Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Quærunt Judæi, num jejunia a se in captivitate Babylonica ob urbis gentisque excidium sponte suscepta, jam post reditum in Jerusalem, novique templi inchoatam fabricam adhuc observanda sint? Zacharias cap. sequenti, vers. 19, responsurus, hoc capite nonnulla præmittit, docetque verum Deoque gratum jejunium esse abstinentiam ab injuriis et peccatis, obedientiam et misericordiam: ob harum enim virtutum legisque Dei neglectum, eos a Deo punitos esse captivitate septuaginta annorum in Babylone.
Textus Vulgatae: Zacharias 7:1-14
1. Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu. 2. Et miserunt ad domum Dei Sarasar, et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini: 3. ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes: Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis? 4. Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: 5. Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos: numquid jejunium jejunastis mihi? 6. Et cum comedistis, et bibistis, numquid non vobis comedistis, et vobismetipsis bibistis? 7. Numquid non sunt verba, quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur, et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad Austrum, et in campestribus habitaretur?
8. Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens: 9. Hæc ait Dominus exercituum dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo. 10. Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. 11. Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent. 12. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. 13. Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. 14. Et dispersi eos per omnia regna, quæ nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum.
Versus 1: And it Came to Pass
1. ET FACTUM EST. — Est hysterologia: hæc enim verba ponenda sunt post legationem et quæstionem Judæorum: illi enim respondent. Unde post eam vers. 4 iterantur. Hæc ergo verba quasi titulus prophetiæ hujus capitis, more Prophetis usitato præponuntur: deinde vers. 2 occasionem prophetiæ hujus enarrat, dicens: «Et miserunt,» q. d. Cum misissent principes legatos ad consulendum sacerdotes et prophetas, tunc factum est verbum Dei ad me Zachariam, respondens legatorum quæstioni.
IN ANNO QUARTO DARII — Hystaspis regis Persarum, qui Cambysi Cyri filio post Magos successit. Hic annus quartus fuit 42 a soluta captivitate Babylonica, et reditu Judæorum in Jerusalem: hic enim reditus contigit anno I monarchiæ Cyri. Cyrus autem tres tantum annos regnavit ut monarcha, uti tradunt Hebræi; cui successit filius Cambyses regnans per 7 annos: quo defuncto intruserunt se per dolum Magi, regnantes per annum: iis trucidatis successit Darius, Hystaspis filius, cujus anno 4 hoc oraculum accepit Zacharias, cum jam templi fabrica valde assurgeret: illa enim cœpta est anno 2 Darii, et finita anno 6 ejusdem, ut jam sæpius dixi.
MENSIS NONI, QUI EST CASLEU. — Qui respondet nostro novembri. Hic enim mensis est nonus a nisan, sive martio, qui primus erat mensis anni sacri apud Hebræos.
Versus 2: And Sharezer and Regem
2. ET MISERUNT AD DOMUM DEI SARASAR, ET ROGOMMELECH, ET VIRI QUI ERANT CUM EO. — Quæres primo, quinam hi? Hebræi, Haymo, Remigius et Hugo censent hos fuisse Persas, principes Darii, sed proselytos, hoc est, conversos ad Judaismum, qui proinde jejunantibus Judæis ipsi quoque jejunabant, ideoque jam mittere legatos qui rogent sacerdotes an post solutam captivitatem, et inchoatam templi fabricam adhuc jejunare debeant? Unde sequitur hanc legationem missam e Perside.
Secundo, alii apud Theodoretum censent hos viros fuisse Cuthæos, puta Samaritas, quos Salmanasar ex Cuth aliisque urbibus Assyriæ transtulit in Samariam, qui ut Deum terræ suæ, scilicet Samariæ, colerent cum diis patriis, puta Assyriis, judaizabant, et cum Judæis ac Samaritis jejunabant. Unde sequitur hanc legationem missam e Samaria.
Tertio, Rupertus, Lyranus, Arias et Vatablus censent eos fuisse Judæos, sed in Babylone, aut in vicinis Babyloni regionibus adhuc degentes.
