Cornelius a Lapide

Zacharias VI


Index


Synopsis Capitis

Videt Zacharias quatuor quadrigas, in eisque equos quadruplices, scilicet rufos, nigros, albos et varios, portendentes quatuor monarchias sibi ordine succedentes, scilicet Chaldaeorum, Persarum, Graecorum et Romanorum, quibus successit regnum Christi stabile et aeternum. Unde secundo, vers. 9, jubetur facere coronam auream, eamque ponere in capite Jesu pontificis, auditque: Ecce vir Oriens (Chaldaice Messias) nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino. Occasio hujus visionis fuit haec: Viderat Zacharias in fine capitis praecedentis amphoram cui insidebat impietas, transferri in Babylonem, ibique eam in basi quasi in loco stabili collocari. Jam videt circa impietatem hanc, et impium Babylonis imperium caetera regna confligere, illudque ei extorquere. Nam Cyrus et Persae ceperunt et vastarunt Babylonem. Deinde Alexander Magnus Darium et Persas cecidit juxta Babylonem, eaque ratione Babylonis imperium Persis ademit, et ad Graecos transtulit. Denique Romani illud idem Graecis ademptum sibi vindicarunt. Hoc est quod a Deo audit Propheta vers. 8: Ecce qui egrediuntur in terram Aquilonis (in Babylonem quae Judaeae est ad aquilonem), requiescere fecerunt spiritum meum in terra Aquilonis.

Occasio hujus visionis fuit hæc: Viderat Zacharias in fine capitis præcedentis amphoram cui insidebat impietas, transferri in Babylonem, ibique eam in basi quasi in loco stabili collocari. Jam videt circa impietatem hanc, et impium Babylonis imperium cætera regna confligere, illudque ei extorquere. Nam Cyrus et Persæ ceperunt et vastarunt Babylonem. Deinde Alexander Magnus Darium et Persas cecidit juxta Babylonem, eaque ratione Babylonis imperium Persis ademit, et ad Græcos transtulit. Denique Romani illud idem Græcis ademptum sibi vindicarunt. Hoc est quod a Deo audit Propheta vers. 8: Ecce qui egrediuntur in terram Aquilonis (in Babylonem quæ Judæis est ad aquilonem), requiescere fecerunt spiritum meum in terra Aquilonis.

Hæc eadem paulo ante intuitus est Daniel, cap. II, 32, ubi in specie statuæ quadriformis quatuor hasce monarchias conspexit. Et cap. VII, 3, ubi easdem sub specie quatuor ferarum, scilicet leænæ, ursi, pardi, et quartæ horribilis ac variæ depingi vidit: quæ visio paucis annis ante Zachariam contigit, nimirum anno primo Balsasar, ut ibidem dicitur vers. 1, qui paulo post casus fuit a Cyro Babylonem expugnante. Hæc vero Zachariæ contigit sub Dario Hystaspis, qui post septennium regni Cambysis, Cyro in imperio Persidis successit, et Babylonem rebellantem rursum expugnavit. Quocirca ad has Danielis visiones alludit Zacharias: unde vidit eosdem quatuor ventos, quos Daniel cap. VII, 2, inter se confligentes; ac quatuor feras quatuor monarchias portendentes præcurrere, et desinere in regnum Christi æternum.

Prima enim Danielis fera respondet rufo colori equorum Zachariæ: leæna enim est rufa. Secunda fera Danielis, puta ursus, respondet nigro colori equorum secundorum Zachariæ: ursi enim sunt nigri. Tertia fera Danielis, puta pardus, respondet colori albo equorum tertiorum Zachariæ: pardus enim maculis albis inspersus est. Quarta fera varia Danielis respondet quartis equis variis Zachariæ. Danielem et Zachariam secutus est S. Joannes Apoc. VI, ubi quatuor regna post Christum futura vidit depingi per quatuor equos: primum, album; secundum, rufum; tertium, nigrum; quartum, pallidum. Vide ibi dicta.


Textus Vulgatae: Zacharias 6:1-15

1. Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quatuor quadrigæ egredientes de medio duorum montium: et montes, montes ærei. 2. In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, 3. et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii, et fortes. 4. Et respondi, et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quid sunt hæc, domine mi? 5. Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quatuor venti cœli, qui egrediuntur, ut stent coram Dominatore omnis terræ. 6. In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram Aquilonis: et albi egressi sunt post eos: et varii egressi sunt ad terram Austri. 7. Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quærebant ire, et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambulate terram: et perambulaverunt terram. 8. Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram Aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra Aquilonis. 9. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 10. Sume a transmigratione ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia, et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiæ, filii Sophoniæ, qui venerunt de Babylone. 11. Et sumes aurum et argentum:

et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec sacerdotis magni, 12. et loqueris ad eum, dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir Oriens nomen ejus: et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino. 13. Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. 14. Et coronæ erunt Helem, et Tobiæ, et Idaiæ, et Hem, filio Sophoniæ, memoriale in templo Domini. 15. Et qui procul sunt, venient, et ædificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.


Versus 1: And I Turned, And I Lifted Up

1. ET CONVERSUS SUM, ET LEVAVI. — «Conversus,» id est iterum, vel rursus levavi oculos, et vidi novam visionem: ponitur enim verbum, vel potius participium pro adverbio, per enallagen Hebræis usitatam. Ita Vatablus. Unde ex hoc loco non liquet an hæc visio statim successerit visioni præcedentis capitis, an vero post majus temporis intervallum.

ET ECCE QUATUOR QUADRIGÆ. — Theodoretus, quem sequuntur Palacius et a Castro, per quatuor quadrigas accipiunt quatuor angelorum turmas, Judæorum res et commoda procurantium. Nam cap. I, 8, vidit pari modo equos varios, albos et rufos, qui repræsentabant angelos Judæorum tutelares, ut ibi dixi. Hi enim stant coram Domino, uti dicitur vers. 5, ad ejus jussa diversa circa regimen populi ejus exsequenda, juxta illud Habacuc III, 8: «Qui ascendes super equos tuos: et quadrigæ tuæ salvatio.» Et Psalm. LXVII, 18: «Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium: Dominus in eis in sancto.» Unde et Elias in curru equorum igneorum, id est angelorum, raptus est in cœlum, IV Reg. II, 11. Et cap. VI, 17, Elisæus obsessus a Syris, «vidit montem plenum equorum et quadrigarum ignearum in circuitu suo,» puta angelorum, ad se tutandum.

Jam hasce quatuor quadrigas, id est turmas angelorum, ita particulatim ex Theodoreto applicat et explicat a Castro: Equi rufi, inquit, significant angelos ultores et sanguinarios, qui egressi a Domino manserunt in Judæa, ut Judæos sua virtute de hostibus ulciscerentur et tularentur. Quadriga angelorum, quæ nigris equis vehebatur, missa fuit in terram aquilonarem, ut per Medos et Persas exscinderet Babylonios hostes Judæorum. Quadriga angelorum alborum missa est post priorem, ut Judæos libertate donatos per eosdem Persas, hilares reduceret in patriam. Quadriga angelorum variorum missa est versus Austrum, ut hostes Judæorum eis felicitatem invidentes, pro varietate gentium continerent, ne ulla in re eis nocerent.

Verum communis Patrum et interpretum sententia est, hasce quatuor quadrigas significare quatuor monarchias circa impium Babylonis imperium decertantes, quas Deus sua providentia successive in lucem eduxit, rexit, mutavit pro libito ad suam potentiam et gloriam, præsertim circa populum suum per eas vel castigandum, vel protegendum et promovendum, toti orbi ostendendam: itaque equos rufos denotare monarchiam Assyriorum et Chaldæorum, nigros Persarum, albos Græcorum, varios Romanorum. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Chaldæus, Remigius, Haymo, Hugo, Albertus, Lyranus, Vatablus, Arias, Ribera, Sanchez, Fernandius, et alii passim.

Ratio hujus symboli quadrigarum est, quod monarchiæ jam dictæ quadrigis in bello utebantur, ex iisque depugnabant: quadrigæ ergo significant, quod ipsæ sua bellica fortitudine, vi et tyrannide obtinuerint sua imperia. Nam per quadrigas intelligit earum aurigas et sessores, uti et cap. I, 8, puta ipsos monarchas, eorumque duces et milites quadrigis insidentes, tum ad bellandum, tum ad triumphandum ad suam pompam et gloriam ostentandam, nisi dicas cum Sanchez, quadrigas has non ab hominibus, sed a belluis agi; quia belluinæ et tyrannice fuerunt monarchiæ, ut belluarum, quibus comparantur et repræsentantur, naturam et indolem imitatæ, imo induisse videantur. Unde et Daniel cap. VII, 3, vidit eas repræsentari per quatuor bestias, quas paulo ante recensui.

