Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Deus populum suum e Babylone reducem, pauperem et afflictum consolatur promittendo primo, quod vicinos ejus hostes Syros, Tyrios et Philistæos debellabit, illique subjiciet. Secundo, vers. 9, quod Christum mittet salvatorem, qui mitis et humilis, sedens super asinam quasi rex, Messias et triumphator Jerusalem ingredietur, ac sublatis bellis pacem afferens dominabitur a mari usque ad mare, imo usque ad lacum inferni, ex quo vinctos suos educet, puta Patriarchas e limbo. Hac de causa mittet Apostolos per totum orbem, ut quasi arcus et gladii fortes, ac quasi jacula fulgurantia eum ipsi subigant, præsertim quia eos, æque ac fideles pascet et roborabit S. Eucharistia, quæ erit frumentum electorum, et vinum germinans virgines.
Textus Vulgatae: Zacharias 9:1-17
1. Onus verbi Domini in terra Hadrach, et Damasci requiei ejus: quia Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel. 2. Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. 3. Et ædificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum. 4. Ecce
Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem ejus, et hæc igni devorabitur. 5. Videbit Ascalon, et timebit; et Gaza, et dolebit nimis: et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. 6. Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philistinorum. 7. Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusæus. 8. Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes, et non transibit super eos ultra exactor: quia nunc vidi in oculis meis. 9. Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: Ecce Rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinæ. 10. Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem Gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ. 11. Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. 12. Convertimini ad munitionem vincti spei, hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi. 13. Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum, implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Græcia: et ponam te quasi gladium fortium. 14. Et Dominus Deus super eos videbitur; et exibit ut fulgur, jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri. 15. Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris. 16. Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui: quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. 17. Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?
Versus 1: The Burden of the Word of the Lord
1. Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci. — Quæres, quodnam hoc onus? Respondeo, onus est onerosa et minax prophetia, uti dixi Isai. XIII, 1, qua strages vel excidium alicui genti intentatur, uti hic intentatur Syris, Tyriis et Philistæis, quod reipsa peractum est, partim per Alexandrum Magnum. Hic enim teste Curtio lib. III et IV De Gestis Alexandri, ac Plutarcho in ejus Vita, cepit Damascum cum Darii thesauro, Palæstinam, Syriam, Cyprum, totamque Phœniciam adeoque, Tyrum post obsidionem septem mensium vastavit et combussit, duoque civium millia crucifixit; partim per Machabæos, qui Syros et Philistæos subegerunt, eosque ad circumcisionem ac judaismum compulerunt, ut patet I Machab. cap. XI, vers. 59, ubi dicitur quod Antiochus «Simonem constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti. Et exiit Jonathas, et perambulabat (quasi victor et dominator) trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.» Mox succedens et deprædatus Gazam, «perambulavit regionem usque Damascum.» Ita S. Cyrillus, Albertus, Hugo, Lyranus et a Castro. Hoc enim est proprie dictum onus, quod Deus hic Syris, Tyriis et Philistæis imponit. Verum quia hoc Machabæorum dominium non fuit plenum et diuturnum, sed modicum et modici temporis, nec per eos tota gens Syrorum, Tyriorum et Philistinorum fuit conversa ad Deum et judaismum, hinc Propheta miscens hic typum antitypo avolat ad Christum, qui per Apostolos plene has aliasque gentes convertit, easque Deo et sibi per Evangelium subjecit. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Haymo, Clarius, Vatablus, Arias, Ribera, a Castro et alii.
Dices: Hæc gentium conversio ad Christum, sine est justitiam et salutem, non fuit onus, sed ingens gratia et donum. Respondeo, læta hæc prophetia vocatur onus. Primo, quia tristis et molesta erat ipsi mundo gentili, ipsisque Gentibus ante conversionem, utpote hostibus fidei, eique usque ad mortes et martyria multorum repugnantibus. Unde Apostoli eas invaserunt instructi arcubus, gladiis et telis fulgurantibus, sed mysticis et spiritualibus, uti audiemus vers. 13, easque trucidarunt dum infidelitatem, libidinem, crapulam omnemque impietatem in eis occiderunt, atque ex infidelibus fideles, ex incestis castos, ex ebriis sobrios, ex impiis pios effecerunt. Ita S. Hieronymus. Addit Arias Evangelicam legem quam Apostoli gentibus conversis imposuerunt, esse onus, idque in se grave: tale enim est mortificatio passionum, refrenatio cupiditatum, abstinentia, condonatio injuriarum, amor inimicorum, contemptus mundi, etc.; sed quod per gratiam Christi fit leve, juxta id quod ipse promisit, Matth. cap. XI, 29: «Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.» Ubi nota: Solent Prophetæ de Christo vaticinaturi, non ex abrupto ad eum transire, sed gradatim, puta per res et historias sui ævi, quæ typus sunt Christi, quasi per gradus ad Christum ascendere, ideoque sensim ad eum ascendendo illas cum eo commiscent, et de utrisque simul eodem sermone loquuntur, illas ut typum obiter perstringendo, in Christo vero ut in scopo hærendo. Ita hic facit Zacharias, præsertim quia id facere cœpit cap. præced. vers. ultimo. Porro id faciunt Prophetæ, ut ostendant consensionem et connexionem rerum legis veteris cum rebus legis novæ, nimirum omnia veteribus in figura contigisse, ut ait Apostolus I Cor. cap. X, 11. Atque finem legis et Prophetarum esse Christum, utpote quem omnes adumbraverint, et in quem ut scopum omnia terminentur et desinant. Unde S. Hieronymus: «Omnis hæc visio, inquit, sive pondus et onus verbi Domini, ut interpretatus est Aquila, ad vocationem Gentium et exstructionem Ecclesiæ pertinet.» Ad hanc enim e fabrica templi assurgit Propheta, in eamque ut antitypum desinit.
Hadrach — nomen est loci vicini Damasco; sed quis et ubi, incertum, præsertim quia de eo mire variant interpretes. Probabile est quod ex S. Hieronymo, Ptolemæo, Guilielmo Tyrio et aliis scribit Adrichomius in Descriptione Terræ sanctæ, pag. 75: «Adrach, ait, sive Hadrach, alias Adra, Adraon et Adratum, Cœlesyriæ oppidum est a Bostra 25 millibus distans, a quo etiam adjacens regio terra Adrach nuncupatur, de qua Zacharias prophetavit. Post Christi tempora urbs hæc episcopali sede cohonestata archiepiscopo Bostrensi parebat. Atque quo tempore Occidentales christiani rerum in Palæstina potiebantur, etiam vulgo civitas Bernardi de Scampis dicta fuit.»
Perperam ergo Rabbini per Hadrach accipiunt Messiam: eo quod ipse futurus sit חד chad, id est acer Gentibus; et רך rach, id est mollis et placidus Judæis. Perperam quoque apud Septuaginta pro Hadrach legitur Sedrach.
Mystice S. Hieronymus: Verbum, inquit, Domini est Hadrach, hoc est chad, id est acre in peccatores, et rach, id est molle et clemens in justos. Rursus Hadrach est Judæa, super quam et austeritatem suam Dominus exercuit et clementiam; austeritatem in eos qui credere noluerunt, clementiam in illos qui cum Apostolis ad Deum per Christum sunt reversi. Damascus sunt Gentiles: in his est requies Domini. Damascus enim hebraice idem est quod bibens sanguinem, aut sanguis cilicii, ut prior interpretatio cruentum populum significet, secunda crudelitati ejus pænitentiam copulatam. Unde sequitur: «Quia Domini est oculus,» etc. Hæc S. Hieronymus. Hinc et Arabicus vertit: Revelatio Domini in terra Sedrach, et victimæ ejus erunt Damasci.
Et Damasci requiei ejus. — Pronomen ejus refert onus Domini quod præcessit, q. d. Hadrach et Damascus erunt requies oneris, quod hic enarro et vaticinor: aut, Hadrach et Damasco incumbet, in eisque requiescet hoc calamitatum onus et pondus. Ita Albertus, Arias et Clarius. Perperam ergo Lyranus to ejus refert ad Syriam, q. d. Syriæ requies est in Damasco: in ea enim, quasi in metropoli sua robustissima et invicta, secure conquiescit. Nam Syriæ nulla hic fit mentio.
Mystice, to ejus referri potest ad to Domini quod præcessit, q. d. Requies Domini erit Damascus, cum in ea ipse cognoscetur et coletur, Dominus per Evangelium requiescet in Damasco, quod factum est per S. Paulum aliosque Apostolos. Nam S. Paulus pergens Damascum, e cœlo tactus conversus est ad Christum, ac mox in Synagoga Damasci Christum prædicare cœpit, Act. IX. Unde Chaldæus vertit: Damascus convertetur ut sit de terra majestatis ejus, juxta illud S. Petri, epist. I, cap. IV, vers. 14: «Quoniam quod est honoris, gloriæ et virtutis Dei, et qui est ejus spiritus super vos requiescit.» Hinc et Septuaginta vertunt: Damasci sacrificium ejus. Fuit enim Damascus nobilissima, antiquissima et opulentissima civitas, caput Syriæ, sex diebus distans a Jerusalem, in qua conficiebantur celebres illi panni serici, vulgo dicti Damasceni; ac proinde illustris et gloriosa fuit ejus ad Christum et Ecclesiam conversio, ac in primis ipsa nobilitata fuit miraculosa conversione S. Pauli, uti jam dixi, et postea nativitate B. Joannis Damasceni.
Domini est oculus. — Oculus Domini hic dupliciter accipi potest, scilicet activus et passivus, puta videns et visus. Primo ergo S. Hieronymus et Theodoretus de oculo activo sic exponunt, q. d. Domini oculus videt, curat et regit omnes homines, æque ac tribus Israel, ut scilicet impios puniat, pios tueatur et protegat. Unde Septuaginta vertunt: Quia Dominus respicit homines, et omnes tribus Israel; et Chaldæus: Coram Domino manifesta sunt opera filiorum hominum, et sibi complacet in omnibus tribubus Israel; et Syrus: Domino manifesti sunt homines, et omnes tribus Israel; et Arabicus: Dominus intuitus est universos homines, et omnes tribus Israel.
Secundo, de passivo sic exponunt Albertus, Hugo et Lyranus, q. d. Domini est, id est ad Dominum respicit oculus hominis: aut Domini est convertere ad se oculum hominis. Quocirca Arias vertit: Dominus est oculus hominis. Est metonymia: ponitur enim potentia pro objecto, puta oculus pro re visa quam oculus videt et respicit, qualis est hic Dominus. Unde alii ex hebræo clarius vertunt: Ad Dominum est oculus hominis, q. d. Dominus Deus est objectum in quod intendit et respicit oculus et mens omnis hominis, quanto magis tribuum Israel postulantium et obsecrantium Deum, ut puniat Damascenos et Philistæos, qui Israelem continuo affligunt! Quapropter Deus Israelem exaudiens plectet illos, imo Israeli subjugabit, ideoque hoc eis onus imponet, quod per me Zachariam hic prænuntiat, q. d. Præmium spei Israelis in Deum erit imperium in urbes et gentes finitimas. Hoc est quod ait Psaltes Psalm. CXXII, 2: «Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.» Deus enim est monarcha, qui potest regna mutare, reges et tyrannos loco movere.
Mystice, Christus est oculus activus, qui respicit et curat omnium gentium salutem, æque ac tribuum Israel. Unde ad omnes misit Apostolos, qui eos converterent et salvarent. Et passivus, quia in eum ut salvatorem respiciunt oculi omnium hominum, sperantes ab eo gratiam omneque bonum. Quapropter de eo dixit Jacob Genes. XLIX, 10: «Ipse erit exspectatio gentium.» Et vers. 18: «Salutare tuum (id est Salvatorem tuum, puta Christum) exspectabo, Domine.» Et Aggæus cap. II, 8: «Veniet desideratus cunctis gentibus;» Hebraice: Veniet desiderium cunctarum gentium: desiderium, id est desideratissimus.
Versus 2: Hamath Also in its Borders, and Tyre and
2. Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus et Sidon. — Ita Biblia Romana. Primo, S. Hieronymus to ejus refert ad Damascum, q. d. Emath quoque sita in terminis Damasci, onus ejus excipit, æque ac Tyrus et Sidon. Porro Emath, Tyrus et Sidon erant in terminis Damasci, non tam situ spatioque locorum, quam societate vindictæ: sicut Galat. cap. IV, 25, mons Sion dicitur monti Sina esse conjunctus, non loco, sed typo et significatione. Planius to ejus referas ad onus Domini, q. d. Onus Domini, requiescens in Damasco, pertinget quoque ad Emath, Tyrum, et Sidonem, ita ut hæ urbes intra limites et terminos hujus oneris Domini contineantur. Deus enim sibi, suoque oneri et vindictæ omnes has urbes subiget, ut in iis sedeat quasi dominator, judex et vindex scelerum. Ita Albertus, Hugo et alii. Emath vel est Antiochia, vel Epiphania, quam multi putant esse Alepiam, vulgo Aleppo. Vide dicta Amos, cap. VI, 2.
Mystice, q. d. Deus et Christus sibi per Apostolos subjicient Emath, Tyrum et Sidonem, illisque onus Evangelicæ legis imponent, ut illud in ipsis, æque ac in Damasco requiescat. Unde Chaldæus vertit: Emath quoque convertetur, ut sit de terra domus majestatis ejus, et Tyrus, et Sidon. Ita S. Hieronymus et Theodoretus.
Assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. — Ita et Septuaginta vertunt in plurali. Jam vertunt
in singulari, quia sapiens fuit valde, scilicet Tyrus. Porro ti quippe ponitur pro quamvis, q. d. Quamvis Tyrus et Sidon, omnesque Phœnices glorientur de sapientia, se nimirum primos invenisse et docuisse litteras, tamen hi ipsi cedent sapientiori Deo, cum eos per Alexandrum, et deinde per Machabæos subjugabit; ac Christo, cum eos ad suam fidem et Ecclesiam per Apostolos traducet. Sic quippe, vel quoniam, ponitur pro quamvis, Exod. cap. XIII, 47. «Non duxit eos per viam terræ Philistiim, quia,» id est quamvis, «vicina erat.» Psal. LXXVII, 19: «Numquid poterit Deus parare mensam in deserto, quoniam,» id est quamvis, «percussit petram, et fluxerunt aquæ.» Secundo et nervosius, to quippe proprie ut causale accipias, q. d. Quia Tyrii et Sidonii sibi arrogarunt sapientiam, quasi per eam essent insuperabiles, hinc Deus ostendet eorum insipientiam, suaque sapientia eos debellabit et subjugabit, tum per Alexandrum et Machabæos, tum per Christum et Apostolos, juxta illud Apostoli I Cor. cap. I, 21: «Quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.» Et vers. 25: «Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus.»
Porro Phœnices, ac nominatim Tyrum, gloriari solere de sapientia, patet ex eo, quod jactarent se invenisse litteras. Unde Lucanus lib. III Pharsal.: Phœnices primi, famæ si creditur, ausi Mansuram rudibus vocem signare figuris. Et ex illo Ezech. cap. XXVIII, 3: «Ecce sapientior es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te. In sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisivisti aurum.» Unde et de eo subdit Zacharias:
Versus 3: And Tyre Built her Fortification
3. Et ædificavit Tyrus munitionem suam. — In hebræo est elegans paronomasia inter צור tsor, et מצור matsor, q. d. Tyrus ædificavit Tyrum, puta rupes rupem, arx arcem, munitio munitionem. Tyrus enim dicta est hebraice tsor (unde Syrum Tor, et Latinum Tyrus), id est rupes, quia in rupe, vel potius medio maris scopulo inædificata erat munitissima, et quasi arx inexpugnabilis. Hæc fuit ejus sapientia humana, qua domum sibi posuit in petra maris inaccessa, ideoque omnium regum copias et vires deridebat. Sed Deus hanc ejus sapientiam et superbiam dejecit, cum per Alexandrum Magnum eam cepit et vastavit.
Et coacervavit argentum quasi humum. — Rursum in hebræo est annominatio inter תבצר tibtsar, et עפר aphar, q. d. Acervavit sibi argentum quasi acervos arenæ, lutavit se argento quasi luto, pulverizavit argentum quasi pulverem, q. d. Tyrus suis mercibus et navibus tantum opum congessit, ut aurum et argentum in ea non pluris fieret quam pulvis et lutum platearum, propter immensam ejus copiam. Quocirca hoc suo auro conduxit milites plurimos, quibus confisa nullum timebat hostem.
