Cornelius a Lapide

Zacharias IV


Index


Synopsis Capitis

Videt Zacharias candelabrum septiceps, vel potius octiceps, ad cujus latera erant duae olivae, una a dextris, altera a sinistris: ac per hoc significari intelligit, per Dei curam et providentiam templi fabricam inchoatam fore perficiendam, et ad culmen perducendam. Deum enim id velle, cui nulla Persarum vel hominum potentia resistere possit: consequenter duas olivas esse Jesum pontificem et Zorobabel principem, qui assistunt Deo, ut candelabrum, id est templum, reaedificent, et populum in rebus tam sacris, quam civilibus et politicis regant. Hic est sensus litteralis, ut patet ex eo quod jugiter vers. 6, 7, 9, 10, sermo dirigatur ad Zorobabel, ducem Judaeorum illo tempore. Deinde ex vers. 9, ubi expresse ostenta haec ita explicat angelus, dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam. Ergo ad litteram intendit hac visione animare Zorobabel ad perficiendam fabricam templi quam inchoaverat, et de cujus consummatione diffidebat. Porro totum hoc caput dirigitur ad Zorobabel: sicut enim capite praecedenti Jesum pontificem, ita hoc capite Zorobabel principem populi incitat ad inchoatam templi fabricam strenue prosequendam et consummandam. Ab hisce enim duobus capitibus pendet totum populi corpus, puta Ecclesia a pontifice, respublica a principe. Allegorice tamen et praecipue per reaedificationem templi adumbratur Ecclesia aedificanda, tum ex Judaeis, tum magis ex Gentibus per Christum. Hic enim est mysticus Zorobabel, cui nemo principum, nec Judaeorum resistere poterit. Esto enim Judaei ipsum respuent, tamen Gentes avide amplectentur, atque ipsi Judaei in fine mundi ad eum convertentur per praedicationem Eliae et Henoch. Hi enim sunt duae olivae, quae assistunt dominatori terrae, ut ejus Ecclesiam perficiant, oleoque doctrinae, gratiae et exempli sui alant, illuminent et gubernent, uti explicat S. Joannes Apocal. XI, 4. Imo Ribera et alii volunt hunc esse sensum litteralem; sed ex dictis patet esse mysticum.


Textus Vulgatae: Zacharias 4:1-14

1. Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum qui suscitatur de somno suo. 2. Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud: et septem infusoria lucernis, quae erant super caput ejus. 3. Et duae olivae super illud; una a

dextris lampadis, et una a sinistris ejus. 4. Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, domine mi? 5. Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi. 6. Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in Spiritu meo, dicit Dominus exercituum. 7. Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? in planum: et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae ejus. 8. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 9. Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. 10. Quis enim despexit dies parvos? et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. 11. Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus? 12. Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duae spicae olivarum, quae sunt juxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro? 13. Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi. 14. Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae.


Versus 1: And The Angel Returned

Vers. 1. ET REVERSUS EST ANGELUS, puta Michael, ut dixi cap. III, 3, qui post visionem cap. III mihi ostensam a me recesserat, rediens in coelum ad Deum, ut ei de more quasi princeps militiae coelestis assisteret. Nam ibi accepta nova a Deo visione et revelatione mihi communicanda, reversus est ad me, qui visionem quam videram cap. praecedenti ruminans et admirans, haerebam quasi stupefactus et attonitus. Unde Michael ab hoc stupore quasi a somno me excitavit, ut evigilarem et attenderem ad novam hanc candelabri visionem, quam mihi exhibebat. Ita Lyranus, Vatablus et alii.

Aliter S. Hieronymus, Theodoretus et Remigius; censent enim angelum post visionem cap. III, non recessisse a Zacharia; dici tamen reversum, quia novam visionem ei obtulit, ad eamque videndam eum excitavit. Sed prior expositio est planior et germanior: si enim reversus est Michael; ergo egressus fuerat.

SUSCITAVIT ME, tum a stupore visionis cap. III, uti jam dixi; tum ab hebetudine mentis humanae: hujus enim vis corpori illigata et ad illud depressa hebetatur et quasi soporatur, ut ad spiritualia et divina minus sit acris et vigil. Excitat ergo depressam et torpentem mentem Zachariae angelus, ut eam ad divina elevet et attentam reddat; eo quod haec prophetia sit aenigmatica, obscura et difficilis, q. d. Michael, excitando me, mentem meam exacuit, et attentiorem reddidit ad hieroglyphica et symbola coelestia, quae mihi monstraturus erat.


Versus 2: The Golden Lampstand. H

Vers. 2. CANDELABRUM AUREUM. Alludit ad candelabrum quod jussu Dei fabricavit Moses, Exod. xxv, 31. Unde illud, aeque ut hoc Zachariae, habebat septem calamos et lucernas; non tamen per omnia fuit idem cum eo, ut vult Lyranus. Nam Mosaicum non habebat septem infusoria, duo rostra et totidem olivas, quae habuit hoc Zachariae. Candelabrum per synecdochen significat et repraesentat templum instaurandum a Zorobabele. Ipsum enim erat unum e tribus praecipuis vasis templi, quod totum tabernaculum sua luce illustrabat. Rursum candelabrum in templum inferri non solet, nisi eo perfecto. Fabrica ergo haec candelabri significat et praesupponit fabricam templi perficiendam, ait Lyranus. Hinc mystice candelabrum, aeque ac templum, repraesentat Ecclesiam, quae aurea est charitate et doctrina coelesti. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Remigius, Rupertus et alii. Unde S. Joannes Apoc. I, 13, vidit "in medio septem candelabrorum similem Filio hominis," id est Christum. Et vers. 20, explicationem eorum audit ab angelo dicente: "Candelabra septem, septem Ecclesiae sunt" Asiae, puta Ephesina, Smyrnensis, Pergamensis, Thyatirensis, Sardensis, Philadelphiensis, Laodicena, ut patet ibidem, cap. II et III. Vide ibi dicta. Plane enim S. Joannes eo loco alludit ad hoc candelabrum Zachariae. Verum de significatione candelabri plura dicam vers. 6.

THE LAMP UPON THE TOP. For "lamp" in Hebrew is gulla, that is, a concave and spherical vessel for holding oil, which you may also rightly call in Latin a gula [throat]. For just as the gula or throat receives food to transmit to the stomach, so this vessel received oil to transmit to the seven lamps. Hence Pagninus and Vatablus translate it as "lentil-shaped vessel"; the Zurich Bible as "round disk"; for gulla, from the root galal, meaning to roll, signif-

cat vas rotundum et convolvile instar globi, aut ovale instar lenticulae. Noster vocat lampadem, quia multis in locis lampades habent formam lenticulae, suntque rotundae, puta sphaericae, vel ovales. Lampas ergo haec fuit sphaera cava et tumida, quales in templis ante venerabile Sacramentum sursum eminere videmus. Porro haec in capite, id est in summo stipite, seu hastili candelabri eminebat quasi concha, ad capiendum oleum distribuendum in septem lucernas, illud utrinque ambientes. Erat ergo lampas haec concha olei, sive vas olearium sphaericum; unde et visae sunt utrinque duae olivae, quasi symbola et indices olei, quo plena erat lampas. Addunt aliqui, ut Fernandius visione XXXII, sect. 1, Ribera, Sanchez et alii, fuisse veram lampadem ardentem et lucentem, sed majorem, quae septem lucernis pariter ardentibus cingebatur: quod valde est probabile, hoc enim concinnius est; et sic videmus in basilicis Romanis S. Petri, S. Pauli, S. Caeciliae, et aliis lampadem ingentem argenteam, quae multis aliis minoribus circumdatur, ante sepulcra sanctorum appendi, iisque honoris causa praelucere. Videtur ergo haec lampas similis fuisse illis, puta ingens, rotunda, vel ovalis, superne patens, cui injectus erat canaliculus ferreus, vel aeneus suberi innexus, ut eo elevatus oleo innataret, per quem insertum ellychnium sugebat oleum e lampade, ut jugiter arderet. Minus ergo verisimile est quod censent nonnulli, lampadem hanc fuisse quasi pelvim quamdam amplam, impositam hastili candelabri, nisi per pelvim accipias concham nascentem ex ipso hastili. Ex dictis sequitur candelabrum hoc universim fuisse non septiceps, sed octiceps; erat enim octocalamum, et consequenter octolustre; nam medium hastile septem calamis cingebatur, tamque hastili, quam calamis septem, lucerna ardens insistebat: erant ergo octo.

AND ITS SEVEN LAMPS UPON IT. "It," namely the top. For he adds: "Seven channels for the lamps which were on the top of it." On the top, therefore, that is, at the summit of the shaft of the lampstand, seven lateral lamps stood out, resting on as many branches. Moreover, these branches sprouted and came out in arcs from both sides of the shaft of the lampstand, or rather from the bottom of the central lamp. Furthermore, these branches, as I shall say shortly, were hollow; hence they are called here "channels," that is, pipes through which the lamps drew oil from the central lamp. Therefore the lamps must have been a little lower than the central lamp, so that oil could flow from it into them. Whether these lamps were arranged in a circle so as to surround the central lamp on all sides and crown it, as it were, as Sanchez, Fernandius, and others hold; or only on its two sides, so that on one side there were three and on the opposite four lamps, as was done in the Mosaic lampstand, Exodus XXV, 31, to which Zechariah here alludes, is not certain. The former arrangement, however, seems more elegant and convenient, because, as I shall say, the seven channels through which the seven lamps drew oil from the central lamp could conveniently all have been arranged on two sides, but they are much more conveniently arranged in a circle around the central lamp.

SEPTEM INFUSORIA. Ita Noster, S. Hieronymus in Comment., et Septuaginta. Dices: Hebraeus, Chaldaeus, Pagninus, Vatablus et alii recentiores legunt, septem et septem; ergo quatuordecim fuerunt infusoria. Respondent aliqui textum Hebraeum esse corruptum, et pro septem et septem, legendum esse semel tantum septem. Ita enim legerunt Septuaginta et S. Hieronymus. Secundo, aliter respondet Sanchez, nimirum esse anadiplosim, q. d. Septem, septem, inquam, erant infusoria ipsis lucernis. Quae expositio plausibilis est, omnesque antilogias extricat. Tertio, Christophorus a Castro respondet fuisse septem, si originem et orificia spectes; fuisse vero quatuordecim, si ipsos canaliculos numeres. Infusoria enim vocantur hic parvi canales, sive fistulae et meatus, per quos ex lampade oleum defluebat in lucernas, inquiunt Clarius et Vatablus. Jam fistulae hae erant quatuordecim, quae ex lampade per septem ora prodibant. Lampas ergo septem tantum habebat ora, sed singula ora habebant duas fistulas, quarum una tendebat in unam lucernam, altera in aliam illi vicinam; quodlibet ergo os subministrabat oleum duabus lucernis per duas fistulas ex se prodeuntes; et quia ora erant septem, hinc Noster et Septuaginta numerant infusoria septem; quia vero fistulae erant quatuordecim, hinc Hebraeus, Chaldaeus et recentiores numerant quatuordecim infusoria. Verum haec inconcinne et gratis asseruntur, praesertim quia infusoria proprie vocantur ipsi canales, non vero ipsae lampades, aperturae et orificia. Quare secunda solutio verior videtur, quam confirmat versio Septuaginta et Nostra.

Porro infusoria haec erant calami, arcuatim ex fundo lampadis prodeuntes, ac in vertice quodlibet eorum sustinebat suam lucernam, erantque concavi, ut essent fistulae, per quas e lampade oleum derivaretur ad lucernas, uti recte ostendit et in schemate candelabri depingit Sanchez. Hoc enim longe concinnius est eo quod alii afferunt, qui septem calamos ponunt duntaxat ad sustinendum lucernas, deinde septem infusoria a calamis distincta pingunt quasi septem canales, per quos flueret oleum ex lampade in lucernas. Quorsum enim haec tam inconcinna instrumentorum multiplicatio, cum concinnius utrumque per calamos concavos fieri posset? Hinc rursum liquet infusoria haec non fuisse vasa a lucernis et candelabro separata, quae infundibula vocamus, qualia Romae multi habent in cubiculis, ad capiendum oleum, quod ex eo lampadi identidem infundant. Sic enim unum magnum infusorium pro candelabro et septem ejus lucernis suffecisset, frustraque fuissent septem infusoria. Adde, sic haec infusoria a

candelabro fuissent separata vase, aeque ac loco: jam autem illi conjuncta fuisse liquet. Unum enim fuit totum hoc candelabri vas, sed septifidum, quia distinctum in septem lucernas, ac consequenter in septem infusoria, id est calamos sive fistulas, quae in lucernas inferrent oleum. Minus recte R. Salomon et Arias septem et septem sic exponunt, q. d. Quaelibet lucerna habebat septem infusoria; sic enim universim infusoria fuissent numero quadraginta novem. Tot sane non erant opus, imo nec locus in tam paucis et exiguis lucernis.

