Cornelius a Lapide

Aggaeus II


Index


Synopsis Capitis

Primam Aggæi prophetiam audivimus cap. I; hic audiemus tres alias quæ consecutæ sunt. Prima est vers. 1, qua incitat Judæos ad fabricam templi, promittendo majorem ejus fore gloriam quam fuerit templi Salomonici, eo quod in illo docturus et miracula facturus sit Christus, cujus adventum cunctis gentibus totique orbi desideratum fore prædicit, adeo ut in eo commovenda sint cælum et terra, mare et arida. Secunda est vers. 11, qua Judæos in inchoata fabrica tardiores et tædio affectos, quod dicerent sufficere altare ad victimas, nec opus esse integro templo, redarguit, asserendo Deum nolle altare sine templo: altaris enim locus, domus et decus est templum. Quod si ædificare pergant, promittit eis frugum abundantiam. Tertia est vers. 21, qua Zorobabeli ob præstitam in fabrica diligentiam pollicetur, quod Christus ex ejus stirpe nascetur, cui Deus, eversis aliis regnis, dabit regnum æternum.

Primam Aggæi prophetiam audivimus cap. 1; hic audiemus tres alias quæ consecutæ sunt. Prima est vers. 1, qua incitat Judæos ad fabricam templi, promittendo majorem ejus fore gloriam quam fuerit templi Salomonici, eo quod in illo docturus et miracula facturus sit Christus, cujus adventum cunctis gentibus totique orbi desideratum fore prædicit, adeo ut in eo commovenda sint cælum et terra, mare et arida. Secunda est vers. 11, qua Judæos in inchoata fabrica tardiores et tædio affectos, quod dicerent sufficere altare ad victimas, nec opus esse integro templo, redarguit, asserendo Deum nolle altare sine templo: altaris enim locus, domus et decus est templum. Quod si ædificare pergant, promittit eis frugum abundantiam. Tertia est vers. 21, qua Zorobabeli ob præstitam in fabrica diligentiam pollicetur, quod Christus ex ejus stirpe nascetur, cui Deus, eversis aliis regnis, dabit regnum æternum.

Cœpit ergo Aggæus cap. 1, 1, hortari Judæos ad opus die prima mensis sexti, perrexitque quotidie eos urgere ad illud per 23 dies, tandemque perpulit eos, ut die 24 opus inchoarent. Eum imitentur concionatores, ut constanter pergant in arguendis vitiis, nec cessent, donec animos audientium permoveant ad illa exstirpandum. Sicut enim «gutta cavat lapidem non vi, sed sæpe cadendo;» ita dura et lapidea hominum corda non vi, sed crebra monitione et inculca-


Textus Vulgatae: Aggaeus 2:1-24

1. IN DIE VIGESIMA ET QUARTA MENSIS, IN SEXTO MENSE, IN ANNO SECUNDO DARII.


Versus 1

1. In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii. — Hæc verba pertinent ad finem capitis præcedentis, indeque pendent. Significant enim a Judæis inchoatum fuisse opus, et fabricam templi die 24 mensis sexti; scilicet tunc cœpisse eos materiam præparare, ligna cædere et aptare. Nam fabrica ipsa inchoata est die 24 mensis noni, ut dicetur vers. 11. Caput ergo secundum proprie inchoatur a vers. 2; alioqui enim versus secundus pugnaret cum primo, ut patet intuenti. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Remigius, Haymo, Lyranus, Vatablus et alii passim. Similem diastolen irrepsisse Jerem. cap. XXVIII, 1, censet S. Hieronymus et alii. Vide Can. XXXIII in Proœmio.

Cœpit ergo Aggæus cap. I, 1, hortari Judæos ad opus die prima mensis sexti, perrexitque quotidie eos urgere ad illud per 23 dies, tandemque perpulit eos, ut die 24 opus inchoarent. Eum imitentur concionatores, ut constanter pergant in arguendis vitiis, nec cessent, donec animos audientium permoveant ad illa exstirpandum. Sicut enim «gutta cavat lapidem non vi, sed sæpe cadendo;» ita dura et lapidea hominum corda non vi, sed crebra monitione et inculcatione emolliuntur et flectuntur.

Ego vobiscum sum. — «Non loquitur, inquit S. Hieronymus, ad Zorobabel et Jesum, cum

Hæc verba pertinent ad finem capitis præcedentis, indeque pendent. Significant enim a Judæis inchoatum fuisse opus, et fabricam templi die 24 mensis sexti; scilicet tunc cœpisse eos materiam præparare, ligna cædere et aptare. Nam fabrica ipsa inchoata est die 24 mensis noni, ut dicetur vers. 11. Caput ergo secundum proprie inchoatur a vers. 2; alioqui enim versus secundus pugnaret cum primo, ut patet intuenti. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Remigius, Haymo, Lyranus, Vatablus et alii passim. Similem diastolem irrepsisse Jerem. cap. XXVIII, 1, censet S. Hieronymus et alii. Vide Can. XXXIII in Proœmio.


Versus 2

2. In septimo mense, vigesima et una mensis, FACTUM EST VERBUM.

Ergo hæc prophetia, quæ ordine est secunda, mense pene integro fuit posterior inchoatione fabricæ; hæc enim inchoata est die 24 mensis sexti, ut dictum est vers. 1.


Versus 4

4. QUIS IN VOBIS EST DERELICTUS, QUI VIDIT DOMUM ISTAM IN GLORIA SUA PRIMA?

ET QUID VOS VIDETIS HANC NUNC? — q. d. Qualem, quam vilem et exilem videtis fore secundam hanc domum Dei quam ædificatis, si comparetur cum templo Salomonis? jam pridem enim ejus fundamenta erant jacta sub Cyro, a quorum exiguitate et vilitate colligere licebat, exiguam et vilem fore fabricam. Templum autem Salomonis augustissimum aliqui viderant, alii tale fuisse a patribus audierant. Nam Judæi Babylone redeuntes, utpote pauci et pauperes, templum ædificabant ex lapide vulgari et impolito, cum Salomon illud construxisset ex lapidibus politissimis, iisque validis et pretiosis, III Reg. 6. Secundo, templum hoc jussu Cyri altitudinem, æque ac latitudinem, habiturum erat sexaginta duntaxat cubitorum, I Esdræ VI; Salomonis vero duplo erat altius et latius: erat enim 120 cubitos altum, æque ac latum. Quocirca templum hoc secundum, intra prioris septa ædificatum est, illius ruinis extra in circuitu relictis; quibus demolitis usque ad fundamenta, iisdem inædificavit suum templum Herodes, si credimus Josepho lib. XV Antiquit. XIV. Quocirca cum primo hoc templum fundaretur anno 1 Cyri, «principes patrum et seniorum qui viderant templum prius, flebant voce magna,» ait Esdras lib. I, cap. III, 12.

Unde liquet multos vidisse utrumque templum; nam ab ejus excidio, quod contigit anno 11 Sedeciæ, usque ad primum annum Cyri, fluxerunt anni 59; inde usque ad annum 2 Darii, fluxerunt anni 11, qui prioribus additi faciunt 70. Qui ergo 80 erant annorum, poterant prius templum vidisse, ejusque magnificentia optime meminisse. Sane Esdram vidisse certum est: nam parens ejus Saraias pontifex occisus est in excidio urbis et templi; quare necesse est ut Esdras ante illud ab eo genitus sit. Esdras autem prorogavit vitam post Darium usque ad Artaxerxem, cujus fuit pincerna, uti ipse narrat lib. I, cap. VII. Sic et Daniel annis 8 ante excidium urbis et templi, puta anno 3 Joakim abductus est in Babylonem, uti ipse ait cap. 1, 1. Daniel autem vixit usque ad finem regni Cyri, ut patet ex ejus cap. X, 1; imo, si Hebræis credimus, vixit usque ad Artaxerxem Longimanum. Idem patet de Mardochæo patruo Esther, Nehem. cap. VII, 7.

Quasi non sit. — Septuaginta: Et quomodo videtis ipsam nunc, sicut non existentem? Chaldæus: Nonne quasi res nihili, sic et ipsa est in oculis vestris? Si nimirum comparetur cum magnificentia templi Salomonis, quam vel vidistis, vel ab iis qui viderunt, audistis.


Versus 5

5. Facite. scilicet opus in domo mea, inquit S. Hieronymus et alii mox citandi. Verum Hebræa et Romana vi facite referunt ad verbum, quod paulo post sequitur, q. d. Facite verbum quod pepigi, etc. Unde intermedia, scilicet «quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum,» intercipiunt et includunt parenthesi.


Versus 6

6. VERBUM QUOD PEPIGI.

Est hic duplex dispunctio, et consequenter duplex sensus. Prior verbum accipit in nominativo, illudque refert ad sequentia, q. d. Facite opus in templo quod jubeo, quia, verbum, id est pactum et fædus quod vobiscum pepigi per Mosen in Sina, quoque promisi me fore vestrum Deum et protectorem, vos tutabitur contra Samaritas volentes impedire templi fabricam, et contra alios quoslibet hostes: quia scilicet ego idipsum quod olim in hoc fædere promisi, nunc opere præstabo et reipsa exsequar. Ita Septuaginta, Chaldæus, S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Lyranus et Pagninus. Sic mystice Verbum est Filius Dei, Judæis promissus quasi Messias, ut hic significetur sancta Trinitas, nimirum Pater dicit: «Ego vobiscum sum.» Filius est Verbum, Spiritus Sanctus est spiritus qui cum eis erit, scilicet per effectum gratiæ, opis et protectionis, quam eis præstabit. Ita S. Hieronymus, Albertus, Nyssenus, Haymo et alii mox citandi. Favet Chaldæus dum vertit: Verbum meum erit vobis auxilio. Unde et mox Propheta pergit prophetare de Christo dicens: «Adhuc unum modicum, etc., et veniet Desideratus cunctis Gentibus.» Posterior dispunctio planior est, ut verbum sit accusativi casus (hunc enim notat articulus את et, qui ordinarie accusativo, raro nominativo servit) et referatur ad facite, q. d. Facite verbum, id est legem, quam in pacto vobiscum inito, quasi conditionem fæderis a vobis præstandam exegi; ego vicissim præstabo quod meum est, nimirum opem quam vobis promisi, faciamque ut spiritus meus providus, vigil, acer, potens et efficax sit in medio vestri, vosque tueatur, corroboret, adjuvet et propugnet. Ita Hebræi et Arias. Hunc sensum exigit parenthesis Romanis Bibliis interjecta, et hebræus articulus et, uti paulo ante dixi.

ET SPIRITUS MEUS ERIT IN MEDIO VESTRUM.

«Spiritus,» tum increatus, isque duplex. Prior, in Deo essentialis, qui est ipsa mens et potentia divina, cujus dotes describit Sapiens cap. VII, 7, di-


Versus 7

7. ADHUC UNUM MODICUM EST, ET EGO COMMOVEBO.

Est hebraismus, q. d. Post modicum tempus commovebo cœlum, etc. Certum est Prophetam loqui de Christo, ejusque primo in carnem et mundum adventu. De eo enim explicat Apostolus Hebr. XII, 26, et passim Patres, S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Haymo, Albertus, Hugo, Lyranus, Arias, Clarius, Vatablus hic, et S. Augustinus XVIII De Civit. XXXV, S. Ambrosius lib. III, epist. 12, Cyrillus lib. V in Genes., quin et Hebræi apud Galatinum lib. IV, cap. IX et X. Consolatur enim Propheta Hebræos pusillanimes et mœstos, quod viderent fabricam templi secundi tam fore exiguam, vilem, et quasi nullius momenti, si compararetur cum fabrica Salomonis. Consolatur, inquam, hoc argumento, quod Deus magis glorificaturus sit templum secundum quam primum, eo quod in secundo daturus sit Christum doctorem et salvatorem, ideoque in ejus adventu commoturus sit cœlum et terram, omniaque elementa, in quibus mira, magnifica et gloriosa sit patraturus ad gloriam Christi, et consequenter templi.

Nota: Ab hac prophetia, facta anno 2 Darii Hystaspis, usque ad ortum Christi fluxerunt anni 517, uti dixi in Proœmio. Hi tamen vocantur hic «tempus modicum,» tum quia Prophetis elevatis ad Deum Deique æternitatem, omnia tempora, æque ac terrena et sæcularia, videntur, et revera sunt modicum quid, imo punctum, vel momentum duntaxat. Simili modo, S. Joannes epist. I, cap. II, 18, tempus legis novæ vocat «horam novissimam: Filioli, ait, novissima hora est.» Tum quia modicum erat respectu temporis elapsi ab orbe condito, et a lapsu Adæ, a quo mox Deus promisit Salvatorem Christum, Gen. III, 15. Cum enim hæc dixit Aggæus, elapsi erant a genesi mundi anni 3434. Ita Lyranus et Vatablus. Addit Arias esse modicum respectu legis christianæ, quæ jam duravit 1624 annos, et plures durabit.

Pro unum modicum, Septuaginta, et eos secutus S. Paulus Hebr. XII, 26, vertunt ἅπαξ, id est semel; quia hebræum אחת achat, id est unum, sumitur pro semel; intelligitur enim פעם paam, id est vice, q. d. Una vice, id est semel. Vox semel significat unicam tantum legem Christi et Evangelii successuram legi Mosaicæ et Prophetis, post quam nulla alia sit exspectanda, ita ut ea finita venturum sit Christi judicium, resurrectio, vita et gloria æterna his qui eam observaverunt.

COMMOVEBO CŒLUM ET TERRAM, — ut omnes homines et angelos per multa magnaque prodigia excitem ad attentionem operis magni, quod patraturus sum, scilicet ad Christi incarnationem, legislationem et redemptionem; sicut Judæos olim per similia excitavi in Sina, ad excipiendam legem veterem per Mosen, ut iisdem tam Mosi quam legi auctoritatem conciliarem et pondus adderem. Ita S. Chrysostomus hom. 14 in Matth. Nota, licet S. Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XLVIII, et Rupertus hic, hanc commotionem cœli et terræ accipiant de signis et portentis præviis diei judicii, et judicis Christo, deque resurrectione et glorificatione beatorum, de quibus Matth. cap. XXIV; tamen ad litteram accipiendam esse illam, quæ facta est in primo adventu Christi in carnem, puta paulo ante ejus incarnationem, ut censent Hugo, Lyranus et Clarius; vel eo incarnato, docente, patiente, resurgente et mittente Spiritum Sanctum in Apostolos. Ita S. Hieronymus, Remigius, Haymo, Albertus, Arias hic, Ambrosius lib. III, epist. 12, et Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XXXV. Hæc enim commotio facta est ad hoc, ut significaret legem veterem in novam, Mosen in Christum, Prophetas in Evangelium, judaismum et gentilismum in christianismum esse commutanda, uti docet S. Chrysostomus hom. 14 in Matth.

Quæres PRIMO: Quænam, veniente Christo, facta est commotio in cœlo? Respondeo: Prima fuit, quod eo ipso die, imo hora et momento, quo Christus natus est, angeli apparuerunt pastoribus, ejusque ortum annuntiarunt cum jubilo canentes: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus,» Luc. II, 14.

