Cornelius a Lapide

Zacharias X


Index


Synopsis Capitis

Docet pluviam et fruges terræ a Deo postulanda, non ab idolis, utpote ob quæ vastati in captivitatem abstracti sint. Mox promittit se daturum heroes Machabæos, qui sua virtute, præliis et victoriis Judæam illustrabunt, et propugnabunt, adeo ut ad eam turmatim redeant Judæi et Israelitæ per Ægyptum et Assyriam dispersi; ac confortati protectique a Deo omnia maris et terræ pericula feliciter fortiterque superent, donec in Judæam perveniant, ubi sub tutela Dei quietam et securam vitam agent. Ita Hebræi, S. Hieronymus, Theodoretus, Albertus et Hugo. Mystice, significatur fortitudo et felicitas Apostolorum, qui Ecclesiam Christi propagabunt et propugnabunt, adeo ut ad eam confluant tam Judæi, quam Gentes, omniaque itinerum mari terraque persecutionum, tentationum et hostium obstacula generose transcendant. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus et Lyranus.


Textus Vulgatae: Zacharias 10:1-12

1. Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives, et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. 2. Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium, et somniatores locuti sunt frustra: vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor. 3. Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello. 4. Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul. 5. Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio: et bellabunt, quia Dominus cum eis, et confundentur ascensores equorum. 6. Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. 7. Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. 8. Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos, sicut ante fuerant multiplicati. 9. Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur. 10. Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus: 11. et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis, et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet. 12. Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.


Versus 1: Ask of the Lord Rain in the Latter

1. PETITE A DOMINO PLUVIAM IN TEMPORE SEROTINO. — Ita Hebræa, Chaldæus et alii. Verum Septuaginta per τῷ in tempore, accipiunt pluviam matutinam; unde vertunt: Petite a Domino pluviam opportunam, matutinam et serotinam. Pluvia matutina,

tina, sive temporanea, id est tempestiva, in Palæstina dicitur, quæ tempestive et mane, id est tempore sementis in octobri, depluit ad riganda semina: serotina, quæ sero, id est tempore messis imminentis, in aprili depluit ad incrassandas et maturandas segetes, uti dixi Osee VI, 3. Jubet ergo hic Deus Judæis, ut pluviam agros fecundantem, non a mutis et evanidis idolis, sed a se, velut creatore et gubernatore universi, ac datore omnis boni postulent. Ita Hebræi, Theodoretus, Albertus et alii. Videtur hæc prophetia edita a Zacharia post tempus sementis in hieme: quia jubet peti pluviam serotinam duntaxat, non matutinam, quasi ejus tempus jam transisset.

Physice et rustice hic nota, agris et frugibus per hiemem conducere serenitatem, sed adulto vere (quod proxime æstatem attingit) iisdem necessariam esse pluviam, qua alantur et adolescant. Unde Macrobius lib. V Saturn. cap. XX, priscum hoc vulgare carmen rusticum citat:

Hiberno pulvere, verno luto, grandia farra, Camille, metes.

Mystice, per pluviam significatur doctrina: hæc enim mentes rigat et fecundat, uti pluvia terram et germina, juxta illud Deuter. XXXII, 1: «Concrescat in pluviam doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum.» Pluvia matutina fuit lex Mosis, et doctrina Prophetarum, quæ prima fidei et virtutis apud rudes Judæos dedit semina: serotina est lex et Evangelium Christi et Apostolorum, quæ perfectam docet fidem et virtutem. Ita S. Cyrillus, S. Hieronymus, Remigius et Rupertus.

Porro hic tantum serotinam a Deo petendam monet, quia temporaneam jam habuerant, q. d. Vos, o Judæi, accepistis a Mose legem veterem, quasi pluviam matutinam: postulate nunc a Deo legem Evangelicam quam afferet Christus, quasi pluviam serotinam, quæ vos ad veram perfectamque justitiam et felicitatem perducet.

ET DOMINUS FACIET NIVES. — Pagninus, Mariana, Ribera, Sanchez et alii censent legendum nubes, non nives. Verum Biblia Romana et alia passim, quin et S. Hieronymus in Comment., constanter legunt nives, non nubes. Hebraice est vox חזיז chaziz, id est visio, apparentia, candor, splendor, fulgur, coruscatio. Septuaginta vertunt, phantasias, id est coruscationes et fulgetra, inquit Cyrillus et Theodoretus, eo quod subito appareant et dispareant, uti phænomena aërea, et quia prius videtur fulgur, quam audiatur tonitru, cum tamen collisio nubium et tonitru sit prior, imo causa fulguris. Chaldæus vertit, ventos; Pagninus, coruscationes; Tigurina, emicationes; alii, fulgetra; Noster, Job XXVIII, 26, vertit, procellas; quia fulgur et tonitru procellam et pluviam vehementem afferunt. Hic recte vertit, nives: Hebræum enim chaziz deducitur a חזה chaza, id est videre: unde chaziz est res visibilis perstringens oculos, qualis est lux et coruscatio, ac candor coruscus: nix ergo, quia candore et splendore suo micat,

