Cornelius a Lapide

Argumentum in Zacharias


Index


Argumentum

Zacharias synchronos et coaevus fuit Aggaeo; uterque enim coepit prophetare post captivitatem Babylonicam, anno secundo Darii Hystaspis regis Persarum, ut patet ex utriusque principio: praeponitur tamen Aggaeus Zachariae, quia duobus mensibus ante eum coepit vaticinari, nimirum mense sexto, Zacharias autem mense octavo. Ita S. Hieronymus. Caeteri Prophetae verbales fuerunt, et Deum loquentem per verba menti suae immissa audierunt; Zacharias autem abundat visionibus et symbolis. Jam enim videt quadrigas, jam cornua, jam septem oculos, jam amphoram occlusam talento plumbi, jam candelabrum septifidum, jam fabros, jam olivas, etc. Quocirca prae caeteris pariter obscurus est, profundus, varius, prolixus et aenigmaticus. Symbolicus ergo est, aeque ac Daniel et Ezechiel; quos secutus est S. Joannes in Apocalypsi, ac praesertim Zachariam, ut in decursu patebit. Audi S. Hieronymum ad Paulinum: "Zacharias memor Domini sui (dicitur enim Zacharias quasi זכר יה zachar ia, id est recordatus est Dei; vel quasi זכר יה zecher ia, id est memoria Dei), multiplex in prophetia, Jesum vestibus sordidis indutum, et lapidem oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et dextris: ut post equos nigros, rufos, albos et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Jerusalem, pauperem regem (Christum) vaticinetur, ut praedicet sedentem super pullum filium asinae subjugalis."

Porro apposite vocatur Zacharias, id est memoria Domini: quia omnium mirabilium, quae Deus per prophetas caeteros sparsim praedixerat, in hoc uno, utpote pene Prophetarum ultimo, sibi quasi memoriam fecit, ut non jam mirum sit hominibus esse mirandum, qui Deo ipsi suorum est memoria mirabilium. Insuper S. Cyrillus hic asserit Zachariam fuisse oriundum e tribu Levi, ut esset levita, sacerdos, doctor et propheta populi. Cum enim populus, inquit, in captivitate Babylonica, quae duravit 70 annos, oblitus esset patriae et Dei patrum suorum, Deus excitavit Zachariam, ut Jerusalem, templi et Dei memoriam ei renovaret, et avitam in eo pietatem instauraret. Denique tam Zacharias quam Aggaeus coeperunt prophetare anno 2 Darii Hystaspis, qui fuit annus mundi 3431; ante Christi nativitatem vero fuit annus 519.

Martyrem fuisse Zachariam censent nonnulli: putant enim ipsum fuisse Zachariam illum, de quo ait Christus Matth. XXIII, 35: "Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare." Unde et Zacharias hic noster inscribit se filium Barachiae, fuitque penultimus Prophetarum: ultimus enim fuit Malachias; Christus autem loquitur de ultimo Propheta a Judaeis occiso. Ita Vatablus, Arias, Sanchez et Ribera hic, ac S. Chrysostomus homil. 1 in Lucam, De Nativitate Joannis Baptistae, licet S. Hieronymus, Beda et alii multi censeant illum Zachariam fuisse filium Joiadae pontificis, qui alio nomine dictus sit Barachias: hunc enim Joas rex occidit inter aedem et altare, II Paral. XXIV, 21. Alii, tertio, ut Origenes, S. Basilius, Cyrillus, Epiphanius, Euthymius, Theophylactus, quos sequitur Cardinalis Baronius et noster a Castro, censent Zachariam illum Christi fuisse patrem Joannis Baptistae, qui occisus sit a Judaeis, eo quod Virginis partum et Christi ortum praedicasset, quodque B. Virginem post partum inter virgines in templo collocasset. Verum de hoc plura Matth. XXIII.

