbis prosit detrahi eos de arrogantia sua, et dissipari angiportus et angulos eorum, ut postea recto itinere gradiantur.» Et mox: «Dissipantur ergo itinera superborum, et anguli eorum, ne ambulent in superbia et in pravitate, et urbes eorum quae male aedificatae fuerant in arrogantia et superbia, destruuntur ne subsistant, et habeant habitatores pessimos.»


Versus 7

7. Dixi (q. d. Monui Judaeos per Jeremiam aliosque Prophetas, ut desisterent ab idolis et sceleribus Gentium, ne similes illis poenas incurrerent, ac aeque ut illae disperderentur, atque ut timerent et colerent me, ne periret) HABITACULUM EJUS, — id est tuum, puta tua civitas, tuae domus, templum et muri tui, o Jerusalem. Hebraei enim crebro utuntur enallage, ut personam secundam in tertiam, et vice versa, commutent, praesertim ad pathos, uti hic Deus a Judaeis, quasi indignans, avertit faciem et sermonem, ac de iis, quibus coeperat loqui cominus in secunda persona, jam ob idololatriam evertendis, ideoque quasi alienis, loquitur in tertia persona. Monui, inquam, eos, ut non perirent; quia contentum me fore dixi poenis, quibus eos «visitavi,» id est punivi per Salmanasar et Sennacherib: at tantum abest ut hisce meis monitis auscultarent, et mores corrigerent, ut diluculo, id est sollicite, sine mora, festinanter magis eos corruperint, et pejus egerint. Opus enim quod diluculo fit, cordi et curae est, fitque sollicite et festinato, utpote ante diem, et ante omnia diei opera; imo diluculo solent disponi et ordinari, aeque ac inchoari opera totius diei. Quocirca nervose ait: «Diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas;» Tigurina, omnia studia sua; Pagninus, omnia opera sua: haec enim ex cogitatione, destinatione et dispositione quae fit diluculo, manant. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Albertus, Hugo et Vatablus. Aliter Septuaginta qui haec cum sequentibus jungunt, de quo mox.


Versus 8

8. QUAPROPTER EXSPECTA ME, DICIT DOMINUS, IN DIE RESURRECTIONIS MEAE IN FUTURUM. — «EXSPECTA,» scilicet avide, anhela et inhia. Hebraeum enim chaca significat anhelare et inhiare ad personam, vel rem aliquam, ut eam apprehendat: deducitur enim a chec, id est guttur, palatum, quod, dum famet, cibo inhiat, uti pulli aperto ore et gutture inhiant escae quam mater advehit. Pari, imo majori aviditate fideles debent anhelare ad Deum et Christum, eique inhiare: quia ipse solus est cibus, refectio et saties animae. Rursum, pro in futurum hebraice est lead, quod Septuaginta vertunt, in testimonium, a radice ud, id est testari: unde ed, id est testis. Pagninus vero, Vatablus et Clarius secuti R. Davidem, vertunt, ad praedam, vel ad spolia, a radice avad, id est spoliare, praedari, diripere. Unde vertunt: Exspectate me, dicit Dominus, ad diem qua consurgam ad spolia, vel ad rapinam, ut idem sit cum illo Psalm. LXVII, 19: «Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus.»

Quocirca primo, Chaldaeus Cyrillus et Sanchez haec exponunt de direptione Babylonis per Cyrum, q. d. Bono animo estote, o Judaei abducendi in Babylonem: ibi exspectate me. Nam post 70 annos ultor pro vobis consurgam, ac Babylonem per Cyrum evertam et diripiam, vosque inde eripiam, ut deinde unanimes et laeti domum redeuntes, omnes me colatis humero uno, et nullus inter vos sit infidelis, vel impius. Verum esto eo alludat, tunc tamen Deus non effudit zelum et spiritum suum in omnes gentes; nec effecit ut omnes colerent eum humero uno: imo paulo post Judaei ab Antiocho afflicti, ac tandem a Tito et Romanis sunt eversi. Quamobrem Judaei haec exspectant a suo Messia venturo; sed perperam et incassum.

Ergo communis sententia Graecorum et Latinorum, quin et Hebraeorum, est, haec tam augusta promissa ad tempora Christi pertinere, ab eoque esse completa in primo adventu, et plenius complenda in secundo. Salit ergo hic Propheta de more ad Christum, et tempus legis novae. In Christo enim, qui finis est legis et Prophetarum, Sophonias, Abdias aliique Prophetae desinunt, et oracula sua concludunt. Vocat ergo «diem resurrectionis meae:» Primo proprie diem tertium a Christi nece, quo ipse a mortuis resurrexit.

Sensus ergo est, q. d. Quia frustra per Prophetas vos, o Judaei, moneo, frustra clamo, ut ad me redeatis, hac de causa ego novum et divinum, non humanum, vindictae genus in vos et in omnes gentes exercebo. Mittam enim Christum, qui Judaeos multos et omnes gentes sibi mihique subiget, cogetque eas abdicare gentilismum, aeque ac vos judaismum, ac suscipere christianismum, ut omnes humero uno sibi et Deo vero serviant; Judaeos vero rebelles ac incredulos, imo christicidas, gravissime puniam et exscindam per Titum et Romanos, iisque rejectis et reprobatis surrogabo Gentes, ut dicitur vers. 9, quae succedent in benedictionem promissam Abrahae, eruntque filii et haeredes regni Dei, puta Ecclesiae tum militantis, tum triumphantis. Unde Eusebius lib. II Demonstr. Evang. cap. XVII, S. Augustinus lib. XVIII Civit. cap. XXXIII, S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Arias, Ribera et alii docent hic praedici resurrectionem Christi, reprobationem Judaeorum, et vocationem Gentium.

Secundo, plenius id fiet in secundo Christi adventu ad judicium, puta in resurrectione universali, quae vocatur dies resurrectionis Christi, tum quia per Christum, et Christi gratiam ac virtutem omnes homines resurgent: resurrectio enim Ecclesiae, quasi corporis, est resurrectio Christi, quasi capitis; Scriptura enim, ut notat Ticonius in Regulis S. Scripturae, quod Ecclesiae est tribuit Christo, et vice versa, ob summam Christi cum ea conjunctionem: est enim ipse Ecclesiae caput, sponsus, pater, anima, spiritus et vita; tum quia Christi resurrectio et gloria apparebit toti mundo in die judicii, quando ostendet potestatem suam judiciariam, in resurrectione sibi a Patre datam, per quam judicabit omnes gentes, uti hic subdit Sophonias. Sensus ergo est, q. d. Ego saepius vestra,

IN IGNE ENIM ZELI MEI DEVORABITUR OMNIS TERRA. — Chaldaeus: Nam igne zeli mei consumentur omnes impii terrae: etenim ita convertam in omnes gentes locutionem unam electam, ut precentur omnes in nomine Domini. Hic est zelus Dei, quo magis pugnat in vitia et daemones, quam in homines, imo pugnat pro hominibus: sicut medicus pugnat contra morbum, non contra aegrum, sed pro aegro. Vindicta ergo haec Dei in peccata et daemones, est misericordia et gratia in peccatores. Vide Canon. XLVI, quem praefixi Prophetis Majoribus. Hic est zelus quem Christus ostendit in primo suo adventu, de quo proprie hic agitur. Illo enim dedit omnibus gentibus labium electum, convertit Aethiopes, omnesque gentes, etc., uti fuse in sequentibus praedicit Sophonias. In secundo autem suo adventu zelum irae ostendet in infideles et impios, quo eos in die judicii condemnabit adigetque in tartara, ideoque per ignem conflagrationis mundi, quem emittet, devorabitur et comburetur omnis terra. Ita Lyranus et Vatablus.


