Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Proposita patrum culpa et poena, puta excidio et captivitate Babylonica, stimulat Judaeos, ut ab eorum idolis et vitiis ad Deum et virtutem constanter se transferant, ne similem novamque cladem eis infligat Deus. Secundo, vers. 7, per equos nigros, rufos, varios et albos, varium Gentium, miserum vero reipublicae Judaicae statum praesentem repraesentat. Unde videt angelum stantem inter myrteta, et orantem: Usquequo tu non misereberis Jerusalem? Iste jam septuagesimus annus est. Qui exauditus audit Deum Judaeis pacem et bona daturum, ut Jerusalem reaedificetur, hostesque eorum perditurum. Hinc, vers. 18, videt quatuor fabros deferentes quatuor cornua, quae afflixerunt et ventilarunt Judam.
Textus Vulgatae: Zacharias 1:1-21
1. In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae, filii Addo, prophetam, dicens: 2. Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. 3. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum: et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. 4. Ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores, dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis, et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus. 5. Patres vestri ubi sunt? et prophetae numquid in sempiternum vivent? 6. Verumtamen verba mea, et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras fecit nobis? 7. In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae, filii Addo, prophetam, dicens: 8. Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi. 9. Et dixi: Quid sunt isti, Domine mi? et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec. 10. Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt, quos misit Dominus ut perambulent terram. 11. Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. 12. Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? Iste jam septuagesimus annus est. 13. Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. 14. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno. 15. Et ira magna ego irascor super gentes opulentas: quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. 16. Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Jerusalem in misericordiis: et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum: et perpendiculum extendetur super Jerusalem. 17. Adhuc clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis: et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem. 18. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quatuor cornua. 19. Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quid sunt haec? Et dixit ad me: Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Judam, et Israel, et Jerusalem. 20. Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros. 21. Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Juda, ut dispergerent eam.
Versus 1: In The Eighth Month
1. IN MENSE OCTAVO, puta in octobri, coepit prophetare Zacharias; Aggaeus vero in mense sexto, puta in augusto: uterque autem prophetavit, non in Babylone, ut aliqui censent, sed in Jerusalem, uti diserte ait Esdras lib. I, cap. V. DARII Hystaspis; vide dicta Aggaei I, 1. Darius persice significat oppouzer, id est prudentem, ait Hesychius: prudentia enim et providentia est prima dos regis, ut bene regat et gubernet.
FILIUM BARACHIAE. Barachias hebraice idem est quod benedictio Domini. Hujus filius est Zacharias, id est memoria, vel memor Domini. Magna enim benedictio summumque bonum est jugiter meminisse Dei, semperque eum habere in memoria, imo in oculis et mente.
FILII ADDO. Fuit ergo Addo avus Zachariae; S. Hieronymus et eum secuti Remigius, Albertus, Haymo, Hugo et Dionysius censent hunc esse Addo Videntem, id est prophetam, qui scripsit chronica regum Juda, II Paral. XXII, 15, quique missus fuit a Deo ad Jeroboam primum regem Israel, ut ei, ob vitulos aureos ab eo erectos, interitum denuntiaret, III Reg. XIII, 1, licet Scriptura eum ibidem non nominet. Verum hoc creditu est difficile, nam a Jeroboam usque ad Darium Hystaspis fluxerunt 400 anni et amplius. Quare verius videtur Addo avum Zachariae fuisse pariter prophetam, ut censent Hebraei, vel certe virum illustrem, ideoque hic nominari, ut nepoti suo Zachariae nomen et decus conciliet. Nisi dicas Addo Videntem non avum, sed quintum, vel sextum atavum fuisse Zachariae, ut Barachias vocetur filius, id est abnepos, Addo. Sic enim ipse Zacharias vocatur filius, id est nepos vel abnepos Addo, I Esdrae, V, 1. Et hoc satis est verisimile, tum quia alium Addo prophetam, vel celebrem in Scriptura non legimus; tum quia prophetia tunc temporis erat quasi haereditaria, aeque ac sacerdotium, et de avis transibat in patres et nepotes, ut tradunt Hebraei; unde et in libris Regum celebrantur filii Prophetarum, et Zacharias pater Joannis Baptistae fuit propheta, aeque ac filius, ut patet Lucae I, 67; tum quia diserte id asseverant S. Hieronymus, et alii jam citati, qui sane vidit ex intercapedine tot annorum Addo non posse esse avum Zachariae; per avum ergo accipit atavum. Quod si ita est, magni prophetae (talis enim fuit Addo Videns) nepos et haeres fuit Zacharias.
Versus 2: The Lord Was Angry. I
2. IRATUS EST. Hebraice, iracundia iratus est, id est vehementer iratus est, valde excanduit.
Versus 3: And You Shall Say To Them
3. ET DICES AD EOS, scilicet Judaeos, inter quos tu versaris, et quorum te constitui prophetam. Ponitur relativum, vel potius demonstrativum pro antecedente, utpote noto et obvio. HAEC DICIT DOMINUS EXERCITUUM. Hoc adjicitur, quia fit sermo ad eos qui in potestatem Darii venerant, magnorum exercituum ducis et imperatoris, q. d. Haec dicit is, cujus vires sunt multo majores viribus humanis, cujus exercitus et potentia longe superant exercitum et potentiam Darii, alias potentissimi. Ita Vatablus.
CONVERTIMINI AD ME. Praeclare S. Gregorius in Psalm. VII Poenitent.: "Deus, inquit, qui abjicit delinquentem, convertitur ad poenitentem; vocat etiam adversos, donat peccata conversis, hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, adjuvat dimicantes, confirmat laborantes, exaudit corde clamantes. Ipse namque per Prophetam dicit: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos; sed quia converti ad eum sine ipso non possumus, quotidie cum Propheta clamemus: Ne avertas faciem tuam a me." Porro S. Thomas III, Quaest. LXXXIX, art. 6, ad 3, et ex eo Capreolus in II, dist. XL, Quaest. unica; Soto lib. II De Justitia, Quaest. III, art. 10, et Navarius Enchirid. XI, num. 8, censent hoc conversionis ad Deum praeceptum obligare in primo rationis instanti: puer enim, inquiunt, cum rationis usum habere incipit, tenetur se et sua ordinare ad debitum finem, puta ad Deum; quod si facit, Deus infundet illi gratiam per quam consequetur remissionem peccati originalis; si non facit, peccat mortaliter. Nam ordo naturae postulare videtur ut homo, cum inchoat vitam rationalem, incipiat ab intentione ultimi finis; nam ex ea pendet vitae bonae institutio. Verum alii doctores censent contrarium, scilicet in primo rationis instanti non teneri puerum convertere se ad Deum per amorem Dei super omnia, naturalem vel supernaturalem: primo, quia hoc praeceptum est difficillimum, et maxime sublime. Non est autem credibile Deum obligasse homines judicio tam immaturos, ad tale praeceptum statim exsequendum; secundo, quia homo in principio non cogitat de rebus tam sublimibus, sed de sensibilibus et consuetis. Neque est aliquid unde illis tam sublimis cogitatio suggeratur; ac proinde inconsideratio ejus, vel ignorantia est invincibilis; tertio, quia nullum tale in Scriptura exstat praeceptum, nec ratio naturalis illud dictat. Nam illud: "Convertimini ad me, et ego convertar ad vos," pertinet ad peccatores, qui jubentur agere poenitentiam de peccatis actualibus; non autem ad eos qui habent solum originale; et licet etiam ad hos pertineret, non tamen ideo statim deberet impleri. Nam est praeceptum affirmativum, quod semper obligat; sed non pro semper, uti obligat negativum; sicut neque adultus, qui peccavit mortaliter, tenetur statim agere poenitentiam sub novo peccato.
Versus 4: Do Not Be Like Your Fathers
4. NE SITIS SICUT PATRES VESTRI, ne patrissetis, ne patrum idololatriam, inobedientiam, apostasiam aemulemini, alioqui similes vos eis efficiam in poena, sicut similes vos fecistis in culpa.