Secunda, quod stella insoliti splendoris magis apparuerit, eosque ex Oriente vocarit et deduxerit ad Christum, Matth. II, 1.

Tertia, quod paulo ante Christi ortum sub initium imperii Augusti, «hora circiter tertia, repente liquido ac puro cœlo, circulus ad speciem cœlestis arcus orbem solis ambiit, quasi unum eum ac potentissimum in hoc mundo, solumque clarissimum in orbe monstraret (Augustum Cæsarem) cujus tempore venturus esset, qui ipsum solem solus mundumque totum et fecisset, et regeret,» inquit ex Suetonio Orosius lib. VI Histor. cap. XVIII. Quid enim circulus hic vestiens solem, nisi humanitatem, quæ divinitatem Christi quasi parelius velavit et vestivit, significavit?

Quarta, quod globus aurei coloris Romanis visus sit e cœlo ad terram descendere, ibique major effectus, rursus in cœlum ascendere, ac solem obtegere. Ita Orosius ibidem.

Quinta, quod uno anno ante Augusti imperium, sub quo natus est Christus, visi sint tres soles in unum coire, inquit Eusebius in Chronico. Sequenti anno, inquit Dio, et ex eo Baronius, visus est sol intra tres circulos effulgere, quorum unum corona spicarum ignita circumdabat; quod tamen Dio censuit fuisse prognosticon triumviratus Augusti, Antonii et Lepidi, cum verius significatus fuerit verus sol Christus Dominus, qua Deus in tribus circulis, id est personis divinis, per περιχώρησιν, id est circumincessionem existens; et qua homo factus, tribus substantiis, puta deitate, anima et carne, constans.

Sexta, vivente Christo Spiritus Sanctus in eum dum baptizaretur, specie columbæ e cœlo descendit. Vox Patris audita est: «Hic est Filius meus dilectus,» Matth. III, 17. Eadem audita est in transfiguratione, ubi Christus cœlesti gloria coruscus resplenduit, ac Moses et Elias e cœlo lapsi affuerunt, Matth. XVII, 5.

Septima, angeli tum in passione, tum in resurrectione, tum alias sæpe ei ministrarunt, Joan. cap. I, 51.

Octava, in passione ejus sol in plenilunio, cum maxime distat a luna, quæ ejus eclipsim causare solet, eclipsi universali plane obscuratus, mortem sui Creatoris pullatus luxit, adeo ut Dionysius Areopagita exclamarit: «Aut Deus naturæ patitur, aut mundi machina dissolvitur;» ut ipse refert scribens ad Apollophanem.

Nona, quod quadragesimo post resurrectionem die visibiliter coram discipulis gloriosus in cœlum ascenderit, Actor. I.

Decima, quod inde quinquagesimo die miserit Spiritum Sanctum specie linguarum ignearum, cum ingenti fragore, in Apostolos, Actor. II.

Undecima, quod Augusto Cæsari e cœlo Virgo Deipara, infantem ulnis gestans, apparuerit in Capitolio, cum jam ante ipse oraculo Apollinis edoctus natum esse puerum Hebræum, qui idolorum oraculis silentium indixisset, eidem in Capitolio aram erexisset, hoc titulo: Ara primogeniti Dei. Quocirca Constantinus Magnus ibidem templum erexit in memoriam Dei genitricis Mariæ, quod etiamnum exstat, et vulgo Ara cœli nuncupatur, ubi et locus visionis Augusti ostenditur. Ita ex Suida, Nicephoro et aliis Baronius in Apparatu Annal. Addunt multi id per Sibyllam Augusto ostensum fuisse, sed per Sibyllam intelligunt prophetissam aliquam illius ævi. Nam inter Sibyllas proprie dictas ultima fuit Cumana, quæ diu ante Augustum vixit sub Tarquinio Superbo.

Quæres secundo: Quænam commotio facta est in terra nascente Christo? Respondeo: Prima est, quam hisce verbis describit Orosius lib. VI, cap. XX, et lib. VII, cap. II: «Annus nativitatis Christi quantis, quam novis, quamque inusitatis bonis abundaverit, satis etiam me non proferente compertum haberi arbitror. Toto terrarum orbe una pax omnium, non cessatione, sed abolitione bellorum; clausæ Jani gemini portæ, exstirpatis bellorum radicibus, non repressis. Census ille primus et maximus fuit, cum in unum Cæsaris nomen universa magnarum gentium creatura juravit, simulque per communionem census unius societatis affecta est;» videlicet ut Augustus sua monarchia sterneret viam vero monarchæ Christo, ejusque Evangelio in totum orbem per suum caput, puta per Romam, propagando, uti advertit S. Leo hom. 1 De S. Petro: «Disposito namque divinitus operi, inquit, maxime congruebat ut multa regna uno confœderarentur imperio, et cito pervios haberet populos prædicatio generalis, quos unius teneret regimen civitatis.» Porro quod de Jano, tempore Christi tertio clauso, asserit Orosius, subdubitat Baronius, eo quod veteres non nisi bis Jani clausi meminerint. Verum verisimile est Orosium, veterem et gravem historicum, a S. Augustino laudatum, id a veterioribus accepisse, nec id ex se confinxisse, uti recte advertit noster Barradius tomo I, lib. VIII, cap. XII.

Secunda, quod ex Sibyllarum oraculis edicentibus, sub illud tempus ex Oriente venturum regem, qui orbi dominaretur, Romani, aliæque gentes, ejus partim metu, partim exspectatione commotæ fuerint. Audi Tacitum lib. XXI: «Pluribus persuasio inerat, antiquis sacerdotum litteris contineri, eo ipso tempore fore ut valesceret Oriens, profectique Judæa rerum potirentur; quæ ambages Vespasianum ac Titum prædixerant.» Ita ipse, utpote gentilis, oraculum de Christo ad Vespasianum detorsit. Idem habet Suetonius in Vespasiano, cap. IV, qui et addit Judæos hac causa, spe scilicet regis sui Messiæ mox affuturi, rebellasse Romanis, ideoque a Tito esse excisos.

Tertia, quod ante Christum oraculum Delphicum aliaque siluerunt, teste Cicerone lib. II De Divinat., Arnobio lib. III Contra Gentes, et aliis. Unde et ex Paxo insula vox hæc audita: «Magnus Pan mortuus est,» teste Eusebio lib. V De Præpar. cap. IX.

Quarta, quod anno tertio triumviratus Augusti, puta 40 annis ante nativitatem Christi, Romæ trans Tiberim e taberna meritoria, per totum diem fons olei largissimus e terra profluxit. «Quo signo, ait Orosius lib. VI, cap. XX, quid evidentius, quam in diebus Cæsaris Augusti futura Christi nativitas declarata est? Christus enim unctus interpretatur. Itaque cum eo tempore, quo Cæsari perpetua tribunitia potestas decreta est, Romæ fons olei per totum diem defluxit;» significavit, «per omne tempus Romani imperii Christum, id est unctum, et ex eo christianos, id est unctos, de meritoria taberna, id est de hospitali largaque Ecclesia, affluenter atque incessabiliter processuros.» Hic ergo fluxus olei e terra portendit Christum in terra nasciturum, et viscera misericordiæ in nos effusurum. Unde et de eo dicitur Cantic. cap. I, 2: «Oleum effusum nomen tuum.» Meruit locus ille, inquit Baronius, nobilissima memoria illustrari, ecclesia nimirum amplissima, Dei Genitricis titulo, a Callisto Pontifice prima omnium, quarum exstet memoria, olim erecta; ubi in ipsissimo loco e quo oleum profluxit, in prisci miraculi testimonium, ista epigraphe inscripta legitur: «In hac prima Dei matris æde, taberna olim meritoria, olei fons e solo erumpens, Christi ortum portendit.»

Quinta, quod «in Capitolio, inquit Dio lib. XXXVII, multæ statuæ de cœlo tactæ, liquefactæque fluxerant, dejectaque erant tum alia simulacra, tum Jovis columnæ insistens; præterea imago lupæ, cum Remo et Romulo consecrata, ceciderat: litteræ etiam in columnis, in quibus leges scribebantur, oblitteratæ atque confusæ erant.» Unde Suetonius in Augusto, cap. XCIV, ait: «Prodigium Romæ factum, quo denuntiabatur regem populo Romano naturam parturire. Unde senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur.»

Sexta, quod Augustus noluerit amplius Dominus nominari, inquit Suetonius in Augusto, cap. LIII, quasi interno Dei instinctu præsentiens adventare Christum, verum cœli terræque Dominum.

Septima, quod Christo puero fugiente infanticidium Herodis, mox ut Ægyptum intravit, Ægypti idola corruerunt, uti passim tradunt veteres, quos citavi Isaiæ XIX, 1.

Octava, quod Christo patiente petræ scissæ sunt, et tota terra ingenti terræ motu quasi indignans, et parans ulcisci necem sui Creatoris, concussa est, et, si credimus Origeni, e suo centro convulsa est. Unde de eo Plinius lib. II, cap. XLVIII: «Maximus, inquit, terræ memoria mortalium exstitit motus Tiberii Cæsaris principatu, duodecim urbibus una nocte prostratis.»

Mare et aridam. — Per aridam oppositam mari, vel accipe insulas cum Lyrano; vel certe totum reliquum orbis, quod terra occupat, spatium; ut terram, quam paulo ante nominavit Propheta, id est globum terræ, qui constat ex aqua et terra, subdividat in mare et aridam; perinde ac in genesi mundi Deus ea dispescuit: «Et vocavit aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria,» Genes. I, 10.

Porro commotiones in mari variæ sub tempus Christi factæ sunt. Prima, per bella navalia, ac præsertim Actiacum, quo Augustus, profligata classe Antonii, factus est monarcha, teste Suetonio. Secunda, quod in Britannia ingens excitata fuerit maris tempestas, adeo ut insulani dicerent aliquem ex dæmonibus vel heroibus defecisse. Ita ex priscis historicis a Castro. Tertia, quod Christus maris procellas sedaverit, quin et easdem S. Petrum calcare fecerit. Insuper in passione cum terræ motu concussit terram, concussit pariter et mare. Quarta, quod Deus insulanos omnes commoverit, audita fama Christi et Evangelii, ad fidem ejus capessendam; alios vero in infidelitate obstinatos commoverit, id est occasionem dederit ad illud persequendum et exstirpandum. Audi S. Augustinum lib. XVIII De Civit., cap. XXXV: «Movit, ait, cœlum, angelorum et siderum testimonio, quando incarnatus est Christus. Movit terram, ingenti miraculo de ipso Virginis partu. Movit mare et aridam, cum et in insulis, et in orbe toto Christus annuntiatur. Ita moveri omnes gentes videmus ad fidem.» Audi et S. Ambrosium in hæc Aggæi verba, sub finem tomi II: «Moverat ante hæc (Deus cœlum et terram) cum de Ægypto liberaret populum suum, quando in cœlo columna erat ignis, terra inter fluctus, murus in mari, via in aqua, in deserto messis quotidiana frugum cœlestium (manna) multiplicabatur, petra solvebatur in fontes aquarum: sed movit et postea in passione Domini Jesu, quando cœlum tenebris obductum, sol refugit, petræ scissæ, tumuli aperti, mortui resuscitati, draco victus in fluctibus suis vidit piscatores hominum, non solum navigantes in mari, sed etiam ambulantes sine periculo. Desertum quoque motum, quando infructuosus nationum populus in messem cœpit devotionis et fidei flavescere, etc., ut plures filii fierent desertæ, quam ejus quæ habebat virum et floreret desertum ut lilium,» Isaiæ XXXV.

Causæ cur cœlum, terra, mare et arida in incarnatione Christi concussa fuerint, sunt multæ. Prima, quia quasi admirata sunt, et obstupuerunt tantam Christi exinanitionem, æque ac charitatem. Secunda, ut torpentia hominum corda excitarent ad tam insolitum prodigium, eaque saxea mollirent ad hanc Christi dignationem digno amore et gratitudine excipiendam. Tertia, quia omnes creaturæ per Christum restauratæ, imo quasi deificatæ sunt, dum per Christum Verbo Dei sunt unitæ; omnium enim creaturarum compendium et microcosmus est homo. Dum ergo Christus hominem assumpsit, omnes creaturas assumpsit; hinc in ejus incarnatione commotæ sunt, quia gavisæ sunt, et præ gaudio quasi exsilierunt; præsertim quia per eum speraverunt, et sperant liberationem a corruptione et miseria, quam cum homine incurrerunt per peccatum Adæ, juxta illud Apostoli Rom. VIII, 19: «Exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat; vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc.»

ET MOVEBO OMNES GENTES.

Primo, per bella civilia, quæ gesta sunt inter Augustum, Antonium et Lepidum triumviros, quibus debellatis Augustus constituit se monarcham. Ita Mariana. Secundo, in censu, quo omnes, profecti ad suas civitates, cogebantur profiteri se Augusto esse subjectos. Tertio, per prædicationem et miracula Christi et Apostolorum, perque portenta edita in cœlo et in terra, tam nascente quam patiente Christo, quæ jam recensui, commotæ sunt gentes ad pœnitentiam, et ad fidem Christi capessendam. Unde pro movebo hebraice est הרעשתי hirasti, id est percellam, tremefaciam, pavorem et trepidationem injiciam; Septuaginta σεισω, id est qualiam, concutiam: ita S. Hieronymus et ejus asseclæ; unde noster Emmanuel: «Movebo, inquit, stupore tanti mysterii, et lætitia, et vitæ innovatione omnes gentes.»

ET VENIET DESIDERATUS CUNCTIS GENTIBUS.

Et, id est quia, q. d. Commovebo cœlum, terram, mare et aridam, quia veniet Messias, quem omnes gentes, imo omnes creaturæ desiderant. Christus enim est principium, exemplar, finis, nodus, vinculum, centrum, vita, salus, felicitas totius universi. Unde Apostolus Ephes. I, 10: «Proposuit (Deus) in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cœlis et quæ in terra sunt.» Ubi pro instaurare, græce est ἀνακεφαλαιώσασθαι, id est recapitulare, ad caput revocare; Christus enim est anakephalaiosis, id est summa, caput et recapitulatio omnium operum Dei, visibilium et invisibilium. Vide ibi dicta. Quocirca omnes res feruntur in Christum, tanquam in centrum cui conjungi desiderant.