Versus 4: Behold, the Lord Shall Possess her
4. Ecce Dominus possidebit eam. — Hebraice ירשנה ioriscenna, quod est contrariæ significationis. Unde primo, verti potest: Dominus hæreditabit, vel hæreditate possidebit eam. Ita Noster et Septuaginta. Secundo: Dominus hæreditate sua ejiciet, vel expellet eam. Ita Chaldæus et Vatablus, quia scilicet ejus incolas expulit sua urbe, arce, opibus, gloria, libertate et vita. Id factum est primo, per Alexandrum Magnum, qui Tyrum post septem mensium obsidionem ingenti labore, æque ac animo, terra aggeribus, mari ducentis triremibus oppugnavit, uti narrat Plutarchus in ejus Vita, qui et addit prodigia cladis Tyri prænuntia: scilicet primo, Herculem per quietem visum Alexandro, ex muro illi manus tendentem, invitantemque ad urbis ingressum. Secundo: Tyriorum multis, inquit, in somniis visus est Apollo, dicens se ad Alexandrum transire; neque enim sibi cordi esse ea, quæ in urbe agerentur: quocirca Tyrii Apollinis, velut transfugæ, simulacrum catenis constrinxerunt, clavisque basi affixerunt. Tertio, Alexandro visus est Satyrus sibi alludere, quem cum conaretur corripere, subducebat se; tandem post multas preces et circumcursitationes venit in manus ejus, quod vates interpretantes dixerunt: Tua est Tyrus. Satyrus enim græce dissectum, idem est quod σὰ, id est tua, τύρος, id est Tyrus. Deinde Tyrus subacta est a Machabæis: nam tempore Christi Tyrus, Sidonii et Palæstini parebant, vel conjuncti et associati erant Judæis, eorumque principi, aut præsidi, uti prædixit Ezechiel cap. XXVIII, 25; et satis colligitur ex Act. cap. XII, 20, et ex eo quod Christus, qui personaliter tantum prædicavit Judæis, quibus promissus erat, prædicaverit quoque Tyriis et Sidoniis, ut patet Matth. cap. XV, 21, et Marc. cap. VII, 24. Nimirum id Deus procuravit per Machabæorum posteros, ut hac ratione sterneretur via Christo, qui in Tyro et Sidone erat prædicaturus. Ita Albertus, Hugo, Lyranus, a Castro et alii. Porro Josephus filius Gorionis, lib. IV, cap. VII, scribit Aristobulum abnepotem Judæ Machabæi, utpote ex fratre ejus Simone prognatum, expugnasse Tyrum. Unde
æque ac in Damasco requiescat. Unde Chaldæus vertit: Emath quoque convertetur, ut sit de terra domus majestatis ejus, et Tyrus, et Sidon. Ita S. Hieronymus et Theodoretus.
Mystice significatur hic idololatriæ eversio in Tyro, ejusque ad Christum conversio: ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Vatablus, Ribera et alii. Ubi nota, Prophetam hic docere tria fuisse in Tyro, quæ reddebant eam invictam, quæque maxime resistebant Christi Evangelio, scilicet sapientiam, opes et fortitudinem, eo quod tota erat circumdata mari, et tamen a Deo expugnandam, tum per Alexandrum, tum potius per Christum et Apostolos gladio verbi Dei, succisis ejus erroribus et vitiis. Unde persistens in metaphora ait, eam devorandam igni, scilicet charitatis et Spiritus Sancti, quem Christus venit mittere in terram, et vehementer voluit accendi, Luca, cap. XII, 49. Ita S. Hieronymus. Porro quam incensus fuerit Tyriorum in Christum amor et fides, patet ex pluribus martyribus, qui ibidem sub Diocletiano cum suo episcopo Tyrannione leonibus, ursis, tauris et pardis objecti, cum feræ sanctos attingere non auderent, læto et hilari vultu extensis in cœlum manibus oculisque, mente toti in Deum defixi, a carnificibus crudeliter jugulati sunt, uti narrat oculatus testis Eusebius Cæsariensis, lib. VIII Histor. VII et XIV, alias XXV. Simile est quod narrat Theodoretus lib. III Histor. cap. VI, scilicet Cyrillo diacono Heliopoli in Phœnicia, eo quod idola confregisset, a Gentilibus sub Juliano Apostata dissectum fuisse ventrem, qui insuper exemplum ejus jecur more ferarum devorarunt, sed mox Dei vindictam senserunt.
Percutiet in mari fortitudinem ejus. — Tyrus enim in corde maris, ut ait Ezechiel cap. XXVIII, 2, sita, ejus erat domina et regina, sed Nabuchodonosor, et deinde Alexander obsidens eam, ut melius expugnaret, multa saxorum, arborum aggerumque congerie comportata, et in breve fretum conjecta, maris alveum implevit, et siccavit, itaque eam ab Oriente continenti conjunxit: atque ex insula fecit peninsulam, qualis etiamnum cernitur. Ita Curtius lib. IV, post initium; et Plinius lib. V, cap. XIX; S. Hieronymus et alii. Vide dicta Isaiæ cap. XXIII, 1. Chaldæus vertit: Projiciet divitias ejus in mare. Hebraice חיל chel, et fortitudinem, et divitias significat.
Versus 5: Because her Hope is Confounded
5. Quoniam confusa est spes ejus, quam Accaron habebat in Tyro, quod scilicet opem ferret sibi, utpote vicinæ et confæderatæ. Hæc enim spes interibit intereunte Tyro. Mystice, peribit spes Philistinorum, puta Gentilium, qua sperabant se sua sapientia et viribus tutaturos sua idola, et gentilismum contra Christum et christianismum. Hæc enim cadet, quando videbunt ea averti ab Apostolis.
Et peribit rex de Gaza. — «Rex,» id est regulus, puta princeps. Olim enim principes urbium vocabantur reges. Hic regulus fuit Betis a Dario ultimo Persarum rege Gazæ præfectus, quem Alexander, expugnata post bimestrem obsidionem Gaza, circum urbem raptari curavit, inquit Curtius lib. IV. Ita Albertus et Hugo. Addit Plutarchus in Vita Alexandri, omen capiendæ Gazæ ei datum: «Et circumsedenti, inquit, Gazam urbem Syriæ maximam, gleba a supervolante alite in humerum delapsa est. Avis in una machina considens, subito nerviceis plagulis, quibus ad versandos utebantur funes, est irretita. Hoc portentum Aristandri prædictioni eventum habuit respondentem. Nam accepit Alexander in humero vulnus, et urbem recepit.» Deinde Gazam expugnavit, et ab idolis expurgavit Simon, frater Judæ Machabæi, I Machab. cap. XIII, 43. Rursum Alexander Jannæus Simonis nepos, post annuam obsidionem Gazam cepit et diruit, cum prius cives partim ædes suas incendissent, partim Saguntina rabie suismet manibus uxores et liberos interemissent, ne ad servitium et injuriam abstraherentur, uti narrat Josephus lib. XIII Antiq. cap. XXI.
Mystice, peribit de Gaza rex, scilicet infidelis, et, ut S. Hieronymus, diabolus, quia scilicet rei Christus solus per suos fideles in ea regnabit. Proprie rex, id est deus, sive idolum Gazæ fuit Marnas: unde ibidem celebre fuit Marnæum, id est Marnæ fanum, quod S. Porphyrius urbis episcopus, Arcadio imperatore consentiente, anno Christi 401, combussit, monitus voce miraculosa pueri septennis, qui cum Syrus esset et græce nesciret, græca tamen lingua instinctus a Deo publice prolocutus, hæc edixit: «Urite templum
Ubi nota, Prophetam hic docere tria fuisse in Tyro, quæ reddebant eam invictam, quæque maxime resistebant Christi Evangelio, scilicet sapientiam, opes et fortitudinem, eo quod tota erat circumdata mari, et tamen a Deo expugnandam, tum per Alexandrum, tum potius per Christum et Apostolos gladio verbi Dei, succisis ejus erroribus et vitiis. Unde persistens in metaphora ait, eam devorandam igni, scilicet charitatis et Spiritus Sancti, quem Christus venit mittere in terram, et vehementer voluit accendi, Luca, cap. XII, 49. Ita S. Hieronymus. Porro quam incensus fuerit Tyriorum in Christum amor et fides, patet ex pluribus martyribus, qui ibidem sub Diocletiano cum suo episcopo Tyrannione leonibus, ursis, tauris et pardis objecti, cum feræ sanctos attingere non auderent, læto et hilari vultu extensis in cœlum manibus oculisque, mente toti in Deum defixi, a carnificibus crudeliter jugulati sunt, uti narrat oculatus testis Eusebius Cæsariensis, lib. VIII Histor. VII et XIV, alias XXV. Simile est quod narrat Theodoretus lib. III Histor. cap. VI, scilicet Cyrillo diacono Heliopoli in Phœnicia, eo quod idola confregisset, a Gentilibus sub Juliano Apostata dissectum fuisse ventrem, qui insuper exemplum ejus jecur more ferarum devorarunt, sed mox Dei vindictam senserunt.
subjugavit. Ipse enim a multis censetur spurius, quod Olympias mater eum non ex Philippo marito, uti ipsamet confessa est (unde et a Philippo quasi repudiata fuit), sed ex Nestabano mago, qui noctu se Jovem finxit, genuerit. Quocirca Alexander Jovis Hammonii filius credi et haberi voluit. Secundo, mamzer significat alienigenas et exteros, qui non erant oriundi ex Philistæis Azoti indigenis, quos proinde Philistæi vocabant mamzeres, id est alienos, spurios, æque ac faciebant Judæi, ut patet ex illo Joan. cap. VIII, 41: «Nos ex fornicatione non sumus nati,» uti sunt Agareni, ex Agar aliena et concubina geniti, quia nati sumus ex Sara uxore Abrahæ, ideoque æque ac ipse, «unum patrem habemus et colimus Deum.» Unde Septuaginta vertunt: Habitabunt alienigenæ in Azoto, puta Græci sub Alexandro, postea Judæi sub Machabæis, q. d. Ascalon deserta manebit, et non habitabitur: at Azotus habitabitur quidem, sed ab externis. Quocirca Chaldæus vertit: Habitabit domus Israel in Azoto, qui erant in ea sicut extranei qui non habent patrem. Porro ante tempora Christi Judæos sparsos fuisse per Azotum et Philistæam, patet Act. cap. VIII, 40. Paulo aliter vertit Pagninus: Philistæus, ait, tanquam extraneus habitabit in Azoto; quia scilicet non erit sui juris, uti fuit ante, sed sub jugo et potestate Machabæorum et Judæorum. Denique, occiso Juda Machabæo juxta Azotum a Bacchide, duce Demetrii, paulo post Azotum occupavit et incendit Jonathas, frater Judæ, æque ac vicinas illi civitates: quo impetu templum Dagon, qui erat deus Azoti, et omnes qui in illud
quod est intus usque ad solum: multa enim in eo gravia facta sunt, et maxime hominum sacrificia; et postquam fuerit combustum, expurgato loco statuite illic sanctam ecclesiam. Testificor enim coram Deo, non posse aliter fieri. Non enim ego sum qui loquor, sed qui est in me Christus.» Idipsum admirans Deumque glorificans, ita scribit S. Hieronymus lib. VII in Isaiam: «Hoc nostris temporibus videmus esse completum: Serapium (Serapidis delubrum) Alexandriæ, et Marnæ templum Gazæ, in ecclesias Domini surrexerunt.» Adjuvit hanc rem multum S. Chrysostomus, qui sedulo apud Arcadium imperatorem curavit, ut quæ in Phœnicia residua erant idola, penitus tollerentur, uti testatur Theodoretus lib. V Histor. cap. XXIX. Ita factum est, ut Gazenses antea Marnæ addictissimi, eo sublato, ad Christum conversi sint, ad quod valde eos incitavit S. Porphyrii episcopi sanctitas et miracula, ut ex ejus Actis quæ conscripsit Marcus Diaconus Gazensis, enarrat Baronius anno Christi 398 et 401.
Ascalon non habitabitur, q. d. Ascalon plane desolabitur, adeo ut ibi futura sint pascua pecorum Judæorum, uti prædixit Sophonias cap. II, 4 et 6. Ascalonem cepit Jonathas frater Judæ Machabæi, æque ac Accaronem et Azotum, quam etiam cum octo millibus incolarum igne combussit, ut patet I Machab. cap. X, 84 et seq. Postea tamen reædificata fuit; nam in ea dicitur natus Herodes infanticida, qui inde Ascalonita cognominatus est. Atque etiamnum hodie antiquum robur retinens, Saracenorum fortissimum propugnaculum est. Ejus muros cum Saladinus diruisset, Richardus Anglorum rex instauravit, ait ex Guilielmo Tyrio Adrichomius in Descriptione Terræ sanctæ, in Ascalone.
Mystice, q. d. Ascalon conversa ad Christum non habitabitur a paganis et infidelibus, a quibus antea habitabatur, sed a christianis. Unde alii videbuntur esse cives, et alia civitas, juxta illud Poetæ: O domus antiqua quam dispari domino dominaris! Quam enim Ascalonitæ infideles olim infensi fuerint christianis, vel ex eo conjicere licet, quod de iis scribit Theodoretus lib. III Histor. cap. VII, cum iis frena laxasset Julianus Apostata anno Domini 362: «Ascalone, inquit, et Gazæ sacerdotum et virginum Deo dicatarum ventres discindunt, deinde farciunt hordeo, ac tandem eos porcis devorandos objiciunt.»
Versus 6: And a Separator Shall Sit in Ashdod
6. Et sedebit separator in Azoto. — Hebraice est ממזר mamzer, id est separator, alienus (a radice zur, id est recessit, alienus vel extraneus fuit), indeque spurius, ut vertit Vatablus, qui scilicet extra matrimonium alieno patre natus, illud dividere et separare videtur. Jam primo, Albertus, Hugo et Lyranus censent hic notari Alexandrum Magnum, qui Azotum et Philistæos cæteros
et aggregabo. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Albertus, Hugo et Lyranus. Unde Septuaginta vertunt: Auferam sanguinem eorum de ore illorum: de Azotiis enim Scriptura per enallagen nunc loquitur in singulari, quia erant populus unus et singularis, unde Hebræus et Noster habent ejus: nunc in plurali, quia in populo plures erant homines et capita; unde Septuaginta vertunt, illorum. Minus enim probabile est quod censet Lyranus to ejus referri ad separatorem sive mamzerem, quem ipse accipit Alexandrum Magnum, q. d. Auferam minas de ore Alexandri, scilicet quibus jactabat se Judæos, quod Dario hosti suo favissent, eversurum: nam faciam ut supplex fiat Jaddo pontifici, ac consequenter benevolus Judæis. Non enim de Judæa hic agitur, sed de Azoto.
Secundo, sanguis hic potest accipi victimarum, quas Dagon deo suo offerebant, ac deinde ex iis comedebant et epulabantur, q. d. Auferam hæc sacra et sacrificia sacrilega ab Azoto, et in eam inducam sacra mea, primum judaica per Machabæos, deinde christiana per Philippum et Apostolos. Ita Arias et Chaldæus. Et disperdam, ait, comedentes sanguinem. Huic explicationi favet id quod sequitur: Et abominationes ejus de medio dentium ejus. Abominationes enim in Scriptura vocantur idola, et idolothyta, sive victimæ idolis immolatæ. Unde et sequitur:
Versus 7: And I Will Take Away his Blood from
7. Et auferam sanguinem ejus de ore ejus. — Sanguis hic dupliciter accipitur. Primo, pro minis sanguinis et cædis, q. d. Auferam et compescam minas, quibus Azotii minabantur se effusuros, vel gloriabantur se effudisse sanguinem Judæorum et populi fidelis: quia illi eos subjiciam
Et relinquetur etiam ipse Deo nostro. — «Ipse,» scilicet Alexander Magnus, fiet devotus Deo, ejusque pontifici Jaddo, inquit Lyranus. Verum «ipse,» ut dixi, refert populum Azoti, q. d. Populus Azoti subactus a Jonatha et Machabæis, relinquet idola et aggregabitur Judæis, eorumque Deum verum colet. Hoc enim maxime curabant Machabæi, utpote pontifices et principes zelo honoris divini pleni; ut non tantum terminos, sed et religionem suæ gentis, Deique cultum in Philistæos aliosque populos a se devictos propagarent. Imo populus Azoti «erit quasi dux» (Septuaginta, chiliarchus) in Juda, qui scilicet veræ fidei et religionis non tantum comitem, sed et ducem se aliis præbeat, ac proinde Judæos contra hostes propugnet quasi dux, ideoque quasi dux honoretur et celebretur in Juda.
Et Accaron quasi Jebusæus, q. d. Sicut olim Jebusæi habitaverunt in Jerusalem, ibique cum Judæis permanserunt, ita pariter Accaronitæ sociabuntur Judæis et habitabunt in Jerusalem, ac vicissim Judæi pacifice degent in Accaron. Unde Chaldæus vertit: Et proselyti qui remanserint in eis, adjicientur et ipsi ad populum Dei nostri, et erunt quasi principes domus Juda. Secundo et melius, q. d. Sicut David subjecit Jebusæos, sic Machabæi subjicient sibi Accaronitas. Ita Albertus et Hugo.
Mystice, hæc veriora sunt de Christo et Apostolis, qui Philistæos omnes sibi, Evangelio et Ecclesiæ subjecerunt, itaque fecerunt ut Philisthæi et Gentiles cum Judæis in unum populum fidelem, unamque Ecclesiam christianam coalescerent et conspirarent.