coruscat feritque oculos, eosque perstringit, hinc recte vocatur chaziz. Addebat Heraclitus nivem esse chaziz, id est visionem et apparentiam, eo quod revera non sit candida, sed candida nobis videatur. Verum hoc est ejus paradoxum. Insuper chaziz potius significat nives, quam nubes: proprie enim significat splendidum quid et coruscum feriens visum, quales sunt nives, non nubes. Chaziz ergo significat subinde nubes, non qua nubes, sed qua coruscantes et fulgurantes. Unde Chaldæus, Job XXXVIII, 25, pro eo quod nos habemus: «Viam sonantis tonitrui,» Hebræum chaziz vertit: Viam nubibus qua dejiciunt aquam cum tonitruis et fulguribus.

Dices: Tempore pluviæ serotinæ, puta in aprili et vere, non sunt nives, sed nubes. Respondeo, sensus hujus versus est, q. d. Post pluviam matutinam, id est post sementem jactam in autumno, petite a Deo ut det pluviam pro tempore serotino, quæ eam ad spicas et grana deducat, ac Deus postulatis vestris annuens vota vestra superabit. Nam dabit in hieme nives, quæ semina vestra tegent, radicabunt et fecundabunt; ac deinde in vere dabit imbrem serotinum, simulque nives quæ in Libano, Carmelo, aliisque Judææ montibus reliquæ sunt (uti sunt in Alpibus, et in Apennino toto anno) liquabit et resolvet in aquam, quæ in valles camposque Judææ decurrens, segetes vestras rigabit et impinguabit. Unde Septuaginta vertunt: Pluviam hiemalem dabit eis.

Porro nives terram diu obsidentes eam fecundare, et copiam dare frugum, experientia constat. Unde vulgi est axioma: «Annus nivium est annus frugum.» Causam dat Plinius lib. XVII, cap. III: «Vota arborum communia sunt frugumque nives diutinas sedere. Causa, non solum quia animam terræ evanescentem exhalatione, includunt et comprimunt, retroque agunt in vires frugum atque radices; verum quod et liquorem sensim præbent, purum præterea levissimumque quando nix aquarum cœlestium spuma est. Ergo humor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur distillans, velut ex ubere alit omnia quæ non inundat: tellusque illo modo fermentescit, et succi plena, ac lactescentibus satis non effœta, cum tempus aperit, tepidis arridet hortis.»

Sic symbolice, annus vel dies tribulationum est annus vel dies meritorum et virtutum. Nam tribulationes faciunt, primo, ut homo ad externa se non effundat, nec in sui æstimatione evanescat. Secundo, ut convertatur ad cor secumque habitet, ac in eo profundas patientiæ, humilitatis, charitatis aliarumque virtutum figat radices. Tertio, eas irrigat piis et cœlestibus cogitationibus, quas vel tribulatio suggerit, vel Deus immittit de vanitate et miseriis mundi, de felicitate gloriæ cœlestis, de metu judicii, gehennæ, etc., de dignitate crucis, fortitudinis, patientiæ, etc.

Mystice, Apostoli et prædicatores sunt חזיזים

chazizim, id est, primo, nives, tum quia sicut nives terram sua irrigatione, ita ipsi homines sua doctrina compleverunt, fecundarunt, lætificarunt, et ab æstu concupiscentiæ refrigerarunt, juxta illud Prov. XXV, 13: «Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit illum.»

Secundo, sunt chazizim, id est nubes gravidæ et coruscæ, quæ copiosum dant imbrem sapientiæ et spiritus, ut germinarent et producerent fruges virtutum, juxta illud Isai. V, 6: «Nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.» Et Psalm. XCVI, 1: «Nubes et caligo in circuitu ejus.» Vide utrobique S. Hieronymum.

Tertio, sunt chazizim, id est venti, ut vertit Chaldæus, quia ut venti celerrime discurrerunt evangelizando per totum orbem, quasi angeli Dei, de quibus ait Psaltes et Apostolus Hebr. I, 7: «Qui facit angelos suos spiritus (id est ventos) et ministros suos flammam ignis.»

Quarto, sunt chazizim, id est procellæ, quæ dura hominum corda terrore concusserunt, ac pondere minarum iræ Dei, judicii et gehennæ straverunt et contriverunt, juxta illud Job XXVIII, 26: «Quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus.»

