Cornelius a Lapide

Zacharias V


Index


Synopsis Capitis

Sicut cap. III Jesum pontificem, et cap. IV Zorobabel principem animavit ad fabricam templi; ita hic consolatur et animat populum e Babylone in Jerusalem reversum, ne timeat Chaldaeos, Persas, Samaritas aliosque hostes; eo quod Deus ejus peccata jam expiarit captivitate septuaginta annorum, qua resipiscens et paenitens populus conversus est ad Deum; qui proinde maledictionem ab eo transtulit in domos et sedes sceleratorum. Hinc secundo, vers. 5, videt amphoram in qua sedet mulier, puta impietas, talento plumbi obstrui, ac a duabus mulieribus alatis transferri in Babylonem, ut ibi stabiliatur et resideat, nec amplius in Judaeam redeat. Impietas haec notat idololatriam, quam Judaei reliquerunt in Babylone: nam post reditum ex ea nunquam amplius coluerunt idola. Significat ergo Deus, se idololatriam deinceps a Judaeis ablaturum, ut illa in Babylone quasi religata maneat, ejusque paena et vindicta a Judaeis in Babylonios transferatur: quo tacite monet Judaeos qui Babylone remanserant, ut ex ea, utpote impia, et mox rursum a Dario Hystaspis vastanda, fugiant; ac proinde nihil esse quod Hierosolymis ulterius timeant, praesertim a Persis aut Chaldaeis, quibus nuper ob idololatriam in praedam dati fuerant; sed quasi filios castigatione Dei Patris jam emendatos, laetos et alacres ei servire debere, scientes Deum eorum fore protectorem, nec permissurum ut quis hostis eos lacessat, vel a fabrica templi impediat. Quid allegorice haec amphora significet dicam vers. 6.


Textus Vulgatae: Zacharias 5:1-11

1. Et conversus sum, et levavi oculos meos: et vidi, et ecce volumen volans. 2. Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. 3. Et dixit ad me: Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur: et omnis jurans, ex hoc similiter judicabitur. 4. Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. 5. Et egressus est angelus, qui loquebatur in me; et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc, quod egreditur. 6. Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. 7. Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae. 8. Et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus. 9. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi: et levaverunt amphoram inter terram et coelum. 10. Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? 11. Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.


Versus 2: Its Length Is Twenty Cubits, And Its Width Ten Cubits

2. LONGITUDO EJUS VIGINTI CUBITORUM, ET LATITUDO EJUS DECEM CUBITORUM. — Cur? Respondent primo Rabbini, Lyranus et Pineda in Job XXIV, 5, quia volumen hoc egrediebatur e loco templi, cujus porta prisca erat longa viginti cubitis, lata decem. Sic et anterior pars tabernaculi Mosaici, quae vocabatur Sanctum, erat longa viginti cubitis, lata decem, ut dixi Exod. XXVI, initio, ut significet judicium incipere a domo Dei, ut puniat sacerdotes eo gravius peccantes, quo magis Deo erant conjuncti; deinde volet per universam terram, ut feriat quoslibet sceleratos. Haec expositio videtur apposita, praesertim si ei adjungas quartam, quam mox subjungam.

Secundo, S. Hieronymus: Hae mensurae, inquit, significant hic laeta misceri tristibus. Deus enim vindictam clementia temperat: unde peccatoribus infundit glykypikrin, id est dulce amarum. Nam denarius significat prospera: quia Salvatoris nomen Jesus incipit a iota, quae index est denarii: vicenarius vero illi oppositus significat adversa. Hoc mysticum est, non litterale.

Tertio, S. Chrysostomus loco citato, Mariana et Fernandius censent his mensuris significari enormitatem et multitudinem scelerum. Haec expositio generalior est.

Quarto, magis genuine et presse ad litteram Theodoretus, Lyranus et Vatablus censent hac mensura notari universam Judaeam (in quam, utpote ubique rapinis et pauperum oppressionibus contaminatam, volabat hoc paenarum volumen) duplo et amplius longiorem esse quam latam. Nam, ut ait S. Hieronymus epist. 129, ad Dardanum: A Dan usque Bersabee, quae est longitudo illius, vix 160 millium in longum spatio tenditur. Latitudo autem a Joppe usque ad Bethlehem, 46 millibus constat. Sic in rebus physicis, aeque ac domibus et fabricis, ea est justa proportio, ut longitudo sit dupla ad latitudinem.

Mystice denarius significat perfectionem rei: latitudo ergo decem cubitorum significat latitudinem supplicii ad multos, puta omnes sceleratos extendendam: longitudo vero duplo major significat diuturnitatem paenae, scilicet perpetuam in hac vita, et aeternam in futura. Ita Rupertus, Ribera et alii.


Versus 3: This Is The Curse

3. HAEC EST MALEDICTIO, — id est condemnatio, supplicium et omne malorum genus. Ita Theodoretus, q. d. Hoc volumen continet sententiam condemnationis et supplicia impiorum. Hi enim vocantur maledicti: unde audient a Christo judice hoc fulmen: «Discedite a me, maledicti,» Matth. XXV; maledicere enim Dei, utpote efficax, est malefacere; sicut benedicere est benefacere. Sicut ergo benedictio est beneficium, sic maledictio est maleficium et supplicium. Burgensis per maledictionem accipit Talmud Judaeorum, quod volans dicitur, quia nullum habet fundamentum; et «maledictio,» quia ejus doctrina exsecrabilis est, inquit. Hoc accommodatitium est, non litterale. Fernandius et alii per maledictionem accipiunt illuvionem malorum, quam nunc toto orbe patiuntur Judaei ob caesum Christum. Verum hoc mysticum est.

Quae egreditur — e templo, ut volunt Rabbini: vel certe e coelo et tribunali Dei, ut ait S. Chrysostomus hom. 27 ad Populum, egreditur versus templum et Jerusalem: maledictio egrediens est supplicium publicum, quod ante in coelo et arca Dei quasi absconditum latuerat. Unde sequitur: «Educam illud in apertum.»

Super faciem omnis terrae. — Nimirum ad quam hic fit sermo, puta Judaeae. Huic enim minas intentat Propheta, et hi soli jurabant per Deum verum, ut sequitur; Gentiles vero per idola. Ita S. Cyrillus, Rupertus, Ribera, Hugo, Arias, Sanchez et alii, licet Theodoretus, Lyranus et Vatablus universam terram ut sonat accipiant, censeantque hoc volumen ex Judaea, vel templo egressum volasse per totum orbem, q. d. Totus mundus plenus est sceleribus, ideoque toti imminet ira et fulmen Dei. Sic maledictio caelestis voravit et consumpsit totam terram tempore diluvii, e quo solus Noe cum suis per arcam enatavit. Sic eadem eamdem vorabit et consumet sub diem judicii, per ignem conflagrationis mundi. Sic maledictio Dei incubuit Asiae, Graeciae totique Orienti per jugum Turcicum; Angliae, Scotiae, Daniae, Sueciae, Germaniae per factiones et seditiones haereticorum.

Quia omnis fur, — Deus hoc maledicto fulmen intentat Judaeis ob furta et perjuria: sub quibus omnia scelera intelliguntur; nimirum sub furto omnis fraus et injuria quae in proximum, contra secundam Decalogi tabulam; sub perjurio omnis impietas quae in Deum, contra primam tabulam committitur. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Nominat tamen haec duo, quia tunc frequentius et impudentius perpetrabantur: Judaei enim in Babylone depauperati necessitate cogente, furari, et, ut furtum occultarent, pejerare didicerant. Pauperes enim subinde foraces habent manus, indeque perjuram linguam. Haec quoque in iisdem taxat Osee cap. IV, 2: «Maledictum, inquit, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.» Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus et Lyranus. Addit S. Cyrillus: «Esdras, ait, adjuravit principes, sacerdotes et populum, ut ejicerent uxores alienigenas; et juraverunt. Erat ergo necessarium proponere maledictionem et supplicium impendens, ut servarent juramentum. Praeterea quia aedificato templo magna vis pecuniarum erat congregata, quam partim Darius dederat, partim populus obtulerat, probabile est eos qui praepositi erant gubernationi huic, avertisse aliquid de consecratis Deo: idcirco contra fures etiam proponit maledictionem, ne pecunias sacras in privatos usus verterent.»