Versus 8: And I Will Surround my House
8. Et circumdabo domum meam, puta templum, q. d. Templum quod meo jussu vos, o Judæi, nunc reædificatis, ego instar castrorum vallabo et tutabor. Hebraice enim est חניתי chaniti, hoc est, castrametabor domui meæ, vel ponam castra circa domum meam, ut eam propugnem, a «ex his, qui militant mihi euntes et revertentes,» puta per Machabæos, qui fortissime templum et urbem sanctam in suis castris propugnaverunt. Unde Septuaginta vertunt: Substituam domui meæ elevationem quasi arcem vel castrum, ne pertranseat neque revertatur ullus, et non superveniat super eos ultra exactor; et Tigurina: Et circumducam castrum domui meæ contra transeuntem, et redeuntem; et Pagninus: Et ero sicut castra domui meæ, ut non timeat ab exercitu, a transcunte et redeunte. Paraphrastice vero et magnifice Chaldæus: Et habitare faciam majestatem gloriæ meæ in domo sanctuarii mei, et fortitudo brachii potentiæ meæ erit sicut murus ignis in circuitu ejus, propter transeuntes et redeuntes.
Hæc ad litteram templo præstiterunt Machabæi. Ita Theodoretus, Hugo et Lyranus. Allegorice, hæc veriora sunt in Ecclesia, quæ est templum animatum Dei viventis, q. d. Muniam et defendam Ecclesiam meam validissimis castris, tum principum christianorum, ut Constantini, Theodosii, Caroli; tum doctorum, ut S. Augustini, Hieronymi, Chrysostomi; tum angelorum, ut exactor tributi, scilicet tyranni, infideles et diabolus eam amplius non vexent et vastent; quia oculis misericordiæ eam vidi, et respexi, juxta illud Psalm. XXXIII, 8: «Immittet (hebraice chone, id est castrametabitur) angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.» Nota to ex his qui militant mihi, dupliciter posse accipi: primo plane, mihi, id est pro me; secundo, mihi, id est contra me. Ita Septuaginta, Chaldæus, Pagninus et Tigurina ex hebræo.
Quia nunc vidi in oculis meis. — Est hebraismus, pro quo latine dicimus: «Vidi oculis meis,» id est plane, perspicue certoque vidi et conspexi, scilicet ærumnas et persecutiones, quas vos, o Judæi, a vicinis gentibus in fabrica templi et urbis sustinetis, ideoque vestri misertus vos, æque ac domum meam, puta templum, protegam et propugnabo. Ita Theodoretus, Albertus et Lyranus. Aliter Vatablus, q. d. Nunc vidi ea quæ facturus sum, quæque hic promitto de felicitate templi et Ecclesiæ; vidi, inquam, prævidi et providi oculis providentiæ meæ. Aliter et Arias, qui hæc refert ad sequentia, censetque esse verba Zachariæ, q. d. En video in spiritu oculis mentis meæ Christum venientem, et cum pompa ingredientem Jerusalem et templum. Primus sensus uti communis, ita planus est et genuinus.
est connexio hujus prophetiæ de Christo cum præcedentibus de templi et urbis fabrica ac tutela. Jam «satis,» id est valde, vehementer, hoc enim est hebraice מאד meod, pro quo Noster subinde vertit, «satis.» Unde Chaldæus vertit: Exsulta vehementer, cœtus Sion; jubila cœtus Jerusalem. Sic et Septuaginta, Tigurina, Pagninus, Vatablus, atque alii. Pro exsulta S. Joannes cap. XII, 15, paraphrastice vertit: «Noli timere,» q. d. Non est quod timeas, sed exsultes, o Jerusalem, veniente Christo; ipse enim est tuus rex et salvator, qui te ab omnibus hostibus defendet, et ab omnibus malis liberabit. Ergo metum omnem pone, et plenus gaudio exsulta.
Ecce Rex tuus. — Messias, sive Christus veniet, ut quatuor quadrigas, id est monarchias, de quibus cap. VI, ac consequenter, Tyrum, Gazam, Azotum, totamque Palæstinam, Phœniciam et Syriam, de quibus egit hoc cap. sibi subigat. Nam in Christi regnum omnes reges et regna desinunt, uti prædixit Daniel cap. II, 44, et Zacharias hic. Unde subdit: «Disperdam quadrigam,» etc.
Nota: Christus regalem hanc, sibique insolitam pompam et ingressum in Jerusalem adornare voluit variis de causis. Prima fuit, ut daret regiæ suæ potentiæ et magnificentiæ indicium quoddam et specimen; quia cum ea Messiam suum, quasi alterum Salomonem venturum Judæi putabant, et etiamnum putant. Hac ergo specie et pompa objecit se eis Christus, ne eum ut pauperem aversarentur et despicerent, uti fecerunt: ita tamen ut humilitatis et mansuetudinis mixtis argumentis ostenderet, regnum Messiæ magis esse spirituale, quam temporale, ideoque a Zacharia hæc voluit omnia prædici, ne Judæi hunc regem sine fastu regio venientem aspernarentur. Ita S. Chrysostomus et Auctor Imperfecti in cap. XXI Matth., et Eusebius lib. VIII Demonstr. cap. IV. Secunda, et comitans causa fuit, ut Christus objiceret pharisæis et scribis in hoc regali ingressu seipsum, quem agnoscere hoc facto possent et deberent esse Messiam, utpote a Zacharia hoc loco promissum et prædictum: sciebat tamen ipsos inde magis exacerbandos, et necem crucis ipsi machinaturos; quod ipse permittere statuit, ut sic mortis adeo expetitæ compos fieret, per eamque nos redimeret. Ita Auctor Imperfecti loco citato.
Ipse pauper. — Hoc proprie significat hebræum עני ani; Septuaginta vero, quos sequitur S. Matthæus cap. XXI, vertunt πραος, id est mansuetus. Sic et Chaldæus. Unde ipsi videntur legisse ענו anau; sed eodem res redit: pauperes enim, præsertim spiritu, solent esse humiles et mansueti. Unde tam ani quam anau ab eadem radice ענה ana, id est afflictus, humiliatus est, deducitur; indeque עוני oni, idem est quod afflictio, paupertas, humilitas; et ענוה anava, vocatur humilitas et mansuetudo. Unde cum ait Christus: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum,» Matth. V, per pauperes spiritu S. Augustinus, Hilarius, Chrysostomus, Ambrosius et alii in illum locum, accipiunt humiles, quia paupertas spiritus conjuncta est, et oritur ex humilitate et contemptu opum et honorum.
Ascendens (Hebraice rocheb, id est equitans, vel potius vectus, sive equo, sive asino, sive camelo, sive alio jumento, uti Christus hic proprie erat asinans, non equitans. Unde Noster recte vertit: «Ascendens») super asinam, et super pullum filium asinæ, — Hebraice, filium asinarum, id est unius ex asinis. Pro asinam hebraice est חמור chamor, quod tam asinum quam asinam significat. Verum hic significari asinam potius quam asinum, patet ex eo quod sequitur: «Et pullum filium asinæ;» pulli enim solent comitari asinam matrem, non asinum patrem; sugunt enim ubera matris, non patris. Clarum est ergo Christum sedisse super asinam, non asinum. Ita enim habet Versio nostra hic, et S. Matthæus, cap. XXI, 5. Idem docent Remigius, Albertus, Hugo hic, et S. Chrysostomus hom. 65 in Joannem, Theophylactus, Lyranus, Cajetanus et alii mox citandi. Notat Origenes in cap. I Job, in Arabia et Palæstina asinos pares esse equis in velocitate eundi et redeundi, et valere ad negotia peragenda et afferenda, eademque officia præstare, quæ apud nos præstant muli et equi. Hinc filii principum asinis inequitabant, ut patet Judic. cap. X, 4, et cap. XII, 14. Vide dicta Exod. cap. XIII, 13. Usus autem est Christus asina potius quam asino, tum ob mysterium quod mox afferam, tum quod asinus asina sit pigrior, et in remissione operis deterior, ut scribit Plinius lib. VIII, cap. XLIII, ubi et addit, asinos valere pro aratione, sed maxime pro mularum generatione.
Quæres, quomodo Christus simul potuit ascendere super asinam et super pullum asinæ? Respondent S. Hieronymus, Chrysostomus, Euthymius, Maldonatus, Abulensis et Jansenius in Matth. XXI, esse synecdochen: Christum enim super alterum tantum, scilicet super pullum, ut habent alii tres Evangelistæ, sedisse. Sic enim legunt: «Super asinum, et super pullum filium asinæ.» Et, inquiunt, significat, id est, q. d. Super asinum, id est super pullum filium asinæ. Unde minus probabile est quod aliqui censent, Christum soli asinæ insedisse. Verum planius et simplicius idem Chrysostomus, Theophylactus, Lyranus, Cajetanus, Ribera et a Castro, censent Christum super utrumque sedisse, sed successive. Id enim expresse habet S. Matthæus cap. XXI, 5, et Zacharias hic. Unde et turbæ utrique vestimenta imposuerunt, et eum «super eos,» ut habent Biblia Romana in S. Matthæo, sedere fecerunt.
Dices: Quid opus erat Christo tam brevi spatio et itinere jumentum mutare? Respondeo id fuisse opus non ob Christi mollitiem aut fatigationem, sed ob mysterium: illi enim omnis hæc pompa serviebat; cui tamen Christo facile fuit occasionem aliquam incidentem prætexere. Asina enim subjugalis significat populum Judæorum qui tolerat jugum legis veteris; pullus super quem nemo sederat, repræsentat indomitos et exleges Gentiles, qui nulli legi colla submiserant. Utrumque enim populum, tam Gentium quam Judæorum, ad se et Ecclesiam, ac deinde in cœlestem Jerusalem adducturus erat Christus. Ita S. Justinus Contra Tryphon. Origenes et Cyrillus in Joan. XII.
Mystice, Christus insidet asinæ, id est animæ humili, miti, obedienti, patienti, quæ se totam Christo sessori resignat, ac cum Davide dicit: «Ut jumentum factus sum apud te,» Psalm. LXXII, quæ proinde cum Christum rectorem habet, exsultat, omniaque audet. Unde abbas ille in Vitis Patrum dicebat: «Ego et asinus unum sumus.»
Tropologice Drogo Hostiensis episcopus tempore S. Bernardi, tract. De Sacram. Domin. passionis, tom. II Biblioth. SS. Patrum: «Noli timere, filia Sion. Timere, ait, pusillorum est; ideo adhuc filia, quia times. Nondum Jerusalem, sed filia Sion, hoc est specula. Ergo disce speculari, noli timere, quia timor oculum turbat. Hilaris pupilla lucide speculatur. Fides pupilla est oculi tui. Quomodo pupilla oculi est subtilissima, et nisi impigre ac sollicite custodiatur a palpebris, levissimi et tenuissimi pulveris tactu confunditur; sic acie fidei, nisi pervigilem semper habeat custodiam, nihil citius conturbatur. Sed noli timere, filia Sion, ecce rex tuus venit tibi. Oritur tibi sol, qui te et custodiat et illuminet, et perducat ubi pulvis non est. Venit tibi mansuetus: qualis ipse est, talem te esse vult: mansuesce jugum ejus portare. Et ipse sedeat super te asinam suam, et pullum filium subjugalis. Et quæ est hæc asina? Ipsa quæ caro vocatur et mulier, et virago, quia de viro sumpta est. Et quis est pullus ejus? Masculus vir. Et quomodo pullus ejus est? Quia non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. Sedet prius rex mansuetus super asinam; postea super pullum: prius caro domatur, ut jugo habilis sit; deinde nascitur pullus et nutritur, et roboratur, ut sessorem suum portare possit. Et quare filius subjugalis? Quia sub viro est mulier, et mulieris caput vir; et tamen filius est subjugalis, quia per mulierem vir, sed in dolore ipsa pariet. Sedeat super utrumque rex mansuetus faciens pacem, ne hæc sibi invicem adversentur. Venit tibi mansuetus, et tu non vadis ei? Egredere de terra carnis tuæ, et de cognatione matris tuæ, et de domo, id est memoria patris tui.» Asina ergo est caro, pullus est mens et spiritus: hic enim est Adam et vir, illa vero Eva et femina. Christus super utrumque sedet, quando carnem spiritui subjugat et concordat.
Tertia fuit, ut responderet typo agni Paschalis, hic enim decimo die mensis primi solemni pompa inducebatur in urbem, immolandus die decimo quarto. Ita Christus, quasi Agnus Dei qui tollit peccata mundi, die decimo, puta in die Palmarum ingressus est Jerusalem, immolandus die decimo quarto; ingressus est autem cum pompa et faustis turbæ acclamationibus, ut quia certus erat de victoria mortis, peccati, inferni et dæmonum, triumphum duello præciperet, et triumphans duellum iniret.
Quarta causa fuit tropologica, ut scilicet hoc facto rideret et ridendam proponeret mundi gloriam, utpote cum sciret se quinto post die ab iisdem, a quibus in ingressu ita honorabatur, crucifigendum, eosdemque qui jam clamabant: «Hosanna filio David,» q. d. Vivat rex noster Messias, Davidis filius et hæres; post quatuor dies in tribunali Pilati clamaturos: «Crucifige, crucifige eum;» ideoque urbem a Tito et Romanis funditus evertendam, qua de causa in hoc, læto licet ingressu suo, videns eam, ejusque cladem prævidens flevit, ut habet S. Lucas cap. XIX, 41.
Rursum, ut doceret suum, suique sequacium regnum et gloriam in hac vita consistere in passione et cruce, ideoque eam non aversandam, sed ambiendam esse, ac læto animo et solemni cum pompa adeundam: quocirca martyres Christi asseclæ, ad martyria quasi ad epulas, imo regnum et triumphum ibant gaudentes, albati et stipati fidelium choro.
Veniet tibi justus et salvator, — ut te justificet et salvet. Ipse enim est «justitia sempiterna et Sanctus Sanctorum,» ad hoc a Deo Patre missus in mundum, «ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas,» Daniel. cap. IX, 24. Pro salvator hebraice est נושע nosça, quod est participium passivum a radice ישע jasça, id est salvavit. Unde Vatablus, Pagninus, Clarius et alii vertunt passive salvatus, scilicet a seipso, q. d. Quia Christus justus et innocens actus est in crucem et mortem, idcirco sua virtute salvus et redivivus, die tertia a morte et sepulcro resurrexit. Alii nosça melius vertunt, salute plenus, salute circumdatus. Ita ex Clario, a Castro. Verum dico, nosça hic non esse participium, sed nomen, idem active significans quod Jesçua, Josue et Jesus, id est salvator. Sic enim vertunt Septuaginta, S. Hieronymus, Tigurina et alii, littera enim nun in nosça, est heemantica et formativa nominis, uti est in Nephtali, Nemrod aliisque nominibus propriis, æque ac appellativis, ut נאמון neeman, idem est quod fidelis active, qui scilicet fidem alteri datam opere præstat: נעוה naave est perversus active, qui nimirum perversa cogitat, agit, loquitur, aliosque pervertit.
Versus 9: Rejoice Greatly, O Daughter of Zion
9. Exsulta satis, filia Sion. — Judæi nonnulli hæc accipiunt de victorioso Judæ Machabæi ingressu in Jerusalem. Theodorus Mopsuestenus judaizans et ebionizans, asserebat hunc regem esse Zorobabelem cum suis e Babylone redeuntem. Uterque est error. Nam certum est de fide, ad litteram hæc accipi de solemni Christi, quasi Messiæ Judæis promissi, ingressu in Jerusalem, quem fecit paulo ante mortem in die Palmarum. De eo enim hæc interpretantur S. Matthæus cap. XXI, 4, et S. Joannes cap. XII, 15, ac orthodoxi omnes; quin et veteres Rabbini apud Galatinum lib. VIII, cap. IX; imo et R. Salomon hic, qui tamen est juratus christianorum hostis. Idipsum definit Vigilius Papa in Concilio Romano, ubi hunc Theodori errorem sub anathemate damnat. Vide dicta in Proœmio notat. 5. Errant ergo pariter, qui hunc regem volunt esse Alexandrum Magnum, honorifice venientem Hierosolymam et venerantem Jaddo pontificem: Zacharias enim, more Prophetarum, in Christum desinit. Cum enim suos exhortaretur, ad fabricam templi et urbis, iique tardiores essent ad opus ob hostes vicinos, et ob paupertatem aliasque difficultates sese objicientes, hac de causa eos animat et stimulat: primo, promittendo Dei opem et protectionem; secundo, templum hoc Dei auxilio fore celebre et gloriosum; tertio, Messiam venturum, qui in hoc templum solemni pompa sit ingressurus, illudque sua præsentia, doctrina, miraculis, æque ac sua in regem inauguratione sit condecoraturus, ibique Ecclesiam suam fundaturus et inchoaturus, per quam primum Judæos, deinde Gentes omnes vocaturus sit ad æternam vitam et gloriam. Hæc
Versus 10: I Will Destroy the Chariot from Ephraim
10. Disperdam quadrigam ex Ephraim. — Theodoretus et Eusebius lib. VIII Demonstrat. cap. IV, censent id factum per Titum et Romanos. Verum hi Judæos duntaxat subegerunt, non Ephraim, id est decem tribus, utpote quæ jam a quingentis annis a Salmanasare abductæ erant in Assyriam; nec inde redierunt. Adde hic esse sermonem de regno Christi, non Titi. Sensus ergo est, q. d. Christus suo regno, lege et gratia auferet ex Israele et Juda, id est fidelibus Judæis, æque ac Gentibus, quadrigas, arcus et bella, quia pacem mundo afferet. Docebit enim et præcipiet justitiam, humilitatem, concordiam, amorem fraternum, per quæ lites et bella excludet; ac ad hoc copiosam gratiam et Spiritum Sanctum in fideles effundet. Idem prædixit Isaias cap. II, 4, et Michæas cap. III, 5. Vide ibi dicta. Ita S. Hieronymus, Hugo, Arias et alii.