Adde, sicut auriga potest laxatis, adductis vel flexis habenis, pro arbitratu quadrigam agere, sistere et regere quoquoversum; sic reges et monarchæ suis legibus, placitis, prudentia, consilio, imperio populos sibi subjectos gubernant, et pro voluntate moderantur. Et quia triumphus est quasi regnum quoddam temporarium, decretum ducibus ob partam victoriam, idcirco triumphantes quadriga vehebantur, quasi reges temporarii.

Porro veteres in quadrigis depugnasse, indeque quadrigam symbolum esse belli et regni bello parti, patet ex illo Psalm. XIX, 8: «Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.» Et Nahum III, 2: «Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis.» Et Cant. I, 8: «Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te.» Sic de Turno canit Virgilius Æneid. XII: Poscit equos atque arma simul, saltuque superbus Emicat in currum, et manibus molitur habenas.

Sic Isaias cap. XXI, 7, vidit in bigis ascensorem cameli et ascensorem asini, id est Darium et Cyrum invadentes Babylonem. Denique Ezechiel vidit currum cherubicum quasi quadrigam Dei, pergentis ad excidium Judæorum et Gentium, stipatum quatuor animalibus, leone, bove, homine et aquila. Huc spectat illud Deuteronom. cap. XXXIII, vers. 26: «Ascensor cœli auxiliator tuus;» cœlum enim est quasi currus bellicus Dei.

Mystice, Clarius, Burgensis et nonnulli veteres apud S. Hieronymum per quatuor quadrigas accipiunt quatuor Evangelia, quadrupliciter a quadruplicibus præconibus toto orbe promulgata et propagata. Nam equi rufi significant apostolos et martyres, qui suo sanguine Evangelia obsignarunt. Equi nigri significant prophetas et doctores, qui profunda et quasi in antris atris abdita Dei mysteria ingressi, ibique quasi atrati, eadem in mundo prædicarunt, sed atre, id est obscure, et quasi per speculum et in ænigmate, ut ait Apostolus I Corinth. XIII, 12. Equi jugales albi significant virgines, virginitate quasi liliis candidos. Equi varii et fortes significant confessores variis Dei donis illustres. Hi enim omnes, quasi quadrigæ Dei actæ et impulsæ vento impetuque Spiritus Sancti, cunctas gentes Christo subjugarunt.

Sicut enim Deus quadrigis, id est monarchis Chaldæorum, Persarum, Græcorum et Romanorum subjecit orbem, ita multo magis eumdem ineffabili sua providentia per quadriformes sanctos subjecit Christo, in cujus regnum omnes reges et regna desierunt.

DE MEDIO DUORUM MONTIUM. — Hi duo montes symbolum sunt potentiæ et providentiæ Dei, cujus duæ partes, et quasi montes sunt mens et voluntas, puta sapientia et decretum, sive dispositio et definitio, aut præordinatio et exsecutio. Sensus ergo est, q. d. Hæ quatuor quadrigæ, id est monarchiæ, Dei potentia et providentia ita constrictæ tenebantur et claudebantur, quasi septæ essent montibus æneis, id est fortissimis et impenetrabilibus, donec manum suam laxavit Deus, eisque exeundi potestatem dedit, ut imperium occuparent, sibique alias gentes subjicerent. Alludit, ait Mariana, ad montem Taurum, seu Caucasum, ubi juga montis duo in fauces coeunt, sicut portæ ferreæ, de quibus Hegesippus lib. V, cap. L. Locus est sic dictus, non quod ibi sint portæ, sed ob munitionem. Nam proprie ex hisce montibus egressi sunt eorum accolæ Persæ, qui in vastando hoc impietatis Babylonicæ regno fuerant primi et præcipui, ideoque requiescere fecerunt Spiritum Dei, ut dicitur vers. 8.

Simili enim modo Dei providentia sua sapientia et voluntate, quasi duobus ferreis montibus inter se coeuntibus, continebat has monarchias, uti ventos (quibus hæ monarchiæ comparantur vers. 5), antris et montium latebris ab Æolo concludi fabulantur Poetæ, qui hanc fabulam hinc mutuati videntur, de qua Homerus Odyss. XX, et ex eo Virgilius lib. I Æneid.: Hic vasto rex Æolus antro Luctantes ventos, tempestatesque sonoras Imperio premit, ac vinclis et carcere frænat. Ni faciat, maria ac terras, cœlumque profundum Quippe ferant rapidi secum.

Unde secundo, Vatablus per montes hos accipit robur istorum regum et gentium, qui sua virtute bellica monarchiam sibi pepererunt. Simili modo Arias accipit eorumdem consilium et industriam, quæ in bellis robori sæpe prævalet.

Mystice, Albertus, Lyranus et Hugo, per duos montes accipiunt Israelem et Judam, e quibus egressi sunt Prophetæ, qui quasi montes ærei, id est fortes et invicti certo et infallibiliter harum monarchiarum principium, progressum et terminum prædixerunt. Allegorice, duo montes sunt duo testamenta, vetus Mosis, et novum Christi. Hæc enim sunt quasi duo montes inconcussi et irrefragabiles, e quibus egressa sunt quatuor Evangelia, quæ totum orbem occuparunt. Ita Clarius et Burgensis.

ÆREI, — id est fortes et duri instar æris. Perperam R. David vertit, chalybei. Hebræum enim nechoset significat æs, non chalybem, atque æs æque duritiei est symbolum, ac chalybs.


Versus 2: In The First Chariot Red Horses

2. IN QUADRIGA PRIMA EQUI RUFI. — Mariana per equos rufos, utpote fortissimos, accipit monarchiam Romanorum, quæ licet ordine fuerit ultima, robore tamen et virtute fuit prima: unde prima hoc loco ponitur. Verum alii omnes per equos rufos accipiunt monarchiam Assyriorum et Chaldæorum, quæ reipsa fuit prima. Hi vocantur rufi, tum quia sanguinarii et crudeles fuerunt, præsertim in Judæos, quos urbe, templo, libertate et vita spoliarunt (hinc celebris illa, dira et ærumnosa captivitas Judæorum in Babylone per septuaginta annos: ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Lyranus et alii); tum quia vestibus rufis, id est purpureis et coccineis, utebantur, ut patet Nahum II, 3: «Clypeus ejus ignitus, viri exercitus ejus in coccineis.» Et S. Joannes Babylonem vocat purpuratam meretricem, Apoc. XVII, 3, et cap. XVIII, 16: «Væ, ait, civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco.» Hic enim color ardorem animi ad præliandum notat et acuit: unde equi rufi alacriores, erectiores et animosiores sunt. Color enim rufus est accensus et ignis splendorem refert, idque melius quam rubeus, qui tamen zeli et acrimoniæ est index, teste Alciato emblem. CXVII, dum ait: At ruber armatos equites exornat amictus.

Hæc de causa post Chaldæos aliæ quoque gentes ad prælia euntes, vestibus rubris usæ sunt, ut Persæ, teste Xenophonte lib. VII Cyropædiæ: et Græci, teste Æliano lib. VI, cap. VI, præsertim Lacedæmonii. Pluribus idipsum ex Plutarcho, Æliano et Valerio demonstrat Alexander ab Alexandro lib. I Genial. XX, et ibidem Tiraquellus.

Verum quia primi Babylonii in bellis purpurea vel coccinea veste usi sunt, quos deinde Græci et Persæ sunt imitati; hinc hic color datur Babyloniis. Ita Arias et alii. Porro quid hi equi rufi egerint, non declarat Zacharias, tum quia jam præterierant; tum quia Judæis recens ex Babylone redeuntibus satis idipsum constabat, inquit S. Hieronymus; tum quia eorum gesta noxia et funesta fuerunt Judæis, inquit Cyrillus. Angelus autem hic læta ostendit Zachariæ, ut afflictos Judæos animet et consoletur. Allegorice Clarius: Equi, inquit, rufi qui alio non sunt egressi, significant S. Jacobum, S. Stephanum, primosque similes Christi præcones et athletas, qui inter crudeles et cruentos Judæos Evangelium Christi prædicarunt: pro eoque ab illis in Judæa occisi sanguine suo rubricati, non alio quam e terra in cœlum egressi sunt.

