Cornelius a Lapide

Zacharias II


Index


Synopsis Capitis

Videt Zacharias angelum cum funiculo mensorio, ut metiatur Jerusalem a Nehemia et Zorobabele reaedificandam, cumque ex funiculo exiguo, utpote convoluto, conjiceret timeretque Zacharias exiguam fore novam Jerusalem, mox audit alterum angelum promittentem, quod absque muro ipsa habitanda sit prae copia hominum et jumentorum, quodque Dominus sit futurus ei murus ignis in circuitu, et gloria in medio ejus. Quare invitat Judaeos, qui metu Chaldaeorum aliarumque gentium hostilium timebant redire e Babylone, ut audacter redeant in Jerusalem; Deum enim illam instauraturum cum templo, ac in eo habitaturum, ideoque effecturum ut nec Chaldaei, nec Samaritae, nec aliae gentes vicinae vel fabricam impediant, vel Judaeorum pacem turbent.

Nota haec ad litteram intelligenda esse de Jerusalem urbe Judaeorum: de ea enim hactenus egit, idque filum orationis et plana textus verba deposcunt. Allegorice tamen, et potius intelligenda sunt de Ecclesia, quae est vera Dei Jerusalem, in eaque orta est, et illi successit, de qua Apostolus Galat. IV, 26. Et quia ad Ecclesiam maxime respexit Spiritus Sanctus, hinc quaedam hic augustiora interserit, quae tenuiter Hierosolymae, plane autem et plene conveniant Ecclesiae. Ad illam enim data typi alicujus occasione, assurgere et avolare solent Prophetae. Qualia sunt vers. 8: Post gloriam misit me ad gentes. Erunt praedae his qui serviebant sibi. Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Lauda et laetare, filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui. Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, etc. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Haymo, Lyranus, Vatablus et alii passim, excepto Ribera et paucis aliis, qui haec omnia in sensu non allegorico, sed litterali accipienda censent, non de Jerusalem, sed de Ecclesia Christi, idque ob verba textus quae paulo ante citavi. Verum illa non urgent, uti ostendam in eorum explicatione. Vide Canon. IV et V, quos praefixi Prophetis Majoribus.


Textus Vulgatae: Zacharias 2:1-17

1. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. 2. Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. 3. Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus. 4. Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. 5. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio ejus.

6. O, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quatuor ventos coeli dispersi vos, dicit Dominus. 7. O Sion, fuge quae habitas apud filiam Babylonis. 8. Quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. 9. Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. 10. Lauda, et laetare, filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. 11. Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa: et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. 12. Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Jerusalem. 13. Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto suo.


Versus 1: And I Lifted Up

1. ET LEVAVI. — Haec ad praecedentem visionem et ad verba consolatoria de restauranda Jerusalem, cap. I, 13, pertinere, ideoque eodem tempore, puta eadem nocte et visione visa esse a Zacharia, probabiliter censet Theodoretus. Videtur enim hic esse continuatio praecedentis visionis. Hisce enim symbolis omnibus promittit Deus Judaeis restaurationem urbis et templi, ad eamque illos incitat et impellit. Unde eosdem angelos hic videt Zacharias, quos vidit cap. praeced. ET ECCE VIR, — puta angelus specie viri: viri enim formam induerat in corpore aereo a se formato et assumpto.

Et in manu ejus funiculus mensorum, — quo solent architecti metiri longitudinem et latitudinem aedificiorum; ad eamque funiculis in terram defixis, et utraque ex parte extensis comprehensam, aedificare, ut justa sit partium omnium symmetria et proportio. Funiculo ergo hoc significat se brevi reaedificaturum Jerusalem. Angelus hic videtur fuisse idem qui cap. I, 8, visus est Zachariae stare inter myrteta, nimirum S. Michael: hic enim erat custos et tutor Synagogae, uti jam est Ecclesiae; unde ad eum pertinebat cura restaurandae Jerusalem et templi. Similem virum vidit Ezechiel cap. XL, 3, qui funiculo et calamo dimetiebatur templum a Zorobabele reaedificandum. Sic S. Joannes Apoc. XXI, 15, vidit angelum arundine metientem Jerusalem coelestem.


Versus 2: And I said (I Zechariah, to the man having the measuring lin...

2. Et dixi (ego Zacharias ad virum habentem funiculum mensorium, puta ad S. Michaelem): QUO TU VADIS? (quid funiculo tuo agere vel metiri destinas)? ET DIXIT (respondit Michael) AD ME: UT METIAR JERUSALEM (puta aream in qua reaedificanda est Jerusalem. Jerusalem enim jam non exstabat, utputa ante 70 annos destructa a Chaldaeis. Unde subdit): ET VIDEAM QUANTA SIT (id est futura sit, vel esse debeat) LATITUDO EJUS. Tropologice, funiculus hic significat dimensiones crucis Christi, item charitatis, humilitatis, caeterarumque virtutum, juxta quas aedificanda est domus spiritualis, puta fabrica perfectionis, de quibus Apostolus Ephes. III, 18: "Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum." Vide ibi dicta.


Versus 3: And Behold The Angel Who Spoke In Me

3. ET ECCE ANGELUS QUI LOQUEBATUR IN ME. — Hic fuit angelus proprius Zachariae, qui ei haec oracula suggerebat, et visiones ostendebat, ac proinde diversus a Michaele, uti dixi cap. I, 13. Quocirca S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Hugo, Lyranus et alii passim tres hic numerant angelos, primum, cum funiculo quasi mensorem, qui fuit S. Michael; secundum, prophetalem Zachariae; tertium, "qui egrediebatur in occursum ejus," puta secundi, ut per eum doceret Zachariam quanta futura esset Jerusalem; tertium hunc autumant multi fuisse S. Gabrielem; ille enim curator erat populi Dei, ut patet Daniel. IX, 21, et cap. X, 5, ubi similiter tres angelos similes, imo fere eosdem cum hisce Zachariae, atque idem pene nuntiantes vidit Daniel.