Quinto, proprie sunt chazizim, id est fulgura tonantia, et tonitrua fulgurantia, quia tonuerunt ore, fulgurarunt vita (quod de S. Basilio ait Nazianzenus), ac divinis irradiationibus mentes hominum perstrinxerunt, illuminarunt atque inflammarunt. Ita S. Jacobus et S. Joannes a Christo vocati sunt Boanerges, id est filii tonitrui, id est fulmina, sive tonantes et fulminantes, Marc. III, 17.

ET PLUVIAM IMBRIS DABIT EIS. — Alii vertunt: Pluviam pluviæ, vel imbrem imbris, hoc est pluviam uberem, imbrem copiosum dabit eis. Septuaginta vertunt: Pluviam hiemalem dabit eis; hiemalis enim est copiosa, æque ac refrigerans. Atque ex hac pluvia dabit singulis herbam in agro, Chaldæus: Ut det eis frumentum ad comedendum, et herbam jumentis in agro; Hebræus: Dabit eis vire, id est cuique, herbam in agro. Est enallage personæ; transit enim a secunda ad tertiam. Eis ergo, id est vobis, puta cuilibet vestrum, sive singulis: ita Vatablus.

Mystice, q. d. Deus omnibus petentibus dabit herbam, sive germina salutis in cordibus; quia eis inspirabit pias cogitationes, affectiones, impulsus, desideria, etc., quæ quasi germina producent copiam frugum bonorum et heroicorum operum.


Versus 2: For the Idols (the Word "for" Gives the

2. QUIA SIMULACRA (vox quia dat causam cur pluvia et fertilitas terræ a Deo petenda sit, non ab idolis, nec a divinis, quos Judæi solebant consulere, præsertim ante captivitatem Babylonicam, inquit S. Hieronymus. Causa est), QUIA SIMULACRA LOCUTA SUNT INUTILE, etc. — q. d. Simulacra non prosunt, sed obsunt; damnum afferunt, non utilitatem. Nam dæmones, de rerum copia vel inopia consulti, per ea dant responsa inutilia, imo falsa

et noxia. Unde Septuaginta vertunt: Quoniam hi qui loquebantur locuti sunt labores et dolores; Chaldæus: Quoniam cultores simulacrorum loquuntur rapinam. Hebræum enim און aven significat inutile, vanum, iniquitatem, rapinam. Dæmones enim cum ardeant livore et studio nocendi hominibus, consulti solent suadere rapinas et scelera, quasi per ea homines deos suos sibi sint conciliaturi, et ab eis copiam frugum, vel id quod postulant impetraturi. Idem faciunt eorum ministri et interpretes, puta magi et divini. Unde de iis subdit: «Divini viderunt mendacium.» Septuaginta: Visiones falsas; Chaldæus: Divini prophetant falsitatem et vane consolantur. Experientia docet eos qui dæmones consulunt per magos et divinos, vanam, imo maxime noxiam consolationem percipere, quia pro modico bono quod dæmon eis largitur, ingentes clades et damna mox infert, tum animæ, tum corpori eorumdem, uti multis exemplis docet Delrio in Magicis.

ET SOMNIATORES. — Ita vocat divinos qui ex somniis divinabant, vel sua somnia pro oraculis venditabant. Unde Hebræa ad verbum Pagninus et Tigurina sic vertunt: Divini viderunt mendacium, somnia vana locuti sunt; Septuaginta: Divini visiones falsas et insomnia falsa loquebantur; Chaldæus: Pseudopropheta in prophetia sua falsa mendacia loquuntur.

IDCIRCO ABDUCTI SUNT QUASI GREX. — Ita Romana, q. d. Quia Judæi nuper fidem adhibuerunt simulacris, divinis et somniatoribus, idcirco abducti sunt captivi velut grex ovium in Babylonem.

AFFLIGENTUR, QUIA NON EST EIS PASTOR, q. d. Ibique afflicti sunt et quasi prædæ dati lupis, puta Chaldæis, quia carebant vero pastore qui eos tutaretur, ac sequebantur hosce divinos et somniatores, qui erant pseudopastores, viso lupo fugientes ovesque ei tradentes. Unde Chaldæus vertit: Ideo dispersi sunt sicut disperguntur oves; translati sunt, quia non est eis rex.