Mystically, the "seven channels" are the seven sacraments, which are vessels of grace -- not as if grace were actually and locally contained in them, as oil is contained in a vessel, but causally, because they contain and produce grace in themselves as instrumental causes. In Hebrew it is "seven and seven," to represent both the seven sacraments and the seven gifts of the Holy Spirit; but more on this below. The seven channels, says St. Jerome, are the seven sacraments, through which the Church receives the oil of God's mercy and of all virtues, and by it is nourished and preserved. Hence also in Confirmation, Holy Orders, and Extreme Unction, oil is the matter of the sacrament, because while the oil anoints externally, the soul within is enriched with grace, and is made illustrious so as to shine before the world, and is made strong, so that like an athlete it may generously fight against the flesh, the world, and the devil.


Versus 3: And Two Olive Trees Upon It

Verse 3. AND TWO OLIVE TREES UPON IT. "Upon," meaning beside; for one was on the right and the other on the left of the lampstand, as follows. By "olives" are understood not the bare fruits, which are properly called olives, but the trees themselves, that is, olive trees, or at least their branches. For in Hebrew, zetim means both the olive tree and the olive fruit; and "oliva" in Latin is sometimes taken for the tree, that is, for the olive tree. This is clear from verse 12: "What are the two olive branches?" -- branches, that is, boughs. For these boughs were laden with olives; and the boughs came from the tree, namely the olive tree. Therefore some less correctly suppose that these olives were carved on the lampstand or lamp. For just as, they say, a grape or vine is carved on wine jars, and fish on water vessels, so on this oil lamp olives were carved to signify that there was oil in it. But that these olives were separate from the lamp will be clear from verse 12.

Haec ergo totius hujus spectri fuit idea. Primo, Michael ostendit Zachariae candelabrum aureum ingens, in cujus vertice insistebat vas sphaericum instar lampadis magnae, ad capiendum oleum, et simul ad lucendum quam maxime. Secundo, lampas haec circumdata erat septem aliis minoribus lampadibus, sive lucernis, quae per calamos totidem, arcuatim ex ipso fundo lampadis circumcirca prodibant. Tertio, calami hi concavi erant instar canalium, vel fistularum; nam per eos oleum ex lampade derivabatur ad lucernas calamis insisten-

--hence these branches are here called "channels," namely of oil. Fourth, there were two olive trees, or two branches full of olives, one on the right and the other on the left of the lamp and the lampstand, as it were flanking and adorning it. For olive trees are the symbol, cause, and parent of the oil which is in the lamp. Some add that from the olives oil dripped into two spouts, that is, two curved little channels extending to the lamp, which continually filled it with oil, so that it could abundantly supply it to the seven lamps. So say Fernandius in vision XXXII, section 1, a Castro, Vatablus, and others. But this seems less fitting, and therefore less true, as I shall show at verse 12.


Versus 5: Do You Not Know

Vers. 5. NUMQUID NESCIS? Michael simulat se admirari quod haec symbola non capiat Zacharias, utpote Propheta, q. d. Tune es propheta, et haec ignoras? praesertim cum haec spectent tuae prophetiae argumentum. Repraesentant enim templi fabricam, de qua tu jugiter prophetas. Sic Christus ait Nicodemo: "Tu es magister in Israel, et haec ignoras?" Joan. III, 10. Qua phrasi et gestu non tam ignorantiam ejus carpit, quam studium discendi acuit, et ad attentionem suae doctrinae de baptismo et regeneratione spirituali excitat.


Versus 6: This Is The Word Of The Lord To Zerubbabel. J

Vers. 6. HOC EST VERBUM DOMINI AD ZOROBABEL. Sicut cap. praeced. Jesum pontificem excitavit ad fabricam templi, ita ad eamdem hic excitat et animat Zorobabel principem, promittens ei quod Dei ope feliciter eam perficiet. Sicut enim Jesus erat princeps Ecclesiae et rerum sacrarum, ita Zorobabel princeps erat reipublicae politiae et rerum civilium. Ab utroque enim hoc capite et principe pendebat fabrica templi corporalis, sicut ab utroque multo magis pendet fabrica spiritualis, puta vera fides, religio, justitia, sanctitas, ordo et decor totius reipublicae.

NON IN EXERCITU, NEC IN ROBORE, SED IN SPIRITU MEO, DICIT DOMINUS. Hic symbolum candelabri explicat Michael, sed tam concise et obscure, ut Oedipo sit opus. Primo, Remigius, Albertus et Haymo putant fabrica candelabri repraesentari solutionem captivitatis Babylonicae, q. d. Haec solutio non fiet vi armorum et militum, sed per meum spiritum, per meam providentiam, per meum consilium et per meam virtutem. Verum jam pridem soluta erat a Cyro captivitas Babylonica, jamque Judaei redierant Hierosolymam, et in fabrica templi versabantur; Propheta autem non prophetat de praeteritis, sed de futuris.

Secundo, Hebraei putant per fabricam candelabri significari restaurationem reipublicae per Zorobabelem, qui in ea legem Mosaicam restituturus erat. In republica enim Hebraeorum candelabrum erat lex data per Mosen. Verum hoc candelabrum est mysticum, non litterale. Tertio, Lyranus et Hugo sic exponunt, q. d. Candelabrum, id est templum hoc restaurabis, o Zorobabel, non tua fortitudine et robore, sed per Spiritum Dei, qui hoc suggeret, inspirabit, et persuadebit Dario Hystaspis regi Persarum, ut idipsum restaurari permittat, imo curet. Ita enim reipsa factum esse patet I Esdrae, VI. Hic sensus appositus est, sed partialis, non adaequatus.

Quarto, Clarius, et ex eo a Castro censent candelabrum significare prophetiam, puta Spiritum Dei, qui offertur per verbum, sive oraculum et locutionem Dei in mente Prophetae; oleum esse gratiam Spiritus Sancti, canales esse Prophetas doctos a Deo, per quos verbum Dei in alios derivatur; lampades septem esse varia dona Spiritus Sancti. Porro candelabrum fabricatum erat, ardebat et oleum suscipiebat ex olivis sine humano ministerio, ut significaretur prophetiam esse opus Dei, non hominis. Verum haec expositio remota et minus adaequata videtur.

Quinto ergo et genuine, candelabrum hoc repraesentat Deum, ait Mariana, Deique providentiam, quam exercet per septem lucernas quasi oculos, id est per septem angelos primarios, uti audiemus vers. 10, praesertim circa fabricam templi restaurandi a Zorobabele. Candelabrum ergo est Dei providentia, quatenus se ad lucernas, id est angelos, resque omnes creatas extendit; lampas est ipsa in se divinitas, puta Dei mens et oculus lucidissimus; infusoria sunt variae rationes, modi et differentiae divinae providentiae, quibus per angelos hanc creaturam hoc modo, illam illo, aliam alio sibi congruo regit et gubernat. Rursum sunt variae gratiae, dona et talenta, quas Deus variis pro libito dispertit et impertit. Candelabrum enim quia lucis est ferculum, typum gerit sapientiae, vigilantiae et providentiae, uti dixi Exod. cap. xxv, 31.

Addit Pierius, hierogl. XLVI, illud esse symbolum vitae divinae, generationis, animi puritatis, amoris, famae et gloriae, denique ipsius divinitatis; quia praefert ignem, qui Dei est hieroglyphicum. Duae olivae sunt Jesus et Zorobabel, sive sacerdotium et regnum, de quo mox plura. Porro candelabri lampas ex se plena erat oleo jugiter durante, et semper ardente, quasi expressum fuisset ex asbesto lapide, qui igne non consumitur. Erat ergo hic asbestum lumen, inextinguibile lumen, significans indeficientem, aeternam et jugiter vigilantem Dei sapientiam et providentiam.

Thus Callimachus, who was called "the faultfinder of his own art" because of his fastidious diligence in polishing his works, made a golden lamp for Minerva which burned for an entire year even though no oil was added; Pausanias testifies to this in his Attica. Likewise in Rome and elsewhere, in ancient tombs, lamps have been found burning continually without fresh fuel, made with wondrous material and skill, lit many hundreds of years ago, which were extinguished as soon as they came in contact with air. Pliny also writes in book IX, chapter 27, that there is a fish in the sea which, with its fiery tongue extended through its mouth, shines on calm nights, and is therefore called the "lamp-fish." So the angels, and the apostles and apostolic men, shining continually with their doctrine and life, and endowed with fiery tongues, illuminate the sea of this age: "They bring a new sun and new stars." Finally, Nicephorus, book XIV, History, chapter III, writes that the Emperor Theodosius the Younger worked at the Sacred Scriptures by night, the lamp lighting itself spontaneously and pouring out oil by wondrous art, so as not to burden any servant with that labor.

Hinc secundo, candelabrum hoc repraesentat templum ipsum restaurandum, quasi pars totum, per synecdochen. Id ita esse clare docet Michael vers. 9, dicens: "Manus Zorobabel fundaverunt domum (Dei, puta templum), et manus ejus perficient eam." Consequenter candelabrum repraesentat, cum templo et per templum restituendam esse totam Ecclesiam et rempublicam Judaeorum in pristinum splendorem, juxta illud quod promisit cap. II, 5: "In gloria ero in medio ejus." Nam in ejus excidio et captivitate Jeremias luxerat, moestusque cecinerat illud Thren. IV, 1: "Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii?" Jam vero candelabrum hoc per Zorobabel restauratum, aut potius restaurandum Zacharias vidit aureum, et octo luminibus resplendens. Quocirca Titus, vastans Jerusalem, ut gloriam omnem Judaeis se ademisse significaret, ademit illis candelabrum, illudque Romam vexit in triumphum: unde etiamnum in arcu triumphali Titi, Romae graphice illud ipsum exsculptum videmus.

Hinc et Judaei moderni lucernis sua sabbata et festa celebrant, uti in synagogis eorum vidi, quem morem antiquum esse docet Persius satyra V: Herodis venere dies, unctaque fenestra Dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae, Portantes violas. Idem patet ex Canone LXX Apostolorum, qui sic habet: "Si quis christianus oleum tulerit ad sacra Gentilium, vel Synagogam Judaeorum festis ipsorum diebus, aut lucernas accenderit, de societate pellatur." Hinc quoque Christus coelestis Jerusalem templique festa et nuptias describit per lucernas et lampades, Matth. xxv, 1.

Porro septem lucernae sunt, quia totidem erant in candelabro Mosis, ad quod hic alluditur, quodque hic repraesentatur, et quia septenarius, qui est numerus multitudinis et plenitudinis, significat templi et reipublicae celebritatem et decus post captivitatem fore magnum et eximium. Lampas in medio ejus est Deus, qui omnibus lucernis, id est partibus templi oleum, id est vigorem et splendorem, suggerit: aut magis apposite ad secundam hanc expositionem, lampas est Sanctum sanctorum: sicut enim in candelabro eminebat fulgor lampadis, et fulgorem septem lucernarum se circumdantium, oleum eis suggerendo, alebat; ita in templo eminebant majestas et fulgor Sancti sanctorum, quod Sancto, et atrio, caeterisque templi partibus sui venerationem et sanctitatem communicabat. Duae oleae sunt Jesus pontifex, et Zorobabel princeps. Hi enim adstantes candelabro primario, id est dominatori Deo, uti dicitur versu ultimo, ejus nutu et ductu candelabrum materiale et secundarium, id est templum, aedificarunt et consummarunt, eique decus et gloriam conciliarunt, idque praestiterunt non suis opibus, robore aut viribus, utpote Samaritis aliisque hostibus fabricam potenter impedientibus, sed Dei virtute et spiritu. Et hoc est quod significat Michael, dicens: "Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo," supple, perficietur hoc opus, et fabrica templi tam magna et magnifica, uti explicat vers. 9. Spiritus enim hic, uti Prophetas, puta me Zachariam et Aggaeum excitat ad urgendam hanc fabricam; ita pariter ad eam concurret, eamque sua sapientia, ope et protectione ita diriget, adjuvabit et promovebit, ut nec Sanaballat, nec alius hostis eam impedire possit, quin brevi absolvatur et ad fastigium perducatur. Animabit enim Zorobabelem et populum ad strenue fabricandum, omniaque eorum consilia et opera reget et prosperabit.

