Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Promittit Deus Judæis e Babylone reversis in Jerusalem, ob diligentiam et laborem impensum in templi fabricam, lætam et longævam sobolem, frugum copiam, suamque benedictionem, si justitiam, veritatem et charitatem colant. Deinde, vers. 19, quæstioni cap. VII a Judæis propositæ, an scilicet adhuc servanda sint jejunia ob urbis templique excidium indicta, respondet, ea commutanda esse in læta festa et convivia, ac deinceps Jerusalem fore hilarem, felicem et celebrem, adeo ut undique ad eam confluant populi et gentes. Quæ omnia ad litteram aliquatenus contigerunt Hierosolymæ post reditum ædificato templo, uti ait Propheta, vers. 9. Sed longe verius et plenius competunt Ecclesiæ per Hierosolymam adumbratæ, ibique inchoatæ, cum Deo auctore lex in Evangelium, Moses in Christum, Synagoga in Ecclesiam transiit. Describitur hic ergo felicitas Hierosolymæ, ut in ea quasi typo adumbretur felicitas Ecclesiæ christianæ: unde quædam dicuntur, quæ Hierosolymæ vix, et non nisi tenuiter, Ecclesiæ vero plane pleneque conveniunt. Tale est illud vers. 7: Salvabo populum meum de terra Orientis et de terra Occasus solis. Et vers. 22: Venient populi multi, et gentes robustæ ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem. Et vers. 23: Apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. Quæ verba significant omnium gentium conversionem ad Christum et Ecclesiam; vide Canon. V et VI, quos præfixi Prophetis Majoribus. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Cyrillus, Haymo, Remigius, Hugo, Lyranus et alii: imo Rupertus, Arias et Vatablus ad litteram putant hic depingi felicitatem Ecclesiæ, non Hierosolymæ: Quin et Rabbini bona hoc capite promissa, nonnisi a suo Messia, quem ipsi præstolantur, exspectant.
Textus Vulgatae: Zacharias 8:1-23
1. Et factum est verbum Domini exercituum, dicens: 2. Hæc dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. 3. Hæc dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. 4. Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem: et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum. 5. Et plateæ civitatis complebuntur infantibus, et puellis ludentibus in plateis ejus. 6. Hæc dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit, dicit Dominus exercituum? 7. Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra Orientis et de terra Occasus solis. 8. Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et in justitia. 9. Hæc dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur. 10. Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat; neque introeunti, neque exeunti erat pax præ tribulatione: et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. 11. Nunc autem non juxta dies priores
ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum; 12. sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cœli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc. 13. Et erit: sicut eratis maledictio in Gentibus, domus Juda, et domus Israel: sic salvabo vos, et eritis benedictio: nolite timere, confortentur manus vestræ. 14. Quia hæc dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus, 15. et non sum misertus: sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam domui Juda et Jerusalem: nolite timere. 16. Hæc sunt ergo verba, quæ facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris. 17. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris: et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dominus. 18. Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: 19. Hæc dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium, et lætitiam, et in solemnitates præclaras: veritatem tantum, et pacem diligite. 20. Hæc dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, et habitent in civitatibus multis, 21. et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum: vadam etiam ego. 22. Et venient populi multi, et gentes robustæ ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. 23. Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis Gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.
2. Zelatus sum, q. d. Zelotypus fui et indignatus Hierosolymæ, puta Synagogæ Judæorum, quod ipsa sponsa mea me sponsum adeo sui amantem dereliquerit, et ad idola confugerit, ut idcirco et ego ipsam tam indigne me spernentem, spernere et deserere coactus sim: quo factum est, ut ipsa in Chaldæorum manus inciderit, ab iisque per septuaginta annos quasi ancilla captiva, spoliata et misere tractata sit. Ita Theodoretus, Remigius, Haymo, Lyranus et Vatablus. Verum quia ipsa hisce malis afflicta et erudita resipuit, mecumque in gratiam redire cupivit; hinc secundo, ego vicissim ex pristino meo in eam amore et zelo, eam in gratiam et thorum recipiam, habitabo cum ea in Jerusalem, hostesque ejus acriter persequar et puniam. Ita S. Hieronymus. Zelus enim est ingens amor rei amatæ, qui parit iram ingentem in eos qui rem amatam lædere, vel amanti eripere satagunt, uti dixi Sophoniæ, III, 8.