Mystice, q. d. Idcirco Judæi abducti sunt in varios errores et dæmonum cultus, quia non habuerunt verum pastorem, scilicet Christum, sed falsos et mendaces, quales fuerunt Scribæ et Pharisæi tempore Christi, contra quos detonat Christus Matth., XXIII. Quocirca:


Versus 3: My Wrath is Kindled Against the Shepherds (that

3. SUPER PASTORES IRATUS EST FUROR MEUS (q. d. Puniam hosce pseudopastores, qui perdiderunt gregem populi mei). ET SUPER (Vatablus, contra) HIRCOS VISITABO. — Idem dicit alia metaphora: pseudopastores enim vocat hircos, tum ob fœtidos et hircinos mores, tum quod hædos sibi similes, id est homines scelestos verbo et exemplo gignerent, eisque ad omne nefas quasi duces præirent, sicut hirci præeunt capras et hædos.

QUIA VISITAVIT DOMINUS EXERCITUUM GREGEM SUUM DOMUM JUDA. — Vox visitavit hic contrarie sumitur. Nam: «Super hircos visitabo,» idem est quod hircos, id est duces et pseudopastores puniam, super ipsos manum vindicem extendam, acresque plagas dorso eorum infligam. Hic autem: «Visitavit Dominus gregem suum,» ut eum tueatur, et ex eo constituat duces qui eum propugnent. Unde sequitur:

ET POSUIT EOS QUASI EQUUM GLORIÆ SUÆ, — q. d. Quia hi falsi duces et pastores perdiderunt gregem meum, hac de causa Deus eum visitabit, ex eoque constituet veros principes et pastores, eoque gradu dignos, puta Judam Machabæum ejusque fratres, qui quasi equi generosi Dei, ad bella pro populo procedant, ac illius hostes, puta Antiochum ejusque chiliarchas, profligent. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Hugo et alii.

Dices: Judas et Machabæi fuerunt oriundi ex tribu Levi, non Juda: fuerunt enim sacerdotes et pontifices, qui omnes descendunt ex Levi, ut patet I Machab. II, 1. Respondent aliqui eos paterno genere descendisse ex Levi, sed materno ex Juda. Verum dico Judam hic et alibi vocari totam gentem Judæorum, prout distinguitur ab Israele et decem tribubus, quæ a Juda fecerunt schisma. Hæc autem gens commixta erat ex tribu Juda, Levi, Benjamin et cæteris, sed a potiori parte vocata est Juda, præsertim quia Judæ promissum et datum est sceptrum usque ad Christum a Jacobo patriarcha Gen. XLIX, 10. Machabæi ergo oriundi ex Levi dicuntur prodituri ex Juda, id est ex gente Judaica, non autem ex tribu Juda.

Mystice, Judæi et Machabæi nostri sunt Christus et Apostoli, qui ex Judæorum stirpe prognati, quasi generosi equi prælium inierunt cum regibus, principibus, philosophis, totoque mundo infideli, eumque protriverunt, sibique et Christo subjecerunt: ita Remigius, Haymo et Lyranus. Unde et Chaldæus vertit: Ex ipso rex ejus: ex ipso Christus ejus: ex ipso fortitudo belli sui: ex ipso magnificabuntur omnes gubernatores ejus simul.

Porro «equus gloriæ,» id est gloriosus, speciosus, decorus, illustris, ut vertit Syrus, ac promptus et strenuus in bello, ut vertit Arabicus, insigne est hieroglyphicum apostoli et viri apostolici, qui quasi equus ubique Christum sessorem, tanquam equitem infidelitatem et vitia sternentem, reges et principes subjugantem, animose circumfert, ita ut nullis laboribus defatigetur, nullis periculis, terroribus, hostibus, difficultatibus cedat, sed omnia generose transiliat et subjugat, juxta illud quod de equo bellico ait Job, cap. XXXIX, 20: «Gloria narium ejus terror. Terram ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis: contemnit pavorem, nec cedit gladio,» etc.

Qualis fuit Bucephalus Alexandri Magni, quo ipse in præliis utebatur, et vincebat, de quo Plinius lib. VIII, cap. XLI: «Eidem Alexandro, inquit, et magna equi raritas contigit. Bucephalon eum vocarunt, sive ab aspectu torvo, sive ab insigni taurini capitis armo impressi. Sedecim talentis ferunt ex Philonici Pharsalii grege emptum. Neminem hic alium quam Alexandrum, regio instratus ornatu recepit in sedem, alios passim rejiciens. Idem in præliis memorate cujusdam perhibetur operæ, Thebarum oppugnatione vulneratus, in alium transire Alexandrum non passus, multa præterea ejusdem modi, propter quæ rex defuncto ei duxit exsequias, urbem tumulo circumdedit nomine ejus,» scilicet quam a Bucephalo Bucephaliam appellavit.