Sicut ibi (in volumine volante) scriptum est (Hebraice mizze camohu, id est ex eo sicut ipsum continet), JUDICABITUR, etc. — Aliter Pagninus, Arias et Vatablus; vertunt enim: Quia omnis fur, sicut scriptum est, ex una parte ipsius succisus est, et omnis jurans, sicut scriptum est, ex altera parte similiter succisus est. Censent ergo ex utroque latere, averso scilicet et adverso, scriptum fuisse hunc librum; ac consequenter iteratam fuisse maledictionem sive utrumque peccatum, furti scilicet et perjurii, fuerit iteratum, ut vult Stunica hic; sive non, sed furtum scriptum fuerit ab una parte, perjurium ab altera, ut vult Pagninus, ut significetur gemina certaque sententia Dei sceleratos esse damnandos. Sic Ezechiel cap. II, 9, vidit librum scriptum intus et foris, sive a tergo, id est opistographum.

JUDICABITUR, — id est condemnabitur et punietur. Hebraice nicka, id est exscindetur; Chaldaeus, percutietur; Septuaginta: Omnis fur ex hoc usque ad mortem punietur, et omnis perjurus ex hoc cruciabitur; ut ipse maneat quasi juge et vivum quoddam paenarum volumen. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Remigius, Hugo et Lyranus. Perperam ergo Tigurina contrarie vertit: Quia omnis qui furatur ab eo, sicut ipsum est, absolvitur: et quisquis pejerat ab eo, sicut ipsum est, absolvitur; et Syrus: Quia omnis qui furatur, ex ea, sicut ipsa vincit (justificatur), et omnis qui jurat, ex ea, sicut ipsa vincit (justificatur). q. d. Per hoc volumen significatur absolvi Judaeos a pristinis furtis et perjuriis, eo quod illa luerint et expiarint paena captivitatis Babylonicae. Perperam, inquam: nam contrarium hic dicitur, et sequitur: «Commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam.» At hebraeum nicka, licet significet innocentem esse, et declarari, sive absolvi, significat tamen quoque succidere, nocentem declarare et punire; est enim contrariae significationis. Unde Arabicus Antiochenus vertit: Quia omnis qui furatur, ex ea ad mortem (damnatur) et ex ea convincunt: omnis qui jurat ex ea, et sicut ipsa superatur, id est convincitur; et Arabicus Alexandrinus: Quia omnis fur paenas dabit, et luet hoc (quod furatur) vel hac (scilicet falce plectendus) usque ad mortem ejus, et omnis qui falso jurat, dabit paenas usque ad mortem.

Omnis jurans — falso, id est pejerans. Ita Chaldaeus, Tigurina, Vatablus et alii. Tamen S. Chrysostomus, ad Populum, invectus in consuetudinem jurandi, haec accipit de quovis juramento, quia scilicet, qui saepe jurat, facile pejerat. De perjurio enim hic agi patet ex vers. 4: «Ad domum jurantis in nomine meo mendaciter.» Celebris est sententia Periclis, quem cum amicus rogaret, ut pro re causaque ejus falsum pejeraret, respondit: «Oportet me commodare amicis, sed usque ad aras,» ne scilicet amici causa pejerem, vel inhonesti quid agam, quo numinis reverentiam violem et offendam. Olim enim jurantes aram manu contingebant. Vide Gellium lib. I, cap. III.


Versus 4: I Will Bring It Forth

4. EDUCAM ILLUD, — in lucem, in theatrum orbis, ut omnibus sit conspicuum, ut titulum paenae in fronte gestare videamini, nimirum, hi sunt fures

et perjuri. Rupertus, Arias et Vatablus censent id factum per Antiochum Epiphanem, qui mire afflixit Judaeos tempore Machabaeorum. Verum jam tam cum haec minatus est Zacharias, eadem Deum fecisse credibile est, privatim domos impiorum consumendo.

ET COMMORABITUR IN MEDIO DOMUS EJUS, ET CONSUMET EAM. — Solent enim domus in quibus immane scelus, v. g. rebellio in principem, patratum est, destrui et radi usque ad fundamenta, uti Bruxellae initio tumultuum Belgicorum factum vidimus. Sic Deus Sodomam et Pentapolim caelesti igne sideravit et consumpsit. Sic hic maledictio Dei domos furum et perjurorum invadit, easque disperdit, utpote quae totae ex pauperum rapinis furtisque constent; Judaeorum, inquam, ut dixi vers. 3. Ad hos enim minae hae Prophetae diriguntur, hique soli jurabant per nomen Dei veri. Quare minus verum et congruum videtur quod censent aliqui, has minas dirigi ad gentes, quasi maledictio quae Judaeos in captivitate Babylonica afflixit, ab iis, utpote illa expiatis, transferenda sit ad gentes, v. g. ad Babylonios, uti dicitur vers. ult. Non enim ita eam expiarant, quin in multis adhuc expianda restaret, praesertim qui nova scelera vel in Babylone, vel post reditum a vicinis gentibus didicerant et contraxerant. Quocirca licet Aggaeus, Malachias et Zacharias consolentur fideles et pios Babylone redeuntes, tamen pariter acriter taxant impios, qui tanta captivitatis castigatione non meliores, sed deteriores sunt effecti, ut patet cap. I, 3; Malach. II, 10, et cap. III, 8; Aggaei I, 5.

Dices: Si maledictio commoretur in domo, quomodo domum consumit usque ad lapides et ligna? Respondeo, supplicia quae Deus in domos furum, perjurorum et similium facinorosorum immittit, quasi molem aliquam eis incumbere, quae paulatim instar molae eos molit et comminuit, arcano et miro quodam modo, usque ad ligna et lapides novissimos, donec eas ad nihilum redigat. Sic hoc saeculo vidimus et videmus familias potentes, quae per rapinas vel bona male parta splendidae evaserant, justo Dei judicio ac vindicta eis incumbente esse commolitas, et vel annihilatas, vel ad miseram sortem redactas; ut qui eas vident stupeant, quomodo tantae opes sensim sine sensu evanuerint. Notat S. Chrysostomus hom. 15 ad Populum, Deum ita punire jurantes ad exemplum aliorum: «Quam ob causam, inquit, lapides et ligna jurantis dissolvit, ut ruina aliis correctio fiat. Postquam enim jurantem mortuum terrae condi necesse est, domus dissoluta, et ruina facta praetereuntibus omnibus et cernentibus admonitio erit per aspectum, ut non eadem audeant, ne eadem patiantur, et accusatrix erit mortui criminis continua.»

Loquitur Propheta de maledictione inflicta Judaeis furibus, perjuris et sceleratis sui aevi: a pari tamen, imo a majori intelligit quoque eam,

quae postea ob caesum Christum illos invasit. Haec enim omnium fuit maxima, quae Jerusalem cum templo, regno et republica funditus evertit et consumpsit, adeo ut Jerusalem illa vetus et gloriosa modo nunquam exstitisse videatur, uti Christus illi comminatus erat, dicens Luc. XIX, 44: «Ad terram prosternent te, et non relinquent in te lapidem super lapidem.» Haec quoque a 1600 annis in tota Judaeorum sobole et gente jugiter commoratur, facitque ut Judaei sint toto orbe vagi, exsules, viles, miseri, servi, exosi, ignorantes, obdurati et excaecati, sine lege, sine rege, sine Ecclesia, sine republica, sine templo, sine sacerdotio, sine prophetia, sine Deo. Conati sunt ipsi permittente, imo instigante, Juliano Apostata, in odium christianorum, templum Hierosolymae, reaedificare; sed ignis e fundamentis egrediens fabros cum fabrica consumpsit, uti testatur S. Chrysostomus orat. Contra Judaeos.


