Cornelius a Lapide

Aggaeus I


Index


Synopsis Capitis

Reprehendit Judæos intermittentes fabricam templi, ac dicentes necdum advenisse ejus tempus, eo quod Samaritæ illam impedirent, et Cambyses eamdem prohibuisset. Docet enim hanc excusationem esse falsam, esseque prætextum pigritiæ, qua suis ædibus construendis intenti, domum Dei postponebant et negligebant: Deum enim velle, ut ipsi illico manum admoveant templo: hanc enim suam voluntatem satis declarasse, cum ob neglectam templi fabricam immisit eis sterilitatem, famem et inopiam. Quamobrem huic oraculo credentes Zorobabel, Jesus et populus, illico rem aggrediuntur.


Textus Vulgatae: Aggaeus 1:1-14

1. In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ ad Zorobabel filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum filium Josedec, sacerdotem magnum dicens: 2. Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ. 3. Et factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens: 4. Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? 5. Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. 6. Seminastis multum, et intulistis parum: comedistis, et non estis satiati: bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti: et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. 7. Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras: 8. ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. 9. Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus: et intulistis in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam, dicit Dominus exercituum? quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. 10. Propter hoc super vos prohibiti sunt cœli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum: 11. et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quæcumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum. 12. Et audivit Zorobabel filius Salathiel, et Jesus filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiæ populi vocem Domini Dei sui, et verba Aggæi prophetæ, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos: et timuit populus a facie Domini. 13. Et dixit Aggæus nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus. 14. Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui.


Versus 1

1. In anno secundo Darii. — Quæres, quisnam hic Darius? Primo, Philo Annii, et eum secuti Genebrardus et Gerardus Mercator in Chronol., ac Cyrillus Hierosolymitanus Catech. 12, et Tertullianus lib. Contra Judæos, tit. De Passione Christi, censent esse Darium Medum. Verum hoc falsum esse liquet, tum ex aliis, tum ex eo quod Darius Medus præcesserit Cyrum: nam Cyrus ei successit, ut ait Daniel cap. V, 31. Aggæus autem prophetavit post Cyrum et Cambysem, ut patet I Esdr. IV, 5 et 24, et cap. V, 1. Cyrus enim concessit fabricam templi, sed eam prohibuit Cambyses. Unde post Cambysem sub Dario missus est Aggæus, qui eam rursum urgeret. Adde Darium hunc non fuisse Medum, sed regem Persarum; ita enim vocatur, I Esdræ IV, 24.

Secundo, Jansenius in Concordia Evangel. cap. XIX, censet hunc Darium esse Artaxerxem Longimanum, sextum regem Persarum. Ratio ejus est, quia Judæi, Joan. cap. II, 20, aiunt hoc templum ædificatum esse 46 annis: hoc autem verificari nequit, nisi dicamus illud ædificatum sub Cyro (sub Cyro enim cœpit) annis 20, sub Cambyse totidem, et 6 sub Dario Longimano. Verum hæc sententia confundit Darium cum Artaxerxe: hic enim dictus est Longimanus, non ille, et Darius quartus fuit Persarum rex; Longimanus vero fuit sextus. Dario enim successit filius Xerxes, Xerxi Artaxerxes. Adde Cambysem non regnasse 20 annis, sed ut summum octo. Denique usque ad Longimanum vivere nequivit Aggæus, Zorobabel et cæteri, de quo mox plura.

Tertio, Severus Sulpitius lib. II Histor., et Scaliger in Emend. tempor., censent hunc Darium esse Darium Nothum, qui fuit filius spurius Artaxerxis Longimani, ita ut Artaxerxes qui I Esdræ, cap. VII, eum sequitur, misitque Esdram in Jerusalem, fuerit ille qui cognominatus est Mnemon, id est memor, a memoriæ præstantia. Hic enim successit Dario Notho. Verum hoc est incredibile. Sic enim Esdras fuisset ducentorum fere annorum, uti Scaliger coactus fatetur: Zorobabel et Jesus, qui sub Cyro populum e Babylone reduxerunt in Jerusalem, fuissent 140 annorum, cum tamen lib. III Esdræ, cap. III, 4, Zorobabel vocetur adolescens, unus e custodibus Darii. Ejusdem ætatis fuisset Aggæus. Rursum ex hac sententia sequitur neminem eorum qui viderant primum templum Salomonis, quod a Chaldæis 70 annis ante laxationem captivitatis per Cyrum, fuerat eversum, potuisse videre secundum a Zorobabele ædificatum, post reditum e captivitate sub hoc Dario: cujus tamen contrarium significat Aggæus cap. II, 4. Id sequi patet. Adde enim 70 annis captivitatis tres annos Cyri, octo Cambysis, 36 Darii Hystaspis, viginti Xerxis, quadraginta Artaxerxis, cui successit Darius hic Nothus, conflabis annos 177, quot nemo ea ætate vixit.

Dico ergo Darium hunc fuisse Darium Hystaspis, qui Assuero, sive Artaxerxi, ut habet Esdras, hoc est Cambysi, in regno Persarum successit, non ut filius, sed a satrapis electus per hinnitum equi. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Albertus, Eusebius in Chron., Josephus lib. XI Antiq. IV, Clemens Alexandrinus lib. I Strom., et alii passim. Anno itaque Darii hujus 2, jubente Aggæo, cœperunt Judæi resumere fabricam templi, eamque persecerunt anno 6 ejusdem, ut ait Esdras lib. I, cap. VI, 14, scilicet quoad Sanctum et Sanctum sanctorum. Nam atrium, sive exterior pars templi, et per consequens totum templum quoad omnia, consummatum fuit anno ejusdem 9, uti diserte testatur Josephus loco citato.

Moraliter, nota hic cor regis esse in manu Dei, ut illud flectat quocumque libuerit, uti flexit hic cor Darii ad amorem Judæorum et curam templi, eo quod Judæi jam captivitate 70 annorum afflicti et compuncti, ad Deum rediissent, ejusque opem pœnitentes et supplices invocassent, sicut ex adverso olim flexerat cor Nabuchodonosoris ad eorum odium et castigationem; eo quod ipsi a se aversi idola colerent, et impie viverent. Unde discimus ad Deum esse recurrendum, cum a tyrannis opprimimur; rursum eum esse rogandum, ut principes sapientes, moderatos, pios et justos vel constituat, vel jam constitutos efficiat. A principibus enim ecclesiasticis pendet Ecclesia, a sæcularibus respublica. Multi censent Darium hunc fuisse maritum Esther, ideoque tam benevolum exstitisse Judæis, ac sumptus præbuisse templo, de quo in lib. Esther.

Porro notant S. Hieronymus in Prologo, R. David, Vatablus et alii, Aggæum vaticinatum esse anno secundo Darii, hortatumque Judæos ad restaurandum templum, quia hoc anno 2 finiebantur 70 anni desolationis templi, de quibus Zacharias cap. I, 12. Anno enim 18 Nabuchodonosoris, qui fuit undecimus Sedeciæ, a Chaldæis combustum et desolatum est templum: inde usque ad 2 annum Darii fluxerunt anni 70, sicut anni 70 captivitatis Judæorum in Babylone, qui incipiunt 11 annis citius, nimirum anno 7 Nabuchodonosoris, qui fuit Joakim undecimus et ultimus, finiuntur anno primo monarchiæ Cyri. Quocirca 70 anni desolationis templi, sicut 11 annis post 70 annos captivitatis incipiunt, ita et 11 annis post eosdem desinunt. Adde enim tres annos Cyri, quibus quasi monarcha regnavit post captam Babylonem et laxatam captivitatem Judæorum, deinde 7 Cambysis, mox 2 Darii, habebis annos 11 completos, sed 12 inchoatos. Verum hac de re disputandum Zachar. cap. I, 12.

In mense sexto. — Nota: Hebræi duplicem habebant annum, ideoque dupliciter numerabant menses. Prior annus erat sacer, quo utebantur ad festa et res sacras: unde eo utitur S. Scriptura. Hic initium sumebat ab æquinoctio verno, ita ut primus ejus mensis esset is, cujus novilunium proximius erat æquinoctio verno. Hebræi enim utebantur mensibus lunaribus, ac consequenter anno lunari, qui undecim diebus minor est anno solari; quem tamen tertio quoque anno per intercalationem, sive additionem unius mensis, æquabant anno solari, quo Romani aliæque gentes utebantur, ut iis se conformarent. Primus ergo mensis anni sacri erat nisan, qui prisco Romanorum martio respondebat, jam vero nostro partim martio, partim aprili respondet. Nisan enim erat mensis paschalis, quo scilicet pascha celebrabant, in memoriam liberationis et exitus ex Ægypto, quæ illo mense olim contigerat; de quo proinde ita sancit Deus Exod. cap. XII, 2: «Mensis iste vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.» Vide ibi dicta. Posterior annus erat profanus, sive vulgaris, quo utebantur ad commercia et res civiles. Hic inchoabatur ab æquinoctio autumnali, ita ut primus ejus mensis esset is, cujus novilunium proximius erat huic æquinoctio, qui hebraice vocabatur Ethanim, id est fortis et potens, scilicet frugibus et fructibus, Chaldaice Tisri, ac veteri Romanorum septembri respondebat: jam vero nostro partim septembri, partim octobri respondet. Ita Josephus lib. I Antiq. cap. IV, Hieronymus in cap. I Ezech., et alii.