Porro S. Gregorius, lib. XXXI Moral. cap. XI et sequent. verba Jobi explicans: «Equus, inquit, est prædicator qui habet fortitudinem, quia adversa constanter tolerat. Habet hinnitum, quia ad superna blandiens vocat: equo suo Dominus et cum actionis fortitudine hinnitum vocis, et cum hinnitu vocis fortitudinem ministrat actionis. Terram ungula fodit, id est, quidquid in mente sua terrenum versari conspicit, hoc nimirum superductæ pænitentiæ duris percussionibus rumpit.» Addit talem equum gloriæ Dei fuisse S. Paulum, ac pergit: «Equus Dei exsultat audacter, et exteriora tormenta non metuit, quia internam delectationem quærit: potestatum mundi iracundiam non formidat, quia ipsius quoque vitæ præsentis desiderium per mentis excessum calcat. In occursum pergit armatis. Intueri libet illum sessoris sui calcaribus excitatum contra armatos hostes, quantus Paulum fervor accenderet, quando eum Ephesi ad irrumpendas theatri turbas zeli flamma rapiebat, Actor. XIX, et Actor. XXI: Ego, inquit, non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu. Contemnit pavorem, nec cedit gladio.» Ait enim Rom. VIII: «Quis nos separabit a charitate Dei? Tribulatio, an angustia, an fames, an persecutio?»

Hæc et plura S. Gregorius. Quid nos ad hæc? Equi, non Trojani, sed Sejani, imo ex equis pigri, tardigradi et iniquæ sortis aselli. Sejanus equus fertur suos heros et sessores, Sejum, mox Dolabellam, deinde Cassium, denique Antonium perdidisse; ita nos Christi regnum crebro perdimus potius quam propagamus. Vide quæ de equo candido, ejusque sessore Christo dixi Apocal. VI, 2.

EX IPSO (scilicet Juda, prodibit) ANGULUS. — Ita

legendum cum Hebræo, Chaldæo et Romanis; perperam ergo in nonnullis Bibliis legitur angelus. Porro angulus metaphorice vocatur princeps, qui rempublicam continet, stringit, prospicit et roborat, uti angulus utrumque parietem in domo. Ita S. Hieronymus. Vide dicta Isaiæ XIX, 13. Rursum angulus metonymice vocatur turris, quæ in angulis murorum erigi solet ad domus, arcis, vel urbis tutelam, juxta illud Sophon. I, 13: «Dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.» Turris autem notat principes, de qua Cant. IV: «Mille clypei pendent ex ea.» Ad litteram angulus hic, id est princeps ex Juda prodiens, fuit Judas Machabæus, allegorice Christus et Apostoli. Christus enim est lapis angularis domus Dei, id est Ecclesiæ, qui utrumque parietem, id est Judæos et Gentes, continet, et cui quasi fundamento tota Ecclesiæ fabrica incumbit et innititur, uti docet Apostolus Ephes. II, in fine capitis.


Versus 4: From him the Tent

4. EX IPSO PAXILLUS. — Idem dicit alia metaphora. Princeps enim in republica est id quod angulus in fabrica, et quod paxillus in pariete, ex quo arma et vasa quælibet suspensa pendent, ita a principe omnis populus pendet, regitur et sustentatur. Sic Eliacim vocatur paxillus, Isai. XXII, 23. Ita a Machabæis pendebat populus judaicus, a Christo et Apostolis populus christianus.

EX IPSO ARCUS PRÆLII. — Est hic tertia metaphora. Sicut enim principem paulo ante vocavit angulum et paxillum, ita hic vocat arcum prælii, qui scilicet fortiter pro populo depugnet, ejusque hostes arcu suo et suorum prosternat, uti ad litteram fecit Judas Machabæus; mystice Christus et Apostoli. S. Hieronymus vero hæc tria ita distinguit: «Ex ipso angulus,» id est ex Juda et Judæis, inquit, prodibit regia potestas; habuerunt enim Davidem, Salomonem et posteros eorum reges: «Ex ipso paxillus,» id est sacerdotium: «Ex ipso arcus prælii,» id est fortitudo bellica, puta fortes milites et duces. Hæc enim tria, puta regnum, sacerdotium et militia, sunt robur, firmamentum, decus et gloria cujusvis reipublicæ, æque ac Ecclesiæ.

EX IPSO EGREDIETUR OMNIS EXACTOR. — Septuaginta, abactor; Chaldæus, gubernator; Pagninus, præfectus, qui scilicet exigit tum vectigalia, tum jura et obsequia a subditis, vel hostibus subactis principi reipublicæ, aut Deo debita, qualia sunt religio, cultus Dei, legum observantia. Tales fuerunt Machabæi, sed maxime Christus et Apostoli. Exactor enim proprie est victor, indeque princeps, qui victis et subditis imponit leges, onera et tributa, quod proprie competit Judæ Machabæo, et magis Christo.