Rursum omnes appetunt Christum, tanquam sacerdotem magnum, qui ab omnibus mala cuncta removeat, et bona cuncta procuret. Hoc est quod ait Christus: «Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum,» Joan. XII, 32. Christus enim est Antistes et Pontifex magni fani, id est totius mundi. Nam, ut ait Philo lib. I De Monarchia, mundus est quasi templum sacrum Dei, cujus antistes est homo, ut pro omnibus Deo gratias agat, et ab eo singulis bona impetret et mala avertat. Audi Lactantium lib. De Ira Dei, cap. XIV: «Sequitur ut ostendam cur fecerit hominem Deus. Sicut mundum propter hominem machinatus est, ita ipsum propter se, tanquam divini templi antistitem, spectatorem operum rerumque cœlestium: solus enim est qui, sentiens capaxque rationis, intelligere possit Deum, qui opera ejus admirari, virtutem potestatemque perspicere, etc. Ideo sermonem solus accipit, ac linguam cogitationis interpretem, ut enarrare majestatem Domini sui possit.» Verum cum homines ad id non sufficiant, et plerique in terram demersi ad cœlum non suspiciant, nec Deum auctorem agnoscant; hinc missus est Christus, qui quasi mundi Antistes id præstaret, Deoque debitam gratitudinem et cultum pro omnibus persolveret, et homines ad idem faciendum impelleret. Unde ejus typo pontifex Aaronicus in veste gestabat totum orbem, juxta illud Sapient. XVIII, 24: «In veste poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum.» Hinc et Christus dicitur portare omnia verbo virtutis suæ, Hebr. I, 2. Hinc rursum ipse

Ultima Cumæi venit jam carminis ætas, Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo: Jam nova progenies cœlo demittitur alto; Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Chara Deum soboles, magnum Jovis incrementum, Aspice venturo lætentur ut omnia sæclo, etc.

Hebræa ad verbum habent: Et venient desiderium (vel desideria: pro חמדת chemdat enim in singulari, alio puncto potest legi חמדות chemdot in plurali) cunctarum gentium; Septuaginta: Et venient electa omnium gentium, vel, ut SS. Hieronymus et Augustinus lib. XVIII De Civit. XLVIII, legunt: Venient quæ electa sunt Domini de cunctis gentibus.

Ubi nota Christum vocari desiderium, vel desideria omnium gentium, quia summe est desiderabilis. Licet enim gentes infideles eum non desiderarent, imo eum non cognoscerent; tamen ipse in se summe erat, estque desiderabilis, ut sit metalepsis, q. d. Christus fuit desideratus cunctis gentibus, hoc est, omnes gentes summe egebant Christi adventu, ut e suis miseriis liberarentur, ideoque non rationali, sed naturali appetitu eum desiderabant, sicut terra arida hiando desiderat pluviam (egere enim, est tacite desiderare id quod egestatem levet: unde nonnulli desiderare hic explicant per egere. Ita Martinus de Roa lib. I Singul. cap. XIII, in fine). Quocirca gentes mox ut de ejus vita, doctrina, sanctitate et miraculis per S. Paulum et Apostolos inaudiverunt, mox ut Apostolorum prædicatione commotæ et compunctæ sunt, eum desiderare cœperunt; et quo magis cognoverunt, eo magis desiderarunt et adamarunt, adeo ut non tantum opes, sed et sanguinem vitamque libentes pro eo profunderent, ut patet ex tot centenis millibus martyrum, qui primis trecentis post Christum annis toto orbe exstiterunt. Hinc Christus a Jacob patriarcha, Genes. XLIX, 10, vocatur «exspectatio gentium;» præsertim ubi illæ per Apostolos cognoverunt se, Judæis incredulis exclusis, in familiam et benedictionem Abrahæ per Christum surrogandas esse. Hic ergo est expressa prophetia de vocatione gentium. Porro hebræum חמדת chemdat concupiscentiam et desiderium non quale quale, sed ingens, ardens et æstuans significat. Unde Daniel cap. IX, 23, vocatur איש חמודות is chamudot, id est vir desideriorum, quia inflammatis desideriis æstuabat, orans ardentissime Deum pro liberatione populi. Sic gentes credentes Apostolis fide, spe, et charitate inflammatæ, æstuarunt in Christum, et alios ad eumdem adamandum eodem æstu incitarunt, dicentes: «Venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem,» Isaiæ cap. II, 3. Sic Cicero lib. XIV, epist. ad uxorem et filiam: «Valete, ait, mea desideria.»

Secundo, quia Christus omnia gentium desideria plene explevit et satiavit.

Tertio, desiderium hoc accipi potest, non gentium, sed Christi, q. d. Veniet in carnem Christus, quia mire desiderat redimere et salvare omnes gentes, ac præsertim electos ex gentibus, ut vertunt Septuaginta; sicut enim sponsus ardenter amat sponsam, ita Christus Ecclesiam, quæ pene tota collecta est e gentibus, ac vicissim sua gratia efficit ut Ecclesia ardenti amore ipsum, ut sponsa sponsum redamet. Hic amor sponsi et sponsæ toto libro Canticorum multis parabolis describitur. Eumdem eructat Ecclesia in Officio Ascensionis Domini:

Jesu, nostra redemptio, Amor et desiderium, Deus redemptor omnium, Homo in fine temporum. Quæ te vicit clementia, Ut ferres nostra crimina, Crudelem mortem patiens, Ut nos a morte tolleres?

Et mox:

Tu esto nostrum gaudium, Qui es futurus præmium. Sit nostra in te gloria, Per cuncta semper sæcula. Amen.

Denique gentes ante Christum, credentes in Deum in lege naturæ, aut proselytæ et conversæ ad judaismum, æque ac Judæi exspectabant ac desiderabant Christum, quasi salvatorem mundi, quasi jubar cœleste, quasi candorem lucis æternæ, quasi solem justitiæ, qui totum orbem caligine infidelitatis et ignorantiæ offusum illuminaret, ac sedentes in tenebris et umbra mortis eriperet, sanaret, justificaret et bearet. Talis fuit Job cum suis amicis, tales Sibyllæ; tales Adam, Enoch, Noe, Sem, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, etc.

Anagogice, Christus in cœlo est desiderium omnium beatorum et angelorum, tum quia omnes desiderant ejus divinitate et humanitate frui et

Tropologice, Christus est omne desiderium animarum sanctarum, quæ nil aliud, nisi ipsi placere, ipsum in dies magis amare, magis colere desiderant. Ita S. Joannes Apoc. XXII, 20: «Veni, Domine Jesu.» Ita desideravit S. Magdalena, quæ jure poterat dicere illud Cantic. III, 2: «Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea.» Ita Isaias cap. XXVI, 8: «Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ. Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in præcordiis meis mane vigilabo ad te.» Ita S. Ignatius prodiens in amphitheatrum objiciendus leonibus, cum turbam spectantium hilari vultu circumspexisset et salutasset: «Veni, inquit, ut bestiis objiciar, non ob aliquod maleficium, sed ut Christo meo me uniam, quem insatiabiliter sitio.» Ita S. Bernardus in hymno:

Desidero te millies, Mi Jesu, quando venies, Me lætum quando facies, Me de te quando saties? Jesu, rex admirabilis, Et triumphator nobilis, Dulcedo ineffabilis, Totus desiderabilis. Quando cor nostrum visitas, Tunc lucet ei veritas, Mundi vilescit vanitas, Et intus fervet charitas. Jesu, summa benignitas, Mira cordis jucunditas, Incomrehensa bonitas, Tua me stringat charitas. O Jesu mi dulcissime, Spes suspirantis animæ: Te quærunt piæ lacrymæ, Te clamor mentis intimæ. Jam quod quæsivi video, Quod concupivi teneo: Amore Jesu langueo, Et corde totus ardeo. O beatum incendium, Et ardens desiderium! O dulce refrigerium, Amare Dei Filium!

Quid enim? famescis et cibum appetis? Jesum desidera. Ipse est panis et refectio angelorum; ipse est manna continens in se omnem saporis suavitatem. Sitis? Jesum concupisce. Ipse est puteus aquarum viventium, ita satians, ut amplius non sitias; ipse vinum mentem inebrians, ipse nectar et ambrosia. Æger es? Jesum adi. Ipse est Salvator, ipse medicus, imo ipsa salus. Moreris? Jesum suspira. Ipse est vita et resurrectio. Perplexus es? Jesum consule. Ipse est magni consilii angelus. Ignoras et erras? Jesum interroga. Ipse est via, veritas et vita. Peccator es? Jesum implora. Ipse enim populum suum salvum faciet a peccatis eorum: ad hoc venit in mundum; hic omnis ejus fructus, ut auferatur peccatum. Tentaris superbia, gula, libidine, torpore? Jesum invoca. Ipse est humilitas, sobrietas, castitas, amor et fervor; ipse infirmitates nostras tulit, et dolores nostros ipse portavit, et etiamnum fert et portat. Desideras pulchritudinem? Ipse speciosus est forma præ filiis hominum. Desideras opes? In ipso sunt omnes thesauri, imo in ipso plenitudo divinitatis inhabitat. Ambis honores? Gloria et divitiæ in domo ejus; ipse est rex gloriæ. Quæris amicum? Tui amantissimus est, qui tui amore e cœlo descendit, laboravit, sudavit, crucem et mortem subiit; ipse pro te nominatim in horto oravit, et lacrymas sanguineas profudit. Quæris sapientiam? Ipse est Sapientia Patris æterna et increata. Optas consolationem et lætitiam? Ipse est dulcedo cordium afflictorum, gaudium et jubilus angelorum. Optas justitiam et sanctitatem? Ipse est Sanctus sanctorum; ipse justitia sempiterna, justificans et sanctificans omnes credentes et sperantes in se. Optas beatam vitam? Ipse est vita æterna, ipse sanctorum felicitas et beatitudo. Ipsum ergo desidera, ipsum suspira. In ipso invenies omne bonum, extra ipsum omne malum, omnem miseriam. Dic ergo cum S. Francisco: «Jesus meus, amor meus et omnia. Jesus decus angelicum; in aure dulce canticum, in ore mel mirificum, in corde nectar cœlicum.» Eia bone Jesu, rumpe cataractas tui amoris, ut flumina ejus, imo maria, defluant et depluant in nos, nosque inebrient, imo mergant et obruant.

Scripsit D. Blosius, abbas Lætiensis, vir magnæ pietatis ac theodidactos, multa pia opuscula, illis qui in spiritu proficere cupiunt, valde sapida et proficua; inter quæ exstant aspirationes ejus ardentes et crebræ per diem ad Jesum, Jesum desiderantibus crebro usurpandæ. E multis paucas hic subjiciam: «Transfige, amabilis Jesu, medullas animæ meæ suavissimo dilectio-

«Separa, Domine, mentem meam ab omnibus quæ sub cœlo sunt, ut ipsa tibi soli vivere intendat; tu solus illam ut proprius possessor inhabites. Descendat in me suavissimus odor tuus, veniat mihi divinæ charitatis tuæ inenarrabilis fragrantia, quæ puras et sempiternas in me suscitet concupiscentias. Diligam te, quia prior dilexisti me.»

«O pelagus sanctæ dilectionis atque dulcedinis! Deus meus, veni et tribue te animæ meæ. Da ut integro corde, pleno desiderio, flammantique affectu jugiter aspirem ad te, et suavissime respirem in te; te omni creaturæ præferam, propter te omni transitoriæ delectationi renuntiem, o vera et summa exsultatio mea!»

«O supereffluens abyssus divinitatis! trahe et immerge me in te, totam affectionem cordis mei ita abripe et tibi applica, ut ipsa ad cætera omnia sit prorsus exanimis. O dilecte mi, dilecte votorum meorum! concede ut te inveniam, inventumque teneam, et brachiis spiritualibus arctissime constringam. Te desidero, ad te anhelo, o beatitudo æterna! Utinam te mihi dones, et me tibi intime unias, atque mero divinæ charitatis totum inebries!»


Versus 9

9. MEUM EST ARGENTUM.

Primo, q. d. Ne obtendatis in fabrica templi vestram inopiam, ego spondeo me vobis opes ad illam affatim suppeditaturum; meum est enim omne aurum et argentum, ac proinde cuilibet illud distribuo.

Secundo et magis connexe ad sequentia, q. d. Vos doletis de exilitate et vilitate fabricæ, quod non possitis æquare magnificentiam Salomonis, qui abundavit auro et argento. Verum scitote me hæc non quærere, nec iis indigere; meum enim est omne aurum totius mundi. Ex auro ergo magnificentiam fabricæ non æstimate, sed ex sanctitate et magnificentia sacerdotum et populi, qui templum hoc sunt frequentaturi. Ecce ego mittam Christum sacerdotem magnum, qui templum hoc vestrum sua præsentia, doctrina et miraculis magis ornabit, et magnificentius reddet quam omne aurum quo suum templum Salomon opplevit. Ita Hugo, Clarius, Vatablus, Burgensis, Emmanuel, Mariana et Galatinus loco supra citato. Est παρρησία, sive concessio rhetorica. Similis est Psalm. XLIX, 12: «Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus;» et Isaiæ I, 11: «Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum.»

Tertio, alii sic exponunt, q. d. Licet vos sitis pauperes, ego tamen, qui sum ditissimus, tantum vobis auri et argenti in templi fabricam dabo, ut major sit ejus gloria et opulentia, quam fuerit templi Salomonici. Ita Theodoretus, Remigius, Haymo, Lyranus et Ribera. Verum hoc non videtur verum, quia Salomonis fabrica fuit splendidissima; nec appositum, quia fabricam hanc præfert fabricæ Salomonis, non propter aurum, sed propter Christum, uti mox patebit.

Notat Anastasius Nicænus Quæst. IX in Script., hisce Aggæi verbis: «Meum est argentum,» ab insipientibus additum fuisse: «Cui voluero dabo ipsum.» «Nam nullus, inquit, qui ex bellis, cædibus, furtis, perjuriis, rapinis, munerumque corruptelis et injuriis opes collegit, potest dicere se per eum esse ditatum, sed per peccatum maligni.» Quocirca Lucianus in Timone satyrice inducit Plutum, auri et argenti deum, cum a Jove, quasi a Deo optimo et æquissimo, ad quempiam mittitur, quasi claudum ægre et tarde progredi; cum vero a Dite, infernorum præside, aliquo amandatur, rectis pedibus, quasi explicatis alis illico advolare: «Nam et ipse, inquit, opum largitor est, ac magna donans, id quod ipso etiam nomine declarat.» Nimirum magis ditantur subinde qui diabolo serviunt, quam qui Deo, utpote qui per usuras, rapinas, fas et nefas aurum coacervant, nulla conscientiæ habita ratione; sed tamen nec hi ditantur sine Deo, saltem permittente, qui potest ad libitum iis lucra et opes auferre, easque viris piis consignare, uti non raro facit. Nam

De male quæsitis non gaudet tertius hæres.

Tropologice, argentum sunt Dei lex et doctrina, item gratiæ et dona quibus Ecclesiam ditat et ornat. Ita S. Ambrosius lib. III, epist. 12, Albertus, Rupertus, ac S. Hieronymus, quem audi: «Ego, inquit, argentum, quo domus Dei ornatur, existimo eloquia Scripturæ, de quibus dicitur Psal. XI,

Rursum S. Augustinus homil. 30, inter 50, hinc validum telum torquet in avaros pro eleemosyna. Si, inquit, Dei est argentum et aurum, ergo cum jubet ut ea aliis communices, de re sua jubet; et cum facis eleemosynam, facis de re ejus qui jubet ut facias, non de re tua. Addit Deum liberalibus dare aurum ad exercitationem humanitatis, avaris ad supplicium cupiditatis. «Deus, inquit, vere et proprie suum dicit esse aurum et argentum, quod et largissima bonitate condidit, et justissimo administrat imperio, ut sine ipsius nutu ac dominatu nec mali, nisi ad avaritiæ supplicium; nec boni, nisi ad usum misericordiæ, possint habere aurum et argentum.» Facit ergo ut «copia ejus non extollat bonos, nec lædat inopia: malos autem, et cum offertur excæcet, et cum aufertur excruciet.»