Versus 5: Your Fathers, Where Are They
5. PATRES VESTRI UBI SUNT? q. d. Excisi sunt, et in excidio Hierosolymae vel occisi, vel in Babylonem abducti, ibique mortui sunt, uti eis praedixeram et comminatus eram per meos Prophetas. Nonne videtis in eis meas minas et oracula non fuisse vana et irrita, sed vera, certa et efficacia? Scitote ergo talia quoque fore haec quae vobis pariter per Zachariam intento et edico. ET PROPHETAE NUMQUID IN SEMPITERNUM VIVENT? Prophetas intelligit patrum impiorum, puta pseudoprophetas; hos enim mox opponit servis suis Prophetis, q. d. Falsi prophetae, qui patribus vestris falso felicitatem praedicebant et promittebant, dicentes: Pax, pax, nonne et ipsi, aeque ac patres vestri, misere mortui sunt, vel gladio, vel aerumnis captivitatis? ubi est ergo eorum felicitas et longaevitas, quam sibi patribusque vestris promiserunt? Numquid interitu suo tam infelici testati sunt se esse mendaces, et oracula sua fuisse daemonis, non Dei vaticinia? Ita S. Hieronymus, Albertus, Hugo et Lyranus. Alii vero intelligunt Prophetas, q. d. Tam Prophetae pii quam patres vestri impii mortui sunt; boni enim aeque ac mali moriuntur; sed prophetiae eorum et minae vivunt, vigent et efficiuntur, utpote patres vestros comprehendentes in poenam quam iis praedixerant; hoc enim significat illud vers. 6: Verba mea comprehenderunt patres vestros. Ita Arias, Vatablus, Mariana.
Versus 6: But Indeed
6. VERUMTAMEN, q. d. Vestri pseudoprophetae vos deceperant, quia promiserunt prospera quae non evenerunt. Verum mei Prophetae, qui mea verba, id est minas et statuta, puta poenas lege Mosi statutas in legis praevaricatores, patribus vestris vobisque intentarunt, vos non fefellerunt; nam poenae et plagae quas comminati sunt, reipsa patres vestros comprehenderunt, qui proinde flagellis hisce Dei eruditi, justum Dei in se judicium et culpam suam agnoverunt, ut, qui antea ad me invitantem eos ad poenitentiam noluerant attendere, ut dicitur vers. 4, jam castigationibus hisce, licet sero et coacte conversi, mentem et sententiam mutarint, dixerintque: "Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, etc., fecit nobis." Ita Arias, Clarius et Vatablus.
Versus 7: On The Twenty-Fourth Day Of The Eleventh Month Shebat
7. IN DIE VIGESIMA ET QUARTA UNDECIMI MENSIS SABATH, qui nostro respondet januario; hic enim noster primus est mensis, sed Judaeorum erat penultimus. Ipsi enim annum sacrum inchoabant a nisan, id est martio. Sabath et reliqua hebraica mensium nomina videntur esse chaldaica, nam inveniuntur tantum apud eos qui redierunt Babylone. Ita Vatablus. FACTUM EST VERBUM, id est visio angeli et equorum inter myrteta: Deus enim tam loquitur symbolis quam verbis. Quocirca prophetia quaelibet, ut dixi Isaiae I, 1, promiscue nunc vocatur verbum, nunc visio; quanquam et proprie verba angeli in hac visione misceantur et intercurrant. DICENS, id est ostendens id quod sequitur, quodque enarrat inquiens.
Versus 8: I Saw By Night. F
8. VIDI PER NOCTEM. Nox enim aptior visionibus; in ea enim quiescentibus collectisque sensibus phantasia vivacius concipit et intuetur sua phantasmata, praesertim a Deo vel angelo impressa. Symbolice, nox haec erat symbolum calamitatis, in qua Judaei Babylone redeuntes versabantur, quae in diem, lucem et laetitiam restaurationis urbis et templi mox erat convertenda. Calamitas enim opportuna est ad audiendum verbum Dei, quia cor instar cerae emollit. Hinc vexatio dat intellectum auditui. Ita S. Hieronymus.
Unde moraliter S. Gregorius lib. II Moral. cap. II, docet S. Scripturam solere per tempus rei exitum significare: "A qualitate, ait, temporis finis exprimitur actionis; sicut non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Judas exiisse perhibetur, cum egrediente illo ab Evangelista S. Joanne, cap. XVIII, dicitur: Erat autem nox. Hinc enim et iniquo diviti dicitur Lucae XII: Hac nocte repetent animam tuam abs te. Anima quippe quae ad tenebras ducitur, non in die repeti, sed in nocte memoratur. Hinc est quod Salomon, qui sapientiam non perseveraturus accepit, III Reg. III, in somnis hanc et nocte accepisse describitur. Hinc est quod angeli ad Abraham meridie veniunt; punituri autem Sodomam, ad eam vespere venisse memorantur. Quia igitur B. Job tentatio ad victoriam deducitur, a die coepta perhibetur, cum dicitur: Quadam autem die cum venissent filii Dei," etc.
ET ECCE VIR, puta angelus speciem viri assumens; angelum enim fuisse patet vers. 11. Hebraei, S. Hieronymus, Theodoretus et passim alii censent fuisse S. Michaelem; hic enim olim Synagogae Judaeorum fuit custos, uti nunc est Ecclesiae Christianorum, uti patet Daniel. X, 21, et cap. XII, 1; licet aliqui Gabrielem fuisse autument, qui est fortis praeliator pro populo Dei, uti patet Daniel. IX, 21, et cap. X, 3.
SUPER EQUUM RUFUM. Insidet equo, quasi celer et festinus ad auxilium populi sui; eique rufo, quasi sanguinarius vindexque acer in hostes Judaeorum. Equus enim notat multa, scilicet velocitatem, generositatem, dignitatem, ardorem praeliandi, victorias, gloriam et triumphos S. Michaelis.
Aliter Theodoretus: Insidet, ait, equo rufo, ut significet populi afflictionem: "Nam equus rufus hostium conjurationem et indignationem ostendit, quia sanguinarius et rufus est furor." Nove ergo Arias per virum hunc accipit Alexandrum Magnum, cujus equus fuit rufus, scilicet Bucephalus, ita dictus quod capite et colore similis esset bovi; boves autem communiter sunt rufi, praesertim in Graecia aliisque regionibus calidis. Censet ergo hic significari quod Alexander monarchiam a Persis ad Graecos sit translaturus. Verum de hac re non agit hic Propheta. Porro Theodoretus equum hunc rufum vocat spadicem, id est panicei coloris, qui maxime commendatur in equis, de quo audi Virgilium III Georg., dum generosum equum hisce notis depingit: Illi ardua cervix, Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga, Luxuriatque toris animosum pectus: honesti Spadices, glaucique: color deterrimus albis. Jam ex generositate equi animos, vires et iras equitis intellige et metire. Eos exigebat rei et afflictionis difficultas. Erant enim Judaei in profundum, ut mox dicetur, calamitatum demersi: valido ergo magnique zeli liberatore et propugnatore angelo indigebant. Ubi nota: Afflictis solent praesto esse angeli, et quo major est afflictio, eo ipsi majus robur, opem et consolationem afferunt.
Mystice, hic vir stans inter myrteta est Christus, qui in carne quam ex myrto, id est B. Virgine, assumpsit, in medio Patriarcharum, Prophetarum, ac sanctorum veteris et novi Testamenti, quasi inter myrteta consistit. Equus rufus est humana natura, cui insidet deitas, quam assumpsit ex primo parente, qui a terra rufa, ex qua plasmatus est a Deo, dictus est Adam, id est rufus, quamque rubricavit sanguine, tum suo, tum hostili, quem victor sparsit, juxta illud Isaiae LXIII, 1: "Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? etc. Quare ergo rubrum est indumentum tuum? Torcular calcavi solus," etc. Ita Petrus abbas Cellensis lib. De Panibus, cap. XIII, tom. VIII Biblioth. SS. Patrum. Sequuntur eum equi rufi, albi et varii, id est apostoli, martyres et virgines: item fabri, id est doctores et praedicatores, qui omnes Ecclesiam Christi aedificarunt, Christique hostes fabricam hanc impedire volentes dejecerunt.