Moraliter, discant hic principes, magistratus, prælati, se debere præstare in republica, collegio vel congregatione cui præsunt, primo, quod angulus præstat in domo, scilicet ut eam fulciant, stringant, uniant; secundo, quod paxillus præstat in pariete, ut ejus adinstar firmi et immoti alios firment et sustentent, ita ut ab eis pendeant summi, medii et infimi; tertio, quod arcus præstat in prælio, ut, sicut ille abigit sternitque hostes, sic illi rempublicam defendant et propugnent, ab eaque omnes hostes arceant et abigant; quarto, quod exactor præstat in telonio aut debito, ut scilicet constanter urgeant disciplinam et custodiam legum, tum divinarum, tum humanarum, eamque si collapsa sit, restituant et instaurent, etiamsi multorum odia sint subeunda, et vulgi levitati sæpe resistendum. Ita implebitur in eis illud Isai. LVIII, 12: «Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis, et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem.»

Sapienter Cicero, lib. I Officior.: «Omnino, ait, qui reipublicæ præsunt duo Platonis præcepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut quidquid agant, ad eam referant, obliti commodorum suorum; alterum, ut totum corpus reipublicæ curent, ne dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio reipublicæ ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus commissa est, gerenda est.» Et nonnullis interjectis: «Est proprium munus magistratus, intelligere se gerere personam civitatis, debereque ejus dignitatem et decus sustinere, servare leges, jura describere, et ea fidei suæ commissa meminisse.» Idem, lib. III De Legib.: «Magistratus, ait, est lex loquens,» sicut vicissim lex est magistratus silens et mutus. «Ut cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic corrigi et emendari continentia.»

Thucydides lib. VI: «Magistratus, ait, est medicus civitatis;» qua ergo arte, cura, sinceritate et fortitudine medicus curat ægrum, v. g. phreneticum et invitum, eadem magistratus curet civitatem. Agesilaus, teste Plutarcho in Lacon., magistratus officium esse dicebat «erga rebellantes audacia, erga subjectos benevolentia uti;» sicut Virgilius VI Æneid., principis partes esse dixit:

Parcere subjectis, et debellare superbos.

Agathon dictitabat magistratum trium debere meminisse: primo, quod imperet hominibus; secundo, quod secundum leges; tertio, quod non semper imperet: ita Stobæus, serm. 43.

Plato, lib. IV De Legibus, censet magistratum deferendum non iis qui præcellunt opibus, robore, forma,

nobilitate, sed iis qui legibus parent maxime, et hac re cæteris in civitate præstant. Cato censuram petens, cum suos competitores videret populo supplices, eumque de more prensantes, exclamavit populo opus esse medico austero, validisque remediis, proinde eligendum non qui blandissimus esset, sed qui inexorabilis, atque hæc dicens, ante omnes censor creatus est.

Agnovit populus morbum suum; eoque Cato plus valuit objurgando, quam cæteri blandiendo, ait Plutarchus in Apophth. Roman. Uti enim corpora nostra sine mente, sic civitas sine legibus constare nequit. Solon, interrogatus qualiter civitas bene regi posset, respondit: Si princeps et majores secundum legem vixerint, inquit Valerius, lib. III, cap. IX. Rursum si cives magistratui obediant, magistratus autem legibus, uti refert Stobæus, serm. 41. Heraclitus dicebat «cives non minus oportere pugnare pro legibus, quam pro mœnibus;» quod absque legibus nullo pacto possit esse civitas incolumis, absque mœnibus possit. Ita Laertius lib. IX, cap. 1. Hinc illud Maronis:

Legesque viris, et mœnia ponet.

Pittacus Crœso percunctanti quod esset maximum imperium, respondit: Ubi leges imperant. Nam ubi summa est legum auctoritas, ibi est minimum tyrannidis. Ita Laertius lib. I, cap. V. Demosthenes civitatis animam esse leges dicebat: Ut enim corpus anima carens cadit, sic civitas nullis administrata legibus sponte sua ruit. Ita Maximus, serm. 68. Cleon multo meliorem esse dicebat statum civitatis, quæ licet deterioribus, firmis tamen legibus utitur, quam illius quæ bonis quidem, sed irritis. Ita Thucydides lib. III. Archidamus roganti quinam essent Spartanæ urbis præfecti, respondit: Leges et legitimi magistratus; censens in republica bene constituta supremam auctoritatem esse legibus deferendam, secundam magistratibus; ac proinde eos legum debere esse tutores et vindices, non dominos, nec dispensatores, hoc est dissipatores. Ludovicus XII, Galliarum rex, subpræfectum Aureliannensem, quo familiariter olim erat usus, sæpeque injustitiæ reum liberarat, creatus rex damnavit, dictitans: «Contendi privatus pro amico, regnum autem adepto leges mihi tuendæ sunt.» Ita Annal. Franc.