Versus 10

10. Magna erit gloria domus istius novissimæ PLUS QUAM PRIMÆ.

«Magna,» id est major. Hebræi enim carent gradu comparativo, et ejus vice utuntur positivo cum præpositione מן min, id est præ, plusquam, q. d. Majus et gloriosius erit hoc templum posterius quod vos pauperes fabricatis, quam fuerit primum Salomonis, licet gloriosum auroque fulgidum; quia scilicet Christus, qui est gloria et splendor Patris, ac consequenter urbis et orbis, in hoc vestro templo offeretur Patri in festo Purificationis, docebit, sæpe versabitur, miracula patrabit, instituet novam legem gratiæ, et fundabit novam Ecclesiam, quæ recta ducit ad cœlum. Christum enim hic vocari gloriam domus, id est templi secundi patet ex vers. 8, ubi ait: «Movebo omnes gentes; et veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria,» q. d. Desideratus cunctis gentibus, id est Messias rex, quem exspectatis, qui commovebit et sibi subiget omnes gentes, sua præsentia et magnificentia domum istam gloria implebit.

Est hic duplex quæstio: prior cum Judæis, posterior cum Christianis. Prior est: An ex hoc loco solide demonstrari possit Messiam jam venisse? Asserunt Christiani, negant Judæi. Probant Christiani hoc argumento: Aggæus ait Christum fore gloriam templi secundi, ideoque majorem fore gloriam templi secundi quam fuerit primi Salomonici: ergo Christus venit, et natus est stante templo secundo, adeoque in eo versatus est et docuit, itaque ei gloriam hanc tantam consignavit. Nam quoad aurum, opes et cætera, certum est gloriosius fuisse templum primum Salomonis secundo Zorobabelis: idque admittunt Judæi, imo asserunt ipsimet quinque res nobilissimas fuisse in templo primo, quibus caruit secundum: scilicet arcam testamenti, urim et tummim, ignem cœlestem, prophetiam, et Deum sedentem in propitiatorio, indeque oracula reddentem. Judæi ut hoc telum effugiant, versant se in omnes partes, tricantur; sed nodum non extricant.

Primo, aliqui respondent hic agi, non de templo secundo Zorobabelis, sed de tertio quod ædificabit Messias, quem ipsi exspectant: illius enim gloriam majorem fore, quam fuerit templi Salomonici. Verum hoc repugnat Prophetæ, qui demonstrans templum secundum, ait: «Magna erit gloria domus istius,» quam scilicet tu, o Zorobabel, et Jesu nunc cum populo ædificatis. Pronomen enim istius non potest demonstrare templum Messiæ, quod nondum inchoabatur, imo per multa sæcula futurum non erat.

Recentior quidam Judæus, nomine Barbanella, ut hoc argumentum declinet, aliter dispungit, scilicet disponit hypocolon post istius sensumque hunc dat: Magna erit gloria domus istius, quam vos, o Judæi, cum Zorobabele nunc ædificatis, et, repete to magna, id est major erit gloria domus novissimæ, id est templi tertii et ultimi quod ædificavit Messias, quam fuerit primæ. Dicunt enim Judæi tria sibi fuisse templa promissa, primum Salomonis, secundum Zorobabelis, tertium Messiæ magnificentissimum, quod exspectant.

Verum hoc violentum esse, et textum pervertere patet, primo, ex eo quod hic unica sit sententia continua, qua Propheta comparat et præfert secundam domum, id est templum Zorobabelis, primæ Salomonis: Barbanella autem facit duas sententias, duasque comparationes: unde juxta eum deberet interseri conjunctio et, vel item, aut conjunctio sed; multaque alia addenda essent, nimirum hæc, sed major, vel maxima erit gloria domus novissimæ, quam fuerit primæ.

Secundo, deberet esse accentus zakeph, id est hypocolon, inter to istius et to novissimæ; hic autem accentus non est in Hebræo: ergo est una continua sententia, non duæ.

Tertio, quia Septuaginta, Chaldæus, Syrus et alii passim vertunt ut Noster, per unicam sententiam, non duas. Ita et veteres Rabbini apud Galatinum, lib. IV, cap. IX, quin et Salomon, R. David aliique recentiores.

Quarto, idipsum clarum est ex toto capitis contextu et decursu. Nam hisce verbis Deus consolatur Judæos pusillanimes, ex quorum sententia dicit vers. 4: «Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?» Hos consolatur et animat ad pergendum in fabrica templi, elidens hanc pusillanimitatem, promittensque majorem fore gloriam domus istius posterioris quam fuerit primæ. Unde statim subdit: «Et nunc con-

Hic enim iisdem per eadem respondet dicens, et opponens promittensque contrarium, scilicet, גדול יהיה כבוד הבית הזה האחרון מן הראשון gadol iie kebod habbait hatze haacharon min hariscon, id est major erit gloria domus istius novissimæ quam primæ. Ubi plane duas tantum ponit domos, id est templa, scilicet priorem Salomonis et posteriorem Zorobabelis, unamque cum altera conferens, imo præferens, dicit quod posterior priorem in gloria superabit. Impertinens ergo hic est mentio et sermo de tertia domo, id est templo Messiæ, quæ prorsus alia erat futura, eaque post multa sæcula, quam nec Zorobabel, nec quis præsentium tunc Judæorum erat visurus, ut de ea gauderet, itaque præsentem mærorem dispellere posset. Confirmatur, quia opponit haacharon voci hariscon, id est domum posteriorem domui priori, tam hic quam vers. 4; ergo duas tantum agnoscit hic domus, non tres.

Dices: Cur ergo apponit articulum he demonstrativum, dicens haacharon? q. d. Illa domus, scilicet tertia Messiæ. Nam si de eadem domo Zorobabelis ageret, suffecisset articulus præpositus voci bait et pronomini ze; ait enim הבית habbait, מן הזה min hatze: ecce duo articuli; cur tertium apponit, dicens האחרון haacharon? Respondeo: Id facit, primo, ut designet domum hanc posteriorem fore illustrissimam per Messiam, ut omnes illam digito demonstrent et ore celebrent, dicentes: Hæc est illa, illa, inquam, uti secunda et ultima, ita eximia, magnifica, divina, domus Messiæ nostri.

Secundo, id facit ut to haacharon opponat hariscon, id est priorem posteriori. Cum enim prior domus habeat articulum he, decet ut et posterior, quæ illustrior est futura, eumdem habeat. Adde, he determinat to domus, et significat domum hanc non tantum esse secundam, sed et fore novissimam, sive ultimam, q. d. Hæc domus quæ erit novissima. Sic Itali dicunt, Alessandro il Magno, Ptolemeo il Ultimo, ut per articulum il designent se de Alexandro, non quovis, sed Magno; de Ptolemæo, non primo, sed ultimo loqui. Sic et Franci dicunt: Alexandre-le-Grand, Ptolémée-le-Dernier. Sic et Græci: Οὗτός ἐστιν ἡ δύναμις τοῦ Θεοῦ ἡ μεγάλη: Hic est virtus Dei quæ vocatur magna, Actor. VIII, 10. Sic et Flandri, Germani aliique plures.

Denique Hebræi solent multiplicare articulos per pleonasmum, uti hic ad habbait addunt hatze. q. d. Hujus, hujus.

Tertio, respondeo to hariscon proprie non referre habbait, id est domum, sed kebod, id est gloriam. Unde Septuaginta diserte vertunt: Διότι μεγάλη ἔσται ἡ δόξα τοῦ οἴκου τούτου ἡ ἐσχάτη ὑπὲρ τὴν πρώτην, id est magna erit gloria domus istius novissima quam prima. Loquitur enim de templo Salomonis et Zorobabelis, quasi de una et eadem Dei domo: quia una alteri successit, eidemque loco inædificata est; ac ei dicit quod gloria posterior, puta domus Zorobabelis, sit futura major gloria priori, puta domus Salomonis. Et hoc ad punctum respondet querulis Judæorum verbis hebraicis vers. 4: «Quis est qui vidit, etc., domum istam in gloria sua prima?» q. d. Quis vidit gloriam priorem prioris templi Salomonici? nonne dolet et gemit quod hæc posterior gloria domus posterioris longe illi sit impar? At sumat animos: ego enim promitto me facturum ut gloria posterior priorem superet. Itaque articulus he hic iteratur, quia proprie non respicit bait, id est domum, sed kebod, id est gloriam, quæ major futura erat posterior quam prior, id est in posteriori templo Zorobabelis, quam fuerat in priori Salomonis, ideoque articulo he addito, eam quasi illustrem et inauditam demonstret. Figmentum ergo Judæorum est plane contrarium contextui, quod distinguat hic Propheta tria templa, eaque invicem opponat, cum clarum sit non nisi posterius opponi et præponi priori. Unde Noster non tam verbum verbo, quam sensum sensui fideliter reddens, clare vertit: «Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ;» Hebræi enim gloriam vocant gloriosam fabricam templi, hoc est ipsum gloriosum templum. Templum autem posterius, sive novissimum, Zorobabelis gloriosius fuit primo Salomonis. Unde Isidorus Pelusiota lib. IV, epist. 17, legit: «Et erit gloria domus hujus ultimæ supra primam;» et ex to ultimæ revincit Judæos, exspectantes aliud, et posterius a Messia templum. Si enim fuit ultima, ergo post illam jam a Tito dirutam, non est exspectanda alia.

Denique gloriam hanc majorem explicat Propheta dicens: «Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cœlum et terram, et veniet Desideratus cunctis gentibus,» id est Messias, uti explicant non tantum catholici, sed et veteres rabbini apud Galatinum, lib. IV, cap. IX. Inter quos R. Akiba sic explicat, q. d. Adhuc usque ad Messiæ revelationem modicum tempus restat. Ergo jam pridem venit Messias. Nam ab hac Aggæi prophetia usque nunc, elapsa sunt duo millia annorum et amplius, quod sane non modicum, sed nimis longum est tempus. Adde Judæis in Scriptura non nisi duo promitti templa, unum Salomonis, alterum Zorobabelis: quo per Titum et Romanos «destructo, erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio,» ait Daniel cap. IX, 27. Frustra ergo Judæi exspectant tertium templum sub Messia, præsertim cum ipsi sæpius, puta sub Adriano imperatore, Constantino et Juliano Apostata, eo concedente, imo urgente, conati fuerint reædificare; sed incassum et eventu infelici. Nam ignis partim cœlo demissus, partim e fundamentis erumpens, fabricantes cum fabrica consumpsit, uti narrat S. Chrysostomus orat. 3 Contra Judæos; Baronius, Eusebius lib. X Histor. cap. XXXVII et sequent.; Socrates lib. III, cap. XVII; Theodoretus lib. III Histor. cap. XVII; Sozomenus lib. V, cap. XXI, et alii.

Necesse est ergo Christum venisse durante secundo templo, in eoque versatum esse, uti versatum docent Evangelistæ, ac proinde frustra, eodem venerit: quin et classes Salomonis navigantes in Ophir, inde Indos advehebant in Jerusalem.

Secundo, R. Salomon concedit hic agi de secundo templo, sed respondet majorem illius gloriam fuisse quam primi, non quod in eo versatus sit Christus, sed quod plures annos durarit quam primum. Primum enim, inquit, duravit annos 410, secundum vero 420: «Spectatum admissi risum teneatis, amici.» Egregiam sane laudem et gloriam secundi templi, Prophetæ cothurno dignam, quod in tot sæculis steterit decem annos amplius secundum templum quam primum. Plusculos illi dat Josephus. Nam lib. X Antiq. X, primum templum stetisse ait annos 470, secundo vero annos 639 assignat lib. VII Belli, cap. X. Sed error est in numeris, nam juxta veriorem chronologiam, primum templum duravit annos 426; secundum vero stetit ab initio regni Darii Hystaspis, usque ad Titum et Vespasianum, qui illud everterunt annis 588. Vide tabulam chronologicam quam præfixi Genesi. Duravit ergo secundum amplius quam primum annis 162. Verum hisce annis sæpius fuit pollutum et profanatum: primo, ab Antiocho Epiphane, I Machab. I; secundo, a Pompeio, teste Josepho lib. XIV Antiq. VIII; tertio, a Cassio, teste eodem Josepho cap. XIII, et tandem a Tito et Romanis plane cum urbe et gente excisum. Quocirca vere de eo dictum est I Machab. I, 41: «Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo;» et vers. 42: «Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus.» Hi ergo anni templo non fuerunt ad gloriam, ut ait Aggæus, sed ad ignominiam. In hac glorientur Judæi: sicuti multo verius gloriantur, et hæreticis exprobrant Pilznenses Bohemi orthodoxi, furum patibulum apud eos diutius stetisse, et antiquius esse Ecclesia et fide Hussitica et Lutherana. Secundo, Aggæus non meminit durationis, vel temporis, nec in eo præfert secundum templum primo; sed in eo, quod ad illud veniet Desideratus cunctis gentibus, puta Messias, qui templum implebit sua majestate et gloria. Tertio,

quæro quando in secundo templo illa commotio est facta, de qua ait Aggæus vers. 7: «Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cœlum et terram, et mare et aridam,» nisi in Christo? Hinc liquet quam frivolum sit R. Salomonis commentum.

Tertio, R. David aliud effugium quærit. Dicit enim majorem gloriam fuisse secundi templi quam primi, eo quod multæ gentes confluxerint ad secundum templum, in eoque sua dona obtulerint Deo: sed pariter multæ, imo plures, confluxerunt ad primum. Salomon enim ejus fabricator fuit potentissimus et nominatissimus inter gentes, omnesque populos vicinos vel habuit subjectos, vel fœderatos. Illi ergo venientes ad Salomonem, veniebant pariter ad templum, adeo ut et regina Saba hac fama et gloria excitata, eodem venerit: quin et classes Salomonis navigantes in Ophir, inde Indos advehebant in Jerusalem. Secundo, Gentes magis profanarunt et conspurcarunt templum secundum, quam honorarunt, uti de Antiocho, ejusque posteris, Pompeio, Cassio et Tito jam ostendi. Tertio, quæ commotio facta est in cœlo, terra, mari et arida, nisi tempore Christi, et propter Christum? Porro fabella est Judaica, quam recenset Theodoretus, gentes vicinas mutuis bellis et cædibus se confecisse, earumque spolia et opes Deum dedisse Judæis ædificantibus templum, hancque esse majorem secundi templi gloriam. Hujus enim historiæ nec Josephus, nec quis alius meminit. Plura vide apud Galatinum lib. IV, cap. IX et X, Adrianum Finum lib. V Flagelli Judæorum, cap. II, et Paulum Burgensem hic additione tertia, et Lyranum.