Symbolically, Theodoret says: "The golden lampstand is a type of divine providence, which governs heavenly and earthly things. The seven lamps, equal in number to the seven days of the week, demonstrate the constancy and perpetuity of divine care (governance). The seven channels of the lamps show the immense mercy of God. Thus by the lamp He indicates the grace illuminating all things. And the two olive trees springing up on either side, adorned with divine grace. The two branches reaching up to the lamps are Joshua and Zerubbabel: the former from the priestly tribe, the latter from the royal." This interpretation is more general, but not unfitting. For in a similar way the seven-branched lampstand of Moses was, symbolically and physically, an image of the celestial sphere with its seven lights, that is, of the seven planets. For the tabernacle bore the type of the world, and the Holy of Holies that of the empyrean heaven, in which God, the glorious charioteer and ruler of the world, resides, as I said from Josephus and Philo at Exodus XXV, 31. Moreover, Zechariah saw this lampstand outside the temple, by which is signified that the Church will not be of the temple, that is, of the Jews, but of the Gentiles. Christ therefore in this age illuminates

Ecclesiam, lucernae in Gentibus ardent, Judaei manent in tenebris, sed in fine mundi illuminabuntur per duas olivas, id est Eliam et Henoch. Allegorice et potius, candelabrum hoc repraesentat primo Christum, qui illuminat et mittit septem angelos, ut per eos regat Ecclesiam. Hinc de eo dicitur Cant. I: "Oleum effusum nomen tuum." Hinc secundo, candelabrum repraesentat Christi Ecclesiam; lampas Pontificem et Ecclesiam Romanam, quae est quasi Sanctum sanctorum; unde ipsa velut matrix septem lucernis, id est caeteris omnibus Ecclesiis toto orbe dispersis, oleum, id est potestatem, vigorem, ac doctrinam et gratiam, instillat per septem infusoria, id est septem sacramenta, ac per septem ordines. Omnis enim ordinis ac jurisdictionis potestas (ac consequenter omnia sacramenta) derivatur a Pontifice Ecclesiae Romanae, quasi a lampade, in universos orbis episcopos, sacerdotes et Ecclesias. Duae olivae sunt S. Petrus et S. Paulus, qui lampadem, id est Ecclesiam Romanam, aedificarunt et fundarunt; in eamque omnem doctrinam et gratiam cum sanguine suo distillarunt, et etiamnum e coelo per preces et suffragia distillant. Idipsum vero faciunt non vi sua, sed in spiritu Christi, a quo omne suum robur, vim et vigorem obtinent. Christus enim est primaria lampas ex se oleo gratiae plena, ait S. Hieronymus, Vatablus, Fernandius et alii. Nam Christus est lux mundi, Joan. VIII, 12, et quasi sol illuminans orbem, Joan. I, 9; ideoque in septem lucernas, id est in omnes Ecclesias, oleum, id est gratiam, influit. De ejus enim plenitudine omnes accipimus.

Consequenter per lampadem apposite accipias balneum passionis Christi, quod Ecclesia continet et possidet, cujus oleum est ejus sanguis et merita, quae per septem infusoria, id est sacramenta, derivantur in septem lucernas, id est Ecclesias omnes particulares: duo rostra duas Christi naturas significant: duae oleae repraesentant Jesum Pontificem et Zorobabel, quorum uterque fuit typus Christi, duplicemque ejus potestatem, scilicet pontificatum et principatum adumbravit. Jesus ergo est Christus Pontifex: Zorobabel est idem Christus qua legislator et princeps. Quia enim Christus est Pontifex et princeps Ecclesiae, hinc in eam jugiter influit oleum, id est vim merendi et satisfaciendi. Quod enim sanguis Christi habuerit et habeat utramque hanc vim, id provenit ex unione hypostatica cum Verbo, quae Christum fecit Pontificem et principem.

Porro analogias candelabri et Ecclesiae recensui Apoc. I, 20. Huc pertinet expositio Ruperti: Zorobabel, inquit, est Christus prognatus ex Zorobabel, qui induit humanitatem, quae est aurum, conceptus non ex semine viri, sed virtute Spiritus Sancti, et e virgine natus; sicut hoc candelabrum non ab homine, sed a solo Deo fabricatum erat. Christus ergo est candelabrum illuminans Ecclesiae templum. Hoc totum est aureum, quia post resurrectionem Christus totus factus est gloriosus, cum ante eam solo capite, id est divinitate esset gloriosus: in eo fuit lampas septiceps, id est septiformis gratia, puta septem dona Spiritus Sancti, quorum vi et spiritu contra spirituales hostes depugnavit et vicit.

Tropologice, candelabri, id est Ecclesiae, lampas est B. Virgo, inquit Anastasius Nicenus, Quaest. LIII in Script., quia ipsa materiae expertem lucem gestavit Deum incarnatum; et quia ipsa septem lucernis, id est apostolis caeterisque sanctis, per Christum oleum doctrinae et gratiae suggerit et instillat: lucernas enim esse sanctos illustres, patet ex illo Christi de Joanne Baptista, Joan. V, 33: "Ille erat lucerna ardens et lucens." Vide dicta, Exod. xxv, 31. Ita S. Cyrillus et S. Epiphanius, hom. De laud. B. Mariae.

Sed de tota hac visione audi Anastasium Nicaenum episcopum, Quaest. LIII in S. Script.: "Quod, ait, est candelabrum? Sancta Maria. Cur autem candelabrum? Quia materiae expertem lucem gestavit, Deum incarnatum. Cur autem totum aureum? Quia post partum mansit virgo. Quaenam sunt septem lucernae? Septem leges: lex enim est lux, Proverb. VI, 23. Prima est lux naturae. Secunda, lex per visum. Quem enim Deum lex praedicat, eum visus probat per res creatas. Nam ex rerum creatarum magnitudine et pulchritudine earum creator cernitur. Tertia, lex paradisi," vetans lignum scientiae boni et mali. "Quarta, quae tempore Noe fuit in nube. Quinta, quae tempore Abrahae fuit per circumcisionem. Sexta, lex litterae," puta lex Mosis scripta a Deo in tabulis lapideis. "Septima, lex gratiae. Quaenam sunt septem infusoria? Septem dona Spiritus Sancti, quae recenset Isaias cap. XI. Quaenam sunt duae olivae? Duo Testamenta. Sicut enim olea habet folium semper virens, ita etiam duo testamenta habent perpetua, et nunquam cessantia de Christo testimonia." Haec Anastasius.

Porro sancti omnes suum lumen habent non a se, sed a Christo per B. Virginem. Haec enim illum peperit, nobisque dedit et dat. Unde S. Augustinus explicans illud Christi Joan. XII, 36: "Credite in lucem, ut filii lucis sitis," sic ait: "Sint igitur sub lampade lucernae, si illuminari volunt, quandoquidem a seipsis non habent lumen, sed ab eo qui a seipso lumen est, et non ab alio. Sic enim securum habent lumen suum adhaerendo illi, quod deficere non potest, et aliis semper sufficit." Idem, tractatu 54 in Joannem: "Omnes sancti, inquit, lumina sunt; sed credendo ab eo illuminantur, a quo si quis recesserit tenebrabitur. Lumen autem illud quo illuminantur, a se recedere non potest, quia incommutabile omnino est, et ideo tenebrae in eo non sunt ullae, nec esse possunt." Ita noster Emmanuel: Candelabrum, inquit, est Ecclesia, lampas Christus, lucernae justi omnes, septem infusoria sunt septem sacramenta, quibus oleum gratiae affunditur justis, ut luceant.

Moraliter, nota hoc axioma Dei quod per Zachariam hic sancit in templo materiali, nimirum: "Non in exercitu, nec in robore, sed in Spiritu meo, dicit Dominus exercituum," supple, perficietur tanta templi fabrica, idipsum multo magis in fabrica spirituali tum Ecclesiae, tum animae cujuslibet sanctae valere. Quod enim Apostoli Ecclesias ubique terrarum erexerint, omnesque gentes ad eas aggregaverint, fuit opus non roboris humani, sed Spiritus divini. Similiter quod hodie Ecclesiae aedificentur apud Japones, Sinas, Brasilios, Mexicanos, etc., quodque eaedem apud haereticos in Bohemia, Moravia, Hungaria, Germania restaurentur, non tam fuit exercitu, quam vi Spiritus Dei. Pari modo quod S. Paulus, S. Magdalena, S. Maria Aegyptiaca, S. Pelagia, quae erant lustra et speluncae daemonis, transformentur in templa Dei, virtus est non hominis, sed Spiritus Sancti, qui corda penetrat et mentes immutat. Eadem est quae hodie peccatores convertit, et justos ad eximiam sanctitatem provehit et accendit. Porro haec facit Spiritus Sanctus, non in robore violentiae, sed sensim et suaviter, instar lenis spiritus animae illabendo per coelestes illustrationes immissas intellectui, et similes affectiones impulsusque inditas voluntati. Dei enim providentia per hunc spiritum ita orbem gubernat, ut attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter.

Hujus rei symbolo Deus apparuit Eliae, sibi ut videbatur zelozo, optantique ut igne et fulmine perderetur impia Jezabel et Baalitae, apparuit, inquam, non in igne, vento, tonitru, sed in spiritu et sibilo aurae lenis. Audi Scripturam, lib. III Reg. XIX, 11: "Egredere (o Elia) et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus (ventus) grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum, commotio: non in commotione Dominus. Et post commotionem ignis; non in igne Dominus: et post ignem sibilus aurae tenuis; et ibi Dominus." Talis fuit, estque Spiritus Christi, qui proinde cum S. Joannes et S. Jacobus poscerent fulmina de coelo jaculari in Samaritas, eo quod Christum inhonorassent, illos corripuit, docuitque Spiritum mansuetudinis, dicens: "Nescitis cujus spiritus estis. Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare," Lucae IX, 55.

Quicumque ergo se, vel alios a peccato convertere, aut ad eximiam perfectionem traducere conatur, sciat se id suis viribus non posse, sed Dei. Sibi ergo diffidens fidensque Spiritui Sancto, eum humiliter et ardenter invocet, crebroque inclamet: "Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende. Riga quod est aridum, Sana quod est saucium, Flecte quod est rigidum, Fove quod est frigidum.

Rege quod est devium. Da tuis fidelibus, In te confidentibus, Sacrum septenarium," scilicet numerum donorum Spiritus Sancti: "Da virtutis meritum, Da salutis exitum, Da perenne gaudium. Amen."


Versus 7: Who Are You, O Great Mountain, Before Zerubbabel

7. QUIS TU, MONS MAGNE, CORAM ZOROBABEL? Quaeres, quis hic mons? Respondeo, omnes magni aemuli et potentes adversarii Judaeorum, qui volebant, aut certe facile poterant impedire fabricam templi. Unde primo, Hebraei, et ex iis S. Hieronymus, Remigius, Lyranus atque Emmanuel accipiunt diabolum, qui erat Satan, id est adversarius Jesu et Zorobabelis in fabrica templi, et restituenda republica Hebraeorum, ut patet cap. III, 1. Secundo, Mariana accipit Sanaballat et Samaritas, qui se opponebant Zorobabeli in restauranda urbe et templo. Tertio, Chaldaeus, Theodoretus et Clarius accipiunt reges et monarchas Persidis, praesertim Cambysem et magos, qui hucusque fere impedierant templi restaurationem, et deinceps impedire poterant, praesertim persuasi a pravis consiliariis, quos Samaritae aliique hostes Judaeorum donis corrumpebant. Unde Chaldaeus vertit: Quid tu reputaris regnum stolidum coram Zorobabele? nonne quasi vallis? q. d. Quid sunt monarchae Persidis, qui videntur esse montes excelsi, ut se tibi, o Zorobabel, opponant in fabrica templi? Ecce ego eos in planitiem deducam, id est humiliabo coram te: illos ergo quasi in vallem deducam coram te, tum quia faciam ut tu eis in hoc opere emineas, et superes quasi mons excelsus; tum quia cor eorum flectam et mitigabo, ut ipsi velut valles facilem tibi aditum et transitum praebeant, tuis votis annuant, tibi quasi se subjiciant, permittantque templum instaurari: "Cor enim regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud," Prov. XXI, 1. Montis similitudinem usurpat, quia montes impedire solent fabricam templi (de qua hic agitur) et domorum: unde ne eam impediant, vel ne ejus aspectum et opticam intercipiant, solent complanari.