INTER MYRTETA, id est loca myrtis consita; Syrus, inter arbores opacas, vel umbriferas; Arabicus Alexandrinus, inter duos montes se invicem cernentes, id est obvios. Grammatico sensu notat Babylonem, in qua Judaei fuerant captivi; myrtus enim ob siccitatem amat loca demissa, profunda et irrigua, qualis est Babylon, quae vicina est Euphrati et Tigri. Ita Arias et Vatablus, quin et Chaldaeus qui vertit: Et ipse stabat inter arbores myrtinas quae sunt in Babylone. Unde addit in profundo, id est prope profundum, scilicet aquarum et fluminum. Ibi ergo visus est angelus, ut significet Judaeorum captivitatem et calamitatem Babylonicam, in qua quasi in profundo demersi et pene absorpti fuerunt, juxta illud Psalm. LXVIII, 3: "Infixus sum in limo profundi: et non est substantia;" seque illos magna ex parte inde eduxisse et liberasse, ac caeteros inde liberaturum, dum eos qui redierant propediem adjuvabit in reaedificatione urbis Jerusalem et templi, qua peracta caeteri ex Babylone illico in Jerusalem advolabunt. Itaque Michael apparet inter myrteta, quia laeta nuntiat de templi fabrica et gloria; myrtus enim hilaritatis est indicium.
Unde olim mos fuit in conviviis, circumlato myrti ramo, convivas ad cantandum excitare; singuli enim eo in manus accepto partes canebant suas, teste Plutarcho in Sympos. Et Horatius adveniente verno tempore quo se undecumque patefacit hilaritas, decore ait: "Viridi nitidum caput impedire myrto." Atque ubicumque conviviorum laetitiam celebrat, coronas e myrto inferri jubet. Ita Pierius, Hierogl. lib. L, cap. XXVII. Rursum symbolice, per myrteta intelligit familias et coetus Judaeorum fidelium et justorum, qui in Babylone vel fuerant captivi, vel adhuc erant inquilini, quales erant Esdras, Nehemias, Zorobabel, Jesus, Aggaeus, etc. Inter hos ergo stetit Michael. Myrtus enim significat justos, ob soliditatem, pulchritudinem et fragrantiam bonorum operum. Unde Esther regina pia et sancta, cap. II, a Mardocheo, ob pulchritudinem et gratiam, vocata fuit hebraice hadisca, latine edissa, id est myrtus, vel myrtea. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus et Hugo.
Alludit ad nomen, mores, aulam, familiam et familiares Esther reginae; haec enim vocata est Hadisca, id est myrtus. Ipsa enim vixit sub hoc tempus, imo a nonnullis chronologis virisque doctis, ex multis magnisque conjecturis, censetur ipsa fuisse uxor hujus Darii Hystaspis, ideoque eum tam benevolum fuisse Judaeis, ut praeter alia, templum eis reaedificari curarit. Qua de causa sub eodem prophetarunt Aggaeus et Zacharias. Visus est ergo, inquiunt, angelus stare inter myrteta, id est in aula et familia Esther, quae virtute et nomine erat myrtus, quasi portendens ejus conjugium cum Dario, quod anno sequenti, puta anno 3 Assueri, id est Darii (Assuerus enim erat commune nomen regum Persarum) peractum est, ut patet Esther I, 3. Rursum inter myrteta, id est inter Estheris reginae familiares et asseclas, puta Mardochaeum, Esdram, Nehemiam, Zorobabel, Jesum, qui Estheri reginae obsecundabant, erantque pariter virore et vigore animi morumque, myrti et myrteta, utpote principes eminentes in populo. Olim enim principes myrteis coronis coronabantur, teste Suida. Unde proverbium: "Myrteam coronam ambis," id est principatum, vel magistratum ambis.
Sic mystice, nostra Hadisca et myrtus, nostra Esther est B. Virgo, quae sibi devotos salvat, et ab Aman, id est a diabolo, liberat. Stant ergo angeli inter myrteta, id est sub B. Virginis alis et umbra, vel inter ejus fideles, congregationes et coetus ipsi dicatos, ut per ejus merita et preces suis clientibus veniam, gratiam et consolationem impetrent. Myrtus enim laeta et decora symbolum est felicitatis. Unde sicut ex myrtis opere topiario in hortis fiunt armati milites, triremes, equites cataphracti; item phasiani, psittaci, philomelae, etc., ad voluptatem et delicias; ita B. Virgo inter myrteta paradisi coelestis, puta inter angelos considens, imo praesidens, pollicetur suis non tantum opem, sed et consolationem, laetitiam, omnesque spiritus delicias; quae praestat per hosce suos angelos, qui cum suapte natura sint formae expertes, quamlibet induere possunt, ac multiplicem armaturam, imo panopliam assumere, ut pro Deiparae dominae suae honore et gloria, proque ejus cultoribus potenter decertent, utque Ecclesiam et domum Deo in anima fidelium aedificent. Sic Gentilibus Venus, pulchritudinis dea, myrtea dicebatur. Unde Plinius lib. XV, cap. XXIX: "Ara, inquit, vetus fuit Romae Veneris myrteae." Idem lib. XXI, cap. XI: "In Aegypto, ait, sine odore haec omnia (rosa, lilium, viola, etc.), tantumque myrtis praecipuus odor." Quid pulchrius, quid suaveolentius Virgine Deipara? Una haec Dei venus, puta decor, gratia et venustas, omnes Satanae mundique veneres obscurat, imo vanas et foedas esse ostendit. Ipsa enim est abyssus gratiae, pulchritudinis oceanus, charismatum omnium thesaurus, quae sola, velut Esther, Assuerum Deum Patrem placavit, et invenit gratiam in oculis ejus, ut ab eo per Gabrielem archangelum salutata sit: "Ave, gratia plena."
Nam, ut de ea dicitur Cantic. IV, 7: "Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te." Et Eccli. XXIV, 24: "Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis," etc. Jure ergo S. Bernardus hom. 4 Super Missus est: "Ex ore, inquit, tuo, o Virgo, pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, liberatio damnatorum, salus denique universorum." Idem: Deus totius mundi pulchritudinem posuit in Maria, ut si quid spei, si quid gratiae, si quid salutis in nobis sit, ab ea noverimus redundare. Quocirca cum eodem, serm. 4 De Assumptione, eam invocemus assidue, ac dicamus: "Sit igitur pietatis tuae, Virgo benedicta, ipsam quam apud Deum invenisti gratiam, notam facere mundo, reis veniam, medelam aegris, pusillis corde robur, afflictis consolationem, periclitantibus adjutorium, et liberationem sanctis tuis precibus obtinendo. Amen." Maria ergo est myrtus Dei.
Porro Theodoretus ex Septuaginta pro myrteta legit montes umbrosos, per quos intelligit Dei providentiam, sub qua omnes vivunt, ex qua prodit hic angelus, ut eam circa tutelam Judaeorum exsequatur. Montes hi sunt umbrosi, quia judicia Dei sunt obscura et occulta.
Moraliter, nota: Apposite justus, ac praesertim B. Virgo comparatur myrto: primo, quia myrtus amans valles designat ejus humilitatem, quae sanctitatis est fundamentum. Secundo, quia myrtus crescit juxta aquas. Unde Virgilius Georg. IV: "Et amantes littora myrti." Ita justus crescit per lacrymas compunctionis et poenitentiae, perque aquas tribulationis et patientiae. Tertio, myrtus fert baccas saporis praecipui, ex quibus fit vinum: ita justus fert fructus bonorum operum, sapidos Deo et hominibus, ex quibus fit vinum exsultationis quod laetificat angelos. Quarto, myrtus est valde odorata et bella; hinc odorem gratum ori et halitui conciliat, ait Plinius lib. XXIII, cap. 18. Unde effaminati qui stomacho laborant et halitum habent foetentem, pro remedio mane comedunt baccas e myrto; quocirca a Gentilibus Veneri fuit dicata, teste Plinio lib. XII, cap. 1. Ita justus spargit ex se odorem bonae famae, ac morum candore, modestia et suavitate omnibus gratum se efficit, praestatque illud Apostoli monitum: "Sermo vester semper in gratia sale sit conditus," Colos. IV, 6.
Quinto, myrtus semper viret; ita justus virorem virtutum semper conservat et auget. Sexto, oleum ex myrto astringit et indurat, ait Plinius lib. XXIII, cap. IV et cap. IX: "Semen ejus, ait, medetur sanguinem excreantibus, datur et dysentericis denarii pondere in vino." Ita justus fluxum noxiarum cupiditatum cohibet et restringit. Septimo, in festis, ludis, etc., cingebant tempora myrto, ut canit Virgilius Georg. I, et Tibullus lib. I, eleg. III: "Et gerit insigni myrtea serta coma." Myrtus ergo denotat laetitiam spiritualem et exsultationem quam ob quietem conscientiae possidet justus. Unde Lyranus ad litteram per myrteta accipit gaudium Judaeorum de urbis et templi restauratione, quodque jam reipsa rursus visuri essent myrtos et myrteta juxta urbem et templum conseri et plantari. Porro hoc gaudium fere ingens et exaggeratum, innuit quod angelus visus sit non inter myrtos, sed inter myrteta, id est sylvas myrtorum. Ita Fernandius visione XXIX, sect. II, qui et addit res odoriferas iis qui deficiunt, vigorem et vires reddere, ac proinde angelum visum inter myrteta, quae sunt odoratissima, ut Hebraeis pene deficientibus, et ex timore collabentibus, consolationem et corroborationem ingerat. Octavo, myrtis solent ornari et sepiri horti, prata, villae; unde Martialis lib. V: "Myrtetis otiosis ordinata villa." Ita justus est munimen aeque ac ornamentum domus, collegii, urbis, reipublicae, Ecclesiae et universi: sicut ex myrtis fiunt topiaria, quae sunt decus hortorum.