Posterior quæstio est cum christianis nonnullis, qui concedunt quidem præcipuam gloriam secundi templi fuisse Christum: addunt tamen illud idem quoad fabricam, licet vilius fuerit Salomonico, quatenus restauratum fuit a Zorobabele; tamen quatenus idem redintegratum fuit ab Herode, augustius fuisse Salomonico, ideoque dicere hic Deum: «Meum est argentum, meum est aurum,» quo scilicet vos templumque ditabo magis quam ditavi Salomonem. Pro quo nota: Herodes Ascalonita, qui fuit infanticida et persecutus est Christum, cum ex Judæorum prophetiis, præsertim ex illa Jacobi Genes. cap. XLIX, 10: «Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium,» intelligeret adesse tempus Messiæ regis Judæorum (videbat enim defecisse sceptrum de Juda, et in se alienigenam, puta Idumæum, esse translatum); credere et sperare cœpit se fore Messiam, ex adulatione quorumdam Pharisæorum. Quocirca ut a populo talis haberetur, diruto templo Zorobabelis, eodem loco aliud magnificentissimum exstruxit cœpitque anno 18 regni sui, et per 8 annos illud ædificavit, quo toto tempore, ait Josephus lib. XV Antiq. XIV, nunquam interdiu pluit. Porro hoc

ejus templum fuisse magnificentius Salomonico, Ribera probare contendit. Primo, ex eo quod Salomonis templum habuerit in longitudine 70 cubitos, Herodis vero centum. Secundo, quia Herodes lapides candidos firmissimos, longos 25 cubitos, et latos 12, fabricæ suæ adhibuit, eosque solide et affabre ferro compaginavit. Tertio, quia templum crustis aureis gravissimis obtexit, quibus exterius circumquaque tectum, ad primos solis ortus igneo splendore radiabat, ut, cum illud intuerentur spectantium oculi, quasi solis radiis repercussi averterentur. Quarto, quia vallem profundissimam vicinam monti templi coæquavit, in eaque fecit templi atrium: unde illam ingentibus columnis 162, æque ac porticibus ornavit. Quinto, quia ad atrium primum sacerdotum, et secundum laicorum qui mundi erant, adjecit tertium, in quo degerent immundi et gentiles. Hæc omnia habet Josephus loco citato, et Josippus filius Gorionis lib. V, cap. XXVI. Addit Ribera hæc non debere mira videri, quia licet Salomon esset ditissimus et gloriosissimus, tamen Herodes quoque potentissimus per Romanorum et Augusti amicitiam evaserat. Unde ad hanc fabricam maximas opes collegit et exhausit. Insuper saxa aliaque opportuna ad fabricam, ex diruto Salomonis et Zorobabelis templo usurpavit: vasa etiam aurea et argentea Salomonis, quæ abstulerat Nabuchodonosor, templo restituit Cyrus, I Esdræ cap. I et VI; ac licet ea rapuerit Antiochus Epiphanes, I Machab. I, 23, tamen ea restituerunt Machabæi, I Machab. IV, 49, idque ex auro, teste Josepho lib. XII Antiq. cap. XI. Idem cujus opes et gloriam adeo celebrat Scriptura et tota antiquitas, illudque habuit pro orbis miraculo. Ecquid fuit Herodes ad Salomonem? inquit Rupertus. Sane Judæi qui hoc loco tantopere stringuntur, veritate tamen clara coacti confitentur templum secundum longe impar fuisse primo in structura, pretio et gloria. Rursum Josephus lib. XV Antiquit. cap. XIV, docet domum regiam, quam Herodes sibi ædificavit, magnificentiorem fuisse templo ab eodem ædificato. Quis autem dicere audeat Herodis regiam templo Salomonis fuisse magnificentiorem, cum ei ne templum quidem ab Herode constructum ullo modo conferri, nedum præferri possit? inquit Vilalpando parte I Apparat., lib. II, cap. V. Denique clarus est textus Scripturæ I Paral. XXII, 14, ubi David recenset opes quas collegerat pro fabrica templi, et Salomoni relinquit: «Præparavi, ait, impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum,» etc. Jam centum millia talentorum auri, faciunt mille et ducentos milliones aureorum Francicorum: tantumdem faciunt mille millia talentorum argenti. Talentum enim auri hebræum continebat tria millia siclorum, id est semunciarum auri, quæ efficiunt duodecim millia coronatorum Francicorum. Talentum vero argenti continebat tria

Posterior error est quod dicant templum Herodis quoad fabricam augustius fuisse Salomonico, cum Ribera sentire videntur S. Hieronymus et S. Chrysostomus, Demonstrat. Quod Christus sit Deus, tom. V, decepti auctoritate et verbis Josephi, cujus fides hic, ut et alibi, vacillat.

Verum hæc sententia in duobus errat. Prius, quod certo asserat Herodem plane diruisse templum Zorobabelis. Hoc enim valde dubium est, et a multis falsum censetur: sic enim prorsus aliud erexisset templum, novum, inquam, tam distinctum a templo Zorobabelis, quam hoc distinctum erat a templo Salomonis; esto in eodem situ omnia tria fuerint exstructa, et sic falsum esset quod ait hic Propheta, scilicet gloriam templi Zorobabelis fore Christum, cum in eo versatus non sit Christus, sed in novo templo quod Herodes exstruxit. Herodes ergo tantum ampliavit templum Zorobabelis, illudque suo inclusit, ac «antiquis fundamentis reliquis e templo Salomonico solutis nova imposuit, super quæ templum erexit longitudine centum cubitorum, latitudine centum, altitudine centum viginti,» ait Josephus lib. XV Antiq. XIV, cum Zorobabelis templum tantum sexaginta cubitos haberet in latitudine, et totidem in altitudine. Ergo Josephus tantum asserit Herodem solvisse fundamenta templi Salomonici, non vero asserit eum diruisse templum Zorobabelis. Hæc enim fundamenta Salo-

Dico ergo gloriam secundi templi de qua hic prophetat Aggæus, esse Messiam sive Christum. Quanta enim fuit gloria templi, quod in eo Christus Dei Filius puer Deo sit oblatus, quod ibi in medio doctorum sederit, quod in ejus pinnaculo a diabolo sit tentatus, quod in eo docuerit et enarraverit abscondita a constitutione mundi. Sicut enim gloria templi Salomonici fuit, quod in eo Dei majestas apparuerit velans se nube: ita major gloria templi secundi fuit, quod in illo eadem majestas non tantum velata, sed reipsa unita carni et corporata, visibilem et conspicuam se exhibuerit. Hoc est quod jubilans canit Malachias cap. III, 1: «Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis.» Insuper eximia gloria templi secundi fuit, quod in eo per Christum non tantum peracta sint mysteria Verbi incarnati, nostræque redemptionis et salutis, sed etiam primi fideles et Apostoli adunati sint, jactaque prima Ecclesiæ christianæ fundamenta, juxta illud Isaiæ, cap. II, 3: «De Sion exibit lex.» Christus ergo suam Ecclesiam inchoavit in templo hoc Sionis, a Zorobabele fabricato. Ita Rupertus, Hugo, Burgensis, Clarius, Vatablus et alii.

Quocirca allegorice, Cyrillus Alexandrinus, quem citat noster Turrianus lib. II Pro Epist. Pontif. cap. XX, censet Aggæum hic loqui de templis Ecclesiæ christianæ, quæ superant templum Salomonis, tum numero, quia plurima per totum orbem; tum gloria, præsertim quia in iisdem habemus eamdem Dei majestatem velatam in Eucharistia, juxta illud Malach. I, 11: «In omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda,» hebraice מנחה mincha, id est sacrificium farreum, sive panis, qui est materia Eucharistiæ.

Anagogice, major est gloria novi templi quam veteris, hoc est, major est gloria Ecclesiæ quam Synagogæ, Evangelii quam legis, Apostolorum quam Prophetarum, uti docet Apostolus I Corinth. III. Idque maxime patebit in cœlo, ubi ex vivis et electis Ecclesiæ lapidibus templum mysticum, sanctum et gloriosum Deo construetur. Ita S. Hieronymus, Albertus, Remigius, Hugo hic, et S. Augustinus lib. XVIII Civitat. XXXV, et S. Ambrosius lib. V, epist. 12, qui videntur censere hunc sensum esse litteralem; sed revera est mysticus.

Denique major est gloria domus secundæ quam primæ, id est Ecclesiæ triumphantis quam militantis, imo illi propria est gloria et corona, sicut huic propria est lucta et victoria.

Symbolice, domus prima est status hominis creati: secunda est status ejusdem post lapsum reparati et restaurati: illa est creationis, hæc redemptionis: illa Adæ, hæc Christi: illa innocentiæ, hæc patientiæ: illa paradisi, hæc peregrinationis et exsilii. Docet enim Apostolus Rom. V, 15 et seq., majorem gloriam, id est gratiam, datam esse homini lapso per Christum, quam fuerit data Adæ in paradiso.

Tropologice, major est virtus pœnitentiæ post lapsum, quam innocentiæ ante lapsum: major est Paulus, quam Saulus: major est Magdalena lapsa et pœnitens, quam virgo et innocens: major Petrus negans Christum et plorans, quam eum confitens, et de constantia sua præsumens. «Plerumque, ait S. Gregorius lib. III Pastor. admon. 29, Deo gratior fit amore ardens vita post culpam, quam securitate torpens innocentia.»

DABO PACEM.

Ribera accipit de pace et copia rerum, quam habuit Herodes ad instaurandum templum Zorobabelis. Verum hic agitur de templo Zorobabelis, non Herodis. Animat enim Aggæus Zorobabelem et populum, ne metuant Darium, Samaritas et alios hostes: Deum enim effecturum ut faveant fabricæ, aut certe eam non impediant. Idipsum enim præstitisse Deum patet I Esdræ, VI, 14, ubi recensitis litteris Darii jubentis instaurari templum, subdit Esdras: «Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ,» utique non aliam, quam hanc: «Dabo pacem,» id est prosperitatem. Sensus ergo est, ut ait

Secundo et potius, «dabo pacem,» id est benedictionem et omne bonum, «in loco isto,» per Christum: Christus enim docens in templo evangelizavit, et dedit pacem credentibus sibi. Unde angeli in Christi ortu cecinerunt: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax,» Luca II. Et hanc pacem quasi summum bonum, Christum e cœlis in terras allaturum prædixit Isaias cap. II, 4, et cap. XI, 6. Hæc enim pax concordat mentem cum Deo, et consequenter cum proximis, æque ac secum, ut suppressis concupiscentiarum motibus, ratio et spiritus carni, sensibus et membris omnibus dominetur: quo fit, ut fidelis inchoet hic vitam cœlestem, beatam et angelicam. Ita S. Hieronymus, Hugo, Lyranus hic, et S. Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XLVIII. In hac pace, puta in mente pacata, quasi in templo suo habitat Deus, juxta illud Psalm. LXXV, 3: «Factus est in pace locus ejus: et habitatio ejus in Sion.» Unde Septuaginta hoc loco vertunt: Dabo pacem, dicit Dominus omnipotens, et pacem animæ in acquisitionem omni condenti, ut suscitet templum istud. Sic enim habet editio Romana, licet Regia tantum habeat: Dabo pacem, dicit Dominus exercituum.

Quocirca S. Ambrosius scribens in hunc Aggæi locum, in fine tomi II, majorem gloriam domus novissimæ quam primæ intelligit pacem: «Pax enim, ait, et tranquillitas animæ super omnem domus gloriam est, quia pax superat omnem sensum, Philip. IV. Hæc est pax super pacem, quæ dabitur post tertiam commotionem cœli, maris, terræ, deserti, quando destruet omnes potestates et principatus» in die judicii, etc. «Et sic erit pax per omnia, ut nullis obsistentibus corporis passionibus, aut incredulæ mentis impedimentis, fiat in omnibus omnia Christus, subdita Patri exhibens corda universorum. Unde et ad ipsum solum mystice dicitur: Assumam te, Zorobabel, et ponam te sicut signaculum, quia te elegi. Etenim cum fuerit anima nostra pacifica, tunc accipiet in se sicut signaculum Christum, id est imaginem Dei, ut sit ad imaginem. Quoniam qualis cœlestis, tales et cœlestes. Et oportet nos portare imaginem cœlestis, id est pacem.»


Versus 12

12. Interroga. — Duas quæstiones hic proponit sacerdotibus Propheta, ut ex earum responsis arguat Judæos de neglectu fabricæ templi. Prior est: si homo ferat carnem sanctam, puta Deo immolatam, in ora vestis, ejusque, scilicet vestis, non carnis, summitate, id est extremitate, tangat panem, vinum, etc., numquid panis, vinum, etc., hoc contactu vestis sanctificabuntur? Respondent sacerdotes: Nequaquam; et bene: quia licet caro sanctificata, si tangat vestem, eam sanctificet, uti sancitur Levit. VI, 27; non tamen ulterius, vestis contactu carnis sanctificata, si tangat panem, vinum, etc., in eo sanctitatem suam transfundet, eaque sanctificabit. Sanctificationem intellige legalem et ceremonialem legis veteris, qua res sancta separanda erat ab usu profano, Deoque danda et sancte tractanda. Applicat deinde responsionem suo scopo Propheta, dicens: «Sic populus iste,» etc. vers. 15, q. d. Sicut vestis tangens carnem sanctam non ita sanctificatur, ut possit sanctificare panem, vinum, vel homines se tangentes; ita pariter licet vos, o Judæi, sine templo habeatis altare, in quo victimas Deo offertis et consecratis, ut patet I Esdræ, III, 3; tamen hæ victimæ et carnes ibi immolatæ, esto tangentem et comedentem eas legaliter, id est exterius et per modum cæremoniæ, sanctificent, neutiquam possunt ulterius vestras actiones et munera, resque omnes quas vos tangitis et tractatis, sanctificare, ac multo minus possunt internam inobedientiæ, et externam neglectus fabricæ templi impuritatem e vobis eluere, juxta illud Jerem. XI, 15: «Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?» Ne ergo vos excusetis, o Judæi, a fabrica dicentes: Habemus templum, in eo offerimus victimas, quæ, dum eas offerimus et comedimus, nos omnesque nostras actiones et opera sanctificant, et si quid in eis vitii aut peccati sit, abstergunt et emaculant. Neque enim piaculares vestræ victimæ mentem ab inobedientia et culpa expiare et expurgare possunt. Unde proponit secundam quæstionem, quæ magis stringit, aitque:


Versus 14

14. ET SUSCITAVIT DOMINUS SPIRITUM ZOROBABEL, ET SPIRITUM JESU. — «Ut regnum et sacerdotium ædificent templum Dei, ait S. Hieronymus, suscitatur etiam spiritus populi, qui in eis ante dormiebat; non corpus, non anima, sed spiritus, qui magis ædificare scit templum Dei.»