Versus 9

9. QUIA TUNC REDDAM POPULIS LABIUM ELECTUM (Arabicus, linguam electam; Symmachus: Tunc convertam in populos labium mundum; Aquila et Theodotion: Tunc vertam ad omnes populos labium electum), UT INVOCENT OMNES IN NOMINE DOMINI (id est nomen Domini, hebraice Jehova, q. d. Ut omnes invocent Deum verum) ET SERVIANT EI HUMERO UNO. — Pro electum, uti vertit Noster, Aquila et Theodotion, hebraice est berura (pro quo Septuaginta legerunt bedoro, id est in generatione ejus), quod secundo, verti potest purum, castum, mundum, candidum: ita Symmachus, Arias et Tigurina; Chaldaeus vertit, clarum. Sensus est, q. d. Deus per Christum tollet diversitatem animorum, religionum, idolorum et labiorum, quibus hic adorabat et invocabat Jovem, ille Martem, tertius Saturnum, quartus Melchom, quintus Dianam, etc., facietque ut omnes conspirent in eamdem fidem et cultum unius veri Dei, eumque uno labio electo, sancto et divino invocent, dicentes: Deus, qui es unus in essentia, et trinus in personis, nimirum Pater, Filius et Spiritus Sanctus, miserere nobis. Huic enim soli servient latria, id est eum colent et adorabunt omnes humero uno, hoc est unanimi consensu, conspiratione et consonantia. Est metaphora a bajulis, qui simul uno quasi humero succollant oneri ingenti: aut certe a bobus combinatis in plaustro, qui ejus jugum pari onere, quasi humero uno ferunt, illudque pari conatu et passu protrahunt. Unde Septuaginta, Syrus et Arabicus vertunt, jugo uno, scilicet Christi, quod suave est, et excutit plurima et durissima juga diaboli. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Chaldaeus, Haymo, Hugo, Vatablus et alii. Nove Joannes Alba Electorum cap. LXVII: Labium, inquit, hoc est lingua, subinde pro lege

tra, o Judaei, scelera coargui per Prophetas; sed frustra: exspectate ergo me vindicem in die judicii, quo ego resurgens et triumphator ducam post me agmina omnia resurgentium, ac judex considebo in valle Josaphat, in quam colligam et congregabo Judaeos et omnes gentes, ut infideles et incredulos condemnem (tunc ergo vos, o Judaei rebelles, dabitis poenas vestrae rebellionis, ingratitudinis et obstinationis), credentes vero et fideles beem et glorificem, ut in coelis dem eis labium electum, quo jugiter me laudent et benedicant. Ita S. Hieronymus, Remigius, Haymo, Lyranus, Clarius et Vatablus.

Porro utroque die resurrectionis Christus venit ad praedam, ut vertunt Pagninus et Rabbini. Nam in primo adventu praedatus est Gentes, earumque regiones, dum omnes per Apostolos sibi subjecit, juxta illud Isaiae VIII, 3: «Voca nomen ejus» (Emmanuelis, id est Christi nascituri), «Accelera spolia detrahere, festina praedari.» Rursum in die resurrectionis praedatus est limbum et infernum: nam inde secum victor eduxit animas SS. Patrum, ut eas secum cum triumpho deduceret in coelum. In secundo vero adventu ad judicium, praedabitur omnes infideles et impios, eosque tradet inferno. Insuper utroque die venit Christus ad testimonium, ut vertunt Septuaginta; quia uterque dies testabitur et demonstrabit mundo Christum esse Christum, id est Dei Filium, judicem, vindicem et dominum omnium. Simili modo et misericordia ultus est Deus incredulitatem Achaz, promittendo non tam ipsi, quam posteris ejus Christi nativitatem, gratiam et salutem. «Numquid parum, inquit, vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel,» Isaiae VII, 13 et 14.

QUIA JUDICIUM MEUM, — q. d. Quia judicavi et decrevi congregare gentes et regna, et effundere super ea meam iram et indignationem, ita Arias et Vatablus, nimirum evertendo eorum idola, templa, regna, mores, eaque convertendo in fidem, cultum et regnum Christi, ut illi se subjiciant, ejusque mores christianos et sanctos induant, illumque colant et laudent labio uno et electo. Perperam ergo aliqui sic exponunt, q. d. Colligam Judaeos per totum orbem dispersos ad Pascha celebrandum in Jerusalem, ut in ea a Tito et Romanis concludantur, capiantur et occidantur. Contrarium enim dicit Propheta: «Ut congregem gentes,» non Judaeos, «et colligam regna.» Unde et de iisdem subdit:

ET EFFUNDAM SUPER EOS INDIGNATIONEM MEAM. — Indignatio haec vindicta est divina, non humana, ut dixi: Deus enim ita se vindicat, ut perdat inimicos, dum eos facit amicos; ut occidat infideles, dum eos convertit facitque fideles: quia nimirum in mente et corde eorum occidit impietatem, idololatriam, libidinem, superbiam, caeteraque vitia,

Mirum quam potens sit, quantumque ferre possit unus omnium ad idem onus conspirantium humerus. Videre hoc est in religionibus, congregationibus, familiis, in quibus viget spiritus et charitas. Aurea est Micipsae regis in morte filios ad mutuum amorem et opem cohortantis sententia: «Concordantia parvae res crescunt, discordia autem maximae dilabuntur.» Ita Sallustius lib. De Bello Jugurth. «Tyrrhenus lapis quamvis grandis innatat, comminutus subsidit: ita concordia sustinemur, discordia pessum imus,» ait Plinius lib. II, cap. CVI. Sicut singula hastilia facile frangas, conjuncta non possis: ita dissidentes facile superes, concordes haud facile, ait Plutarchus in Moral. Vis enim unita fortior est seipsa divisa; unde multa sustinet et evincit, quae divisa nequit. Tyresius rogatus a Scipione Africano qua de causa Numantia, prius invicta, a se subacta et eversa fuisset, respondit: «Concordia victoriam, discordia exitium praebuit.» Severus imperator moriturus vocans filios Marcum Antonium et Getam: «Facite, inquit, ut inter vos conveniatis, locupletate milites, caeteros omnes contemnite.» Ita Xiphilinus in ejus Vita. Agesilaus rogatus cur Sparta moenibus non cingeretur, ostendit cives armatos et unanimes: «Hi, inquit, sunt civitatis moenia.» Ita Plutarchus in Apophtheg. Quid non evincit, quid non superat exercitus ducum et militum in idem conspirantium? Isaeus sophista citans illud Homeri: Scutum haesit scuto, galeae galea, atque viro vir: «Sic, inquit, mihi state, Lacedaemonii, et muris cincti sumus.» Ita Philostratus in Sophistis.

Alludit ad unitatem sermonis et linguae, quae fuit in statu innocentiae et legis naturae. In paradiso enim Adam et Eva eadem fide, labio et lingua, puta hebraea, coluerunt, et posteri eorum coluissent Deum verum. Hoc labium per peccatum et superbiam fabrorum turris Babel, vitiatum, inquinatum et dissectum est in 70 fere labia et linguas, quas Deus totidem familiis tunc indidit, uti dixi Genes. XI, 7. Hic ergo promittit Deus se per Christum primaevum illud unanime, electum et purum labium redditurum, idque praestitit, quando Apostolis in Pentecoste indidit Spiritum Sanctum in specie linguarum ignearum, quibus pure et ardenter Deum verum celebrarent, omnesque gentes docerent, et impellerent ad eumdem eodem labio et lingua colendum, ut scilicet quasi uno ore, aeque ac mente et fide, eum confiterentur, laudarent, adorarent et invocarent. Labium ergo unum et electum est, una Dei confessio, laus, invocatio, praedicatio.