Nono, vinum myrto conditum, quod myrtiten vocant, valet ad sedanda tormina, ait Plinius lib. XXX, cap. VII, et Columella lib. XII, cap. XXXVIII; ita justus sua patientia et virtute sedat et superat omnia morborum et tormentorum tormina. Insuper Theodoretus: "Myrtus, inquit, est planta odorata, habens vim morbos calidos refrigerandi." Ita aestus irae et libidinis per Dei gratiam restinguit justus. Decimo, Plinius lib. XV, cap. XXIX: "Succorum, ait, natura praecipuam admirationem in myrto habet, quando ex una omnium, olei vinique bina genera fiunt." Subdit veteres baccis myrti pro pipere usos. Ita omnia in justo sunt succulenta, sapida, acria et efficacia. Undecimo, ibidem Plinius asserit myrtum valere ad expurgandam bilem, ideoque ad conciliandos dissidentium animos. Unde "traditur, inquit, myrtea verbena Romanos Sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent, depositis armis purgatos, in eo loco qui nunc signa Veneris Cluacinae habet. Cluere enim antiqui purgare dicebant. Ideo tum electa, quoniam conjunctioni, et huic arbori Venus praeest." Ita justus ubique dissidentes conciliat, sequiturque illud Christi: "Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur," Matth. V. Duodecimo, ibidem Plinius: "Cato, inquit, tria genera myrti prodidit, nigram, candidam, conjugulam; fortasse a conjugiis ex illo Cluacinae genere." Et mox inquit: "Folia et per se siccantur in farinam ad ulcerum remedia in corpore humano, leniter mordaci pulvere, ac refrigerandis sudoribus. Quinimo oleo quoque (mirum dictu) inest quidam vini sapor, simulque pinguis liquor, praecipua vi ad corrigenda vina, saccis ante perfusis." Ita justus in sanctitate sua, verbisque et correptionibus quippiam habet acre et mordax, quo aliorum vitia et defectus castiget. "Blanda," inquit S. Hieronymus dialog. I Contra Pelag., "est adulatio, pulchreque adulator apud philosophos definitur blandus inimicus; veritas amara est, rugosae frontis ac tristis, offenditque correctos."
Decimo tertio, ex myrto fiebat ovantium corona, subinde et triumphantium, ait Plinius ibidem. Haec designat coronam triumphi, quam justorum virens semper virtus, eaque heroica meretur. Decimo quarto, myrtus, ait Plinius lib. XXIII, cap. IX, "ulcera difficilia in extremitatibus corporis sanat. Imponitur lippitudini cum polenta, et cardiacis in mamma sinistra. Et contra scorpionis ictus in mero, et ad vesicae vitia, capitis dolores, et aegilopas antequam suppurent. Item tumoribus, exemptisque nucleis in vino vetere tritum eruptionibus pituitae. Succus seminis alvum sistit, urinam ciet. Ad eruptiones pustularum pituitaeque cum cerato illinitur. Capillum denigrat." Subdit deinde eandem valere contra ignem sacrum, capillos fluentes, furfures, articulares morbos, hydropem, haemorrhoides, lentigines, aures purulentas, renum dolores, morbum regium et calculum. Ita nullum est malum, quod justus sua virtute per gratiam Dei non curet; nulla tentatio, quam non superet; nullum vitium, quod constantia et fortitudine sua non debellet et expugnet. Nam superbiam superat humilitate, iram mansuetudine, gulam abstinentia, libidinem mortificatione, avaritiam liberalitate, acediam fervore et zelo, etc.
Decimo quinto, myrtus est brevis vitae, sed celeris fructus. Audi Plinium lib. XVII, cap. XIII: "Quaedam, ait, natura tarde crescunt, et in primis semine tantum nascentia, et longo aevo durantia. At quae cito occidunt, velocia sunt (in ferendo fructu) ut ficus, punica, prunus, malus, pyrus, myrtus; et tamen antecedunt divitiis. In trimatu enim ferre incipiunt." Ita sancti eminentes et ardentes brevis sunt aevi; sed illud multis et heroicis virtutibus implent, ut videre est in S. Agnete, Caecilia, S. Stephano, S. Laurentio, Lino, Cleto, Clemente, omnibusque primis SS. Pontificibus.
Denique myrtus sacris adhibebatur, ait Plinius lib. XVI, cap. XXXII, qui et lib. XV, cap. XXIX, de antiquissimo delubro Quirini, hoc est Romuli, ait: "In eo sacrae myrti fuere duae, ante aedem ipsam per longum tempus." Myrtus ergo denotat religionem, orationem et devotionem sanctorum. Hisce de causis Ecclesiae dotes et decora describens Isaias cap. XLI, 19, ait: "Dabo in solitudinem (Gentium) cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae." Et cap. LV, 13: "Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus." Ita de Judaeis euntibus in Babylonem, quasi ad carcerem dicitur Psalm. CXXXVI, 2: "In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra." Jam vero cum ex Babylone redeunt laeti et spebus pleni, salices eis mutantur in myrtos. Unde inter myrteta apparet angelus, ut laetitiam eorum indicet et adaugeat. Qua de causa et Levit. XXIII, 40, in festo Tabernaculorum jubentur Judaei gestare ramos ligni densarum frondium, id est myrti, ut vertit Chaldaeus, Josephus et alii, ut iis testentur et repraesentent laetitiam qua eos cumulavit Deus, cum ipsos ex Aegypto de deserto traduxit, et collocavit in terra promissa, puta in Chananaea.
ET POST EUM EQUI RUFI, VARII ET ALBI. Pro varii hebraice est שרוקים serukim, quos Arias vertit sericeum, qualis est color serici nativi antequam tingatur, puta flavum, sive fulvum, ut vertit Arabicus Antiochenus; aut croceum, qualis est color auri. Marinus in Lexico serukim deducit a sorec, quod erat genus vitis et uvae optimae; unde serukim vocari colorem uvae optimae. Alii serukim deducunt a שורק scorec, id est surculus, ut significet spadicem, id est surculum palmae cum fructu, qui est coloris punicei. Verum Septuaginta, Noster, Chaldaeus et alii vertunt, varii; alii, multicolores. Unde Arabicus Alexandrinus vertit: Et circum eum equi rufi etiam, et flammei, et fulvi, et nigri; alii, pectinati; alii, electi: nisi per varium colorem intelligas medium, ideoque mixtum. Nam flavus color est e viridi, rubro et albo concretus, ideoque est fulvo clarior, qualis est auri. Unde notat gentes medias, puta partim amicas, partim inimicas Judaeis.
Nota primo, sub equis, metonymice intelligi sessores et equites. Nam de iis subdit: "Isti sunt quos misit Dominus." Secundo, equites hosce designare angelos custodes regnorum: sequuntur enim primum equitem, puta S. Michaelem, quasi ducem et antesignanum. Tertio, color innuit qualitatem et conditionem regnorum et gentium quibus praerant, ac praesertim diversos earum mores et affectus erga Judaeos: ita Hebraei, et ex iis S. Hieronymus, quem sequuntur de more Haymo, Albertus, Remigius et Hugo. Equi ergo rufi significant angelos praesides gentium sanguinolentarum, quae Judaeam ceterosque populos bello, rapinis et caedibus vastarant, quales tunc erant Assyrii et Chaldaei. Albi, ob colorem lucidum et laetum, significant praesides gentium pacificarum, et Judaeis propitiarum, quales tunc erant Persae et Medi. Varii, id est variorum colorum, significant angelos praesides gentium quae varios habebant status et inclinationes, nunc ad pacem, mox ad bellum; nunc ad amicitiam et beneficia, mox ad odia et maleficia; nunc ad bona, mox ad mala et clades inferendas, quales tunc erant Macedones et Graeci. Ita Hebraei, S. Hieronymus, et ejus asseclae. Verum quia tunc nondum erat imperium et potentia Macedonum, utpote quae coepit a Philippo, patre Alexandri Magni; hinc potius per equos varios accipias varias gentes Judaeis vicinas, eisque partim amicas, partim inimicas, vel nunc benevolas, mox infensas, quales erant Aegyptii, Tyrii, Sidonii, Syri, Ammonitae, etc.