IN QUADRIGA SECUNDA EQUI NIGRI. — Nigri designant Persas: quia hi plus horroris et mœroris, quam damni et stragis intulerunt Judæis; uti Cambyses, qui impedivit fabricam templi; et Assuerus maritus Esther, qui seductus ab Aman Judæos omnes neci addixit. Ita S. Hieronymus. Addit Arias Persas pulla et atra veste uti solitos, indeque fuscum dici, quasi pusicum et persicum. Verum id non liquet ex historiis, imo Xenophon, loco jam citato, asserit eos in bello usos coccineis.


Versus 3: In The Third Chariot White Horses

3. IN QUADRIGA TERTIA EQUI ALBI. — Albi denotant Alexandrum, Ptolemæum Philadelphum, et Græcos, qui clementes et benevoli fuerunt in Judæos, adeo ut Alexander Jaddum pontificem pronus adorarit, teste Josepho lib. XI Antiq. cap. ult. Licet enim Antiochus Epiphanes ex Græcis oriundus Judæos afflixerit, tamen hæc afflictio fuit modici temporis, atque in ea Machabæi victoriis fuerunt candidati et illustres. Addit Cyrillus Græcos denotari albo colore, tum quia ut plurimum veste alba utebantur; tum quia linguam planam et apertam, ac a barbarorum tenebris et obscuritate alienam habebant; tum quia delicias et convivia amabant, quorum symbolum erat vestis candida: hæc enim erat vestis festa, convivialis et læta; tum quia in bellis fuerunt felices et victoriosi, uti patet de Alexandro: candida enim vestis erat triumphantium.

IN QUADRIGA QUARTA EQUI VARII, ET FORTES. — Mariana per equos varios accipit Ægyptios: hi enim ad Austrum late dominati sunt Ægypto, ac vicinis Syris et Æthiopibus, fueruntque potentes et celebres. Verum cæteri omnes per quartam hanc quadrigam accipiunt monarchiam Romanorum. Hæc enim potens fuit et fortis, æque ac varia, tum in regimine, quia initio in regibus fuit monarchicum, deinde in consulibus aristocraticum, postea in tribunis plebis democraticum, rursum in imperatoribus monarchicum, idque ex varia gente: alii enim fuerunt Itali, alii Hispani, alii Galli, alii Græci, etc.; tum quia Romani variis fuere ingeniis, æque ac affectibus in Judæos: partim enim in eos benevoli fuere, uti Senatus Romanus tempore Machabæorum, quando cum eis fœdus sancivit; item Julius Cæsar, Augustus, Tiberius, Claudius; partim infensi et crudeles, ut Pompeius, Caligula, Nero, Vespasianus et Adrianus. Ita S. Hieronymus.

Pro variis hebraice est ברודים berudim, id est grandinati, hoc est, maculis albis instar grandinis respersi et variegati, quos Latini guttatos vocant, ut Martialis lib. V, Epigram. CIV, aves Numidicas guttatas vocat. Unde Syrus vertit, sparso vellere, vel ad flammeum colorem accedente; Arabicus Antiochenus, colore vermiculi, vel purpuræ. Rursum pro fortes hebraice est אמוצים amutsim, quod Aquila vertit κραταιοί, vel, ut legit S. Hieronymus, κραιπνοί, id est potentes, robusti; Septuaginta, ψαροί, id est sturnini, puta colores sturni avis: hæc enim vocatur ψάρος; vel veloces, ἀπὸ τοῦ ψαίρειν, unde αἰψηρός. Chaldæus vertit kitmanin, quod Biblia Regia vertunt, coloris cinerei: melius alii vertunt, confringentes, vel comminuentes, in cinerem redigentes, juxta illud quod de iisdem ait Daniel cap. II, 40: «Quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia hæc.»

Origo duplicis hujus versionis est, quod hebræum amutsim, proprie significet fortes, ideoque veloces, ut vertunt Septuaginta, et comminuentes omnia, ut vertit Chaldæus. Sed aliqui, inter quos est Arias, amutsim acceperunt pro חמוצים chamutsim, id est fermentatos, puta cinereos, hujus enim coloris est fermentum; vel sturninos, ut alii vertunt ex Septuaginta, sturni enim pariter sunt coloris cinerei. Unde et Syrus, etiam Vaticanus, to fortes omittit. Verum prior lectio amutsim, id est fortes, est vera et genuina. Porro Arias per cinereos, accipit Turcas, Arabes et Saracenos, qui colorem habent cinereum; præsertim Ottomanos. Hi enim partem magnam Romani imperii occuparunt sua fortitudine, quam eis indit sua lex, puta Alcoranum: hoc enim jubet eis, ut armis sectam suam propagent. Verum hi Romani censeri nequeunt, cum sint Romanorum jurati hostes; nec robustissimi, cum eis longe sint robustiores Christiani Europæi, uti patet in præliis. Adde, spurca et fœda est hæc Mahometis secta, nec digna hisce Zachariæ oraculis et elogiis.

Mystice, Alcazar in cap. VI Apocal. notat. 5, pag. 444, per quadricolores equos et quadrigas accipit quatuor dotes et virtutes, quibus Apostoli, virique apostolici, quasi quadrigæ Christi, ipsi totum subegerunt orbem; scilicet equos albos apostolicam denotare immaculatam sanctitatem, rufos zelum ardentem, varios sapientiam, nigros modestiam.

De albore vide Alciatum, emblem. CXVII: Sinceri est animi et mentis stola candida puræ. Rufi denotant ardorem: quia hic color accensus est et igneus. Varii significant æternam Dei sapientiam, quæ varietatem illam Apostolorum et fidelium tanta pulchritudine distinxit: multiplex enim color est multiformis ars et sapientia. Est enim spiritus sapientiæ multiplex, Sapient. VII, 22. Niger color significat modestiam; unde clerici et monachi S. Basilii, Benedicti, Augustini, etc., nigris vestiuntur, juxta illud Cant. V, 11: «Comæ ejus nigræ quasi corvus,» ubi Delrio ex Hesychio, Bernardo, Alcuino, Beda, Haymone et Anselmo ostendit, nigrorem symbolum esse rei contemptæ, et externa specie despicabilis, quæ fundamentum est humilitatis et modestiæ, juxta illud Cant. I, 5: «Nigra sum, sed formosa.»

Ex his Zachariæ quadrigis ortæ videntur quatuor Circensium aurigarum factiones, totidem coloribus distinctæ, quæ apud Romanos et Græcos graves sæpe tumultus concitarunt. Erant enim aurigæ, alii albati, alii russati, alii prasini, alii veneti, de quibus omnibus exstant epigrammata, lib. V Anthologia, et Dio lib. LIX, et Suetonius in Vitellio, cap. XIV. Albati enim respondent quadrigis albis Zachariæ, russati rufis, prasini nigris, veneti variis. Prasinus enim color est porraceus, sive viridis, qui conflatur ex gilvo et nigro, teste Platone in Timæo. Venetus color vocabatur cyaneus, sive cæruleus et marinus, ait Vegetius: mare autem ob fluctus et reverberationem radiorum solis, varios exhibet colores, sed maxime cæruleum. Unde Arias equos varios Zachariæ censet fuisse cinereos, qui ad cæruleos accedunt.

Porro hisce quatuor coloribus videntur repræsentasse quatuor elementa, eorumque inter se dissidia et pugnas, nimirum rubro ignem; ruber enim color ignis est, et igneus: albo aerem; serenus enim aer albescit: veneto, sive cæruleo aquam et mare: prasino, sive porraceo terram, germina et porros producentem. Hæc enim quatuor elementa moderatur, interque se committit et contemperat summus universi auriga Deus. Unde de origine venetorum et prasinorum sic in antiquis historiarum Collectaneis Codice Vaticano 96, legimus: «Œnomaus primus invenit Circensium colores, quibus terræ ac maris quasi certamen repræsentavit. Mittebantur sortes; quem vero contigisset terræ vicem agere certando, ille vestem viridem induebat; cæruleam autem, qui vices maris agebat. Hoc certamen vigesimo quarto die martii Œnomaus constituit. Quod si color viridis vicisset, terræ fertilitatem omnes sperabant; si cæruleus, tranquillam maris navigationem. Quare agricolæ optabant victoriam viridi colori; nautæ cæruleo.»