Versus 3: And Jerusalem Shall Be Called the City of
3. Et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. — « Veritatis, » primo, quia post reditum e Babylone, jugiter usque ad Christum viguit in ea vera Dei cognitio, vera fides, vera religio, verus Dei cultus. Ita Hugo et Lyranus. Secundo, « veritatis, » hebraice אמר emeth, id est stabilitatis, constantiæ, fidelitatis, ut fidem mihi datam deinceps non sit violatura, sed constanter mihi quasi sponso et Deo suo adhæsura, nec amplius ad idola deflexura, uti reipsa post reditum e Babylone ad ea nunquam deflexit. Unde Syrus vertit: Vocabitur Jerusalem civitas sancta. Sic et Arabicus.
Allegorice, Synagoga fuit typus Ecclesiæ, quæ est « columna et firmamentum veritatis, » I Timoth. III, 13, quia ejus magister est Christus, qui est via, veritas et vita; ac Spiritus Sanctus, qui est Spiritus veritatis, utpote ab æterna sapientia et veritate, quæ est Verbum Patris, procedens, ideoque docens omnem veritatem, tum fidei et religionis, tum morum: utramque enim docuerunt Christus et Apostoli recepto Spiritu Sancto in Pentecoste in Jerusalem, ac deinde in toto orbe, juxta illud Isaiæ, II, 3: « De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. » Ita Theodoretus et Rupertus.
Mons Domini exercituum. — Syrus et Arabicus, mons Domini fortis, utpote quem stipant tot exercitus angelici. Alludit ad Isaiæ, II, 3: « Ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. » Mons hic est Sion et Moria, in quo ædificatum est templum, qui fuit typus Ecclesiæ.
Hinc vocatur « mons sanctificatus, » primo, sacrificio Abrahæ: quia in eo Abraham jussus est immolare Isaac, Genes. cap. XXII, 14, in signum quod in eodem (Calvariæ enim mons, in quo crucifixus est Christus, est pars, sive jugum montis Moria) immolandus esset Christus; qui deinde ibidem reipsa crucifixus, hac sui immolatione summe hunc montem sanctificavit. Secundo, quia in eo erexit Salomon templum, illudque Deo sanctificavit et consecravit. Rursum Deus in eo colebatur sanctis sacrificiis, cæremoniis, psalmis, laudibus, votis, precibus, etc. Denique in eodem Christus cœpit congregare, docere et instituere suam Ecclesiam, quam sua doctrina, gratia, meritis, sacramentis sanctificavit.
Versus 4: Old Men Shall yet Dwell
4. Adhuc habitabunt senes. — Prædicit deinceps Jerusalem fore pacatam et felicem, ut abundet civibus omnis ætatis et sexus, pueris et puellis ludentibus in plateis, iique prorogent vitam ad senium, et sint longævi: idque ita contigisse patet II Machab. III, 1. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et Lyranus.
Allegorice, significantur Ecclesiæ et fidelium pax, multitudo et longævitas, quas prædixit Isaias cap. II, 4: « Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. » Et cap. LXV, 20: « Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos. » Vide ibi dicta.
Et viri baculus. — Ita Romana. Significatur virorum in Jerusalem et Ecclesia longævitas, adeo ut quisque in ea senex habeat baculum, cui præ senio innitatur, sive is sit stipes, sive famulus aut filius, uti parenti seni apud Romanos fuit Scipio (ei enim innitebatur parens quasi baculo) a quo nobilis Scipionum familia originem et nomen traxit. Sensus est, q. d. Tanta erit Hierosolymæ civium sanitas et prosperitas, ut senes et maximi sint et plurimi, quorum consilio respublica sapienter et feliciter gubernetur. In senibus enim est experientia, maturitas, sedatio cupiditatum, indeque sapientia et prudentia: unde ex senibus olim lectus et dictus est senatus. Nota hebraismum, quo vir ponitur pro unoquoque, q. d. « Viri, » id est cujusque senis, « baculus erit in manu ejus, » quo significat, non unum alterumve, sed plurimos fore senes. Ita Sanchez.
Versus 7: From the Land of the East and from
7. De terra Orientis et de terra Occasus. — Sub his duabus præcipuis mundi plagis, quatuor intelligit, puta sub Oriente meridiem, sub Occasu septentrionem, q. d. Quocumque Judæi fuerint dispersi per captivitatem Babylonicam, inde salvabo eos et reducam in Jerusalem. Nec dubium est quin, licet ipsi directe in Chaldæam, quæ Judææ est ad aquilonem, sint abducti, inde tamen multi ad alia regna Orientalia et Occidentalia migrarint. Rursum alios, adventantibus in Judæam Chaldæis, profugisse ad Ammonitas, Moabitas, Idumæos, Syros, etc., patet ex Isaia, cap. XVI, 4. Hi ergo audito reditu suorum e Babylone in Jerusalem, ejusque et templi reædificatione, æque ac incolarum prosperitate et felicitate, eo propere redierunt. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus et alii.