Allegorice, montes magni fuerunt tum daemones, tum principes Judaeorum, tum imperatores et reges ethnici, qui se vero Zorobabeli, id est Christo, et christianismo in fabrica templi, id est Ecclesiae opposuerunt; sed Christus eos stravit, sibique subjecit, corda eorum potenti sua gratia mirabiliter immutans, juxta id quod de eo cecinit Isaias cap. XL, 4: "Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Et revelabitur gloria Domini," puta gloriosa potentia, quae montes vallibus, potentes plebeiis, superbos humilibus aequat.

Tropologice, ita Deus piis regibus et quibusvis fidelibus complanat difficultates, quae maxime reipsa erant, vel pusillanimis esse videbantur, ad exstirpandam haeresim, aut vitia inolita, adeo ut ipsi mirentur subito illas quasi in planum deduci, colliquescere et evanescere. Spes ergo in Deum montes omnes complanat, ut sperans canat cum Habacuc cap. III, 19: "Deus Dominus, fortitudo mea: et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem." Ita de sponso, puta Christo, cui in incarnatione et mundi conversione tot montes difficultatum objiciebantur, dicitur Cantic. II, 8: "Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles," id est obices et difficultates omnes superans. Unde Symmachus vertit: Ascendens contra montes, prosiliens contra colles. Sic David virtute Dei prostravit montem, et turrim illam carneam, inquit S. Chrysostomus, puta Goliath gigantem.

IN PLANUM, scilicet deducam te, o mons magne, vel in planum descende et complanare, juxta sensum jam assignatum.

ET EDUCET LAPIDEM PRIMARIUM: Hebraice, lapidem capitis, id est fundamentalem et primum imumque in fundamento. Verum quia hic jam jactus erat in fabrica templi, utpote inchoata, hinc melius Noster vertit, "lapidem primarium," qualis est qui perfecta fabrica in culmine eminet et prominet, ut extra ordinem aliorum exstet. Unde hunc lapidem explicans subdit: "Manus ejus (Zorobabel) perficient eam," puta domum Dei. Lapis ergo hic culminis significabat Zorobabelem, qui templum uti inchoarat, ita illud ad culmen erat perducturus. Ita Lyranus, Clarius, Dionysius et alii. Lapidem enim hunc opponit monti magno, de quo dixit vers. 7, q. d. Zorobabel evadet lapis primarius et celsus, qui in montem attolletur, dum templo imponet culmen, in eoque lapidem primarium et summum. Unde Theodoretus sic explicat, q. d. "Et si millies cum summa rabie Zorobabel impedire conemini, vestras spes vanas ostendam: eum enim omni gratia complevi, et redundantibus bonis cumulavi, et firmum tanquam lapidem constitui: vobis autem perniciem comparabo, ut id quod abest viribus humanis, sarciatur et compensetur a superna benignitate."

The Septuagint, instead of "the chief stone," translate "the stone of inheritance," which designates to each his own inheritance and separates it from another's, such as a title-stone or boundary-stone. The Septuagint seem to have read, instead of roscha, meaning "of the head," rescet, meaning "of inheritance"; for rescet is an infinitive, which often serves in place of a noun, from the root iarase, meaning "he inherited." It is called "of inheritance" because God chose the temple as His house and inheritance, Psalm LXXVIII, 1: "O God, the nations have come into Your inheritance."

Allegorice et potius, lapis primarius Ecclesiae est Christus, qui in montem excrevit, Daniel. II, 35, quando fabricam Ecclesiae quam inchoavit, per Apostolos ad culmen perduxit. Unde Chaldaeus vertit: Emerget Messias, cujus ab aeterno nomen dictum, qui potietur imperio regnorum omnium. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Haymo, Rupertus, Hugo et Vatablus. Sicut ergo Zacharias cap. III, 9, Jesu pontifici lapidem hunc, puta Christum, promisit; ita eumdem promittit hic Zorobabeli principi: sed ibi ita ornatum, ut non nisi Christo conveniat; hic vero nude et simpliciter eum proponit, ut ad litteram designare possit Zorobabel, allegorice vero et potissime Christum: Prophetae enim saliunt et resiliunt a typo ad antitypum, puta a Jesu et Zorobabele ad Christum. Hosce enim raptus subitosque reditus, saltus et resultus patitur, imo poscit amplitudo, celsitudo et velocitas luminis prophetici.

ET EXAEQUABIT GRATIAM GRATIAE EJUS. "Ejus," scilicet lapidis: hebraice enim est la, id est ejus, vel ei feminine. Unde respondet eben, id est lapidi: eben enim Hebraeis est femininum. Pro exaequabit hebraice est tesquot, quod Rabbini, et ex iis recentiores, ut Pagninus, Vatablus, Arias, Tigurina vertunt, acclamationes, a radice tsabak, id est vociferari, acclamare. Unde vertunt: Et educet lapidem primarium cum clamoribus (acclamantes: Gratia, gratia illi, ita Pagninus); vel, plausus et gratulationes erunt ei. Ita Tigurina, q. d. Consummato templo, positoque in culmine ultimo ejus lapide fastigiali, acclamabit populus: Gratia, gratia sit illi lapidi totique templo, hoc est, omnia fausta et felicia sint huic fabricae; Deus suam gratiam, favorem, celebritatem et gloriam in hic sua domo ostendat et conservet. Hoc ad litteram dicitur de templo Zorobabelis, allegorice et potius de Ecclesia erecta a Christo. Unde Vatablus et alii hoc impletum censent in dominica Palmarum, quando Christo quasi Messiae acclamarunt turbae: "Benedictus qui venit in nomine Domini: Hosanna in excelsis;" perinde ac in ejus nativitate acclamaverunt angeli: "Gloria in excelsis Deo." Hic sensus congruus est, eique valde favet textus hebraeus.

Melius Septuaginta et Noster tescuot deducunt a scava, id est aequare: licet enim in tesquot sit littera aleph, in scava vero sit he, tamen hae duae litterae cum sint primae gutturales, saepe inter se commutantur. Jam sensus est primo, q. d. Gratia Darii Hystaspis exaequabit gratiam Cyri: uterque enim dedit facultatem reaedificandi templum; sed Darius insuper dedit sumptus ad illud necessarios. Ita Lyranus. Secundo, q. d. Templum hoc Zorobabelis suo splendore et gloria aequabit templum Salomonis, imo superabit, non auro et magnificentia, sed potentia Messiae qui in eo conversabitur, uti praedixit Aggaeus cap. II, 8; utrumque enim templum fuit gratia et donum Dei. Ita Sanchez. Tertio et aptissime, q. d. Gratia perfecti templi aequabit gratiam ejusdem inchoati, imo superabit. Majus enim donum est rem perficere quam inchoare, juxta illud: "Melior est finis orationis, quam principium," Eccles. VII, 9. Hunc esse sensum patet, quia ita explicat angelus dum subdit: "Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam." Porro verba ita recte adaptes: "Et exaequabit gratiam gratiae ejus," vel, ut hebraice est, ei, scilicet lapidi primario, v. g. culminis ei, id est in eo, q. d. In lapide culminis Deus exaequabit gratiam consummationis templi gratiae inchoationis ejusdem, sive faciet ut lapis summus apte respondeat imo, puta culmen fundamento: quia efficiet ut tantus sit decor, concinnitas, firmitas et gratia culminis, quanta est fundamenti. Porro hic lapis uterque positus fuit a Zorobabele: unde eum repraesentat, quasi dicat: Zorobabel tanta gratia ponet lapidem culminis in templo, quanta gratia posuit lapidem primum in fundamento, hoc est, tanta gratia perficiet templum, quanta illud inchoavit.

Addunt quarto S. Hieronymus, Haymo et Rupertus, q. d. Gratia et beneficia quae Deus praestabit Zorobabeli et Judaeis Babylone redeuntibus, aequabit gratiam et beneficia quae Deus praestitit olim patribus eorum tempore Davidis, Salomonis, etc. Denique plenus erit sensus, si hebraeum tesquot in utraque significatione accipias, et primam expositionem jungas secundae, q. d. Posito ultimo lapide in culmine templi, eoque perfecto gratulabuntur omnes, ac cum plausu et jubilo acclamabunt dicentes: Gratia et felicitas perfecti templi ex aequo respondet gratiae et felicitati qua coeptum est. Ita a Castro.

Allegorice, Deus aequavit gratiam Christi gratiae Mosis, imo illa hanc longe transcendit: Christus enim implevit omnes legis figuras, omnesque Prophetarum prophetias. Nam "lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est," ait S. Joannes cap. I, 17. Unde immediate ante ad haec verba Zachariae alludens, praemisit: "De plenitudine ejus (Christi) nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia." Quod varie varii exponunt, et congrue omnes. Primo, q. d. Legem Evangelicam Christi accepimus pro lege veteri Mosis: utraque enim fuit gratia, quia gratis data. Ita S. Cyrillus, Chrysostomus, Leontius, Theophylactus, Euthymius, Jansenius, Ribera in cap. I S. Joannis. Secundo, q. d. Gratiam vitae aeternae, id est gloriam accepimus pro gratia vitae. Ita S. Augustinus ibidem. Tertio, q. d. Pro gratia Christi nos vicariam et similem gratiam accepimus, sive, in Christi gratia quasi in capite, nos omnes quasi membra sumus gratiam consecuti, et per eum grati effecti Deo. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Zacharias Chrysopolitanus et Toletus ibidem. Aut nervosius Graecum anti, id est pro, exponendo per propter, uti saepe exponitur, q. d. Propter gratiam Christi quasi fontem et originem (utpote causam meritoriam) nos omnes gratiam accepimus, puta gratiam propriam per et propter gratiam Christi. Hic sensus videtur genuinus, explicat enim id

preceded; "Of His fullness we have all received," namely grace from grace. Fourth, "grace for grace," that is, this person receives one grace, another receives a different one in its place, meaning: We have all indeed received grace from Christ, but this person his own, another person another, namely each one a grace suitable to his office and vocation. For he who is called by God to the apostolate receives a grace suitable to the apostolate; he who is called to teaching receives the grace of teaching; he who is called to martyrdom, the grace of suffering; he who is called to the office of Martha, the grace of action; he who is called to that of Magdalene, the grace of contemplation, etc.


Versus 9: The Hands Of Zerubbabel. H

Vers. 9. MANUS ZOROBABEL. Hinc patet ad litteram loqui Prophetam non de fabrica Ecclesiae quam aedificabit Christus, sed de fabrica templi. Sensus enim planus quem verba poscunt, est hic: Sicut Zorobabel prima templi fundamenta jecit sub Cyro, I Esdrae III, 8, aut certe eadem restauravit et perfecit anno secundo Darii Hystaspis, uti dixit Aggaeus cap. I, 12, et Esdras lib. I, cap. IX; ita ipse fabricam complebit, et templum ad culmen conducet, tumque scietis, o Judaei, me Zachariam, qui haec praedico, verum fuisse prophetam a Deo missum, quia tunc videbitis reipsa mea haec oracula et promissa adimpleri. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Lyranus, Arias, Vatablus et alii passim.

Allegorice, q. d. Uti Zorobabel per se Dei domum coepit et perfecit, ita ipse per Christum ex se nasciturum aedificabit Ecclesiam, eamque per Apostolos aliosque sequaces, ac praesertim per Eliam et Henoch in fine mundi omnino perficiet et consummabit.