De Zachariae oraculis et miraculis ita scribit Epiphanius in ejus Vita: "Zacharias propheta natus Barachia, e terra Chaldaeorum solvit, et inter proficiscendum permulta populo vaticinatus est: et demonstrationis causa multa designavit miracula. Hic est qui in os nuntiavit Josedec: Nascetur ex te filius, qui sacris initiatus Hierosolymis sacrificabit Domino. Hic etiam benedixit Salathiel in filio dicens: Procreabit filium, et indet nomen illi Zorobabel. De Cyro quoque rege Persarum Zacharias ostentum dedit, idque ad victoriam: signum item super Croeso Lydorum tyranno objecit, necnon et super rege Medorum Astyage, deque publico ministerio, quod Cyrus rex designaturus esset Hierosolymis, vaticinatus est, laudibusque evexit illum, etc.; decessit ultima senectute in Judaea, et proxime cum Aggaeo propheta humatus est." Haec, si vera sunt, ostendunt Prophetas permulta prophetasse quae scripto nobis non consignarunt. Nihil enim horum exstat in nostro Zachariae libro. Eadem habet S. Dorotheus in Vita Zachariae: "Zacharias, inquit, a Chaldaea venit, cum jam aetate esset provecta, atque ibi populo multa vaticinatus est, prodigiaque probandi gratia edidit: et sacerdotio Hierosolymis functus est. Idem et Salathieli cum filiis benedixit, et nomen Zorobabel imposuit; et Persis sub Cyro dedit victoriam cultu illius, quem facturus erat Hierosolymis, illumque vehementer benedixit. Quae vero prophetiam concernebant, vidit Hierosolymis, et de fine Gentium, de templo, de otio, de Prophetis et sacerdotibus, ac de duplici judicio exposuit. Mortuus est in senectute gravi, et sepultus prope Eleutheropolim: temporibus vero Ephidi episcopi manifestatus, quod ipse esset Zacharias filius Barachiae cujus meminit Isaias" cap. VIII, 2.

Sanctorum catalogo ascriptus est die sexta septembris, ubi de eo in Martyrologio Romano sic legimus: "Zachariae prophetae, qui de Chaldaea senex in patriam reversus, juxta Aggaeum prophetam conditus jacet." Inventum est venerandum ejus corpus sub Theodosio imperatore juniore, apparente et judicante ipso Zacharia, uti refert Sozomenus lib. IX, cap. ultimo, et ex eo Baronius anno Christi 415. Quanquam quae ibi a Judaeo accepta adduntur, ad Zachariam filium Joiadae pontificis, non ad nostrum hunc Prophetam spectant.

Argumentum ejus est primo, cum Aggaeo animare et urgere populum Babylone reversum ad reaedificandam Jerusalem et templum. Id patet ex I Esdrae, V, 1: "Prophetaverunt autem Aggaeus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judaeos, qui erant in Judaea et Jerusalem, in nomine Dei Israel. Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis Prophetae Dei adjuvantes eos." Secundo, hortari eumdem ne idola et vitia majorum imitetur, utpote quorum punitionem, stragem et captivitatem viderint. Tertio, praedicit futuros successus et eventus varios Judaeis obventuros usque ad Christum, ac praesertim quatuor monarchiarum conversiones et successiones, quae desinent in regnum Christi. Quarto, promittit Christum, ejusque vitam et mysteria ita particulatim recenset, ut historicus potius et evangelista videatur quam propheta: Recenset enim Christi regalem et triumphalem ingressum in Jerusalem, qui contigit die palmarum, quatuor diebus ante ejus passionem et mortem: item proditionem Judae, institutionem Eucharistiae, Christi passionem, plagas manuum, descensum ad inferos, educendos patriarchas, resurrectionem et gloriam, Judaeorum reprobationem, Gentium vocationem, Ecclesiae institutionem et dilatationem, aeque ac sanctimoniam et felicitatem, persecutorum ejus punitionem et interitum. Porro haec describit per hieroglyphica aenigmata, parabolas et sententias obscuras, vereque utitur stylo prophetico. Unde S. Hieronymus in Prologo: "Ab obscuris, ait, ad obscuriora transimus, et cum Mose ingredimur in nubem et caliginem. Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum Dei, labyrintheos patimur errores, et Christi caeca regimus filo vestigia."