Versus 5: These Are The Four Winds

5. ISTI SUNT QUATUOR VENTI. — Hoc est, velut quatuor venti: Hebræi enim sæpe caph, quæ est nota similitudinis, omittunt, q. d. Hæ quatuor quadrigæ, id est monarchiæ, inter se confligent ut venti contrarii, ac violenter et celeriter quasi venti subvertent omnia, quocumque irruent: denique velociter transibunt et desinent, uti faciunt venti. Alludit ad Daniel. VII, 2, ubi pariter Daniel hæc quatuor regna depingi vidit per quatuor ventos confligentes in mari, q. d. Istæ quadrigæ sunt similes quatuor ventis ostensis Danieli: sicut enim ventis mare, sic quadrigis terra turbatur. Ita Theodoretus, Vatablus, Sanchez hic et Pererius in Daniel. VII, 2. Simili phrasi dicitur Deus suscitasse spiritum Cyri, I Esdræ I, 1, et spiritum regum Medorum, Jerem. LI, 11.

Insuper S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et Vatablus, per quatuor ventos accipiunt quatuor plagas, sive climata mundi, ad quas egressæ sunt hæ quadrigæ, ut eas sibi subjicerent. Unde Vatablus vertit: Istæ sunt quadrigæ, quæ ad quatuor ventos, vel plagas colorum egrediuntur; et Chaldæus: Ista sunt quatuor regna, quæ sunt in quatuor ventis cæli. Denique pro venti, hebraice est ruchot, id est spiritus, quales sunt angeli, æque ac venti. Unde Theodoretus, Palacius et a Castro per quadrigas has et ventos accipiunt angelos præsides regnorum, puta quatuor monarchiarum, de quibus dicitur Psalm. CIII, 4: «Qui facit angelos suos spiritus,» et hi stant coram Domino. Hic sensus eodem redit. Quod enim de angelis dicitur, hoc de monarchiis illis commissis dicitur et intelligitur.

Moraliter, disce hic regna et potentatus hujus sæculi naturam habere ventorum, æque ac quadrigarum, tum quia valida sunt et armipotentia; tum quia velocia; tum quia mox evanescunt. Stultus ergo est qui ventos sequitur, quos assequi non potest, et si posset, diu tenere non posset, inquit Sanchez. Vides quadrigam principis equis quaternis, vel senis velocibus velociter transcurrere, cogita ita transcurrere omnes orbis principatus. Sentis ventos celerrime per aera transvolare, cogita pari modo transvolare reges et regna, omnesque dignitatum apices: «Omnis potentatus vita brevis,» ait Sapiens.

UT STENT, — quasi parati ad ejus jussa excipienda et exsequenda. Nam Deus per eos punit quos vult, imo priores semper punivit et evertit per sequentes, uti Chaldæos per Persas, Persas per Græcos, Græcos per Romanos. Vide dicta Isaia, cap. X, 5, et Jerem. cap. XXV, 9 et sequentibus. Ubi nota homines omnes, licet pessimi sint, quales fuerunt multi ex his monarchis, utpote tyranni, assistere Deo quasi instrumenta et lictores ejus, ut vel populum ejus defendant, vel impios castigent. Hebraice est mehitiatseu, id est a stando; Pagninus et Tigurina, a loco ubi stabant coram Domino; Noster cum Septuaginta melius vertit, propter standum, id est ad standum: quia hebræum min sæpe significat propter, et subinde capitur pro le, id est ad. Istæ enim particulæ et litteræ serviles per enallagen non raro inter se commutantur: mehitiatseu ergo, id est a stando, idem est quod lehitiatseu, id est ad standum, ut stent.


Versus 6: The Black Horses Went Forth Into The Land Of The North

6. EQUI NIGRI EGREDIEBANTUR IN TERRAM AQUILONIS. — Equi nigri significant Persas qui vastarunt Babylonem, quæ est ad aquilonem Judææ, ut dixi vers. 2. ET ALBI EGRESSI SUNT POST EOS. — Denotantur Alexander et Macedones, qui Persis in monarchia successerunt, eamque illis extorserunt juxta Babylonem: sedes enim imperii Persarum erat Babylon, ait Vatablus. Unde juxta eam apud Arbellam Alexander profligavit copias Darii Codomanni (qui fuit ultimus Persarum monarcha), ideoque ibidem rex Asiæ proclamatus est, ac Babylonem victor ingressus, omnes ejus ditiones sibi subjecit, testibus Curtio lib. V, et Plutarcho in Vita Alexandri.

ET VARII EGRESSI SUNT AD TERRAM AUSTRI, — q. d. Romani egressi sunt in Ægyptum: hæc enim est ad austrum Terræ sanctæ, puta Judææ, juxta quam Scriptura plagas mundi describere et consignare solet. Vatablus et Arias putant id factum per Julium Cæsarem, qui primus devicit Ægyptum. Melius alii id factum censent per Augustum successorem Julii: Augustus enim per Actiacam victoriam profligavit Antonium et Cleopatram, itaque Græcorum, puta Ptolemæorum, in Ægypto regnum exstinxit, illudque ad se et Romanos transtulit. Unde ipse primus Ægyptum fecit provinciam, teste Suetonio in ejus Vita, cap. XVII et XVIII, quod Julius facere ausus non fuerat. Tunc ergo eversa tertia monarchia Græcorum, cœpit quarta Augusti et Romanorum. Unde paulo post ab Augusto quasi jam monarcha, exiit edictum ut describeretur universus orbis. Ita S. Hieronymus, Ribera, Sanchez, Fernandius et alii.


Versus 7: And Those That Were Most Strong

7. QUI AUTEM ERANT ROBUSTISSIMI. — Hebraice האמוצים haamutsim, id est illi fortes per excellentiam, de quibus vers. 3, q. d. Ex quarta quadriga equi robustissimi, puta Romanorum fortissimi, nutu Dei perambulabunt, id est perambulando subjugabunt (uti ostendi cap. I, 11) omnem terram. Tales successive fuerunt Scipio, Pompeius, Cæsar, Augustus, Vespasianus, Trajanus, Constantinus, Theodosius, etc. Romani enim sensim crescentes armis et viribus robustissimi evaserunt, et plurimas gentes occuparunt. Ita S. Hieronymus, S. Cyrillus, Theodoretus, Lyranus, Hugo, Vatablus et alii.

Arias per robustissimos accipit Turcas et Ottomanos, ut dixi vers. 2. Melius Ribera accipit Gothos, qui fuerunt stipendiarii Romanorum, eorumque imperium propugnarunt et propagarunt, operamque insignem navarunt Maximino pugnanti contra Parthos, Constantino contra Licinium, et Honorio. Verum Gothi non fuere Romani, ac sub Honorio fœdus ruperunt et in hostes conversi Italiam, Hispaniam et Africam, quin et Romam ipsam, sub Alarico et Genserico ducibus regibusque suis, vastaverunt. Itaque ob gentis copiam, paupertatem et barbariem, maximi fuere Romanorum et gentium eis fœderatarum expilatores per plures annorum centurias. Vide Orosium lib. VII, cap. XIX et sequent.

Rursum Gothi non perambularunt, id est occuparunt totam terram. Nisi dicas cum Sanchez per Gothos accipi reges Hispaniarum, qui a Gothis prognati sunt; hi enim sensim suum imperium late propagarunt, adeoque illud extenderunt per Americam, Peru, Brasiliam totumque novum orbem. Occuparunt enim Indias Occidentales, et multa in Orientalibus, admirabili audacia, æque ac fortitudine et victoriis ad miraculum usque illustribus. Verum reges Hispaniarum nunquam (nisi sub Carolo V, in quo regnum Hispaniæ imperio Romano fuit conjunctum) exstiterunt, aut nominati fuerunt imperatores Romanorum. Et pari ratione robustissimos hosce dicere possemus Pipinum, Carolum Martellum, et præsertim Carolum Magnum, ejusque successores reges Austrasiorum, Francorum et Germanorum, qui vere re et nomine fuerunt reges et imperatores Romanorum, ac eorum imperium per Austrasiam, Galliam, Germaniam, Saxoniam, Hollandiam, Angliam, Daniam et Sueciam, longe lateque vel propagarunt, vel restituerunt; uti duce Godefrido Bullonio recuperarunt Syriam et Terram sanctam.