Porro addunt aliqui apud Galatinum lib. XII De Arcan. fid. cap. III, per labium unum accipi posse linguam graecam, qua primum Apostoli per Graeciam, Asiam et vicinas regiones coeperunt propagare fidem Christi. Graeca enim lingua, post imperium Alexandri Magni et Graecorum, magnam Orientis partem occupavit. Alii accipiunt linguam latinam, qua omnes fideles sub Romano Pontifice, Deum et Christum toto orbe colunt et invocant. Hoc non est incongruum, nec absonum; licet enim proprie per labium unum significetur uniformitas cultus et fidei, scilicet quod Deum unum uniformiter omnes colent, esto eum sua lingua aliter et aliter nuncupent; consequenter tamen innuitur pariter uniformitas linguae, quod scilicet Ecclesia et Evangelica doctrina, Christique fides et religio semper floruit in una lingua, nimirum primum in Hebraea, deinde in Graeca, tandem in Latina et Romana; perinde ac ante Christum floruit in sola Hebraea, puta in familia Heber et Abrahae, qui solus a Deo ex omnibus gentibus fuit electus ad ejus cultum, laudem et obsequium. Unde et lingua ejus vocatur labium electum. Multum enim facit ad consociationem, unionem et unitatem Ecclesiae unitas linguae, verbi gratia Latinae, qua Ecclesia Latina ubique gentium utitur in sacrificio et officio Ecclesiastico, quamque omnes sacerdotes et litterati callent. Nam, ut ait S. Augustinus lib. XIX De Civit. cap. VII, «linguarum diversitas hominem alienat ab homine, etc., ita ut libentius homo sit cum cane suo, quam cum homine alieno;» et, ut ait Plinius, «ut externus alieno non sit hominis vice. Hinc illa gentium totque linguarum diversitas, etc., quae nos distinxit a feris, inter ipsos quoque homines discrimen alterum aeque grande quam a belluis fecit,» inquit ipse lib. XI, cap. LI. Quocirca Roma, olim rerum domina, «satagebat ut non solum jugum, verum etiam linguam suam domitis gentibus per pacem societatis imponeret,» ait ibidem Augustinus; ita ut Romani Hispanias et Gallias Latinas prorsus fecerint, veteribus illarum gentium linguis abolitis; et in senatu nullos audierint legatos, nisi latine verba facientes; nimirum conabantur ut esset una lingua, qua se gentes omnes mutuo intelligerent. Sed plane et plene id consequi nequiverunt; altioris enim et divinae virtutis hoc est opus. Quocirca Spiritus Sanctus Apostolis dedit donum linguarum, quo ab omnibus gentibus intelligerentur, et vicissim omnes intelligerent. Deus, inquit S. Augustinus in Psalm. LIV, divisit linguas in fabrica turris Babel, «ne se intelligendo perniciosam facerent unitatem. Per superbos homines divisae sunt linguae; per humiles Apostolos congregatae sunt linguae. Spiritus superbiae dispersit linguas, Spiritus Sanctus congregavit linguas. Quando enim Spiritus Sanctus venit super discipulos, omnium linguis locuti sunt, ab omnibus intellecti sunt, linguae dispersae in unum congregatae sunt. Ergo si adhuc saeviunt et Gentiles sunt, expedit eis divisas habere linguas. Volunt unam linguam, veniant ad Ecclesiam; quia et in diversitate linguarum carnis, una est lingua in fide cordis.» Idem in Psalm. XLIV explicans illud: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate: «Variae, ait, linguae faciunt varietatem vestis reginae hujus. Quomodo autem omnes varietas vestis in unitate concordat, sic et omnes linguae ad unam fidem. Quaelibet sit varietas linguarum, unum aurum praedicatur, non diversum aurum, sed varietas de auro: aurum est sapientia. Eamdem quippe sapientiam, eamdem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant; varietas in linguis, aurum in sententiis.»

Anagogice, Beati in coelo serviunt Deo labio uno, quia consono corde et ore canunt jugiter Alleluia, laudes et hymnos Deo, jubilantque dicendo: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, qui nos vocavit in partem sortis sanctorum, imo beatorum. «Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum, amen.» Apoc. cap. VII, 12. Et: «Redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes: et regnabimus super terram,» Apoc. V, 9.

Addit Arias, a Castro et Galatinus loco citato, Beatos in coelo eadem lingua, quae in paradiso fuit primigenia, ideoque sancta cognominatur, praesertim quia ea conscripta est vetus sacra Scriptura, puta Hebraea, Deum laudaturos, de quo vide dicta I Corinth. XIII, 8.

Tropologice, labium electum fidelis habet, cum sincere Deo confitetur, et quae Dei sunt sancte loquitur, cum de rebus piis sermones serit, cum iratos mitigat, afflictos consolatur, peccatores convertit. Huic opponit Propheta vers. 13, linguam dolosam.


Versus 10

10. ULTRA FLUMINA AETHIOPIAE. — Triplex est hic expositio, quae tamen in unam communem et universalem coalescit et desinit. Aliqui enim per hanc phrasim intelligunt Aegyptum; alii Abyssiniam et Africam, alii Indiam. Primo enim Aegyptus est ultra fluenta Nili, qui oritur in Aethiopia, indeque in Aegyptum defluit, q. d. Aegyptii convertentur ad Christum, illique deferent munera. Addit a Castro hebraeum chus, id est Aethiopia, in Scriptura non significare Aethiopiam sub Aegypto, quae nunc Abyssinia dicitur, ubi regnat Preto-Joannes; sed Arabiam, in qua inter alios degebant Madianitae, qui in Scriptura vocantur Aethiopes. Unde de Pharaone merso in mari Rubro dicitur Psalm. LXXIII, 14: «Dedisti eum escam populis Aethiopum,» puta Arabibus accolis maris Rubri. Chus enim filius Cham, qui nomen dedit Aethiopiae, nunquam ingressus est Aegyptum, vel Abyssiniam, sed cum suis filiis, Saba, Hevila, Sabatha, Regma, Sabatacha et Dadan, sedes fixit inter sinum Persicum et sinum Arabicum, sive mare Rubrum. Hic ergo terrae tractus vocatur Chus, id est Aethiopia, puta Arabia, in qua est Gihon, fluvius ex paradiso decurrens. Trajanus fluvius, lacus Sirbonides, sinus Arabicus, fossae quoque manu factae, quae Dioryges vocantur, quas omnes fluviorum nomine comprehendit Scriptura. Porro ultra haec flumina est Aegyptus. De Aegypto ergo loqui videtur hic Sophonias, aeque ac Isaias cap. XVIII, 1. Haec a Castro. Verum ejus ratio non concludit. Nam omnis Aethiopia hebraice vocatur Chus, esto Chus filius Cham cum suis filiis proximis omnem non incoluerit; sicut eadem vocatur Aethiopia ab Aethiope Vulcani filio, si credimus Plinio lib. VI, cap. XXX, esto Aethiops non totam, sed partem tantum occupaverit. Sicut ergo Abyssini vocantur Aethiopes graece et latine, sic iidem hebraice vocantur Chusim. Nam ex Abyssinia videtur venisse Taraca rex Chusim, id est Aethiopum, II Paral. XIV, 9. Et Nabuchodonosor post vastatam Aegyptum vastavit Aethiopiam ei vicinam, puta Abyssiniam, Isaiae XX. Et ex Abyssinia venisse reginam Saba ad Salomonem, censent S. Hieronymus, Augustinus, Origenes, Nazianzenus, Nyssenus, Anselmus, Toletus, Barradius, Ortelius et alii, quos citat P. Pineda lib. V De Rebus Salom. cap. XIV, sect. V, num. 21; denique filii Chus licet habitarint juxta mare Rubrum, tamen posteri eorum se propagarunt usque in Aethiopiam, utpote vicinam. Unde et rex Aethiopiae olim fines regni sui extendebat usque ad mare Rubrum. A quo enim progeniti sunt Aethiopes, nisi a posteris Cham et Chus?

Secundo, S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo, Emmanuel et Ribera, proprie Aethiopiam hic accipiunt eam quae est sub Aegypto in Africa, puta Abyssiniam; haec enim Judaeis erat vicina, nota et nominata. Sic sensus erit, q. d. Afri, qui sunt ultra flumina Aethiopiae respectu Judaeae et Aegypti, imo et ulteriores populi trans mare siti, ut Brasilii, Peruani, Mexicani, omnesque Indi Occidentales ad Christum convertentur, eique deferent munera.

Tertio, alii, quibus favet a Castro, putant hic notari Indiam Orientalem usque ad Japoniam et Chinam; flumina enim Aethiopiae hic vocari Tigrim et Euphratem, quae primum per Chaldaeam (in qua regnavit Nemrod filius Chus) et Mesopotamiam, deinde per mediam labuntur Arabiam, quae, ut dixi, in Scriptura vocatur Chus, id est Aethiopia, ultra quae flumina est tota Asia et India usque ad Sinas. Accedunt Chaldaeus, qui vertit: Trans fluvios Indiae; Arias et Vatablus, qui haec de Indis exponunt, quasi Aethiopia hic Indica intelligatur, cujus flumina sunt Tigris, Indus et Ganges, quae, licet Judaeis tempore Sophoniae esset ignotior, christianis tamen, quibus prophetat Sophonias, est notissima. Unde et Sabaei sunt Indi, aeque ac Persici, Arabici et Abyssini, ut ex Beroaldo et Dionysio docet Pererius in cap. XXV Genes. 5.