4. Et dixit ad eum (puta angelus tertius dixit ad secundum, qui erat custos Zachariae): CURRE, LOQUERE AD PUERUM ISTUM, DICENS: ABSQUE MURO HABITABITUR JERUSALEM, — q. d. Dic Zachariae puero, non aetate, ut vult Ribera et Emmanuel (erat enim grandaevus, inquit S. Epiphanius, Dorotheus, Isidorus, imo et Martyrologium Romanum),

sed conditione et statu; quia scilicet erat puer, id est cliens et discipulus angeli sui custodis. Homines enim respectu angelorum sunt quasi pueri, ait S. Hieronymus. Rursum puero, id est ministro. Erat enim Zacharias minister angeli, per eum enim angelus Dei de restauratione Jerusalem decretum Judaeis annuntiavit. Sic Lucae I, 69, David vocatur puer, id est minister Dei: "Erexit, ait, cornu salutis nobis in domo David pueri sui." Item Jacob, ibidem vers. 14: "Suscepit, inquit, Israel puerum suum." Actor. IV, 27, Jesus vocatur puer, id est minister Dei. Sic Genes. XXIV, 52, servus Abrahae, licet senex, vocatur ejus puer. Est catachresis: pueri enim solent ministrare viris et senibus. Sensus ergo est, q. d. O angele, dic tuo clienti Zachariae: Tu videns angelum primum, puta Michaelem cum funiculo, putabas Jerusalem reaedificandam fore exiguam, utpote parvo ejus funiculo comprehendendam; sed scito te falli: praedico enim et promitto tibi tuisque tantam fore Jerusalem, tamque plenam civibus, ut muris suis eos continere non possit. Funiculus enim quem vides, licet parvus videatur, quia tenuis est et in glomum convolutus; tamen si evolvatur, uti fiet in dimensione, complectetur ingentem aream, quae ingentem capiet urbem; atque urbs ipsa, licet ingens, non capiet incolas, tanta erit eorum multitudo; quocirca per suburbia et villas urbi vicinas habitare cogentur. Ex hoc loco S. Gregorius, homil. 34 in Evang. docet angelos majores mittere minores: "Dum enim, inquit, angelus ad angelum dicit: Curre, et loquere ad puerum istum, dubium non est quin alius alium mittit. Minora vero sunt quae mittuntur, majora quae mittunt." Hinc etiam acceperunt Scholastici ea quae docent de locutione angelorum.

ABSQUE MURO. — Hebraice perazot, id est villae, hoc est, instar villarum absque muro habitabitur Jerusalem: quia tanta erit civium copia, ut urbe capi non possit. Quocirca aedificabunt suburbia et villas urbi contiguas, per easque longissime se dilatabunt ac propagabunt. Unde aliqui sic exponunt absque muro, id est extra murum. Sic enim dicitur Josue cap. XVII, 5: "Ceciderunt funiculi Manasse absque terra Galaad," id est praeter et extra terram Galaad. Non ergo negat Jerusalem cingendam muro, ut volunt aliqui, qui proinde id ad litteram accipiendum volunt de Ecclesia. Non etiam corrigit Michaelem volentem funiculo metiri Jerusalem, ut alii exponunt, q. d. Noli eam metiri: non enim illa funiculo demetienda est: nam sine muris aedificanda est, et undequaque dilatanda. Quis enim angelus corrigat Michaelem omnium angelorum principem? Sed sensus est, q. d. Licet Jerusalem statim ob metum vicinarum gentium cingenda sit muro, ut patet Nehem. IV, 17; tamen tanta eo confluet hominum frequentia, ut multi cives extra muros in vicis et villis suburbanis habitare cogantur. Ita de facto contigit: nam habitarunt in Bezeta, id est in nova civitate, donec Agrippa rex coepit haec suburbia muro cingere, teste Josepho lib. VI Belli, cap. VI.

Second, "it shall be inhabited" can be taken δυνητικῶς (in a potential sense), to signify ability rather than act, meaning: So safe and secure will Jerusalem be through the help and protection of God dwelling in it, that it could be inhabited without a wall. For a thing is said to be done which is apt to be done; and a person is said to do that which he has the power to do. So Job says, chapter 9:6: "Who moves," that is, who can move, "the earth from its place. Who commands the sun and it does not rise," that is, who can command the sun not to rise. Third, the Hebrew perazot, that is, villages, the Septuagint translates as "fruitful": for such villages tend to be. Hence they render it thus: Jerusalem shall be fruitfully inhabited by a multitude of men and cattle that are in its midst, meaning: Jerusalem will be rich, fertile, and opulent: for it will produce and nourish an innumerable throng of cattle as well as men. So the Hebrews, St. Cyril, Theodoret, and others take these things literally of the city of Jerusalem. For by this phrase he signifies the extent and populousness, as well as the security and peace of Jerusalem. For when there is fear of war, no rich man dares to live in villages, but retreats to walled cities.