Adde has quadrigas Zachariæ, uti et statuam quadrifidam Daniel. cap. II, proprie significare monarchias et monarchas qui præcesserunt Christum: nam in Christum Christique regnum desinere visi sunt a Daniele, vers. 44, uti et hic Zacharias eos in Orientem, id est in Christum, vers. 12, terminari conspexit.


Versus 8: Behold, Those Who Go Forth Into The Land Of The North

8. ECCE QUI EGREDIUNTUR IN TERRAM AQUILONIS, — puta Persæ, qui sub Cyro, et rursum sub Dario Hystaspis, tempore Zachariæ prophetæ, vastarunt Babylonem. Ita Lyranus, Vatablus, Arias et alii. Addunt Hebræi, S. Hieronymus, Haymo et Remigius, id fecisse non tantum equos nigros, id est Persas; sed et albos, id est Græcos. Alexander enim prope Babylonem prostravit Darium, ac Babylonem in suam potestatem redactam victor est ingressus, ut dixi vers. 6. REQUIESCERE FECERUNT SPIRITUM MEUM IN TERRA AQUILONIS. — «Spiritum,» id est furorem, ut vertunt Septuaginta, q. d. Persæ satisfecerunt meæ iræ, mihique in Chaldæos tyrannos irato, dum eos vastarunt, expleverunt meam vindictam; itaque sedarunt meum animum justæ vindictæ cupidum.

Quia enim Zacharias, cap. præcedenti, vers. ultimo, dixerat amphoram impietatis et idolatriæ locatam et elevatam fuisse in Babylone, hinc ait hoc loco, in ejus punitione requievisse Dei spiritum, quo ipse indignabatur æmulum sui idolum dominari in Babylone: ideoque ea cum suo idolo excisa, sedatum et pacatum, imo consolatum, recreatum et exhilaratum fuisse spiritum, id est voluntatem ulciscendi Dei: sicut homo læsus, ideoque iratus et furens, tamdiu furit donec se ulciscatur de hoste qui eum læsit; sed ultione peracta furor hic, quasi sanguine hostis exsatiatus, conquiescit. Ita Theodoretus, Haymo, Remigius, Lyranus, Hugo, Arias et Vatablus.

Aliter S. Hieronymus ex Hebræis: «Spiritus, inquit, hic propheticus intelligitur,» q. d. Persæ fecerunt prophetias meas, quibus excidium Babyloni comminatus sum, in eadem conquiescere: quia eas, exscindendo Babylonem, expleverunt et exsecutioni mandarunt.

Nota: Hæc dicuntur ad consolationem Judæorum, qui a Babyloniis vastati et in Babylonem abducti fuerant; et ad concitandum odium impietatis et idolatriæ (cujus metropolis erat Babylon), ut Judæi eam abominentur, uti deinceps abominati sunt, ideoque tantum rerum a quadrigis in Babylone gestarum, puta vindictæ in ea peractæ, hic fit mentio.

Moraliter, disce hic quam justitia justaque scelerum vindicta sit sancta et Deo grata. Discant ergo ex hoc loco principes, magistratus, judices, prætores, etc., se dum sceleratos, præsertim persecutores fidelium et piorum, quales erant Chaldæi, plectunt, facere ut conquiescat spiritus, mens, voluntas, justitia et ira Dei, quæ antequam vindicta peragatur stridet, fervet, bullit, milleque minarum et dirarum fulmina in corde coquit, tam in sceleratos quam in principes et judices qui eas non puniunt, sed tolerant, vel dissimulant, juxta illud Amos, cap. II, 13: «Ecce ego stridebo subter vos, sicuti stridet plaustrum onustum fœno.» Et cap. III, 8: «Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?» Vide ibi dicta.


Versus 10: Take From The Captivity

10. SUME A TRANSMIGRATIONE, — puta a Judæis captivis, qui vel in se, vel in suis parentibus ante 70 annos in Babylonem a Chaldæis abducti, transmigrarunt, ibique adhuc degunt et domum fixerunt. Illi enim miserunt munera in Jerusalem offerenda in templo per Holdai, Tobiam, Idaiam et Josiam. Ponitur abstractum pro concreto more hebræo, scilicet transmigratio pro olim transmigrantibus. Est hysterologia. Verba enim sic ordinanda sunt: Venito, o Zacharia, in domum Josiæ, filii Sophoniæ, in die qua munera oblaturi sunt Holdai, Tobias et Idaias, qui jam recenter venerunt de Babylone, atque ab eis accipies aurum et argentum, quæ quasi donum per eos transmittunt, et templo offerunt Judæi qui olim in Babylonem transmigrarunt, ibique adhuc degunt, ut ex eo facias coronas ponendas in capite Jesu pontificis.

VENIES IN DOMUM JOSIÆ FILII SOPHONIÆ. — Hinc videtur quod tres tantum antea nominati hæc dona obtulerint, videlicet Holdai, Tobias et Idaias, sed in domo Josiæ, filii Sophoniæ, qui erat templi vel ædituus, ut volunt Hebræi; vel thesaurarius, et pecunias colligebat pro templi fabrica et sumptibus, inquiunt Cyrillus, Haymo et Remigius; vel certe erat aurifex, qui ex auro hoc fabricaturus erat coronas.

Unde et Josiæ nomen cum aliis tribus, coronis fuit incisum sub nomine Hem, ut patet vers. 14. Theodoretus tamen censet Josiam fuisse quartum, qui cum aliis tribus rediens Babylone, hæc dona obtulerit; statim enim sequitur: «Qui venerunt de Babylone:» ubi pronomen qui refert tam Josiam, qui immediate præcessit, quam tres alios: nisi dicas esse hysterologiam, ac per eam to qui ad solos tres, qui ante nominati sunt, referri, uti censet S. Cyrillus. Josias ergo Theodoreto videtur fuisse primarius quatuor horum legatorum; vel certe hospes eorum, ut reliqui tres in domo ejus hospitarentur. Favent Hebræi, S. Hieronymus, Remigius, Albertus et Hugo, qui tradunt hos quatuor legatos fuisse Danielem, Ananiam, Azariam et Misaelem. Verum hoc valde dubium est: non enim videtur Daniel potuisse eo usque prorogare vitam. Nam anno 3 Cyri erat centum annorum, uti ostendi Procemio in Danielem, tuncque mortuus videtur; aut certe, ut Isidorus in ejus Vita tradit, mortuus est anno primo Darii Hystaspis, cum jam esset centum et undecim annorum. Hæc autem oracula accepit Zacharias post initia regni Darii Hystaspis, uti patet cap. I, 1.

ET FACIES CORONAS. — Per coronas accipe coronam unam ingentem, e duabus vel tribus partialibus coronis compositam: illa enim imposita fuit capiti solius Jesu pontificis, sicut capiti Romani pontificis imponitur tiara triplici corona distincta, quam vulgus regnum vocat, ob causas quas mox afferam. Unde Chaldæus vertit: Facies coronam magnam. Et Septuaginta vers. 14: Corona erit. Quare videtur hæc corona Jesu fuisse una totalis, ex aliis partialibus conflata, vel iis instar duplicis aut triplicis diadematis redimita, ut significaret duplicem Jesu dignitatem et potestatem, scilicet ecclesiasticam et civilem, puta pontificatum et principatum; aut triplicem, id est multiplicem, plenam et omnimodam.

Post reditum enim e Babylone summa potestas tam laica quam sacra fuit penes pontifices, uti superius docui ex Josepho, lib. XI Antiq. cap. IV, et patet in Machabæis, qui simul fuere pontifices et principes populi; atque in Eliacim, sive Joacim pontifice tempore Judith, qui contra Holophernem quasi princeps Judæos disposuit, jussitque ut obsiderent angustias montium, per quos hostis transiturus erat, Judith XV. Hinc in historiis Joseph et Esdræ, lib. II, 12, ac fastis publicis, Jesu posteri et successores describuntur, non Zorobabelis. Ita Abulensis in I Paral. cap. VI, Quæst. VIII, Genebrardus in Chronol., Sanchez et alii.