Sensus ergo est, q. d. Indi Orientales, Japones, Sinae, convertentur ad Christum, venientque supplices ad Ecclesiam, deferentes sua munera, uti hoc saeculo factum est, et in dies fieri videmus. Huic sententiae favet quod aliqui filii Chus, ut Hevila, versus Indiam habitaverint, quodque S. Cyrillus, Theodoretus, Procopius et alii, quos citat Pineda loco jam citato, num. 23, Sabaeam gentem vocent Aethiopiam Indicam. Denique Lusitani, qui subegerunt et converterunt Indos Orientales, Japones et Sinas, ad eos navigant circumeundo Aethiopiam, imo totam Africam. Eorum ergo respectu, Indi possunt dici siti trans Aethiopiam et Africam. Summa, vult dicere hac phrasi Sophonias remotissimas gentes, quales sunt Aethiopes, et quae ultra Aethiopiam sive Arabicam, sive Africanam et Abyssinam habitant, puta Garamantas et Indos, convertendas esse ad Christum. Judaei enim censebant Aethiopes esse ultimos hominum, juxta illud Poetae: «Extremique hominum Morini.» Proprie tamen et praecise per Aethiopiam Sophonias accipit, non illam quae sub Aegypto est, puta Abyssiniam, sed Arabicam, uti dixit a Castro in prima expositione. Alludit enim, ut mox dicam, ad Judaeos per Arabiam ductos in Babylonem, et per totum Orientem dispersos, quos reduxit Cyrus, et multo magis Christus, in Jerusalem, id est in Ecclesiam, ut munera, vota et hostias Deo vero offerrent. Per hos tamen a simili, quoslibet populos et gentes trans Aethiopiam, in India extremisque mundi oris sparsos intelligit. Hosce enim omnes ad Deum per Christum et Apostolos convertendos praedicit. Ita Mariana et alii.

INDE SUPPLICES MEI, FILII (ita legunt Romana, licet S. Hieronymus in Comment. legat filia) DISPERSORUM MEORUM DEFERENT MUNUS MIHI. — Pagninus, Tigurina et Vatablus, de more sequentes R. David, sic vertunt: Trans flumina Aethiopiae Atharaei, filia Putsai, afferent munus mihi, quasi Atharaei sint nomen gentis prognatae ex gente dicta Putsai, quae munus sit allatura Domino. Verum nec Scriptura, nec Josephus, nec quis alius harum gentium meminit. Quocirca Noster, Chaldaeus, Symmachus, Septuaginta, Tigurina et alii haec nomina accipiunt, non ut propria gentis, sed ut appellativa. Atharai enim hebraice significat supplices, putsai dispersos. Unde ex Hebraeo sic ad verbum cum S. Hieronymo vertas: Trans flumina Aethiopiae supplices mei (qui sunt) filia dispersorum (id est coetus et congregatio dispersorum; vel potius filia, id est progenies charissima, puta filii charissimi dispersorum, ut vertit Noster, Symmachus et alii) meorum afferent munus mihi, quod S. Hieronymus sic exponit, q. d. O Israel, o Synagoga quondam mihi filia, quam nunc toto orbe dispersi, licet invideas, licet aemulatione crucieris, tamen de Aethiopia mihi victimae deferentur, id est de Gentilium populo. Verum Vulgata lectio habet filii, non filia, quae lectio hunc sensum non patitur.

Dico ergo: Alludit Propheta ad Judaeos a Chaldaeis in Babylonem abductos, et per Orientem dispersos, quos per Cyrum Deus reduxit in Jerusalem, qui ibidem hostias suas in gratiarum actionem obtulerunt Domino. Unde Chaldaeus vertit: De trans flumina Indiae cum miserationibus revertetur captivitas populi mei qui captivus ductus est, et adducent eos illic tanquam oblationes. Verum per hos, quos obiter tantum perstringit, intelligit quaslibet gentes toto orbe dispersas, etiam remotissimas in Indiis degentes. De hisce enim praedicit quod per praedicationem Apostolorum, perque Christi vocationem et gratiam venient ad Ecclesiam, in eaque sua vota et munera offerent Domino. Hoc est enim quod ait S. Joannes cap. XI, 51: «Prophetavit (Caiphas) quod Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente (Judaica), sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.» Ita Hugo, Arias, Clarius et alii. Possent secundo, cum Theodoreto dispersi accipi Apostoli: hos enim Christus per totum orbem dispersit, horum filii sunt viri apostolici et praedicatores, qui Apostolis in officio et zelo convertendi animas successerunt, q. d. Apostoli, et qui eis succedent viri apostolici, convertent gentes etiam remotas et barbaras, uti Aethiopes, Indos, Japones, Sinas, etc., easque quasi munus, imo quasi holocaustum, Deo gratissimum offerent, uti fecit S. Paulus, qui Roman. XV, 16, ait: «Ut sim minister Christi Jesu in Gentibus, sanctificans (graece leitourgon, id est sacrificans) Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium accepta et sanctificata in Spiritu Sancto.» Quocirca Chaldaeus et Septuaginta vertunt in accusativo; Chaldaeus quidem: Adducent eos illuc tanquam oblationes; Septuaginta vero: Suscipiam dispersos meos, afferent munus mihi. Gratulentur ergo sibi Xaverii, Gaspares, et eorum asseclae, qui ingenti animo, labore et zelo Indias petunt; sciant se successores, posteros et filios Apostolorum; cogitent se munus et holocaustum Deo gratissimum, puta animas infidelium ad Dei imaginem creatas, pro quibus Christus carnem assumpsit, et seipsum in cruce Patri immolavit, Deo offerre; sciant se adimplere quae desunt laborum et passionum Christi in Ecclesia; sciant se ejus regnum ad ultimos usque orbis fines propagare.

Mystice, Christus Aethiopes trans Aethiopiam deducit in Candiam, cum infideles et vitiis atros traducit ad fidem, castitatem, virtutem; tunc enim «mundat omnem nigredinem animae,» ait S. Hieronymus, et tetrum colorem, ac draconis venenum, quo tincti fueramus vitiis atque peccatis, reddito nobis labio electo, sive mundo et candido; et facit derelinquere nos in fluminibus Aethiopiae perversorum dogmatum magistros, quibus ante irrigabamur, et cum dispersis quondam Israel Christo munera delaturos.» Sic S. Augustinus lib. IX Confess. cap. II, ait se exemplo Victorini et aliorum, quos Deus de nigris lucidos fecerat: quasi sagittis divinis confixum exarsisse, ut suam infidelitatis et libidinis nigredinem, in puritatem fidei et castae vitae converteret. Dicat ergo cum eo quicumque poenitens et justificatus: Aethiops fui; Deus in baptismo, vel aquarum, vel lacrymarum, me dealbavit: ipse pro atra candidam innocentiae vestem, imo cutem mihi restituit; niger fui, nunc candidus et formosus sum, quia conscientiae meae vestem lavi et dealbavi in sanguine Agni, Apoc. VII, 14. Deo gratias, qui me de tenebris vocavit in admirabile lumen suum: deinceps vivam non aethiopice, sed candide, illudque Apostoli sequar: «Eratis aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate,» Ephes. V, 8.

Habitavi olim trans flumina atra Aethiopiae, puta trans fluenta Nili, qui quia turbidus et limosus, hinc hebraice sichor, graece melas, id est niger, vocatur; cum nimirum viverem in atra caligine Deique ignorantia; cum in me influerent aestus motusque irae, superbiae, gulae, libidinis aliarumque atrarum cupiditatum. Verum Christus sua gratia trans haec flumina me traduxit ad candida fluenta Jordanis, ibique me baptismo abluit et dealbavit: collocavit me in Jerusalem, id est in Ecclesia, et in quiete purae conscientiae, ubi fluminis impetus laetificat civitatem Dei; ubi candidi gratiae, amoris, castitatis aliarumque virtutum fluvii in animam meam coelitus influent et impluent.


Versus 11

11. IN DIE ILLA NON CONFUNDERIS. — Loquitur Hierosolymae, id est Judaeis non manentibus in judaismo, sed Christum recipientibus in eumque credentibus, ut patet vers. 13, q. d. O Jerusalem, nunc confunderis et pudefis ob idololatriam et scelera quibus praevaricata es in me. Sed agedum, vultum attolle, spera meliora: veniet Messias tibi promissus, qui omnia tua crimina sanguine suo in baptismo eluet, teque gratia sua decorabit, ut jam non sordida, sed speciosa et gratiosa, appareas in conspectu Dei, angelorum et hominum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Hugo et Lyranus.

Aliter Vatablus, q. d. Veniet Christus qui in te effundet gratiam suam, qua fiet ut bonis operibus studeas, et caveas peccata omnia quibus antea in me praevaricari solebas.