Perperam ergo nonnulli per equum primum, scilicet rufum, accipiunt Romanos. Alii minus male per equos varios, sicut flavos, accipiunt Romanos, praesertim Titum et Vespasianum, qui fuerunt e gente Flavia. Sed hoc non est litterale, nec genuinum. Nam Romani tunc erant tenues et obscuri, nihilque commune habebant cum Judaeis, multo minus eis erant rufi, id est sanguinarii: hinc melius per equos rufos accipiemus Chaldaeos, ut dixi.
Hi ergo angeli repraesentant suas gentes; quas cum ipsi perambulassent, statumque singularum lustrassent vers. 11, nuntiant omnes gentes totamque terram pacem colere, et pacifice domi suae habitare, ibique quiescere. Haec enim visio eo spectat, ut Zacharias persuadeat Judaeis fidenter progredi in fabrica templi et urbis, eo quod omnes circumquaque gentes in pace degant, nec Judaeis bellum sint allaturae, aut fabricam impediturae. Aliter hi equi accipiuntur cap. VI. Ibi enim sunt quadricolores, et significant quatuor monarchias sibi ordine succedentes; hic vero sunt tricolores, et significant praesentem gentium statum, et triplicem earum affectum erga Judaeos, de quo plura cap. VI.
Porro ait equi, non equus; quia singuli angeli, vel potius archangeli, utpote principes et praesides gentium, non veniebant soli, sed stipati suis cohortibus angelorum. Idem multo magis dicendum de Michaele. Insuper equi rufi, varii et albi significant angelos variis muneribus destinatos, scilicet alios ad exercendam severitatem et vindictam, alios ad beneficentiam et misericordiam, alios partim ad vindictam, partim ad misericordiam. Impertinens ergo et improbabilis est opinio Ariae, qui per virum inter myrteta consistentem accipit Alexandrum Magnum; per equos vero rufos, varios et albos, Alexandri successores, Seleucum, Philippum, Antigonum et Ptolemaeum, qui ejus monarchiam secuerunt et inter se diviserunt. Zacharias enim 200 pene annis Alexandrum antecessit, agitque de rebus praesentibus, puta de praesenti Judaeorum consolatione, ut eos ad praesentem templi fabricam incitet et impellat, ad quam nihil contulit Alexander. Probabilius quis diceret in equis hisce alludi ad imperium praesens Persarum, quibus suberant Judaei; Persae enim equis pollebant, uti etiamnum equitatu pollent contra Turcas. Hinc per hinnitum equi Darius Hystaspis creatus fuit rex Persarum, cujus anno regni 2 haec visio obtigit Zachariae.
Mystice, S. Ambrosius in Symbol. Apost. tom. IV, per equos rufos accipit martyres; per albos, virgines; per varios, vel, ut ipse ex Septuaginta legit, sturninos, id est colore sturni avis, doctores. "Sequebantur, inquit, eum equi variorum colorum, id est qui vel martyrio rubri; vel sturnini in volatu, hoc est varii in virtutibus; vel candidi in virginitate monstrantur."
Versus 9: And The Angel Who Spoke With Me Said To Me. T
9. ET DIXIT AD ME ANGELUS QUI LOQUEBATUR IN ME. Hic angelus videtur fuisse custos Prophetae, qui ei revelavit sua haec oracula, eique has visiones ostendit. Ait enim: "Ego ostendam tibi quid sint haec." Alius ergo fuit a Michaele: Michael enim erat custos totius populi, stabatque inter myrteta: hic autem erat custos Zachariae, et in eo loquebatur. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo, Lyranus, licet contrarium censeant Rabbini, Theodoretus et Vatablus, scilicet hunc angelum fuisse eundem cum eo qui stabat inter myrteta, puta cum Michaele. Michael enim volens consolari populum illuminavit Zachariam, ostenditque illi has visiones et verba consolatoria, ut easdem ipse referret populo, iisque illum consolaretur. Verum prius quod dixi planius est, magisque textui consonum. Porro ex eo quod dicit de angelo hoc suo: "Loquebatur in me," putant aliqui angelum hunc suggerentem oracula Zachariae, non exterius voce, sed interius mentali vel imaginaria inspiratione illi fuisse locutum, eumque quasi possedisse et rexisse, uti daemon possidet et regit energumenos, idque innuit S. Gregorius lib. XXVIII Moral. cap. II: "Dum, inquit, ad se quidem, sed in se tamen loqui angelum dicit, liquido ostendit quod is qui ad ipsum verba faceret, per corpoream speciem extra non esset." Verum dico haec hoc modo contigisse: per visionem imaginariam a Deo objectam Zachariae, videbatur ipse sibi videre angelum suum prophetalem oretenus secum, et cum Michaele colloqui. Rogat enim hic angelus Michaelem, ut Zachariae explicet quinam sint isti equi rufi, varii et albi. Unde Michael ab eo interrogatus respondet:
Versus 10: These Are They Whom The Lord Has Sent To Patrol The Earth
10. ISTI SUNT, QUOS MISIT DOMINUS UT PERAMBULENT TERRAM, q. d. Isti sunt angeli praesides regionum, quos Deus misit lustrare easdem. Mox Michael eosdem angelos interrogat, quasi eorum princeps, de regionum statu, quidnam in hac lustratione viderint, qui sese habeant regiones illis creditae. Cui ipsi respondent: "Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit," ut scilicet Zacharias sciat plenam esse pacem inter gentes, praesertim Judaeae vicinas, illasque Judaeis fore pacificas, ut eos bello non lacessant, nec impediant urbis templique fabricam. Dices: Cur ergo ait de hoc angelo: "Qui loquebatur in me?" Respondeo esse hebraismum: in me, hoc est mihi, vel mecum, ut vertit Chaldaeus. Adde τὸ in me significat visionem hanc non fuisse realem, sed imaginariam, in qua angelus haec omnia in mente, vel potius in imaginatione Zachariae pingebat et loquebatur. Videbatur enim Zacharias sibi videre angelos ad invicem colloquentes, suumque angelum sibi haec visa et colloquia ostendere et suggerere, non vero corporalibus oculis exterius haec videbat et audiebat.
Versus 11: We Have Patrolled. I
11. PERAMBULAVIMUS. Hebraice הלך halach, id est ambulare, perambulare, in principibus, quales sunt angeli, notat principatum, puta actum visitandi, inquirendi, perscrutandi, disponendi res omnes. Unde illud Ezech. XXVIII, 14: "In medio lapidum ignitorum ambulasti," q. d. Inter Cherubinos tu, o Cherub, principatum habuisti. Sic I Machab. III, 8: "Judas perambulavit," quasi superior judex et vindex, "civitates Juda, et perdidit impios ex eis." Sic de Deo dicunt impii Job XXII, 14: "Circa cardines coeli perambulat, nec nostra considerat," q. d. Deus regit coelos, terram despicit et negligit. Levit. XXVI, 12, ait Deus: "Ambulabo inter vos," quasi princeps, protector, provisor vester. Unde subdit: "Et ero Deus vester, vosque eritis populus meus." Sic ex adverso Satan ait Job I, 7: "Circuivi terram, et perambulavi eam." Et Psal. XC, 6: "A negotio perambulante in tenebris," id est a daemone regnante et grassante noctu, aeque ac eo qui grassatur per diem; de quo subdit: "Ab incursu et daemonio meridiano." Sic rex "Antiochus perambulabat superiores regiones" cum exercitu, I Machab. VI, 1. Sic etiamnum reges Mogor et Aethiopiae stipati, hic sexaginta, ille ducentis, imo subinde quingentis millibus armatorum, jugiter ditiones et regna sua, utpote vastissima perambulant, ut ea in pace contineant, lustrent, dirigant et moderentur.