Jam Lyranus et Vatablus mensem sextum hic intelligunt anni vulgaris, non sacri, nimirum mensem nisan sive martium: ille enim aptissimus est ad fabricas inchoandas, et usque ad hiemem per multos menses continuandas. Verum dico annum hic accipi sacrum, qui incipit a nisan, ac consequenter mensem sextum esse Elul, qui Romanorum sextili sive augusto, christianorum vero partim augusto, partim septembri respondet. Ita Josephus lib. I Antiquit., cap. IV, Remigius, Albertus, Hugo et alii, imo S. Hieronymus, qui asserit sextum mensem electum ad fabricam, non septimum; eo quod septimus plenus esset solemnitatibus. In tisri enim, sive in septembri, celebrabantur festa Tubarum, Tabernaculorum, Expiationis, etc., quibus operari et fabricare non licebat. Id ita esse patet ex eo quod Scriptura utatur anno sacro: unde eo utitur Zacharias, coævus et socius Aggæi, cap. I, 7; et cap. VII, 1: «In anno quarto, ait, Darii regis, in quarta mensis noni, qui est Casleu.» Casleu enim est november. Et Esdras cap. VI, 14, cum narrasset Judæos obedientes Aggæo ædificasse templum, illudque consummasse anno 6 Darii, die 13, mensis adar, id est februarii, mox subdit vers. 19: «Fecerunt autem pascha decima quarta die mensis primi,» q. d. Post fabricam templi absolutam in februario, mox sequenti mense celebrarunt pascha, puta in nisan, sive martio, qui primus erat mensis anni sacri, non profani.

Quin et Aggæus ipse idipsum indicat cap. II, 19, dicens: «Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, etc. Numquid jam semen in germine est?» Semen autem in Palæstina germinare solet in novembri. Is ergo nonus est mensis a nisan, sive martio, qui proinde primus est anni, scilicet sacri, non vulgaris. Licet enim fabrica in genere esset res profana et servilis, hic tamen erat rei sacræ, puta templi: unde rebus sacris in computu mensium annumeratur. Ad rationem Lyrani respondendum, Aggæum monuisse et movisse Judæos ad fabricam templi in augusto, non in martio; quia in augusto tempus est messis et frugum, quo Judæi earum raritatem experiebantur: unde tunc ex re nata erat tempus maxime congruum et opportunum Aggæo concionari, et assignare causam hujus sterilitatis, nimirum neglectum fabricæ templi, itaque illos ad eam capessendam incitare.

Idem faciat concionator, ut, cum pestis, morbus, bellum, aliaque publica clades a Deo infligitur, tunc populum afflictum et perculsum acrius pulset, incitetque ad pœnitentiam, et vitiorum inolitorum seriam emendationem, proponendo eis strages et plagas, quas ob ea Deus immittit, quasque ipsi valde sentiunt, ac ostendendo unicum esse remedium eas evadendi, si Deo se reconcilient, moresque corrigant. Insuper destinabat Deus fabricæ templi augustum: quia destinabat illam finire 4 anno, puta anno 6 Darii, in februario, ad hoc, ut sequenti mense martio possent in eo celebrare pascha, uti Judæos fecisse et celebrasse docet Esdras lib. I, cap. VI, 15. Porro hiems in Judæa, regione calida, est modica, æque ac Romæ, ubi perenne quasi est ver, ut ait Virgilius II Georg.; unde fabricas non remoratur. Sciebat ergo Deus hoc tempus præcise requiri, et sufficere ad consummandam templi fabricam.

In die una, — id est prima. Sic enim sæpe numerus cardinalis sumitur pro ordinali, puta unus pro primo, uti dixi Genes. I, 5. Cœpit ergo Aggæus prophetare et hortari Judæos die prima mensis augusti, itaque Judæos promovit, ut mox, puta post 23 dies, die 24 ejusdem mensis fabricam inchoarent, uti dicitur cap. II, 1. Ita S. Hieronymus.

Moraliter, adverte annum, mensem et diem quo verbum Dei excepit Aggæus, tam diserte ab eo notari, ut discamus quanti Dei verba, inspirationes et monita interna externaque facere debeamus, quibus ipse nos ad fabricam sublimiorem templi spiritualis in anima nostra excitat et impellit; adeo ut et diem et horam qua illæ nobis suggeruntur, studiose annotare par sit: uti multos sanctorum ea annotasse legimus, memores Deum accuratam earum rationem a nobis exacturum in hora mortis et in die judicii. Ita a Castro.

In manu Aggæi, — id est per Aggæum, opera et ministerio Aggæi. Manus enim cum sit organum organorum, sumitur pro organo, sive instrumento. Prophetæ ergo vocantur manus Dei: quia per eos quasi per manus, Deus negotia sua tractabat et conficiebat, seque populo exhibebat, imo depingebat, juxta illud Osee cap. XII, 10: «In manibus Prophetarum assimilatus sum.» Ita Theodoretus et Lyranus.

Mystice, «in manu:» quia Aggæus non tantum lingua et sermone, sed et manu, id est opere sanctaque vita et exemplo, prophetavit. Ita Nazianzenus orat. 40 in S. Baptisma; per manum Prophetæ, vitæ probitatem accipit, quasi ea tanta fuerit, ut illa meruerit prophetiam: probis enim actionibus, inquit ibidem Nicetas, meruit Propheta verbum Dei in fidem accipere, quasi magnum thesaurum suæ fidei concreditum ad populi usum expendendum, ut tanquam fidelis dispensator et prudens, «quem constituit Dominus super familiam suam, det illis in tempore tritici mensuram,» Luc. cap. XII, 42. Ita Haymo et Hugo, imo S. Hieronymus: «Si voluerimus, ait, in nobis fieri sermonem Dei, simus Aggæi, id est festa celebrantes, et non appareamus in conspectu Dei vacui: seminantesque in spiritu, de spiritu metamus vitam æternam, ut celebremus solemnitatem primitivorum de operibus nostris.» Sic Jesus prius manu cœpit facere, deinde ore docere, Actor. cap. I, 1. Jesum secuti sunt Apostoli et viri apostolici, quorum proinde concio erat efficax, quia ex corde procedens ad cor audientium loquebatur; ac quod docebat verbo, monstrabat exemplo: qui enim secus faciunt quam dicunt, sunt æs sonans et cymbalum tinniens; acrem verberant, non corda sauciant. Latronem de justitia, incestum de castitate, ebrium de sobrietate disputantem ridemus et aspernamur: ita et quemvis ea patrantem vel appetentem, quæ vitanda proclamat.

Præclare S. Bernardus serm. 18 in Cant., septem gradus ad suggestum requirit. Primus est, contritio; secundus, devotio; tertius, pœnitentiæ labor; quartus, pietatis opus; quintus, orationis studium; sextus, contemplationis otium; septimus, plenitudo dilectionis. S. Gregorius lib. X Moral.: Docere, ait, et non facere, non solum nihil lucri, sed etiam damni plurimum affert. Grandis enim condemnatio est componenti quidem sermonem suum, sed opere negligenti. Idem, lib. V in lib. I Reg. cap. XIV: «Quid est, ait, quod apparere Jonathas Philistæis cum armigero dicitur, nisi quia doctor ipse prior debet bonum ostendere, quod alios contendit edocere?» Idem, lib. XXI Moral. cap. VIII: «Doctoris, inquit, progenies eradicatur, quando is qui per verbum nascitur, per exemplum necatur; quia quem lingua vigilans gignit, vitæ negligentia occidit.»

Imo Aristoteles asserit ab his qui non perinde vivunt ut loquuntur, tolli et interimi veritatem. Seneca autem: Nullos, inquit, pejus mereri de omnibus mortalibus judico, quam qui philosophiam velut aliquod venale artificium didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse præcipiunt. Exempla enim inutilis disciplinæ circumferunt: doctores sunt humilitatis, sed duces superbiæ: ore laudant humilitatem, obedientiam, resignationem, charitatem, ut utilem, facilem, jucundam, sed factis contrarium, longeque potentius inculcant; quocirca tam verbis facta, quam factis verba sua condemnant, ac contra se proferunt sententiam, ideoque in die judicii toties ex ore suo judicabuntur, quoties alios ad humilitatem, charitatem, etc., hortati fuerint: «Propter quod, inquit Apostolus Rom. cap. II, 1, inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas; in quo enim judicas alterum, teipsum condemnas.» Quare, inquiet Dominus, enarrasti justitias meas, et assumpsisti testamentum (legem) meum per os tuum? tu vero oderas disciplinam, et cum adulteris portionem tuam ponebas, Psalm. XLIX. Denique Christus Dominus Matth. cap. V, 19: «Qui fecerit, inquit, et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum.»