Mystice, id verius est in Ecclesia, quae absque muro habitatur: quia toto orbe diffusa est. Ad eam enim undequaque confluxit innumerabilis multitudo fidelium, tam hominum, id est justorum, quam jumentorum, id est carnalium, qui more jumentorum terrae inhiant. Ita S. Augustinus serm. 131 De Tempore, et Remigius, Albertus, Lyranus, Vatablus, Arias hic. Rursum Ecclesia aeque ac anima sancta est perazot, id est villa, ob amoenitatem, libertatem et fertilitatem. Abundat enim spiritali frumento, vino, oleo, fructibus, jumentis et animalibus omnis generis, agris, vineis, hortis, arboribus, fontibus, etc. Quid mirum? Haec est villa Dei, ejus manibus erecta, aucta, adornata. Ita eamdem Ecclesiae propagationem per dilatationem Hierosolymae, symbolice depingit Jeremias cap. XXXI, 38, et Isaias cap. XLIX, 20: "Angustus mihi est locus, fac spatium mihi ut habitem." Imo S. Hieronymus in Jonam asserit Jerusalem veterem fere semper in S. Scriptura portare novam; ubique enim hoc ei quasi oneri datum ut Ecclesiam Christi in seipsa praeferat et referat, quasi ejus imago et typus, imo mater. Quare in Liturgia S. Jacobi, Jerusalem appellatur Matrix Ecclesiarum; perinde ac Rom. XI, 18, prisci Patriarchae nuncupantur Ecclesiae radix, quae portat fideles ex gentibus. Sic S. Augustinus Proemio in Psalm. CXXVI, ait Salomonem gestare figuram Christi, ut in iis quae de regno ipsius Scriptura commemorat, non tam sit persona Salomon, quam is ipse personatus Christo; ac proinde utrumque intelligi oportere: quia figuratum sine eo quod figurat, percipi nequit. Ita hic substratum, sive fundamentum litterae est restauratio terrenae Jerusalem, cui typice superstruitur fabrica Ecclesiae christianae. Ita Fernandius visione XXX.

Anagogice, Jerusalem et paradisus coelestis cinctus est igne purgatorii, per quem omnes in coelum quasi transire debent, ut eo probentur numquid impuri habeant; et si quid habeant, expurgentur, juxta illud I Cor. III, 13: "Uniuscujusque opus quale sit ignis probabit, etc., si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem." Ad haec Origenes, S. Basilius, Lactantius, S. Ambrosius et Rupertus ex hoc loco et similibus opinati sunt, ante coelum in aethere esse maximos ignes per quos transire et expiari debeant omnes in coelum euntes, etiam S. Petrus et Paulus; de qua sententia quid censendum sit dixi I Cor. III, 12. Denique Christus Judex, et sancti in die judicii cingentur igne conflagrationis mundi, qui deinde impios et damnatos convolvet in tartara, de quo Psalm. XLIX, 2: "Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida."

ET IN GLORIA ERO IN MEDIO EJUS. — Hebraice לכבוד lecabod, id est ad gloriam; Septuaginta, in gloriam, pro gloria, loco gloriae; Chaldaeus, gloriose majestatem meam in medio ejus reponam. Jam gloria haec dupliciter accipi potest: primo, passive, q. d. In gloria ero, id est glorificabor et colar in Jerusalem per latriae cultum: ita S. Hieronymus, Lyranus et Dionysius. Secundo, et melius active, q. d. Glorificabo Jerusalem, gloriam ei afferam: ita Cyrillus, Theodoretus, Haymo, Vatablus et Ribera, Sanchez et alii. Deus enim habitans in Jerusalem per sui cultum, legem, oracula, miracula, tutelam et protectionem, eam reddebat celebrem et gloriosam apud omnes gentes, teste Josepho lib. XII Antiq. cap. XXVI. Deus ergo erat gloria Jerusalem, juxta illud Jerem. II, 11: "Populus vero meus mutavit gloriam suam," id est Deum suum gloriosum, "in idolum." Hinc illud Psalm. LXXXVI, 9: "Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei." Et Psalm. XLVII, 1: "Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion, latera Aquilonis, civitas regis magni." Ita Theodoretus.

Secundo, aliqui, ut a Castro, per gloriam Hierosolymae accipiunt arcam foederis; ob eam enim captam a Philisteis nurus Heli gravida, et prae dolore excutiens foetum ac pariens vocavit puerum Ichabod, dicens: "Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei," 1 Reg. IV, 21, ut sensus sit: Ego Deus Hierosolymae ero murus igneus forinsecus, intrinsecus vero in medio ejus ero ei pro arca. Sicut enim ad arcam omnes accurrebant, Deum super eam in propitiatorio residentem adoraturi et invocaturi, indeque Deus urbem gubernabat: ita promittit hic se pro arca (quam ante captivitatem ex Jerusalem extulerat et absconderat Jeremias, ut dicitur II Machab. II, 5) et pro anima in medio Jerusalem futurum, ut omnes cives et incolas inde animet, foveat, gubernet et regat. Porro Deus tum alias fuit gloria Jerusalem, tum maxime quando assumpta carne in ea visibiliter apparuit, docuit, miracula fecit, et Ecclesiam suam instituit. Ita Vatablus.

Quocirca allegorice, et potius tropologice, Deus per Christum est gloria Ecclesiae. Quanta enim ejus est gloria, quod caput ejus sit Christus, id est Verbum incarnatum, Deus homo? quanta ejus gloria est, Christi coelestis vita, doctrina, Evangelium, sacramenta, gratia, quam in singulos fideles quasi membra sua jugiter influit, qua eos ad beatitudinem et gloriam aeternam deducit? Hanc Ecclesiae gloriam sub typo Jerusalem graphice depingit Isaias cap. LX, 1: "Surge, ait, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi," etc. Ita de Ecclesia hunc locum exponunt S. Hieronymus, Haymo, Albertus et Remigius.

Quocirca allegorice, et tropologice, murus igneus Ecclesiae, et fidelium quorumlibet in particulari, sunt primo, angeli tutelares. De his enim ait Psaltes, et ex eo S. Paulus Hebr. I, 7: "Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis." Ita sancti angeli in specie equorum et curruum igneorum defenderunt Elisaeum contra exercitum Syrorum, IV Reg. VI, 18. Ita iidem Eliam curru igneo, ad quem daemones accedere non auderent, rapuerunt in coelum, IV Reg. II, 41. Secundo, Spiritus Sanctus, qui in Apostolos et Ecclesiam descendit specie ignis in Pentecoste, quemque jam ante promiserat Christus dicens: "Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?" Luc. XII, 49. Hujus rei symbolo idem Spiritus Sanctus per angelum deduxit Hebraeos ex Aegypto, et deserto ad terram promissam in specie columnae ignis et nubis, quae castra praeibat eratque dux itineris, et simul ea cingebat et tutabatur ab hostibus, de qua Sapient. X, 17: "Fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem." Hoc igne charitatis ardens et cinctus S. Laurentius risit Valerianum, ejusque ignes et craticulas.