Pari modo hi angeli provincias sibi creditas perambulabant, quasi earum inspectores, custodes et praesides. Addit S. Hieronymus, Remigius et Hugo, angelos hosce, perambulando regna sibi commissa, debellasse gentes vicinas vel rebelles, vel hostiles, easque suis regnis subjecisse, itaque plenam omnibus pacem conciliasse. Denique vox perambulavimus, significat exsecutionem divinae providentiae per angelos publice exercitam et demonstratam, licet ea ex obscuris causis et occultis judiciis prodeat, puta ex Dei consilio, quod "in profundo et inter myrteta," et, ut Septuaginta, inter montes umbrosos latet.
OMNIS TERRA HABITATUR, ET QUIESCIT. "Omnis terra," scilicet vicina Judaeae. Nam in remotis fuere bella. Unde Romani anno 9 hujus Darii Hystaspis, inquit Eusebius in Chronico, Tarquinium Superbum suum regem urbe et regno expulerunt, ejusque loco crearunt consules Junium Brutum et L. Tarquinium Collatinum. Quin et Darius hic paulo post obsedit et cepit Babylonem, ac tandem invasit Graeciam cum sexcentis millibus militum, qui omnes a paucis Graecis, duce Miltiade, apud Marathonem profligati sunt, testibus Justino, Herodoto et aliis.
Versus 12: And The Angel Of The Lord Answered And Said: O Lord Of Hosts, How L...
12. ET RESPONDIT ANGELUS DOMINI, ET DIXIT: DOMINE EXERCITUUM, USQUEQUO TU NON MISEREBERIS JERUSALEM? Angelus hic videtur fuisse non custos Zachariae, sed custos totius populi Judaici, puta Michael. Orat enim pro toto populo sibi commisso, q. d. Cum omnes ceterae gentes in pace et prosperitate degant, cur, o Domine, solos Judaeos sinis turbari a Cambyse, a Samaritis et aliis hostibus, qui urbis templique fabricam hucusque impediverunt? Usquequo differs misereri Jerusalem, quae a paucis civibus Babylone redeuntibus habitatur, nec muris plene, nec templo est septa? I Esdrae, V. Usquequo non efficis ut ipsa, aliaeque urbes Judaeae, ac praesertim templum in ea restauretur? En a jam septuagesimus annus est," desolationi ejus a te decretus et praestitutus. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Albertus, Hugo et Lyranus. ISTE JAM SEPTUAGESIMUS ANNUS EST. Dixit haec angelus anno 2 Darii Hystaspis, ut patet vers. 1. Hoc ergo 2 anno impleti sunt hi 70 anni: unde sequitur eos diversos esse ab annis 70 captivitatis Babylonicae, de quibus Jeremias cap. XXV, 11, et cap. XXIX, 10, illi enim finiuntur anno 1 Cyri, qui captivitatem solvit, et Judaeos e Babylone a se capta remisit in Jerusalem, ut patet I Esdr. I, 1. Hi vero inchoantur ab excisa a Chaldaeis urbe et templo, quod contigit anno 11 Sedeciae, qui fuit 18 Nabuchodonosoris, ac finiuntur anno 2 Darii Hystaspis. Quocirca hi Zachariae vocantur anni 70 desolationis, scilicet urbis et templi; priores vero Jeremiae vocantur anni 70 captivitatis, scilicet Judaeorum. Ita Eusebius in Chron., Clemens lib. IV Stromat., S. Hieronymus Proemio in Aggaeum, S. Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XXVI, Emmanuel, Torniellus in Chronic. anno mundi 3462 (qui tamen hosce Zachariae annos inchoat ab ultima captivitate Judaeorum, qua scilicet post excisam Jerusalem profugi in Aegyptum, inde juxta oraculum Jeremiae a Chaldaeis abducti sunt in Babylonem, quod contigit anno 27 transmigrationis Joachin, sive Jechoniae), Ribera, Sanchez, a Castro et alii hic, ac Fernandius visione XXIX, sect. I. Favet Zacharias cap. VII, 5, ubi anno 4 Darii Hystaspis de hisce 70 annis desolationis ait: "Cum jejunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos," Ubi nota pronomen hos, quod designat annos praesentes, non praeteritos ante Cyrum.
Aliqui tamen censent eosdem esse annos 70 Jeremiae et Zachariae, desolationis et captivitatis, eosque jam finitos fuisse anno 1 Cyri. Unde verba haec Zachariae legunt per interrogationem, vel admirationem, q. d. Istene, Domine, est septuagesimus annus libertatis nostrae, a Jeremia cap. XXV, et Daniele cap. IX, 2, praedictus? q. d. Non tantum septuagesimus, sed octogesimus et amplius est annus hic captivitatis nostrae, et tamen necdum miseriarum nostrarum est finis. Licet enim e captivitate redierint nonnulli, multi tamen adhuc in Babylone degunt; et qui redierunt tot aerumnis affliguntur, ut satius pene esset, eisque optabilius mansisse et vivere in Babylone. Ita Albertus, Hugo, Lyranus et Mariana. Verum nullam interrogationis vel admirationis notam habent Biblia Romana, licet illa habeant Biblia Plantiniana. Quare prior sententia uti communior, ita verior est. Ex qua recte deducas annos 70 captivitatis inchoari anno 11 Joakim, quo ipse occisus est, et post tres menses ejus filius et regni haeres Joachin, sive Jechonias captivus abductus est in Babylonem: eosdem vero finiri anno 1 Cyri, uti ostendi cap. XXV et XXIX Jeremiae. Annos vero 70 desolationis, de quibus hic Zacharias, 11 annis posterius incipere, scilicet anno 11 Sedeciae, et 11 annis posterius finiri, scilicet anno 2 Darii Hystaspis. Hinc rursum colligas Cyrum solvisse captivitatem Judaeorum, et expugnasse Babylonem anno 1 non regni sui, uti censent Eusebius in Chron., Africanus, S. Hieronymus hic, Pererius et alii, sed monarchiae; vixit autem monarcha per tres duntaxat annos, uti constanter asserunt Hebraei in Seder-Olam. Unde et Daniel tertii tantum anni Cyri meminit cap. X, 1. Scio Xenophontem Cyro dare 7 annos monarchiae; sed Xenophon in Cyro non tam ejus gesta et historiam, quam ideam insignis regis et monarchae describit, uti Plato in Republ., ideam reipublicae non existentis, sed Platonicae, id est ejus quam sibi optimam imaginatus est Plato, depingit. Hosce enim 7 annos difficile est adaptare sacrae Scripturae: licet enim nonnulli idcirco annos 70 captivitatis citius inchoent, scilicet ab anno 3 Joachim, quo in Babylonem abductus est Daniel cap. I, 1; tamen computus annorum ex aequo non respondet. Nam ab anno 3 Joakim usque ad 11 ejusdem, fluxerunt octo anni, quos non adaequant anni 7 Cyri: nam ex illis demendi sunt tres, quos cum Hebraeis eidem Cyro dedimus, computando annos 70 captivitatis ab anno 11 Joakim usque ad annum 1 monarchiae Cyri. Verum de his plura I Esdr. I, 1.
Moraliter, idipsum dicamus, idipsum oremus et obsecremus pro Anglia, Scotia, Dania, Suecia, Germania, etc., in quibus stetit statque haeresis, et desolatio templorum, monasteriorum et sacrorum omnium per septuaginta annos et amplius: usquequo, Domine, non misereberis Angliae? etc. Iste jam desolationis ejus septuagesimus, imo pene centesimus annus est. Ergone plus peccavit Anglia, quam Jerusalem et Judaea, ut, cum illa septuaginta annorum captivitate peccata sua expiarit, Anglia centum annis expiare non possit? Peccavit utique et grande peccatum peccavit, faciens schisma a te tuaque Ecclesia; sed pro eo sanguinem suum fuderunt tot centeni martyres, qui instanter orant pro ea, et clamant, non vindictam, ut sanguis Abel, sed misericordiam. Accipe has hostias pro peccato, eorumque sanguine schisma hoc ablue et dilue: quia pius et φιλόψυχος, animas amas, quas creasti, et Christi tui sanguine redemisti.