Ad Zorobabel filium Salathiel. — Dices: Zorobabel fuit filius Phadaiæ, ut patet I Paral. cap. III, 17; quomodo ergo hic dicitur filius Salathiel? Primo, S. Hieronymus, Quæst. in Paral., respondet Salathielem fuisse binomium, et alio nomine vocatum Phadaiam. Verum eo loci Scriptura hosce duos distinguit, facitque diversas personas; ait enim vers. 17: «Filii Jechoniæ fuerunt Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia.» Secundo, Vatablus censet Zorobabel patrem habuisse Phadaiam, avum vero Salathielem: vocari ergo hic ejus filium, id est nepotem. Unde locum Paralip. jam citatum sic ex Hebræo vertit: Filii Jechoniæ Asir, et Salathiel filius ejus, Melchiram quoque et Phadaia, sicque exponit, q. d. Filii, id est posteri, Jechoniæ fuerunt hi, Asir, cujus filius fuit Salathiel, qui fuit pater Melchiram et Phadaiæ. Verum obstat quod in Paralip. texatur genealogia patriarcharum Israel presse et præcise: voce ergo filii, proprie dicti et proximi ibi intelliguntur, non nepotes et posteri. Tertio, Arias respondet Zorobabel filium naturalem fuisse Phadaiæ, sed adoptatum a Salathiele. Verum Matth. cap. I, 12, expresse dicitur: «Salathiel genuit Zorobabel;» fuit ergo ejus pater per generationem, non adoptionem.

Dico ergo Phadaiam fuisse fratrem Salathielis, ex Jechonia patre, ut patet ex verbis Paralip. jam citatis, ac proinde utrumque filio a se genito idem imposuisse nomen, Zorobabel, uti fratres facere solent, conjunctionis et necessitudinis ergo.

Zorobabel ergo noster filius Salathiel, alius est a Zorobabele filio Phadaiæ; ille enim hujus est patruelis, sive consobrinus: unde et diversi utriusque filii memorantur: ille enim genuit Abiam, Matth. cap. I, 13; hic vero genuit Mosollam et alios, qui recensentur I Paralip. cap. III, 19.

Symbolice, Zorobabel dictus est primo, quasi בבל זרע zarva babel, id est satus et genitus in Babylone, inquit S. Hieronymus. Secundo, q. d. בבל רב zu rab babel, id est iste magister, vel princeps in Babylone. Ita idem. Tertio, q. d. בבל זרע zara babel, id est dispergens Babylonem, id est confusionem: vel quasi בבל זור zur babel, id est expressio, aut calcatio, aut ventilatio, aut alienatio confusionis, inquit Pagninus in Interpr. nomin. Hebr. Sicut enim Josue ex deserto, ita Zorobabel ex Babylone Judæos reduxit in terram promissam. Unde uterque fuit typus Christi, qui nos e confusione peccati ducit ad Ecclesiam militantem et triumphantem. Quarto, addit S. Hieronymus, Zorobabel hebraice idem esse quod fluxus adjacens, cui contrarius est Jezabel, id est fluxus vanus, vel fluxus menstruatæ, qui immunditiem sonat; sicut et Zabulon fluxus noctis interpretatur. Relinquentes ergo, inquit, fluxum mundi, vanum, sordidum et tenebrosum, sequamur fluxum Jesu, qui nobis expositus ad bibendum, e largissimo fonte se præbet, dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Et hunc poterimus bibere, cum petierimus a Patre, juxta id quod legitur: Petite, et dabitur vobis. Salathiel quippe interpretatur petitio Dei. Hucusque S. Hieronymus.

Ducem Juda. — Desiit regnum et stirps regia Judæ in Jechonia rege, qui fuit pater Salathiel et avus Zorobabel. Unde de eo audivit a Deo Jeremias, cap. XXII, 30: «Scribe virum istum sterilem.» Causam subdit: «Nec enim erit de semine ejus vir, qui sedeat super solium David.» Porro Salathiel mortuus est in Babylone ante solutam captivitatem. Judæi ergo, data libertate per Cyrum, redeuntes in Judæam, ducem sibi constituerunt ejus filium, puta Zorobabel, æque ac Jesum filium Josedec pontificis, teste Josepho lib. XI Antiq. IV, et innuit hic Aggæus. Porro in ducatu, id est in dignitate et præeminentia ducali, potius quam in regimine et imperio (nam regimen summum et ducale erat penes pontifices, inquit Josephus, et ex eo S. Hieronymus in locum citatum Jeremiæ) successerunt ei filii et posteri usque ad Christum. Unde Nehemias cap. V, 18: «Duces primi, inquit, qui fuerunt ante me, gravaverunt populum.» Ita S. Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XLV, Cyrillus lib. VIII Contra Julian., Ambrosius lib. III in Lucam, Justinus Contra Tryphon., Eusebius lib. III Demonstr. cap. II, et alii.

Et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, — id est summum, puta pontificem. Saraias enim pontifex, qui in excidio Hierosolymæ occisus est a Nabuchodonosore, IV Reg. cap. XXV, vers. 18, genuit Josedec, et Josedec Jesum, I Paral. cap. VI, 14. Porro Esdras pariter fuit filius Saraiæ pontificis, ac consequenter frater Josedec, et patruus Jesu. Ex Jesu prognatus est Jeddoa, sive Jaddus, II Esdræ cap. XII, 10, quem veneratus est Alexander Magnus, teste Josepho.

Jesus hic in pontificatu nomine et sanctitate, æque ac in reductione populi, fuit typus Jesu Christi. Unde a Zacharia cap. VIII, 1, vocatur «sacerdos magnus,» visusque est cum angelo ad luciam stare contra Satanam. Sic omnes antistites Christo comparati, parvi sunt, typi et umbræ duntaxat, imo nihil, ait S. Hieronymus. De utroque sic scribit Ecclesiasticus cap. XLIX, 13: «Quomodo amplificermus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextra manu, sic et Jesum filium Josedec? qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam.» Eamdem laudem jure tribuamus hodie similibus piis principibus, qui templa et monasteria construunt et dotant, ut in iis Deus a multis colatur et celebretur.

Porro tres prælati insignes nomen Jesus adepti sunt, hique in triplici statu principes, scilicet primus, Josue, qui fuit dux populi in terram promissam; Josue enim idem quod Jesus: unde Jesus vocatur a Septuaginta, Philone et Græcis. Secundus, Jesus filius Josedec summus pontifex. Tertius, Jesus Sirach, auctor Ecclesiastici, doctor Synagogæ. Hi tres typi fuerunt Jesu Christi, ejusque triplicem prælaturam adumbrarunt: Christus enim est summus, primo, Princeps; secundo, Pontifex; tertio, Propheta et Doctor Ecclesiæ: unde est filius Josedec, id est justitiæ Dei. Ipse enim est justitia sempiterna, ut ait Daniel cap. IX, 14, qui justificat impios, et in justitia judicat pauperes et mansuetos terræ, Isaiæ cap. XI, 4. Porro, sicut Jesus cum Zorobabel reædificavit templum a Chaldæis destructum, ita Jesus Christus reædificavit in resurrectione templum corporis sui a Judæis excisum et occisum, uti ipse eis prædixit Joan. cap. II, 19: «Solvite templum hoc; et in tribus diebus excitabo illud.» Cumque Judæi, non intelligentes mentem ejus, replicarent: «Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?» respondet Evangelista, subditque: «Ille autem dicebat de templo corporis sui,» a se restaurandum in resurrectione. «Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus;» quia eum jam videbant impletum. Simili modo restauravit Christus templum mysticum et politicum, puta Ecclesiam infidelitate et gentilismo destructam.


Versus 2

2. Populus iste, — cui vos, o Zorobabel et Jesu, præsidetis.

Nondum venit. — Dicunt id, tum quia videbant Sanaballat et Samaritas apud Cyrum et Cambysem, hucusque fabricam templi impedivisse: hinc versi in socordiam, illam neglexerunt: ita S. Hieronymus, Theodoretus, Lyranus et alii: tum quia 70 anni desolationi templi a Deo præstituti, necdum erant evoluti, inquit S. Hieronymus et R. David, quos citavi vers. 1. Hi enim 70 anni finiti sunt anno 2 Darii, quo hæc vaticinatus est Aggæus.