Quarto, probabilius alii censent eos fuisse Judæos in Judæa, sed extra Jerusalem in vicinis oppidis habitantes; hoc enim indicat responsio Zachariæ facta, dicens: «Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis,» etc. Ita Theodoretus et Chaldæus qui censent eos fuisse Bethelitas, uti mox plenius dicam.
AD DOMUM DEI. — Hebraice est Bethel; quod si appellative sumas, significat domum Dei. Et ita vertunt Noster, R. Salomon, Pagninus et Vatablus. Alii accipiunt Bethel ut nomen proprium. Unde Septuaginta vertunt: Miserunt in Bethel. Bethel enim erat civitas decem millibus passuum distans a Jerusalem, ubi Jacob vidit scalam, et per eam descendentes et ascendentes angelos in cœlum, Genes. XXVIII. Verum non est credibile eo missam fuisse hanc legationem: missa enim fuit ad sacerdotes, qui degebant in Jerusalem. Unde secundo melius Chaldæus vertit: Miserunt de Bethel, q. d. Judæi habitantes in Bethel miserunt ex ea legatos in Jerusalem. Tertio, alii censent Bethel esse nomen viri, æque ac Sarasar. Unde vertunt: Et misit Bethel Saretser, etc. Verum longe melius Noster Bethel vertit, domum Dei, ut significet terminum ad quem hæc legatio missa est, fuisse domum Dei sive templum, uti liquet ex sequentibus. Templum enim erat locus orationis, æque ac oraculi, quod omnes Judæi adire et consulere solebant.
Saretser videtur esse nomen officii: Saretser enim hebraice idem est quod præfectus thesauri, puta thesaurarius, vel quæstor. Ita R. Abraham et Arias, qui pariter tale nomen esse censent Rogommelech, quod ipsi vertunt, regius dux; pro quo Septuaginta in editione Romana corrupte habent, Arbeseer rex; aut, ut alii legunt, Arbat rex Sagat, scilicet urbis. Melius Septuaginta in editione Complutensi legunt, Rogom rex. Sic enim est in hebræo: nam melech idem est quod rex; quanquam non sit verisimile hunc Rogum fuisse regem: to ergo melech, vel est nomen proprium, et appendix Rogom; vel certe in genitivo vertendum, Rogom regis, scilicet dux, vel officialis. Syrus vertit, rabmog, id est princeps pistorum vel coquorum. Rab enim vocatur, major, princeps; mog est pistor, et is qui in coquina cibos parat. Arabicus vertit, Sarasar et Arphasar, Moloc.
Versus 3: Must I Weep in the Fifth Month
3. NUMQUID FLENDUM EST MIHI IN QUINTO MENSE. — Puta in julio, qui hebraice Ab dicitur, cujus die decima templum combustum fuit a Chaldæis, æque ac urbs et muri diruti, ideoque eo die quotannis Judæi sibi indixerunt luctum et jejunium, ut patet IV Reg. XXV, 9, et Jerem. LII, 12; idque continuarunt per septuaginta annos captivitatis Babylonicæ, ac deinceps donec templum rursum ædificari cæptum. Cum ergo viderent jam templi fabricam crescere, jure quærunt an adhuc templi præteriti incendium flere, et per jejunium lugere debeant; an vero ob novi fabricam se exhilarare et exsultare? Cessante enim causa cessat effectus, imo mutata causa mutatur effectus: templo ergo restaurato videtur luctus vertendus in gaudium. Hæc est quæstio, et causa quæstionis.
VEL SANCTIFICARE. — Hebraice הנזר hinnazer, id est nazaræare, hoc est agere nazaræum, instar nazaræi abstinere a vino et deliciis, ac jejunare juxta legem eis præscriptam Numer. cap. VI. Unde Chaldæus vertit: Numquid prohibebo animam meam a deliciis, sicut feci jam multis annis? Pagninus: Numquid flebo separando me a cibis? Tigurina: Num religiose abstinebo? Vatablus: Num separabo me? scilicet a cibis et voluptatibus; Noster cum Septuaginta vertit, sanctificare: quia sanctificatio Judæorum, præsertim nazaræorum, sita erat in abstinentia et jejunio: quo enim mens magis se abstrahit ab escis rebusque corporeis, eo magis fit spiritalis, magisque assurgit ad Deum, ejusque illustrationum et affectuum cœlestium fit capax. Unde Ecclesia in præfatione Missæ, tempore Quadragesimæ, canit: «Deus qui corporali jejunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et præmia.»