Versus 6: The Jar

6. AMPHORA, — hebraice epha, est mensura (ut vertit Syrus, et Arabicus uterque) capiens tres modios frumenti, decima pars ephi, vel cori: corus enim capiebat 30 modios. Jam quia epha erat communis mensura Hebraeorum, hinc hoc loco, et alibi saepe, pro mensura in genere capitur. Unde Noster docte vertit, amphora, tum quia haec pariter apud Latinos erat communis mensura; tum quia ex aequo respondebat epha, sive trimodio in aridis. Audi Budaeum lib. V De Asse: «Comperi amphoram esse octavam partem ejus vasis, quod modium vini dicimus. Modium vini tricenos senos sextarios nostros capit: sextarius autem octonas eas quas pintas dicimus. In aridis autem pro amphora quadrantem sextarii habemus, id est ternos bossellos, pro quibus vas trimodium habemus, dimidiatum medimnum.»

Amphora ergo, sive epha, significat mensuram peccatorum Judaeorum, punitioni et excidio eorumdem a Deo decretam et praefinitam, qua sensim impleta Judaei puniti et excisi sunt. Deus enim videns peccata gentis, vel hominis alicujus, non statim prosilit ad vindictam, sed longanimiter ea tolerat; ideoque cuique genti, vel homini, certam praescribit mensuram peccatorum, ita ut antequam illa plane impleatur, non puniat, sed mox ubi ea impleta fuerit, tunc omnia simul et semel acriter castiget et vindicet, juxta illud Christi Matth. XXIII, 32: «Et vos implete mensuram patrum vestrorum.» Et Genes. XV, 16: «Nondum completae sunt iniquitates Amorrhaeorum.» Vide ibi dicta. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Rupertus, Albertus, Hugo, Lyranus et alii passim. Utitur symbolo amphorae, vel epha et modii, quia in his mensuris fraudem et furtum, de quo vers. 3, faciebant Judaei. Unde Chaldaeus vertit: Isti sunt populi qui accipiebant et dabant mensura falsa. Et mox: Propter hoc condemnati, et in exsilium translati sunt, quia accipiebant et dabant mensura falsa.

Quaeres, quando haec amphora, id est mensura peccatorum a Judaeis fuit impleta, et a Deo castigata, ac extremo gentis excidio vindicata? Respondeo primo, haec mensura ab iis impleta fuit tempore Sedeciae, ac castigata a Deo per Nabuchodonosorem captivitate Babylonica 70 annorum. Ita Hebraei, S. Hieronymus, Theodoretus, Vatablus et alii. Et de hac proprie hic agi videtur. Amphora enim haec translata fuit in terram Sennaar, id est in Babylonem, ut dicitur vers. ult. Porro amphora haec significat mensuram plenam tum culpae (unde insidet ei impietas), tum paenae. Culpae, nimirum quod ea jam in Judaea excreverit per idololatriam, et alia scelera ad summam impietatem: quocirca significat culpam hanc ex ea, utpote terra sancta, everrendam, abductis scelestis Judaeis in Babylonem: Babylonem enim esse sedem idololatriae atque impietatis. Paenae, nimirum quod jam punita sit in Babylone captivitate 70 annorum, et rursum ibidem punienda sit, si in ea remanent, tum solito exsilio, tum excidio universali a Dario Hystaspis. Darius enim Babylonem ejusque incolas, tam indigenas, quam advenas, puta Judaeos qui in ea remanserant, cepit et vastavit, ut dixi cap. II, 7.

Proprie enim haec visio Zachariae dirigitur ad Judaeos, non tantum in Jerusalem degentes, sed etiam ad eos qui in Babylone post datam a Cyro libertatem redeundi remanserant, nec in Jerusalem reverti voluerant, eo quod jam sedes et familias coemptis domibus et agris fixissent in Babylone. Hosce in patriam revocare conatur Propheta, tum ne Babyloniorum moribus et idololatria assuescant, tum ut Babyloni instans excidium per Darium effugiant. Hoc est quod dixit cap. II, 7: «O Sion, fuge quae habitas apud filiam Babylonis,» ut ibidem explicui. Vidit ergo Zacharias amphoram, sive mensuram in qua sedebat impietas, e Judaea transferri in Babylonem: quo significat impietatem Judaeae, impiosque Judaeos translatos esse in Babylonem, ac proinde Judaeam jam esse ab impietate expurgatam et puram, Babylonem vero esse sedem et cloacam impietatis: quocirca impietatem in Babylone mansuram, nec amplius in Judaeam redituram. Hinc deinceps idololatria non est visa in Judaea, quia illam cum sua amphora, id est paena, Judaei reliquerunt in Babylone, quando ejus mensura per septuaginta annos persoluta, expiati et liberi redierunt in Jerusalem. Tunc enim liberi a culpa et paena, ejus modium, amphoram et mensuram deposuerunt in Babylone: quo tacite monet Judaeos in Babylone degentes, ut ea quasi cloaca scelerum relicta, in sanctam Jerusalem redeant. Secundo, eodem symbolo significat per hanc amphoram, id est impietatis cumulum, qui Babyloni ex impietate Judaeorum accesserat, et in dies ex eorum, aeque ac Babyloniorum criminibus accedebat, brevi complendam esse rursum peccatorum Babylonis mensuram, ut ea completa exscinderetur cum omnibus

incolis a Dario Hystaspis. Amphora enim incumbens Babyloni significat supplicium et excidium imminens Babyloni, ob impietatem in amphora residentem, et cum amphora translatam in Babylonem, ita Sanchez: qua ratione rursum monet Judaeos reliquos in Babylone, ut ex ea discedant, ne ejus clade involvantur. Totum enim hoc caput, ut recte advertit Joannes Mariana, dirigitur ad Judaeos, non tam in Judaea, quam in Babylone degentes, ut ostendat eorum infelicitatem, impietatem et periculum, eoque illos ad reditum in Jerusalem et templum invitet: inde tamen consequenter et ex adverso significat felicitatem, pietatem et securitatem Judaeorum in Judaea degentium, utpote qui exportata jam impietate in Babylonem, degant in terra pura et sancta, ibique fabricae templi et Dei cultui pie et quiete insistant. Omnia enim haec eo spectant, ut populum incitent ad templum in Jerusalem restaurandum, perficiendum et exornandum, ut in eo pie sancteque Deum colat, eique obediat et serviat. Itaque proprie haec amphora, in qua sedet impietas translata in Babylonem, significat idololatriam tam quoad culpam, quam quoad paenam ex Judaea translatam esse in Babylonem, ibique sedem fixisse.

Secundo, haec amphora et mensura peccatorum Judaeae, per excidium et captivitatem Chaldaeorum evacuata et expurgata, post reditum Judaeorum e Babylone rursus ab iis impleri coepit. Unde Arias per amphoram accipit publicam fraudem, quae tunc in populo grassabatur, furta et perjuria de quibus vers. 3. Haec amphora sensim per 360 annos rursum impleta fuit: unde post eos iterum evacuata et expurgata fuit per Antiochum Epiphanem tempore Machabaeorum, qui graviter Judaeos afflixit: sed plane et plene impleta fuit per parricidium, imo deicidium quo Christum Dominum occiderunt, juxta illud Christi Matth. XXIII, 32: «Et vos implete mensuram patrum vestrorum,» scilicet occidendo me, Deum et Messiam vestrum, ut impleta mensura vestrorum scelerum, veniant vestri carnifices Titus et Romani, qui extremo et aeterno excidio vos plectant, ut in terra Sennaar, id est toto orbe, inquit Sanchez, vagi et profugi exsuletis, donec Antichristum vere et proprie in Sennaar, id est in Babylone, quasi stabili et firmo loco regni ejus, colatis et adoretis. Ita Rupertus, Emmanuel, Ribera, Fernandius et alii.