Ubi nota historiam rei gestæ, quæ magnam huic loco lucem affert, narrari lib. III Esdræ, cap. IV, 42 et seq., nimirum, quod Zorobabel cum duobus sociis custos corporis Darii, coram illo proposuerit problema, quidnam esset in orbe fortissimum; ac primus eorum responderit: «Forte est vinum;» secundus, «fortior est rex,» tertius, puta Zorobabel, «fortiores sunt mulieres, fortissima autem est veritas.» Hic ea de re perorando, tulit palmam. Unde a Dario jussus petere quidquid vellet (se enim daturum), petiit ut rex votum olim a se nuncupatum exsolveret. Votum hoc erat, se, si rex crearetur, templum Deo in Jerusalem ædificaturum. Darius osculatus eum annuit, eumque cum Judæis remisit in Jerusalem cum præsidio mille militum, deditque litteras ad præfectos, ut fabricam templi juvarent, et datis sumptibus curarent. Rediit ergo e Babylone Hierosolymam Zorobabel anno secundo Darii, mense 1, puta nisan, ut dicitur III Esdræ cap. V, 6, cœpitque populum hortari ad fabricam templi. Verum cum populus præteritarum difficultatum memor, non satis crederet Zorobabeli asserenti Darium favere, imo jubere fabricam templi, ideoque per sex menses usque ad augustum opus distulisset, cœpit Aggæus eodem mense 6 vaticinari, ac eorum diffidentiam et negligentiam accusare, hortarique ut opus inchoarent, Deum enim id velle: unde eum affuturum, et curaturum ut nec Darius, nec Samaritæ, nec quis alius opus impediret. Prophetæ credidit populus, præsertim cum ex novis Darii litteris, quæ recitantur I Esdræ VI, cognovit Darium prorsus idem velle. Quare strenue opus aggressus, illud perfecit post quatuor annos et quinque menses, puta mense adar, id est februario, uti ibidem enarrat Esdras.

Tropologice, cum quem lapsum videris cogitare de pœnitentia: «Ut ædificet, ait S. Hieronymus, templum per pudicitiam, quod per libidinem ante destruxerat, et tamen diem de die trahere, dic ad eum: Vere et tu es de populo captivorum, et tu dicis: Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ. Qui semel decrevit instaurare templum Dei, huic omne tempus aptum est ad ædificandum, nec rex diabolus potest impedire, nec hostes per circuitum, nec pietas simulata parentum, affinium, liberorum: statim ut conversus inclamaveris nomen Domini, dicet: Ecce adsum.» Et inferius: «Omne tempus quo habitatio vallis (alludit ad Septuaginta qui pro domibus laqueatis, vertunt, convallibus) eligitur, vel servimus deliciis, importunum est. Unde et stoici dixerunt tempus esse correctionis. Omne enim tempus, in quo non virtutibus, sed vitiis deservimus, perit, et quasi non fuerit reputatur in nihilum. Si quis ergo de nobis vel in convalle habitat, vel in voluptate et luxuria sæculari suam consignat domum, iste templum Deo non ædificat, nec habet Dominus in eo ubi caput suum reclinet.»

Omne ergo tempus nobis debet esse mensura motus, non quietis; negotii, non otii, virtutis, non vitii: alioqui perditur irrecuperabiliter, et cum ipso otio vitioque perit, imo punitur acriter. Sic Barlaam apud Damascenum in Histor. roganti Josaphat, quotnam esset annorum? respondit 45; quia licet, inquit, 70 vixerim, tamen 45 tantum Deo vixi: unde hos solos annos vitæ computo, cæteros quos in vanitate transegi, mortis fuisse censeo, ideoque eos non numero, quos me perdidisse æstimo et deploro.

Idem viderunt Gentiles. Theophrastus semper habebat in ore: «Nullum esse sumptum pretiosiorem tempore. Solum enim hoc recuperari non potest, et tamen vulgo nihil vilius habetur tempore.» Ita Laertius lib. V. Simonides interrogatus: «Quantum temporis vixisset?» «Tempus quidem, ait, exiguum, annos autem multos.» Ita Stobæus serm. 96, et Plutarchus in Vita Antonii: «Temporis, ait, jactura damnosissima.» M. Varro dicere solebat nullam jacturam esse graviorem, præsertim scienti, quam temporis. Seneca ad Lucilium: «Omnia, mi Lucili, aliena sunt; tempus tantum nostrum est: in hujus rei unius, fugacis ac lubricæ, possessionem natura nos mittit.»

Ovidius:

Utendum est ætate, cito pede labitur ætas, Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.

Merito ergo monet Sapiens: «Fili, conserva tempus, et devita a malo,» Eccli. cap. IV, 23. Et Apostolus: «Videte, fratres, quomodo caute ambuletis non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus,» Ephes. cap. V, 15. Vide ibi dicta.


Versus 3

3. Et factum est verbum Domini — Videtur hic esse nova prophetia ad populum, cum prior fuerit ad principes, uti censent S. Hieronymus, Arias et Vatablus, aut potius prioris continuatio. Priori enim nihil vaticinatus est, sed tantum recensuit dictum populi, scilicet nondum esse tempus ædificandi templi. Huic dicto hic vaticinando respondet, illudque confutat; atque ut confutationi suæ pondus addat, repetit iteratque se hæc non fingere, nec edicere ex suo cerebro; sed ex mente et ore Dei, præsertim quia ipse juvenis erat. Nuper enim redierat juvenculus Babylone, ut ait Epiphanius in ejus Vita. Eadem de causa Prophetæ in suis minis et oraculis crebro iterant et inculcant illud: «Hæc dicit Dominus,» qua re moraliter docent quanti Dei verbum facere, quamque ab ore Dei pendere debeamus, ut illud jugiter in ore habeamus, illud revereamur, illud ruminemus, eructemus et celebremus, cum illo perpetim dissuaviemur. Prophetia ergo non est hominis, sed Dei verbum et oraculum.


Versus 4

4. Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? — Hic incipit prima Aggæi prophetia, «laqueatis,» id est fornicatis, concameratis, fornice sive testudine tectis: hoc enim significat hebr. שפונים sephunim; Chaldæus, quæ tectæ sunt tabulatis cedrinis; Septuaginta κοιλοστάθμοις, id est concavis, aut potius, ut S. Hieronymus interpretatur, deorsum positis et in convalle demersis; Ambrosius lib. III, epist. 12, vertit, cælatis. Solent enim fornices domorum illustrium et templorum variis picturis et cælaturis exornari, uti Romæ in plerisque basilicis factum videmus. Est argumentum a minori ad majus, q. d. Vobis suppetit tempus, animus et sumptus ad construendas vobis domos, non tantum necessarias, sed et delicatas ac pretiosas, puta cælatas et laqueatas: ergo multo magis tempus, animus et sumptus vobis suppetere debet ad ædificandam domum Dei, quæ plane diruta est. Vultisne ut Deus habitet in pavimento ventis et pluviis exposito, vos vero in domibus egregie et eleganter tectis? Itane vos vestra commoda Deo antefertis? Itane sinitis eum degere incommodissime, dummodo vos laute degatis et vivatis? «Itane habitaculum meum, in quo fuerunt Sancta sanctorum, et Cherubim, et mensa propositionis, pluviis rigabitur, squalebit solitudine, æstu torrebitur?» ait S. Hieronymus.

Docet hic Deus fidelibus primam debere esse curam templi et sacrorum, ac cum respublica vel urbs nova erigitur aut restauratur, primum erigendum esse templum, et cultum Dei stabiliendum. Ita fecit Salomon, qui prius ædificavit domum Deo, deinde sibi, III Reg. cap. VI, 1, juncto cap. VII, 1. Ita et David Psalm. CXXXI, 3: «Si introiero, ait, in tabernaculum domus meæ, si ascendero in lectum strati mei: si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.» Ita Moses in Sina formans rempublicam et Ecclesiam Hebræorum legibus a Deo acceptis, ante omnia fabricavit tabernaculum, quasi mobile templum Deo, cum arca, Cherubim, etc., idque jussu Dei, Exod. cap. XXV et sequent. Ita Constantinus Magnus imperator, mox ut imperium ante gentilitium, nunc christianum, christianus ipse administrare cœpit, ante omnia basilicas augustissimas, Lateranensem S. Salvatoris, Vaticanam S. Petri, Ostiensem S. Pauli, Veranam S. Laurentii, aliasque plurimas Deo in honorem Sanctorum exædificavit. Illum in hac pietate secuti et æmulati sunt ejus successores, Gratianus, Theodosius, Honorius, Marcianus, Carolus, etc., qui proinde opibus, victoriis, regnis a Deo dotati et ditati feliciter, æque ac juste et religiose imperium administraverunt, illudque firmarunt et amplificarunt.