Quocirca S. Chrysostomus serm. I De Jejunio: «Jejunium, inquit, angelorum est imitatio: jejunans ferme angelus est.» Idem, homil. I in Genes.: «Jejunium in paradiso institutum est,» ideoque paradisi est vita.
Moraliter, disce hic, tempore cladis et calamitatis vel publicæ, vel privatæ, confugiendum esse ad fletum et jejunium, ut per pænitentiam, Dei iram placemus. Nam, ut ait S. Chrysostomus serm. I De Jejunio: «Jejunium sententiam Dei revocat, et immortalitatis est conciliator.» Idem, homil. II in Genes.: «Jejunium, inquit, animarum tranquillitas est, decor senum.» Ita Josaphat, obsessus a Moabitis, Ammonitis et Idumæis, toti Judææ jejunium imperans, a Deo auxilium per miraculum obtinuit, quo hostes in se versi mutua se cæde conficerent, II Paral. XX, 3. Ita Israelitæ, obsessi a Philistæis tempore Samuelis, jejunantes eos profligarunt, I Reg. VII, 6 et 13. Ita iidem, Holoferne eos invadente, indixerunt solemne jejunium, eoque victoriam impetrarunt per Judith, cap. III, 8. Idem fecerunt tempore persecutionis Aman, Esther IV, 16, et tempore reditus e Babylone, ut in itinere hostium manus evaderent, I Esdræ VIII, 21. Sic et Ninivitæ jejunio communi tam jumentorum et infantium, quam virorum et mulierum excidium a Jona comminatum effugerunt, Jonæ III, 5.
Quocirca imminente Judæis excidio Chaldæorum, Deus per Joelem, I, 14, illud evadendi hoc dat remedium: «Sanctificate, ait, jejunium, vocate cœtum, etc., et clamate ad Dominum.» Et cap. II, 12: «Convertimini, ait, ad me in toto corde vestro in jejunio, et in fletu, et in planctu.» Hoc ergo faciunt fideles cum flagellum Dei, vel reipublicæ, vel cuique privatim imminet, ut sibi quisque a Deo per Zachariam tunc dici putet: hinnazer, id est esto nazaræus, separa te a deliciis, a cibis, a lusibus, a voluptate, ac da te austeritati, abstinentiæ, orationi et lamentis, iisque te sanctifica, ut Deum tibi reconcilies.
Versus 5: When you Fasted and Mourned in the Fifth
5. CUM JEJUNARETIS ET PLANGERETIS IN QUINTO (scilicet mense, ob combustam in eo urbem et templum, uti dixi): ET SEPTIMO — mense, ob cæsum in illo Godoliam, qui erat dux et spes populi reliqui in Judæa, cum cæteri a Chaldæis abducerentur Babylonem, Jerem. XLI, 1 et sequent.
NUMQUID JEJUNIUM JEJUNASTIS MIHI? — Antequam directe quæstioni respondeat (quod facit cap. VIII, vers. 19), objurgat Judæos, quasi adhuc iis suboffensus ob præteritas noxas, q. d. Quid me rogatis de jejunio vestro prorogando, vel inhibendo, quasi ego eo delecter, vel ejus cura me tangat? Erratis: illo non delector, illud non curo, imo sperno et aversor; quia hucusque vobis, id est ob vestram paupertatem, et ad lugendam vestram captivitatem jejunastis, non ut mihi placeretis meque placaretis: si enim hoc voluissetis, jejunium corporis debuissetis condire jejunio animæ, et abstinentia a peccatis. Hoc autem non fecistis, sed iis indulsistis. Similiter cum jam comeditis et convivia agitatis, id facitis ob vestram lætitiam, quam ex reditu in patriam et libertate percipitis, non vero ut mihi ejus auctori gratias agatis, meque laudetis et celebretis. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Remigius.
Paulo aliter Vatablus, q. d. Numquid utilitatem aliquam aut voluptatem cepi ex vestro jejunio? q. d. Non, quia non fuit mihi gratum, eo quod non fuerit conjunctum pietati et religioni.