Arias censet coronas hasce partiales fuisse materia plane distinctas, scilicet unam fuisse ex auro, alteram ex argento: Aurea, inquit, significabat pontificatum, argentea principatum. Hic enim illo est inferior, uti et est argentum auro. Alii duas integras coronas hic fabricatas censent, scilicet unam pro Jesu pontifice, alteram pro Zorobabele principe, utramque ex auro et argento inter se commixtis. Ita Hebræi, S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo et a Castro. Verum Zorobabelis hic nulla fit mentio: tota enim prophetia dirigitur ad Jesum pontificem: «Pones, inquit, in capite Jesu.» Quare vel una corona duabus minoribus cincta et distincta ejus capiti imposita fuit; vel, si mavis duas totales, dicito successive, scilicet primo unam, deinde alteram illi impositam, uti censent Cyrillus, Theodoretus, Rupertus, Lyranus, Vatablus et Clarius; sicuti imperator nunc primo coronatur corona ferrea, deinde argentea, denique aurea.

Concinnior tamen et augustior erit forma, si eam dicamus fuisse unam, sed duabus aut tribus partialibus redimitam, qualis est Pontificis Romani. Hic enim triplicatam gestat coronam: primo, quia est sponsus et princeps Ecclesiæ, quæ est victrix, triumphatrix et regnatrix totius orbis; secundo, quia regem Christum quasi vicarius repræsentat: sicut ergo regnum Christi supereminet omnibus regnis, ita æquum fuit hoc diadema eminere inter omnia diademata; tertio, quia tribus orbis partibus, Asiæ, Africæ, Europæ præest; quarto, quia ternarius symbolum est æquitatis summæ, quæ requiritur in Pontifice: trias enim est prima sedatio discordantis dyadis, ac libramentum numerorum, justitiæ et rerum omnium; quinto, quia repræsentat S. Trinitatem, cujus est sacerdos et pontifex; sexto, quia trias significat omnium virtutum rerumque consummationem, quæ fuit in Christo, et suo modo debet esse in Pontifice.

Ovidius, de coronæ dignitate verba faciens lib. V Fastor., sic canit: Illa datos fasces commendat eburque curule: Illa coronatis alta triumphat equis. Tum quia corona monet pontificem et principem perfectæ et excellentis virtutis, scilicet nil in eo esse debere, quod non omnibus numeris completum sit et absolutum; coronæ enim forma est absolutissima, utpote circulus in orbem ubique rediens. Rursum eum debere actibus heroicis radiare instar solis; solis enim coronam radiatam capite gerit. Nam, ut ait Virgilius in epigramm. De Sole oriente: Sol insigne caput radiorum ardente corona, Promit ab æquoreis Tethyos ortus aquis.

Denique hic exclamare libet illud Prudentii Peristephanon: O triplex honor, o triforme culmen, Quo nostri caput excitatur orbis. Orbis christiani decus perenne! Hæc est illa majestatis sublimitas, efficacitas triverticis, trini, inquam, illius et incomparabilis diadematis; ita Paschalius De Coronis, lib. IX, cap. ultimo. Similes ergo videntur fuisse hæ coronæ Jesu filii Josedec, quia repræsentarunt coronas et regnum Christi, æque ac illud idem repræsentat corona triplex Pontificis: illa itaque hic in coronis Jesu Pontificis fuit typice figurata et adumbrata, præsertim quia עטרות ataroth, id est coronæ, est plurale, non duale, ac proinde plures, tres potius, quam duas significat.

PONES IN CAPITE JESU FILII JOSEDEC, — pontificis: de hoc enim ad litteram loquitur; non enim poterat eam imponere capiti Orientis, id est Christi, ut aliqui volunt; Christum enim videre et tangere non poterat Zacharias, utpote nondum natum. Itaque ad litteram jubet hic illi Deus, ut coronam duplicem, vel triplicem imponat capiti Jesu, quasi pontifici et principi; tum ut ad litteram significet, eum in novo hoc templo fore gloriosum, itaque eum ad fabricam ejus perficiendam et ornandam animet; tum ad mysterium, scilicet ut typus sit Jesu Christi pontificis et regis, ejusque sacerdotium et regnum repræsentet. Christum enim fuisse regem patet Psalm. II, 6: «Ego autem constitutus sum rex.» Et Luc. I, 32: «Dabit ei Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum.» Eumdem fuisse pontificem patet ex Psal. CIX, 4: «Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech;» ac idipsum docet Apostolus tota epistola ad Hebræos.

Porro corona est insigne et stemma pontificis, æque ac regis, tum quia uterque est quasi Deus quidam terrestris in summo dignitatis, æque ac regiminis fastigio collocatus. Deorum enim olim propriæ erant coronæ.

Mystice, pontifices et principes, qui instar Christi pontificatu et principatu, quem ab eo acceperunt, recte funguntur, imponunt coronam pontificiam et regiam capiti Jesu Christi: quia ejus sacerdotium et regnum quod in Ecclesia obtinet, promovent, adaugent, condecorant. Hujus rei symbolo viginti quatuor seniores quasi patriarchæ et pontifices tam novi quam veteris Testamenti, Apoc. IV, 10, «procidebant ante sedentem in throno, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, honorem et virtutem.» Idem pro suo modulo faciunt sancti martyres, sacerdotes, religiosi, virgines, adeoque fideles quilibet, dum luctando cum mundo, carne et diabolo, eos superant, de iisque triumphant, dum ad ardua virtutum conscendunt, dum heroica opera patrant. Quando ergo vincis acrem tentationem, quando calcas suggestionem diaboli, quando frenas motus iræ, quando calcas superbiam, gulam, libidinem, acediam, coronam capiti Christi imponis; qua magis ille decoratur et gaudet, quam si auream vel gemmeam ipsi adornares.

Hoc est quod ait Isaias cap. LXII, 3: «Eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.» Porro hæ coronæ offeruntur ab iis qui a Babylone in Jerusalem, id est a peccato ad statum gratiæ per pænitentiam revertuntur: «quia nobis proficientibus, inquit S. Hieronymus, et reversis ad meliora, per singulas virtutes nostras Dominus coronatur, imo nobis virtute pænitentiæ coronatis, Salvator in singulis coronam accipit.» Sic Apostolus Philippensibus ait cap. IV: «Gaudium meum et corona mea.» Multo magis Deus de sanctis dicat: Vos estis gaudium et corona mea; ac vicissim sanctus quisque animam suam ad Dei laudem et gratiarum actionem excitans, de eo dicat cum Psalte Psalm. CII, 4: «Qui coronat te in misericordia et miserationibus,» q. d. Deus est qui tuis ipsis misericordiæ et virtutum operibus, quæ in ejus honorem quasi coronam contexis, teipsum coronat. Quid enim sunt aliud nostra opera bona, nisi Dei dona? ait S. Augustinus.


Versus 12: Behold The Man Whose Name Is The Branch

12. ECCE VIR ORIENS. — Hebræi apud S. Hieronymum, Theodoretus, Remigius, Albertus et Hugo per Orientem accipiunt Zorobabelem, qui in Babylone quasi emortuus, inde rediens quasi oriri et reflorescere cœpit, dum populi redeuntis factus est princeps. Unde censent ei alteram coronam a Zacharia fuisse impositam. Sic ergo totum hunc versum ei applicant et explicant: Zorobabel cum Jesu quasi novum germen, novusque populi sol, ædificabit templum Domino et perficiet, alteramque coronam gestabit, quia ipse habebit solium ducale ad regendum res populi civiles; sicut Jesus sacerdos habebit solium pontificale ad moderandum res sacras. Porro inter hos duos, puta inter pontificem et principem erit consilium pacis ac summa unio.

Verum to Oriens, hebraice צמח tsemach, id est germen, est nomen proprium Christi, uti ostendi cap. III, 8; ibi enim, æque ac hic, omnis sermo ad Jesum filium Josedec, antitypum et antionymum Jesu Christi, dirigitur, nec ulla Zorobabelis fit mentio. Unde Chaldæus vertit: Ecce vir cujus nomen est Messias; sic et Rabbini veteres apud Galatinum, lib. III, cap. XVI. Sic et S. Hieronymus, Haymo, Albertus, Rupertus, Vatablus et Lyranus, qui tamen unus perperam per Orientem accipit quoque Jesum filium Josedec.

Jam sensus est, q. d. Hanc coronam impono tibi, o Jesu, fili Josedec, non propter te, sed propter Orientem, id est Christum, ut scilicet ejus typum geras, ejusque sacerdotium et principatum repræsentes. Vatablus censet Christum vocari Orientem, quia ipse recens natus «proficiebat ætate, et sapientia, et gratia apud Deum et homines,» ut ait Lucas; et quia crevit in Ecclesiam, uti mox dicam. Unde Syrus vertit: Ecce vir, et nomen ejus Ortus, et de subter orietur; Arabicus Alexandrinus: Ecce vir, nomen ejus Ortus, festinabit repente, et ædificabit domum Domino.