Prior sensus proximior est, ideoque litteralis; posterior remotior, et priori quasi typo incumbens, ideoque partim litteralis, partim allegoricus. Ubi nota amphoram hanc partim esse aenigma rei praeteritae, puta captivitatis Babylonicae; partim oraculum rei futurae, ejusque triplicis, scilicet primo, instantis excidii Babyloni, a Dario Hystaspis inferendi; secundo, impietatis in eo collocandae per Antichristum; tertio, excidii et exsilii Judaeorum per Titum et Romanos ob caesum

HAEC EST OCULUS. — «Oculus» hic dupliciter capi potest. Primo active, ut significet Dei providentiam, q. d. Haec amphora significat pervigilem Dei oculum, qui universam terram circumspicit et lustrat, ac cuique paenas pro mensura scelerum assignat. Sicut enim est sol oculus mundi, ita multo magis Dei providentia est sol et oculus universi; de quo plura dixi cap. II, 10, et Jerem. cap. I, 11.

Secundo et melius, passive et objective, oculus, id est objectum oculi, puta res visa in quam omnes conjiciunt oculos, q. d. Oculus, id est aspectus, omnium Judaeorum fertur ad hanc amphoram, oculi eorum non aliud respiciunt quam ad amphoram, ut scilicet eam peccatis suis impleant; adeo effrenes ruunt in scelera, ut non aliud quam ad scelera respicere et oculos intendere videantur, juxta illud Genes. VI, 5: «Videns Deus quod, etc., cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore.» Et Jerem. XXII, 17: «Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam,» etc. Verum enim est illud vulgi: «Ubi manus, ibi dolor; ubi oculus, ibi amor; ubi mens, ibi cor.» Et illud Poetae: «Amor ex videndo nascitur mortalibus.» Sicut enim sol per speculum tersum stupam incendit, sic res pulchra per oculos intromissa in animam, eam accendit. Hoc modo in corde per oculos facit amor incendium. Ita Theodoretus, Arias, Ribera, a Castro et alii. Unde Septuaginta pro enam, id est oculus eorum, per diaeresin legentes avonam, vertunt: Haec est iniquitas eorum in omni terra.

Rursum amphora, id est mensura paenae, quae iniquitati Judaeorum debita eidem irrogabitur, erit oculus, id est conspicua universae terrae. Publicum enim scelus publica paena vindicandum est, ut, sicut ipsi jugiter oculos intenderunt in amphoram culpae, ita alii omnes oculos intendant in amphoram et mensuram ingentem paenae, culpae eorumdem commensam. Unde Chaldaeus vertit: Ecce ipsi manifesti fiunt coram omnibus habitatoribus terrae. Omnes enim videbunt enormes cruciatus, sicut viderunt enormia eorum crimina. Et S. Hieronymus: «Oculus, inquit, est ostensio peccatorum, ut quorum vitia dispersa latitabant, in unum coacervata oculis omnium panderentur, et egrederetur de loco suo Israel, et qualis in terra sua fuerit, cunctis gentibus monstraretur.» Ita Judaei sunt oculus universae terrae: omnes enim eos aspiciunt ut Christicidarum filios, qui portant culpam et paenam patrum suorum, eorumque sceleris magnitudinem in sua desolatione ubique ostendunt, inquit Rupertus. Ita tropologice Deus peccata in tenebris et occultis locis perpetrata educit in lucem, facitque ut sint oculus totius orbis, cum ea punit publica infamia, aut publica clade et supplicio.


Versus 7: A Talent Of Lead

7. TALENTUM PLUMBI. — Hebraice kicker, id est globus, vel potius orbis plumbeus, torta vel massa plumbea, ut vertit Interpres vers. 5. Unde S. Hieronymus: «Massa, ait, instar lapidis ferebatur, vel suo impetu, vel Domini jussione; vel ferebatur ab alio cujus nomen tacitum est.» Talentum plumbi notat gravitatem culpae, et consequenter paenae, quae peccatores deprimit et opprimit, ut sese erigere et ab ea eximere nequeant: unde obstruit os amphorae, ut impietas ea conclusa in aeternum occlusa maneat: de quo mox plura. Ita S. Hieronymus, Haymo, Remigius, Rupertus et Lyranus. Proprie talentum plumbi notat gravem rigidamque Dei sententiam, quae Judaeis paenam culpae, quasi amphoram impietati adaequatam commensurabat, eamque quasi obsignabat et occludebat, ut ex ea egredi non posset, nisi tota mensura paenae persoluta, nisi scilicet expletis annis 70 captivitatis in Babylone. Addit Ribera, talento plumbi quo omnino clausa est amphora, significari diuturnitatem supplicii et exsilii, aeque ac excaecationis Judaeorum, scilicet illud duraturum usque ad finem mundi: porro amphoram portari in terram Sennaar, quia illorum caecitas et paena durabit, donec ipsi in Babylone Antichristum colant et adorent.

ET ECCE MULIER UNA SEDENS IN MEDIO AMPHORAE. —

Angelus, inquit S. Hieronymus, qui loquebatur in Propheta, et egrediens ex eo illi universa monstrabat, arripuit mulierem quae vocabatur impietas, et praecipitem misit in medium amphorae, quae prius libere ferebatur, et super amphoram sedens omnibus apparebat. Hic ergo ab angelo ostensa est Zachariae mulier sedens in medio amphorae, id est limbi, vel orificii amphorae, puta «super amphoram,» ut explicat S. Hieronymus; ita ut umbilico tenus super eam emineret, pedes vero vel extra, vel intra amphoram demitteret: nam paulo post vers. 8, angelus eam ita sedentem, et capite pectoreque eminentem extra amphoram, projecit in medium amphorae, ibique eam demersit, et talento plumbi occlusit: quo significatur impietatem initio fuisse impune grassatam, sed crescente mensura peccatorum sensim implesse amphoram, id est mensuram peccatorum, vindictae a Deo praestitutam, ita tamen ut adhuc libere loqui et movere se posset, donec completa plane eorum mensura, ab angelo amphorae omnino inclusa fuit; quo repraesentatur consummata eorum impietas, et mensura peccatorum a Deo praefinita omnino completa, ut reipsa in carcerem et exsilium, puta in terram Sennaar, a duabus mulieribus instar milvorum alatis raperetur.

Porro impietas pingitur ut mulier: quia mulier, inquit S. Cyrillus et Theodoretus, subjectum aeque ac symbolum est infirmitatis et concupiscentiae, quae mater est et fons omnis peccati et impietatis. Unde Eusebius lib. II De Praeparat. Evang. cap. II, voluptatem vocat hydram multorum capitum, quod in ea sint principia et capita omnium scelerum. Et Cyrillus Alexandrinus in Strom. eamdem vocat metropolim vitiorum omnium. Quocirca Aristippus philosophus mulierem parvam, sed pulchram conspicatus: «Parvum quidem pulchrum, inquit, magnum autem malum.» Ita Antonius in Melissa, serm. De Muliere forti. Diogenes videns mulieres garrulas inter se colloquentes: «Aspis, inquit, a vipera venenum mutuatur.» Ita idem in Melissa, part. II, serm. 54. Democritus rogatus cur, cum magnus esset, parvam duxisset uxorem? «Ego, ait, in malo eligendo, quod minimum erat elegi.» (Idem respondit B. Thomas Morus.) Ita idem, serm. De Mulier. impr. Vulgare est proverbium: «Ignis, mare, mulier, tria mala.» Secundus philosophus apud Maximum, serm. 9, interrogatus «quid esset mulier mala?» respondit: «Viri naufragium, domus tempestas, quietis impedimentum, vitae captivitas, quotidianum damnum, voluntaria pugna, sumptuosum bellum, bellua conviva, sollicitudo confidens, leaena complectens, exornata Scylla, animal malitiosum, malum necessarium.» Quapropter aiebat: «Si absque femina esset mundus, conversatio nostra non esset absque diis.» S. Gregorius Thaumaturgus scribens in Eccles.: «Expertus sum, inquit, mulierem esse quamdam mol-