Idem lumine et duce natura viderunt Gentiles, licet eo ad sua idola, utpote idololatræ, abusi sint. Romulus Romæ conditor, cum primis urbis fundamentis, templa Jovi Statori et Feretrio dedicavit, teste Livio lib. I. Numam Pompilium qui Romulo successit, scribit Plinius De Viris illustribus, cap. II, ferum populum «religionis institutione et utilibus legibus domuisse, regnumque ita firmasse, ut pendente ejus regno nemo illi bellum moverit.» Romanus vero Senatus, inquit Marcus Varro, ita magni religionem fecit, ut quotiescumque a magistratu coactus ille esset, hoc ipsum quod primo proponebatur, ad religionem pertineret, nullaque quanquam gravior causa, vel quæ celeritatem requireret, morem hunc anteverteret. Nimirum eo respectu, quod «religio et timor Dei solus sit, qui custodit hominum inter se societatem,» ut ait Lactantius lib. De Ira, cap. XII, «quodque omnia prospera eveniant colentibus Deum, adversa spernentibus,» ut ait Livius lib. V. Hinc Cyrus apud Xenophontem, lib. VIII, Cambysem filium admonet, ut nihil publicum vel privatum agat, nisi prius ad Deum confugerit (notent hoc et imitentur principes christiani), et nisi prius ejus voluntatem agnoverit: quia mundus, inquit, erroribus est refertus; Deus vero, ut qui semper fuit, præsentia, præterita et futura agnoscit et moderatur: atque invocatus preces exaudit eorum qui religionem et pietatem colunt, ac multis signis eis quid agere debeant, ostendit; quocirca Cicero, lib. I De Natura Deorum: «Pietate, ait, erga Deum, sublata, fidem et humani generis societatem tolli necesse est, et justitiam virtutum omnium excellentissimam.» Et Silius lib. IV:

Prima scelerum causa mortalibus ægris, Naturam nescire Deum.

Ex adverso templorum et sacrorum eversores everterunt pariter rempublicam, æque ac se suamque stirpem. Antiochus Epiphanes, templi Judæorum profanator, fæda lue a Deo percussus, sero Numinis vindictam agnovit, dixitque: «Justum est Deo subjici, et mortalem paria Deo non sentire,» II Machab. cap. IX. Constantius arianus imperator, qui templa orthodoxis eripuit, et arianis transcripsit, a Juliano Apostata, quem, utpote cognatum, collegam imperii designarat, imperio et vita pene privatus, tandem sacro igne percussus, interiit, uti narrat Pomponius Lætus in ejus Vita. Julianus, qui ex templis idola facere destinabat, in prælio adversus Persas sagitta cœlitus ictus, occubuit, uti narrat Aurelius Victor in ejus Vita. Valens arianus, Constantii in scelere assecla, a Gothis fusus in tugurium se abdens, ibi ab iisdem concrematus est. Constantinus Copronymus, id est stercorarius, qui uti stercore suo baptisterium dum baptizaretur, ita et sordibus hæresis ac sacrilegii sui fædavit Ecclesiam, fæda lue percussus putidam animam exhalavit. Plura, si voles, vide apud Thomam Bozium, lib. XXII De Signis Ecclesiæ.

Patrum nostrorum memoria Henricus VIII, Angliæ rex, schismatis Anglicani fax et auctor, qui monasteria et ecclesias, ac nominatim opulentam illam S. Thomæ Cantuariensis basilicam expilavit, vel diruit, adeo ut de Anglia sæculo præcedenti scripserit Poeta:

Millia dena unus templorum sustulit annus.

Henricus, inquam, ad pauperiem redactus, corpore ita intumuit, ut alter Bacchus videretur, ac moriturus pateram vini astantibus præbibens: «Omnia, inquit, perdidimus, amici.» Ita desperabundus sacrilegam animam effudit, uti refert Nicolaus Sanderus in Schism. Anglic., et alii.

Tropologice, S. Ambrosius in hunc Aggæi locum scribens, per domos cælatas accipit hypogæa, et voluptatum gurgustia: talia enim sunt hypogæa, id est subterranea habitacula; «Qui enim, ait, infra terram habitant, non possunt ædificare templum Dei, et dicunt: Non venit tempus ædificandi domum Domini: simul quia luxuriosorum est hypogæa quærere, captantium frigus æstivum, eo quod resoluti deliciis æstus aliter ferre ac tolerare non queant, et ideo requirant umbrosa penetralia: vel quod desidiosi ignava sub terris agant otia: deinde quod tenebrosa illos et opaca delectent magis, quibus operiri flagitia sua credant, secundum illud Eccli. XXIII: Tenebræ circumdant me, et parietes, quem vereor? Sed frustra hoc sperant, cum profunda abyssi et abscondita Deus cernat. At non Elias in hypogæis, non Eliseus habitabant; sed in superioribus, etc. Ergo sancti ascendunt ad Dominum, flagitiosi ad vitia descendunt: sancti in montibus, criminosi in vallibus. Deus enim montium est, et non Deus vallium.» Et mox: «Quomodo enim possunt tales homines templum ædificare, qui quasi feræ ac bestiæ in spelæa ferarum, et bestiarum latibula sese receptant, atque in foveas se serpentum more demergunt, et consuetudine fraudulentæ vulpis infodiunt?»


Versus 5

5. Ponite corda vestra super vias vestras. — Vias vocat opera, eorumque successum et fructum, q. d. Attenta mente perpendite opera vestra, scilicet seminandi, laborandi, comedendi, bibendi, vestiendi, negotiandi; quodque ex eis parvum tuleritis fructum, scilicet parvam messem, parvum lucrum, parvam refectionem et calefactionem, tum hoc anno (erat enim jam augustus et messis), tum præcedentibus a Cyro hucusque: ac simul examinate causam hujus infelicis successus, cur videlicet omnia vestra infausta sint et infeliciter cadant: ac invenietis non esse aliam quam negligentiam vestram in instaurando templo. Ita Lyranus, Vatablus, Arias et alii, q. d. Considerate quanta mala sitis passi ob vestram istam socordiam: quocirca exinde ponite, secundo, corda in vias vestras, ac discite quantum inter curam rerum divinarum et earumdem incuriam intersit. Ita S. Hieronymus.

Ac tertio, ponite corda, id est adjicite mentes, et applicate animum, ut incuriam hanc majore cura et studio compensetis, ut tanto sitis in fabrica hac diligentiores, quanto hactenus fuistis negligentes. Sic enim sese explicat vers. 7, dicens: «Ponite corda vestra super vias vestras: ascendite in montem, portate ligna,» etc.

Symbolice S. Hieronymus, q. d. «Habuistis hucusque corda vestra vitiis servientia sine ordine, sine præceptore, quocumque trahebant desideria pergentes. Nunc autem Dominus vobis præcipit, ut ordinetis in se charitatem, et ponatis corda vestra super vias vestras, ut nihil absque judicio et consideratione faciatis, sed semper ante pedes vestros legalis lucerna præcedat, et dicatis: Lucerna pedibus meis lex tua, et lux semitis meis.» Cor enim, quia non sedes, ut aliqui physici voluerunt, sed origo (ex corde enim oriuntur spiritus animales, qui menti, rationi et contemplationi deserviunt) et symbolum est sensus communis, rationis, prudentiæ et sapientiæ, uti ostendi Ezechiel. XXXVI, 26; hinc pro iis in Scriptura sumitur.

Tropologice, S. Gregorius hom. 10 in Ezechiel.: «Multum, ait, cordi suo seminat, sed parum infert, qui de mandatis cælestibus, vel legendo, vel etiam audiendo multa cognoscit, sed negligenter operando pauca fructificat. Comedit, et non satiatur, qui verba Dei audiens, lucra vel gloriam sæculi concupiscit. Bene autem non satiari dicitur, qui aliud mandit et aliud esurit. Bibit, et non inebriatur, qui ad vocem prædicationis aurem inclinat, sed mentem non mutat. Solet enim per ebrietatem bibentium sensus mutari.» Vide et Haymonem in hunc locum.


Versus 6

6. Et intulistis parum. — Hoc et plura Judæis comminatus fuerat Dominus Levit. XXVI, si Deum Deique cultum negligerent. Notent hoc agricolæ, discantque se parum fructuum ex ampla semente subinde colligere, quia neglexerunt Dei templum, Missas, festa, invocationem et cultum: qua de re exstant exempla luculenta in Vitis Sanctorum. Deus enim punit fame et pauperie neglectum sui et sacrorum, ac multo magis tropologice punit neglectum sanctificationis animæ, quam in templum Dei virtutibus construere et ornare debemus. Ita S. Hieronymus et Theodoretus.