Tropologice, «Suscitatur in nobis Spiritus Sanctus, ut ingrediamur domum Domini, et faciamus opera Domini.» Porro suscitavit Deus spiritum, id est mentem animumque populi, excitando illum ut alacriter et strenue intenderet fabricæ.

14. Si tetigerit pollutus in anima. — Anima per antiphrasin hebraicam hic ponitur pro cadavere, uti et Levit. XIX, 27; XXI, 1; et Numer. V, vers. 2: «Ne contaminetur sacerdos in mortibus;» Hebraice, in anima. Vide ibi dicta. «Pollutus» ergo «in anima,» est pollutus ex contactu cadaveris, vel morticini, qui ex ritu legis veteris, Numer. XIX, 13 et 22, omnia quæ tangebat, contactu suo polluebat et immunda reddebat. De hoc ergo ait: «Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his,» puta panem, vinum, etc., «numquid» panis, vinum, etc., ab eo tactum «contaminabitur? Et dixerunt» sacerdotes: «Contaminabitur» panis, vinum, etc., quæ pollutus tetigit: tangendo enim ea polluit et contaminavit. Jam applicat hoc modo: «Sic populus,»

Moraliter, ex hoc loco collige sacerdotes impuros tactu altaris, vel calicis, aut rei sacræ non sanctificari; sed potius ea polluere et fœdare. Ita Theodoretus.

Hinc recte infert S. Augustinus lib. Contra Fulgentium Donatistam, cap. XVI, et Nazianzenus orat. I Apolog., virtutem a vitio longe superari, vitiumque virtute esse potentius. Vitium enim suam malitiam tangenti illico communicat et affricat,


Versus 16

16. Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra. — q. d. Considerate penuriam, sterilitatem, et adversa omnia quæ vobis acciderunt a die hac per omnes annos præteritos, quibus neglexistis fabricam templi, indeque discite non aliam illorum esse causam, quam hunc templi neglectum. Nam cum quilibet vestrum accederet ad acervum messis, qui videbatur daturus viginti modios frumenti, cum excutiens invenit tantum decem modios. Sic qui accedebat ad torcular plenum uvis, quæ daturæ videbantur quinquaginta lagenas vini, eas premens invenit tantum viginti. Cur hoc? quia ego exsufflavi vestras segetes et uvas, uti dixi cap. I, 9. Nota: Vox modios non est in Hebræo, sed intelligitur tanquam communis et ordinaria mensura frumenti. Ita Noster, Chaldæus, Pagninus et Vatablus. Sed Septuaginta subintelligunt sata. Sic pro lagenas hebraice est פורה pura, quod Septuaginta vertunt, amphoras; Chaldæus, dolia; Pagninus, botos; Tigurina, urnas. Proprie pura significat torcular: inde per catachresin significat mensuram ordinariam vini, quæ torculari expressa vase excipitur, qualis est lagena, amphora, etc.


Versus 18

18. Percussi vos vento urente et aurugine. — Aurugo vitium est segetis, cum ex nimio humore pallescit, marcescit, tabescit, ut tandem grana in cinerem vertantur. Vide dicta Joel. I, 4.


Versus 19

19. Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum. — Hebraice ומעלה vemala, id est et super, ut vertit vers. 16. Jam super, id est ultra, deinceps, sive futurum respicias, ut hic, sive præteritum, ut vers. 16. Sensus est, q. d. Jussi vos vers. 16, considerare præteritos annos sterilitatis et adversitatis, quibus neglexistis fabricam templi; nunc pariter jubeo vos considerare annos futuros fertilitatis et prosperitatis, ex eo quod fabricam templi resumpseritis: ut ex utrorumque annorum dispari eventu et contraria sorte certe colligatis, non aliam causam adversitatis vestræ fuisse, quam neglectum templi; nec aliam causam vestræ felicitatis deinceps fore, quam curam et studium templi.

Disce hic prudentis esse considerare tempora, et præterita cum futuris conferre: tempus enim docet prudentiam. Unde Thales, rogatus «quid esset sapientissimum,» respondit: «Tempus: invenit enim omnia.» Ita refert Laertius lib. I De Vit. Philosoph. cap. I. Hinc et Plutarchus in Pericle: «Tempus, inquit, omnium consiliariorum optimum.» Et Livius, decade 3, lib. II: «Meliores, ait, prudentiores, constantiores nos tempus diesque facit.» Et Menander:

Ducit ad lucem veritatem tempus, Omnia detegens tempus ad lucem fert. Nullus tempore melior consiliarius.

Denique Philosophus acute vereque dixit, «veritatem esse filiam temporis.»

A die vigesima et quarta noni mensis: a die, qua fundamenta jacta sunt templi. — Jam illa jaci cœperant ante decem annos, scilicet anno 2 Cyri, mense 2, die primo, ut patet I Esdræ III, 8 et sequent. Sed per Cambysem inhibita fabrica, stetit opus usque ad Darium, quando prophetante Aggæo opus resumpserunt anno secundo Darii, die 24 mensis sexti; nimirum illo die cœperunt cædere ligna, convehere lapides omnemque materiam apparare, ita ut die 24 mensis noni, ut hic dicitur, circumquaque plane et perfecte jacerentur fundamenta, jampridem sub Cyro inchoata. Ita Arias, Ribera et alii, hæc loca, quæ antilogiam præ se ferunt, conciliant.


Versus 20

20. Numquid jam semen in germine est? — q. d. Nondum germinavit semen, ut ex germine copioso et luxuriante possitis conjicere et sperare copiosam messem; ego tamen ex nunc illam vobis, ob diligentiam quam præstatis in fabrica templi, promitto, quia semini vestro benedicam, faciamque ut multos culmos, spicas et grana germinet et producat.

Pro germine hebraice est מגורה, megura, quod Chaldæus, Syrus, Arabicus et Septuaginta vertunt, aream; Rabbini, Pagninus, Vatablus et Arias, horreum, quod R. Salomon ita explicat: Annon totum semen in horreo est, quia hoc anno nondum seminastis, et arbores nondum progeminarunt? sed seretis, et ego satis vestris benedicam, eaque fœcundabo et multiplicabo. Verum Noster melius cum Tigurina vertit, germen: messis enim ponitur in area et horreo, semen vero in agro ut germinet. Germen ergo vocatur megura a radice gur, id est incolere, habitare: quia in germine quasi habitat semen, puta arista, et granum protuberans ex semine. Hinc patet S. Scripturam uti computo anni sacri, non communis et profani. Nam nonum mensem vocat hic eum, quo semen satum germinat: hoc autem in Palæstina fit in novembri. Nonus ergo mensis est november, ac consequenter primus est nisan, sive martius, a quo incipiebat annus sacer.

Moraliter, disce hic illud Apostoli: «Corporis exercitatio (ut satio, plantatio, negotiatio) ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ,» I Timoth. cap. IV, 8. Deus enim hic piis, suamque fabricam et cultum promoventibus promittit benedictionem, id est copiam bonorum temporalium, multo magis spiritualium iis qui

Obiter hic nota duo fuisse templa Dei, et duos eorum fabricatores, et utrumque pro mercede fabricæ templi, accepisse promissionem a Deo de Christo ex se nascituro. Prior est David, qui omnes impensas pro fabrica templi curavit, easque consignavit Salomoni filio, ideoque audivit a Deo: «Ipse (filius qui ex te nascetur) erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israel in æternum,» I Paral. XXII, 10. Alter fuit Zorobabel, qui secundum templum instauravit, ideoque pariter Deus illi hic promittit filium Christum, quod scilicet ille ex ejus prosapia nascetur. Unde discimus quam liberalis sit Deus, qui pro parva opera et obedientia tantam mercedem, quanta est Christus, promittit. Rursum quam Deo placeat religio, puta fabrica monasteriorum, templorum, eorumque ornatus et cultus: multo magis quam ei placeat fabrica vivi templi virtutum in anima, tum nostra, tum proximorum nostrorum, ac præsertim urbium et gentium integrarum conversio.

Huc pertinet expositio Remigii, Lyrani et Vatabli, qui censent hæc promitti non Zorobabeli, sed Christo, nimirum quod ipse incarnandus sit futurus rex orbis, ideoque commovenda et subjicienda sunt ipsi omnia regna, omnes reges et principes. Hoc enim eodem redit. Sive enim dicas Zorobabeli hæc promitti non in se, sed in posteris, puta Christo; sive dicas ipsi Christo ex Zorobabele nascituro hæc promitti, eodem res recidit. Congruentius tamen ipsi Zorobabeli hæc consignamus: quia ei illa pro mercede fabricæ consignat tum Aggæus, tum Ecclesiasticus XLIX, 13, dicens: «Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu.» Sic Davidi promittit Scriptura quod in Christo ejus filio implendum erat: «Pastorem, ait, suscitabo servum meum David,» id est Christum, Davidis filium et antitypum, Ezechiel. XXXIV, 23. Sic benedictio Abrahæ facta, quod in ipso benedicendæ essent omnes gentes, Genes. XVIII, 18, impleta est in Christo ex Abraham progenito. Sic promissio terræ Chanaan eidem facta Genes. XIII, 15, impleta est post 400 annos in posteris ejus.

Anagogice S. Hieronymus, Haymo et Hugo hæc exponunt de secundo Christi adventu ad judicium, ad resurrectionem, gloriam et regnum. Tunc enim Deus commovebit omnia regna mundi, illaque ipsi quasi judici et domino subjiciet, uti docet Apostolus I Corinth. cap. XV, vers. 24 et sequent.

Mystice, hæc facit quotidie Deus in Christi posteris, puta christianis regibus, prælatis, pontificibus, quorum jura et regna propagat, debellando hæreticos, Turcas, infideles, illosque eis subjiciendo, ut ita Ecclesia et regnum Christi dilatetur et magnificetur.


Versus 21

21. Factum est verbum Domini secundo. — Die enim 24 mensis noni, Aggæus duo accepit a Deo oracula. Prius fuit vers. 11; secundum est hoc, quo promittit Zorobabeli ob navatam operam in fabrica templi, quod ex ejus posteris nasciturus sit Christus, qui fabricaturus sit Ecclesiam, in qua regnaturus sit et dominaturus omnibus gentibus. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus et alii. Est hæc quarta et ultima Aggæi prophetia, qua de more assurgit ad Christum, in eoque quasi fine et scopo, oracula sua terminat et concludit.


Versus 22

22. Loquere ad Zorobabel. — Primo, Theodoretus putat hic promitti Zorobabeli in se et sua persona, quod Deus eum cum populo defensurus sit ab invasione Gog et Magog, imo facturus ut ipsi mutua se cæde conficiant, eorumque spolia diripiant Judæi. Verum Gog et Magog non fuerunt tempore Zorobabelis, sed erunt in fine mundi, ut patet Ezech. XXXVIII et XXXIX, et Apoc. cap. XX, 7.

Secundo, Hebræi censent Zorobabeli hic promitti excidium Persarum, quos ipse formidabat quasi ipse illud sit visurus, et in eo illæsus, quasi annulus a Deo sit conservandus. Verum hæc sunt fabellæ. Persæ enim excisi sunt ab Alexandro Magno 200 annis post tempora Zorobabelis et Darii Hystaspis. Quocirca alii minus improbabiliter hæc referunt ad posteros Zorobabelis, quos Deus ab Alexandro Magno tutatus est. Cum enim Alexander omnes gentes sibi subjiceret, Deus Judæos exemit, flexitque animum turgidum Alexandri ad modestiam et benevolentiam, ut Jaddum pontificem Judæorum veneraretur, Judæosque benigne complexus, immunes et liberos dimitteret.

Dico ergo Zorobabeli hæc promitti, non in se, sed in suis posteris, puta in Christo, q. d. Quia tu, o Zorobabel, dux et ductor fabricæ templi mei fuisti, hinc tibi pro mercede promitto, quod inter tot bella, et inter tot reges ac monarchias Persarum, Græcorum et Romanorum, quæ post mortem tuam inter se colluctabuntur, et sese vicissim collident et interiment, ego te tuamque domum et familiam ducalem illæsam, tanquam annulum meum signatorium conservabo, et continua serie propagabo; imo efficiam ut ex te nascatur Christus, qui eversis omnibus regnis rerum potietur, eritque Rex regum et Dominus dominantium. Hæc ergo promissio fit Zorobabeli: quia licet implenda sit in Christo, tamen tangit et afficit ipsum Zorobabelem: nam ingens ejus decus et gloria est, quod ipse familiæ ducalis

Ego movebo cœlum pariter et terram, — commotionibus scilicet, et translationibus monarchiarum, de quibus paulo ante dixi, ac aliis quas recensui vers. 8. Ita S. Hieronymus.


Versus 23

23. Et conteram fortitudinem regni Gentium. — Sic Persas jam tum dominantes Judæis contrivit Deus per Græcos, Græcos per Romanos, Romanos per mutua et civilia bella.

Et descendent, — id est cadent, sive concident in terram occisi et mortui, q. d. Futura sunt asperrima bella et strages inter Græcos, Persas et Romanos; et tamen inter ea servabo te unum, id est tuam familiam, o Zorobabel, quia hæ strages parant viam regno et monarchiæ Christi ex te nascituri, juxta visionem Danielis, cap. II, ubi cum recensuisset contritionem statuæ quadrifidæ, significantis quatuor orbis monarchias, per lapillum de monte sine manibus præcisum, puta per Christum, subdit de ejus monarchia vers. 44: «In diebus autem regnorum illorum, suscitabit Deus cœli regnum, quod in æternum non dissipabitur, etc., et consumet universa regna hæc: et ipsum stabit in æternum.»


Versus 24

24. Serve meus. — Non tantum Zorobabel, sed et Christus, quem hæc omnia tangunt, qua homo, vocatur, et revera est servus Dei, uti dixi Isaiæ cap. XLII, 1: «Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea.»

Ponam te quasi signaculum, — hebraice חותם chotam, id est sigillum signatorium, præsertim in annulo, quo primo, tum edicta et litteras, tum arcas et alia secreta, vel pretiosa, ac nominatim testamenta, obsignabant et custodiebant veteres. Radix enim Chatam significat occludere, obsignare, sigillo confirmare, claudere et com-

Secundo, sigillum hoc annuli erat in pala incisum jaspidi, alterive gemmæ pretiosæ: quocirca annulum gestabant in digito ad ornatum, ut eo suam nobilitatem, stemmata et insignia gemmæ incisa ostentarent. Sic Africanus patris imaginem incidit annulo: Augustus sphingem, ac deinde effigiem Alexandri Magni: alii leones, dracones, etc. Hinc filio prodigo in gratiam recepto pater jubet dari annulum, in signum restitutæ dignitatis, Luc. XV, 22. Unde Syrus pro chotam vertit, sigillum; Arabicus vero uterque, annulum, scilicet signatorium, qui reipsa est signaculum et sigillum.

Tertio, annulus dabatur legatis qui mittebantur ad exteras gentes, tum honoris, tum auctoritatis et fidei eis conciliandæ causa: item victoribus et triumphatoribus, teste Plinio lib. XXXIII, cap. I, sed maxime amicis charissimis et fidelissimis. Ita Pharao Josepho dedit suum annulum, Genes. XLI, 42, et Assuerus Aman intimo suo, Esther III, 10. Hinc Cicero ad Quintum fratrem eum monet: «Sit, inquit, annulus tuus non minister alienæ voluntatis, sed testis tuæ.»