Tropologically, "hands," that is, the works and examples of princes, establish the state of the commonwealth, not the mouth, that is, edicts and threats. "For the life of a prince is a standard of judgment, and a perpetual one; to this we are directed, to this we conform," says Pliny in his Panegyric to the Emperor Trajan. And Ovid in book VI of the Fasti: "Thus is censure conducted, and thus are examples set, When the judge himself does what he admonishes others to do." Noteworthy is the instruction of St. Augustine in Letter 64 to Bishop Aurelius, that deep-rooted vices of the people should be removed more by example than by severe punishment. "Feasting and drunkenness," he says, "are so thought to be permitted and lawful that they are celebrated in honor even of the blessed martyrs, not only on solemn days (which anyone who does not look at these things with carnal eyes must see as something to mourn), but even daily." And shortly after: "These things, therefore, are not to be removed harshly, as I judge, nor rigidly, nor in an imperious manner, but rather by teaching than commanding, more by admonishing than threatening. For thus one must deal with the multitude. Severity, however, is to be exercised against the sins of the few. And if we threaten anything, let it be done with sorrow, threatening from the Scriptures the future punishment, so that not we ourselves in our own power, but God in our words may be feared. Thus the spiritual will be moved first, or those closest to the spiritual, by whose authority and indeed most gentle but most urgent admonitions the rest of the multitude may be corrected." For this reason Jesus first began to do, then to teach. For, as St. Jerome says in Letter 46 to Principia: "Even distinguished teaching is put to shame when one's own conscience condemns it. In vain does his tongue preach poverty and teach almsgiving, who swells with the riches of Croesus; covered with a cheap cloak, he fights against the moths of silken garments."


Versus 10: For Who Has Despised The Day Of Small Things

Vers. 10. QUIS ENIM DESPEXIT DIES PARVOS? Nulli dies naturales sunt parvi: omnes enim sunt aeque magni, puta 24 horarum. Dicuntur tamen alii magni, alii parvi metonymice: magni, in quibus magna geruntur vel contingunt; parvi, in quibus parva. Sic Osee cap. I, 11, "magnum diem Jezrahel" vocat diem incarnationis et redemptionis Christi, quo ipse collecturus erat Jezrahel, id est semen Dei, puta populum fidelem tam ex gentibus, quam ex Judaeis in suam Ecclesiam. Vide ibi dicta. Ex adverso dies quibus coeperant jaci templi fundamenta, hoc loco vocantur parvi, ob exilia templi initia, quae tam tenuia erant, ut qui viderant magnificentiam templi Salomonici, flerent, quasi desperantes templum illud posse restaurari, et ad culmen pristinamque magnificentiam perduci. Id patet ex Aggaeo, qui coaevus et adjutor fuit Zachariae in urgenda templi fabrica, ac proinde ejusdem est interpres, et, ut ita dicam, paraphrastes. Aggaeus enim capite II, 4: "Quis, inquit, in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?" Quocirca eos consolans et animans promittit vers. 10, dicens: "Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae." Id secundo patet ex textu hebraeo, qui ad verbum habet: Quis sprevit diem ketannot, id est parvarum, hoc est parvorum, scilicet initiorum et fundamentorum templi.

Secundo, dies parvi accipi possunt pauci: nam pauco tempore perfectum est hoc posterius templum. Coepit enim fabricari anno secundo Darii, et perfectum est anno sexto ejusdem. Unde Rupertus sic explicat: Quis despiciat parvum hoc tempus? imo vero quis tantam velocitatem tam exigui temporis, quo consummatum est templum, non accipiat pro argumento et experimento quod Dominus miserit me ad vos, quodque ipse hujus velocitatis aeque ac fabricae sit auctor et consummator? Sic Jacob, interrogatus a Pharaone quot esset annorum, respondit: "Dies peregrinationis meae centum triginta annorum, parvi et mali," id est pauci et miseri, Genes. XLVII, 9.

Tertio, Theodoretus sic explicat, quasi dicat: Ego despexi Jerusalem in multos dies, et ad 70 annos vastitatis et captivitatis eam condemnavi; pari modo mihi nunc perfacile est paucis diebus eam restaurare, et ad pristinam gloriam reducere.

Quarto, Ribera per dies parvos accipit regnum Antichristi: ille enim regnabit et opprimet Ecclesiam per dies paucos, puta per tres annos cum dimidio, ut sensus sit, q. d. Tempore Antichristi fideles videntes eum pessumdare Ecclesiam, ac Judaeos illum recipere pro Messia, putabunt esse actum de eorum salute. Videbunt enim Deum qui magna pro iis quondam operatus est, jam parva pro iis operari, eosque quasi negligere et despicere. Verum hic sensus non est litteralis, sed mysticus.

Allegorice, dies parvi vocantur dies pauci et humiles Christi, inquit Emmanuel. Sicut enim Zorobabel a parvis fundamentis inchoavit fabricam templi, ita et Christus fabricam Ecclesiae. Natus est enim parvulus in stabulo ex paupere matre. Quis eum videns non despexit? Quis credidit quod parvulus ille cresceret in tantam Ecclesiam, quae totum complecteretur orbem? Rursum parvus fuit, id est abjectus, quia fabrilem exercuit, latuitque usque ad annum trigesimum: tunc vero per paucos dies, puta per tres annos, praedicavit, et paucos eosque rudes habuit discipulos et apostolos. Unde despiciebant eum Judaei et scribae, dicentes, Marc. VI, 3: "Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi," etc.? Hinc Isaias de eo dicit cap. LIII, 2: "Ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti." Porro hosce dies parvos, eorumque magna incrementa ostendet rursum in fine mundi, quando per Eliam et Henoch, qui diebus 1260 duntaxat, ut patet Apoc. XI, 3, hoc est, tres annos cum dimidio praedicabunt, Judaeos convertet, et debellabit Antichristum cum suis asseclis, ultimamque Ecclesiae suae manum et culmen imponet.

Moraliter, disce hic a Zorobabele, et magis a Christo, res magnas a parvis initiis exordium capere, Deumque magna a parvis ordiri, ut ostendat suam potentiam et magnificentiam, juxta illud Job VIII, 6: "Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae: in tantum, ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis." Ita "Dominus benedixit novissimis Job magis quam principio ejus. Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae," Job XLII, 12. Vidit id per umbram Plinius, lib. XV, cap. XIV, dum ait: "Nihil tam parvum est, quod non gloriam et utilitatem parere possit." Et Poeta: Vilior haud pars est alci, nec dignior ungue: Ergo etiam parvis gratia magna datur. Pittacus, unus e septem sapientibus, cum ei Mitylenaei multa millia jugerum agri muneri darent: "Nolite (rogo vos), ait, mihi dare quod multi invideant, plures etiam concupiscant. Quare ex istis nolo amplius quam centum jugera, quae et meam animi aequitatem, et vestram voluntatem indicent. Nam parva munera, divina: locupletia, non propria esse consueverunt." Ita Aemilius Probus lib. De Viris illustr., in Thrasybulo.

Scripsit De Triplici minimo opusculum Jordanes Brunus, ubi lib. I, cap. II, mathematice demonstrat minimum esse tum numerorum, tum magnitudinum, tum elementorum corporumque omnium basin et substantiam; atque haec de minimo dat paradoxa, imo axiomata: "Minimum substantia rerum est; quia maxima quaeque ex minimo, in minimo, ad minimum sunt, per minimumque. Maximum non est aliud quam minimum iteratum et multiplicatum," uti numerus non est aliud quam unitas multiplicata. "Tolle ergo undique minimum, ubique nihil erit. Ex monade incipit omnis numerus crescitque, et in monadem desinit. Aufer undique monadem, nusquam erit numerus, nihil numerabile, nullus numerator. Sic ergo monas est essentia numeri, punctum lineae, momentum temporis, atomus corporis et compositi. Nativitas est expansio monadis, et centri vita est consistentia sphaerae; mors est contractio in centrum. Ex minimo incipit et crescit omnis magnitudo, eademque rursum in minimum extenuatur et desinit." Qui ergo ad magna contendit, a parvis incipiat. Praeclare S. Augustinus, serm. 10 De Verb. Dom.: "Magnus, ait, esse vis? a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis? de fundamento prius cogita humilitatis. Et quantam quisque vult et disponit superimponere molem aedificii, quanto erit majus aedificium, tanto altius fodit fundamentum?"

Huc facit insigne documentum P. Cornelii Vishavaei viri religiosi, quod ex diario P. Ledesmae recenset noster P. Sachinus tom. II Hist. Societ. lib. III, anno Domini 1539, num. 56: "Ad sanctae humilitatis commendationem, inquit, dicebat gaudere Deum res ex nihilo facere, quod is modus infinite ejus virtutis proprius sit, et clarius eam prodat. Ut igitur hanc rerum universitatem et pulcherrimam speciem ex nihilo procreavit, ita in animis hominum mundum ornatumque virtutum ex nihilo, id est ex humilitate, qua suum quisque nihilum profiteatur, efficere; superbos infinitis tentationibus subjacere, quod id Deus permittat, ut diffidere sibi discant. Perinde enim Deum facere, atque magnanimus rex, qui quamdiu fidentem sibi hostem videt, oppugnare non cessat; prostrato vero cadentique ac manus danti clementer ignoscit." Vis ergo esse magnus? parvus esto. Postulas aliquid a Deo? coram eo te annihila. Ita B. Teresia: Receptura, inquit, a Deo gratiam aliquam singularem, soleo prius annihilari, puta in meum nihilum deduci, ut videar mihi nihil esse, nihil posse, ut refert P. Franciscus Ribera in ejus Vita.

Hujus rei illustre exemplum et speculum dedit S. Franciscus, qui abjectus et humilis tantum fecit, imo tot tantosque fundavit Ordines virorum et feminarum, ut omnes alios numero longe superent. Unde ipsius haec erat supplex oratio: "Domine, custodi tuum donum in me, quia ego ejus sum latro, dum tibi ejus gloriam suffuror, eamque mihi adscribo." Ita S. Bonaventura in ejus Vita. Sic Deus Josephum e carcere evexit ad principatum Aegypti; Gedeonem ex area evocavit ad ducatum Israelis; Davidem ab ovibus, Saulem ab asinis elevavit ad regnum. Sic a piscatione et retibus S. Petrum, Jacobum, Joannem, etc., vocavit ad apostolatum. Plura exempla eorum qui ab imo ad summum imperii culmen provecti sunt, recensui Gen. XXXVIII, in fine capitis. Qui ergo doctrinae, concionum, laborum suorum exilia videt principia, paucos auditores, tenuem fructum, ne cadat animo. Nam Debile principium melior fortuna sequetur. Imo ex hoc conjiciat magnam quandoque se collecturum messem, si in opere constet et perseveret. Hic enim est mos Dei, ut per humilia nos ducat ad excelsa. Id quisque in se experitur.

Narrant Annales Hispaniae, et ex iis Ambrosius Moral. lib. IX, cap. VII, et noster Ribadeneira, in Vita S. Jacobi, eum in Hispania novem tantum incolas convertisse ad Christum: qua de causa cum doleret, seque orationi daret Caesaraugustae, apparuit ei B. Virgo columnae insistens (quae adhuc vivebat, sed in Oriente) choro angelorum suavissime canentium stipata, consolans eum dicensque: "Hoc in loco aedificabis ecclesiam, eamque meo nomine insignies; quia haec Hispaniae pars mihi erit devotissima, et ex nunc eam in meam protectionem recipio." Paruit Apostolus, et aedificavit sacellum, quod etiamnum S. Mariae in columna nuncupatur: atque exinde per novem hosce ejus discipulos secuta est totius Hispaniae conversio, illeque religionis flos, decor et robur, ut jure reges Hispaniae Catholici cognominentur.