Et potestas ejus a mari usque ad mare, q. d. Christus toto orbe, puta tota terra et toto mari dominabitur; nec enim quis toti terræ dominari potest, nisi dominetur et mari. Ad multas enim regiones vel nullus, vel difficilis est accessus nisi per mare, ut patet de insulis et Indiis tam Orientis quam Occidentis. Ita Rupertus, Remigius, Hugo et alii. Quare arctius aliqui sic exponunt, q. d. Christus dominabitur a mari Mediterraneo usque ad mare Oceanum: aut a mari Rubro usque ad mare Palæstinæ. Hæc enim duo maria fuerunt termini terræ sanctæ promissæ Judæis, Num. XXIII, 31; Judæi enim alia maria vix norant. Verum esto eo alludat Propheta, tamen amplius intendit et altius assurgit, scilicet id quod dixi. Loquitur enim non tantum Judæis sui ævi, sed et Christianis omnibusque hominibus quovis sæculo victuris. Respicit Zacharias ad illud Davidis de Christo oraculum, Psal. LXXI, 8: «Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.» Flumen est Euphrates, qui erat limes Judææ versus Orientem. Hic Zacharias dicit a fluminibus, quia respicit Tigrim Euphrati vicinum et alia quævis flumina. In hujus ampli dominii Christi prænuntium et præsagium, Augustus Cæsar, sub quo natus est Christus, superato Antonio, Lepido, aliisque vel hostibus vel æmulis, a Deo effectus est orbis dominus et monarcha. De quo Virgilius, lib. VI Æneid., ita canit: Super et Garamantas et Indos Proferet imperium: jacet extra sidera tellus, Extra anni solisque vias, ubi cœlifer Atlas Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
Versus 11: You Also (o Christ, King of Zion, of
11. Tu quoque (o Christe, rex Sionis, de quo vers. 9) in sanguine testamenti tui. — Puta per meritum et pretium sanguinis tui in cruce effusi, quem quasi lytrum pro vinctis tuis dependisti, eoque omne eorum debitum, puta culpam omnem tam originalem quam actualem persolvisti. Jam sanguis Christi vocatur testamenti, quia illo Christus sancivit testamentum et fœdus novum, quod pepigit et conciliavit inter Deum et homines, de æterna hæreditate fidelibus, quasi filiis suis danda. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Cyrillus, Remigius, Rupertus, Lyranus, Vatablus et alii passim. Perperam ergo Chaldæus et Judæi hæc accipiunt de sanguine victimarum, quo Moses sancivit fœdus vetus inter Deum et Hebræos, Exod. cap. XXIV, 8, quo ipsi censent se liberatos e lacu, id est e captivitate Ægypti. Hoc enim hic impertinens est, præsertim cum sit hic continua prophetia de futuro, puta de rebus gerendis a Messia, non historia de præterito. Vide dicta I Corinth. cap. XI, 25, et Hebr. cap. IX, 45.
Emisisti vinctos tuos de lacu. — Ita quoque legunt Septuaginta quos sequuntur Origenes tract. XIV in Matth., S. Augustinus lib. XVIII De Civit. XXXV, Theodoretus, Cyrillus hic, et Græci omnes, æque ac S. Hieronymus, Remigius, Rupertus et Latini cæteri. Chaldæus vero et Rabbini recentiores, quos sequuntur Pagninus, Tigurina, Vatablus et similes, longe aliter vertunt: nam in textu hebræo jam hæc omnia sunt feminina, scilicet את at, id est tu, feminine: beriteck, id est testamenti, vel fœderis tui, feminine: et pro emisisti, Hebræa jam habent שלחתי schillachti, id est emisi. Unde sic vertunt et explicant ut sint verba Dei, q. d. Tu quoque, o filia Sion, exsulta, quia salvaberis in sanguine Christi, quem ipse effundet, ut sanciat novum testamentum et fædus inter te et me: nam propter eum emisi, id est emittam vinctos tuos e lacu, puta patres e limbo, resuscitans eos cum Christo. Verum dico textum hebræum modernum hic esse corruptum, vel a Judæis, ut hoc oraculum de Christo corrumperent; vel potius a librariis. Nam corruptio hæc parum juvat Judæos, imo eodem cum nostra versione redit, ceditque in magnam laudem Christi. Pro את at ergo, id est tu, feminine, legendum est addito puncto אתה atta, id est tu, o Christe, masculine. Rursum pro בריתך beritech, id est testamenti tui, feminine, legendum בריתך beritecha, id est testamenti tui, masculine. Denique pro שלחתי schillachti, id est emisi, legendum שלחת schillachta, id est emisisti. Sic enim legunt Septuaginta, S. Hieronymus omnesque veteres paulo ante citati; et Syrus, qui vertit, solvisti; et Arabicus uterque, qui vertit, dimisisti, vel liberabis. Et hanc lectionem exigit ipsa connexio verborum, sensusque integritas: prior enim Judæorum lectio est hiulca et intercisa; nam a prima persona sensum inchoat, et mox transit ad secundam, in eaque sensum inchoatum consummat.
Qua enim cohærentia dicitur: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisi vinctos tuos? Sane sic dicendum fuisset: Ego quoque in sanguine testamenti tui emisi vinctos tuos. Cum autem in hebræo non sit אני ani, id est ego, sed אתה atta, id est tu, sequitur pro schillachti, id est emisi, uno puncto mutato legendum schillachta, id est emisisti. Sic enim filum orationis plane cohæret, ipsaque sententia congrue et integre expletur, dicendo: «Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu.» Et apostrophe Prophetæ ad Christum, qua exsultans ei gratulatur victoriam de hostibus, prædamque eis excussam ac triumphum. Sensus ergo est, q. d. Tu, o Christe, quasi Messias et triumphator ingredieris Jerusalem, ut dixi vers. 9; nam quarto post die in cruce fundes tuum sanguinem, quo novum fœdus inter Deum et homines sancies, tuaque morte de morte, peccato, dæmone et inferno triumphabis. Quocirca mox a morte descendes ad lacum, id est limbum patrum, ut hujus tui sanguinis et fœderis novi eos facias participes, illisque assignes primitias tuæ passionis et redemptionis, quas illi a multis centenis, imo millenis annis avidissime sperant et exspectant. Nam die tertio resurgens, pariter resuscitabis eos, tecum e limbo in terram, et e terra quadragesimo die ad cœlum ascendens, quasi spolia et captivos, sed felici captivitate, in triumphum educes. Ita S. Augustinus epist. 99, et S. Hieronymus, Cyrillus et alii jam citati.
Perperam ergo Chaldæus et Judæi per lacum accipiunt captivitatem Ægyptiacam, aut, ut Hugo et Calvinus, Babylonicam: nam hujus solutio non est facta in sanguine testamenti. Adde, utraque temporalis erat, et jamdiu præterierat: hic autem agitur de libertate plena et perenni, patribus in limbo detentis afferenda per Christum: est enim prophetia de futuris tempore Christi. Perperam rursum Calvinus et Beza per lacum intelligunt cœlum. Tollunt enim ipsi limbum patrum, docentque animas sanctorum ante Christi mortem ivisse in cœlum, non in limbum; qui est error exploratus. Nec enim cœlum vocari potest lacus: nec in cœlo ulli sunt vincti: nec ex cœlo Christus suos eduxit. Lacus ergo est infernus, puta limbus. Ita Patres et Doctores communi consensu, quos citat Bellarminus lib. IV De Anima Christi, cap. XI. Denique pro in sanguine testamenti tui, Arabicus vertit, in sanguine mandati tui, quia testamentum hoc a Patre Christo fuit demandatum et præceptum, et a Christo hominibus, puta fidelibus et christianis.
Ex hoc ergo loco et similibus docet Ecclesia Christum post fusum in cruce sanguinem, puta statim a morte, descendisse ad limbum, ibique mansisse triduum usque ad diem Dominicum quo resurrexit, ac tum patres e limbo secum eduxisse. Limbum vocat lacum, quia est in profundo terræ juxta ejus centrum; illumque sine aqua, tum quia physice ibi est pura arida; tum mystice, quia caret omni refrigerio et consolatione. Aqua enim quia fatigatum et sitientem in æstu et siti refrigerat et restaurat, hinc symbolum est refrigerii et consolationis.
Mystice, S. Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XXXV, per lacum accipit humanæ profunditatis et naturæ in peccato jacentis miseriam et sterilitatem, ex qua homines eduxit Christus in felicitatem, et fecunditatem gratiæ et gloriæ. Unde et Theodoretus per lacum accipit idololatriam: hæc enim profundissima et maxima erat scelerum fovea, æque ac cæcitas et miseria; Clarius vero et Arias per lacum accipiunt legis veteris jugum, quo quasi carcere duro vincti Judæi tenebantur, ex quo nos liberavit Christus. Sic tropologice, Christus peccatorem e lacu, id est statu damnationis educit, cum eum a peccato ad gratiam traducit, itaque quasi Lazarum e sepulcro suscitat et vivificat. Præclare S. Augustinus serm. 181 De Tempore, cap. VI: «Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Natus est ex virgine, ut nos nasceremur ex Ecclesiæ virginis utero. Tentatus est, ut nos a tentatione liberaret. Tentus, ut dimitteremur. Ligatus, ut nos a nodo maledictionis absolveremur. Illusus, ut nos ab illusionibus dæmonum liberaret. Venumdatus est, ut nos redimeret. Humiliatus est, ut nos exaltaret. Captus est, ut nos a captivitate dæmonum auferret. Spoliatus est, ut nuditas primi hominis, per quam mors ingressa est, tegeretur. Spinis coronatus est, ut nos liberaret a spinis peccatorum, vel potius ut monstraret se cum eis coronandum illosque caput et coronam Ecclesiæ futuros, qui spinosi erant amando vitia. Aceto est potatus, ut nos inebriaret dulcedine cœlestis desiderii et æterni gaudii. Postremo in altari crucis sacrificatus est, ut totius mundi peccata deleret. Mortuus est, ut mortis captivaret imperium. Sepultus est, ut sepulturæ sanctorum benediceret, et ut nos sibi vitiis et concupiscentiis sepeliret. Hæc ergo infirmitas Christi superavit omnem firmitatem mundi.»
sona sensum inchoat, et mox transit ad secundam, in eaque sensum inchoatum consummat. Qua enim cohærentia dicitur: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisi vinctos tuos? Sane sic dicendum fuisset: Ego quoque in sanguine testamenti tui emisi vinctos tuos. Cum autem in hebræo non sit אני ani, id est ego, sed אתה atta, id est tu, sequitur pro schillachti, id est emisi, uno puncto mutato legendum schillachta, id est emisisti. Sic enim filum orationis plane cohæret, ipsaque sententia congrue et integre expletur, dicendo: «Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu.» Et apostrophe Prophetæ ad Christum, qua exsultans ei gratulatur victoriam de hostibus, prædamque eis excussam ac triumphum. Sensus ergo est, q. d. Tu, o Christe, quasi Messias et triumphator ingredieris Jerusalem, ut dixi vers. 9; nam quarto post die in cruce fundes tuum sanguinem, quo novum fœdus inter Deum et homines sancies, tuaque morte de morte, peccato, dæmone et inferno triumphabis. Quocirca mox a morte descendes ad lacum, id est limbum patrum, ut hujus tui sanguinis et fœderis novi eos facias participes, illisque assignes primitias tuæ passionis et redemptionis, quas illi a multis centenis, imo millenis annis avidissime sperant et exspectant. Nam die tertio resurgens, pariter resuscitabis eos, tecum e limbo in terram, et e terra quadragesimo die ad cœlum ascendens, quasi spolia et captivos, sed felici captivitate, in triumphum educes. Ita S. Augustinus epist. 99, et S. Hieronymus, Cyrillus et alii jam citati.
Perperam ergo Chaldæus et Judæi per lacum accipiunt captivitatem Ægyptiacam, aut, ut Hugo et Calvinus, Babylonicam: nam hujus solutio non est facta in sanguine testamenti. Adde, utraque temporalis erat, et jamdiu præterierat: hic autem agitur de libertate plena et perenni, patribus in limbo detentis afferenda per Christum: est enim prophetia de futuris tempore Christi. Perperam rursum Calvinus et Beza per lacum intelligunt cœlum. Tollunt enim ipsi limbum patrum, docentque animas sanctorum ante Christi mortem ivisse in cœlum, non in limbum; qui est error exploratus. Nec enim cœlum vocari potest lacus: nec in cœlo ulli sunt vincti: nec ex cœlo Christus suos eduxit. Lacus ergo est infernus, puta limbus. Ita Patres et Doctores communi consensu, quos citat Bellarminus lib. IV De Anima Christi, cap. XI. Denique pro in sanguine testamenti tui, Arabicus vertit, in sanguine mandati tui, quia testamentum hoc a Patre Christo fuit demandatum et præceptum, et a Christo hominibus, puta fidelibus et christianis. Ex hoc ergo loco et similibus docet Ecclesia Christum post fusum in cruce sanguinem, puta statim a morte, descendisse ad limbum, ibique mansisse triduum usque ad diem Dominicum quo resurrexit, ac tum patres e limbo secum eduxisse. Limbum vocat lacum, quia est in profundo terræ juxta ejus centrum; illumque sine aqua, tum quia physice ibi est pura arida; tum mystice, quia caret omni refrigerio et consolatione. Aqua enim quia fatigatum et sitientem in æstu et siti refrigerat et restaurat, hinc symbolum est refrigerii et consolationis.
Mystice, S. Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XXXV, per lacum accipit humanæ profunditatis et naturæ in peccato jacentis miseriam et sterilitatem, ex qua homines eduxit Christus in felicitatem, et fecunditatem gratiæ et gloriæ. Unde et Theodoretus per lacum accipit idololatriam: hæc enim profundissima et maxima erat scelerum fovea, æque ac cæcitas et miseria; Clarius vero et Arias per lacum accipiunt legis veteris jugum, quo quasi carcere duro vincti Judæi tenebantur, ex quo nos liberavit Christus. Sic tropologice, Christus peccatorem e lacu, id est statu damnationis educit, cum eum a peccato ad gratiam traducit, itaque quasi Lazarum e sepulcro suscitat et vivificat. Præclare S. Augustinus serm. 181 De Tempore, cap. VI: «Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Natus est ex virgine, ut nos nasceremur ex Ecclesiæ virginis utero. Tentatus est, ut nos a tentatione liberaret. Tentus, ut dimitteremur. Ligatus, ut nos a nodo maledictionis absolveremur. Illusus, ut nos ab illusionibus dæmonum liberaret. Venumdatus est, ut nos redimeret. Humiliatus est, ut nos exaltaret. Captus est, ut nos a captivitate dæmonum auferret. Spoliatus est, ut nuditas primi hominis, per quam mors ingressa est, tegeretur. Spinis coronatus est, ut nos liberaret a spinis peccatorum, vel potius ut monstraret se cum eis coronandum illosque caput et coronam Ecclesiæ futuros, qui spinosi erant amando vitia. Aceto est potatus, ut nos inebriaret dulcedine cœlestis desiderii et æterni gaudii. Postremo in altari crucis sacrificatus est, ut totius mundi peccata deleret. Mortuus est, ut mortis captivaret imperium. Sepultus est, ut sepulturæ sanctorum benediceret, et ut nos sibi vitiis et concupiscentiis sepeliret. Hæc ergo infirmitas Christi superavit omnem firmitatem mundi.»
Versus 12: Return to the Stronghold
12. Convertimini ad munitionem, puta ad Christum et Ecclesiam, vel, ut Cyrillus, ad legem Evangelicam, quæ est arx Christi munitissima.
Vincti spei, scilicet primo, qui vinculis peccati astricti vincti a dæmone detinemini, sed simul habetis spem liberationis, quia speratis redemptionem a Christo venturo.
Litteraliter, redite ad munimentum, id est Jerosolymam, quæ hoc loco dicitur munimentum, vel ob protectionem divinam supra cap. II, 5, promissam, vel quod aliquando, nempe tempore Nehemiæ, urbs munita futura sit.
sagittam det ictum, quo scilicet rem propositam configat et conficiat; tunc enim jaculator omnibus suis plenisque viribus arcum quasi implet, dum eas in illo tendendo expromit et exerit. Sic IV Reg. IX, 24, in hebraeo dicitur: Jehu implevit manum suam in arcu, ut vertunt Septuaginta, hoc est, manu sua implevit arcum, per hypallagen, id est traxit arcum totis viribus suis. Idem ergo est: «Extendi mihi Judam quasi arcum,» quod, «implevi Ephraim,» scilicet, q. d. Tam decem tribus, quam duas instar arcus plene traxi et extendi, ut iis validas jacerem sagittas.