Allegorice et potius, significatur gentium omnium ex cunctis mundi plagis confluxus ad Christum et Ecclesiam, juxta illud Isaiæ, XLIX, 12: « Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra Australi; » hebraice, de terra Sinim, id est Sinarum. Et cap. LXVI, 19: « Et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam: in Italiam et Græciam, ad insulas longe. » Hoc est quod ait Christus Matth. VIII, 11: « Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cœlorum. » Et cap. XXIV, 31: « Mittet angelos suos cum tuba, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cœlorum usque ad terminos eorum. » Ita S. Hieronymus.
Versus 8: And They Shall Be my People, and I
8. Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et in justitia. — Ut scilicet ipsi colant me vera fide et constanti fidelitate, æque ac justis sanctisque moribus; ego vicissim vere, id est fideliter et juste, præstem eis curam, custodiam, pacem et prosperitatem quam promisi. Hoc verum fuit in Judæis, verius est in Christianis. Ita Vatablus et Arias, qui recte to in veritate et in justitia, tam ad Deum quam ad populum cum Deo paciscentem referunt. In pacto enim uterque paciscens alteri fidem suam obligat, eamque vere et juste præstare debet.
Versus 9: Let your Hands Be Strengthened
9. Confortentur manus vestræ, — tum ut inchoatam templi fabricam, uti sequitur, perficiatis; tum ut leges et jussa Dei fortiter resistendo difficultatibus, tentationibus et hostibus, præsertim vicinis Gentilibus, adimpleatis.
Versus 10: For Before Those Days There Was no Hire
10. Siquidem ante dies illos merces hominum non erat. — Hortatur Judæos ad strenue prosequendam fabricam templi, proponendo eis præteritam sterilitatis plagam, eis a Deo inflictam ob fabricæ neglectum, et præsentem fertilitatem ob ejusdem curam et studium. Mercedem vocat fructum et lucrum operæ, q. d. Antequam manum admoveretis ædificationi templi, intendebatis fabricæ domorum, ac culturæ agrorum et jumentorum vestrorum; sed merces, id est fructus et messis, non respondebat labori vestro, et jumentorum vestrorum: tam enim agri, villæ, pascua et vineæ, quam jumenta post omnem culturam, laborem et saginam manebant sterilia, paucasque dabant segetes, uvas, fœtus et animalium sobolem. Ita S. Cyrillus.
Neque erat pax, — q. d. Undequaque Samaritæ, Moabitæ, aliique vicini hostes vos impetebant et infestabant. Ita S. Hieronymus et Cyrillus.
Dimisi omnes homines, — q. d. Permisi non tantum foris prælia, ut iis vos vicini divexarent; sed
et intus seditiones, ut quisque contra proximum insurgeret.
Versus 11: But Now (since you Have the Building of
11 et 12. Nunc autem (cum domus meæ fabricam curæ et cordi habetis) semen pacis erit. — Primo, q. d. Fruges copiosæ et securæ vobis provenient, quales solent tempore pacis, cum optime coluntur agri, nec est hostis qui sementem impediat, aut messem auferat. Ita Vatablus et a Castro. Unde Septuaginta vertunt: Monstrabo pacem, adeo ut non tantum homines, sed et elementa vobis pacifica sint, imo in vestrum bonum et alimoniam conspirent. Nam, ut sequitur: « Vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cœli dabunt rorem suum. » Secundo, per catachresin pacis, id est abundantiæ, fertilitatis et prosperitatis. Horum enim, imo bonorum omnium causa, æque ac symbolum est pax, juxta illud Psalm. CXXII, 7: « Fiat pax in virtute tua, et abundantia (quæ ex pace consequi solet) in turribus tuis, » q. d. Faciam semen vestrum fertile, ut abundantes producat spicas et fruges. Tertio, alii sic exponunt: Semen erit pacis, id est benedictionis, q. d. Benedicam seminibus vestris. Pax enim est magna benedictio, et majorem secum adducit. Unde Christus et Apostoli hac salutatione ex ritu Hebræorum uti solent: « Pax vobis: » qua phrasi omnem benedictionem apprecantur. Quarto, alii vertunt: Semen erit in pacem, id est pacifice conservabitur, crescet et maturescet, q. d. In pace, id est integras et illæsas ab aurugine omnique aeris vitio, æque ac ab hoste servabo fruges vestras, tam tempore sementis ac deinceps, quam messis. Quinto, hebræum שלום schalom, id est pax, significat quoque integrum, perfectum. Unde Chaldæus et Tigurina vertunt: Semen plenum et perfectum erit, tum in se, tum consequenter in spicis et granis, quæ ex se plena perfectaque progerminabit. Omnes hæ expositiones eodem redeunt: primæ tamen duæ magis sunt genuinæ et conformes phrasi hebrææ. Hæc ad litteram contigerunt Judæis Babylone redeuntibus; sed spiritaliter magis conveniunt christianis ex infidelitate, vel peccato ad Ecclesiam et Deum revertentibus, eique mysticum in anima sua templum ædificantibus. Hisce enim Deus facit ut omne semen eorum sit pacis, id est ut omnia quæ aggrediuntur et moliuntur prospere cedant, ac feliciter et fertiliter proveniant, indeque fructus, præsertim spiritales virtutum, tum in seipsis, tum in proximis colligant. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et Lyranus.