Comedistis, et non estis satiati. — Hoc rursum eis comminatus erat Dominus Levit. XXVI, 26: Comedetis, et non saturabimini. «Qui vero sanctus est, ait S. Hieronymus, usque ad satietatem comedet, et explebitur in illo quod scriptum est Proverb. cap. XIII, 25: Justus comedens replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.»

Bibistis, et non estis inebriati, — id est satiati, refecti, exhilarati. Sic fratres Joseph in ejus convivio dicuntur inebriati cum eo, id est saturati et hilares effecti, Genes. XLIII, 34. Sic et Cant. V, 1: «Bibite, et inebriamini,» id est satiamini, «charissimi.» Psalm. XXXV, 9: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,» id est ita replebuntur et exhilarabuntur, ut videantur esse ebrii. Unde explicans subdit: «Et torrente voluptatis tuæ potabis eos.» Porro causa cur bibentes non sint satiati, fuit, partim quia parum uvarum et vini collegerunt, partim quia uvæ fuerunt evanidæ et exsuccæ, ac villum dederunt, non vinum; forte etiam, quod Deus iratus vino, æque ac pani, vim et vigorem nutriendi satiandique ademerit, non concurrendo cum eis ad nutritionem et satiationem, idque in pænam peccati Hebræorum. Eædem causæ sunt cur vestibus non sint calefacti.

Symbolice S. Hieronymus: Peccatores vino sapientiæ et gratiæ Dei destituti sitiunt, justus vero eo abundans inebriatur, «qui potest dicere ad Dominum: Calix tuus inebrians quam præclarus est! Psalm. XXII, et inebriatur cum Noe: et licet in Ægypto constitutus, tamen in convivio Joseph cum patriarchis et fratribus vino madet. Iste præ magnitudine lætitiæ et quotidiano gaudio, cum Apostolis versus in exstasin, appellabitur musto plenus,» Actor. II. Et S. Gregorius homil. 10 in Ezechiel.: «Solet, inquit, per ebrietatem bibentium sensus mutari. Qui ergo ad cognoscendum Dei verbum devotus est, sed ea quæ sunt hujus sæculi adipisci desiderat, bibit, et inebriatus non est. Si enim inebriatus esset, procul dubio mentem mutasset, ut jam terrena non quæreret, jam vana et transitoria quæ amaverat, non amaret. De electis namque per Psalmistam Psalm. XXXV dicitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: quia tanto omnipotentis Dei amore repleti sunt, ut mutata mente sibimetipsis extranei esse videantur, implentes quod scriptum est: Qui vult venire post me, abneget semetipsum,» Matth. XVI.

Et qui mercedes (operarum suarum, laborum et negotiationum) congregavit, misit eas in sacculum pertusum, — id est eas perdidit, ac si misisset in bursam pertusam, per quam in terram decidunt et amittuntur. Est catachresis. Similis parœmia est Plauti in Pseudolo: «In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.» Et illa Alciphronis apud Athenæum, lib. IV: «In Danaidum dolia, amphoras infundimus.» Fingunt enim poetæ Danaides doliis pertusis haurire apud inferos aquas, ad quas Medea:

Vos quoque urnis quas foratis irritus ludit labor.

Et illa Aristotelis, lib. I Œconom. cap. VI: «Cribro aquam hauris.» Unde illud quod pueri audivimus: «Haurit aquam cribro qui discere vult sine libro.» Similes sunt: In aqua sementem facis: In saxis seris: In aqua scribis: In arena ædificas: Oleum et operam perdis: Reti ventos venaris: In aere piscaris: Aranearum telas texis: Nugas agis: Undas numeras: Arenam metiris. Hæc omnia verissima sunt quando invito, vel irato Deo aliquid molimur.

Moraliter, notent hoc operarii, mercenarii et mercatores, nimirum suos labores, operas et mercimonia, quibus noctu diuque sese fatigant, incassum cadere ob neglectum Dei cultum et gratiam. Vide Levit. XXVI, 14, et Deuter. XXVIII, 10. Quare si ea utilia velint, si lucrum et divitias inde cupiant et captent, Deum colant et invocent, juxta illud Christi Matth. VI, 33: «Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.» Hinc Apostoli tota nocte piscantes nihil ceperunt, quia sine Christo piscabantur: mox autem ut in nomine Christi laxavit rete Petrus, conclusit piscium ingentem multitudinem, Lucæ V, 5; quia, ut ait Psaltes Psalm. CXXVI, 1: «Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam.» Et, ut ait Apostolus I Corinth. III, 7: «Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.»

Mystice, mittit mercedes in sacculum pertusum: Primo, qui post bona opera et merita in peccatum mortale prolapsus, ea sordidat, perdit et dissipat. Ita S. Hieronymus. Secundo, qui bona opera malis actibus perdit, qui scilicet bona opera, quæ ante oculos habet, considerat, et culparum quæ inter ea irrepunt, obliviscitur: aut post bona ad vana et mala redit, ut v. g. bonum quod plangendo lucratus est, mox nimie ridendo perdat, inquit S. Gregorius homil. 4 in Ezechiel., et parte III Pastor. admon. 22: «In sacculo, inquit, pertuso videtur quando pecunia mittitur, sed quando amittitur non videtur: qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed quanta rapiunt non perpendunt, in pertuso sacculo mercedes mittunt: quia profecto has in spem suæ fiduciæ intuentes congerunt, sed non intuentes perdunt.» Tertio, qui virtutum opera faciunt ob vanam gloriam, puta ob ostentationem. Ita Remigius.

Denique apposite auctor quidam antiquus hæc Aggæi verba adaptat regibus, qui magna tributa subditis indicunt, sed inde non ditantur, quia ea illico in suos parasitos effundunt. «Pertusus, inquit, jampridem est regius fiscus, et nihil retinet, sed omnia effundit, ut possit de illo recte dici illud Aggæi: Qui congregavit mercedes, misit illas in saccum pertusum. Videmus in sacco pertuso nihil immissum posse diu contineri, sed quod una ex parte ingeritur, ex altera effunditur; quodque ex superiori parte accipit, mox per inferiorem defluit. Quæ sunt autem sacci pertusi duo foramina, nisi duo vitia, quæ prima specie videntur contraria, sed subinde in principibus sunt conjuncta, nimia scilicet cupiditas aliena habendi, et immoderata prodigalitas habita largiendi? Prima congregat, secunda dispergit: prima infundit, secunda effundit: prima ingurgitat et semper esurit, secunda etiam cum saturata est fragmenta projicit. Prima sollicitari de futuro videtur: secunda improvida nec præsentia regit, nec futura prospicit. Prima est os sacci supremum semper paratum ad accipiendum: secunda foramen infimum, quod nunquam clauditur, sed jugiter patet ad late spargendum. Liquet ergo quod pecunia talibus angariis collecta, nihil principibus proficit, qui semper ex tempore illo quo ista fieri cœperunt, inopes et egeni fuerunt, et infinito oppressi ære alieno.» Deinde ostendit ista nec aulicis, quibus donatur, prodesse. «Fallitur autem quisquis existimat aulicis qui totum fere accipiunt, ista profutura, qui tandem cœlesti eos urgente judicio, aut a principibus quos spoliaverunt, solent spoliari; aut ab eorum hæredibus vel successoribus, qui se per illorum insidias tanta exutos hæreditate conspiciunt; aut ab illis qui divino instinctu rempublicam per tales collapsam relevare aggrediuntur, non solum glutita coguntur evomere, sed suis pessimis consiliis prostratæ patriæ pænas debitas exsolvere. Quocirca tales pestes, tales furias, regum pariter ac regni exterminatrices, a principum necesse est societate longius abalienari, nisi irreparabiliter regnum ipsum deperire volumus. Hoc est enim capitale et lethale regni vulnus.» Sapienter dixit Livius lib. XXII: «Privatæ res semper offecere, officientque publicis.» Et Tacitus lib. I. Histor.: «Pessimum veri affectus venenum, sua cuique utilitas.» Clamat Amos cap. IX, vers. 1: «Avaritia in capite omnium.» Quod est autem «populi caput,» nisi de quibus dictum est: «Optimates, capita populorum.» Discant ergo principes eorumque consiliarii illud Sapientis Prov. XXV, 4: «Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum: aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.» Aufer scilicet Harpyias istas voraces, peculatu infames, quæ saccum ærarii publici pertundunt, illumque depeculantur, et justa erit publicorum vectigalium opumque (quæ reipublicæ sunt firmamentum) distributio.