Versus 13: Good Words
13. VERBA BONA, id est consolatoria Judaeorum, verba boni ominis, verba fausta, puta laetum boni tamdiu votis expetiti oraculum, de futura Hierosolymae felicitate, cum ad eam Dominus revertetur in misericordiis, ut sequitur: "Bona, inquit S. Hieronymus, de futurorum promissione, consolatoria de praesentium necessitate." Sic Virgilius ecloga V: Amat bonus otia Daphnis, bonus, id est felix, beatus, doli expers, candidus. Quocirca verbum bonum, non tantum dignitatem rei, cujus oraculum edit, sed etiam oraculi veritatem, ac promissorum certitudinem magnitudinemque complectitur. Hinc Psaltes Psalm. XLIV: "Eructavit, inquit, cor meum verbum bonum," q. d. Verbum quod mente concepi, tam est ominatum et felix, tam suave, tanta saturitate et voluptate cor replet, ut cogar os aperire, illudque ebullire, ac velut ebrius eructare. Porro "verba bona" sunt ea quae subdit:
Versus 14: I Am Jealous For Jerusalem And Zion With Great Jealousy. T
14. ZELATUS SUM JERUSALEM ET SION ZELO MAGNO. Zelus hic duos actus contrarios complectitur, nimirum amorem ardentem in Jerusalem, et iram ingentem in ejus hostes; horum enim odium ex ejus amore necessario sequitur, q. d. Ego vehementer amo Jerusalem, uti maritus zelotypus amat ardenter uxorem, ideoque vehementer irascor Chaldaeis, eo quod illam tam crudeliter everterint, ejusque spoliis se ditarint, cum ego modice et leniter tantum illam per eos castigare intenderem, uti paedagogus castigat puerum et discipulum. Hoc est enim quod ait:
Versus 15: For I Was But A Little Angry, But They Furthered The Affliction. S
15. QUIA EGO IRATUS SUM PARUM, IPSI VERO ADJUVERUNT IN MALUM. Ita Lyranus, Vatablus et alii. Chaldaeos vocat gentes opulentas, hebraice שאננים schaanannim, id est, ut Chaldaeus, quae secure degunt, praefisae sibi suisque viribus et opibus, nil timentes mali; Vatablus, tranquillas; Pagninus, quietas; Septuaginta, quae superposita sunt, puta quae dominantur. Moraliter, nota hic Deum post illatam plagam populo suo, defervescente furore, justam indignationem in ipsos convertere, qui Deum ipsum ad vindictam, vel eam exercuerunt, non ut Deo satisfacerent, sed ut suae ambitioni et tyrannidi indulgerent. Exemplum est II Paral. XXVIII, 9: "Iratus, inquit, Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad coelum pertingeret vestra crudelitas, etc.; peccastis super hoc Domino Deo vestro." Et Psalm. LXVIII, 27: "Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt" irrisiones, probra, et subinde cum verbis verbera.
Aliud est percutere, aliud persequi ad internecionem: illud est patris, hoc vero hostis: illud facit justitia, hoc livor: illud Deus sibi tribuit in Christi morte, dicens Isai. LIV, 8: "Propter scelus populi mei percussi eum," et Christus ipse idipsum Patri adscribit hoc loco Psalmi: istud vero sanguinariis Judaeis imponit.
Versus 16: I Will Return To Jerusalem With Mercies
16. REVERTAR AD JERUSALEM IN MISERICORDIIS: hebraice ברחמים berachamim, id est in miserationibus visceralibus, quae scilicet ex intimis visceribus meis promanant, eaque commovent, afficiunt et affligunt, q. d. Intimam et visceralem compassionem et misericordiam multis modis donisque ostendam et exhibebo Hierosolymae, atque ea impulsus faciam id quod sequitur: DOMUS (templum) MEA AEDIFICABITUR IN EA, ET PERPENDICULUM EXTENDETUR SUPER JERUSALEM, id est rursus aedificabitur Jerusalem. Est metonymia: nam ex perpendiculo, sive libella, quod architecti adhibent ut ad rectam lineam aedificent, et structuram adaequent, intelligit totam fabricam. In perpendiculo enim ex funiculo dependet plumbum, vel pondusculum, quod, utpote grave, vergit ad suum centrum, puta ad centrum terrae et totius universi; unde architecti eo utuntur, ut areas in quibus aedificant, complanent, et a centro mundi aequaliter distare faciant, quod librare vocant: ac fabricam quam areae, vel plano superaedificant, ad perpendiculum erigunt, ut omnes ejus partes aequidistantes a centro, solide consistant; ne si una curvetur, magisque vergat ad centrum quam alia, eo ruat, secumque alias partes, et totam fabricam in ruinam trahat. Quaelibet enim res gravis pari pondere inclinat et tendit ad suum centrum, quod omnibus idem est et commune. Quare duo parietes fabricae invicem oppositi, mathematice non sunt paralleli; quia si protenderentur, in centro terrae concurrerent, sed quia haec differentia in tanta distantia a centro, est exigua et insensibilis, hinc physice censentur paralleli.
Versus 17: My Cities Shall Yet Overflow With Good Things. I
17. AFFLUENT CIVITATES MEAE BONIS. Hebraice תפוצינה מטב tephutsena mittob, id est diffundent, dispergent se prae copia bonorum, ad aedificandum alias urbes et pagos. Septuaginta vertunt: Diffundentur civitates in bonis; Chaldaeus: Implebuntur bono. Id praestitit Deus tempore Zorobabelis, et postea tempore Machabaeorum, sed maxime tempore Christi.
Versus 18: Four Horns. T
18. QUATUOR CORNUA. Hebraei et ex iis S. Hieronymus per haec accipiunt quatuor monarchias, scilicet Chaldaeorum, Persarum, Graecorum et Romanorum, quae Judaeos variis per varias aetates affecere cladibus. Verum hoc parum est probabile. Primo, quia haec visio eo spectat, ut Judaeos Babylone redeuntes in praesenti aerumna sublevet et consoletur. Ergo non spectat ad Graecos et Romanos, qui necdum erant, nec Judaeos afflixerant, sed post multa saecula futuri erant, imo post hanc consolationem quam dat hic angelus: rursus quia Judaeos afflixerunt, ac tandem funditus exciderunt sub Tito. Secundo, quia Persae, ut Cyrus et Darius, benevoli fuerunt Judaeis, eosque e Babylone liberarunt, ac potestatem eis fecerunt urbis et templi reaedificandi. Ergo hi non fuerunt cornua contra Judaeos cornutantia. Tertio, quia Persae, Graeci et Romani non potuerunt affligere Israelem, utpote jam eversum et abductum in Assyriam, sed tantum Judam: haec autem cornua impetierunt Israelem, aeque ac Judam, ut hic dicitur.
Dico ergo cum Theodoreto, Clario, Ribera, Sanchez, a Castro et aliis, per quatuor cornua significari quatuor plagas orbis, gentesque in iis degentes, quae tam Judaeos quam Israelitas, sive decem tribus bellis divexarunt, quales ab Oriente fuerunt Ammonitae et Moabitae, ab Occidente Philistini, a Meridie Idumaei et Aegyptii, ab Aquilone Assyrii et Chaldaei. De his enim ait angelus: Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam, et Israel et Jerusalem. Unde Chaldaeus pro quatuor cornua vertit, quatuor regna.
Versus 20: Four Craftsmen. T
20. QUATUOR FABROS. Hi fabri fuerunt quatuor angeli, custodes et hyperaspistae Jerusalem et Judaeae. Vocantur fabri, quia veniunt ad hoc, ut cornua quatuor ferrea, quae ita impetierunt Judaeos, ut nemo eorum auderet levare caput, deterreant, deprimant et amputent. Quocirca fabri hi ferrarii fuisse videntur: horum enim est ferro ferrea cornua resecare. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Remigius et alii.
Versus 21: And These Came To Terrify Them. N
21. ET VENERUNT ISTI DETERRERE. Nota: aliqui legunt deterere, sed legendum cum Romanis deterrere; et hoc significat hebraeum לחריד leacharid, id est ut tremorem eis incuterent, ut facerent ea tremere: per cornua enim intelligit gentes hostiles quas tremore concusserunt hi fabri, id est angeli. Primo enim terrorem injecerunt gentibus hostilibus, deinde timore depressas succiderunt. Porro ferrea fuisse haec cornua conjicere licet ex eo quod valide concusserint et excusserint Judaeam et Samariam: ergo valida erant: ergo ferrea. Nam, ut ait Daniel cap. II, 40: "Ferrum omnia domat." Secundo, quia similia fecit ad similem effectum Sedecias pseudopropheta, III Reg. XXII, 11: "Fecit, inquit, Sedecias cornua ferrea," ut ferreum et invictum robur regis Achab exprimeret, cui adulans ait: "His ventilabis Syriam." Tertio, quia faber communiter ferrarium significat, nisi addatur murarius, lignarius, vel quid simile. Vatablus tamen et Arias, uti cornua naturalia accipiunt, ita et per fabros accipiunt cornuarios, vel tornarios, qui scilicet in cornibus tornandis, secandis, poliendis laborant. Porro angelos haec bona praestitisse Hierosolymae, quae hic promittit Zacharias, patet ex eventu: nam mox urbs et templum pacifice et splendide restaurata sunt, aeque ac aliae urbes Judaeae. Unde cap. sequenti vidit Propheta virum fune dimetientem Jerusalem, hoc fine, ut eam reaedificet, tantumque in ea numerum civium, ut urbs omnes non caperet.