Dices: Hoc semen et benedictionem vers. 13 promittit non tantum Judæ, sed et Israeli: Israeli autem hoc ad litteram non obvenit, utpote qui e captivitate Assyriaca non rediit. Ergo Israel et Juda hic non carnalis, sed spiritualis intelligitur, puta populus fidelis. Ob hoc argumentum Judæi censent hæc necdum impleta esse, sed ea implenda a suo Messia quem exspectant. Verum respondeo Israelis hic fieri mentionem, quia multi ex Israelitis, veræ et avitæ fidei et religionis sectatores, transierant ad Judam, cum eoque in Babylonem abducti, cum eo pariter redierunt, ac proinde pacis et felicitatis illi hic promissæ fuere participes, utpote cum eo conspirantes, et in unam gentem coalescentes.
Moraliter, disce religionem et cultum Dei esse semen omnis felicitatis. Vidit hoc per umbram Cicero: nam lib. II De Natura deorum, Romanorum felicitatem, imperium et triumphos religioni attribuit: « Si, ait, conferre volumus nostra cum externis, cæteris rebus aut pares, aut etiam inferiores reperiemur: religione, id est cultu deorum, multo superiores. » Et mox: « Apud majores tanta religionis vis fuit, ut quidam imperatores etiam seipsos diis immortalibus, capite velato verbis conceptis pro republica devoverint. » Idem, orat. in P. Clodium, quæ numero est trigesima: « Quis, ait, est tam vecors, qui, etc., non intelligat eorum (deorum) numine hoc tantum imperium esse natum, et auctum, et retentum? Licet ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Pœnos, nec artibus Græcos, nec denique hoc ipso hujus gentis ac terræ domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos; sed pietate ac religione, atque hac una sapientia, quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus. » Vide dicta Aggæi, I, 6, ubi ipse idem argumentum tractat, quod hic Zacharias, utpote illi coævus, et adjutor a Deo datus ad promovendam templi fabricam, ut patet I Esdræ V, 1. Præclare S. Cyprianus, tractat. De Orat. Domin.: « Cum Dei, inquit, sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit. » Quare idem recte alibi monet, ut cor non medium, non divisum, sed totum demus Deo, cujus est, et qui illud totum reposcit, solusque illud implet et satiat: « Sufficis, inquit, o anima, Deo; sufficiat et tibi Deus tuus. » Nam, ut ait S. Augustinus in Soliloquiis, cap. XIX: « Minus te, Domine, amat, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. »
Versus 13: And it Shall Come to Pass: as you
13. Et erit: sicut eratis maledictio in Gentibus, etc., sic salvabo vos, et eritis benedictio. — « Maledictio, » id est valde maledicti; « benedictio, » id est valde benedicti. Ita Chaldæus et Septuaginta qui vertunt: Sicut eratis in maledictione, sic eritis in benedictione, q. d. Sicut omnes gentes apud quas captivi exsulastis vobis maledicebant, vosque subsannabant et exsecrabantur: ita vice versa cum viderint vos a me liberari, prosperari, locupletari, vobis benedicent, laudabunt et celebrabunt; Secundo, benedictio et maledictio, id est exemplum, parabola et formula benedictionis et maledictionis, quam omnes usurpant, cum alicui maledicere, vel benedicere volunt, ut dicant: Fiat tibi sicut istis Judæis, ut scilicet sis maledictum, probrum et exsecratio Dei et hominum, sicut ipsi sunt; aut sis benedictio, id est cumulus bonorum, laus et gloria
tibi obveniat, ut scilicet Deus te cumulet bonis omnibus, uti cumulavit Judæos, ideoque omnes te laudent, celebrent et glorificent. Ita Vatablus. Simili modo de iisdem ait Jeremias cap. XXIV, 9: « Dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terræ: in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quæ ejeci eos. » Et Ezech. XIV, 8: « Faciam eum in exemplum et in proverbium. »
Versus 16: Judge Truth and the Judgment of Peace (that
16. Veritatem et judicium pacis (id est pacificum, ut vertit Chaldæus et Septuaginta, puta justum et æquum, de quo nemo jure conqueri possit) judicate in portis vestris, — id est in curiis, tribunalibus et judiciis, quæ vos, o Judæi, habetis et exercetis in portis urbium; secundo, pro pacis hebraice est שלום schalom, quod verti potest integrum, perfectum, incorruptum, sincerum, uti dixi vers. 12, q. d. Ferte in judiciis sinceram sententiam sine acceptione personarum, ne sinatis vos corrumpi muneribus, nec judicetis ex favore, metu vel odio, sed recta ratione, et æquitate. In multis enim verum est illud Poetæ: « Auro loquente, sermo omnis inanis est. Persuadet aurum quidlibet, silens tamen. » Tertio, aliqui per judicium pacis, inquit Vatablus, intelligunt judicium non obscurum, non captiosum, unde lites oriri solent, sed clarum et candidum, quod pacem et concordiam inter partes litigantes conciliat.