ET SUBTER EUM. — Hebraice mittachtan, id est de sub eo orietur, q. d. Christus erit et vocabitur Oriens: quia sub Christo, et ex Christo, quasi radice orietur, et germinabit quasi furtim et sensim sine sensu, multitudo ramorum, id est fidelium, adeo ut se propaget in ingentem arborem; ipse enim ædificabit templum, id est Ecclesiam, Domino. Ita S. Hieronymus. Unde Chaldæus vertit: Christus nomen ejus, qui revelandus est, et magnificandus, et ædificaturus templum Domini. Hoc est quod ait Christus Joan. cap. XII, 24: «Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.» Unde S. Bernardus serm. 15 in Cant.: «Moriatur igitur granum, et surgat gentium seges.»

Symbolice Lyranus: In nativitate, inquit, Christi, subter eum qui Deus est orietur, et nascetur ut homo; et vice versa subter homine oriente et nascente, orietur quasi et nascetur Deus. Deus enim nobis ortus et quasi natus est, cum natus est homo Christus, in quo latebat divinitas, quæ hypostatice sibi uniendo humanitatem, cum ea tacite quasi nasci et oriri videbatur in terra.

Tropologice, S. Gregorius lib. XX Moral. cap. XVIII, vel, juxta aliam editionem, cap. XXI: «Oriens, ait, est nomen ejus. Nam quia ab oriente lux surgit, recte Oriens dicitur, cujus justitiæ lumine nostræ justitiæ nox illustratur.» Audi et S. Ambrosium lib. De Paradiso, cap. III: «Paradisus, ait, erat secundum Orientem in Eden, id est secundum Christum, qui jubar quoddam æternæ lucis effudit, et est in Eden, hoc est, in voluptate.»

Anagogice Rupertus: In resurrectione, inquit, Christus futurus erat Oriens; quia deinceps semper futurus in ortu, nunquam in occasu. Nam cum fuerit mortuus, apud inferos orietur timentibus nomen Domini; et ascendens, terræ cœloque orietur vivus, ut nunquam jam moriturus, et per eum in multitudine credentium dilatabitur, et in gloria resurgentium magnificabitur. Rursum subter se orietur, id est virtute non aliena, sed propria, puta divinitatis suæ, resurget, et sparget se suamque Ecclesiam per totum orbem.

Denique S. Chrysostomus, homil. in hæc Zachariæ verba, in fine tom. I, aliter legit et explicat, nimirum sic: Ecce vir Oriens nomen ejus, sub umbra ejus orietur sol; ipse veniet ad salvandum populum suum. «Quale, inquit, nomen Oriens? Delectabile, dulce, suave. Hoc semper appetamus, ut conversi ab Occidente, intenti ad Orientem, agnoscamus Deum omnipotentem. Sub umbra ejus orietur sol. Et vere sub umbra ejus orta est claritas divinitatis ejus, qui in sole posuit tabernaculum suum. Quia lux venit in mundum, radiavit mentibus nostris obscuris, declarata sunt terra, manifestata sunt occulta, tenebrosa aperta, ut lux oriretur nobis. Quia qui sedebamus in tenebris et umbra mortis, lux orta est nobis. Sol iste non est nubilosus, nec obtectus, non ascendens et descendens; sed ille sol justitiæ, qui totum cardinem mundi adventu suo splendificavit, quid aliud egit, nisi ut Patri et sibi faceret populum peculiarem, dato pignore Spiritus Sancti?»

ET ÆDIFICABIT TEMPLUM DOMINO. — Alludit ad templum reædificatum a Jesu et Zorobabel, q. d. Sicut hi reædificant templum Salomonis materiale: ita Oriens, id est Jesus Christus, ædificabit templum spirituale, puta Ecclesiam christianam Deo. Unde id ipsum iterata asseveratione confirmat, dum subdit: «Et ipse exstruet (hebraice est idem verbum quod ante, sed in futuro, puta יבנה iibne, id est ædificabit) templum Domino,» q. d. Omnino ipse uti incipiet, ita perficiet ædificium templi, id est Ecclesiæ Dei. Mystice, hac iteratione significatur duplex templum, scilicet Ecclesia militans et triumphans, ædificanda a Christo. Ita S. Hieronymus, Rupertus, Lyranus, Clarius et Vatablus.


Versus 13: And He

13. ET IPSE (Oriens, non Zorobabel, ut volunt Hebræi et Theodoretus, sed Christus) PORTABIT GLORIAM, — puta coronam gloriæ, scilicet gloriosi pontificatus et regni, juxta illud Psalm. XX, 4: «Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.» Unde explicans, subdit: «Et sedebit, et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio suo.» Hanc autem gloriam inchoate Christus adeptus est in hac vita; unde significat hic Propheta quatuor quadrigas, id est monarchias, desiisse in regnum Christi, de quo ait: «Dominabitur super solio suo,» sed plene hanc gloriam, dominium et regnum consecutus est Christus post resurrectionem, quando superata morte, peccato et dæmone, triumphans ascendit in cœlum, ibique sedet ad dexteram Patris, quasi Rex regum, et Dominus dominantium, ducens post se agmina sanctorum omnium ad gloriam et triumphum æternum. Ita S. Hieronymus, Rupertus, Arias et Vatablus.

Hanc Christi gloriam in Apocal., cap. V, 12, spectavit S. Joannes, cum angelos sanctosque omnes ei acclamantes audivit: «Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem (nomen famamque divinitatis, ejusque gloriam, cultum et adorationem), et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.» Et mox: «Et omnem creaturam quæ in cœlo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo, omnes audivi dicentes: Sedenti in throno et Agno benedictio, et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen.» Vide ibi dicta. Ubi S. Joannes videtur alludere ad hunc locum juxta Septuaginta, qui pro gloriam vertunt, virtutem, de quo S. Hieronymus: «Ab alio, inquit, ἐπιδοξότης, ab alio ἐπιπρέπεια, ab alio ἀφιτά, ab alio δόξα scribitur, quæ vel inclytum, vel decorem, vel virtutem, vel gloriam sonant,» quæ omnia et plura complexus est S. Joannes.

ET CONSILIUM PACIS (id est summa pax, unio et concordia; hanc enim conciliat consilium prudens, et hæc omni consilio est tuenda et conservanda), ERIT INTER ILLOS DUOS, — scilicet inter Jesum pontificem et Zorobabelem principem, inquiunt ex Hebræis S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Lyranus et Hugo. Verum nulla Zorobabelis hic facta est mentio: unde ipse cum Jesu demonstrari nequit per pronomen demonstrativum illos. Dico ergo to illos demonstrare duos thronos, sive duo solia, scilicet pontificatus et principatus; licet enim solium latine sit generis neutri, tamen hebræum כסא kisse, id est thronus vel solium, est generis masculini. Ita S. Hieronymus, Rupertus, Vatablus, Clarius et Arias.

Vel potius magisque apposite ad rem, æque ac ad versionem Latinam, to illos demonstrat principem, qui, ut præcessit, «sedebit et dominabitur super solio suo,» et pontificem, de quo mox subdit: «Et erit sacerdos super solio suo,» q. d. In Christo summus erit consensus et concordia inter principem sedentem in solio regali, et pontificem sedentem in solio pontificali; quia Christus utrumque erit, et utramque dignitatem pontificatus et regni in se conjunget: cujus rei typo Jesus filius Josedec, vers. 11, duplicem accepit coronam, sacerdotii scilicet et principatus, ut utramque potestatem in Christo uniendam portenderet. Antea enim cum hæ potestates essent divisæ, sæpe inter pontifices et reges erat lis et dissensio, ut patet ex libris Regum.

Aliqui sic exponunt, q. d. Summus erit consensus inter Jesum Josedec et Jesum Christum, qualis est inter imaginem et exemplar, inter ideam et fabricam, inter typum et antitypum. Verum hoc typicum et mysticum est potius quam litterale et genuinum. Prius ergo quod dixi, litterale est, cui favet Syrus, qui vertit: Et consiliarius (consilium dans et consilians) pacis erit inter duos eos; et Arabicus Antiochenus significantius: Et regnum pacis erit super eos omnes; et Arabicus Alexandrinus: Et erit consilium concordiæ inter eos.