lem terram. (Alii: Mulier, aiunt, idem est quod mollis aer.) Cor enim ipsius quasi sagena praetereuntes concludit. Quod si manu sola contingat, tenet: sin amplexetur, vinculis trahit.» S. Cyprianus lib. De Singular. Cleric.: «De carbonibus, inquit, scintillae dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscentiae pestilentiam, quam Salomon sic comparat dicens: De vestimento procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.» Socrates aiebat: «Mulier speciosa et pulchra templum est super cloacam aedificatum.» Ita Laertius in Vita Socratis. Idem dicebat se tria mala assecutum, grammaticam, paupertatem et perniciosam uxorem; quorum duo priora effugisset, tertium vero minime: quia assidue eum exercebat sua Xantippe. Denique S. Hieronymus ad Nepotian.: «Hospitiolum, ait, tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Vide ne sub eodem tecto manseris; nec de praeterita castitate confidas; nec Samsone fortior, nec Davide sanctior, nec Salomone poteris esse sapientior. Memento semper quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecit.»

Hac ergo de causa impietas hic schemate mulieris repraesentatur. Simili modo iniquitas in Emblematibus Caesaris Ripae, pag. 579, pingitur quasi femina, vestita igne et flammis, quae concito cursu fugit. Iniquitas enim animam perversam cruciat et urit, perinde ac ignis lignum aridum: fugit, quia male sibi conscia plena est pavoribus et omnia tuta timet; quin et umbras expavescit. Idem impietatem pingit, pag. 1367, quasi feminam faedam, oculis velatis, auribus asininis, dextra tenentem gallum, sinistra ramum pungentis rubi, aut hippopotamum. Gallus enim ferus est et saevus, ut et matrem violet, ac patrem invadat: hippopotamus vero, sive equus fluvialis frequens in Nilo, teste Plinio lib. VIII, num. 25, impius est, quia matrem foedat et patrem occidit. Ita peccator impius est in Deum Patrem et in matrem Ecclesiam, eosque quasi rebellis et hostis invadit, praesertim si sit idololatra aut haereticus.

Idem peccatum, pag. 132, part. II, pingit quasi juvenem caecum, nudum, nigrum, ambulantem per avia et praecipitia, cinctum serpente, cum verme ad latus sinistrum, qui illi cor rodit. Hoc est vermis, sive remorsus conscientiae: serpens est diabolus, qui peccatorem specie falsa boni apparentis decipit, uti primitus matrem nostram Evam specie pomi, et spe omniscientiae decepit, Genes. III. 1.

Tropologice, mulier ista est voluptas. Haec enim est causa et mater omnis impietatis et peccati. Ita S. Cyrillus et Theodoretus. Sapienter Maximus, serm. 171, ex S. Chrysostomo: «Voluptas, ait, cani similis est; si persequaris, fugit; si nutrias, manet.»

Symbolice, mulier haec, puta impietas, sedere dicitur tribus de causis. Sedet enim ipsa primo, tanquam assueta et affixa suis cupediis et vitiis.

Unde Psalm. XLIX, 20, de detractore maledicentiis assueto dicitur: «Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,» non stans, quasi obiter et in transitu; sed sedens quasi ex professo, ex usu, ex habitu; secundo, quasi maesta et damnata ad amphoram, id est carcerem justumque supplicium; tertio, quasi iners et pigra. Acedia enim in Emblematibus Caesaris a Ripa, pag. 8, pingitur quasi vetula turpis, male vestita, sedens, capite incumbens manui sinistrae, innixae genibus, ex qua dependet charta, cum hoc lemmate: «Torpet iners,» dextra gestans torpedinem piscem. Praeclare S. Bernardus in Epistolis acediam increpans: «O homo imprudens, ait, millia millium ministrant ei, et decies centena millia assistunt ei, et tu sedere praesumis?» Tropologice, qui sedet in amphora, id est qui in peccatis pacem habet, inquit Sanchez, prope est ut jaceat, id est spiritum habeat compunctionis et soporis, ita ut neque lucem aspiciat neque ictum sentiat, et oppressus talento plumbeo obdurationis suae a milvinis pennis rapiatur in terram Sennaar, ubi ad ejus supplicium aedificetur stabilis et aeterna domus.

8. Haec est impietas, — puta impia Synagoga. Hic est titulus, sive epigraphe mulieris, sicut in comoediis actoribus personatis tituli affiguntur, v. g. Hic est David, hic est Urias, haec est Bersabee, ut sciant spectatores quam quisque personam agat. Similiter in reorum judiciis et suppliciis, solet affigi titulus, indicans causam supplicii, uti Christo crucifixo hunc titulum affixit Pilatus: «Hic est Jesus Nazarenus rex Judaeorum,» q. d. Hic Jesus damnatur ad mortem, quia voluit esse rex Judaeorum, quia regnum Judaeae ambivit. Huc allusit S. Joannes Apocal. XVII, 5, cum meretrici illi famosae, hoc est Babyloni typicae, suum titulum affigit dicens: «Et in fronte ejus nomen scriptum, mysterium, Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae.»

Jam impietas hic quaelibet accipitur, puta tota multitudo et congeries peccatorum; sed maxime duplex. Prior est idololatria, ob quam ad captivitatem Babylonicam damnati fuerunt Judaei; ita S. Hieronymus, Hugo et Lyranus; secundo, occisio Christi, ob quam perpetuo exsilio nunc damnantur. Ita Ribera, Sanchez, Fernandius et alii. Haec enim proprie dicta eaque summa fuit impietas.

Notat S. Chrysostomus tract. I De Orando Deum, omne quidem peccatum mortale esse mortem animae, quia ab ea expellit Deum, qui ejus est vita; proprie tamen impietatem dici mortem animae, quia pietas, seu cultus Dei, et conversatio eo cultu digna, proprie est vita animae, quam tollit impietas, quae idcirco proprie ejus est mors. Unde hebraice est harisca, q. d. Illa impietas, illud scelus, scilicet insigne et enorme.

ET PROJECIT EAM IN MEDIO AMPHORAE. — Ita ut caput totumque corpus mulieris intra amphoram contineretur, uti paulo ante dixi. Hac phrasi significatur completam fuisse mensuram peccatorum, ideoque Judaeis instare Dei vindictam. Porro Judaei impleverunt mensuram hanc suam, primo, tempore Sedeciae, cum ipse juramentum Chaldaeis praestitum quod eis subesset, violavit et perjurus eis rebellavit, IV Reg. XXV, 6. Unde mox excisus est cum regno ab iisdem Chaldaeis. Secundo, cum Christum occiderunt; unde mox excisi sunt a Tito et Romanis. Ita Ribera, Sanchez, Fernandius et alii.