Versus 17: Against his Friend
17. Contra amicum, — contra proximum; ita Septuaginta et Chaldæus; hic enim hebraice vocatur רע rea, id est socius, amicus; causam dedi Levit. XIX, 18.
Juramentum mendax ne diligatis, — imo summo odiatis et exsecremini: est miosis; minus enim dicitur, sed plus intelligitur.
Versus 19: The Fast of the Fourth Month, and the
19. Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi (supple mensium, non dierum) erit domui Juda in gaudium. — Hic respondet quæstioni de jejuniis propositæ a Judæis cap. VII, 1, ait S. Hieronymus, Remigius et Haymo. Porro menses Hebræorum inchoantur et numerantur a nisan, id est martio; hic enim erat primus anni sacri mensis, ex decreto Dei, Exod. XII, 2. Quartus ergo ab eo mensis erat tammus, qui partim junio, partim julio nostro respondet. Hujus die nona jejunabant Judæi, eo quod illo die a Chaldæis perfractus et interruptus esset murus Jerusalem, ut patet Jerem. LII, 6. Ita S. Hieronymus et Cyrillus. Quintus mensis erat Ab, qui respondet nostro partim julio, partim augusto. Hujus die decima jejunabant Judæi, eo quod illo die a Chaldæis combustum esset templum, ut patet Jerem. LII, 12. Septimus mensis erat tisri, qui partim septembri, partim octobri respondet. Hujus die tertia jejunabant, eo quod illo die Godolias esset occisus ab Ismaele, Jerem. XLI, 2. Decimus mensis erat tebet, qui partim decembri, partim januario respondet. Hujus decimo die jejunabant, quod eo die obsideri cœpit Jerusalem a Chaldæis, IV Reg. XXV, 4.
Quærentibus ergo Judæis an his diebus, quibus ipsi ob cladem urbis populi et templi, hucusque luxerant et jejunaverant, jam restaurata urbe et templo adhuc lugere et jejunare debeant? respondet Deus: Nequaquam; se enim luctum in gaudium, mærorem in lætitiam, jejunia in festa et festiva convivia conversurum, eo quod urbi, templo et incolis sit benedicturus, bonisque omnibus cumulaturus (si tamen pacem cum proximis, et veritatem, id est fidelitatem cum Deo diligant et custodiant); sicut deinceps hilares et felices agant menses et annos, adeoque illis diebus, quibus paulo ante ob eversam urbem et templum lugere et jejunare solebant, jam conversa rerum vice celebrent solemnia festa et convivia; perinde ac fecerunt Judæi liberati et exaltati ab Esther, celebrantes dies Phurim, id est sortium, per solemnes epulas et munera, Esther, IX, 19. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo, Lyranus et alii.