Denique hac de causa Deus eximios viros quos ad magna destinabat, corpore parvos formavit, ut ea parvitate eos semper humilitatis admoneret. S. Chrysostomus fuit corporis specie et statura parva, caput grande humeri sustentabant, tenuissimus ipse ac macie summa confectus, pallidissima facie, cavis luminibus atque introrsum recedentibus: caeteris corporis et oris lineamentis mestum quid praeferebat, cum extenuata, sed lata et magna esset fronte, rugis undique sulcata, magnis auribus, mento pusillo. Vixit annos 63, in episcopatu sex." Ita ex Menaeis Graecorum noster Raderus in Viridario Sanctorum, die 30 januarii. Ibidem ex iisdem de S. Nazianzeno sic scribit: "Gregorius ille Theologus statura mediocri erat, grataque magis brevitate, subpallidus, naso simo, rectis superciliis, vultu placido et modesto, oculorum altero, dextro, inquam, tristiori, quem et cicatrix in hirquo contrahebat, decenti capitis calvitie. De quo hoc jure dici potest: Si statua figura humana efformanda esset ex omnibus ac singulis virtutibus conflata, talem in hoc eximio Gregorio effulsisse, qui vitae splendore laudatissimum quemque superaret. Vixit ultra annum octogesimum, in episcopatu duodenos." S. Paulus uti nomine, ita re fuit parvus: "Tricubitalis est, inquit S. Chrysostomus, et coelos transcendit." S. Hieronymum parvo fuisse corpore scribit noster Ribadeneira in ejus Vita: atque hinc forte illi tanta mentis acredo! S. Constantius Mansionarius ex parvitate corporis documentum sumpsit humilitatis, et virtutis adeo illustris, ut et miracula patraret, atque aqua quasi oleo ardentem in Ecclesia lucernam aleret, uti narrat S. Gregorius lib. I Dialog. cap. V. S. Antoninus archiepiscopus Florentinus adeo pusillus fuit, ut cum ei nomen esset Antonius, diminutive vocatum sit Antoninus; is tamen monstrum fuit memoriae, aeque ac doctrinae et sanctitatis. Cum enim tredecim tantum esset annorum, totum jus Canonicum memoriter calluit. S. Caecilia et S. Agnes parvae exstiterunt, ut ex reliquiis et ossibus earum parvis nuper repertis, liquido se cognovisse mihi asseruerunt viri graves, iique testes oculati. At quantus in illis fuit animus, quanta virtus!

Symbolice S. Hieronymus, quem sequuntur Remigius, Haymo et Dionysius, sic exponit: "Quis, inquit, idem est quod rarus, q. d. Rarus est qui dies parvos hujus saeculi despiciat, et regiam potestatem putat esse nihili. Quando viderimus potentes saeculi fulgere auro, purpura gemmisque rutilare, circumdari exercitu, dicamus in nobis: Quis, putas, despicit dies parvos? Qui ergo despexerint dies parvos, ex eo quod despiciunt regale fastigium, laetabuntur et videbunt auxilium Salvatoris, qui de Zorobabel stirpe promittitur, et propter fortitudinem lapis appellatur. Hoc autem refert ad regiam potestatem, ut commoneat Zorobabel, et Jesum, et populum Dei, nequaquam adversarios timere prohibentes, sed audire Dominum cohortantem," q. d. Ne timeas, o Zorobabel, Samaritas, Sanaballat, ipsosque monarchas Persarum, qui fabricam templi prohibere possunt, vel etiam volunt. Nam omnes parvi sunt et infirmi, ac parvo tempore regnant, si cum Deo omnipotente et aeterno comparentur. Sic ait Psaltes Psalm. XLVIII, 17: "Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quoniam cum in-

terierit, non sumet omnia: neque descendet cum eo gloria ejus." Et Psalm. XXXVI, 33: "Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus." Et Job XXIV, 24: "Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, etc., et sicut summitates spicarum conterentur."

ET LAETABUNTUR, q. d. Nolite, o Judaei, despicere dies parvos, quibus parva jaciuntur templi fundamenta: mox enim laetabimini, cum videbitis lapidem stanneum in manu Zorobabel, quo ad perpendiculum iis inaedificabit parietes, eaque in magnam fabricam extendet, cui tandem culmen imponet. Ita Chaldaeus et alii.

LAPIDEM STANNEUM. Chaldaeus, lapidem perpendiculi; solet enim lapis e stanno, vel plumbo, ob pondus et gravitatem alligari perpendiculo, ut ejus funiculum recte distendat ad mensurandas areas aedificii, ut uterque ejus paries utrinque aeque distet a centro terrae, ne si unus magis ad illud inclinet, eo ruat, alterumque secum in ruinam trahat, uti dixi cap. I, 16. Sensus ergo est, q. d. Magna erit laetitia, cum Zorobabel ad perpendiculum aedificabit et consummabit templum, juxta illud quod dixit cap. I, 16: "Et perpendiculum extendetur super Jerusalem." Hoc autem propediem fiet, quia perpendiculum in manu habet Zorobabel, quasi jam parans progredi in fabrica, eamque dimetiri, ut juxta dimensum illico parietes erigat. Pro stanneum hebraice est bedil, id est separationis, per quem Arias accipit lapidem separatum et eximium, qui poni solet in culmine. Verum Septuaginta, Chaldaeus, Noster, Vatablus, Pagninus et alii vertunt, lapidem stanneum, vel lapidem perpendiculi: stannum enim dicitur hebraice bedil, eo quod in fornace vi ignis separetur, et primo fluat de argento, uti mox dicam ex Plinio.

Allegorice, lapis stanneus est Christus, inquit S. Hieronymus, qui est in manu, id est potestate, Zorobabel, quia ejus filius et ex eo prognatus, idque primo, "eo quod sit murus, inquit S. Hieronymus, et fortitudo roburque credentium. Sicut enim stannum ab igne alia metalla defendit, et cum sit natura aes ferrumque durissimum, si absque stanno fuerit, uritur et crematur: sic omnis angelorum et hominum fortitudo, si non habuerit auxilium Salvatoris, imbecilla probatur et fragilis." Secundo, "lapis iste habbedil scribitur, id est stanneus, id est separans et secernens (radix enim badal significat separare et secernere), ut quomodo stannum mixta et adulterata inter se per ignem metalla dissociat; ita Dominus verus probator, ab auro et argento bonorum operum aes vitiorum plumbumque secernat, ut purum aurum remaneat et argentum. Aliis verbis iste separator in Evangelio scribitur: Cujus ventilabrum in manu ejus, et ipse purgabit aream, et separabit paleas a tritico," Luc. III. Hucusque S. Hieronymus. Ita separabit Christus justos et electos a reprobis, quasi oves ab haedis in die judicii, Matth. XXV. Ita tropologice, Deus suis fidelibus in igne tribulationis quasi stannum se admiscet, ne ab igne exurantur, sed tantum purgentur, dicantque cum S. Job, cap. XXIII, 10: "Probavit me quasi aurum, quod per ignem transit." Et cum Psalte: "Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium."

Tertio, Arias et Ribera: Christus, inquiunt, est lapis stanneus, quia rejectus et reprobatus a Judaeis, uti stannum secernitur ab argento; sed a Deo factus est in caput anguli. Verum lapis hic stanneus non est fundamentalis, nec pars fabricae, sed ejus perpendiculum et norma.

Quarto ergo aptius, lapis hic in manu Zorobabelis, id est Christi, est ejus lex, Evangelium et doctrina, quam verbo, et magis vita expressit. Haec enim est perpendiculum, regula et norma omnis virtutis et perfectionis; unde juxta eam fabricam sanctitatis in anima exaedificare debemus, et quo magis ad eam accedimus, eo fabrica erit perfectior; quantum vero ab ea recedimus, tantum a sanctitate elongamur.

Quinto, tres stanni analogias affert Nicetas in orat. 44 Nazianzeni. Prima est: "Dicunt, inquit, stannum ex aere et plumbo commixtum ac temperatum esse: qua de causa nec duritiei omnino est expers, nec rursus mollitiem omnem respuit. Simili modo Emmanuel ex firmissima et infrangibili divinitate, atque ex molli, et, ut ita dicam, affectibus obnoxia humanitate compositus est." Secunda: "Stannum sive plumbum ad purgationem alterius materiae, quae igne indiget, necessario assumitur, ac praesertim ab iis qui ex argento opus aliquod efficient. Stanno itaque sive plumbo assimilatur Christus, utpote sordes spiritales colliquefaciens ac purgans." Hoc de plumbo verum esse, non de stanno, plures praestantes aurifices Romae a me hac de re consulti asseverarent; plumbo enim expurgari aurum et argentum, non stanno, imo, si quid adsit stanni, perdifficlem esse expurgationem. Tertia: "Stannum res inter se distractas connectit, utpote quod glutinandi vim habet. Tale autem quiddam in nobis Christus praestitit: siquidem illud verbum est, quod in unum hominem duos populos creat, et quasi conflat. Duas hasce priores analogias pene ad verbum habet hic Cyrillus, ex quo eas sumpsit Nicetas. Addit Cyrillus: Adamantem, inquit, quem nulla materia potest vincere, frangit plumbum; sic Christus summe potens et bonus Satanam tanquam adamantem frangit, de quo scriptum est: "Cujus cor induratum instar lapidis." Ita ipse. Verum aurifices et conflatores constanter negant plumbo frangi adamantem. Ubi adverte Cyrillum et Nicetam stannum et plumbum pro ejusdem naturae et conditionis metallo sumere; stannum enim videtur esse plumbum nobilius, plumbum vero videtur esse

stannum deterius: unde etiamnum qui vendunt lances stanneas, subinde eas plumbo adulterant, et plumbeas vendunt pro stanneis. Porro ex hisce stanni conditionibus discant Zorobabeles, id est principes, judices, syndici et visitatores, quales esse debeant. Quibus adde quod scribit Plinius lib. XXXIV, cap. XVII: "Stannum, inquit, illitum aeneis vasis saporem gratiorem facit, et compescit aeruginis virus, mirumque pondus non auget;" atque hasce ob causas plerique gentes prandent et coenant in lancibus et vasis stanneis. Ita princeps suis sit stanneus, id est sapidus et gratus, ut virus scelerum amoveat, et onera tributorum non augeat, nec fiscum ex damnatorum opibus locupletare satagat.

Symbolice, Q. Julius Hilarion in Chronologia, quae exstat tom. III Biblioth. SS. Patrum, docet globum illum, qui in manu imperatorum pingitur cum cruce eidem infixa, quo significatur orbis dominium, adumbratum fuisse hoc "stanneo lapide, quem Zorobabel dux populi Israel manu circumferebat," hoc est, inquit Hilarion, "populum," quasi globus hic populum orbis conglobatam sub uno imperatore repraesentet. Verum hic lapis stanneus non tam fuit globus, quam perpendiculum, uti jam dixi.

Anagogice Rupertus: Lapis stanneus, inquit, est humanitas Christi, qui ante passionem a Judaeis instar stanni despecta fuit et abjecta, sed post eam per resurrectionem facta est argentea, imo aurea, hoc est augusta et gloriosa. Huic significationi favet quod scribit Plinius lib. XXXIV, cap. XVI, saepe ex eadem vena prodire, primo stannum, deinde argentum, tertio plumbum: "Ejus, inquit, qui primus fluit in fornacibus liquor, stannum appellatur: qui secundus, argentum, quod remansit in fornacibus, galena, quae portio est tertia addita venae. Haec rursum conflata dat nigrum plumbum, deductis partibus duabus."

SEPTEM ISTI OCULI. Quaeres PRIMO, quinam et ubi sunt hi oculi? Ribera et alii nonnulli censent eos fuisse in lapide stanneo, de quo immediate praecessit. Similiter enim cap. III, 9 Propheta vidit oculos in lapide coram Jesu, uti hic eos vidit in lapide, quem manu tenebat Zorobabel. Unde quis suspicari posset lapidem stanneum non fuisse plumbetum, vel stannetum perpendiculi ad dimetiendam fabricam: nec enim in eo utpote exiguo collocari poterant septem oculi, sed fuisse lapidem illustrem et fulgidum, cui inscriberetur titulus, auctor, annus, dies et mensis consummatae fabricae (uti in nonnullis palatiis laminis plumbeis vel stanneis ea et similia incisa videmus), ideoque hebraice vocari bedil, id est, separatum a reliquis, quasi eximium, uti censuit Arias. Aut certe dicere quis possit, oculos hos fuisse in lapide non stanneo, sed primario, de quo vers. 7; quia ipsi discurrunt undique, ut curent Ecclesiam in hoc lapide solidari et crescere. Attamen verius videtur hos oculos fuisse in candelabro, nimirum fuisse septem calamorum candelabri orificia, in culmine eorum exstantia, quae oculorum speciem habebant, quaeque per septem lucernas lucentes sibi insistentes et velut inoculatas, quasi oculi videre, resque vicinas illuminare et visibiles facere videbantur.