Versus 14: And The Crowns Shall Be For Helem And Tobiah

14. ET CORONÆ ERUNT HELEM ET TOBIÆ, etc., — q. d. Postquam imposueris capiti Jesu coronas jam dictas, eas depones, et consecrabis, ponesque in templo, incisis in eis nominibus illorum quatuor virorum, qui ad eas aurum et argentum obtulerunt, scilicet Helem, Tobiæ, Idaiæ et Hem, ad perpetuam eorum memoriam; quia coronæ hæ deinceps habitaturæ sunt in templo, id est in domo pontificis, q. d. Pontifex qui præerit templo, deinceps præerit et regno, eritque rex vel princeps: tum ut sint «memoriale,» ut scilicet æterna sit eorum memoria et laus, qui hac oblatione tam Jesu filii Josedec, quam in eo Jesu Christi regnum et sacerdotium tacite agnoverunt, illudque professi ei se et sua consecrarunt. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et Lyranus.

Nota: Qui vers. 10 dictus est Holdai, hic vocatur Helem; et qui ibidem dictus est Josias, hic vocatur Hen. Erant autem binomii. Porro hæc nomina, quia breviora, potius quam prima illa longiora, coronis incisa fuerunt.

Moraliter, disce hic quam gratum sit Deo opes suas offerre templo, et personis illi dicatis, utpote quorum nomina donis incidi velit, ad perennem illorum famam et gloriam, ut hisce coronis non tam Deus, quam ipsi offerentes a Deo coronari videantur.

Mystice S. Hieronymus: Holdai, inquit, hebraice interpretatur deprecatio Domini; Tobia, bonus Domini, vel placens Domino; Idaia, notus Domini. Pro Holdai posuit Helem, quod interpretatur somnium: et in quarto loco addidit Hen, id est gratia; quia Daniel cap. II, Dei invocatione et gratia, somnii Nabuchodonosoris interpretationem est consecutus. Tradunt enim Hebræi Holdai, Tobiam, Idaiam et Hem fuisse Danielem, Ananiam, Azariam et Misaelem. Mystice ergo his etymis significatur quod iis qui ad Dominum accedunt, eumque deprecantur, ac Deo placent, ideoque Deo cogniti sunt, detur Hen, id est gratia, et dona, quæ gratiæ nomine significantur: ac Helem, id est somnium, id est sponsæ deliciæ, ac quies in Domini complexu et sinu, juxta illud Cant. V, 2: «Ego dormio, et cor meum vigilat.» Et cap. III, 5: «Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.»

Huc accedunt Septuaginta, qui pro Holdai vertunt, exspectantes; pro Tobia, utiles; pro Idaia, cognoscentes. Unde sic transferunt: Corona autem erit exspectantibus, et utilibus ejus, et qui cognoverunt eam, et in gratiam filii Sophoniæ, et in psalmum in domo Domini. Quæ explicans S. Hieronymus sic ait: «Corona, id est insigne victoriæ cum Christus fuerit coronatus, his quoque repromittitur, qui exspectant eum (juxta illud Pauli II ad Timoth. IV, 8: In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt, ideoque exspectant adventum ejus) et intelligunt utilitatem captivitatis quondam suæ, et noverunt Dei universa mysteria, ut sint in gratia filii Sophoniæ, id est visitationis Domini. Et qui in Babylone dicebant: Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion, postquam reversi fuerint in Jerusalem, accipiant psalterium, et tympanum, et canant in Ecclesia Domini: et qui per majora peccata longe fuerant a Judæa et confessione verissima, per singulos profectus suos ædificent domum Domini. Fient autem omnia quæ promissa sunt, si Dominum audire voluerint, et acta pænitentia in bonis operibus manserint.»

Unde Tertullianus lib. IV Contra Marcion. cap. XXXIX, legit: Corona autem erit eis qui toleraverint, q. d. Tolerantia pariet patientibus et martyribus coronam.

Moraliter, discant hic principes se colere debere concordiam cum Ecclesia et Pontificibus, utpote quorum dignitas illis sit inferior et subalterna, adeoque connexa et unita in Christo, «ut nec regale fastigium sacerdotalem deprimat dignitatem, nec sacerdotii dignitas regale fastigium; sed in unius gloria Domini Jesu utrumque consentiat,» ait S. Hieronymus; tumque se fortunatos et felices fore. Sic Saul felix fuit, quamdiu monitis Samuelis obedivit: at ubi ab iis descivit, vita et regno se suamque familiam privavit. Sic Joas, quamdiu Joiadæ paruit, pius et fortunatus fuit; at ubi ejus filium Zachariam occidit, mox et ipse occisus est, II Paral. XXIV, 25. Sic Osias, quia invasit sacerdotium, adolens thymiama, lepra percussus est, II Paralip. XXVI, 19. Sic Jeroboam, Achab, Jehu cæterique reges Israel, quia a pontificibus et templo schisma fecerunt, omnes ad unum regno et vita mulctati sunt. Sic Constantinus Sylvestri documenta secutus, gloriosus evasit. Sic Gratianus, Valentinianus, Theodosius, S. Ambrosii discipuli et asseclæ, nomen celebre in terra et cœlo consecuti sunt. Sic Carolus Magnus mirus Romanæ Ecclesiæ, æque ac Pontificis cultor et propugnator, victoriis rebusque gestis Magni cognomen est adeptus.

Principes ergo sequantur illud consilium, imo mandatum, quod S. Ludovicus, rex Franciæ sapiens, æque ac pius moriens suo filio et successori Philippo testamento reliquit: «Esto, inquit, semper et per omnia devotus ac obediens Romanæ Ecclesiæ et Pontifici, eumque colas ut patrem spiritalem.»

ET QUI PROCUL SUNT, — q. d. Qui a Jerusalem et templo distant, et in locis remotis habitant, incitati tum aliorum, tum illorum quatuor virorum, qui aurum e Babylone attulerunt et templo obtulerunt, exemplo, memoria et gloria, afferent et ipsi sua dona, ad promovendam fabricam et ornatum templi. Ita Hebræi, Theodoretus, S. Hieronymus, Remigius, Albertus et alii. Sic Darius et Artaxerxes ad templum miserunt sumptus et oblationes, ut narrat Esdras lib. I, cap. VI et VII.

Allegorice, q. d. Cum Christus ædificabit Ecclesiam, in eaque a Deo quasi coronabitur Pontifex et princeps, venient ex longinquis orbis partibus Gentiles, qui eousque remoti fuerant a Deo, Christo, cœlo et salute, ut hanc ejus Ecclesiæ fabricam promoveant. Ex Gentilibus enim creati sunt episcopi, doctores, pastores, etc., qui Ecclesiam Christi verbo et exemplo ædificarunt et propagarunt. Ita S. Hieronymus, Rupertus et Arias. Hoc est quod ait Apostolus Ephes. II, 13: «Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.» Unde infert vers. 17: «Ergo jam non estis hospites, et advenæ, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei.» Hos venientes a longe prævidens Isaias, cap. LX, 1, exsultat et clamat: «Surge, illuminare, Jerusalem: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: filii tui de longe venient, et filiæ tuæ de latere surgent.»

ET SCIETIS, — q. d. Cum videbitis hæc mea oracula reipsa compleri, ac præsertim ex remotis urbibus et gentibus confluere turbas ad templum, in eoque sua munera offerre, tunc scietis me Zachariam, qui hæc prædixi, id non ex me, sed a Deo missum et inspiratum prædixisse, simulque credetis ea quæ de Oriente, id est Christo, prædixi, me ex Deo prædixisse, ac proinde eadem pari certitudine suo tempore fore complenda; sunt enim hæc verba Zachariæ de Christo, ut patet; non Christi de seipso, uti censuit Eusebius lib. V Demonstr. cap. V.

ERIT AUTEM HOC, — q. d. Hæc prospera et gloriosa templo, et consequenter vobis, o Judæi, obvenient, sed sub hac conditione, nimirum si Dei legi vocique obedieritis; sin ei sitis inobedientes et rebelles, nolite me falsitatis accusare, si hæc sua meaque promissa revocet Deus. Ita Theodoretus. Mystice, q. d. Si Christum Christique vocem et doctrinam audire et recipere volueritis, o Judæi, cognoscetis me vera de eo sub nomine Orientis, ejusque templo, id est Ecclesia, vaticinatum esse, ac omnium ejus bonorum, quæ ipse e cœlo in terram secum deferet, fietis participes: sin eum repuleritis, ipse bona hæc sua a vobis revocabit, et transferet ad gentes.