QUIA TUNC AUFERAM DE MEDIO TUI MAGNILOQUOS SUPERBIAE TUAE. — Causam dat cur per Christum cessatura sit Hierosolymae confusio; quia nimirum auferet Christus ab ea superbiam, quae omnis sceleris et confusionis est mater et origo, ideoque auferet «magniloquos superbiae tuae;» Septuaginta, contemptus, derisiones, subsannationes, contumeliae tuae; quia magniloquorum superba laus et adulatio reipsa non est aliud quam irrisio et contumelia; Chaldaeus, sortes gloriae tuae; Tigurina, qui in te insolenter exsultant; Pagninus, qui exsultant in superbia tui, id est, qui exsultant et gestiunt ob tuam dignitatem, excellentiam et magnificentiam, inquit Vatablus, eamque ore magniloquo exaltant, buccinant et depraedicant. Taxat superbos et superciliosos principes Judaeorum, praesertim Scribas et Pharisaeos, ait S. Hieronymus, Remigius, Hugo et Lyranus, qui Hierosolymae praestantiam, sapientiam, religionem, sacra et templum plenis buccis concrepabant, seque quasi ejus magistros, sacerdotes et principes jactitabant, aliasque gentes omnes, ac praesertim Christum ipsum, contemnebant. Hi enim fovebant Hierosolymitarum superbiam et fastum, a quo oritur omne malum. Unde hic fastus faciebat eos incapaces fidei, gratiae et salutis Christi. Hos sustulit Christus, eisque substituit humiles Apostolos, qui Hierosolymitas docerent modestiam et humilitatem, quae omnis boni est causa; quia gratiam Dei et hominum sibi conciliat, ideoque prima est dispositio ad suscipiendam Christi doctrinam, justitiam et salutem. Unde subdit:

NON ADJICIES EXALTARI AMPLIUS IN MONTE SANCTO MEO. — Mons sanctus est Sion, in quo erat templum; Judaei enim perpetim jactabant se ob templum, dicebantque: «Templum Domini, templum Domini, templum Domini,» Jerem. VII, 4. Christus hanc jactantiam sustulit, quando hoc templum evertit per Titum et Romanos, et quando in Sion erexit Ecclesiam suam, ad quam a templo Judaico credentes transtulit et transcripsit, in qua quasi in schola humilitatis docet Judaeos animi demissionem, ut in fide et religione non se praeferant Gentibus, uti solent; sed humiliter cum iis se subdant gratiae Christi, quae Gentes aeque ac Judaeos vocat et justificat, exclusa circumcisione et lege Mosaica, per quam se justificari putabant Judaei; sed falso, ut docet Apostolus in epist. ad Roman. et ad Galat. Ita Remigius, Haymo, Hugo et Lyranus. Moraliter, disce hic superbiam ubique Deo displicere, sed maxime in loco sancto, puta Ecclesia, vel religione, scilicet si clerici et religiosi de primo loco contendant.


Versus 12

12. DERELINQUAM IN MEDIO TUI POPULUM PAUPEREM ET EGENUM, — q. d. Pro magniloquis et superbis Scribis et Pharisaeis, dabo tibi meos Apostolos et discipulos pauperes, tum proprie dictos, primi enim fideles relictis omnibus bonis, pauperes sequebantur Christum et Apostolos; tum pauperes, id est mansuetos et humiles, ut vertunt Septuaginta et Theodoretus, paupertas enim est amica et mater humilitatis. Chaldaeus vertit, tolerantes violentiam et contumeliam, uti Apostoli et discipuli pro Christi fide dura passi sunt verba, aeque ac verbera. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Vatablus, Arias et alii.


Versus 13

13. RELIQUIAE ISRAEL NON FACIENT INIQUITATEM, (q. d. Primi fideles et christiani ex Israel a Christo evocati et collecti, iique pauci, praesertim Apostoli, adeo sancti erunt, ut omne peccatum, id est crimen mortale (quin et veniale deliberatum) dolum et mendacium caveant, imo abominentur): QUONIAM IPSI PASCENTUR ET ACCUBABUNT — in ovili Christi, puta in Ecclesia, ubi quasi oves a Christo pastore pascentur doctrina, et gratia divina et coelesti, quae eos faciet sanctos, aeque ac tutos et securos, utpote qui omnem suam spem locarunt in Christo, a quo sciunt se regi, pasci, protegi et bonis omnibus cumulari, tum in hac vita, tum magis in futura. Ita S. Hieronymus, Remigius et alii.


Versus 14

14. LAUDA, FILIA SION. — Filiam Sion vocat Ecclesiam primitivam. Hanc enim Christus e Judaeis collegit in Sion, itaque fecit ut vetus Sion transiret in novam, puta Synagoga in Ecclesiam. Eadem enim est Ecclesia vetus et nova, Judaeorum et Christianorum. Judaei enim ante Christum crediderunt in Christum venturum: Judaei vero vocati a Christo crediderunt in Christum jam praesentem. Eadem ergo utrorumque est Ecclesia; quia eadem utriusque fides, spes, charitas, justitia, gloria et beatitudo; ac idem Christus utrosque gubernans, justificans et beans. Hac de causa Ecclesia Christi vere et proprie vocatur filia Sion; quia originem sumpsit a Judaeis in Sion, quod si considerarent et caperent moderni Judaei, jam non essent Judaei, sed christiani.

Propheta ergo, praevidens felicitatem Ecclesiae a Christo instituendae, hortatur ipsam, ut eam considerans toto corde exsultet et jubilet. Unde Chaldaeus vertit: Hymnos cane, congregatio Sion, et exsulta, Israel: gaude et laetare in toto corde, congregatio Jerusalem; Septuaginta: Gaude, filia Sion, praedica, Jerusalem; exsulta et delectare (Tigurina, gesti) ex toto corde tuo, filia Jerusalem. Rationem tanti gaudii et jubili subdit: Quia, inquit, Christus a te auferet omne malum et conferet omne bonum. Nam primo:


Versus 15

15. ABSTULIT DOMINUS JUDICIUM TUUM. — «Judicium» vocat peccata quibus judicium, id est condemnationem et supplicium, merebatur, illique erat adjudicata vel certo adjudicanda. Est metonymia. Ita S. Hieronymus. Secundo, «judicium,» id est ipsam condemnationem et poenam, q. d. Christus a te auferet et eluet in baptismo omnem culpam, et poenam praecedentium scelerum. Hinc secundo:

AVERTIT INIMICOS TUOS, — puta daemones et vitia: ab horum enim misera servitute liberabit te Christus, viresque eorum infringet, ut non illa tibi, sed tu illis domineris. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et alii. Unde Chaldaeus vertit: Exstirpavit inimicos tuos; Septuaginta: Redemit de manu inimicorum tuorum rex Israel; Pagninus: Evacuavit inimicum tuum; Tigurina: Averruncavit hostes tuos, hoc est avertit, depulit, ejecit; averruncare enim dictum est ab avertendo, inquit Varro, et a runca, quod est instrumentum vinitorum, quo vitium sarmenta avertunt et amputant. Unde Averruncus erat gentilibus deus, qui mala averruncabat, id est avertebat. Ita Varro lib. VI. Noster Averruncus est Christus, de quo S. Antonius, teste S. Athanasio, dicere solet: «Adveniente Domino (Christo in carnem) destructus est inimicus, et omne ejus robur elanguit.» Unde de eo tertio subdit Propheta:

REX ISRAEL DOMINUS IN MEDIO TUI, — q. d. Christus Dominus, qui est rex Israelis, id est populi fidelis, est in medio tui, o Sion, o Ecclesia, ut te regat quasi rex, pascat quasi pastor, alat quasi pater, amet quasi sponsus, defendat et protegat uti capitaneus. Unde sub ejus alis et armis secura, «non timebis malum ultra,» quia ipse illud vel a te depellet, vel vires dabit ad superandum, ut morbos, exsilia, martyria, et quaelibet adversa non tantum patienter, sed et hilariter sufferas, in iisque cum S. Paulo glorieris et exsultes. Ita S. Hieronymus. Quocirca idipsum inculcans et exaggerans subjungit quarto:

16. NOLI TIMERE: SION, NON DISSOLVANTUR MANUS TUAE, — ob tribulationes et persecutiones insurgentes, sed eas generose supera et despice, ut Deus super te et tua pietate, amore, constantia et victoria delectetur et gaudeat. Rationem subdit: Quia «Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit.» Quid ergo timeas, quae tam fortem habes ducem? Quid metuas, cum pro te pugnet Jesus, id est salvator, imo ipsa salus?