Versus 5: And I Will Be To It, Says The Lord, A Wall Of Fire Round About

5. ET EGO ERO EI, AIT DOMINUS, MURUS IGNIS IN CIRCUITU. — Chaldaeus: Verbum meum erit ei, dicit Dominus, velut murus igneus illam per circuitum ambiens. Est occupatio: occurrit enim tacitae objectioni, eamque praeoccupat, q. d. Ne mireris, o Zacharia, quod dixi absque muro habitandam Jerusalem, neve ex eo metuas quod ad eam hostibus facilis patebit aditus: ecce enim promitto quod ego ipse Deus vester ero ei pro muro, eoque non lapideo, sed igneo, q. d. Ego instar muri ignei cingam et tutabor Jerusalem, ac solo aspectu hostes fugabo, et cives laetificabo. Alludit ad flammeum gladium quo Cherubim custodivit paradisum, Genes. III, 24, quem non pauci murum igneum exponunt cum Lactantio, lib. II Instit. cap. XIII. Paradisus enim Dei olim erat Jerusalem, et nunc est Ecclesia. Rursum alludit ad Psalm. XXIV, 2: "Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui." Et ad Isaiae XXVI, 1: "Salvator ponetur in ea murus et antemurale." Ita Theodoretus exponit, q. d. "Mea benignitate ei ero murus, qui transiri et transcendi non possit. Hanc enim vocavit murum ignis. Nam sicut pyra ingens transiliri nequit, sic vinci non potest qui gratia Dei custoditur." Quia, ut ait Rupertus, cum scriptum sit: "Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei," quis ibi hostem timebit? quis de inimico sollicitus erit? etenim "Deus tutor noster, ignis consumens est," ut ex Mose ait Paulus Hebr. XII, 29.

gloria Jerusalem, tum maxime quando assumpta carne in ea visibiliter apparuit, docuit, miracula fecit, et Ecclesiam suam instituit. Ita Vatablus. Quocirca allegorice, et potius tropologice, murus igneus Ecclesiae, et fidelium quorumlibet in particulari, est tertio, ipsemet Christus et Deus, qui Hebraeis XII, 29, dicitur ignis consumens; quippe qui majestate et potentia sua omnes fideles custodit et protegit, eorumque hostes dissipatione et interitu perdit. Ita Theodoretus.


Versus 6: O, O, Flee From The Land Of The North

6. O, O, FUGITE DE TERRA AQUILONIS. — Hebraice הוי הוי hoi hoi, id est heus heus, quod est adverbium hortandi et incitandi ad celerem et contentam fugam, ideoque geminatur, imo triplicatur a Propheta, ut ingentis cladis ingentem pavorem incutiat, ac ingentes stimulos ad eam fugiendam Judaeis addat, q. d. O Judaei, qui estis filii Jerusalem et Sionis, fugite de Babylone, quae vobis est aquilonaris, in quam quasi in carcerem per septuaginta annos detrusi fuistis, indeque ulterius in Assyriam, Mediam, Persidem: adeoque in quatuor mundi plagas dispersi estis: fugite, inquam, ad patriam vestram, redite in Jerusalem civitatem Dei, quasi in asylum. Multi enim Judaei in Babylone fixerant sedem, quasi ibi perpetuo mansuri, ibique habebant suas familias, merces et opes, juxta consilium Jeremiae, cap. XXIX, 5, uti constat de Joakim marito Susannae, Daniel. XIII, 4. Unde difficulter nec non nisi cum jactura rerum suarum, se cum suis transferre poterant in Jerusalem, praesertim quia metuebant ne rursum Samaritae, aliaeque gentes Jerusalem expilarent, uti ante septuaginta annos fecerant Chaldaei. Hosce ergo excitat et animat ad fugam et reditum, promittens opem et protectionem Dei affore Hierosolymae, ne qui hostes eam invadere audeant. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et Hugo.

Porro Propheta tam serio et studiose hortatur Judaeos ut fugiant e Babylone: tum ne Babylonios mores et superstitiones induant tam ipsi quam filii eorum, sed ut redeuntes in Jerusalem, ibi Deum pie et sancte colant: tum proprie, quia instabat novum excidium Babyloni, ne illud eos involvat. Babylon enim capta a Cyro, eo caeso, et stirpe ejus regia in Cambyse filio exstincta, coepit cervices attollere, ac ad pristinum regnum et monarchiam aspirare: unde jugum Persarum excussit. Quocirca Darius Hystaspis iterum eam obsedit, tandemque expugnavit; idque anno regni ejus quarto, id est biennio post hoc Zachariae de eo oraculum (hoc enim editum est anno 2 Darii, ut patet cap. I, 1) factum esse censet noster Gordonus in Chronol.

Rem gestam narrat Justinus in fine lib. I; Herodotus in fine lib. III, et ex iis Torniellus anno mundi 3532. Babylonii, inquit Herodotus, rebellantes Dario, ab eo obsessi riserunt eum, quod omni re ad resistendum instructi essent, dictitantes tunc eum expugnaturum Babylonem, cum mula pareret. Frustra ergo urbem, omni licet arte vique adhibita, oppugnavit Darius per viginti menses, quibus exactis mula Zopyri principis Darii peperit. Hoc omen accepit Zopyrus, quasi jam adesset tempus capiendae Babylonis. Itaque praescindens sibi nares auresque et horrende se vulnerans et mutilans profugit ad Babylonios, fingens se tam indigne tractatum a Dario, quod ei suasisset solutionem obsidionis; quocirca se eis Darii secreta proditurum, ac in praeliis contra eum ducem futurum. Crediderunt ei Babylonii: quare creatus ab eis belli dux, acceptisque urbis clavibus, milites Darii clanculum in urbem admisit, itaque urbem Dario tradidit, qui muros ejus portasque omnes demolitus est, quorum neutrum Cyrus fecerat; Babyloniorum quoque procerum tria millia patibulis affixit. De Zopyro vero hoc Darii fuit elogium: "Mallem Zopyrum non esse mutilum quam viginti Babylones per hanc ejus calamitatem mihi acquiri: unus Zopyrus mihi pluris est quam viginti Babylones." Simili modo Jeremias, instante excidio Babylonis per Cyrum, monet Judaeos ut ex ea profugiant, cap. LI, 6: "Fugite, ait, de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitate ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei." Sic Tobias, imminente excidio Ninives, monet filium ut ex ea se subducat, cap. XIV, 12: "Dirigite, ait, gressus vestros, ut exeatis hinc: video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei."