Divine S. Bernardus, lib. IV De Consider. cap. IV ad Eugenium Pontif. eum docet quales debeat creare vel formare prælatos: «Qui sint, inquit, in judicio recti, in consilio providi, in jubendo discreti, in disponendo industrii, in agendo strenui, etc., qui quæstum legationem non æstiment, nec requirant datum, sed fructum. Qui regibus Joannem exhibeant, Ægyptiis Mosen, fornicantibus Phinees, Heliam idololatris, Helisæum avaris, Petrum mentientibus, negotiantibus Christum. Qui vulgus non spernant, sed doceant; divites non palpent, sed terreant; pauperes non gravent, sed foveant; minas principum non paveant, sed contemnant; qui cum turba non intrent, nec cum ira exeant; qui Ecclesias non spolient, sed emendent. Qui marsupia non exhauriant, sed corda reficiant, et crimina corrigant; famæ provideant suæ, nec invideant alienæ. Qui orandi studium gerant et usum habeant, ac de omni re orationi plus fidant, quam suæ industriæ vel labori. Quorum ingressus pacificus, non molestus exitus sit. Quorum sermo ædificatio, quorum vita justitia, quorum præsentia gratia, quorum memoria in benedictione. Qui se amabiles præbeant non verbo, sed opere; reverendos exhibeant, sed actu, non fastu. Qui humiles cum humilibus, et cum innocentibus innocentes, duros dure redarguant, malignantes coerceant, reddant retributionem superbis. Qui non de dote viduæ, et patrimonio crucifixi se vel suos ditare festinent, gratis dantes quod gratis acceperunt, gratis facientes judicium injuriam patientibus, vindictam in nationibus, increpationes in populis.»

Et cap. VII, librum ita concludit: «Ubi malitiæ juncta potentia est, aliquid tibi super hominem præsumendum. Vultus tuus super facientes mala. Timeat spiritum iræ tuæ, qui hominem non veretur, gladium non formidat. Timeat orationem, qui admonitionem contempsit. Cui irasceris tu, Deum sibi iratum, non hominem putet. Qui te non audierit, auditurum Deum, et contra se paveat.» Et paulo ante perfecti Pontificis ideam ita depingit: «De cætero oportere te esse considera formam justitiæ, sanctimoniæ speculum, pietatis exemplar, assertorem veritatis, fidei defensorem, doctorem gentium, christianorum ducem, amicum sponsi, sponsæ paranymphum, cleri ordinatorem, pastorem plebium, magistrum insipientium, refugium oppressorum, pauperum advocatum, miserorum spem, tutorem pupillorum, judicem viduarum, oculum cæcorum, linguam mutorum, baculum senum, ultorem scelerum, malorum metum, bonorum gloriam, virgam potentium, malleum tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, sal terræ, orbis lumen, sacerdotem Altissimi, vicarium Christi, Christum Domini, postremo Deum Pharaonis.»


Versus 5: And They Shall Be as Mighty Men, Treading

5. ET ERUNT QUASI FORTES CONCULCANTES LUTUM (id est hostes ut lutum) VIARUM IN PRÆLIO. (Pro fortes, hebraice est גבורים gibborim, id est prævalidi, præpotentes, heroes, gigantes, Gabrieles. Ad litteram notat Machabæos, qui sua fortitudine hostes Israelis proculcarunt quasi lutum) QUIA DOMINUS CUM EIS. — Ita in libris Machabæorum legimus Judam Machabæum nunquam iniisse prælium (excepto ultimo, in quo non legitur orasse; unde et cecidit) nisi prius invocata Dei ope, quam et præstitit Deus; unde misit ad eum Jeremiam Prophetam e limbo, qui daret ei gladium, diceretque: «Accipe sanctum gladium munus

a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel,» II Machab. XV, 13. Hinc et Judas Machabæus, id est Machabæus, dictus est ex litteris initialibus versus undecimi Exod. cap. XV: מי כמוך mi camocha baelim Jehova, id est quis similis tui in fortibus, Domine? Quod quasi belli tesseram, et victoriæ omen in vexillis et insignibus præferebat, uti dixi Exod. XV; unde sequitur:

ET CONFUNDENTUR ASCENSORES EQUORUM, — puta duces et milites Antiochi, qui pollebant et gloriabantur equitatu, cum Machabæi pugnarent pedites, uti et David, cæterique pii Judæorum reges, juxta legem Deuter. XVII, 16, uti ibi dixi. Unde quanto inferior fuit eorum sors et conditio, quod pedites in equites pugnarent, tanto nobilior illorum de eis ope Dei parta fuit victoria, tanto gloriosior triumphus. Hinc Chaldæus vertit: Et fortes domus Israel triturabunt interfectos populorum, quasi lutum viarum in bello, et prælia committent; quia verbum Domini erit in auxilium eorum. Mystice hæc veriora sunt in prælio spirituali, quo Christus et Apostoli debellarunt mundum et tartarum.