Hinc quintum bonum et dotem addit dicens:

17. SILEBIT IN DILECTIONE SUA. — Sic legendum cum Hebraeo, Septuaginta et Romanis, non tua, uti legunt aliqui. Jam triplex hic est expositio. Prima, q. d. Deus silebit praeterita tua peccata, quae olim commisisti, non ea refricabit, non exprobrabit, imo non commemorabit, sed silentio involvet, delebit et abolebit, quia diliget te. Ita S. Hieronymus et Remigius; unde Chaldaeus: Abscondet delicta tua in misericordia sua, q. d. Si anima adulterio, id est scelere, polluta, in gratiam cum Deo sponso suo redeat, ille cum ipsa de praeterita injuria, utpote condonata, non expostulabit; sed potius dicet quod dixit Christus Magdalenae: «Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum.» Alius in Bibliis Regiis: Cum gaudio subjiciet scelus tuum cum misericordia, scilicet subjiciet scelus suae misericordiae. Unde Cassiodorus in Psalm. XXXI: «O ingeniosa, ait, simplicitas, et multa tergiversatione cautior puritas, manifestare delictum! Illis non judex, sed advocatus est Christus, qui se propria confessione damnarunt.» Secunda, q. d. «Silebit,» id est stabilis et firmus erit in sua dilectione tui, semper te diliget, nunquam nulloque casu vel eventu dilectionem suam revocabit aut minuet; sed uti lapis in centro, ita Christus in dilectione tui silebit et conquiescet. Tertia, q. d. Cum in tentationibus,

EXSULTABIT SUPER TE (Deus et Christus) IN LAUDE, — laudando tuam patientiam, pugnam, victoriam, ac Patris aeterni gratiam, quam tibi ad haec dedit. Septuaginta vertunt: Laetabitur in te in delectatione, hoc est delectabiliter, et valde in te laetabitur et delectabitur; Tigurina: Gestiet de te cum jubilo; Vatablus: Exsultabit super te cum cantico, q. d. Prae gaudio et laetitia videbitur canere. Est metaphora ab hominibus laetitia gestientibus.

Moraliter, nota quam Christus et Deus delectetur nostra virtute et tolerantia, ut videatur gestire, canere et jubilare. Quis ergo non studeat bonis operibus? quis non dura quaeque ejus amore patiatur, ut Deo suo et angelis ejus hanc delectationem, hoc gaudium, hunc jubilum exhibeat et praestet? Ita Christus asserit gaudium esse in coelis super uno peccatore poenitentiam agente, Luc. cap. XV, 7. Ita S. Paulus hortatur Hebraeos cap. XIII, 16, ad opera charitatis, ut illis oblectent Deum: «Beneficentiae, inquit, et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur (Syrus scaphar, id est pulchrescit, oblectatur, hilarescit) Deus.» Et Isaias cap. LXII, 3, 4 et 6: «Eris, inquit, corona gloriae in manu Dei, etc. Vocaberis voluntas mea in ea, etc., quia complacuit Domino in te, etc. Gaudebit super te Deus tuus.» Et cap. LXV, 19: «Exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo.» Et Moses exhortans Israel ad custodiam legis Dei: «Revertetur, ait, Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis,» Deuter. cap. XXX, 9. Et Psaltes: «Laetabitur Dominus in operibus suis,» Psalm. CIII, 31. Et Psalm. XLIV, 9: «Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis: ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.» Denique Apostolus excitat Romanos cap. XII, 1: «Obsecro, ait, vos fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, etc.» Ita martyres gaudebant in martyriis, eo quod seipsos Deo quasi hostias vivas, quibus ipse summe delectatur, offerrent in odorem suavitatis. Unde Tertullianus Apologet. cap. L, martyrum agon et «victoria, inquit, habet et gloriam placendi Deo, et praedam vivendi in aeternum.» Et S. Cyprianus lib. IV, epist. I ad Rogatianum, caeterosque confessores incarceratos, et martyrii candidatos: «Quid, ait, jucundius et sublimius, quam osculari nunc ora vestra, quae gloriosa voce Dominum confessa sunt? O beatum carcerem, quem illustravit vestra praesentia, etc., ubi modo constituta sunt Dei templa, et sanctificata divinis confessionibus membra vestra!» Dicat ergo humilis, patiens, pauper, obediens, etc.: Humiliabo me in abyssum, patiar dura, famem sitimque tolerabo, obediam usque ad mortem, ut mea humilitate, patientia, paupertate, obedientia, etc., laetificem et exhilarem Deum meum, ut illi hoc suave epulum praebeam, ut oculos ejus hoc spectaculo pascam et oblectem. Si enim idipsum faciunt famuli cardinalibus et principibus suis, quid me convenit facere Domino Deo meo?

Aliter vertit Pagninus, scilicet: Exsultare faciet in laude, q. d. Deus te faciet exsultare in tribulationibus et laboribus, ut ei de iis gratias agas, eumque laudes et jubiles, uti fecerunt tres pueri in fornace Babylonia, Daniel. cap. III, 51. Unde S. Hieronymus: «Exsultabit, inquit, super te in laude, vel quia laudabilis sis, vel quia eum tuis laudibus canas.»


Versus 18

18. NUGAS, QUI A LEGE RECESSERANT, CONGREGABO. — Pro nugas hebraice est eadem vox nuge, pro qua Septuaginta vertunt diescorpismenous, id est confractos. Interpres in Bibliis Regiis vertit, dispersos; Aquila, translatos; Chaldaeus, qui remorati sunt in te tempora solemnitatis tuae; Pagninus, dolore affectos; Tigurina, abstractos a loco colligam; Vatablus sic vertit et explicat, marore affectos a tempore statuto, hoc est Judaeos, qui jam erant affecti taedio exspectandi diem statutum adventus, non Cyri, qui eos Babylone liberaret (ut vult Theodoretus), sed Christi, congregabo in Ecclesiam Catholicam; alii vertunt, squalidos, maestos, afflictos; nuge enim derivatur a iaga, id est maerere, dolere, affligi. Unde Clarius haec exponit de resurrectione, q. d. Squalore confectos et mortuos, qui recesserunt a stato hominum coetu, in resurrectione suscitabo, et congregabo in vallem Josaphat, inde in coelum. Verum S. Hieronymus censet nuge idem esse quod latinum nugae, illudque ab hebraeo nuge derivatum esse. Rursum hebraeum moed idem est quod condictum, statutum, vel testimonium, id est lex. Ergo nuge mimmoed, vocantur nugatores, id est peccatores, resque nugaces, qui ob nugas, id est levissimas et mendaces rationes et voluptates, a lege Dei recedunt, easque Deo praeferunt. Notat Judaeos, qui ob nugas, id est nugacia bona terrae, a lege, quam se servaturos promiserant, recesserunt; quique ob nugaces suas traditiones Christum, quem lex indicabat, spreverunt. Sic poetas vocat nugas Xenarchus apud Athenaeum, lib. VI: «Porro, ait, ipsi poetae nugae sunt.» Hi enim sunt lusciniae nugis insidentes, de quibus Plinius lib. X, cap. XXIX. Et Aristophanes in Nebulis Socratem vocat nugarum antistitem, quasi frivolarum argutiarum auctorem. Plautus quoque nugas theatri appellat quotidiana convicia, quae in meretrices, lenones et parasitos jaciebantur a comoediarum actoribus. Cicero lib. VI ad Atticum, epist. 31: «Amicos, ait, habet meras nugas.» Et lib. I ad Quintum fratrem, epist. 38, nugas vocat homines nihili, et plane ridiculos: «Nugas, inquit, maximas omni comitate complexus sum.» Lexicographi prisci haec quatuor pro iisdem habent, nuga, nuga, nugax, nugalor; et interpretantur, nullius frugis, nequam, nequus.

Audi S. Hieronymum: «Nugas, sive, ut Aquila interpretatus est, translatos, qui a te recesserunt, congregabo; quia ex te erant: hoc est, hi qui per vitia atque peccata de tuo sinu fugerant, et facti erant sub daemonum potestate, redintegrato omnium statu venient ad te, et nequaquam ultra super perditis filiis tuis patieris opprobria. Id quod diximus nugas, sciamus in hebraeo ipsum latinum esse sermonem (scilicet nuge, et propterea a nobis ita ut in hebraeo erat positum, ut nosse possimus linguam hebraicam omnium linguarum esse matricem.»

Proprie enim nuge significat maestos, maerore confectos, squalidos, ut vertit Noster Thren. I, 4, ac tabidos, ut umbrae potius esse videantur quam homines: inde per catachresin significat abjectos, viles et nullius pretii, quales sunt nugae. Id ita esse patet Isaiae LI, 23, ubi dicitur: «Et ponam illum in manu mogaich (quod aeque ac nuge, a radice iaga descendit), id est eorum qui te humiliaverunt,» ut vertit Noster, Septuaginta et Chaldaeus. Et Thren. III, 33, idem verbum Septuaginta vertunt, humiliavit; Noster, abjecit: moge ergo activum in Hiphil, significat humiliantes; nuge vero passivum in Niphal, significat humiliatos, contemptos, viles et nugas. Id enim asserit S. Hieronymus, qui id accepit ab Hebraeis, cui sane credendum, etsi haec significatio jam alibi diserte non reperiatur. Lingua enim hebraea jam valde accisa est, nec pura, nisi in S. Scriptura reperitur. Porro sicut latine vox nugae alludit ad non ago, q. d. Nugae sunt quae nihil agunt; ita et hebraeum nuge alludit ad en iaga, id est non laborat. Nugae ergo et latine et hebraice dicuntur homines et res nugaces, qui ob nugas, id est levissimas et mendaces rationes et voluptates, a lege Dei recedunt, easque Deo praeferunt.