Versus 8

8. Ascendite in montem — Libanum: inde enim utpote vicinum, et cedris aliisque arboribus abundantem, ligna succidit Salomon pro templo et domibus suis. Idem fecerunt Zorobabel et Judæi in restauratione templi, ut patet I Esdræ, III, 7. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Theodoretus et alii. Ex Libano ergo præcidite et «portate ligna» ad fabricam templi. Aiunt Hebræi, inquit S. Hieronymus «sola tantum ad contignandum ligna fuisse necessaria, stantibus muris templi post incendium.» Sed errant: funditus enim dirutum est templum a Chaldæis. Id patet ex eo quod Zorobabel et Judæi, reædificantes templum, ima ejus fundamenta jecerint, ut dicitur I Esdræ, V, 16, et cap. VI, 3. Ex quibus locis liquet sub Cyro jacta esse fundamenta templi, et parietes erectos. Unde sub Dario tantum opus fuisse lignis ad contignationem, et ad tectum, uti hic dicitur, eaque de causa hic tantum lignorum comportandorum fit mentio.

Tropologice S. Hieronymus: «Ascendamus, ait, in montem rationabilem, et ad singula problemata congrua de testimoniis Scripturæ ligna quærentes, præcidamus ea, et ædificemus domum sapientiæ in nobis: postquam enim hæc fuerit exstructa, finis ædificationis ejus erit, ut Dominus glorificetur in nobis.» Porro domus et templi hujus fundamentum jaciendum est fides, pavimentum humilitas, antemurale patientia, altare oratio, tectum charitas, quatuor parietes quatuor virtutes cardinales, pinnaculum spes. Vide dicta Ezech. XL, sub initium. Hoc est quod ait Apostolus I Corinth. III, 9: «Dei ædificatio estis. Unusquisque autem videat quomodo superædificet,» etc. Et vers. 16: «Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis.» Ephes. II, 20: «Superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino: in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.»

Et acceptabilis mihi erit. — Hebraice וארצה בו veartse bo, id est, ut Septuaginta et Pagninus: Complacebo in ea; Tigurina: Et gratum mihi erit; Vatablus: Et erit mihi beneplacitum in eo, ac proinde orantes in eo, vel versus illud exaudiam, uti promisi Mosi Deuter. cap. XII, 11, et Salomoni III Reg. VIII, 29.

Et glorificabor, — in eo colar et celebrabor hymnis, psalmis, votis, orationibus, oblationibus, victimis, etc., ac vicissim gloriam et beneficentiam meam in eo vobis ostendam. Nota: In Hebræo est keri et ketib, id est varietas lectionis et scriptionis. Scribitur enim אכבד eccabeda, id est glorificabor, sine he, sed legitur per he paragogicum, quod proinde ad marginem annotatur. Quocirca Rabbini et Thalmudici, ut R. Elias, R. Salomon, R. David, et ex iis Galatinus lib. IV, cap. IX, Genebrardus in Chron., Arias, Ribera et a Castro hic, hujus varietatis hanc causam assignant, quod littera he apud Hebræos sit nota numeri quinarii, ut significet quinque defuisse res in templo secundo, quæ fuerunt in primo: quæ proinde Deus per suam præsentiam et gloriam se hic compensaturum promittit. Quinque hæc sunt: primo, arca testamenti; secundo, Urim et Tummim in rationali pontificis, per quæ pontifex consulens Deum accipiebat ab eo responsa, et cognoscebat futura; tertio, ignis sacer cœlo lapsus ad comburendas victimas; quarto, præsentia Dei in Sancto sanctorum super propitiatorium et Cherubim; quinto, Prophetæ et prophetiæ.

Arcam enim defuisse in secundo templo liquet ex II Machab. II, 4, ubi narratur quod Jeremias, imminente excidio Hierosolymæ, eam e templo extulerit et absconderit, dixeritque: «quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat Judæis,» quod erit in fine mundi, cum eos colliget in Ecclesiam Christi, et salvabit. Quare arca testamenti, quæ hic Romæ ostenditur in basilica Lateranensi, non est arca a Mose fabricata, sed ejus imago et repræsentatio, quam Judæi, primæva arca Mosaica, continente urnam cum manna, et tabulas decalogi digito Dei inscriptas, destituti, ad ejus similitudinem efformarunt, et in templo (ut dicitur) collocarunt. Sed ignem sacrum in secundo templo defuisse falsum est; nam is, sub Juda Machabæo et Nehemia, in repurgatione templi illi cœlitus restitutus est, ut patet II Machab. I, 32. Id tamen verum est, si de igne primævo ad Aaronis et Mosis sacrificia delapso loquamur. Hic enim absconditus a Jeremia, postea requisitus non comparuit, uti ibidem dicitur.

Similiter oraculum Urim et Tummim in secundo templo defuisse videtur, saltem pluribus annis. Nam de eo sic scribit Josephus lib. III Antiq. cap. XII: «Cessavit itaque essen (hebraice chosen, id est rationale, in quo erant Urim et Tummim) et sardonyx splendescere annis ducentis antequam ego hæc scriberem, cum Deus moleste ferret legum transgressiones.» Ubi nota Josephum meminisse tantum splendoris rationalis, non oraculi: quare oraculum multo ante cessasse videtur. Unde Arias, Vatablus et alii censent per «glorificabor» significari, quod Christus he deficiens in eccabeda, id est quinque hæc dona, sua præsentia et gloria sit suppleturus, quando in secundo templo versabitur, docebit, facietque miracula, de quo plura cap. II, 7. Quamobrem pro אכבד eccabeda, id est glorificabor, aliis punctis legi posset active אכביד echbid, id est glorificabo. Ita legisse videtur Chaldæus, dum vertit: Placebit mihi, ut collocem majestatem meam in ea gloria: licet enim invisibiliter Dei majestas semper habitavit in templo, visibiliter tamen in eo habitavit quando Verbum incarnatum, puta Christus, illud sua præsentia et majestate corporaliter condecoravit. Aptius forte dici posset he subintellectum in eccabeda, id est glorificabor, significare quod Christus futurus sit gloria secundi templi, sed arcana, et Judæis occulta. Tradunt enim Cabalistæ he significare personam mediam in SS. Trinitate, puta Filium, per quem quasi ideam et verbum omnis res primahaia, id est exstitit et creata est; unde nomen Iehova in se continere SS. Trinitatem. Iod enim initiale denotat Patrem, qui est SS. Trinitatis origo: he Filium: vau Spiritum Sanctum. Porro geminari he in יהוה Iehova, ut significetur gemina Christi natura, divina et humana.


Versus 9

9. Respexistis ad amplius. — Sperastis vos habituros messem peramplam, et ecce paucam collegistis: et paucum quod convexistis in horrea, ego Deus «exsufflavi illud,» id est flatu et nutu meo feci evanescere, seu redegi in nihilum, uti segetes solet exsufflare ventus urens, dum grana adurit et desiccat, itaque folliculos inanes relinquit. «Cum jam candescerent segetes, inquit S. Hieronymus, et messium tempus instaret, et frumenta vos in manibus tenere putaretis, messuistis vacuos culmos et inanes stipulas. Plenæ erant areæ, spes in oculis, luctus in manibus.

Sed et hoc quoque ipsum quod vix de multa segete, et infinitis acervis fuerat electum, intulistis in domum, et virtute mea dispersum est. Exsufflavi enim illud, et redegi in nihilum; quia frumentum emortuum, et vacui folliculi, quæ utilia esui sunt, farinam et similam non habebant.»

Qui et tropologice addit: «Quoties vidi ego tam in doctrina, quam in conversatione de quibusdam sperata plurima, et postquam ventum est ut haberent tempus messium, id est tempus docendi, vitamque suam in exemplum præbendi populorum, de excelso præcipitatos, et minus inventum in eis quam opinio sibi omnium promittebat. Unde accidit ut paulatim negligentia surrepente, parvum quoque ipsum quod videbantur habere, perderent. Hoc autem idcirco perpessi sunt, quod securi fuerunt in pristinis domibus suis, nec ascenderunt Scripturæ montem, ædificationis de eo Dominicæ ligna cædentes, nec exstruxerunt in se quotidie domum Domini.»

Hanc enim causam subdit Propheta: «Quia domus mea deserta, et vos festinastis unusquisque in domum suam;» Tigurina: Quia domus mea adhuc deserta est, vos autem curritis ut quisque domum suam habeat, hoc est, satagitis quisque rerum suarum, et interim negligitis res divinas. Ita Vatablus.


Versus 10

10. Propter hoc super vos prohibiti sunt cœli. — Sic et Chaldæus vertit per præteritum: Idcirco ob scelera vestra cessaverunt cæli ab emittenda pluvia, et terra cessavit ab edendos fructus. Possunt rursum hæc et sequentia verti per futurum cum Septuaginta: Propter hoc cælum abstinebit a rore, et terra subtrahet germina sua: quia Dei creatoris sui injuriam sentiunt, eamque ulciscentur.