Nota: Erant et alia aliis de causis in mensibus jam nominatis indicta apud Hebræos jejunia. Nam quarti mensis die 17 jejunabant, quod eo die Moses descendens a Sina, videns populum adorantem vitulum aureum, confregerit tabulas lapideas, quibus Deus digito suo Decalogum inscripserat, Exod. XXXII, 19. Jejunabant et mense quinto die primo, quod eo mortuus sit Aaron, frater Mosis, et primus Hebræorum a Deo constitutus pontifex, Numer. XX, 28; item die nono, quod eo jussi essent a Deo Hebræi ob murmur exploratorum, per 40 annos peregrinari in deserto, ibique mori. Rursum mense septimo, die decimo erat jejunium expiationis sancitum a Deo, Levit. XXIII, 27. Insuper mense 10, die octavo, erat jejunium, quod illo die lex in Græcum versa sit a Septuaginta Interpretibus, tempore Ptolemæi Philadelphi, et tenebræ occuparint totum mundum triduo. Hæc omnia et plura habet Calendarium Hebræorum, quod in latinum idioma transtulit Genebrardus, et suis in Psalmos commentariis præfixit. Porro de his jejuniis abolendis hic non agitur, licet id aliqui putent, tum quia illa antiqua erant: hic autem agitur de novis et recenter institutis; tum quia quædam ex illis sancita erant a Deo, uti jejunium in die expiationis, Levit. XXIII, 27: non est autem verisimile ea hic a Deo revocari et irritari; tum quia Judæi, cap. VII, 1, tantum quærebant an jejunia mense quarto et quinto instituta ob excidium urbis et templi, adhuc servanda essent restaurata jam urbe et templo? quibus respondet Deus non esse servanda, sed mutanda in solemnitates lætas et conviviales; ergo non agit de jejuniis alias aliis de causis institutis. Illa enim hoc loco impertinentia sunt.
Mystice hæc quatuor mensium jejunia Judæis a Synagoga præcepta, adumbrarunt jejunia quatuor temporum Christianis ab Ecclesia indicta,
imo hæc ad illorum non legem et obligationem (hæc enim cessavit in adventu et lege Christi), sed continentiæ et pietatis imitationem, vel exemplum esse instituta, docent S. Leo serm. 7 De Jejunio septimi mensis, ac S. Callistus epist. ad Benedictum. Cum enim Hebræi servarint stata quatuor temporum jejunia, æquum fuit ut similia observarent Christiani, qui Hebræis debent esse perfectiores, ideoque alias, et alias ob causas ac fines sublimiores sancita: quorum primus est, ut his temporibus partim Deo supplicaremus pro frugibus et fructibus terræ eo tempore nascentibus, partim ut pro iisdem jam natis et perceptis gratias ageremus. Nam in hisce quatuor temporibus aeris temperies maxime variatur, ac fructus omnes et fruges vel seruntur, vel nascuntur, vel maturantur, vel colliguntur. Hanc rationem affert S. Leo serm. 5 et 8 De Jejunio decimi mensis. Quocirca hæc jejunia cum gaudio et lætitia celebrat Ecclesia, præsertim quia mox post ea sequuntur solemnitates præclaræ, puta tum festorum Paschatis, SS. Trinitatis, Corporis Christi, Nativitatis Christi, etc.; tum æternæ in cælis, quas per hæc jejunia promerentur fideles.
Secundus est propter ordinationes sacerdotum aliorumque Ecclesiæ ministrorum quæ hisce quatuor temporibus fiunt, ut scilicet per jejunia et preces Deus invocetur ad assistendum et cooperandum episcopis, ut ab iis indigni rejiciantur, et soli digni ordinentur, iique per eadem jejunia ad recipiendum Spiritum Sanctum disponantur et præparentur. Tertius, ut per ea quatuor anni tempora, puta ver, æstatem, autumnum et hiemem per quæ hæc jejunia distributa sunt, ac consequenter totum annum Deo in pœnitentiam et pietatis obsequium offeramus. Rursum, ut singulis mensibus unum diem Deo per jejunium dicemus. Terni enim dies jejuniorum per quatuor anni tempora distributi universim efficiunt duodecim dies, quot sunt menses in anno. Ita Bellarminus lib. De Bonis oper. in partic. cap. XIX. Imo S. Leo, serm. 9 De Jejunio septimi mensis: « Ideo, ait, ipsa continentiæ observantia quatuor est assignata temporibus, ut in idipsum totius anni redeunte decursu, cognosceremus nos indesinenter divinis purificationibus indigere. » Idem, serm. 8 De Jejunio decimi mensis: « Hujus, inquit, observantiæ utilitas in ecclesiasticis est præcipue constituta jejuniis, quæ ex doctrina Sancti Spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt, ut lex abstinentiæ omnibus sit adscripta temporibus, siquidem jejunium vernum in Quadragesima, æstivum in Pentecoste, autumnale in mense septimo, hiemale autem in hoc, qui est decimus, celebramus, intelligentes divinis nihil vacuum esse præceptis. » Simili modo jejunamus Quadragesimam, ut decimas totius anni Deo per abstinentiam et pœnitentiam dependamus. Divide enim 360 dies quot sunt in anno, per decem, conficies dies 36, quibus per sex Quadragesimæ hebdomadas jejunamus. Hi ergo 36 dies sunt quasi decimæ dierum totius anni. Ita S. Gregorius homil. 26 in Evang.