Quarto, annulus inter sponsos signum erat conjugii mutuique amoris, qui utriusque uti digitum, ita et cor mentemque annulo, id est charitatis vinculo et symbolo, copularet. Hinc signum est fidei conjugalis, ejusque conjuges admonet. Unde gestatur in digito quarto manus sinistræ, qui inde annularis dicitur, eo quod habeat venam tendentem ad cor, inquit S. Ambrosius lib. De Patriarchis, et Gellius lib. X. Ut digitus ille qui cordis est indicium, annulo quasi corona honestetur, inquit Pierius lib. XLI. Hinc et veteres imaginem ejus quem amabant in annulis gestabant, ut illum semper intuerentur, et de eo jugiter cogitarent. Hinc sponsus a sponsa petit, Cant. VIII, 6: «Pone, inquit, me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum,» ut scilicet non aliud videas, cogites et ames, quam me; ut videaris habere cor et brachium obsignatum meo annulo, imo meipso, tanquam custode ac domino cordis atque operum omnium, ut ab iis alios omnes excludas. Insuper, ut quasi mollis cera fingi te patiaris, neque aliquid exprimas in moribus, quod non ego prius tibi impresserim. Id enim decet in connubio hoc divino,

Quinto, annulus priscis habitus est symbolum et causa prudentiæ, ut scilicet eo temporum successus vicesque, et quid quolibet agendum esset, cognoscerent. Ita Jarcha septem annulos dedit Apollonio Thyanæo, ait Philostratus in ejus Vita, lib. III, cap. XIII, septem stellarum nominibus insignitos, quos Apollonius singulos singulis diebus gestabat. Verisimile est fuisse magicos, quales Clemens Alexandrinus lib. III Stromat., habuisse Excestum Phocensium tyrannum memorat: ex quibus inter se collisis sonumque excitantibus, rerum gerendarum opportunitates cognoscebat: sed male malus cum suis annulis periit. Aristophanis Scholiastes scribit Eudemum philosophum physicos annulos fecisse contra dæmones et serpentes. Arabicus codex de annulo Salomonis narrat, Salomonem annulum fatalem habuisse, cui vis illa sapientiæ mirabilis tenebatur implicata, quem amasiæ ejus in Jordanem

Felix cui cœlum terræque patebant In digitis.

Ita Nicolaus Causinus lib. XI Par. Hist. cap. LXVI, LXVII et LXVIII. Sic annuli astronomici docent signa cœlestia, solis progressus, et horarum spatia. Annuli ex equo marino cohibent spasmum. Alii ex certis gemmis resistentibus melancholiæ, maniæ, epilepsiæ, juvant ad mentis serenitatem, judicium et sapientiam.

Jam ut hæc applicemus Zorobabeli, et genuinum hujus loci sensum aperiamus, advertendum est Aggæum alludere ad Jerem. XXII, 24, ubi impio Jechoniæ regi Juda has minas intentat Deus: «Vivo ego, dicit Dominus: quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum. Et dabo te in manu quærentium animam tuam, etc., in manu Nabuchodonosor,» q. d. Etiamsi Jechonias mihi ita necessarius, conjunctus, charus et pretiosus esset, ac est annulus signatorius, qui nunquam de manu gestantis ac sigillantis aufertur, uti fuit ejus avus Josias, et atavi, David, Josaphat et Ezechias, tamen ob ejus scelera a me evellam illum, atque in Babylonem traducam, tradamque in manus Nabuchodonosoris. Jechonias fuit avus Zorobabelis: Jechonias enim genuit Salathiel, Salathiel genuit Zorobabel. Quod ergo avo ob impietatem Deus abstulit, nimirum esse signaculum vel annulum signatorium Dei, hoc hic nepoti ejus Zorobabeli ob pietatem restituit. Unde et efficit ut, sicut Jechonias fuerat dux euntium in captivitatem Babylonicam, ita Zorobabel nepos esset Dei nomine dux inde redeuntium Hierosolymam. Sicut ergo principes sigillum regium, quod cancellario ob scelus ademerunt, reddunt filio vel nepoti, ob ejus merita; ita facit hic Deus. Unde de eo ait Ecclesiasticus cap. XLIX, 13: «Quomodo amplificemus Zorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextera manu.»

Porro Zorobabeli quinque sigilli dotes jam recensitæ congruunt, tam in sua persona, quam in persona Christi ex eo progeniti, de quo proprie hic agitur, ut communiter docent interpretes, quos sequentur Emmanuel et Mariana.

In sua persona: primo, quia, sicut annulus signatorius præ omnibus rebus custoditur, ita Deus custodivit Zorobabelem, ejusque stirpem præ stirpe aliorum regum. Hisce enim eum opponit dicens: «Subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem Gentium; sed assumam te, o Zorobabel, et ponam quasi signaculum, quia te elegi,» q. d. Perdam alios reges et regna, te vero quasi annulum meum custodiam, cordi et curæ habebo, faciamque ut sis quasi sigillum obsignans et custodiens, non tantum corpus Darii regis, III Esdræ, cap. III, 3, juncto cap. IV, 13, sed et totum populum Israel, cujus meo nomine eris liberator et redux.

Secundo, es mihi honori et ornamento instar annuli aurei, tum quia mihi domum meam ædificas; tum quia rempublicam populi mei in meo cultu contines et promoves. Reipublicæ ergo pariter es decus et gloria, perinde ac Judith, cui victrici acclamat populus cap. XV, 10: «Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi nostri.»

Tertio, es meus legatus, tum ad Darium, tum ad populum, ut utrisque meam voluntatem, legem et jussa exponas, ideoque es mihi instar annuli: quia tibi auctoritatem et fidem apud utrosque conciliavi; ut in omnibus tibi fidem habeant quasi legato a me misso, et annulum meum gestanti.

Quarto, es mihi charus et conjunctus quasi annulus, ut te semper præ oculis, cordi et curæ habeam. Unde Chaldæus vertit: Ponam te sicut sculpturam annuli super manum. Hinc faciam te quasi generum meum, ut scilicet ex te carnem sumat filius meus unicus, atque adeo eumdem filium meum gignas ut hominem, quem ego genui ut Deum. Hinc Arias sic explicat, q. d. Sicut sigillum in certa annuli parte solet constitui, ita nomen tuum, o Zorobabel, familiæ et genealogiæ Christi inseram, ut æternum sit et gloriosum, nec ullo tempore vel oblivione possit deleri, ut reipsa illi insertum est, Matth. I, 12.

Quinto, do tibi sapientiam annulo repræsentatam; unde in problemate: «Quid esset fortissimum?» Zorobabel respondens esse veritatem, præmium sapientiæ tulit a Dario, III Esdræ, IV, 13 et 42. Hinc et populum sapienter rexit, a Samaritis defendit, eique Darium conciliavit. Quocirca postquam populum in Jerusalem reduxit, ipse Babylonem rediit, ut causam populi apud regem ageret, ibique defunctus est.

Verum potius hæc competunt Zorobabeli, in persona non sua, sed Christi; de eo enim ad litteram loquitur Aggæus, dicens: «In die illa,» scilicet tempore Christi, q. d. inquit a Castro: Assumam tuam carnem, o Zorobabel, quam quasi annulum signatorium aureum inseram dexteræ meæ, nempe filio meo, qui est meum brachium, mea dextera, mea virtus et fortitudo, Isaiæ, LIII, 1, ut tali filio ex te progenito colaris ab omnibus et glorificeris, imo super universos reges exalteris, ac quasi deificeris, in natura humana, quam ex tua posteritate filius meus assumet, sibique uniet et deificabit, idque in æternum, ut ei semper in omnia sæcula adhæreat, sicut annulus digito. Vel ponam te quasi signaculum, id est faciam stirpem et propaginem tuam quasi annulum in orbem euntem, cujus extrema uniantur in pala continente sardonychen, id est Christum Filium Dei, qui est sigillum et character Patris. Sicut enim de Adam, qui in hoc orbe genealogiæ Christi est primus, dicitur Luca, III, 38: «Qui fuit Dei;» ita ultimus in eo Christus pariter est Filius Dei. Insuper, sicut manus ornatur annulo, ita ego filium meum carne, quam ex tua stirpe assumet, quasi annulo ornabo. Sic enim de Ecclesia ait Isaias cap. LXII, 3: «Eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.»

Porro Zorobabel fuit typus et figura Christi: primo, suo ducatu et reductione populi e Babylone, uti Christus nos liberavit a peccato, morte et gehenna; secundo, quia ædificavit templum, uti Christus Ecclesiam; tertio, sua protectione populi apud Darium, uti Christus advocatus est noster apud Patrem; quarto, sua propugnatione, pugnando contra Samaritas volentes impedire fabricam templi, uti Christus pugnat pro suis martyribus et fidelibus; quinto, quia, ut Zorobabel pro populo vixit et mortuus est in Babylone; ita Christus in mundo, qui est Babylon, id est confusio vitiorum et malorum omnium; sexto, sicut Zorobabel Deo charus atque conjunctus fuit, ita Christus eidem fuit conjunctissimus, adeoque humanitatem suam Verbo hypostatice univit et conjunxit; septimo, quia uti Zorobabel fuit sapiens, ita Christus est sapientissimus.

Verus ergo Zorobabel, id est Christus, Zorobabelis filius et antitypus, est signum, id est sigillum non tantum significans, ut Rosenmullerus putat, Jehovam hunc Zorobabelem incolumem servaturum esse; sed ad conservationem et destinationem singularem totius tribus Judæ, ex cujus stirpe dux ille Judæorum ortus erat, et Messias oriundus, pertinet; nec proxime instare tempora Messiæ somniabat Propheta, cum chotam et bochar ad vitam et fata Zorobabelis pertineant non necesse sit. Quomodo enim, nisi prorsus insanus fuisset, eversionem regnorum gentium, cujus spem Judæi cum temporibus Messiæ conjunctam putabant, illa ætate exspectare poterant? Contra ex locis Dan. VII, IX; Psalm. XLV et seqq., aliisque constat, Prophetas Hebræorum diu post exsilium Babylonicum, fracto jam et sublato Macedonum Syrorumque imperio, Messiæ adventum exspectasse, eosdemque credidisse Messiam esse quidem pro peccatis (Jesaj. LIII et seqq.) moriturum, ex mortuis autem resuscitatum (Psalm. XVI, 10); ad cœlos ascensurum (Psalm. LXVIII, 19; Psalm. CX, 1), quo facto, Jehovæ cultu sub novo (hoc est quarto Danielis) imperio undique propagato, Judæis per omnes gentes sparsis, ipsis autem gentibus pravitate et improbitate corruptis, Messiam denuo esse venturum, et victoriam suam extremam celebraturum esse; de quibus ideis Jesaj. LXII et seqq.; Ezech. XXXVIII, 9, et in Joele, cap. III, accuratius expositis non locus est copiosius disserendi. Hoc tantum liceat adjungere, hanc notionem Matth. XXIV; Luc. XXI, et Apoc. XI, XII et seqq., esse repetitam, atque de tempore adventus Messiæ, nec Jesu, nec Apostolorum sententiam sine accuratiori et vere hebraica interpretatione intelligi et disci posse.

Hinc in chotam, signaculum, de Zorobabele dictum, insignia divinæ potentiæ, majestatis et gloriæ, pariter ac stellarum, in quibus quasi facibus illa scintillat et emicat.

Hinc secundo, Christus quasi sigillum Patri æque ac Ecclesiæ, quin et angelis, omnibusque creaturis, et toti universo fuit honori et ornamento, adeoque ipse omnium fuit decus et gloria. Verbum enim incarnatum hominem Verbo, terram cœlo, creaturas omnes Deo non tantum reconciliavit, sed et in sua hypostasi physice copulavit et univit.

Tertio, Christus fuit sigillum, quasi legatus Patris ad homines, juxta illud Isaiæ, cap. LV, 4: «Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem Gentibus.»

Quarto, Christus fuit sigillum, id est dilectissimus, pretiosissimus et conjunctissimus Patri, ejusque et pariter totius mundi deliciæ, exsultatio et jubilus. Ejus enim humanitas, quasi sponsa desponsata fuit Verbo quasi sponso: unde ejus epithalamium canit Sapiens toto Cantico canticorum.

Quinto, Christus fuit sigillum, id est Sapientia Patris increata, qua Verbum; creata, qua homo. Unde ipse revelavit nobis arcana Patris, et abscondita a constitutione mundi, Matth. XIII, 35.

Mystice, Christus est sigillum Dei, quia sua effigie, puta sua fide, gratia, virtute et moribus, æque ac charactere, in baptismo aliisque sacramentis obsignat suos fideles. Deus enim misit Christum, quia «voluit nos conformes fieri imaginis Filii sui,» Rom. VIII, 29, ut «sicut portavimus imaginem terreni Adæ, ita portemus et imaginem cœlestis,» I Cor. XV, 49. Et cum Apostolo dicamus: «Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus,» Galat. II, 20.

Ubi nota: Christus hic ab Aggæo vocatur signaculum, sive sigillum Dei qua homo, non qua Deus; humanitatem enim, non deitatem, ex Zorobabelis carne et stirpe assumpsit. Christus ergo qua homo, est sigillum Dei: primo, per communicationem idiomatum, per quam ea quæ sunt Dei tribuuntur homini: quia enim Filius Dei est sigillum et imago Patris, hinc et hic homo hypostatice unitus Filio Dei, puta Christus, est sigillum et imago Patris. Secundo, formaliter, quia Verbum sui similitudinem impressit humanitati, puta suam scientiam, virtutem, sanctitatem, suas cogitationes, locutiones, actiones et mores. Tertio, quia Christus homo fuit signaculum, id est evidentissimum signum et testimonium attributorum Dei, puta potentiæ, justitiæ, sapientiæ, ac præsertim philanthropiæ et amoris immensi erga homines; ut hæc enim ostenderet Deus, voluit Filium suum incarnari. Christus ergo incarnatus est quasi sigillum expressum, in quo legimus, imo expressum et depictum videmus Dei amorem, potentiam, justitiam, sapientiam, etc. Quarto, quia Christus instar signaculi testatus est, et certos nos fecit quænam esset voluntas Dei, quænam ejus doctrina, lex et jussa, nimirum ea quam in Evangelio promulgavit et docuit: «Deum ait S. Joannes I, 17, nemo vidit unquam; unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis.» Hac de causa Deus dedit Christo potestatem faciendi miracula, ut eo quasi sigillo dicta sua confirmaret, eaque a Deo sibi revelata et imperata esse demonstraret, juxta illud Joan. VI, 27: «Hunc enim Pater signavit Deus.»