ET MISIT MASSAM PLUMBEAM IN OS EJUS. — «Ejus,» vel mulieris, ut volunt Theodoretus et Vatablus, vel potius et plenius amphorae; obstruxit enim os amphorae, et per consequens os mulieris, totamque mulierem, quae intra amphoram conjecta, illa claudebatur. Ita S. Hieronymus, Hebraei, Albertus, Remigius, Ribera et alii. Hac massa plumbea significatur completa mensura peccatorum, ideoque mulierem, id est impiam Synagogam, damnari ad supplicium certum et irrevocabile, cujus gravitas et perpetuitas significantur plumbo, inquiunt S. Hieronymus, Rupertus et Remigius, ut ad perpetuum silentium, carcerem, tenebras et barathrum detrudatur et demergatur. Audi S. Hieronymum: «Ab angelo opprimitur, ut quae prius laetabatur in scelere, aeterno silentio conticescat; vel juxta Theodotionem, ipsa mulier se projecit et abscondit in medium amphorae, ac super se duxit gravissimum plumbi pondus, ut obturatum os haberet, et ultra se jactare non posset;» itaque deportaretur in Sennaar, id est in Babylonem; licet enim Judaei ex ea per Cyrum liberati et egressi sint, tamen non sunt egressi nisi emensa amphora, id est expleta mensura septuaginta annorum, paenae et captivitati eorum a Deo praestituta, quasi culpae eorum commensa. Rursum impietas ex ea non est egressa, quia idololatria Judaeorum mansit in Babylone, nec regressa est in Jerusalem; ipsi enim hac captivitate castigati, amplius non coluerunt idola. Sic et Isidorus Pelusiota, lib. III, epist. 33, per talentum plumbi accipit pondus peccati, quod peccatorem ad ima gehennae degravat et deprimit: «Mensura (amphora) vero, inquit, significat divinae lenitatis et patientiae finem, ac paenae principium.» Addit Arias mulierem hanc plumbum ore excipere et devorare coactam, vel plumbum liquefactum in os ejus infusum, idque in paenam fraudum et furtorum ejus, de quibus vers. 3, sicut hodie falsarii et corrosores monetae in cacabum olei bullientis immittuntur, illudque haurire coguntur. Probat id Arias ex traditionibus Hebraeorum titulo: De

Sanhedrin, sive de magistratibus, ubi dicitur, Judaeis idololatris, vel violatae religionis convictis solere plumbum liquefactum in os infundi, eoque illos enecari et comburi. Verum hoc loco solum occlusum est os amphorae plumbo, non autem hausit illud mulier in amphora sedens; sed in inferno damnati hauriunt sulphur, picem et plumbum liquefactum.

Tropologice, impietas in amphora obscura plumbo occlusa, est excaecatio Judaeorum; massa plumbea est obstinatio, quam summam in eis hodie cernimus. Rursum massa plumbea impietatis est consuetudo peccandi. Haec enim peccatorem ita degravat, ut in abyssum malitiae demergat, ex qua se erigere et exsurgere nequit, nisi miraculo et miraculosa Dei potentis manu et gratia elevetur et extrahatur.

Anagogice, talentum plumbi significat gravitatem et perpetuitatem tam culpae, quam paenae damnatorum in Sennaar, id est in inferno, eorumque obstinationem in malo. Ibi enim impietas cum omnibus impiis, quasi ore occluso, ad aeternum carcerem, silentium et tormentum damnabitur, et quasi in amphora constipabitur. Unde S. Joannes Apocal. XX, 1, vidit «angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Et apprehendit draconem, etc., et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et clausit et signavit super illum. Ibi ergo omnis iniquitas oppilabit os suum,» Psalm. CVI, 42.


Versus 9: And Behold Two Women

9. ET ECCE DUAE MULIERES. — Quaeres, quaenam hae? S. Hieronymus cum suis asseclis, Remigio, Ruperto, Alberto, Hugone et aliis, accipit Israel et Judam, sive Samariam et Jerusalem, puta decem tribus et duas reliquas; quas pariter Ezechiel, cap. XXIII, 4, comparat duabus mulieribus meretricibus, Oollae scilicet et Oolibae. Verum non agitur hic de Samaria et Israel, hic enim jam pridem abductus erat, non in Sennaar, id est in Babylonem, sed in Assyriam. Quod si quis amphoram hanc accipere velit mensuram impietatis et punitionis tam Israelis, quam Judae, potius dicat duas hasce mulieres fuisse Salmanasar et Nabuchodonosor. Ille enim Israelem in Assyriam, hic Judam in Babylonem traduxit. Alii, ut Lyranus, Vatablus, Dionysius, Fernandius, accipiunt tribum Juda, et tribum Benjamin; hae enim portarunt amphoram, id est mensuram suae culpae et paenae, in Babylonem, ubi ipsa quasi perpetuo victura remansit. Verum hae mulieres fuerunt quasi lictores, vel carnifices; Israel autem non fuit sibi ipsi lictor, aut carnifex.

Tertio, Theodoretus et Hebraei apud S. Hieronymum, accipiunt Persas et Medos, sive Cyrum et Darium, qui ita Babylonem vastarunt, ut amphora, id est impietatis paena, perpetuo in ea durare, et sedem suam in ea collocasse videatur; cum in Jerusalem paucis, puta septuaginta, tantum annis durarit. Haec expositio rem pene attingit, sed semiplene et ex parte duntaxat.

Dico ergo per duas mulieres accipi duos daemones primarios, vel potius Nabuchodonosorem et Nabuzardan qui Jerusalem vastarunt, ac Judaeos impios in Babylonem transtulerunt. Hi enim fuerunt milvi alati, id est abigei et raptores celerrimi, fortissimi et rapacissimi Judaeorum, qui eos traduxerunt in Babylonem. Unde Chaldaeus vertit, populos leves et expeditos, quales fuerunt Chaldaei. Tales post necem Christi Judaeis fuerunt Titus et Vespasianus, vel Titus et Adrianus.

Tropologice, aliqui accipiunt duo peccata insigniora Judaeorum, quae eos ad exsilium in Sennaar adegerunt. Noxa enim caput sequitur; et culpa est quasi lictor, qui peccatorem adigit et agit in furcam; quaenam haec peccata sint non constat. Posset quis suspicari esse furtum et perjurium, quae nominavit vers. 3. Haec enim visio amphorae cum illa voluminis volantis videtur coincidere, et eodem referri. Ribera vult esse excaecationem et obstinationem Judaeorum, quae spiritu diabolico actae, quasi alis milvi amphoram hanc cum muliere deportant in Babylonem. Sed haec duo continentur in muliere, mulier enim est impietas; maxima autem impietas est obstinatio, et in malo obstinata voluntas.

Symbolice, duae mulieres ex parte Dei possunt accipi divina sanctitas et justitia; hae enim paenas ab impiis Judaeis depoposcerunt, eosque e Jerusalem et Terra sancta in impiam et impuram Babylonem ejecerunt. Unde habent alas chasida, id est milvi, vel, ut recentiores vertunt, ciconiae: chasida a radice chesed, id est pietas, significat avem piam, puta ciconiam. Haec enim pia est in parentes, quos senescentes fovet et alis excipit, ut cum iis ad nidum transvolet. Rursum per antiphrasin chasida significat milvum, quia impius est, saevus et rapax; Septuaginta vertunt, upupam. Jam justitia divina saeviit in Judaeos instar milvi; sanctitas tutata est templum et pietatem instar ciconiae, ideoque ex eo impios Judaeos ejecit in Babylonem.

Spiritus in alis earum. — «Spiritus» est ventus, q. d. Rapidissimo et validissimo vento ferebantur et impellebantur, secumque impellebant amphoram in terram Sennaar. Significatur celeritas et fortitudo Nabuchodonosoris et Nabuzardan, in vastandis, expilandis et abducendis Judaeis. Ita Theodoretus, Haymo, Vatablus et Arias.

Symbolice, S. Hieronymus spiritum nequam accipit, puta diabolum, q. d. Mulieres hae spiritu diabolico agitabantur, ita ut viderentur diabolum habere in alis, eoque quasi furiis agi rapique in Babylonem.

LEVAVERUNT AMPHORAM INTER COELUM ET TERRAM, — q. d. Non cursu, non equis, non curru, sed volatu, id est velocissime transtulerunt amphoram. Qui enim volat, librat se in aere inter coelum et terram. Alludit ad milvos volantes et nidulantes in arborum cacuminibus.