Audi S. Cyrillum: «Sumpta, ait, est haec phrasis ab eo quod fit in arcu. Cum enim nervum et ferrum arcus adducimus prope pupillas, tunc dicuntur jaculatores implere arcum, et fit vehemens jaculatio.» Sic et Vegetius lib. I De Re milit. cap. XV, agens de tironum in militia institutione: «Major, ait, adhibenda solertia, ut arcum diligenter ac sapienter teneant, ut fortiter impleant, ut sinistra fixa sit.» Et Sidonius lib. I, epist. 2: «Spicula capit, implet, expellit.» Porro tam manus impletur arcu plane pleneque distento, quam arcus manu: extensio enim arcus coaequatur extensioni manuum, et vice versa. Unde IV Reg. IX, Jehu dicitur implesse manum arcu: arcus enim commensus est jaculatori. Cum ergo hic plene manus distendit, plene distendit et arcum. Secundo, Sanchez censet impleri arcum, quando extremis arcus capitibus, sive cornibus, adducto vehementer nervo coeuntibus, impletur circulus, qui prius videbatur inchoatus in arcu, si semicirculi formam obtinet. Sic Thrissa Aeneid. XI arcum tetendit:
Et duxit longe, donec curvata coirent Inter se capita.
Quod sumpsit ex Homero, Iliad. IV, ubi arcum vehementer intensum dicit actum in circulum. Et Euripides in Rheso: «Jungite, inquit, nervis arcus corneos.»
Huc accedit Delrio, adagio 1017, qui censet hanc phrasim, implere arcum, sumptam a luna quae plena vocatur, quando coeuntibus cornibus in circulum reflectitur: huic enim arcus summa vi extensus est similis.
Jam quoad sensum, Chaldaeus, Theodoretus, S. Thomas et Hugo censent Ephraim idem esse quod Judam: idem enim esse, «implevi Ephraim,» quod, «extendi Judam quasi arcum,» ac significare Judaeorum Babylone redeuntium fore validos et bellicosos, ut reipsa fuerunt tempore Machabaeorum. Verum, ut paulo ante dixi, haec ad litteram spectant Christum et Apostolos, qui partim ex Juda, partim ex Ephraim, id est ex regno decem tribuum sunt prognati. Significat ergo Deus quod Apostolis sit usurus, tanquam arcubus validissime extensis et libratis, qui praedicando validissime librabunt et emittent sagittas amoris divini, quibus vulnerabunt audientium corda, eaque subjicient Christo. Sic Christus de se ait Isaiae cap. XLIX, 2: «Posuit os meum quasi sagittam electam: in pharetra sua abscondit me.» Apostoli ergo fuerunt quasi sagittae potentis acutae.
Audi S. Cyrillum: «Judam et Ephraim vocat totum genus Israel: ex quo primi Apostoli armati verbo Dei, et facti velut arcus, caeteras gentes adversantes percusserunt divinis dogmatibus: percusserunt, inquam, et vulnerarunt, non ad mortem, sed ad charitatem. Unde sponsa Cant. I, se appellat vulneratam charitate.»
ET SUSCITABO FILIOS TUOS, SION, SUPER FILIOS TUOS, GRAECIA. — q. d. Suscitabo e filiis tuis, o Sion, qui Graecos subjiciant. Nominat prae caeteris gentibus Graecos, quia cum his post tempora Zachariae continuo negotium fuit Judaeis; Alexander enim infensus Judaeis, sed placatus a Jaddo pontifice, ingressus est in Jerusalem: Judas Machabaeus et fratres ejus assidua gesserunt bella contra Antiochum Epiphanem, qui posteris Alexandri in regno Asiae et Syriae successit, ejusque asseclas. Unde Albertus, Hugo et Sanchez censent ad litteram hic esse sermonem de victoriis, quas Machabaei obtinuerunt contra Antiochum. Verum esto ad eos alludat, et obiter quasi perstringat Propheta; tamen persistens in prophetia de Christo, altius quid intendit, nimirum S. Paulum, S. Joannem aliosque viros apostolicos armatos verbo zeloque Dei, conversuros Graeciam ad fidem Christi, uti eos fecisse patet ex Actis Apostolorum et ex Epistolis S. Pauli. Unde Ecclesia Graeca prima pene in orbe effloruit, deditque Ecclesiae primos et praestantissimos doctores, uti S. Dionysium Areopagitam, S. Polycarpum, S. Chrysostomum, S. Basilium, S. Gregorium Nazianzenum, et alios complures.
ET PONAM TE (o Sion, o Ecclesia) QUASI GLADIUM FORTIUM. — q. d. Faciam ut instar gladii sis fortissima, sternasque ac occidas Graecos aliasque gentes, quia scilicet occides in eis infidelitatem et gentilismum, easque compelles ad novam vitam christianam sanctam et jucundam.
Versus 14: And the Lord God Shall Appear Over them
14. ET DOMINUS DEUS SUPER EOS VIDEBITUR. — Deus ex alto aderit Apostolis virisque apostolicis, et emittet jacula fulgurantia illustrationum internarum, quibus tum Apostolos ad divinae
praedicandum, tum gentes ad avide audiendum et assentiendum impellet. Ita S. Cyrillus.
ET DOMINUS DEUS IN TUBA CANET. — «Tuba,» scilicet Evangelii, qua Apostolos suos ad evangelizandum excitabit, et quasi in aciem instructos et educet, eosque praecedet et irruet in hostes celerrime et fortissime, ac instar turbinis venientis ab Austro omnes convolvet et secum abripiet. Hisce bellicis metaphoris significantur vis et energia praedicationis Evangelicae, a Deo aspirata Apostolis et praedicatoribus. Unde de iis subdit:
Versus 15: They Shall Devour (their Enemies) and Shall Subdue
15. DEVORABUNT (hostes suos) ET SUBJICIENT LAPIDIBUS FUNDAE. — Intelligitur more hebraeo nota similitudinis sicut vel quasi: ardentes enim sententiae S. Scripturae et sermones Apostolorum fuerunt quasi lapides fundae, quos ejecerunt in gentes tanto impetu et rectitudine, ut eos ferirent et sternerent. Alludit ad fundam qua David lapidem intorsit in frontem Goliath, eumque tam valide illi impegit, ut ipsum prosterneret. Simili enim modo, sed mystico, Apostoli straverunt turres illas carneas Gentilium. Alludit quoque ad velites et fundibularios, qui olim in prima acie constituebantur, primique praelium inibant.
ET BIBENTES INEBRIABUNTUR QUASI A VINO. — Hebraice est המו amu, id est tumultuabuntur quasi temulenti. Unde Tigurina vertit: Frement ut qui vino exhilarantur. Est catachresis, significans copiosam hostium stragem, et ingentem Apostolorum tum zelum perdendi hostes, puta idola, infidelitatem et scelera omnia gentilismi; tum victoriam: tantum enim hostium sanguinem ab eis effundendum esse, ut, si eum victores biberent (quod nonnulli efferati olim fecerunt), inebriarentur et replerentur, sicut repleri solent phialae et cornua altaris sanguine victimarum. Simili schemate de Christo victore dicitur Psalm. CIX, 6: «Conquassabit capita in terra multorum: de torrente in via bibet.» Quocirca Septuaginta clare hic vertunt: Bibent eos sicut vinum. Tale quoque est illud Isaiae LXIII, 3: «Calcavi eos in furore meo, et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.» Alludit ad victorias Machabaeorum cruentas, quibus plurimum hostium sanguinem effuderunt. Nota: To quasi cornua altaris, significat hanc gentilismi stragem faciendam ab Apostolis fore sacrificium, et hostiam Deo gratissimam, sicut hostiae gratissimae Deo sunt hostes Dei, cum jugulantur, et sanguis eorum effunditur, ac quasi libatur divinae justitiae et vindictae. Unde Septuaginta vertunt: Implebunt phialas; sicut altare; vel, ut S. Hieronymus legit: Implebunt sicut phialas altare. Ita Theodoretus et Chaldaeus: Et erit, inquit, anima eorum plena deliciis, sicut phiala quae plena est simila et oleo, et splendebunt sicut sanguis qui splendet in pariete altaris. Sic S. Paulus Evangelii praedicationem vocat sacrificium, in qua gentes sunt victimae, Paulus sacerdos, Rom. XV, 16: «Ut sim, inquit, minister Christi Jesu in gentibus, sanctificans (graece ἱερουργῶν, id est sacrificans) Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in Spiritu Sancto.» Unde ad hoc sacrificium sanguinem suum per martyrium, ad libamen offert Deo, Philipp. II, 17: «Sed et si immolor, inquit, super sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis.» Unde et Tertullianus lib. IV Contra Marcion. cap. XXXIX, sic legit et explicat: Replebunt quasi pateras altare, scilicet martyres sanguine suo, quem fundunt Deo, et quasi libant in altari.
Versus 16: And the Lord Shall Save Them, Etc., as
16. ET SALVABIT EOS DOMINUS, etc., UT GREGEM POPULI SUI. — Apostoli enim fuerunt quasi grex arietum electus et selectus a Christo dicente: «Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum,» Matth. X, 16; sed Deus eos protexit et salvavit, adeo ut oves vincerent lupos, eosque in oves converterent. Nota: To ut gregem populi sui, dupliciter accipi potest: primo, q. d. ut gregem non ovium, sed populi sui. Sic omnis populus omnesque fideles sunt grex Dei. Secundo, q. d. ut gregem selectum e populo. Sic soli Apostoli virique apostolici sunt grex populi Dei.
QUIA LAPIDES SANCTI ELEVABUNTUR SUPER TERRAM EJUS. — q. d. Apostoli, et fideles quos ipsi convertent, praesertim illustres virtute et sanctitate, salvabuntur a Deo, et liberabuntur ab omnibus periculis; quia ipsi sunt grex Dei, et quasi lapides primarii, quos ipse elevare, honorare et exaltare in terra decrevit. Albertus et Hugo per lapides sanctos accipiunt Machabaeos. Verum esto ad eos alludatur, tamen proprie haec spectant Christum et Apostolos, ut aiunt S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Lyranus, Ribera, et alii passim.
Pro sancti hebraice est נזר nezer, quod primo verti potest, lapides separationis, id est separati a vulgaribus, ideoque sancti; quia ad sanctam Ecclesiae fabricam, vel titulum aut trophaeum deputati. Secundo, nezer idem est quod consecratio. Unde Tigurina vertit: Lapides consecrati in sublime ferentur super terram ejus. Tertio, nezer significat diadema, coronam, vel tiaram. Unde aliqui vertunt, lapides diadematis, vel coronae. Ita Vatablus. Hinc a nezer vocabantur nazaraei, quasi a vulgo separati et consecrati Deo, ac caesarie sua coronati, uti dixi Numer. V.
(1) Propriis verbis dicitur, quod versu superiori imagine tempestatis propositum fuit. Comparantur Judaei leonibus, qui quos aggrediuntur, devorant, et sanguinem eorum bibunt.
Quaeres: Quales sunt hi lapides? Primo, aliqui censent esse gemmas; ex quibus confletur et ornetur diadema (hoc enim significat nezer) Christi, q. d. Apostoli erunt gemmae quae in diademate Christi eminebunt, illudque decorabunt, et vicissim eo decorabuntur. Ita Vatablus et Sanchez. Huc accedit Chaldaeus qui vertit: Eliget eos sicut lapides superhumeralis; quasi hic alludatur ad duodecim gemmas, quae erant in ephod et rationali Pontificis, inscriptae duodecim nominibus Patriarcharum, qui repraesentabant duodecim Apostolos: hi enim sunt Patriarchae novi Testamenti, ut dixi Exodi XXVIII, 17. Simili modo de iisdem ait Isaias, cap. LXII, 3: «Eris corona gloriae in manu Domini.» Huc accedit Mariana qui sic explicat, q. d. Principes Juda elevabuntur sicut lapides coronae, hoc est, erunt in pretio, dignitate et honore eminebunt, sicut eminent gemmae in corona regia.
Secundo, alii accipiunt lapides fabricae, q. d. Apostoli in fabrica Ecclesiae quasi lapides primarii in culmine eminebunt, et virtute, et dignitate, et auctoritate et gloria. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Lyranus et alii. Alludere enim videtur Zacharias ad fabricam templi, ad quam ipse assidue Judaeos excitabat: haec enim erat typus fabricae Ecclesiae.
Verum quia hic nec coronae, nec rationalis, nec aedificii fit mentio, sed terrae, in qua dicit elevandos hos lapides; hinc congruentius per lapides hos accipimus eos qui in titulum victoriae, triumphi, vel rei alicujus illustris eriguntur. Alludit enim ad duodecim lapides, quos Josue, sicco pede superato Jordane, ingressus in Terram sanctam, in titulum et monumentum hujus miraculosi ingressus, et simul in signum quasi usucapionis, quod scilicet jam adisset possessionem Terrae sanctae, erexit in Galaad, Josue V, 19. Hi enim duodecim lapides fuerunt typus duodecim Apostolorum, qui pari modo in Terra sancta, id est in Ecclesia, in titulum victoriae, et possessionis aditae a Christo erecti et elevati sunt. Tales quoque fuere lapides, quibus legem Dei inscribi, ac deinde eos erigi et statui in monte Garizim jussit Moses, Deuter. XXVII, 2 et sequent. Tale quoque fuit altare, quod in trophaeum victoriae ab Amalec reportatae, ex lapidibus, ut videtur, construxit et erexit Moses, Exodi XVII, 15, vocavitque: «Dominus exaltatio mea,» vel «vexillum meum,» quod scilicet in Amalec inferens, eum prostravit. Hebraeum enim נס nes significat vexillum: unde נוסס noses vocatur: vexillifer.
Idem pene verbum hic usurpat Zacharias, scilicet מתנוססות mitnosesot, quod Noster vertit, elevabuntur; alii vertunt, vexillabuntur, hoc est, gerent vexillum crucis Christi, ejusque vexilliferi erunt in castris Ecclesiae, ut praedicent victorias ejus virtute partas, in cujus gloriam erecti sunt; ad quod proinde omnes fideles quasi milites Christi se aggregabunt, ut suos hostes prosternant.
Sensus ergo est, q. d. Apostoli et viri Apostolici servabuntur et protegentur a Deo tanquam grex e populo suo selectus: nam uti lapides sancti in sublime efferentur in terra, ut sint tituli et monumenta Christi et Ecclesiae, eorumque victoriae, ac ad eam et per eam in coelum viam omnibus ostendant. Huc accedit Sanchez: Lapides, inquit, isti nezer, id est separationis, consecrationis, vel coronationis, appellari possunt, quia quasi terminales, agros ab agris separant, puta Ecclesiam secernunt a Synagogis Judaeorum, academiis philosophorum, et sectis gentilium, illamque Deo consecratam esse illustri aliqua nota demonstrant: aut certe Ecclesiam, quasi terram promissionis cingunt et coronant, sicut flumina salicibus coronari dicuntur. Qui etiam sacri dici possunt, quia religionis ergo a Christo erecti sunt. Additque alludi hic ad lapides terminales Judaeae, quos post vastationem Chaldaeorum Idumaei et aliae vicinae gentes hostiles Judaeam occupantes, abstulerant; sed Judaeis e Babylone in Judaeam reversis, ab iis fuerunt restituti et elevati. Ex quo totius versus hujus hic erit sensus: Sicut Deus Judaeos Babylone reversos salvavit, et pavit quasi gregem suum in pascuis, suis signis et titulis, quasi lapide terminali consignatis: sic idem christianos, quasi gregem suum, servabit ab omnibus periculis, et pascet in altis Ecclesiae montibus, quasi pascuis suis, quos lapides elevati, puta Apostoli, sepiunt, et a Judaeis Gentibusque disterminant, ac sanctificant, et in coelum elevant.
Tertio, aliqui censent lapides hos fuisse globos lapideos. Unde Septuaginta vertunt: Lapides qui volvuntur (Tertullianus lib. IV Contra Marcion. cap. XXXIX legit, volutant) super terram. Hebraeum enim mitnosesot potest deduci a נוס nus, id est fugere; et in poel active noses, id est fugare, q. d. Lapides fugientes, id est celerrime volubiles et mobiles, omnesque hostes et obices fugantes. Hi enim lapides significant Apostolos, qui celerrime totum orbem percurrerunt et circumgyrarunt evangelizando. Audi S. Cyrillum: «Volvi autem illos aptissime dicit, ut ad quidvis sanctorum agilitatem celeritatemque declaret. Lapides enim orbiculares, seu rotundi citra ullam difficultatem maxime sunt mobiles, si quis eos impellere voluerit: sic animus sanctorum ad omnia Deo grata est versatilis.» Causa est, quod coelum spectent, terram vero non nisi in puncto tangant. Sphaera enim vel globus insistens plano, illud tantum in puncto tangit, ut docent mathematici: quo significatur sanctos, et praesertim viros apostolicos ita in coelestia defixos, ut terrena vix, et non nisi necessitate coacti attingant, uti monet
S. Paulus II Timoth. VI: «Habentes, inquit, alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.» Unde Arabicus vertit: Sunt lapides sanctificati, et ascendere eos faciet in terram sanctitatis de loco bonorum optimorum. Quocirca S. Hieronymus eleganter et apposite explicans illud Psalm. LXXVI, 19: Vox tonitrui tui in rota, «id est, inquit, vox praedicationis tuae in toto orbe:» per illum enim totum praedicatio instar rotae rotata discurrit.