Moraliter, S. Gregorius hom. XVI in Evangel. explicans hæc Zachariæ verba: «Sibi, inquit, comedit et bibit, qui alimenta corporis, quæ sunt communia dona conditoris, sine indigentibus percipit. Et sibi quis jejunat, si ea quæ sibi ad tempus subtrahit, non pauperibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Hinc per Joelem dicitur: Sanctificate jejunium. Jejunium quippe sanctificare, est adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Cesset ira, sopiantur jurgia. Incassum enim caro atteritur, cum per prophetam (Isaiam cap. LVIII) Dominus dicat: Ecce in die jejunii invenitur voluntas vestra. Ecce ad lites et contentiones jejunatis,» etc.
Versus 7: Are not These the Words?
7. NUMQUID NON SUNT VERBA? — Primo et genuine, q. d. Numquid hæc eadem verba, nimirum quod jejunia vestra non condita operibus bonis, sed malis mihi displiceant, olim vobis per Prophetas locutus sum? q. d. Omnino id ipsum edixi per Isaiam cap. LVIII, 4, Jeremiam cap. XIV, 12 et alibi. Ita Theodoretus et Lyranus. Secundo, S. Hieronymus, Hugo et a Castro verba hæc intelligunt ea quæ subdit: «Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite,» etc. Tertio, Albertus exponit, q. d. Numquid hæc verba de excidio et desolatione Jerusalem, quæ jam impleta videtis, vobis locuti et comminati sunt Prophetæ, nisi a peccatis resipisceretis? Aut, ut Vatablus, qui per verba intelligit facta, quæ verbis suis prædixerunt et minati sunt Prophetæ, q. d. Numquid non hæc tristia quæ vobis obvenerunt, facta sunt ad exsequenda, et opere complenda verba mea, quæ per Prophetas prolocutus sum?
ET AD AUSTRUM. — Nominat partem australem et campestrem Judææ, quia ea, utpote plana et patens, natura loci non erat munita, q. d. Olim habitabatis confidenter et secure, etiam in ea parte Judææ quæ erat maxime debilis et infirma, eo quod vos ego protegerem; at quia me exacerbastis, hinc tradidi vos Chaldæis. Ita Vatablus. Addit S. Hieronymus eam nominari, quia maxime erat fertilis, q. d. Ego australem vestram regionem et campos implevi messe, frugibus et fructibus: sed vos ingrati, mihi fuistis rebelles; hinc ego ex ea vos expuli, projecique in Babylonem.
Versus 9: Show Mercy and Compassion
9. MISERICORDIAM ET MISERATIONES FACITE. — Hæc geminatio significat multam crebramque faciendam esse misericordiam. Nominat tantum ea officia quæ spectant proximum, sed sub his intelligit ea quoque quæ spectant Deum. Dilectio enim proximi præsupponit dilectionem Dei, ex eaque quasi ex fonte oritur. Idem facit Apostolus Rom. XIII, 9.
Versus 10: Do not Oppress the Poor
10. PAUPEREM NOLITE CALUMNIARI. — Chaldæus et Septuaginta: Nolite opprimere: utrumque significat hebræum עשק ascac; quia finis calumniæ est oppressio, direptio et expilatio pauperum. Hæc eadem in jejuniis Judæorum taxat Isaias cap. LVIII. Vide ibi dicta.
Versus 11: They Turned Away the Shoulder to Depart
11. AVERTERUNT SCAPULAM RECEDENTEM. — Fuerunt inobedientes et rebelles: famuli enim herorum, et filii parentum jussis refractarii et pervicaces, ab iis avertunt faciem, dorsumque obvertunt, et protervi abeunt. Unde Septuaginta vertunt: Dederunt dorsum contemnens; Pagninus: Dederunt scapulam aversam. Est catachresis. Tigurina vertit: Obvertentes humerum rebellem, q. d. Averterunt humerum ab onere præceptorum meorum: ut sit metaphora a bajulis onus detrectantibus, vel excutientibus.
AURES SUAS AGGRAVAVERUNT, — velut plumbo, aliove pondere injecto aures obturarunt, ne meas leges et monita auribus exciperent, et in animum transmitterent. Tigurina vertit: Aures suas hebetarunt.