Deus ergo subvertens monarchas et monarchias Persarum, Græcorum et Romanorum, ut docet Aggæus, Zorobabelem, id est Christum Zorobabelis filium, assumpsit, et posuit quasi signum, ut scilicet esset sigillum regni divini et Regis regum, puta Dei Patris, qui exclusis cæteris, solus per Christum regnare volebat in orbe terrarum per suam fidem, gratiam et legem Evangelicam. Deus enim, quia in se est invisibilis, hinc Filium suum vestivit et velavit carne, ut per eam ipse quasi transpareret, et traluceret, sicut transparet per cœlum et stellas, juxta illud Job cap. IX, 7: «Stellas claudit quasi sub signaculo,» id est stellas clausit et abscondit Deus sub procellis et tenebris, quæ sunt quasi signacula, velamina et

Christus fuit sigillum, quasi legatus Patris ad homines, juxta illud Isaiæ, cap. LV, 4: «Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem Gentibus.»

Secundo, Christus quasi sigillum obsignat et custodit fideles suos contra omnes tentationes et hostes. Porro Christi sigillum est crux, juxta illud Ezech. IX, 4: «Signa thau super frontes virorum gementium.» Et Apoc. VII, 2: «Vidi alterum angelum, etc., habentem signum Dei vivi.» Crux enim nos communit contra illecebras carnis, mundi et diaboli, facitque nos asseclas, milites et martyres Christi crucifixi. Unde Apostolus: «Ego, ait, stigmata Domini Jesu in corpore meo porto,» Galat. VI, 17. Quocirca Christus per crucem est labarum et signum militare contra hæreticos, Judæos et paganos, inquit Rupertus. Rursum crux Christi est medicina curans spasmum superbiæ, epilepsiam iræ, maniam luxuriæ, melancholiam acediæ, etc. Ubi ergo crucem vides, scito rem esse bonam et Deo gratam, quia sigillum Christi illi impressum vides. Talia sunt pœnitentia, mortificatio, abnegatio, austeritas, persecutio, humiliatio, patientia, contemptus, opprobria, carceres, martyria. Ex adverso sigillum diaboli est voluptas; ubi ergo illam vides, cave quasi a serpente. Talia sunt sequi suos appetitus, mollities, libertas, ambitio, æstimatio sui, laudes,

Quia te elegi. — Chaldæus: Quoniam in te mihi complacui. Ita Christo in Jordane baptizato vox cœlestis a Patre illapsa est: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui,» Matth. III, 17. Christus enim fuit amor et deliciæ Patris, ideoque ejus iram in genus humanum placavit, factusque est propitiatio et reconciliatio mundi, ut passim docet S. Paulus. Quare quod de Scipione dixit antiquitas: «Neque Roma cadet Scipione stante, neque Scipio vivet urbe cadente;» hoc longe verius dicas non tam de Zorobabele, quam de Christo: Neque Ecclesia cadet Christo stante; nec Christus stabit, si (quod absit) Ecclesia cadat.

Pro conclusione prophetiæ Aggæi, nota eam totam spectare et urgere restaurationem templi ad litteram; sed allegorice per fabricam templi repræsentare fabricam Ecclesiæ erigendam a Christo; et tropologice institutiones Ordinum et Religionum faciendas a SS. Basilio, Antonio, Benedicto, Augustino, Hieronymo, Bernardo, etc., item fabricam virtutum in anima sancta. Porro multæ sunt analogiæ inter fabricam templi corporalis et mystici, puta Ecclesiæ, congregationis, collegii, Religionis, ac animæ cujuslibet sanctæ. Primo enim sicut templum est domus Dei, illi certis ritibus dicata et consecrata; ita est et Ecclesia, Religio ac anima sancta. Ritus hi consecrationis templi sunt quinque, scilicet aspersio, inscriptio, inunctio, illuminatio, benedictio. Aspersio fidelis

Secundo, in templo consecrato vigilant angeli, uti ex multis eorum apparitionibus ibidem factis constat: sic et sanctam «animam frequenter visitant angeli atque archangeli, et honorificant, utpote Dei templum et habitaculum Spiritus Sancti. Esto ergo templum Dei, et Deus excelsus habitabit in te. Anima enim Deum habens in se, templum Dei est, in quo divina mysteria celebrantur,» ait S. Bernardus De Inter. domo, cap. III.

Tertia: «Domum Dei,» tam corporalem quam spiritualem, «decet sanctitudo: quia non tam politis marmoribus, quam ornatis moribus delectatur, et puras magis diligit mentes, quam superauratos parietes,» ait S. Bernardus ad Milites templi, cap. V. Idem De Natura divini amoris, cap. XIII: «Templum hoc, ait, cum ornatum fuerit præscriptarum positione virtutum, et supradicto dedicandi ordine dedicatum, nullos ulterius alienos titulos potest suscipere, nullum habitatorem nisi Deum, qui condidit illud et creavit. Nihil ergo ultra terrenum sancta illa anima, nihil materiale, nihil corruptibile diligit, aut curat, ex quo regressa est a loco sarcinarum; etsi aliquo horum aliquando quasi in transitu utitur, sed frui dedignatur. Si quid in hujusmodi prosperum evenerit, pertransit; non conturbatur, si quid adversi contigerit. Quidquid ad corpus spectat, sive bonum, sive malum, foris est, nec potest pertingere ad eum qui intus est.» Et S. Augustinus explicans illud Psalm. LXIV: Sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate, vel, ut ipse legit, in justitia: «Non dixit, inquit, templum sanctum tuum mirabile in columnis, mirabile in marmoribus, mirabile in tectis auratis, sed mirabile in justitia.»

Quarto, templi fabrica fit e multis lapidibus, sed politis; ita Ecclesia consurgit e fidelibus cruce et mortificatione expolitis, juxta illud ecclesiastici officii in dedicatione templi:

Tunsionibus, pressuris Expoliti lapides, Suis coaptantur locis, Per manus artificis, Disponuntur permansuri Sacris ædificiis.

Quinto, lapides fabricæ inter se consociati et colligati integrant templum: ita et fidelium consociatio Ecclesiam. Quocirca primo, sicut unus lapis positus in sublimi, vel in altari, non despicit alterum qui ponitur in pavimento, vel fundamento; nec hic illi invidet, imo libens sustinet totam ædificii molem: ita in Ecclesia prælati et doctores non despiciunt subditos et plebeios; nec hi illis invident: sed utrique sua sorte et vocatione, locoque et gradu in quo a Deo ejusque vicariis positi sunt, contenti lætique, totam Ecclesiæ fabricam concinnant. Secundo, sicut lapides templi calce compaginantur, alioqui ruituri et fabricam eversuri: ita fideles constringuntur charitate; hæc enim est glutinum, unio, et quasi anima Ecclesiæ, quæ alioqui dissolveretur et dissiparetur. Unde S. Augustinus in Psalm. X: «Templum, ait, Dei violat qui violat unitatem.» Tertio, sicut in fabrica lapis lapidem portat; ita in Ecclesia et Religione fidelis fidelem, frater fratrem, ejusque mores et infirmitates tolerat et supportat, cogitans, ait S. Gregorius, se vicissim ab alio portari; et, si forte jam non portetur, aliquando portatum fuisse, ut disceret eamdem portandi vicem aliis aliquando rependere. Porro vir sanctus non tantum fratris infirmitatem portat, sed et eamdem sanare et emendare nititur, sicut manus satagit membrum afflictum alligare et curare.

S. Gregorius, lib. XX Moral. XXVI: «Plus, ait, nonnunquam est compati ex corde, quam dare; quia quo quisquis indigenti compatitur, minus æstimat omne quod dat.» Et mox: «Quia rem quamlibet plerumque dat etiam qui non compatitur, nunquam autem qui vere compatitur, quod necessarium proximo conspicit negat.» Rursum nemo est tam rudis, tam vilis et miser, qui non possit evadere insigne instrumentum, imo templum gloriæ Dei, si debita cura exspoliatur. Hæc tria pariter sunt in fideli anima et sancta. Nam primo, oculus non despicit pedem, nec pes invidet oculo; sed suo loco et officio contenti in idem corpus conspirant, ut docet Apostolus I Corinth. XII, toto capite. Secundo, omnes animæ potentiæ et vires charitate colligantur. Unde S. Bernardus tract. De Conscientia, sub initium: «Videat, inquit, anima, et sollicite caveat ne a se invicem membra dissideant, id est ratio, voluntas et memoria. Dignum habitaculum parat Deo, cujus non est ratio decepta, nec voluntas perversa, nec memoria inquinata.» Tertio, invicem se tolerant membra et potentiæ, mutuoque oneri succollant.

Medium ad hæc opportunum suggerit S. Bernardus loco jam citato: «Redi, inquit, ad cor tuum, et diligenter discute teipsum: considera unde venis, quo tendis, quomodo vivis, quid agis, quid amittis, et quantum quotidie proficis, vel quantum deficis; quibus cogitationibus magis incursaris, quibus affectibus frequentius tangeris, vel quibus tentationum machinis a maligno spiritu acrius impugnaris. Et cum totum interioris et exterioris hominis statum et habitum, in quantum possibile est, plene cognoveris, non solum

Sexto, sicut Deus colitur in templo orationibus, votis, oblationibus, sacrificiis: ita iisdem colitur in Ecclesia, Religione et anima sancta, quæ Deo offert seipsam in holocaustum per tria Religionis vota: corpus per pœnitentias, in sacrificium pro peccato: gratiarum actionem, et obsecrationem, in sacrificium pacificum. Unde S. Augustinus lib. X De Civit. Dei, cap. VI: «Ipse homo, inquit, Dei nomini consecratus ac devotus, in quantum mundo moritur ut Deo vivat, sacrificium est. Corpus enim fit sacrificium, cum illud temperantia ad Dei honorem castigamus: anima vero cum se refert in Deum, ut igne amoris ejus accensa, formam concupiscentiæ sæcularis amittat, eique tanquam incommutabili formæ subdita reformetur; hinc ei placens, quod de ejus pulchritudine acceperit.» Idem S. Augustinus, lib. De Natura et gratia, cap. VI, 4, laudat dictum S. Sixti Pontificis et martyris, cujus diaconus fuit S. Laurentius: «Deus, ait, libertatem arbitrii sui permisit hominibus, ut pure et sine peccato viventes, fiant similes Deo.» Et: «Templum sanctum est Deo mens pura, et altare optimum est ei cor mundum.» In hoc sacrificio ergo sacerdos est ipse fidelis et religiosus: culter, est odium sui, carnis et mundi: ignis, est charitas: victima, sunt corpus et anima cum suis membris et potentiis, quæ moriuntur mundo, sed melius vivere incipiunt Deo. Ad hanc hortatur S. Paulus Roman. XII, 1: «Obsecro, ait, vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.» Et S. Petrus epist. I, cap. II, 5: «Et ipsi, ait, tanquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.»

Septimo, Deus in templo, quasi pater familias in domo, adest et præest: ibi exaudit orantium preces et vota, ibi beneficia largitur, ibi dat oracula: sic et in Ecclesia, Religione et anima sancta Deus præsens est, imo præsidet: hinc illam suis illustrationibus illuminat, suis impulsibus agit regitque ad omne bonum, postulata quæcumque concedit. Unde infert S. Augustinus serm. 210 De Temp.: «Quoties, ait, aliquod peccatum aut cogitando, aut loquendo, aut etiam operando perficimus, templum Dei destruimus, et ei qui in nobis habitat injurias irrogamus.»

Ubi consideratione dignum est, Spiritum Sanctum, ac consequenter totam sanctam Trinitatem, in anima justa præsentem esse, non tantum per charitatem et sua dona, sed et per seipsam substantialiter et personaliter, ita ut, si per impossibile prius non fuisset præsens per substantiam, jam per justitiam et sanctitatem fieret substantialiter præsens, uti cum S. Thoma, Bonaventura et

Porro in hac fabrica oportet primo jacere solidum fundamentum fidei, non cujusvis, sed vivæ, et efficacis. Hæc enim sanctos incitavit ad opera ardua virtutum, ut docet Apostolus toto cap. XI ad Hebræos. Deinde illi oportet inædificare parietes binos, timoris et spei magnanimæ; his superaddere quatuor virtutes cardinales, cæterasque eis annexas. Pavimentum humilitate sternatur. Tectum charitate contegatur. Turris orationis et contemplationis erigatur, ex qua et hostium insidias speculemur, et Dei cœlitumque opem imploremus.

Tropologice, fidelis debet esse signaculum Dei, tum passivum, expressum scilicet ex exemplari divino, ejusque imagine, ad quam creatus, et a Christo recreatus est, insignitum, ut Deum Deique virtutes in corde, ore et opere referat et exprimat; tum activum, ut scilicet eamdem Dei imaginem aliis omnibus imprimat, ut omnes sentiant illud Psalm. IV, 7: «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine,» ac proinde signacula omnia mundi, carnis et diaboli diffringat et abjiciat. Narrat ex Ptolemæo Nicolaus Causinus lib. XI Paral. Histor. cap. VI, 5, Helenam obsignasse suas litteras Asterite lapide, cujus ea vis est, ut soli objectus accendatur, impressa in eodem piscis Panis figura; ac symbolice sic explicat: Poterit, inquit, in eos torqueri, qui cœlum miscent terræ, profana divinis, amorem Dei amori carnis et mundi. In eodem enim annulo cœlesti lapidi juncta erat figura Panis: nam et hic piscis Pani similis est, a quo nomen accepit: Pan autem est impurus et salax deus. Quid facit stella cum terris, lux cum tenebris, puritas cum impudicitia, amor Dei cum amore mundi, imago Dei cum imagine diaboli? Sicut ergo cera non aliam imaginem refert quam sui sigilli, ita fidelis non aliam similitudinem, non aliam vitam, non alios mores referat quam Christi et Dei, juxta illud Pauli: «Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.» Fuit Paulus sigillum Christi, omnibus ejus doctrinam et mores imprimens. Tales simus et nos: sic erimus pariter sigillum Christi, et annulus signatorius in manu Dei; ita nobis competet illud ejusdem, I Cor. IX, 2: «Signaculum apostolatus mei vos estis in Domino;» imo illud olim Cherubini et regis Tyri: «Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum.» Ezech. XXVIII, 12. Ac tandem sigillo et annulo gloriæ suæ obsignabit, imo donabit nos Deus: hoc est enim signaculum prædestinationis et electionis Dei, de quo Apostolus II Timoth. II, 19: «Firmum, ait, fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.»

Pii ergo et zelosi reges, principes, rectores, doctores, prædicatores, etc., instar Zorobabelis et Christi sunt quasi sigillum et annulus aureus in manu Dei, quo ipse suos fideles obsignat, eisque suam imaginem suosque mores divinos imprimit. Hic itaque eis sit acer stimulus ad virtutem et zelum, ut scilicet cum Elia zelentur pro domo Dei, et pro animarum sibi creditarum sanctitate et salute. Quinimo sciant se fore os Dei, juxta id quod promisit Deus Jerem. XV, 19: «Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.»

Denique S. Ambrosius per signaculum accipit pacem animæ, per quam ipsa quasi consignatur et insignitur imagine Dei. Verba Ambrosii citavi vers. 10.