Tropologice vero: «Rota, inquit, modico quodam vestigio stat in terra; et non solum stat, sed quasi percurrit: non stat, sed tangit et praeterit: ita et sanctus vir, quoniam in corpore est, necessitatem habet aliqua de terrenis cogitare; sed habens victum et vestitum, his contentus est; et tangens terram ad altiora festinat (ut quasi rota tangens terram, illico erigatur in altum). Ille qui currit, et ad altiora festinat, in illo est sermo tuus. Legimus in Propheta (Zachar. IX): Sancti lapides volvuntur super terram. Quoniam enim rotae sunt, propterea volvuntur super terram, et ad altiora festinant.»
Ita Atherius Archiepiscopus Asiae, jussus ab angelo perquirere S. Joannem, qui a silentio cognominatus est Silentiarius; eo invento cognitoque quod nobilitatem, opes amplas et episcopatum Dei amore reliquisset, seque voluntariae paupertati, humilitati et exercitationi anachorelicae addixisset, et inter anachoretas incognitus viveret, admirans exclamavit: «Vere nunc quoque sancti lapides in terra volvuntur,» uti refert Cyrillus in Vita S. Joannis Silentiarii, qui coaevus fuit S. Sabae et Justino imperatori, floruitque anno post Christum quingentesimo.
Moraliter, disce hic quam alta, separata et elevata sit vita sanctorum, praesertim eorum qui religione Nazaraei sunt, et alios sanctificant. Elevantur enim a terra in coelum, adeoque pertingunt ad nezer, id est diadema quod est in capite Christi, illudque exornant. Quam ergo hoc diadema a terra elevatum est, tam et ipsi elevati sunt a terrenis et terrenorum moribus: quia eorum conversatio est cum Christo in coelis. Accipe descriptionem et hypotyposin viri sancti ita elevati: «Vir sanctus hominem interius ordinat; exterius ornat; a rebus turpibus cohibet: sermones rectos et utiles amat: in risum non effunditur, non clamat, nec vocem attollit. Modeste incedit. Aliorum facta curiose non inquirit; admonitiones hilari vultu recipit: errori aliorum facile condonat: humilis est, mitis et benignus: miseris quibuslibet ex visceribus miserando compatitur: laudibus non extollitur, detractione non dejicitur: interroganti facile leniterque respondet: contendenti facile cedit: patienter alios audit: in omnibus alios aedificare et perficere studet: rari est et gravis sermonis: in cibo parcus, in potu sobrius: compositus in vultu et verbis: odit mendacium, fabulas et nugas: filius est veritatis: oculos habet demissos et simplices. Puritate candidus, obedientia promptus, patientia perfectus, in oratione assiduus: in fide stabilis, in opere diligens, in abstinentia rigidus, in moribus exemplaris: in conversatione gratus, in verbis affabilis, in dando liberalis, amicis fidus, inimicis benignus, Deo resignatus, sibi mortuus, mundo crucifixus, omnibus omnia ut omnes lucrifaciat: zelotes pro honore Dei et salute animarum.»
Audi et S. Gregorium lib. VI Moral. cap. II: «Quia sancti viri ita prosperitatem seculi despicientes calcant, sicut adversitatem ejus calcantes tolerant per magnam mentis celsitudinem, mundi sibi et adversa et prospera substernentes dicunt: Sicut tenebrae ejus et lumen ejus, q. d. Sicut intentionis nostrae fortitudinem ejus tristia non premunt; ita hanc nec blanda corrumpunt.»
Idem, lib. VIII, cap. XIV, explicans illud Job VII: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea, per suspendium accipit elevationem mentis ad coelestia; per mortem ossium, mortificationem carnis: «Sancti enim viri, inquit, certissime sciunt, quia habere in hac vita requiem nequaquam possunt, et idcirco suspendium eligunt, quia nimirum desideria terrena deserentes, ad alta animam tollunt. Suspensi autem mortem suis ossibus inferunt, quia amore supernae patriae in virtutem studiis accincti, hoc quod fortes prius in mundo fuerant, vinculo humilitatis insequuntur.»
Idem, lib. XII, cap. XVII, docet sanctos ob vitae mentisque celsitudinem vocari coelos, «sicut scriptum est Psalm. XVIII: Coeli enarrant gloriam Dei, qui per naturam omnes in semetipsis propriam mutabilitatem habent, sed dum immutabili veritati studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt ut immutabiles fiant.» Idem, lib. XX, cap. XIX: «Sanctos suos Dominus veniendo adjuvat, derelinquendo probat, donis firmat, tribulationibus tentat.» Idem, lib. XXI, cap. X: «Sancti viri cum praesunt, non in se potestatem ordinis, sed aequalitatem conditionis attendunt; nec praeesse gaudent hominibus, sed prodesse.» Idem, lib. XXI, cap. XV: «Sancti viri quando cum personis minoribus contentionum negotia subeunt, dum gravare vel in minimis timent, ipsi contra justitiam gravari nequaquam refugiunt.» Idem, lib. XXVI, cap. XXI: «Sancti, inquit, reges sunt, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt.» Idem, lib. XXI, cap. XV: «Vir sanctus quo majore persecutione premitur, eo ad praedicandam veritatem acrius instigatur; et cum patienter persecutores tolerat, ardenter ad se auditores trahere festinat.» Idem, lib. XXXV, cap. II: «Sancti viri dum divinitatis arcana audiunt, quanto magis contemplando proficiunt, tanto amplius despiciendo quod sunt, aut nihil, aut prope nihil se esse cognoscunt.»
Audi et S. Augustinum in Psalm. CXXII: «Coelum mihi sedes est. Qui sunt coeli, nisi justi? In ipsis sedet Deus, et de ipsis judicat Deus. Quomodo peccator factus est terra, cui dictum est: Terra es, et in terram ibis; sic justificati facti sunt coelum. Portaverunt Deum, et de ipsis Deus coruscabat miracula, tonabat terrores, pluebat consolationes. Anima justi thronus est sapientiae, id est, in anima justi sedet sapientia tanquam in sella sua, tanquam in throno suo, et inde judicat omne quod judicat.» Idem in Psalm. XCVI: «Tu si vis, coelum eris: Si vis esse coelum, purga de corde tuo terram: si terrenas concupiscentias non habueris, et non frustra responderis sursum te habere cor, coelum eris. Conversatio enim tua in coelis erit.» Idem, lib. II De Serm. Domini in monte, cap. X: «Pater noster qui es in coelis, id est in cordibus justorum, tanquam in templo sancto suo.» Hisce enim promisit illud Isaiae LVIII, 14: «Delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui.» Audi et Gentilem Senecam lib. De Quatuor virtutibus: «Magni animi hominis bonum est non vacillare, constare sibi, et finem vitae intrepidus exspectare. Nil aliud magnum in rebus humanis, nisi animus magna despiciens. Si magnanimus fueris, nunquam judicabis tibi contumeliam fieri.»
Versus 17: For What is his Good, and What is
17. QUID ENIM BONUM EJUS EST, ET QUID PULCHRUM EJUS, NISI FRUMENTUM ELECTORUM, ET VINUM GERMINANS VIRGINES? — To ejus hebraice et graece est masculinum: unde terram, utpote feminini generis, respicere nequit. Respicit ergo Deum, et consequenter ejus populum. Sicut enim Deus nil melius, aut pulchrius hoc dono dare, sic nec populus accipere potest. Est epiphonema, quo per admirationem et exclamationem claudit una quasi synopsi, omnia bona paulo ante recensita, ac simul dat causam, id est fontem tantorum bonorum, q. d. Causa, cur Apostoli et eorum sequaces sint futuri quasi sagittae et jacula fulgurantia, quae omnes gentes sternent sibique subjicient; curque salvandi sint a Deo, et pascendi ut grex ejus; denique cur sint lapides nezer, id est separati et consecrati Deo, ideoque elevandi super terram: horum, inquam, omnium causa est, quod Deus ita eos amet, ut omne suum bonum eis communicet: «Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum, nisi frumentum electorum?» etc., q. d. Utique Deus nihil habet quod det melius, aut pulchrius frumento electorum. Hinc Septuaginta vertunt: Quia si quod pulchrum illius, et si quod bonum ejus, hoc utique est frumentum juvenibus, et vinum boni odoris ad virgines; Pagninus et Vatablus: Quanta enim bonitas, et quanta pulchritudo ejus! Frumentum juvenes, et vinum virgines succulentus et vegetas reddet; Syrus: Quam bonum, et quam pulchrum est triticum adolescentibus, et vinum delectat virgines! Arabicus Antiochenus: Quam bona et quam utilis esca juventuti, et vinum jucundat virgines! Arabicus Alexandrinus: De loco bonorum optimorum frumentum puerorum, et vinum et unguentum virginum. O ergo bonitas et pulchritudo Dei stupenda! o abyssus bonitatis! o amor! o stupor!
Quaeres: Quodnam hoc frumentum et vinum? Primo, Hebraei et Theodoretus censent hic Judaeis copiam frumenti et vini ad litteram promitti. Unde Sanchez sic explicat, q. d. O quantum bonitatis ac pulchritudinis habebit ager ille, quem Dominus suo assignabit populo, quemque suis sibi titulis circumscribet! Afferet enim frumentum, quod juvenes robustos; et vinum, quod virgines florentes atque nitentes faciat. Mariana vero sic: Quod maxime pulchrum existet in hac victoria, erit finis ejus, scilicet convivia, quae juvenes et virgines instruent, et cantica quibus laetitiam celebrabunt. Verum hic sensus humilis est et terrestris, praesertim quia praecedentia omnia spectant ad tempora Christi: nec vinum materiale germinat virgines, ut vertit Noster, sed potius accendit libidinem.
Secundo, melius alii frumentum et vinum mystice accipiunt pro alimonia spirituali; puta pro lege et doctrina Mosis et Prophetarum, quae Judaeorum, tam juvenum quam virginum, mentes pavit et aluit in cultu Dei, quando Machabaei legem cum cultu Dei, ob persecutionem prolapsam, erexerunt et in integrum restituerunt. Unde Chaldaeus vertit: Quoniam quam bona et pulchra est doctrina legis, et judicium veritatis directum in congregatione! Ita Albertus et Hugo. Verum quia e vers. 9 hucusque egit de Christo, non de Mose; hinc
Tertio, sublimius et germanius alii per frumentum et vinum accipiunt legem et doctrinam Evangelicam, quae praedicata a Christo et Apostolis mentes audientium pascit, ac juvenes ad fortitudinem, virgines ad castitatem excitat. Ita Clarius, Vatablus et Arias.
Quarto, aptissime et plane ad litteram, frumentum hoc et vinum est Eucharistia, in qua corpus Christi Domini sub specie panis e frumento confecti, et sanguis sub specie vini, vi consecrationis, puta verborum Christi Domini, realiter et substantialiter praesens in altari sistitur, quod Apostolos et fideles nutrit, corroborat et inflammat ad praeliandum praelia Domini, eosdemque a terrenis desideriis ad coelestia traducit et elevat. Hoc enim ejus vinum non luxuriam, sed castitatem germinat et producit: utraque ergo species Eucharistiae hic notatur, scilicet frumentum sive panis et vinum. Ita S. Hieronymus, Remigius, Haymo, Lyranus, Ribera, a Castro et alii passim, ac Paschasius lib. De Corpore et sanguine Domini, cap. XXI.
Ubi nota: Eucharistia dicitur bonum et bonitas Christi, quia summa bonitate summum bonum, scilicet seipsum quantus quantus est, puta totam deitatem et humanitatem nobis communicat, et in escam dat; ita ut totum quasi deitatis aerarium hic in nos expromat et exhauriat. Eadem dicitur pulchrum et pulchritudo Christi, primo, substantia: quia scilicet substantialiter nobis exhibet Christum, qui qua Deus, est verbum, imago et pulchritudo Patris; qua homo, est «speciosus forma prae filiis hominum.» Secundo, causalitate et effectu: quia scilicet est «frumentum electorum, et vinum germinans virgines.» Nam causat in nobis juventutem florentem spiritus et animae, dum facit eam robustam, floridam, agilem et alacrem ad omne bonum: rursum dum facit eam puram et virginem. Vere enim ait Sapiens, cap. IV, 1: «O quam pulchra est casta generatio cum claritate!» Tertio, Sacramento: quia species panis et vini repraesentant nobis Christum in cruce immolatum, puta corpus a sanguine separatum, quasi occisum et mortuum. Haec autem immolatio et victima fuit pulcherrima, praestantissima, Deo dignissima et gratissima, utpote per quam omnis honor peccato violatus et ablatus ipsi est restitutus, ac consequenter peracta nostra redemptio et reconciliatio cum Deo. Quocirca eleganter et vere S. Augustinus in Psalm. XLIV, post initium: «Christus, ait, est pulcher in coelo, pulcher in terra, pulcher in utero, pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem, pulcher deponens animam, pulcher recipiens, pulcher in ligno, pulcher in sepulcro.» Quarto, convivio: Eucharistia enim est convivium in quo Deus nobiscum convivatur, ac proinde apponit escam non humanam, non angelicam, sed divinam, ideoque pulcherrimam et magnificentissimam. Pulchritudo enim convivii est ejus decor et magnificentia. Hoc est quod ait Psaltes, Psalm. CX, 3: «Confessio et magnificentia opus ejus,» quia scilicet, «escam dedit timentibus se.» Quam escam? «Panem coeli dedit eis: Panem angelorum manducavit homo,» Psalm. LXXVII, 25. Ergo in Eucharistia, «confessio et pulchritudo in conspectu ejus: sanctimonia et magnificentia in sanctitate ejus,» Psalm. XCV, 6. Merito S. Augustinus serm. 50 De Verbis Domini: «Quid dicis, ait, Domine bone pastor? Tu enim pastor bonus, qui bonus agnus: idem pastor et pascua, idem agnus et leo.» Haec pulchritudo magis patebit ex Eucharistiae cum aliis fidei mysteriis symmetria et congruentia quam jam subdo.
Moraliter, disce hic Eucharistiam esse omne bonum et pulchrum Dei et Christi, aeque ac nostrum, adeo ut nihil melius aut pulchrius nobis dare possit. Vere de ea Poeta christianus:
Sanctum, augustum, almum, coeli admirabile munus, Per te melliflui rorant dulcedine montes. Per te mellifluae complentur nectare valles. Ipse amor, ipsa animis nostris innexa voluntas.
Ratio est, quia in Eucharistia, ut dicitur Psalm. CX, 4: «Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se.» Eucharistia enim est quasi compendium, et anacephalaeosis omnium mirabilium Dei operum. Nam primo, hic quasi est nova creatio mundi: quia transsubstantiatio est velut quaedam creatio, qua quasi creatur in altari ipse Dominus et creator mundi, ac mundus in ipso, ideoque integras rerum naturas commutat et transsubstantiat, panem in carnem, vinum in sanguinem Christi.
Secundo, mirabile Dei opus erat manna, quod erat panis coeli, et panis angelorum. Eucharistia est manna supernaturale et divinum, Joan. cap. VI, vers. 59.
Tertio, mirum ineffabile Dei opus fuit Incarnatio, qua «Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.» In Eucharistia est quodam modo nova incarnatio, dum de novo Verbum in altari humanatum sistitur, et quasi incarnatur.
Quarto, mirum Dei opus fuit Christi crucifixio, mors mundique redemptio: in Eucharistia est viva repraesentatio crucifixionis et mortis Christi: «Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis,» I Corinth. XI, 26.
Quinto, quia in Eucharistia Deus omnia vetera miracula renovat et superat. Nam non aquam in vinum, sed vinum in sanguinem suum commutat: facit ut Christus homo sex pedum subsistat in puncto, imo in singulis punctis hostiae: facit ut accidentia panis et vini per se subsistant sine subjecto, ac si essent substantia. Idem facit non uno in loco, sed in omnibus altaribus dum consecratio fit, per totum mundum. Itaque Christus idem toto suo corpore et quantitate est in plurimis et distantissimis locis, idque continuo singulis diebus, per omnes hebdomadas, menses, annos et saecula.
Sexto, ideo reliquit nobis Eucharistiam, ut esset objectum circa quod exerceremus omnes virtutes: fides enim ingens hic requiritur, ut credamus hostiam non esse panem, sed carnem Christi; nec vinum quod ante fuit, esse vinum, sed esse sanguinem Christi; etsi omnes sensus judicent esse vinum, esse panem, non carnem, non sanguinem. Secundo, religio hic exercetur: quia habemus Deum praesentem, quem latria adoramus. Tertio, spes: quia si Christus dat nobis seipsum in cibum, quid non dabit? et ita de caeteris.
Septimo, Eucharistia est summum et praestantissimum sacrificium, quo Deus summe honoratur: quia ei offertur et immolatur nobilissima victima, scilicet non bos, non taurus, sed ipse Dei Filius, Deus et homo; isque in ejus honorem quasi mactatur et consumitur. Rursum Eucharistia est sacrificium propitiatorium, quo sacerdos quasi mediator Dei et hominum, Deum hominibus propitiat, veniam peccatorum, et gratias omnes Ecclesiae impetrat, quae alias ob multorum peccata graviter a Deo castigaretur.
Octavo, Eucharistia est panis transsubstantialis, ὑπερούσιος, et supersubstantialis, Matth. VI, 11, confirmans cor, spiritum, mentem hominis, omnesque ejus vires et potentias. Est pharmacum immortalitatis, cujus vi resurgemus ad vitam immortalem, ut docet Christus Joan. VI, 59: «Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum;» idque expresse ibidem docet S. Cyrillus. Est medicina omnium infirmitatum et morborum corporis et animae. Laboras superbia? sume Eucharistiam, id est Christum ad carnem, imo ad panem se humiliantem; et panis hic humilis te humilem faciet. Laboras tentatione libidinis? sume vinum germinans virgines. Laboras ira et impatientia? sume Christum crucifixum et patientissimum: hic suam tibi patientiam communicabit, etc.