Apposite Judaei vocantur nugae. Primo, quia mortalium sunt abjectissimi et vilissimi, uti videre est Romae, quorum «cophinus foenumque supellex,» ut ait Poeta: unde contemptim vocantur verpi, apellae, recutiti, nugivendi. Quocirca Judaeorum haec vox est Sapient. II, 16: «Tanquam nugaces aestimati sumus,» graece eis kibdelon, id est in spurium, vel in scoriam, aut aeruginem, q. d. Aestimamur ut spurii, aut quasi quisquiliae et nugae. Ita Emmanuel et Mariana, qui nugas interpretatur homines perditos.

Secundo, quia Judaei nugis et fabulis scatent. Unde hebraeum nuge deduci potest ab haga, id est garrire, mussitare, fabulari. Justo enim judicio Dei factum est ut, cum a veritate, lege et Christo recesserint, inciderint in errores, fabulas, fabulones et impostores. R. Salomon, aliique eorum Rabbini, aeque ac Thalmud, ita iis abundant, ut fabularum centones videantur, quibus misera plebs credit, quasi oraculis. Ex hisce aliisque novis a se confictis Mahomet consarcinavit Alcoranum, quod est quasi lex et S. Scriptura Turcarum et Saracenorum. Vere Psaltes Psalm. CXVIII, 85: «Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.» Idem faciunt haeretici; dum enim a vera fide et lege Dei recedunt, abeunt in errores et fabulas. Notae sunt ex Irenaeo, Tertulliano, Epiphanio, et aliis fabulae Simonis Magi, Saturnini, Carpocratis, Montani, Marcionis, Gnosticorum, Manichaeorum ac Valentinianorum, qui triginta fingebant aeones quasi deos, sed revera nominum potius portenta quam numina.

Moraliter, disce corruptionem naturae humanae ex peccato, qua nugas magis amat quam seria et utilia, adeo ut homines hic a Propheta, non nugatores, sed nugae ipsae appellentur. Praeclare S. Hieronymus in Prooemio XII in Isaiam: «Nullus, ait, tam imperitus scriptor est, qui lectorem non inveniat similem sibi; multoque pars major est Milesias fabellas revolventium, quam Platonis libros: in altero enim ludus et oblectatio est, in altero difficultas et sudor mixtus labori. Testamentum Grunnii Corocottae Porcelli decantant in scholis puerorum agmina cachinnantium;» quin etiamnum illud exstat in Bibliothecis, uti in nostra Romana inter inscriptiones antiquas, in quo Porcellus a coco jugulandus ita sua legata partitur: «Patri meo Verrino Lardino delego dari glandis modios triginta, et matri meae Verrinae Scrophae delego dari lalluginis modios quadraginta, et sorori meae Verrinae hordei modios triginta. Et de visceribus meis dabo sutoribus setas, rixoribus capitinas, surdis auriculas, causidicis et verbosis linguam, intestina exiciariis, lumbos pueris, musculos cursoribus, venatoribus talos, latronibus ungulas,» etc. Haec refero, tum ut locus S. Hieronymi de hoc testamento intelligatur, tum ut nugarum Prophetae dem vetus exemplum, quo videamus quam nugosa sit hominis indoles, qua has nugas per tot annorum centurias conservavit.

Plinius lib. XXX, cap. II: Appion, inquit, Homerum ab inferis evocatum nil aliud interrogavit, quam qua patria quibusque parentibus genitus esset. Sic quidam, etiam primores, gravissimorum virorum concilio convocato, de meris nugis, id est rebus otiosis et frivolis, consulunt. Porro major hominum pars coetusque circa nugas occupatur, nugax est, nugiger et nugivendus. Martialis, qui a multis ita avide legitur et teritur, quid est nisi pater leporum et nugarum? Audi ipsummet de se initio lib. IX:

Ille ego sum nulli nugarum laude secundus: Quem non miraris, sed, puto, lector, amas.

Audi Satyricum in Carmine cui titulus Nugae:

Accipe, stat pretium nugis, et callidus emptor Vix plura ex alia sperat compendia merce. Quippe hominum in vita, nugis sine nulla voluptas. Testis erit blando nugas qui garrit amico, Pyramides nugae, nugae miracula rerum. Lusciniae in nugis melior consumitur aetas. Vivit et immoritur nugis schola magna sophorum. Gratae oculis nugae, nugis visenda theatra. Forma breves nugae, sed quae evertisse feruntur Pergama, etc. Nobilitas nugae insignes, et gentis origo Ducta Prometheis ab avis, et sanguine Pyrrhae. Captus erat nugis, qui vexit Ariona delphin. Mercurius nugis, nugis se jactat Apollo. Sustuleris nugas, et cuncta poemata tolles: Grandiloque fiet de rhetore Tullius infans. Quaerimus et Tyriae nugas in sanguine conchae. Ambrosia et nectar nugae, convivia divum. Riphaeo concreta gelu crystallina nugae. Nugae amethystus, onyx, beryllus, jaspis, achates, Nugaque ignivomo tremulus fulgore pyropus; Famaque maesurum spondens post funera nomen, Votaque sunt nugae; nugae fortuna superbas Quas largitur opes, et nutu temperat orbem.

Seneca lib. I, epist. 1: «Magna, ait, vitae pars elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus.» Et Cato: «Satius est otiosum esse, quam nihil agere.» Nihil agit, qui nugis et frivolis se occupat. Domitianus imperator, teste Suetonio in ejus Vita, molem tanti Romani imperii sustinens, cum negotia maxima tractare deberet, multas saepe horas impendebat captandis muscis: unde rogantibus quis esset cum Domitiano? responsum est: «Nec musca quidem,» quia homines et muscas occidebat, ne quis alius superesset. Quocirca ipse vicissim a Stephano oeconomo suo occisus est. Heliogabalus imperator tota Roma curavit conquiri araneas, earumque telas colligi et ponderari ad hoc, ut sciret quantum omnium esset pondus et multitudo. Ita multi hodie negotia vertunt in otia, seria in nugas. Ambis gloriam, ambis honorem, ambis praelaturam? muscam captas. Ambis gulam et venerem? putidam araneam captas. Ambis vestes sericas, aureas, purpureas? telas aranearum captas. An non hae sunt nugae? In hisce tamen multi tempus, quod ad aeternitatem promerendam nobis Deus concessit, ultro terunt, et gaudentes consumunt. Vere Sapiens: «Fascinatio nugacitatis obscurat bona,» Sapient. IV, 12, q. d. Fascinum vanitatis et nugarum, ea quae sunt vere bona et honesta, obscurat. Species enim voluptatis, quae est in nugis et vanitate peccati, fascinat mentem, ut hanc nugacitatem, seque ac turpitudinem peccati non videat, non consideret, uti nec honesti, sive virtutis pulchritudinem et praestantiam. Sane fascinati videntur homines, et illecebris creaturarum quasi praestigiis praestricta eorum mens, dum velut bruta ruunt in suas veneres et cupedias, etiamsi sciant se per eas ruere in tartara et incendia aeterna. Sapienter Aeschines epist. 5: «Res perexiguas, inquit, maximi facere, pusillanimitatis cujusdam et inscitiae est.» Hoc sibi juveni accidisse confitetur et dolet S. Augustinus lib. VIII Confess. cap. XI: «Retinebant, ait, me nugae nugarum, et vanitates vanitatum antiquae amicae meae.» Excutiamus cum S. Augustino hasce nugas nugarum, mentemque nostram ac vitam in coelestibus verisque bonis, in vero animi robore et magnanimitate, in omnium rerum mundanarum contemptu et despicientia, in arduarum et heroicarum virtutum exercitatione defigamus.