Versus 20: Until Peoples Come
20. Usquequo veniant populi. — Hæc verba pendent a præcedentibus, q. d. Luctus jejuniorum convertetur in lætas solemnitates, « usquequo, » id est adeo, vel in tantum, ut populi earum fama illecti, veniant et confluant ut eas videant, iisque se pascant et oblectent. Ita S. Hieronymus. Aut, q. d. Celebrabitis solemnitates lætas et præclaras, donec lætiores et præclariores celebretis, quod fiet cum venient populi, etc. Unde Septuaginta, Chaldæus, Pagninus et Tigurina vertunt: Adhuc venient populi, quasi inchoetur hic nova periodus, sitque nova majorque promissio.
Jam hæc aliquo modo impleta sunt in Judæis post reditum e Babylone, præsertim tempore Machabæorum, cum populi multi tum e variis Judææ urbibus, tum ex vicinis gentibus videntes felicitatem, victorias et gloriam Hierosolymæ et templi, se invicem cohortati sunt, ut eo properarent, illaque fruerentur. Tunc enim multos gentiles variis in locis suscepisse judaismum, et factos esse proselytos, liquet ex Esther cap. VIII, 17, et III Esdræ V, 50, et Actor. II, 11, et cap. VIII, 27. Longe tamen verius et plenius impleta sunt tempore Apostolorum, cum per eos gentes conversæ ad Christum et Ecclesiam (quæ est vera Jerusalem) turmatim undequaque cum gaudio et jubilo invicem se cohortantes properarunt et confluxerunt, uti fore prædixit Isaias cap. II, 2, et Michæas cap. IV, 2. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, Hugo, Lyranus, Vatablus et alii passim.
Versus 21: And the Inhabitants Shall Go, One to Another,
21. Et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes. — Ita Romana, sed Ribera legendum censet: Et vadant habitatores unius, scilicet civitatis, ad alteram; idque clarius videtur et concinnius, itaque habent Hebræa. Unde et Septuaginta vertunt: Et congregabuntur qui habitant civitates in unam civitatem, dicentes; et Chaldæus: Et ibunt unius incolæ cum alterius urbis habitatoribus, dicentes: Euntes eamus oratum faciem Domini. Hoc verum fuit in Jerusalem, verius in Ecclesia. Sic videmus in Italia integros pagos et oppida turmatim Lauretum confluere, ac se invicem cohortari ad visitandam et venerandam sacram illam ædem B. Virginis miraculose ab angelis eo ex Judæa translatam, in qua ipsa salutata ab angelo Filium Dei concepit, et Verbum caro factum est.
Et quæramus Dominum exercituum. — Chaldæus: Quæramus doctrinam a Domino.
Vadam etiam ego. — Est vox unius civitatis et populi, vel hominis ad alterum; dum enim eum invitat, ac dicit: « Eamus et deprecemur faciem Domini, » etc., stimulum ei addit, subdens: « Vadam etiam ego, » q. d. Ego adeo huic profectioni, tibique in ea non deero, ut omnino velim esse consors et comes, imo dux itineris. Ita littera, scilicet vera est, digna grataque Deo.
S. Hieronymus. Unde Chaldæus vertit: Iste huic dicet: Vadam etiam ego. Alii, ut Theodoretus, Arias et Hugo, censent hanc vocem esse civium promiscue se ad iter offerentium, ut quisque eorum dicat: « Vadam etiam ego. » Unde Vatablus: Dicent, ait, quamplurimi: Etiam ego vadam, vel ibo tecum; ut sit vox associantium se aliis pergentibus in Jerusalem, q. d. Plurimi, videntes alios tendere in Jerusalem et in Ecclesiam, certatim ad eos confluent, eorum comitatum ambient, eisque se aggregabunt, cum eisque iter capessent; unus enim dicet: Ibo et ego. Et alius: Et ego. Et tertius: Et ego; ideoque dicent singuli.
Versus 22: And Strong Nations
22. Et gentes robustæ, — ac proinde nemini subesse, sed aliis dominari solitæ, jam colla submittentes Synagogæ et Ecclesiæ, ab illa regi ambient.