Nono, Eucharistia est ignis amoris divini, accendens in nobis ardorem charitatis. In ea enim Christus est «amor amorum,» ait S. Bernardus, vel quisquis est Auctor, serm. De Cena Domini. Nam, ut canit S. Thomas Aquinas:
Se nascens dedit socium; Convescens in edulium; Se moriens in pretium: Se regnans dat in praemium.
Quis enim non amet Christum, totusque in eum quasi transeat, dum totus in eum transit Christus? Quis Christum ignem suscipiens, eo non ardescat? S. Augustinus serm. 9 De Natali Domini: «Factus, inquit, est Deus homo, ut homo fieret Deus: ut panem angelorum manducaret homo, Dominus angelorum factus est homo.» Legimus de S. Catharina Senensi, cor ejus Christi patientis consideratione et amore fissum, ita ut ipsa expirarit, uti refert Ambrosius Catharinus in ejus Vita lib. II, cap. XXX. Ita mirum est cor nostrum in Eucharistia tanto Christi amore non findi, tanto
igne non consumi. Axioma est Philonis in Vita Mosis: «Miracula quotidiano usu talia desinunt videri.» Hoc verum experimur apud homines in sancta communione: iis enim Eucharistia, quia quotidiana, vilescit, cum sit miraculum miraculorum, et prodigium prodigiorum. Hoc deplorabat, imo stupebat S. Franciscus, ut habetur in ejus epist. ad Sacerdotes sui Ordinis, quae habetur in fine tomi V Bibliothecae SS. Patrum: «Magna, ait, miseria, et miseranda infirmitas, quando ipsum (Christum) sic praesentem habetis, et aliquid aliud in toto mundo curatis. Totus homo paveat, totus mundus contremiscat, et coelum exsultet, quando super altare in manibus sacerdotis est Christus Filius Dei vivi.» Quocirca ut hoc consuetudinis vilescentis malum evitemus, quotidie excitanda est novitas mentis, attentionis, considerationis, admirationis et stuporis tanti Sacramenti, perinde ac si primum eo die fieret, nec unquam antea factum esset: «Ita magnum, novum et jucundum tibi videri debet, cum celebras, aut Missam audis, ac si eodem die Christus primum in uterum Virginis descendens homo factus esset, aut in cruce pendens pro salute hominum pateretur et moreretur,» ait noster Thomas lib. IV De Imitat. Christi, cap. II.
Haec omnia complectitur Zacharias hoc elogio: «Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus?» idque hoc fine, ut acuat in christianis famem Eucharistiae, ac simul indicet optimam dispositionem et praeparationem ad sacram communionem esse, si quis ingentem ejus in se excitet famem, ingens, inquam, desiderium sumendi Christum. Sicut enim ad utiliter sumendum cibum corporalem, optima dispositio est appetitus et orexis: haec enim omne insipidum facit sapidum, illudque stringit, optime concoquit, sibique incorporat; unde illud vulgo tritum: «Optimum cibi condimentum est fames;» ita prorsus se res habet in cibo spirituali Eucharistiae. Quocirca S. Chrysostomus docet accedentem ad Eucharistiam ita avide accedere ad eam debere, ac si in ea os applicaret lateri Christi, ex eoque sugeret et biberet sanguinem Christi, uti revera facit. S. Catharina Senensis accedebat ad S. Synaxin tanta orexi, quanta infantes famelici accedunt ad ubera matris, adeo ut prae fame videretur deficere et emori. Unde et S. Chrysostomus homil. 60 ad Popul.: «Nonne videtis, ait, quanta promptitudine parvuli papillas capiunt, et quanto impetu labia uberibus infigunt? Accedamus cum tanta nos quoque alacritate ad hanc mensam, quinimo cum longe majori trahamus, tanquam infantes lactanei, spiritus gratiam; et unus sit nobis dolor hac esca privari.» S. Thomas Opusc. 57: «Suavitatem, ait, hujus Sacramenti nullus digne exprimere sufficit, per quod spiritualis dulcedo in suo fonte gustatur, et recolitur memoria illius, quam in sua passione Christus
monstravit, excellentissimae charitatis.» Quocirca S. Mechtildis a Deo didicit optimam ad Eucharistiam dispositionem, Deoque gratissimam esse, ut, licet quis in se non sentiat vivam ejus famem, ardensque desiderium, concipiat tamen desiderium hujus desiderii, optans vehementem hujus cibi famem, atque orans Deum, ut sibi hanc coelestem coelestis escae orexin indat et inspiret.
Rursum, ut hoc pulchro et bono Eucharistiae fruamur, illudque plene gustemus et sapiamus, illud ipsum post S. Synaxin diu et devote cum gratiarum actione ruminandum est, mensque cum Christo colligenda et unienda: qua de re egregia et perutilia edidit documenta noster P. Balthasar Alvarez, vir rarae prudentiae et sanctitatis, quae in Vita ejus recenset P. Ludovicus de Ponte, cap. VI, § 2: Multis communicantibus, inquit, pruriant pedes ut inde discedant statim praetextu lectionis, collocutionis, ambulationis, quae est phrenesis intolerabilis. Orationes enim et lectiones quid aliud sunt, quam quidam clamores quibus Dominum vocamus ut ad domum nostram venire dignetur? Quae ergo stultitia est, ut post tot horas dum ille ad nos venit, imo ingreditur, nos illico eo relicto domo exeamus?
Quid quaeris praeter Deum tuum? plus ille te docebit quam omnes libri, plus te recreabit quam omnes amici, plus virtutis dabit quam omnes sancti. Ad hoc perpende sequentes veritates, quibus anima cum Deo loquitur:
Infirmus, Domine, qui tecum non exhilaratur, valde prope est ut cadat: Anima quae tecum non exsultat, unde poterit exsultare? Qui tecum, Domine, non est contentus, quomodo non orepat? Qui dum te hospitem habet, properat ut domo exeat, facile ostendit se cor habere alibi obstrictum. Cui tecum manere taedium est, nescit quod tu sis Deus et totum bonum ejus. Qui tecum non manet libenter, ostendit se phrenesi laborare, cum hujus rei causa natus sit.
Tu enim es omne bonum et pulchrum totius universi, qui ejus scintillam creaturis singulis gratis communicas et impertis. Quae ergo stultitia, relicto fonte immenso voluptatis, guttam unam persequi? Ergo qui sapis sequere consilium Sapientis, Eccli. XIV, 14: «Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te praetereat.»
FRUMENTUM ELECTORUM. — Hebraice est בחורים Bachurim, quod Septuaginta, Syrus et Arabicus, Vatablus et Pagninus vertunt, juvenum. Hi enim prae senibus eliguntur ad opera tum civilia, tum bellica conficienda. Eucharistia ergo est «frumentum electorum,» quod scilicet facit selectos juvenes, hoc est validos, alacres et expeditos ad omne bonum, aeque ac ad quodvis praelium quantumvis arduum et difficile. Secundo, «electorum;» quia facit ut a Deo eligamur ad vitam aeternam, Joan. VI, 59, ac discreti a reprobis, inter electos coelo donandos annumeremur. Hinc patet electionis ad gloriam signum ac causam esse, piam et frequentem communionem.
Porro Eucharistiam esse frumentum electorum et juvenum, eos vegetans, animans et validans, patet primo, in martyribus, qui Eucharistia se muniebant et roborabant ituri ad tribunalia, aculeos, catastas et supplicia, ut patet ex S. Cypriano lib. I, epist. 2 ad Cornelium, eaque de causa Eucharistiam tempore persecutionis domum deferebant, ut illam instante periculo sumerent. Dum enim Christi sanguinem pro nobis fusum suscipimus, roboramur et excitamur, ut et nostrum sanguinem pro ipso generose et libenter profundamus, ait S. Cyprianus, quia fortis est ut mors dilectio: additque eos in hoc praelio non posse fortiter pugnare, qui his armis induti non sint. Quocirca S. Anacletus, a S. Petro quartus Pontifex et martyr, anno Domini 112, incrudescente persecutione Trajani, sanxit ut omnes christiani sacrificio Missae praesentes, eo peracto, communicarent, itaque se ad martyrii agonem roborarent, ut habent ejus Vita et Decreta.
Secundo, in impugnatione daemonum, quorum rabiem fideles Eucharistia roborati superant et profligant. Unde S. Chrysostomus, hom. 61 ad Populum: «Tanquam leones, inquit, ignem spirantes ab hac mensa recedamus, facti diabolo terribiles, juxta illud Psalm. XXII, 5: «Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.» Scribit S. Prosper De Promis. et praedict. dimid. tempor. cap. VI, Carthagine virginem quamdam energumenam, a daemone vi Eucharistiae liberatam. Hac de causa Christus iturus cum suis ad passionem, prius Eucharistiam instituit, sumpsit et suis distribuit, ut nos idem in omni tentatione et tribulatione facere doceret. Unde S. Chrysostomus loco citato: «Cum nos, ait, ab ira corripi viderimus, vel ab alio vitio, cogitemus quibus facti sumus digni, et sit irrationalium nobis motuum correctio talis cogitatio.»
Tertio, in praelio et conflictu: Otto imperator praelium commissurus cum Hungaris, prius cum suis Eucharistiam sumpsit, ac deinde dimicans ingentem hostium numerum trucidavit, et illustrem victoriam obtinuit, anno Domini 955, uti in ejus Gestis scribit Udalricus, et ex eo Cardinalis Baronius. Qui et anno Domini 1040, ex Curopalata et Cedreno narrat, Catalacum praefectum Michaelis imperatoris magnas Saracenorum copias Messenam invadentes profligasse, militibus ante aciem sacro viatico communitis. Idem solitum facere ante praelia Henricum imperatorem maritum S. Cunegundis, ex Petro Damiano et Bonifacio narrat, anno Domini 1022. Scribit Theodoretus lib. III Histor. cap. III, Constantium, Magni Constantini filium, milites suos hortatum ad percipiendam Eucharistiam ante certamen cum Magnentio. Idem fecisse christianos in bello sacro cum Hierosolymae obsiderentur, scribit Guilielmus Tyrius, et ex eo Molanus in Natal. Belgii 15 julii, appendice 2. Memorabilis fuit victoria, quam virtute Eucharistiae et S. Crucis de Saracenis retulit Alphonsus VIII, rex Castellae, sub Innocentio III Pontifice, anno Domini 1212, die 16 julii. Cum enim rex cum omnibus militibus suis ante praelium sacra confessione et communione sese communiisset, ac Rodericus Archiepiscopus Toletanus crucis vexillum in barbaros intulisset, caesa sunt ad ducenta Saracenorum millia, 25 duntaxat e christianis desideratis. Quocirca annuam tanti miraculi memoriam celebrant Hispani festo, quod nuncupant triumphum S. Crucis, die 16 julii. Rem gestam scripsit rex ad Innocentium III Pontificem, et Rodericus Archiepiscopus Toletanus, lib. VIII Histor. I, atque ex iis P. Ribadeneira in Vitis Sanctorum die 16 julii. Non minus illustris fuit victoria, quam de iisdem eadem armatura obtinuit Ramirus rex, anno Domini 834. Cum enim Ramirus ab iis caesus sese cum suis recepisset ad montes, afflictusque Deum obsecraret, apparuit ei S. Jacobus, mandans ut milites omnes sacra confessione expiaret, et sancta communione reficeret, itaque hostes invaderet inclamans nomen Dei et S. Jacobi: se enim equo candido castra praeiturum, et hostes dispersurum. Ita factum: quocirca in eo praelio ceciderunt septuaginta Maurorum millia. Atque exinde Hispani in praeliis inclamare consueverunt S. Jacobum. Ita Ribadeneira in Vita S. Jacobi. Hoc imitentur duces et milites christiani, ac similes de inimicis fidei triumphos reportabunt.
Quarto, in infirmitate corporali. Scribit S. Bonaventura, lib. De Perfectione ad sororem, saepe personas debiles in S. Synaxi tantum sentire roboris, consolationis et laetitiae, ut ab ea robustae discedant, perinde ac si nulli infirmitati essent obnoxiae. In Vitis SS. Patrum legimus sanctos nonnullos sine cibo, sola Eucharistia sustentatos, vitam sanam et longaevam egisse. Palladius in Lausiaca, cap. XV, scribit Joannem Monachum cibum nunquam sumpsisse, nisi die Dominico Eucharistiam: hanc enim solam ei Sacramentum fuisse et victum. Sic Severus abbas, Dominico die Eucharistia et modico pane refectus, per reliquum hebdomadae nihil amplius comedebat. Ludovicus Pius imperator in supremo morbo quo obiit, totos quadraginta dies jejunus transegit, Eucharistiam solam quotidie sumens, ut qui adfuit ei scriptor testatur, inquit Thomas Bozius, tom. II, lib. XV De Signis Eccles. cap. II.
Scribit Sigebertus in Chronica, anno Domini 823 in ditione Tullensi, puellam quamdam duodennem, sumpta in Paschate Eucharistia per triennium omni cibo abstinuisse. S. Maria Oigniacensis, in Belgio sanctitatis fama celebris, infirma cibum omnem respuebat, sola Eucharistia vivebat et valescebat; ac subinde facies ejus quosdam ex se radios lucis vibrare et diffundere videbatur, inquit Cardinalis Vitriaco in ejus Vita, lib. II, cap. XII.
Scripsit S. Gregorius Nazianzenus, oratione 19 in Funere patris, patrem suum ardentissima et diuturna febri exhaustum, sumpta S. Eucharistia convaluisse, ac subjungit idem miraculum matri suae aliquanto post contigisse: «Nam cum nunquam non, inquit, dolore premeretur (pater), et quidem persaepe singulis diebus, atque interdum etiam horis, ex sola liturgia robur concipiebat, ac morbus tanquam ex edicto et imperio fugatus se subducebat.» Idem in Funere Gorgoniae sororis suae, scribit illam ad S. Eucharistiam orantem a membrorum omnium dissolutione, ac gravissimis cruciatibus quibus angebatur, sanitati sibique restitutam. S. Ambrosius in Funere Satyri fratris sui, scribit eum Eucharistia ad collum appensa e naufragio incolumem enatasse. Hinc liquet Eucharistiam esse frumentum electorum, eis ad hoc a Deo datum, ut eo aliti crescant et juvenescant. Praeclare Tertullianus lib. De Resurrect. carnis, cap. VIII: «Caro, ait, corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo saginetur.»
ET VINUM. — Hebraice est תירוש tiros, id est vinum recens, sive mustum, quod suavissimum est, et adeo potens, ut ebulliat, et vasa maxima, nisi hiatus aliquis laxetur, et spiraculum per quod exaestuet, disrumpat. Quid musto recenti dulcius? quid fortius? quid ferventius? quid splendidius? quid efficacius ad cor exhilarandum, ad vitales et animales vires reficiendas, ad spiritus excitandos, ad animum permovendum, et mentem illustrandam acuendamque? Appelles merito vitam alteram artificiatam, non sine Dei consilio a Noe inventam, ut succederet in vicem ligni vitae hominibus vetiti. Tam suave, tam potens, tam fervens, tam splendidum, tam efficax est vinum Eucharistiae, quod succum et spiritum Christi nobis instillat, quo hausto excitantur languidi, reviviscunt mortui, et in alios homines evadunt, ut ardorem concipiant juvenilem, viresque ardori conformes ad magna quaeque et difficilia designanda, audenda et perficienda.
GERMINANS. — Hebraice est ינובב ienobeb, quod Septuaginta vertunt εὐωδίαν, id est odoratum ad virgines, bonum odorem exhalans virginibus, ut videatur esse aromaticum; unde vulgo vinum vocatur cos, quod scilicet egregium habet colorem, odorem et saporem, qualem, inquit S. Hieronymus, est illud sponsae dicentis Cant. VIII, 2: «Dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.» Tigurina vertit: Succulentos et vegetos reddens; Sanchez: Florere faciens; alii: Fructificans, procreans, propagans virgines; Vatablus: Exhilarans; Syrus: Jucundans, delectans; Arabicus: Ungens instar unguenti; Pagninus: Cantare faciens; sic enim vertit: Frumentum juvenes, et vinum cantare faciens virgines. Nimirum Eucharistia primo, animam corroborat; secundo, vegetam, florentem, alacrem et expeditam ad omne bonum efficit; tertio, exhilarat; quarto, eam inebriat, ut in Dei hymnos et laudes erumpat. Unde olim post S. Synaxin fideles, quasi Eucharistia et Christi amore temulenti, canebant cantica sacra; imo subinde enthusiasmo et Spiritu Sancto correpti, arcana et sublimissima mysteria miris modis et odis eructabant, ut patet ex S. Paulo, I Corinth. XIV, 26, et Ephes. V, 18: «Nolite inebriari vino, in quo est luxuria;» sed vino Eucharistiae, in quo est sancta et sobria ebrietas, ibique «implemini Spiritu Sancto loquentes vobismetipsis, in psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.»