Tropologice, Babylon, id est confusio, scilicet vitiorum, errorum et aerumnarum, est mundus, q. d. Fugite de mundo, deque potestate diaboli ad Jerusalem, id est ad Ecclesiam, quae est mater et doctrix veritatis, sanctitatis et felicitatis: ita Lyranus et Vatablus. Rursum, fugite ad statum Religionis, ad claustra monastica quasi ad asylum. Audi S. Bernardum, serm. 30 De Conversione ad Clericos: "Quidni periclitetur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotiis, veritas in multiloquio, charitas in hoc saeculo nequam? Fugite de medio Babylonis, fugite et salvate animas vestras. Convolate ad urbes refugii, ubi possitis et de praeteritis agere paenitentiam, et in praesenti obtinere gratiam, et futuram gloriam fiducialiter praestolari."

The same, Epistle 103: "Woe, he says, woe is a vapor, appearing for a little while," — to lack these things and lead a quiet, cheerful, lovable, and holy life, to cultivate and frequent such persons, he resolved, and finally burst out in these words: "Why, I ask, do we labor in this world without hope of future goods? What can the world ultimately offer us? If we desire to rejoice, although it is better to weep well than to rejoice badly, how much better still do those rejoice whose conscience is at peace in God, who fear nothing except sin, who do nothing except by God's prescription? They are not wearied by public business, they are not compelled either to weep miserably over losses of family property or to fear them shamefully; nor, when they have left behind their own things, do they plot against others' goods. They live among themselves peaceful, sober, gentle, humble, and harmonious. There is no thought of lust, but rather great care and constant guardianship of chastity. Let us imitate such praiseworthy men, let us seize upon this constancy of living well, let us cast off our former ways, and change our labors. Before, we strove to appear more noble among noble friends; let us now strive to become poorer among the poor servants of God." This he said, and immediately carried it out in deed, while all of Carthage marveled and celebrated his action, with many also imitating him, so much so that their number filled the monasteries. See St. Ambrose, Book On Flight from the World.

ejusque curas, onera et taedia gaudiis fallacibus permixta experiri, cumque videret religiosos quod aeternae felicitatis aditum intercludit. Quousque tu tantae gloriae praefers faenum, quod hodie est et cras in clibanum mittitur? carnem dico, et ejus gloriam. Siquidem omnis caro faenum, et omnis gloria ejus tanquam flos foeni. Si sapis, si habes cor, si tecum est lumen oculorum tuorum, desine jam ea sequi, quae et assequi miserum est. An non ea satius cum honore spernis quam cum dolore perdis? An non prudentius ea Christi cedis amori, quam morti? Est in insidiis praedo, cujus manibus nec te, nec tua poteris subducere. Nec poterit provideri, quia tanquam fur in nocte, ita veniet. Nihil intulisti in mundum, haud dubium quia nec quidquam auferes. Dormies somnum tuum, et nihil invenies in manibus tuis." Luget, merito luget S. Augustinus lib. II Confess. cap. IV, adolescentiam suam in plateis illis Babyloniae transactam, quoniam cum coaetaneos suos audiebat jactantes flagitia sua, et tanto magis gloriantes, quanto magis turpes essent, ipse etiam stimulabatur non modo ad eadem facienda, sed etiam ad fingenda quae non fecerat, ne videretur abjectior quo erat innocentior, et ne vilior haberetur quo erat castior. Nimis enim contagiosam rem esse malos sodales, cum dicitur: "Eamus, faciamus, et pudet non esse impudentem." O si in altam speculam cum S. Cypriano lib. II, epist. 2, conscendere liceret, indeque prospicere Babylonem, id est mundum, puta mundanorum varia studia, curas, negotia, sermones, cursitationes, labores, nundinationes, angores, taedia, scelera, aerumnas, clades et strages; sane exclamaremus: O quantum est in rebus inane! O quantum miseriarum pelagus est Babylon! O quam dementes sunt, qui in eo jactari et mergi eligunt! O, o miseri caecique mortales, fugite de medio Babylonis, fugite hoc malorum diluvium. Inspice vel unam urbem, vel unam domum, vel unam familiam, quanta in ea videbis dissidia, maledicta, blasphemias, quantas obscenitates, et turpitudines imaginum, librorum, verborum et operum; quantos labores a mane in vesperum, quantas sollicitudines, quanta taedia, quot infortunia! Hunc videbis affligi febri, illum calculo, tertium asthmate, quartum colica, quintum pleuritide, sextum paupertate, etc., septimum rapina, sterilitate, naufragio, etc. Animas si introspicias, cernes multo magis aegras et miserabiles, ut cum Osee cap. IV, exclames: "Non est veritas, et non est misericordia et non est scientia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit."