Probatur id primo, quia visio tota hujus capitis est de candelabro, ejusque partibus; ergo oculi hi sunt candelabri, non lapidis, praesertim quia lapidem nullum hic vidit Zacharias, sed tantum promitti eum audivit, quod nimirum futurus esset in manu Zorobabel, quando ipse fabricam templi erat instauraturus. Secundo, quia lucernas et infusoria, imo et candelabrum hactenus non explicavit angelus. Hic ergo ea explicat, dicens ea esse septem oculos, "qui discurrant" per "universam terram," ac consequenter hoc ipso simul explicat ipsum candelabrum, nimirum ipsum repraesentare Deum et Christum, puta providentiam divinam omnia circumlustrantem, dirigentem et gubernantem, quae provisura erat et curatura fabricam templi, per septem hasce lucernas lucidas ut oculos, id est angelos. Unde Syrus et Arabicus vertunt: Isti sunt septem oculi Domini, qui intuentur universam terram.

Tertio, quia Zacharias quasi jam intelligens mysterium candelabri et lucernarum, subjungit petitque de olivis, quae solae in eo explicandae supererant, dicens: "Quid sunt duae olivae ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?" q. d. Jam ex te audivi quid significent lucernae, et consequenter ipsum candelabrum; restat ut explices quid portendant binae olivae, utrinque ad candelabrum positae.

Fourth, because in these words, "these seven eyes," etc., a new sentence begins; therefore these eyes are not of the stone, which was discussed long before in verse 7, but of the lampstand, whose concept is described throughout the whole chapter. Hence the pronoun "these" seems to point to the eyes that were in the channels, namely at the top openings of the branches and the lamps. For it was these, not others, that Zechariah was seeing and could point to.

Quinto, quia huc alludens S. Joannes, vidit septem angelos primarios repraesentari, primo, per septem lampades, Apoc. IV, 5: "Septem lampades, inquit, ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei;" deinde per septem Agni oculos, "qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram," Apoc. V, 6. Utrumque enim hoc symbolum videtur S. Joannes accepisse a Zacharia hoc loco, et cap. III, 9. Nec enim alius Propheta horum meminit. Rursum Apoc. I, 16, dicitur quod Christus "in dextera sua habebat stellas septem," quas explicans vers. 20: "Septem stellae, ait, angeli sunt septem Ecclesiarum." Sicut ergo angeli ibidem stellis, ita hic lucernis, quasi oculis comparantur: stellae enim sunt quasi lucernae et oculi coeli.

Quid septem oculi, id est lucernae, significent? Respondeo: significant septem angelos primarios, qui sunt administri et exsecutores divinae providentiae, cujus symbolum est candelabrum, quod circumstant et jugiter intuentur. Hinc vocantur oculi utpote pervigiles, ut dixi cap. III, 9, et lucernae, sive lampades; tum quia lumen, id est scientiam suam, vigilantiam et perspicaciam a lampade, id est a Deo et Christo hauriunt; tum quia Ecclesiam et fideles lumine divinae cognitionis illuminant, et amore coelesti inflammant: hac de causa "discurrent in universam terram," hi septem oculi, id est hi septem angeli per septem oculos significati. Vide dicta Apoc. IV, 5. "Oculus enim justitiae est servator, et custos corporis," ait Diodorus lib. III Histor. Unde leo qui est rex animalium oculis semper excubat. Unde cum dormit, eos non claudit, sed apertos tenet. Hinc S. Epiphanius in Physiol. agens de catulo leonis: "Cum dormit, inquit, evigilant ejus oculi, ita ut venatorem a septem stadiis praesentiat." Ex significatione horum septem oculorum, id est lucernarum, discimus quid significet ipsum candelabrum, nimirum Deum, Deique omniscientiam et providentiam. Ab ea enim sola lumen suum hauriunt septem lucernae, id est angeli. Cum ergo ex Zacharia constet lucernas esse angelos, consequenter constat lampadem esse Deum, Deique providentiam: illius enim administri sunt angeli, qui proinde ab eo missi discurrunt in universam terram, ut ait Zacharias.

Quocirca S. Bernardus, in Lament. B. Virginis Mariae, loquens de Deo Deique Filio: "O, inquit, immarcescibilis decor Dei excelsi, et purissima claritas lucis aeternae; vitae omnem vitam vivificans; lux omne lumen illuminans, et conservans in aeterno splendore. Mille millena lumina fulgurantia ante thronum divinitatis tuae a primo diluculo." Quia enim "Deus noster ignis consumens est," uti ex Mose ait Apostolus, Hebr. XII, 29; ipse enim est ignea et ardentissima charitas, de qua Cant. VIII, 6: "Fortis est sicut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades ejus, lampades ignis atque flammarum;" hinc jure ei praeferuntur lampades, ignis, fulgura et stellae, quae angelorum Deo astantium et ministrantium sunt symbola, juxta illud Psalm. CII, 4, et Hebr. I, 7: "Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis." Haec enim omnia ignis increati et immensi, puta divinitatis, sunt scintillae et indices.

Quocirca sacrosanctae Eucharistiae, quasi Deo, faces et taedae praeferuntur, atque ante hierothecas ejus jugiter ardent lampades. Damnavit et risit olim Vigilantius haeresiarcha lampades per diem in ecclesia accendi solitas; in quem jure S. Hieronymus lib. Contra Vigilantium: "Tu, inquit, vigilans dormis, et dormiens scribis, et proponis mihi librum apocryphum, qui sub nomine Esdrae a similibus tui legitur, ubi scriptum est, quod post mortem nullus pro aliis audeat deprecari: quem ego librum nunquam legi. Quid enim necesse est in manus sumere quod Ecclesia non recipit?" Hinc rursum de stellis (quos ignes animatos esse anima intelligentiarum, sive angelorum olim censuerunt philosophi) quasi Deo summo praelucentiubs, ita canit Poeta: Vos aeterni ignes, et non violabile numen Testor. Et de fulguribus quasi Dei praenuntiis ita scribit Job XXXVI, 35: "Numquid mittes fulgura, et ibunt et revertentia dicent tibi: Adsumus?" Denique de quatuor Cherubinis stipatoribus currus divini ait Ezechiel cap. I, 14: "Ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis."

Hac de causa olim regibus, qui sunt dii quidam terrestres, praesertim apud Persas, Aethiopes, Chaldaeos et Assyrios, lampades vel faces praelucebant, ut ostendi Jerem. I, 13. Sic de Julio Caesare Suetonius in ejus Vita, cap. XXXVII, ait: "Ascenditque Capitolium ad lumina, quadraginta elephantis dextra atque sinistra lychnos gestantibus." Et Herodianus lib. I De Martia: "Praeter ignem, ait, omnes honores velut Augustae ei tribuerentur." Et de Heliogabalo: "Discurrente etiam cum facibus utrinque populo." Et de Gordiano: "Ignis de more praeferebatur." Et de Constantino Magno, Romae Christi fidem et legem publico edicto sanciente ex Actis S. Sylvestri, sic scribit Baronius anno Christi 324: "Revertente Augusto ad palatium tota civitas cereis lampadibusque repleta, coronata (vel, ut alii legunt, comitata) est." Sic et caeteris imperatoribus Romanis et Constantinopolitanis olim praelatus est ignis. Quin et patriarchas praeibat lampadarius, qui in liturgiis et processionibus lampadem ante ipsos Ecclesiae principes gestabat. Notat Balsamon praelatas imperatori faces corona aurata gemina fuisse insignitas, cum imperatricis et patriarchae lampades una tantum essent redimitae. Hic ritus demonstrabat reges fulgore dignitatis, sapientiae et providentiae conspicuos esse, eosque instar ignis omnia permeare, et vitalem spiritum suis popularibus impertiri. Ita Nicolaus Causinus lib. I Parallel. histor. cap. XXI. Ignis enim est sapientia, in quo est splendor et calor: hoc accendit, illo illuminat. Providentiae ergo symbolum est lampas et flamma. Unde Poeta: Ne forte in tenebris offendas, sit tibi summi Flamma iter ostendens, provida cura Dei.

Hinc et vigilantia in emblematibus pingitur quasi matrona, dextra tenens librum, sinistra virgam cum lucerna accensa: astat ei grus, altero pede elevato sustinens lapidem.


Versus 11: And I Answered

Vers. 11. ET RESPONDI, q. d. Dictis angeli quibus candelabrum ejusque oculos, id est lucernas, explicavit versibus praecedentibus, subjeci aliam, non responsionem (nihil enim ex me quaesivit angelus), sed interrogationem, quid sibi vellent duae olivae utrinque candelabrum stipantes; hoc enim solum ex candelabro exponendum restabat. Sic respondere saepe alibi sumitur pro incipere loqui, et inchoare sermonem, ut Matth. XI, 25: "In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae." Porro "duae olivae" sunt "duae spicae olivarum," de quibus vers. 12.


Versus 12: And I Answered

Vers. 12. ET RESPONDI (id est interrogavi) SECUNDO. Cum angelus taceret, et tardaret respondere ad quaestionem Zachariae interrogantis: "Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?" idque ad hoc, ut in ipso acueret desiderium interrogandi, et cognoscendi haec symbola, Zacharias ea pernoscendi ex angeli silentio avidior effectus, interrogationem iterat, sed aliis verbis, aliaque periphrasi, quae plenius rem interrogatam circumscribit et exprimit: "Quid, inquit, sunt duae spicae olivarum, quae sunt juxta duo rostra aurea?" quae scilicet sunt ad dextram candelabri et ad sinistram ejus, uti in priore interrogatione dixit.

THE TWO OLIVE BRANCHES. He calls them "ears of grain" [spicae], meaning trees, or, as the Septuagint, Syriac, and Arabic say, branches, which were full of olives, just as ears of grain are full of kernels. For small olives, such as we have in Rome, are like grains; hence olive trees, especially young and slender ones, look like ears of grain. It is a catachresis or metaphor, says St. Jerome, "because the trees are straight like ears of grain; and just as ears of grain are covered with awns, so these are covered with a kind of rampart of branches and leaves, and rise upward." So also Vatablus says that he compares the olive berries to grains, and the branch to a stalk. Hence it is clear that these olive trees were not carved on the lampstand, as some suppose; but were trees, or branches full of olives, standing beside the lampstand. For they signify Joshua and Zerubbabel, who likewise stand before the ruler of the earth, to carry out His commands regarding the temple construction, as the angel explains.

QUAE SUNT JUXTA DUO ROSTRA. Ita et Syrus et Arabicus. Quaeres, quaenam haec rostra? Primo, Ribera censet duo rostra fuisse duos uncos, ex quibus suspenderentur infusoria, id est vasa quibus oleum infunderetur in lucernas, et significare duas naturas Christi, divinam et humanam, quae virtute sua sustinent septem infusoria gratiae, id est septem sacramenta, quibus omne suum oleum, id est omnem justificandi vim et vigorem tribuunt. Verum hoc mysticum est, non litterale. Adde infusoria haec non fuisse infundibula a candelabro separata, sed fuisse ipsos septem calamos candelabri concavos, quibus insistebant totidem lucernae, uti dixi vers. 2.

Secundo, a Castro et alii censent haec rostra fuisse fistulas aduncas, in quas ex olivis superne imminentibus distillaret oleum, ut per eas influeret in lampadem, et ex ea in lucernas, ad fovendum perenne earum lumen. Probant id primo, ex textu hebraeo, qui ad verbum sic habet: Quid sunt duae spicae olivarum, quae sunt in manu duarum fistularum aurearum, evacuantium ex eis (olivis) aurum, id est oleum flavum ut aurum? Ita R. Abraham, R. David, Pagninus, Vatablus et Arias. Pro rostra hebraice est santerot, quod Arias latina voce hebraeae affini vertit, cantharos; Vatablus, ampullas; Chaldaeus, lecythos: in his enim solet excipi oleum. Sic enim habet Chaldaeus: Quid sunt duae spicae olivarum, quae sunt juxta duos lecythos aureos, ex quibus effunditur oleum in lucernas aureas? Et Septuaginta: Quid sunt duo rami olivarum, qui in manibus duarum narium aurearum, quae infundunt et retrahunt suffusoria aurea? Secundo, quia hebraeum merikim, id est evacuantes aurum, id est oleum, cum sit masculinum, referendum est ad scibbale, id est spicas, non ad femininum santerot, id est rostra. Ex spicis ergo olivarum defluebat oleum in rostra, et ex iis evacuabatur in lampadem. Verum obstat primo, quod oleum ex olivis non distillat, nisi illae tundantur, vel premantur in praelo: deinde oleum contusum vel pressum solet ex praelo in vasa transferri, ut in eis subsidente amurca purificetur, et sic tandem purificatum per infundibula in lampades infunditur. Hic autem nec praeli, nec vasorum aliorum ulla fit mentio. Secundo, lampas haec ex se plena erat oleo: non ergo accipiebat oleum ex olivis. Repraesentat enim Deum, qui ex se omni scientia et gratia est plenus, quam non haurit ab angelis et hominibus, sed ipse omnibus eamdem impertit.