Ita S. Monica, sumpta S. Synaxi, quasi ebria canebat: «Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.» Et: «Volemus in coelum,» linquamus terram, «volemus in coelum.» Eucharistia enim animas languidas, humi repentes, segniter abjectas, maestas, pusillanimes, ad terrena depressas erigit, vegetat, roborat, in coelum elevat, facitque angelicas, imo angelos; nam, ut ait S. Bernardus, vel quisquis est auctor, sermone De Cena Domini: «Panis iste per excellentiam dicitur Eucharistia, id est bona gratia. In hoc enim Sacramento non solum quaelibet gratia, sed ille a quo est omnis gratia, sumitur.»
Hinc Psaltes Psalm. XXII, 5: «Et calix meus, ait, inebrians quam praeclarus est!» Quae verba explicans S. Cyprianus, lib. II, epist. 3 ad Caecilium: Sicut, ait, ebrietas hominem a se et a mente alienat, facitque plane alium; sic Eucharistia fidelem a se alienat, et ex terrestri facit coelestem.
Legimus in Chronicis Cisterciensibus monachum quemdam, quoties S. Synaxin sumebat, toties sibi visum favum mellis sumere, cujus suavitas illi in ore triduum ipsum perdurabat.
S. Franciscus, inquit S. Bonaventura in ejus Vita, cap. IX, «flagrabat erga Sacramentum Dominici corporis fervore omnium medullarum, stupore admirans permaximo illam charissimam dignationem, et dignantissimam charitatem. Saepe communicabat, et tam devote, ut alios devotos efficeret, dum ad immaculati Agni degustationem suavem quasi spiritu ebrius, in mentis ut plurimum rapiebatur excessum.»
S. Maria Aegyptiaca, vadens ad eremum, sumpsit S. Synaxin, ac deinde in eremo sine cibo vixit plurimos annos; moritura vero eandem instar viatici accipiens, extensis in coelum manibus, ingemiscens cum lacrymis exclamavit: «Nunc dimittis, Domine, ancillam tuam secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum.» Et mox sancte placideque obdormivit in Domino. Ita refert oculatus testis Zozymas in ejus Vita. Idem majori pietatis et amoris sensu fecit S. Magdalena, paulo ante mortem Eucharistiam praebente ei S. Maximino.
Sic S. Cassius, Episcopus Narniensis, quotidie celebrans sanctis piisque lacrymis diffluebat, uti refert S. Gregorius, hom. 37 in Evang. Ecce hi sancti suo sensu et gustu clarius nobis explicant hunc Scripturae locum, quam ulli interpretes.
Virgines. — Id est, primo, castos; secundo, immortales: virgo enim vivido roseoque colore florescens, juventae nunquam senescentis, et immortalis vitae est symbolum, ait Hieronymus Prado in Ezech. cap. XV. Eucharistiae enim effectus est resurrectio: ipsius enim virtute resurgemus ad vitam immortalem, beatam et aeternam, uti asserit Christus Joan. VI, 59. Quocirca Eucharistia a SS. Patribus vocatur pharmacum immortalitatis, antidotum incorruptionis, lignum vitae, de quo Genes. II. Ita S. Ignatius, epist. ad Ephes. in fine, eam indigitat «pharmacum immortalitatis, mortis antidoton, vitam in Deo concilians per Jesum Christum, medicamentum purgans vitia, et omnia pellens mala.»
Rursum to virgines alludit ad lapides nezer, id est Nazaraeos et sanctos, de quibus vers. praeced. Nazaraei enim abstinebant voluptatibus carnis et vini, in quo est luxuria, ut essent sancti et casti. Hoc nobis praestat vinum Eucharisticum germinans virgines, ac proinde facit nos Nazaraeos, id est separatos a mundi pompis et deliciis, consecratos et coronatos Deo. Christus ergo, ait S. Hieronymus, «est frumentum electorum, sive juvenum: ipse est et vinum quod laetificat cor hominis, et bibitur ab his virginibus, quae sunt sanctae et corpore et spiritu, ut inebriatae atque gaudentes sequantur Ecclesiam, et dicatur de eis: Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi; afferentur in laetitia et exsultatione. Quomodo enim laetitiam non habebunt, quae inebriatae poculo Salvatoris generantur in virgines, et audent dicere: Introducite me in cellulam vini, confortate me in unguentis?» Et mox: «Hoc vino inebriati sunt, qui sequentur Agnum Dei quocumque vadit, vestiti candidis vestibus; quia se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt,» Apoc. XIV.
S. Cyprianus quoque, epist. 63, vel lib. II, epist. 3, calicem Domini inebriantem, peroptimum, sive praeclarum, scilicet sanguinis ejus, ait sic bibentes inebriare «ut sobrios faciat, ut mentes ad spiritualem sapientiam redigat, ut a sapore isto saeculari ad intellectum Dei unusquisque assurgat; et quemadmodum vino isto communi mens solvitur, et anima relaxatur, et tristitia omnis exponitur: ita epoto sanguine Domini et poculo salutari, exponatur memoria veteris hominis, et fiat oblivio conversationis pristinae saecularis, et maestum pectus ac triste, quod prius peccatis agentibus premebatur, divinae indulgentiae laetitia resolvatur.» S. Cyrillus Alexandrinus, lib. IV in Joan. cap. XVII: «Eucharistia, inquit, non mortem solum, verum etiam morbos omnes depellit. Sedat enim, cum in nobis maneat Christus, saevientem membrorum nostrorum legem, pietatem corroborat, perturbationes animi exstinguit, aegrotos curat, collisos redintegrat; et sicut pastor bonus, qui animam pro ovibus suis posuit, ab omni nos erigit casu.»
Ex hoc ergo loco patet Eucharistiae effectum esse repressionem tentationum carnis, et suffocationem vel exstinctionem libidinis, ac insitionem castitatis, imo virginitatis. Caro enim Christi virginea, quae nos alit in Eucharistia, nos sui similes efficit, puta virgines aeternum florentes, nunquam corrugata fronte marcescentes, aut senescentes, nitentes perpetuo et immortales; perinde ac videmus alimenta phlegmatica, ut pisces, comedentes facere phlegmaticos; cholerica, ut ova, piper, etc., facere cholericos; sanguinea, sanguineos; melancholica, melancholicos. Alimentum enim in substantiam hominis convertitur, ac proinde ei suas qualitates aspergit et communicat. Vide hic quam vinum Christi diversum, imo contrarium sit vino vitis et Bacchi. Hoc enim ab Aristophane apud Athenaeum, lib. X, vocatur lac Veneris, et a Pontiano, malorum omnium metropolis. Nam, ut ait S. Hieronymus lib. II Contra Jovin.: «Potus vini, ventrisque saturitas seminarium libidinis est.» Ergo miraculi est instar hoc vinum germinans virgines, cum terrestre hoc apostatare faciat sapientes. Cyzici fons Cupidinis vocatur, ex qua potantes amorem deponere Mutianus credit, ait Plinius lib. XXXI, cap. II. Talis est Eucharistia, de qua S. Bernardus, serm. De Altaris Sacramento, et de Ablutione pedum: «Si quis, ait, vestrum non tam saepe modo, nec tam acerbos sentit iracundiae motus, invidiae, luxuriae, etc., gratias agat corpori et sanguini Domini; quoniam virtus Sacramenti operatur in eo, et gaudeat quod pessimum ulcus accedat ad sanitatem.» Selemnus amnis, amoris est remedium; eo enim qui loti fuerint, sive viri, sive feminae, cupiditatis obliviscuntur, ait Pausanias in Attic. Selemno longe nobilior est Christi sanguis, qui, ut ait S. Chrysostomus, impuri amoris flammas restinguit, et regiam in nobis reformat imaginem.
Ipse ergo in Eucharistia est vinum germinans virgines. Huic similis est Romae Aqua virgo, quae quasi virgo omnem aliam aquam refugit, apud veteres celebris, aeque ac nunc in pretio: plerique enim omnes Romae ex ea bibimus; de qua Plinius, lib. XXXI, cap. III: «Juxta est, inquit, Herculanus rivus, quem refugiens, nomen virginis obtinuit.» Fabulosus est Canathus fons apud Argivos, cujus aquis lotam, nova quotannis virginitatis gloria Junonem repubescere narrat Pausanias in Corinth. Verus castitatis et virginitatis fons est Christus in Eucharistia.
Id experta fuit prae aliis S. Catharina Senensis, quae virtute Eucharistiae effecta est virgo angelica, et virgo talis, ut facta sit portentum saeculorum omnium: nam primo, familiarissime agebat cum Christo, cum eoque legebat preces horarias. Secundo, Christus eam sibi in sponsam, annulo in digitum inserto (qui etiamnum exstat Romae in monasterio dicto Magnanapoli, ubi mihi ostensus fuit) despondit. Tertio, ex sola Eucharistia vivebat sine cibo corporali, ita ut si eum sumeret, videretur moritura, eumque revomere cogeretur. Quarto, cum illa peteret a se auferri suam voluntatem, suumque cor, oraretque: «Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Da ergo mihi, Domine, cor novum, da cor tuum,» Christus annuens aperto latere exemit ei cor (ita ut aliquot dies viveret sine corde), ac post triduum aliud ei cor inseruit: «Accipe, inquit, filia, cor meum, ut deinceps non tibi, sed mihi vivas.» Unde illa deinceps orans dicebat: «Domine, commendo tibi cor tuum, non meum.» Quinto, post hanc cordis commutationem plane mutata est, adeo ut videretur esse angelus, et agere vitam coelestem, imo divinam. Quocirca ipsa affirmabat confessario suo, dicebatque: «Ego non sum ita quae fui, tota sum alia. Nam cor meum ita ardet charitate, ut ignis corporalis prae illo ardore mihi non ardere, sed frigere videatur; ac tanto gaudio in
mente perfundor, ut me non capiam, imo mirer quomodo gaudio non disrumpar et emoriar. Insuper tantum in me sentio amorem erga proximos, tantumque zelum animarum, ut omnes labores, omnia tormenta, ipsam mortem pro qualibet subire optem, ut eam salvem.» Sexto, crebro rapiebatur extra se in exstases, videbatque arcana et divina ineffabilia; unde rogata a confessario ut ea explicaret, respondebat: Verba, inquit, nostra nimis demissa sunt, tantumque significant res terrenas: quare impossibile est mihi verbis nostris res tam sublimes, tam augustas exprimere: ineffabiles enim sunt et incomprehensibiles; unde nec eas ego humana voce eloqui, nec si ego eloquerer, vos ea capere et comprehendere possetis. Ita habet in ejus Vita Raymundus, qui fuit ei a confessionibus, ac deinde Generalis Ordinis S. Dominici, qui et addit eidem a Christo impressa fuisse in manibus, pedibus et latere quinque sacra stigmata vulnerum suorum. Sane in manu S. Catharinae, quae exstat integra in Magnanapoli, stigma hoc vidi. Insuper asserit ex amore Christi fissum illi fuisse cor, itaque mortuam evolasse ad coelum, ac vidisse Deum; sed a Christo remissam ad vitam, ut Ecclesiae prodesset. Ita habet ejus Vita, lib. II, cap. L, in italicum traducta ab Ambrosio Catharino.
Quocirca ipsa S. Catharina scribit in Dialogis, et ex ea Garetius De Eucharistia, centuria 14, Deum sibi dixisse: «Ut plenius intelligas quam ardenti desiderio cupiam esse vobiscum, utque magis accendaris ad subigendam mihi copulandamque meae voluntatem tuam, vide et alta mente considera voluisse me ut Unigenitus meus incarnaretur, etc. Parasse insuper mensam maximi et parum agniti Sacramenti, corporis ipsius et sanguinis, ut in cibum sumentes transformemini; et mutemini in me: ac sicut panis et vinum quibus vescimini in substantiam transcunt corporalem, ita et vos manducantes ipsum qui mecum est, sub specie panis et vini, in substantiam spiritualem, et in meipsum convertamini. Et hoc est illud quod Augustino servo meo dixi: Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me; nec tu me mutabis in te, sed tu mutaberis in me.»
Hoc vinum germinans virgines largiter quoque biberat S. Casimirus Jagellonides, Casimiri regis Poloniae filius, qui tremendo Missae sacrificio ita attentus, et mente in Deum erectus intererat, ut extra se plane rapi videretur: quin et pro more habebat intempesta nocte clam templa adire, atque ante ipsorum vestibulum posita in terram facie, Deum in iis, puta in Venerabili Sacramento, praesentem et habitantem, suppliciter exorare. Inde ei tantus virginitatis amor, ut eam usque ad extremum spiritum illibatam conservaverit. Correptus enim gravi aegritudine, cum medici eam non nisi conjugii usu curari posse assererent, ac proinde parentes eum ad conjugium impellerent, et tantum non cogerent, ipse potius
mori, quam virginitatis decus perdere constantissime elegit. Virginitatis ergo martyr, et virgo martyrii obiit annos natus 24, anno Christi 1484, die 4 martii, qua pariter die et anno, Romae pontificatu et vita functus est Sixtus IV, Pontifex Maximus. Quocirca S. Casimirum Leo X in Sanctorum numerum retulit, et Clemens VIII ejus memoriam duplicis celebritatis officio in Polonia frequentandam praecepit, utpote quem Deus multis insignibus miraculis illustravit, ac nominatim memorabili victoria, qua pauci Lithuani ingentes Moscorum copias, voto facto a B. Casimiro, apparente ipso in aere quasi duce praevio, ad internecionem deleverunt. Ita habet ejus Vita, et Breviarium Polonicum die 4 martii. Unde apposite Casimirus per anagramma idem est quod, sum ac iris, in quam scilicet irradians sol justitiae Christus in Eucharistia, suum ei castitatis fulgorem afflavit. Rursum Casimirus, quasi cadis mirus, quia pro castitate occumbis. Quare poeta polonus de eo cecinit:
Sponte cadis, sed amore cadis, Casimire, pudoris. Mirus, te Christo mirificante, cadis.
Denique voces «frumentum et vinum germinans virgines,» significant nos non posse vitam spiritualem agere, nec diu perseverare in gratia Dei, ac praesertim in virginitate aut castitate sine Eucharistia, sicut non possumus vitam naturalem sustentare sine frumento, cibo et potu; rursum quo crebrius Eucharistiam sumimus, eo magis nos in spiritu et puritate angelica crescere et roborari, sicut per cibum frequentem crescimus et roboramur in vita animali. Quocirca primi fideles «quotidie perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem (Eucharisticum) sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Dominum, et habentes gratiam ad omnem plebem,» Actor. cap. II, 46.
Hisce de causis olim baptizatis mox a baptismo dabatur S. Eucharistia, quasi symbolum, alimonia et perfectio christianismi. Docet hoc S. Clemens I Pontifex, epist. 3 De Officio sacerdot. et cleric. Et S. Dionysius Areopagita, lib. De Eccles. Hierarch. cap. De Baptismo: «Ducunt, inquit, baptizatum ad Hierarcham; is cum virum unguento (in sacramento confirmationis) quod maxime divinos efficit, insignivit, Eucharistia, quae vim maximam habet perficiendae sanctitatis, participem esse pronuntiat.» Ita in Actis SS. Processi et Martiniani, quos S. Petrus in carcere convertit et baptizavit, dicitur: «Baptizati sunt promiscui sexus, et diversae aetatis numero 47. Obtulit autem (S. Petrus) pro eis sacrificium laudis, et participes eos fecit corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi.» Idem legimus in Actis S. Getulii, Cerealis, Pelagiae, aliorumque martyrum. Hinc Tertullianus lib. I Cont. Marcion. eum redarguit, quod cum iisdem quibus Ecclesia caeremoniis uteretur, diversum tamen ab ea in fide sentiret: «Ille, inquit, usque nunc nec aquam reprobavit creatoris, qua suos abluit, nec oleum quo suos ungit, nec mellis et lactis (quae olim baptizatis dabantur) societatem qua suos infantat, nec panem quo ipsum cor suum repraesentat.» Idem testatur S. Ambrosius, lib. De iis qui initiantur myster. cap. VIII: «Depositis, inquit, inveterati erroris exuviis, renovata in aquilae juventutem, coeleste illud festinat adire convivium. Venit igitur, et videns sacrosanctum altare compositum, exclamans ait: Parasti in conspectu meo mensam.» Duravit hic mos usque ad annum Domini nongentesimum. Illo enim vixit Theophilus, qui eumdem tunc perdurasse scribit commentans in cap. X S. Lucae: «Quotidie, inquit, qui baptizantur liberantur a vulneribus animae, oleo quidem unguenti uncti, statim autem communicantes divini sanguinis participes fiunt.» Idem mos etiamnum durat in Graecia et Aethiopia. Jeremias enim Patriarcha Constantinopolitanus, qui nuper in Graecia floruit et haereticis nostris restitit, respons. I, cap. II: «Rationi, ait, consonum est baptismo et chrisma subjungi, nec in tempus deferri, sed baptizatum continuo illius verendae communionis participem fieri.» De Aethiopibus constat ex Rituali baptismi eorumdem, in quo haec legimus: «Postea sumunt S. Sacramentum et vivificans, spondente sacerdote pro eis, corpus scilicet et sanguinem venerandum Domini Dei, ac redemptoris nostri Jesu Christi.»
Eucharistia ergo est frumentum juvenes vegetans, et vinum virgines germinans.