Symbolice significatur, nec coelum recipere Judaeos, utpote impios et Deo exosos; nec terram, utpote qui hominibus invisi ubique sint, ideoque vagi, exsules et profugi, ita Rupertus: «Nec terra sua, inquit, capit eos, nec coelum admittet eos. Et quemadmodum signifer eorum Judas proditor periit, suspensus inter coelum et terram, ut ait quidam, coeli terraeque perosus; sic et iste populus a terrena Jerusalem exclusus, et coelesti factus indignus, quasi pendet inter coelum et terram,» juxta illud Satyrici: «Si non in coelis (vel terris) stes ubicumque velis.» Et Fernandius visione XXXIV, sect. V: «Judaeos, inquit, quasi pilam lusoriam repercutiunt omnes gentes.»


Versus 11: That A House May Be Built For It In The Land Of Shinar

11. UT AEDIFICETUR EI DOMUS IN TERRA SENNAAR. — Puta in Babylone, ut vertunt Septuaginta, nam in terra Sennaar est Babylon, ut patet Genes. XI, 2. Dicta est Sennaar quasi scenaar, id est quae excussit, scilicet dentes et linguam fabris turris Babel; ibi enim Deus confudit labium unum Meropum, quo omnes loquebantur hebraice, itaque quasi linguam et dentes eis excussit. Rursum excussit ipsos fabros ex Sennaar, eosque in totum orbem dispersit. Significat Zacharias impios Judaeos a Chaldaeis abductos fuisse in captivitatem Babylonicam, ibique multis annis, puta 70 mansisse, aiunt S. Hieronymus, Rabbini, Albertus, Vatablus et Stunica: post eam vero ab Antiocho Epiphane, et plane pleneque a Tito, abducendos esse in captivitatem et exsilium universale, quo totus orbis eis erit Sennaar, id est terra excussionis, puta impietatis et infidelitatis eorum carcer et exsilium. Quia enim atrox fuit clades et captivitas Sennaar, sive Babylonis, hinc per catachresin, a Judaeis quaevis gravis calamitas, carcer et exsilium, vocabatur Sennaar, sive Babylon. Ita Arias et Sanchez. Denique multi censent hic significari, in Babylone regnum suum inchoaturum Antichristum, ibique erecturum sedem impietatis, aeque ac tyrannidis, ac Judaeos eum ibidem pro suo Messia recepturos et culturos, ut ait Christus Joan. cap. V, 43, donec ab Elia et Henoch per miracula ardentemque zelum ad Christum convertantur. Ita Ribera, Emmanuel et Franciscus Suarez, III part. Quaest. LIX, disp. LIV, art. 6, sect. V, et alii multi; quin et auctor operis de Antichristo apud S. Augustinum, et S. Hieronymus in cap. XI Daniel., et Anselmus in Elucidario, asserunt Antichristum Babylone nasciturum. Hac de causa S. Joannes Apoc. XVI, 12, vidit reges cum magnis copiis ab Euphrate, id est e Babylonia quae Euphrati adjacet, venientes ad Antichristum: «Et sextus angelus, inquit, siccavit Euphratem, etc., ut prae-

pararetur via regibus ab ortu solis.» Et cap. IX, 14: «Solve, ait, quatuor angelos, qui alligati sunt in magno flumine Euphrate, etc., ut occiderent tertiam partem hominum. Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia.» Accedit quod typus Antichristi fuerit Nabuchodonosor, qui Judaeos vastavit et abduxit in Babylonem, quique adorari se fecit in statua aurea, quam erexit, Daniel. III, 5, uti et faciet Antichristus, juxta illud Jerem. cap. I, 14: «Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae,» puta a Babylone quae Judaeae erat ad aquilonem. Jam sensus hujus loci est is, quem assignavi vers. 6. Amphora enim haec continens impietatem, locata et statuta in Babylone, significat tam impietatis culpam, quam paenam in Babylone locatam, ut cum in ea impietas steterit per definitam a Deo mensuram tum peccatorum, tum temporum, puniatur et plectatur: primo, per Cyrum; secundo, per Darium; tertio, per Christum, qui Babylonem et Babylonios Antichristi asseclas disperdet in fine mundi.

Nota: Cum ait, «ut aedificetur,» etc., alludit ad idola et idololatriam, quae maxime nomine impietatis hic intelligitur. Idolis enim more communi Judaei aedificabant domus et templa, eaque ponebant et elevabant in basi, ut excelsa ab omnibus viderentur et colerentur. Jam domus idololatriae et scelerum fuit Babylon, uti patet Jerem. cap. L et LI, unde per catachresin, Roma impia et ethnica sanguine fidelium et martyrum cruenta, imo ebria, a S. Joanne vocatur Babylon Apocal. XVII et XVIII. In Babylone ergo impietas Judaeorum, ejusque paena et captivitas posita fuit super basin, quia quasi statua super columnam erecta fuit, ut videri ab omnibus etiam longe remotis posset. Proprie ergo et genuine haec amphora impietatis e Judaea translata in Babylonem, significat idololatriam cum idololatris impiisque Judaeis, a Chaldaeis e Judaea translatam esse in Babylonem, ita ut Judaea jam ab ea expurgata sit sancta, dignaque in qua Deo templum restauretur, in quo ipse, ut prius, habitet et colatur: qua ratione Propheta consolatur, simulque incitat Jesum, Zorobabel et populum, ut in Jerusalem reversus ibi maneat; et si qui in Babylone remanserint, inde in Judaeam redeant, ibique templum Deo construant, in quo illum sancte venerentur et colant. Jerusalem enim jam est civitas pietatis, Deique veri cultus, ideoque impunitatis pariter et securitatis asylum: Babylon vero est civitas idololatriae et impietatis, uti fuit ab initio sub tyranno Nemrod, Genes. cap. X, 10; ideoque punitioni et excidio addicta, perinde ac jam Meca in Arabia est civitas mahometismi, Geneva est metropolis calvinismi. Judaei ergo e Jerusalem in amphora quasi translati in Babylonem, eo impietatem, id est idololatriam, secum exportarunt, ita ut illa amplius non redierit in Jerusalem, inquit Lyranus, Dionysius et a Cas-

Sennaar, ut fiant terra orthodoxa et sancta, sicut olim fuerunt, cum in ea te laudaverunt patres nostri.

tro. In Babylone itaque suam amphoram, id est culpam et paenam deposuerunt, dum septuagesimo anno ea emensa, evoluta et persoluta, quasi ex sua amphora exeuntes, puri et liberi redierunt in Jerusalem et terram sanctam, amphoram, id est idololatriam, ejusque paenam relinquentes Babyloni et Babyloniis, quos proinde primo Cyrus, deinde Darius Hystaspis vastavit.

Allegorice, significatur impietatis Judaeorum mensura complenda per caedem Christi, ob quam ipsa cum Judaeis impiis e Jerusalem per Romanos expellenda sit in Sennaar, id est in exsilium totius orbis, donec in Sennaar subjiciat se Antichristo, cum eoque plectatur et trudatur in tartara. Ibi enim erit aeterna sedes impietatis, ibique implebitur plane illud: «Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar,» id est excussionis, «et stabiliatur et ponatur ibi super basin suam.» Pro quo clarius vertit Syrus: Ut aedificent ei domum in terra Babylonis, et stabiliant eam, et habitare (residere) faciant eam ibi super praeparationem (mansionem) ejus; et Arabicus Alexandrinus: Jam aedificata est ei domus in Babylone, et parata est ei, et habitabit in domo quae ei parata est; et Arabicus Antiochenus: Ut aedificent ei domum in terra Babylonis, et stabiliat eam, et ponat eam in aequalitate ejus, aequalia reddens cuique pro demeritis supplicia. Tunc enim impietas Judaeorum, inquit Fernandius visione XXXIV, sect. V, exaltabitur, et quasi super basin ut idolum in templo collocabitur, ut gloriosior et honoratior habeatur ab omnibus Antichristi sequacibus. Unde eorum typus fuerunt fabri, qui turrim Babel aedificaverunt in Sennaar, ut impietatem suam contra Deum exaltarent. Sic enim et Judaei impietatis suae idolum, quasi super basin exaltabunt ibidem sub Antichristo, sed in nihilum recident cogitationes eorum, sicut et impiae turris aedificatorum. Nam et Antichristus eorum occidetur a Christo, et impietas exaltata cadet: sed per magnam misericordiam Dei fiet, ut caeso Antichristo, a sua impietate resipiscant, et convertantur ad Christum. Beneficia enim Dei contempta acuunt Dei, primo iram, deinde misericordiam.