Porro quantopere nugae fidelibus vitandae sint, gravi censura docet S. Bernardus: «Nugae, ait, si incidant, interdum ferendae fortassis, referendae nunquam. Interveniendum caute et prudenter nugacitati. Prorumpendum sane in serium quid, quod non modo utiliter, sed et libenter audiant, ut supersedeant otiosis.» Ita auctor Vitae S. Bernardi, lib. III, cap. III. Idem in apologia ad Guilielmum Abbatem: «Nihil, ait, de Scripturis, nihil de salute agitur animarum, sed nugae, et risus, et verba proferuntur in ventum. Inter prandendum quantum fauces dapibus, tantum aures parcuntur rumoribus.» Idem, De Conversione ad Clericos, cap. XII: «Frivola, ait, prorsus et inanis ac nugatoria consolatio, et nescio quid illi durius imprecer, quam ut semper habeat quod requirat, qui jucundae quietis pacem fugitans, curiosa inquietudine delectatur. Liquet sane vel ex hoc ipso nihil his omnibus delectationis inesse, quorum solus transitus juvat. Vanus utique labor, qui studio vanitatis assumitur. O doxa, doxa, ait Sapiens (puta Boetius lib. III De Consol. prosa 6), in millibus mortalium nihil aliud, quam aurium inflatio vana.» Celebre est istud Astydamantis:

Garrulitas est deambulatio linguae. Nugas agis, dum philosopharis intempestive.

Et illud Euripidis:

Tu vero linguam quidem volubilem habes, uti vir prudens, Sed in sermonibus tuis nulla mens inest.

Nicostratus apte hosce nugaces et garrulos vocat hirundines. Graviter et vere Clemens Alexandrinus lib. II Paedag. cap. V: «Cum verba, ait, omnia a cogitatione et moribus emanent, fieri non potest ut aliqua verba mittantur ridicula, quae non procedant a moribus ridiculis. Ex abundantia enim cordis os loquitur.» S. Chrysostomus explicans illud Ephes. IV, 29: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: «Quale, ait, cor unusquisque habet, talia verba loquitur, et talia opera facit.» Verba ergo et opera levia et nugacia, signa sunt animi levis et nugacis. Quocirca S. Basilius in Exhort. ad filium spirit.: «Ne, ait, in modum parvuli jocari velis assidue, quia non convenit ei qui ad perfectionem nititur, jocari ut parvulus.» S. Thomas Aquinas haec duo dabat signa, e quibus cognosci possit an quis in virtute multum profecerit: «Si, ait, quem videris verbis levibus nugisque delectari, ac aegre ferre se contemni, scito hunc non esse perfectum, etiamsi miracula faciat.» Quamobrem S. Hieronymus: «Felix, ait, lingua, quae non novit nisi de divinis texere sermonem.» Et S. Basilius tract. De Renuntiat. saeculi: «Si futiles, ait, habeantur sermones, tu magnopere ne attendito; sed si quae ex divinis litteris ad salutem animi pertinentia memorare audieris: acerba gustatu tibi ea sunto, quaecumque de rebus mundanis memorentur, contraque favis mellis similia, quae a pietatem colentibus viris narrentur.»

In Vitis Patr. lib. III, num. 36, refertur de quodam viro sancto in monasterio S. Pachomii, qui, cum inter monachos fieret sermo de S. Scriptura et rebus sanctis, videbat «angelos laetantes in hilari vultu: delectabantur enim de eloquiis Domini. Cum vero aliud quodcumque inter se loquerentur, statim angeli recedebant longius, indignantes contra eos; veniebant autem porci sordidissimi et morbo pleni, et volutabant se inter eos. Daemones enim in specie porcorum delectabantur per superflua et vaniloquia eorum. Beatus autem senior haec videns abiit in cellulam suam, et per totam noctem cum grandi fletu et ululatu gemendo deflebat miserias nostras. Dicebat ergo: Cavete, fratres, a multiloquio, et ab otiosis sermonibus linguam prohibete, per quam malus interitus animae generatur; et non intelligimus quoniam per haec et Deo, et sanctis angelis odibiles sumus.»

S. Hugo abbas Cluniacensis, qui vixit tempore S. Anselmi, et cum eo visus est ab angelis vehi in coelum, monuit saepe Durannum episcopum Tolosanum, ut a nugis et ridiculis verbis quibus assueverat, sibi temperaret; alioqui eum post mortem tumentibus labris et spumoso ore appariturum. «Non correxit Episcopus: unde defunctus cuidam sacerdoti Signino apparuit, et, ut sanctus praedixerat, ulcerosis tumida labiis ora praeferebat. Petit auxilium Patris lacrymabiliter, quem audire noluerat. Signinus refert Patri quod viderat; miseretur abbas, et excessum oris septem fratrum silentio sanare festinat. Septem fratres deligit, quibus septem dierum silentium pro Episcopo indixit. Unus ex iis transgreditur, silentium solvit. Redit Episcopus ad Signinum, fractum accusat silentium, de transgressore conqueritur, dilatam oris sanitatem propter septimi inobedientiam causatur. Signino haec iterum ad patrem referente, abbas inquirit de transgressione. Transgressio invenitur, et alter septenarius silentio dedicatur. Quo completo tertio praesul apparuit gratias agens abbati, pontificali indutus chlamyde, os sanatum ostendit.» Quocirca S. Hugo magis quam ante nugas vitans, seria tractabat: «Orationem Deo, lectionem sibi, consilium proximo sedulus exhibebat. A mendacio et simulatione abhorrebat penitus, torporem et otium damnabat, pauperes opulenta manu pascebat, infirmos pia sollicitudine refovebat, afflictos consolabatur, pupillos et viduas tuebatur. In vitiosos severus, erga poenitentes mitissimus erat; disciplinae castigatione judex, doctrina magister, charitate parens, obsequio minister. Ita vero pluribus erat intentus, ut minor ad singula vix haberetur,» inquit Hugo illi coaevus in ejus Vita.

UT NON ULTRA HABEAS SUPER EIS OPPROBRIUM. — Nugae enim et nugaces Judaei et peccatores probro sunt non tantum sibi, sed et suae matri, puta Sioni. Rursum apud gentes probrum tibi est, Sion, quod tam parvae sis virtutis et zeli, ut hosce filios tuos non potueris aeque ut caeteros ad Christum convertere; quare probrum hoc auferetur, cum eos, Dei gratia aspirante, zelo majore convertes.


Versus 19

19. INTERFICIAM OMNES QUI AFFLIXERUNT TE, — q. d. Persecutores tuos, o Sion, o Ecclesia Christi, perimam, nimirum Judaeos per Titum et Romanos. Ita Lyranus et Vatablus. Gentiles vero, ut Neronem, Aurelianum, Decium, Maximianum, Diocletianum, etc., perimam per Romanos, Persas, Gothos, ac plene per Constantinum Magnum. Ita Theodoretus, Remigius et Haymo; ac tandem in die judicii, omnes omnino impios, hostes tuos aeterna morte mulctabo.

ET SALVABO CLAUDICANTEM (scilicet populum, non tam judaicum, qui partim ad Mosem, partim ad Christum inclinabat, ut vult Arias, quam christianum in primitiva Ecclesia, qui fugiens persecutiones ibat in remotos montes, silvas et urbes, ac ex labore peregrinationis fatigatus, claudicabat. Unde sequitur): ET EAM QUAE EJECTA FUERAT, CONGREGABO. — Tigurina, et eam quae longius abstracta erat colligam. Ejiciebant enim christianos Judaei e suis synagogis; gentiles ex suis urbibus et locis, q. d. Ecclesiam, puta coetum fidelium a persecutoribus ejectum colligam, suaeque urbi, loco et patriae restituam, ut ibi sint in honore,

Mystice, colligit Deus peccatores claudicantes, qui nunc Deo, nunc daemoni, nunc Christo, nunc carni et mundo adhaeserant. Ideoque a Dei gratia et domo ejecti erant, cum eos efficaciter ad se vocat, sibique fortiter astringit, uti vocavit et astrinxit S. Magdalenam.


Versus 20

20. IN TEMPORE ILLO. — Repete: «Interficiam omnes qui afflixerunt te, et salvabo claudicantem,» etc.

CUM CONVERTERO CAPTIVITATEM VESTRAM, — qua in primitiva Ecclesia vos, o christiani, sub Judaeis magistratibus et gentilibus imperatoribus fuistis quasi captivi et oppressi: faciam enim per Constantinum ut vos libertatem assequamini, imo dominemini infidelibus, eorumque templa occupetis, ac publice Christum gloriose et magnifice colatis. Ita Lyranus et Vatablus. Secundo, captivitas haec accipi potest servitus diaboli et peccati, a qua Christus nos ad libertatem filiorum Dei traducit per gratiam in hac vita, et per gloriam in altera, ubi post multos labores et agones, e servitute corporis, aerumnarum et mortis nos liberabit, ac coelestibus coronis et honoribus donabit, et beabit in aeternum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Hugo et alii.