Versus 23: In Those Days (namely, These Things so August
23. In diebus illis (scilicet fient hæc tam augusta, quæ dico et prædico: illis, inquam), in quibus apprehendent decem (id est plurimi: denarius enim, quia primus est post numeros singulares, qui digiti nuncupantur, eosque combinat et multiplicat; hinc multitudinis et universitatis est symbolum. Sic Levit. XX, 26, « decem mulieres » vocantur multæ, ita S. Cyrillus) homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est, — q. d. Plurimi ex omnibus gentibus fient proselyti, ut cum Judæis unum Deum verum colant, ideoque statis festis ascendant in Jerusalem. Hoc inchoate verum fuit in Synagoga, uti censet Theodoretus. Sed plene et complete verificatur in Ecclesia, uti censet S. Hieronymus; pauci enim gentiles facti sunt judæi, sed omnes pene facti sunt christiani: Propheta ergo hic a typo avolat ad antitypum, puta a Jerusalem ad Ecclesiam, ita tamen ut ad typum alludat, eumque obiter quasi perstringat, itaque misceat typum cum antitypo. Vide Canon. IV et V, quos præfixi Prophetis Majoribus. Quocirca per Judæum hic tum carnalem, tum potius spiritualem et mysticum accipe, puta Apostolos primosque fideles, qui ex Judæis orti, vere fuere Judæi, id est confitentes Deum et Messiam ab eo missum. His enim evangelizantibus magnoque zelo, sanctitate et miraculis prædicantibus adhæserunt gentiles; quia ex iis cognoscebant Deum esse cum illis. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Remigius et alii. Rursum S. Hieronymus per Judæum accipit Christum ortum ex tribu Juda, qui Judæ sceptrum et regnum non temporale, sed spirituale restituit, juxta oraculum Jacobi Genes. XLIX, 10. Verum non solum Christum hic vocari Judæum, sed et Apostolos, patet ex eo quod dicitur in plurali: « Ibimus vobiscum. » Sic Judæus accipitur mystice pro fideli et christiano, Rom. II, 28, ubi dicitur: « Non enim qui in manifesto Judæus est, neque quæ in manifesto in carne est circumcisio: sed qui in abscondito Judæus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, » scilicet vera est, digna grataque Deo.
Et Philipp. III, 3: « Nos enim sumus circumcisio (id est circumcisi, puta Judæi), qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu. » Et Apoc. II, 9: « Blasphemaris ab his qui se dicunt Judæos (id est confitentes Deum Deique cultores) esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. »
Mystice, verus Judæus est religiosus Dei cultor, instituti sui observator; religionis, modestiæ, pietatis, omnisque virtutis speculum, quem dum sæculares vident, spiritu Dei instincti ardentesque apprehendunt ejus fimbriam, ut ejus institutum habitumque capessant, dicentes: « Ibimus vobiscum; audivimus enim, » imo videmus, « quoniam Deus vobiscum est; » vos enim estis semen cui benedixit Dominus. Nihil equidem ita invitat sæculares ad statum perfectionis, atque eorum qui in eo degunt vita sancta et exemplaris. Unde videmus monasteria et Ordines, in quibus vigent disciplina et religio, certatim a plurimis ambiri, adeo ut multi repulsam patiantur; ea vero in quibus laxior est vita, negligi et destitui tam personis, quam alimentis. Non est enim magnes, non lynx, non illex, qui validius ad se alliciat trahatque vel ferrea corda, quam sanctitas vitæ et exempli. Ita exemplo Victorini ad fidem, et S. Antonii ad mundi contemptum se aliosque plures illectos exarsisse narrat S. Augustinus lib. VIII Confess. cap. V, VI, VII et XI: « Facilis, inquit S. Leo serm. De S. Laurentio, sit ratio efficax ad suadendum; validiora sunt tamen exempla quam verba, et plenius est opere docere quam voce. » Quin et Seneca epist. 6: « Plus tibi, inquit, viva vox et convictus quam oratio proderunt: primum, quia homines plus oculis quam auribus credunt; deinde quia longum est iter per præcepta, breve et efficax per exempla. » Sic in Vitis martyrum crebro legimus, eorum fortitudine et alacritate spectantes illectos et incensos, sponte ad martyrium procurrisse. Sic S. Joanni Baptistæ hæc dat elogia S. Bernardus, serm. De Privilegiis Baptistæ: « Joannes parentum gaudium, nobilitas generis, orbis exemplum, finis legis, Evangelii principium, mortis expulsio, janua vitæ, decus hominum, conversionis splendor, omnis justitiæ principatus. » Idem hortatur sororem, lib. De Modo bene vivendi, cap. XVI, ut sibi ad imitandum proponat, ac a Deo postulet « humilitatem Christi, devotionem Petri, charitatem Joannis, obedientiam Abrahæ, patientiam Isaac, tolerantiam Jacob, castitatem Joseph, mansuetudinem Moysi, constantiam Josue, benignitatem Samuelis, misericordiam David, abstinentiam Danielis, et cætera digna facta priorum Sanctorum. »
Unde, inquit, in Cant. dicitur: « Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Quæ sunt autem calceamenta Ecclesiæ, nisi exempla SS. Patrum, quibus in via hujus sæculi munimur, ut per omnes tribulationes calceamenta ista ambulent? »