Prospiciebat haec S. Fulgentius, Ruspensis postea episcopus, qui, ut habet ejus Vita, cum senatoria familia esset ortus, ac doctrina, opibus, summo magistratu, clientelis, florenti aetate fortunatissimus haberetur, coepit hujus mundanae felicitatis brevitatem et inanitatem perpendere,

QUONIAM IN QUATUOR VENTOS COELI DISPERSI VOS. — Primo, aliqui sic exponunt, q. d. Fugite e Babylone in Judaeam, quia ibi dilatabo, et dispergam vos ad quatuor plagas mundi. Dabo enim vobis Philisteam, quae est ad Occidentem; Moabitidem, quae est ad Orientem; Idumaeam, quae est ad Meridiem; Samariam, quae est ad Aquilonem. Secundo, alii melius, q. d. Fugite e Babylone, quia ibi non uniti, sed dispersi estis in quatuor orbis plagas, per quas vagamini: redite ergo in Judaeam, ut ibi in unum populum et rempublicam pristinam coalescatis. Tertio, Sanchez, q. d. Invito vos, o Judaei duntaxat, qui in Babylone degitis: non enim loquor ad dispersos in alias terras, quoniam hi dispersi sunt ad quatuor ventos, ne revocari possint. Unde de facto hi soli redierunt qui in Babylone manserunt, non vero qui in alias oras dispersi vagabantur.


Versus 7: O Zion, Flee

7. O ZION, FLEE. — "Zion," that is, Zionites, namely the Jews originating from Zion and Jerusalem. For "flee" in Hebrew is himmaleti, that is, snatch yourself away, free yourself, save yourself; the Chaldean, escape; Pagninus, rescue yourself; the Tigurine, save yourself; the Septuagint, save yourselves (by fleeing) to Zion, you who dwell with the daughter of Babylon. Behold, all these words signify the imminent destruction of Babylon by Darius: for it is from this that Zechariah here warns the Jews to snatch themselves away. YOU WHO DWELL WITH THE DAUGHTER OF BABYLON, — you who dwell in Babylon; for the daughter of Babylon is the same as daughter Babylon, that is, Babylon itself, beautiful and fair like a daughter.


Versus 8: For Thus Says The Lord

8. Quia haec dicit Dominus. — Sanchez haec verba refert ad praecedentia, q. d. Fugite e Babylone, quia hoc jubet Dominus. Verum caeteri interpretes omnes referunt ad sequentia, unde et Hebraei, Graeci et Latini codices hinc inchoant versum octavum.

Post gloriam misit me ad gentes. — q. d. Postquam per Esdram, Nehemiam, Zorobabel, etc., gloriose restauravero Jerusalem, ego angelus, puta Gabriel, mittor ad gentes, quae vos, o Judaei, afflixerunt, et Chaldaeos in vastatione Judaeae adjuverunt, ac ex ea profugos spoliarunt, ut illas puniam vobisque subjiciam, puta Idumaeos, Philistinos, Ammonitas, Moabitas, etc. Ita Chaldaeus, Hugo, Mariana et alii. Idem praedixit Abdias in fine suae prophetiae, et Sophonias cap. I et II. Sunt enim haec verba non Zachariae, ut vult a Castro, quasi is mittatur a Deo ad gentes, ut eis praedicat cladem; sed angeli tertii, qui coepit loqui Zachariae vers. 1, et hucusque sermonem protrahit. Hoc enim exigit connexio textus, et 70 quia. Arias per gentes accipit Persas, quasi angelus hic praedicat Persarum excidium per Graecos et Alexandrum Magnum. Verum Persae, ut Darius et Cyrus, non spoliarunt, sed ditarunt Judaeos.

Tertio, alii accipiunt gloriam de qua dixit vers. 5: "In gloria ero in medio ejus," q. d. Post gloriam, quam Deus sua praesentia vobis, o Judaei, exhibebit in nova Jerusalem et templo, mittet ipse me Gabrielem ad gentes, ut eas vobis subigat, quae erit nova vestra gloria; et multo majori gloria vestra mittet mei antitypum Christum, qui est virtus et fortitudo Patris, ut Ecclesiae suae, quam ipse in vobis inchoabit et fundabit, gentes antea vobis inimicas subigat, itaque ex Judaeis et Gentibus faciat unum ovile, cujus ipse sit pastor, q. d. Post gloriam Jerusalem et Judaeorum, succedet per Christum gloria Ecclesiae et gentium christianarum. Haec tertia gloria magis genuina et litterae innexa videtur; respicit enim ad gloriam quae praecessit, quamque promisit vers. 5. Ita Albertus, Hugo, Arias et Sanchez: quin et Chaldaeus, sic enim vertit, post gloriam quam vobis adducturum se dixit (v. g.) misit me ad populos qui vos diripiunt. Perperam R. David vertit, postea (id est post omnes has prophetias) in gloriam misit me ad gentes, q. d. Postquam ego Zacharias vaticinatus sum Judaeis, Deus amplioris gloriae causa misit me ad vaticinandum gentibus: hebraice enim est אחר כבוד achar cabod, id est post gloriam misit me ad gentes.

Expositio jam dicta videtur litteralis, cui tantum obstat id quod praecessit: "Haec dicit Dominus exercituum;" cui mox subdit: "Post gloriam misit me ad gentes," ubi pronomen me videtur referre eum qui praecessit, scilicet Dominum exercituum. Verum responderi potest esse hebraismum, quem latine sic emollias et exponas, q. d. Haec dicit Dominus exercituum, quod post gloriam Jerusalem mittet me Gabrielem ad gentes, ut eas illi fortiter subjiciam. Demus ergo hoc velle corticem litterae, qui obiter victorias Judaeorum videtur hic perstringere; sed negari non debet quin praecipuus sensus sit de Christo, ad quem avolat Propheta, ideoque hac phrasi utitur. Christus ergo est Dominus exercituum, id est Deus, quem post gloriam Pater misit ad gentes. Ita S. Hieronymus, Haymo, Remigius, Theodoretus, Lyranus, Vatablus, Clarius, Ribera et alii. Unde doctores orthodoxi contra Arianos recte ex hoc loco probant Filium Dei esse Deum verum, ideoque mysterium SS. Trinitatis. Alius enim hic a Zacharia asseritur Dominus exercituum missus, scilicet Filius; alius mittens, scilicet Pater. Hinc et vers. 10, Dominus missus ad Sionem ait: Habitabo in medio tui, ubi Chaldaeus clare vertit: Ponam divinitatem in medio tui. Jam S. Hieronymus gloriam intelligit eam qua Dei Filius eminebat in coelo, post gloriam, inquit, divinae Majestatis, q. d. Vide dignationem Dei nostri; ecce Verbum Dei post gloriam, quam ex aeternitate habuit in divina natura, dignatum est assumere saccum mortalitatis nostrae, ut in eo posset mitti ad gentes, easque morte sua redimere. Solent enim ignominiae post gloriam, labores post quietem, dolores post felicitatem, esse acerbiores. Vide Rupertum.