Tropologice, impietas e Jerusalem, id est ex Ecclesia everritur, cum ex ea expelluntur, exeuntque schismatici et haeretici, ut constituant suae haeresis idolum in Babylone, id est in sua Ecclesia Satanica, ex qua in aeternam Babylonem, id est confusionem, et Sennaar, id est excussionem dentium, deturbabuntur, puta in gehennam, ubi erit fletus et stridor dentium; ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Fideles ergo qui sapiunt, fugiant Babylonem hanc quasi pestem, ac in Ecclesia sedem figant; ibi templum perfectionis virtutum Deo aedificent, donec in Jerusalem et templum coeleste, ad aeternam vitam et gloriam transferantur. Utinam, o Domine, impietatem (haeresim) ex Anglia, Scotia, Germania, Bohemia, etc., educas, et transferas in

Rursum amphora est mensura peccatorum cujusque, tum hominis, tum populi, qua impleta Dei vindicta prosilit ad ultionem. Quisque ergo videat ne amphoram hanc impleat, sed si quid criminum in eam injecerit, mox per paenitentiam evacuet et exhauriat. Porro impletur amphora, cum impune et publice grassatur impietas, uti fit in Bacchanalibus, cum omnium oculi in eam intendunt. Tunc ergo maxime timenda est Dei ira et vindicta. Quocirca viri sancti, ut eam a se et republica avertant, eo tempore tanto magis insistunt orationibus et piis operibus, ut iram Dei sistant et amphoram evacuent, quanto impii vacant suis cupidinibus, ardentque ut eam impleant; ne instar Sodomorum igne coelesti siderentur, vel instar Judaeorum in terram Sennaar, id est excussionis, puta in exsilium praesens et perenne in gehenna ablegentur; praesertim cum Deus dat signa irae suae, et vindictae imminentis per famem, pestem, publicasque strages et clades. Tunc enim apparet ejus falx volans et amphora egrediens, quam praecones toti populo annuntient et intentent, ut eam vitare, et Dei indignationem placare satagant; perinde ac fecit Aaron in seditione ac punitione Core, jubente Mose ac dicente: «Tolle thuribulum, et hausto igne de altari mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis; jam enim ira egressa est a Domino, et plaga desaevit. Quod cum fecisset Aaron, et accurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama, et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.»

Symbolice, S. Gregorius lib. XIV Moral. cap. XXVI, per amphoram accipit avaritiam, in quam oculi omnium mundanorum respicient; ut, cum ad caetera sint caeci, oculos solum habere videantur ad intuendas amphoras, et mensuras emendi vendendique, ac caetera lucri instrumenta. Hanc duae mulieres, scilicet superbia et inanis gloria in altum levant. Audi ipsummet S. Gregorium totum hoc amphorae symbolum explicantem moraliter: «Volens Deus Prophetae ostendere humanum genus, ex qua ab eo maxime culpa dilatabatur, per imaginem amphorae quasi patens os avaritiae designavit: Avaritia quippe velut amphora est, quae os cordis in ambitu apertum tenet. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. Multos obtusi sensus homines cernimus, et tamen eos in malis actibus astutos videmus, Propheta quoque attestante, qui ait: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt. Hi itaque sensu torpent, sed in his quae appetunt, avaritiae stimulis excitantur; et qui ad bona videnda caeci sunt, excitantibus praemiis ad peragenda mala, vigilantes fiunt. Unde recte de hac

eadem avaritia dicitur: Haec est oculus eorum in universa terra. Ecce talentum plumbi portabatur. Quid est talentum plumbi, nisi ex eadem avaritia pondus peccati? Et ecce mulier una sedens in medio amphorae. Quam mulierem ne fortassis quae esset, dubitare possimus, illico angelus innotuit. Nam illic mox sequitur: Et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae. Impietas in medio amphorae projicitur; quia nimirum in avaritia semper impietas tenetur. Et misit massam plumbi in os ejus. Massa plumbi in os mulieris mittitur: quia scilicet impietas avaritiae peccati sui pondere gravatur. Si enim ea quae deorsum sunt non ambiret, erga Deum ac proximos impia nequaquam existeret. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum. Quid aliud in his duabus mulieribus accepimus, nisi duo principalia vitia, superbiam videlicet et gloriam inanem? quae impietati absque ulla dubitatione conjuncta sunt. Quae et in alis suis spiritum suum habere narrantur, quia in actionibus suis Satanae voluntati deserviunt. Ipsum quippe Propheta spiritum appellat, de quo Salomon ait: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Et de quo in Evangelio Dominus dicit: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa. Spiritus in alis earum est; quia superbia et inanis gloria per omne quod agunt, Satanae voluntati famulantur.» Caetera deinde amphorae ita tropologice prosequitur: «Et habebant alas, quasi alas milvi. Milvus semper naturae studet insidiari pullorum. Istae ergo mulieres alas habent quasi alas milvi, quia actiones earum diabolo sunt procul dubio similes, qui insidiatur semper vitae parvulorum. Et levaverunt amphoram inter coelum et terram. Superbia et vana gloria habent hoc proprium, ut eum quem infecerint, in cogitatione sua super caeteros homines extollant, et modo per ambitum rerum, modo per desiderium dignitatum, quem semel captum tenuerint, quasi in honoris altitudinem elevent.

Qui autem inter coelum et terram est, et ima deserit, et superiora minime attingit. Levant ergo istae mulieres amphoram inter coelum et terram, quia superbia et inanis gloria mentem per avaritiam honoris captam ita elevant, ut quoslibet proximos despicientes quasi ima deserant, et alta gloriantes petant. Sed tales quique dum superbiunt, et eos mente transeunt cum quibus sunt, et superioribus civibus minime junguntur. Amphora ergo levata inter terram et coelum dicitur: quia avari quique per superbiam atque inanem gloriam et proximos juxta se despiciunt, et superiora quae ultra ipsos sunt, nullatenus apprehendunt. Inter terram itaque et coelum feruntur: quia nec aequalitatem fraternitatis in infimis per charitatem tenent, nec tamen summa pertingere sese extollendo praevalent. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar. Eidem amphorae aedificatur domus in terra Sennaar: Sennaar quippe foetor eorum dicitur. Et sicut bonus odor ex virtute est, Paulo attestante, qui ait: Odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo, et e contrario foetor ex vitio. Radix enim est omnium malorum cupiditas, et quia quodlibet malum per avaritiam gignitur, dignum est ut domus avaritiae in foetore construatur. Sciendum quoque est quod Sennaar latissima vallis est, in qua turris a superbientibus aedificari coeperat, quae linguarum facta diversitate destructa est: quae scilicet turris Babylon dicta est, pro ipsa videlicet confusione mentium atque linguarum. Nec immerito ibi avaritiae amphora ponitur, ubi Babylon, id est confusio, aedificatur: quia dum per avaritiam et impietatem certum est omnia mala exsurgere, recte haec ipsa avaritia, atque impietas in confusione perhibentur habitare.» Haec quae de avaritia dixit S. Gregorius, pari jure libidini, gulae, irae, acediae, et cuivis alteri vitio attribuas. Amphora enim vini est gula; fellis ira; torporis, acedia, etc.