Versus 11

11. Et vocavi siccitatem super terram, — et inde consequenter sterilitatem, penuriam, ut vertit Chaldæus, et famem, ac consequenter morbos et pestes, imo lites, iras et bella, quæ ex hac aeris et frugum inflammatione ac defectu nascuntur. Unde Septuaginta pro חרב choreb, id est siccitatem, legentes חרב chereb, id est gladium, vertunt: Inducam gladium super terram; gladium intellige vel proprie dictum, puta bella jam dicta; vel metaphoricum, puta siccitatem et famem, quæ instar gladii homines enecat et succidit. Ita a Castro. Sic enim in Scriptura gladius, vel ignis, generalia sunt nomina, et quamlibet cladem significant. In Hebræo est elegans paronomasia, qua pœna alludit ad culpam: quia, inquit, domus mea חרב chareb, id est deserta est, hinc ergo pariter vocavi חרב choreb, id est siccitatem, vel חרב chereb, id est gladium, qui simili modo vos desolabit, facietque domos vestras desertas. Sic Judæi, quia deseruerunt et spreverunt Christum, hinc ab eo vicissim audierunt: «Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta,» Matth. cap. XXIII, 38.

Tropologice: «Hæc universa, ait S. Hieronymus, possunt de Ecclesiæ rectoribus intelligi, qui ædificantes carnalem domum, liberisque suis et possessionibus providentes, non curant vel in seipsis exstruere templum Dei, vel Ecclesiam Domini, quæ infecta et diruta est, instaurare: quorum sæpe vita et sermo incongruus scandalizat plurimos, et de Ecclesia ejicit, et ad solitudinem perducit domum Dei, ut propter eorum vitium, nec cœli rorem, nec terra det germen,» etc. Hac de causa Deus quovis sæculo excitavit insignes pontifices, doctores, fundatores Ordinum, viros sanctitate et sapientia illustres, qui ruinas Ecclesiæ restaurarent, eamque verbo et exemplo exædificarent. Tales fuere S. Athanasius, Basilius, Nazianzenus, Chrysostomus, Augustinus, Hieronymus, Ambrosius, Benedictus, Bernardus, Dominicus et Franciscus, qui vivens Innocentio III Pontifici per visionem apparuit, quasi sustentans ruentem basilicam Lateranensem, ubi Pontifex pontificiam habet cathedram: qua visione motus Pontifex, ejus regulam et Ordinem mox approbavit.

Quin et idem sanctus, simili viso ad idipsum a Deo vocatus est. Nam, ut narrat S. Bonaventura in ejus Vita, cap. II: «Cum in ecclesiam S. Damiani, quæ minabatur ruinam, causa orationis intrasset, prostratus ante imaginem crucifixi, in eamque lacrymosis oculis intendens, vocem de ipsa cruce dilapsam ad se corporeis audivit auribus, ter dicentem: Francisce, vade et repara domum, quæ, ut cernis, tota destruitur. Tremefactus Franciscus mentis alienatur excessu. In se tandem reversus, totum se recolligit ad perficiendum mandatum de materiali Ecclesia reparanda; licet principalior intentio verbi ad eam ferretur, quam Christus suo sanguine acquisivit, sicut eum Spiritus Sanctus edocuit, et ipse postmodum Fratribus revelavit.» Subdit S. Bonaventura eum deinde tria templa instaurasse, scilicet S. Damiani, S. Petri et S. Mariæ de Angelis, ut significaretur quid facturus esset in posterum: «Nam instar reparatæ triplicis fabricæ ipsius sancti viri ducatu, secundum datam ab eo formam, regulam et doctrinam, Christi triformiter renovanda erat Ecclesia, trinaque triumphatura militia salvandorum,» puta triplex Ordo ab eo erat instituendus, qui omnes Ecclesiæ status reformaret.

Hi sunt quos in spiritu prævidens Isaias, gratulabundus eis accinit cap. LVIII, 12: «Et ædificabuntur in te deserta sæculorum: fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem.» Denique S. Chrysostomus orat. 3 Contra Judæos, tom. V, docet eum qui animam convertit, majus gratiusque donum Deo offerre, quam si templum ei construeret. «Unicum, ait, templum diruit Deus Hierosolymis, et innumerabilia erexit, illo longe venerabiliora. Vos, ait, estis templum Dei viventis.» Et inferius: «Hæc est major eleemosyna quam decem millia talentorum, quam hic mundus universus, quantus quantus undique patet oculis. Siquidem homo est toto mundo pretiosior. Hujus enim causa et cœlum, et terra, et mare, et sol, et stellæ conditæ sunt.»


Versus 12

12. Sicut misit eum Dominus. — Pro sicut hebraice est כאשר caasher, quod vel causam significat, q. d. Quia miserat Aggæum Dominus, hinc populus audivit eum; vel modum, q. d. Eo modo populus audivit et obedivit Aggæo, quod Deus eum miserat, nimirum, verba ejus non in alium sensum detorsit, sed plane ea accepit juxta mentem Domini, prout ea protulerat et explicarat Aggæus, itaque eadem mox opere complevit.

Vera enim obedientia consistit in eo, ut verba præcepti non sinistre interpretemur, non ad nostrum placitum explicemus et torqueamus, sed ea simpliciter accipiamus, et exsequamur juxta mentem præcipientis. Ita a Castro.


Versus 13

13. Et dixit Aggæus nuntius Domini de nuntiis Domini. — To nuntiis potest accipi dupliciter, primo, in genere neutro, q. d. Qui erat Domino a nuntiis, id est a legationibus, uti vulgo dicimus: Hic mihi est a pedibus, a consiliis, a litteris. Ita Arias. Unde hebraice est מלאכות malachut, id est, ut Tigurina, Pagninus et alii vertunt: Et dixit Aggæus, legatus Domini in legatione Domini, id est qui fungebatur legatione, ad quam eum legarat et miserat Dominus. Unde Cyrus vertit: Dixit Aggæus angelus Domini in angelatione Domini, hoc est legatus, vel nuntius in nuntiatione Domini, ut vertit Arabicus, qui scilicet mittebatur a Domino ad populum, ut ei Dei jussa nuntiaret. Secundo et planius, masculine, q. d. Dixit Aggæus, qui erat nuntius et legatus unus ex probatissimis nuntiis et legatis Domini, cui proinde merito Zorobabel et populus fidem præstitit. Simili hebraismo et geminatione dicitur Genes. XIX: «Pluit Dominus a Domino.» Identidem inculcat Aggæus se mitti et loqui ex Deo, ut oraculis suis fidem conciliet, et acrius moveat pigrum populum ad fabricam templi, utpote quam iterum iterumque jubeat et urgeat Deus, simul promittendo ad eam suam opem et protectionem.

Ex hoc loco Origenes, uti tacito nomine refert hic S. Hieronymus, suspicatus est Aggæum non fuisse hominem, sed angelum incarnatum, uti dixi in Proœmio; sed temere. Hebræum enim מלאך malach Angelum significat, non tantum natura, sed et officio, id est legatum, nuntium, ut vertit Noster, Septuaginta, Chaldæus et alii. Hinc tamen disce dignitatem Aggæi. Unde Septuaginta vertunt: Dixit Aggæus angelus Domini in angelis Domini, id est angelus inter angelos selectus et electus. Ex Hebræo vertas: Dixit Aggæus angelus Domini in Evangelio Domini, vel nuntius in annuntiatione Domini. Christi enim ortum et redemptionem annuntiat festive cap. II, 7. Simili modo ultimus Propheta vocatur Malachias, id est angelus Domini. Et Joannes Baptista ob angelicam vitam et prædicationem vocatur angelus Malach. III, 1: «Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam.» Sic Christus, Isaiæ IX, 6, a Septuaginta vocatur magni consilii angelus, id est nuntius. Videant hic dignitatem suam Prophetæ, id est doctores et prædicatores, sciantque se esse legatos et nuntios Dei. Ita S. Paulus II Corinth. V, 20: «Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.»

Ego vobiscum sum. — «Non loquitur, inquit S. Hieronymus, ad Zorobabel et Jesum, cum quibus et in quibus semper erat Dominus; sed ad populum, qui timuerat a facie Domini, q. d. Ego ero vester adjutor, ædificate domum meam quæ in vobis destructa est; me in medio vestri constituto, nemo ædificationem vestram prohibere poterit.


Versus 14

14. Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, et spiritum Jesu. — «Ut regnum et sacerdotium ædificent templum Dei, ait S. Hieronymus, suscitatur etiam spiritus populi, qui in eis ante dormiebat; non corpus, non anima, sed spiritus, qui magis ædificare scit templum Dei.»

Tropologice, «Suscitatur in nobis Spiritus Sanctus, ut ingrediamur domum Domini, et faciamus opera Domini.» Porro suscitavit Deus spiritum, id est mentem animumque populi, excitando illum ut alacriter et strenue intenderet fabricæ.