Eusebius vero lib. VI Demonstr. cap. XVI, Emmanuel et alii accipiunt gloriam humanitatis Christi, q. d. Postquam ego Christus homo gloriam meam ostendi tot tantisque miraculis a me patratis, item tot apparitionibus, quibus me ostendi post resurrectionem a morte redivivum; denique post ascensionem misit me Pater ad gentes, ut per praedicationem Apostolorum colligerem fideles, praesertim eos qui futuri et permansuri sunt sancti, ideoque eligendi ad vitam aeternam. Haec est enim proprie Christi gloria, de qua Joan. VII, 39: "Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus." Ubi nota canonem S. Augustini, lib. III Doctr. Christ. XXXI: "Quae in Scriptura dicuntur de capite," id est Christo, "intellige de ejus corpore," id est Ecclesia, puta Apostolis et fidelibus, ac vice versa. Sic Christus hic dicitur missus ad gentes, non in se, sed in suis Apostolis, quos ad gentes destinavit. Christus enim in suis Apostolis quasi equis perambulavit totum orbem, juxta illud Psalm. LXVII, 5: "Iter facite ei qui ascendit super occasum (puta ad Occidentales orbis plagas) Dominus nomen illi."

QUI ENIM TETIGERIT VOS, TANGIT PUPILLAM OCULI MEI. — Hebraeus, Chaldaeus, Septuaginta, et S. Hieronymus in Comment., habent, oculi ejus, vel oculi sui, ut loquatur de Deo in tertia persona, ac respiciat ad id quod de eo dixit: "Misit me ad gentes." Huic enim recte respondet in eadem persona: "Qui vos tetigerit, tangit pupillam oculi ejus," puta Dei. Noster vero interpres eodem sensu reddidit in prima persona, "oculi mei:" quia accepit haec de Deo loquente de se

in prima persona, ac praesertim quia respicit ad sensum praecipuum, qui est de Christo, q. d. Haec dicit Dominus, puta Filius Dei: post gloriam Judaeorum, scilicet post Ecclesiam quam ex Judaeis collegi, misit me Pater ad gentes, ut illi eas subjiciam et aggregem: vos enim, o fideles mei primitivi et quasi primogeniti, ita amo, tutor et custodio, ut gentes olim hostiles vobis sim subiturus; aut si rebelles maneant, perditurus. Qui enim vos tangit, tangit pupillam oculi mei; nihil enim delicatius, carius, pretiosius pupilla, ac proinde nihil majori cura custoditur: laesa enim pupilla, laeditur et excaecatur oculus, qui est lumen vitae ac dux omnis viae et actionis hominis, ut homo excaecatus miserrimam in tenebris agat vitam, sitque instar mortui. Unde pupilla hebraice vocatur bath, id est filia, eo quod pretiosa, cara, curae et cordi sit, ac custodiatur quasi filia unica; quodque oculi sit quasi filia. Quocirca in pupilla est effigies humana, puta filiae, vel filii. Hinc Hebraei eamdem alia voce vocant אישון iscon, id est virunculum; quia is in pupilla apparet. Alludit ad Deut. XXXII, 10: "Custodivit quasi pupillam oculi sui." Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Lyranus et alii. Aliter S. Cyrillus et Vatablus, q. d. Qui tangit vos, tangit pupillam oculi sui, id est seipsum gravissime laedit: quia sibi accersit acerrimam Dei vindicis vestri iram et vindictam.

QUIA ECCE EGO LEVO MANUM MEAM SUPER EOS, — puta super gentes finitimas et hostiles, ut eas feriam, vobisque praedae dem et subjiciam. Ita subjecit eis Ammonitas, Moabitas, Philisaeos, Samaritas, Idumaeos tum alias, tum per Judam et Machabaeos. Hoc enim mox visuri erant Judaei audientes haec oracula Zachariae, indeque ex reali eorum eventu cognituri ipsum esse verum prophetam, et haec accepisse a Deo, uti ipse asseverat. Ita Albertus, Hugo, Lyranus et Arias. Mystice, haec veriora sunt in Christo, qui Apostolis e Judaea ortis subjecit omnes gentes. Ubi nota conversionem gentium vocari praedationem et spolium, quia eas Apostoli praedati sunt diabolo, carni et mundo, quibus sponte se subjecerant et volentes serviebant, ac subjecerunt Christo. Hinc Isaias cap. VIII, 3, praedixit nomen Christi fore: "Accelera spolia detrahere, festina praedari." Et cap. IX, 3, de Apostolis orbem conversuris ait: "Laetabuntur coram te sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia."

Note the phrase "I lift my hand," namely, as a standard-bearer, indeed as a leader and commander, raising his hand in the ancient manner, I raise the signal for battle and lead the army against the enemies. So it is said in Psalm 73:3: "Lift up your hands against their insolences forever," meaning: Raise your standard, send your army against your enemies, pursue them in war until you finish off and cut down every last one. For, as it follows: "Those who hate you have boasted; they have set up their signs as signs," etc.; and Isaiah chapter 7:11: "And the Lord will raise up the enemies of Rezin against him." And Psalm 105:26: "He lifted up His hand against them, to strike them down in the desert." Again, Isaiah chapter 49:22: "I will lift up my hand to the nations, and I will raise my standard to the peoples." Moreover, the sign and banner of Christ is the cross. Therefore, when you have seen the cross raised and Christ bloody upon it, sharpen your courage for fighting, and conceive a sure hope of victory through Christ.