Moraliter, disce hic primo nullam esse potentiam regum vel tyrannorum, quae non habeat aliam potentiorem supra se, ad quam oppresso confugere et appellare liceat. "Omne sub regno graviore regnum est." Et Horatius, lib. III, ode 1: Regum timendorum in proprios greges, Reges in ipsos imperium est Jovis. Quocirca Eccles. cap. V, 7: "Si videris, inquit, calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio; quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii; et insuper universae terrae rex imperat servienti."
Secundo, magnam esse vim et potentiam angelorum in omnes reges et regna, utpote qui solo ostentato malleo, vel ferro, quo decussuri sunt cornua regum, illico ipsos terrore et tremore percellunt: hoc enim significat τὸ deterrere, et efficacius hebraeum hacharid, id est tremore concutere. Hinc Daniel, licet vir sanctus et fortis, videns angelum, eumque alloquens cap. X, 17: "Domine mi, ait, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium; sed et halitus meus intercluditur." Et mox de sociis: "Porro viri qui erant mecum non viderunt; sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum." Sic passim in Scriptura viso angelo de vidente dicitur: "Timor vel terror irruit super eum," uti dicitur de Zacharia Lucae I, 12. Ubi S. Ambrosius: "Perturbamur, ait, et a nostro alienamur affectu, quando perstringimur alicujus superioris potestatis occursu." Quin imo veterum opinio et sensus erat, adeo potentes et terribiles esse angelos, ut ei qui eos videret necessario moriendum esset. Inde enim est illa vox Manue, qui fuit pater Samsonis: "Morte moriemur, quia vidimus Dominum," puta angelum, Jud. cap. XIII, 22.
Mystice S. Hieronymus: Quatuor cornua, inquit, quae singulos domum Dei spiritualem aedificare volentes impetunt, sunt quatuor passiones animae puta gaudium, tristitia, metus et spes sive cupiditas, quas hoc versu complexus est Poeta: Hi metuunt, cupiunt, gaudentque, dolentque. Quis enim est, etiam fidelium justorum, qui non agitetur nunc metu, nunc spe, nunc laetitia, nunc tristitia? Quatuor fabri sunt quatuor virtutes cardinales, quae hasce passiones edomant, nimirum prudentia, justitia, fortitudo et temperantia. Ita S. Hieronymus. Aut magis proprie et pertinenter, sunt hae quatuor. Primo, poenitentia quae sternit gaudium. Secundo, abnegatio sui et resignatio in voluntatem Dei, quae interimit tristitiam. Tertio, magnanimitas et confidentia in Deum, quae profligat timorem. Quarto, contemptus mundi, qui supprimit spem. Qui enim cum Magdalena deflet sua peccata, hic spernit omnia mundi gaudia, totusque mundus ei amarescit. Qui abnegat se suaque commoda, ac se resignat in voluntatem Dei, hic de nulla re tristatur; sed omnia aequo animo suscipit de manu Dei, qui diligentibus se facit omnia cooperari in bonum. Qui magnanimus est Deoque confidit, nil metuit. Qui contemnit omnia quae in mundo sunt, eaque ut vana, vilia, brevia et exilia despicit, hic nihil in mundo sperat. Porro apte addit S. Hieronymus: "Qui vitia destruunt, virtutes aedificant, omnesque sancti qui haec remedia possidentes instaurant semper Ecclesiam, fabri appellandi sunt. Unde et Apostolus loquebatur: Quasi sapiens architectus fundamentum posui. Et iratus Dominus de Jerusalem ablaturum se dicit architectum, et virum sapientem. Et ipse Dominus Dei omnipotentis filius et creatoris omnium, fabri filius appellatur." Addit S. Hieronymus: "Legi in cujusdam commentariis, quatuor fabros quatuor Evangelistas intelligi, qui oppressum Israelem, sensum videlicet videntem Deum, et Judam Dominum confitentem, et Jerusalem visionem pacis, in pristinam sedem restituant, et quos vitiorum Gentes disperserant de Ecclesia, per praedicationem Evangelii retraxerunt ad salutem." Pari modo accipias quatuor Ecclesiae doctores, S. Augustinum, S. Hieronymum, S. Ambrosium, S. Gregorium. Hi enim quasi fabri aedificarunt Ecclesiam sua doctrina et libris.
Secundo, magis apposite per quatuor cornua possumus accipere quatuor vitia capitalia, quae maxime impetunt Ecclesiam et fideles, et quatuor eorum praesides daemones, quos designat Psaltes Psalm. XC, 13, dicens: "Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem," inquit S. Hieronymus. Aspis enim notat invidiam et iram; basiliscus qui visu interimit luxuriam, oculi enim sunt in amore duces; leo, superbiam; draco, gulam et avaritiam. Quatuor fabri sunt quatuor virtutes et angeli, contra quatuor haec vitia decertantes, nimirum charitas contra invidiam, castitas contra luxuriam, humilitas contra superbiam, abstinentia contra gulam et avaritiam: sive Uriel contra Beelzebub, Raphael contra Asmodaeum, Michael contra Luciferum, Gabriel contra Bacchum et Mammonam.
Simili modo, tempore primitivae Ecclesiae, quatuor cornua eam impetentia fuerunt quatuor haeresarchae, scilicet Arius negans Christi divinitatem; Nestorius ponens duas personas in Christo, aeque ac duas naturas; Eutyches constituens unam naturam in Christo, aeque ac unam personam; Macedonius negans divinitatem Spiritus Sancti, quorum quatuor fabri et succisores fuerunt quatuor Concilia Oecumenica, nimirum Nicaenum contra Arium, Ephesinum contra Nestorium, Chalcedonense contra Eutychemem, Constantinopolitanum contra Macedonium: in quibus praecipuus faber Arii fuit S. Athanasius, Nestorii Cyrillus, Eutychetis S. Leo, Macedonii S. Gregorius Nazianzenus.
Symbolice, quatuor haec cornua sunt quatuor universales persecutiones et persecutores Ecclesiae, qui eam successive a Christo hucusque impetierunt, quos S. Joannes, Apoc. VI, praesignavit per quatuor equos et equites, scilicet album, rufum, nigrum et pallidum. Albus enim significat Christum debellantem Judaeos; rufus significat Gentiles, praesertim imperatores ut Neronem, Decium, Diocletianum, quorum faber et succisor fuit Constantinus Magnus. Niger significat haereticos, praesertim Arianos, quorum faber et debellator fuit S. Athanasius, S. Basilius, S. Hieronymus, S. Augustinus, etc. Pallidus significat Mahometanos, quorum fabri ex parte fuerunt reges Hispaniarum; sed fabrum qui plene eos succidat, adhuc exspectamus: utinam brevi Deus eum ostendat! Prima enim Ecclesiae persecutio fuit a Judaeis; secunda, a Gentilibus; tertia, ab Arianis; quarta, a Saracenis.
Item quatuor haec cornua sunt quatuor primae haeresies. Simili modo, tempore primitivae Ecclesiae, quatuor cornua eam impetentia fuerunt quatuor haeresarchae, scilicet Arius negans Christi divinitatem; Nestorius ponens duas personas in Christo, aeque ac duas naturas; Eutyches constituens unam naturam in Christo, aeque ac unam personam; Macedonius negans divinitatem Spiritus Sancti, quorum quatuor fabri et succisores fuerunt quatuor Concilia Oecumenica, nimirum Nicaenum contra Arium, Ephesinum contra Nestorium, Chalcedonense contra Eutychemem, Constantinopolitanum contra Macedonium: in quibus praecipuus faber Arii fuit S. Athanasius, Nestorii Cyrillus, Eutychetis S. Leo, Macedonii S. Gregorius Nazianzenus.