Dico ergo haec duo rostra fuisse duas summitates duorum calamorum candelabri, quibus duae insistebant lucernae, quarum una erat ad dexteram, altera ad sinistram candelabri. Unde Marinus et alii hebraeum santerot, id est rostra, vertunt canales, vel fistulas, uti sunt calami. Hi calami vocantur rostra, quia erant adunci uti sunt rostra avium. Septuaginta vertunt mykteres, id est nares: quia erant instar naris sublimatorii sursum elatae. Pyramis enim sublimatoria in qua distillatur aqua, v. g. rosacea, oleum, vinum, etc., quae vulgo lambico, vel capello vocatur, suam habet narem, id est canaliculum aduncum, per quam aqua distillata defluit in vas subjectum. Id ita esse patet ex eo quod Zacharias hic idem dicit, quod paulo ante, sed aliis verbis, et alia periphrasi: loquitur enim de iisdem olivis duabus. Per duo ergo rostra significat duo latera, sive dextram et sinistram candelabri, uti paulo ante dixi: ibi enim consistebant haec rostra et calami. Ex septem ergo calamis et rostris, duo tantum nominat sita ad dextram et sinistram candelabri, ut utramque per ea indicet, et per hoc significat situm duarum spicarum, sive olearum, nimirum earum unam fuisse positam a dextris candelabri, juxta calamum ejus dextrum, alteram a sinistris, juxta calamum ejus sinistrum.

Moreover, in Hebrew it is: "which are in the hand," that is, beside, namely at the side of the two spouts. Wherefore both the Chaldean and our translator clearly and faithfully translate: "which are beside the two spouts." Therefore these olive trees were not inserted into the spouts to drip oil into them, as the authors of the second interpretation imagine; but they were beside the spouts, so that they rose to the height of the spouts. There follows: IN WHICH (SPOUTS) ARE THE GOLDEN CHANNELS. "Channels," or infusoria, as he called them in verse 2, were the pipes or conduits of the branches, through which oil flowed from the central lamp into the lamps that were on the spouts. Therefore these channels, or pipes, were in the spouts, because they were contiguous to the spouts, or rather continuous with them, yet worked on a lathe so artfully that they seemed to be inserted into them, just as in turned lampstands we see one branch connected to another so that it seems inserted into it, even though in reality it is often not inserted but drawn out and continuous by hammering. In Hebrew it is merikim mealehem zahab, meaning: outlets coming out of them (supply: the spouts) of gold. Hence the Alexandrian Arabic translates: They came forth beyond the covering of gold. He calls them "outlets," meaning the aforesaid channels, namely the hollow pipes of the branches, which emptied out and drew oil from the central lamp and poured it into the spouts and the lamps resting on them. For the word merikim can be taken as a noun, meaning "outlets," that is, funnels or channels already mentioned. But the more recent translators take merikim adjectivally, and translate: "pouring out gold from above themselves"; the Syriac: "pouring gold," that is, yellowish and golden oil. But in that case merikim refers not to scibbale, that is, olive branches, as if those were dripping oil which the spouts drew and emptied out from them, as they claim, but to santerot, that is, spouts, which from above themselves, that is, from the higher lamp, sucked and emptied out oil to be given to the lamps, as I have already said. For although santerot is feminine and merikim is masculine, yet it agrees with it, because in Hebrew there is frequent exchange of gender, as well as number, so that a masculine adjective is given to a feminine noun and vice versa, as here santerot with merikim, and santerot with scene, meaning "two" -- for the feminine scette should have been used.


Versus 13: Do You Not Know

Vers. 13. NUMQUID NESCIS? Exigit angelus a Zacharia humilem confessionem ignorantiae, ut ea mereatur et disponat se ad excipiendam Dei revelationem, et mysterii interpretationem. Humilitas enim, humilisque confessio et interrogatio est congrua via ad scientiam, praesertim divinam.


Versus 14: These Are The Two Sons Of Oil. S

Vers. 14. ISTI SUNT DUO FILII OLEI. Addunt aliqui splendoris, id est splendidi; sed splendoris deest Biblia Romana. Jam "filii olei," id est uncti oleo, sive Christi Domini, significat Jesum filium Josedec, qui unctus, id est consecratus erat pontifex; et Zorobabel, qui unctus, id est constitutus erat princeps populi, q. d. Istae duae arbores, vel rami pleni olivis ad exprimendum oleum, significant duos summos magistratus, puta principem et pontificem, hi enim solent ungi oleo sancto (et si forte de facto hi duo non fuerint uncti, utpote creati in Babylone et exsilio), nimirum Jesum et Zorobabel, qui quasi ministri assistunt Deo dominatori universae terrae, quem repraesentat hoc candelabrum, ut ejus decreta exsequantur, eique candelabrum antitypum, id est templum, aedificent, ac populum in rebus tam divinis, quam politicis gubernent, juxta illud, Psalm. CXXVIII, 3: "Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae." Pari enim modo hic Jesus et Zorobabel quasi novellae olivae assistunt Deo, quasi parenti suo repraesentato per candelabrum, tum ut eum honorent, eique ministrent; tum ut vicissim ab eo illuminentur et dirigantur: quo significatur quod Deus et Christus peculiari providentia regant duos hos magistratus, puta pontifices et reges sive principes. Ita Hebraei, Theodoretus, Lyranus, Vatablus, Clarius, Mariana et alii. Unde Chaldaeus vertit: Isti sunt duo filii principum, ideoque principes. Jesus enim erat filius Josedec summi pontificis: Zorobabel erat filius Salathiel, filii Jechoniae regis Juda.

Secundo, Aquila et Theodotion vertunt: Isti sunt duo filii splendoris, vel claritatis, id est splendidi, clari et illustres tum genere, tum principatu, tum moribus et gestis. Sic etiam potest accipi versio nostra. Nam filius olei accipi potest lux, quae ex oleo, quasi filius nascitur, lactatur et nutritur. Filii ergo olei, idem est quod lucidi, splendidi, celebres.

Tertio, Septuaginta, Syrus et Arabicus Antiochenus vertunt: Isti sunt duo filii pinguedinis. In oleo enim est primo, nitor; secundo, lucis et ignis fomentum; tertio, pinguedo, q. d. Isti duo pingues et fertiles futuri sunt, ac multum fructum allaturi tum Ecclesiae, tum reipublicae, praesertim per fabricam templi, qua et Ecclesiae religionem, et reipublicae majestatem, aeque ac justum piumque regimen, tam sacrum quam civile et politicum conciliabunt. Alludit Zacharias ad duos Cherubinos, quos ex ligno olivarum, quasi filios oleae et olei fabricavit Salomon, III Reg. VI, 31. Sicut enim illi propitiatorium et arcam, ita Jesus et Zorobabel, id est pontifex et princeps, Ecclesiam et rempublicam sustentant. Unde Arabicus Alexandrinus vertit: Isti sunt filii misericordiae; haec enim est virtus principum, ejusque symbolum est oleum. Huc alludit Ecclesiasticus cap. XLIV, 10: "Illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt."

Moraliter, discant hic reges et principes se, aeque ac pontifices, tanquam ministros assistere Deo dominatori terrae, ut ejus templum, cultum, justitiam omnemque virtutem in populo instaurent et promoveant. Quocirca Constantinus Magnus dictitare solebat "reges extra fores Ecclesiae, episcopos esse." Eniti enim debent, ut subditi pie Deum colant, quasi eorum episcopi essent. Pontifices enim et reges sunt quasi duo Cherubini, pleni oleo, qui assistunt Deo super arcam Ecclesiae residenti, ut ejus gloriam propagent. Sint ergo assistentes Dei, quasi filii olei. Oleum pascit, lucet, lenit, cibus est, lux et medicina. Haec tria praestent subditis, ac praesertim viscera misericordiae, quam repraesentat oleum. Rursum oliva innuit quod principis sit per clementiam, mansuetudinem et pacem, cujus symbolum est oliva, procurare rerum copiam; hanc enim gignit pax; cum bellum res opesque consumat, juxta illud Psalmi CXXI, 7: "Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis."

Quocirca in nummis Augusti Caesaris, pax pingitur quasi matrona sinistra tenens cornucopiam, plenam fructibus, floribus et frondibus, cum ramo olivae; dextra vero facem, qua accendit et comburit montem armorum. Eadem apud Pausaniam pingitur quasi virgo pulchra, in capite gestans coronam ex olivis, dextra gestans imaginem Pluti (qui erat apud Gentiles divitiarum praeses et deus), sinistra fasciculum spicarum granis frumenti refertarum. Simile est in nummis Trajani; pingitur enim pax quasi virgo, dextra tenens ramum olivae, sinistra cornu divitiarum.

Allegorically, the "two sons of oil" standing by the lampstand, that is, by Christ and the Church, are Moses and Elijah, who stood by Christ as witnesses at the Transfiguration, says Remigius. So also Tertullian in book IV Against Marcion, chapter XXII, holds that these two olive trees are Moses and Elijah, in whose midst Christ was transfigured on Mount Tabor. "In the midst, he says, of two living beings You shall be known -- Moses and Elijah. About whom also Zechariah saw in the figure of two olive trees and two little olive branches. For these are they of whom it was said: Those two sons of richness stand before the Lord of the whole earth." More properly, these two are St. Peter and St. Paul, of whom the former was the Apostle of the Jews and the latter of the Gentiles, who shone before both peoples with the splendor of doctrine and life so that they brought them under subjection to Christ. Again, at the end of the world, the two sons of oil for Christ will be Elijah and Enoch, "of whom the one pleased God in uncircumcision, the other in circumcision, and was taken up to heaven with his body," says St. Jerome. For what Joshua and Zerubbabel did in calling back the people from Babylon to Jerusalem and the temple, Elijah and Enoch will do the same in the final ruin of the age, to call back both Jews and Gentiles from Antichrist to Christ, and thus to perfect and complete the structure of the Church Militant and the number of the elect. That this is so is clear from Apocalypse XI, 4, where John says of Elijah and Enoch: "These are the two olive trees and the two lampstands standing before the Lord of the earth." Where he clearly alludes to this passage of Zechariah, not in the literal sense, as some with Ribera and Emmanuel would have it, but in the allegorical. See what I said there, where I also showed tropologically that oil and the olive are symbols of the saints, for five analogies.

Nervose Poeta triplicem insignis viri ducisque virtutem triplici corona exprimit: E lauro, quercu atque olea duce digna corona, Prudentem, fortem, pacificumque decet. Laurus enim Apollini dicata notat prudentiam; quercus Jovi, fortitudinem et constantiam animi; olea Palladi, pacis studium.

Symbolically: "Some of our authors, says St. Jerome, interpret the two olive trees as the Son and the Holy Spirit, and the middle lamp as God the Father; but I do not know how they can without blasphemy place one on the right and the other on the left. They also explain the branches or ears of olives as the Incarnation of the Savior, and the likeness of the dove as the Holy Spirit, because we cannot see the whole olive trees, but only a certain part, and, so to speak, little branches of the Incarnation of Christ and of the manifestation of the Holy Spirit have been shown to us. Others understand the two as the Testaments -- on the right the Gospel, on the left the Law -- because in the one the sense is spiritual, in the other corporeal, and because we can explain neither the whole Gospel nor the whole Law; and now we know in part and prophesy in part, and cannot yet understand what is perfect. There are those who interpret the two olive branches, or two ears, and the sons of fatness or splendor, as the priesthood and the law, which provide joy to the whole earth." So far St. Jerome. Finally, Ribera takes the two olive trees as the two natures of Christ, namely the divine and the human; Arias as the two dignities of Christ, namely the royal and the priestly,

quibus ipse ministrat oleum gratiae candelabro, id est Ecclesiae, facitque eam pariter regnum sacerdotale et sacerdotium regale, ut in ea sit gens sancta digna Deo; ac proinde dicitur Christus, id est unctus oleo gratiae, tum unionis hypostaticae, tum charismatum omnium, quae quasi caput distillat in fideles quoslibet. Verum haec minus congrue respondent tum ideae et significationi litterali, tum allegoriae candelabri et olivarum superius traditae.