Versus 10: Praise

10. LAUDA. — Excitat Synagogam Babylone redeuntem in Jerusalem, ad gratiarum actionem et jubilum, quod sensura sit Dei in se habitantis praesentiam, opem et gloriam, adeo ut gentes idipsum visurae et confessurae sint, ideoque suas oblationes et dona oblaturae Deo in ejus templo; quin et non pauci convertendi sint ad judaismum et futuri proselyti, juxta illud Psalm. LXVII, 30: "A templo tuo in Jerusalem tibi offerent reges munera." Ita Seleucus rex Asiae aliique principes ingentia dona ei miserunt, ut patet II Machab. III, 2 et 3. Ita Remigius, Haymo et Dionysius. Mystice, multo magis excitat Judaeos, omnesque primos fideles tempore Christi, ut jubilent Deoque gratias agant, eo quod videant Messiam, id est Deum corporatum, visibiliter in medio sui versantem, ibique fundantem Ecclesiam, ad quam mox per Apostolos aggregabit omnes gentes. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Lyranus, Vatablus, Arias et alii.


Versus 11: And The Lord Shall Possess Judah As His Portion In The Sanctified Land

11. ET POSSIDEBIT DOMINUS JUDAM PARTEM SUAM IN TERRA SANCTIFICATA. — Ad litteram, q. d. Cum Deus tribum Juda (sub qua accipe quoque tribum Benjamin, utpote quae cum Juda in unam rempublicam et Ecclesiam coaluerat) reducet e Babylone, tunc eam quasi partem, id est portionem suam haereditariam, collocabit rursum in terra sancta, puta in Judaea, quae sancta est, tum ob templum sanctumque Dei in eo cultum; tum quia in ea vixerunt SS. Patriarchae et Prophetae, ut ibi rursum sit ejus peculium et possessio, uti fuit tempore Mosis, dicentis Deut. XXXII, 9: "Pars autem Domini populus ejus: Jacob funiculus haereditatis ejus." Mystice, Christum partem suam, id est Apostolos aliosque primos fideles, ex quibus conflavit Ecclesiam suam, selegit et possedit in terra sancta, puta Judaea; illam enim ipse magis quam omnes Patriarchae et Prophetae sua nativitate et conversatione sanctificavit et consecravit. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et alii jam citati.


Versus 13: Let All Flesh Be Silent

13. Sileat. — Est epiphonema. Propheta enim admirans hanc Dei in populum suum beneficentiam, tum litteralem sub Nehemia et Machabaeis, tum potius mysticam et spiritualem sub Christo, erumpit in profundam reverentiam et doxologiam Dei; ac proclamat ut omnes eam cum tremore, reverentia, humilitate et gratitudine agnoscant, suspiciant, revereantur, colant et celebrent: "Quia, ait, consurrexit de habitaculo sancto

His;" the Septuagint, because He arose from His holy clouds. He speaks poetically, meaning: God "arose," in Hebrew neor, that is, He was roused as if from sleep, meaning: God seemed to sleep when He neglected us and left us in captivity for seventy years, and again when He left the world in the power of the devil for four thousand years: but now, seeing its monstrous destructions, as if shaking off sleep, He takes up His strength and might, and rises for vengeance, to free His people and dwell with them. And especially in the allegorical sense He will shake off sleep and arise when Christ, the mighty avenger, will descend from the clouds, indeed from heaven, into Judea, when He is incarnated there, so that He may dwell with the Jews to whom He was promised, and vindicate and save them from the tyranny of the devil, sin, and death. So St. Cyril, Theodoret, and others. Hence formerly when the priest proceeded to the altar to offer sacrifice, the deacon went before proclaiming: "Let all human and mortal flesh be silent, and stand with fear and trembling," as is found in the liturgy of St. James, near the beginning. See what was said at Habakkuk 2:20.

Tropologice, Arias: Sileat, ait, omnis caro quae fons est et scaturigo omnium malarum cogitationum et cupiditatum, ejusque furentis stimulus quiescat, et compescatur a vi et efficacia gratiae Christi, quae universum vitiorum fontem exhaurit.

Anagogice, sileat omnis caro a facie Christi venientis ad judicium, quia consurrexit de coelo, descenditque in vallem Josaphat, ut ibi judicet vivos et mortuos, qui unquam exstiterunt, exstant vel exstabunt in mundo. Ita S. Hieronymus, Haymo, Lyranus et Vatablus. Tanta enim erit tunc Christi majestas, tanta ejus ira in impios, ut ipsi vultum ejus ferre non sustineant, sed clament montibus et petris: "Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni," Apoc. VI, 17. Tunc verum erit illud paradoxum: "Veniet tempus, quo damnati nolent egredi ex inferno, et beati volent egredi e coelo;" nimirum hoc tempus est dies judicii. In illo enim damnati optabunt manere in inferno, ne cogantur venire ad judicium; partim ne subeant probrum publicum damnationis coram toto mundo in valle Josaphat; partim ne videant vultum iratum et fulgureum Christi judicis: partim ne cogantur assumere corpora, in iisque torqueri, cum jam sola eorum anima torqueatur. Beati vero in die judicii optabunt egredi coelo, tum ut sententiam felicissimam audiant: "Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum vobis paratum a constitutione mundi;" tum ut eorum innocentia, virtus et gloria toti mundo, cui olim despecta fuit, innotescat; tum ut corpus suum assumant, in eoque glorificentur, ac cum eo triumphantes Christum gloriose in coelum conscendentem comitentur, ejusque visu fruantur in aeternum. Gloria enim corporis erit quasi altera stola et corona beatitudinis, quam proinde animae beatae ardenter appetunt, uti patet Apocal. VI, 10 et 11.