Versus 12: They Made their Heart (hard, as the Chaldean
12. COR SUUM POSUERUNT (durum, ut addit Chaldæus) UT ADAMANTEM. — Hic enim lapis est durissimus, qui respuit scalpra et malleos, quin et ipsos disrumpit: ideoque a Græcis dicitur ἀδάμας, id est indomabilis. Vide dicta Ezech. capite III, vers. 9.
PER MANUM PROPHETARUM, — per Prophetas quasi organa et instrumenta sua: manus enim est organum organorum, ait Aristoteles. Manus ergo hic denotat os: per os enim Prophetarum locutus est Deus, non per manum.
Versus 13: So They Shall Cry, and I Will not
13. SIC CLAMABUNT, ET NON EXAUDIAM. — «Clamabunt,» id est clamaverunt, vel clamant: pendent enim hæc omnia ab eo quod præcessit: «Et factum est.» Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Unde clare Tigurina vertit: Et evenit ut sicut ipse clamaverat, illique non audierunt: sic jam clament, nec eos exaudiam.
Versus 14: And I Scattered them Throughout All Kingdoms
14. DISPERSI EOS PER OMNIA REGNA. — Judæi enim partim ex Babylone, partim ex Jerusalem fugientes Chaldæos, sparserunt se per Syriam, Ægyptum, Mesopotamiam, Persidem, Mediam, aliaque regna. De Judæis enim, id est de duabus tribubus, hic agitur, non de decem, sive de Samaritis in Assyriam jam olim abductis. Ita S. Hieronymus. Pro dispersi hebraice est אסערם asaarem, id est instar procellæ abripui eos, ut turbo proturbavi eos.
ET TERRA DESOLATA EST AB EIS (Hebræus Chaldæus et Septuaginta, post eos: causam subdit), EO QUOD NON ESSET TRANSIENS ET REVERTENS, — q. d. Post abductos in Babylonem Judæos, Judæa desolata remansit: quia nemo incolarum relictus est, qui per eam transiret, iret et rediret. Nemo, id est vix ulli, rari et perpauci. Aliqui enim a Chaldæis in ea relicti sunt ad colendam terram, ut patet IV Reg. XXV, 12. Aut potius, q. d. Judæa plane desolata est, ita ut non esset qui per eam transiret et rediret: sic enim alibi sæpe to eo quod non causam denotat, ut sit idem quod quia, sed effectum et consecutionem, significans ita ut, inquit Vatablus. Unde Hebræus et Chaldæus ad verbum habent: Terra desolata est post eos a transeunte et revertente, id est ita ut non esset per eam transiens et revertens.
Minus recte ergo Theodoretus versionem Septuaginta sic explicat, q. d. Post Judæos abductos in Babylonem, Judæa desolata est ab Idumæis, Ammonitis, aliisque vicinis gentibus hostilibus, qui per eam prædandi et expilandi causa transierunt, et cum præda domum reversi sunt. Hic enim hebraismus, a transeunte et revertente, non aliud significat quam, ut non esset transiens et revertens.
ET POSUERUNT TERRAM DESIDERABILEM IN DESERTUM. — Hebraice, terram desiderii, id est ob elegantiam, fertilitatem et abundantes fruges summe desiderabilem: et, ut Septuaginta, electam. Ita Albertus et Hugo. Addit Lyranus eam fuisse desiderabilem ob Christum in ea nasciturum, et passurum pro salute hominum. Sensus est, quasi dicat: Suis sceleribus fuerunt causa desolationis Terræ sanctæ, quæ prius lacte et melle manabat. Hebraice est, לשמה leschamma, quod secundo verti potest, in stuporem, ut scilicet quicumque viderit tantas tantæ cladis ruinas, cohorrescat et obstupescat. Tertio, Arias pro leschamma per diæresim legit, le schema, id est in qua quid. Unde vertit, posuerunt terram exoptatam in qua quid? de qua scilicet viatores stupentes interrogarent, dicerentque: Quid in terra sancta boni, quid pristinæ fertilitatis et felicitatis remansit? Utique nihil.