ET CONFORTABO DOMUM JUDA, ET DOMUM JOSEPH SALVABO. — Domus Juda sunt duæ tribus; domus Joseph decem reliquæ, quarum caput fuit tribus Ephraim, filii Joseph, ex eaque prognatus Jeroboam, æque ac cæteri reges Israel. Porro multi ex decem tribubus partim jam ante se junxerunt Judæis, partim postea cum viderunt vel audierunt victorias et trophæa Machabæorum, iis se aggregarunt, ut sub eorum ducatu et præsidio incolumes et felices viverent. Ita S. Hieronymus.

Mystice, id verius fuit in conversione tam Israelitarum, quam Judæorum ad Christum, quæ inchoata est ab Apostolis, sed perficietur ab Elia et Henoch in fine mundi: tunc enim omnis Israel salvus fiet. Ita Remigius, Lyranus et Arias. Pro confortabo hebraice est גברתי ghibbarti, id est viriles, fortes, robustos, ac quasi Gabrieles efficiam. A גבר gabar enim, id est vir fortis fuit, deducitur nomen Gabriel, id est fortis vel fortitudo Dei.

ET CONVERTAM EOS, — ut e locis, in quibus per captivitatem dispersi sunt, revertantur ad avitas in Judæa sedes. Unde Septuaginta vertunt: Et habitare faciam eos; Chaldæus: Congregabo captivitatem eorum; plenius Tigurina: Et reversos collocabo; ac Vatablus: Et conversos habitare faciam. Hebræum enim הושבתים hoscebotim est mixtæ conjugationis, quasi conflatum ex השיב hescib, id est converti vel reverti fecit; et ex הושיב hoscib, id est habitare fecit, collocavit.

ERUNT SICUT FUERUNT, QUANDO NON PROJECERAM EOS, — q. d. Erunt sicut fuerunt ante captivitatem, tam Babylonicam, quam Assyriacam. Hinc patet ad litteram loqui Prophetam de Judæis, Israelitis et Machabæis. Idem patet ex nominibus domus Juda, domus Joseph, Ephraim, etc.


Versus 7: They Shall Be as the Mighty Men

7. ERUNT QUASI FORTES (hebraice gibborim, de quo dixi vers. 5) EPHRAIM, q. d. Erunt quasi heroes Ephraim, fortiter bellantes bella Domini. Tribus enim Ephraim inter decem tribus erat fortissima; unde et cæteris tribubus continuos dedit reges. Hinc illud Psalm. LXXVII, 9: «Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.»

LÆTABITUR COR EORUM QUASI A VINO, — q. d. Ex continuis victoriis exsultabunt sicut exsultant qui hausto potenti vino hilarescunt, vel, q. d. In præliis erunt audaces, interriti, et quasi leones ignem spirantes, perinde ac si vino generoso oppleti æstuarent; uti nunc Kosachi, Hiberni, Hollandi, aliæque gentes vino adusto se implent ante prælium, ut spiritibus calidissimis æstuantes sint audaces, ruantque intrepidi in enses et gladios.

ET FILII EORUM, — q. d. Filii, nepotes et posteri eorum cernent, audientque patrum et avorum suorum trophæa, indeque exsultabunt in Domino, et ad eadem heroice consectanda incitabuntur. Sic trophæis Miltiadis Themistocles, Achillis Alexander Magnus, Alexandri Magni Julius Cæsar, Cyri Scipio, excitati sunt ad eadem per heroica facinora consectandum, uti narrat Plutarchus in eorum Vita.


Versus 8: I Will Whistle for them and Will Gather

8. SIBILABO EIS, ET CONGREGABO ILLOS. — Quasi sibilo congregabo et convocabo eos, velut oves in Jerusalem, tanquam Synagogam; et tempore Christi in Ecclesiam, in qua sibilus erit prædicatio Evangelica, inquit Vatablus. Est catachresis: ponitur enim sibilus pro convocatione, quia hæc in ovibus a pastore fit sibilo. Est hendiadys, Unum enim dicitur per duo: «Sibilabo et congregabo,» id est quasi sibilando congregabo. Simili modo ait Isaias, cap. VII, 18: «Sibilabit Dominus muscæ, quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur.» Vide ibi dicta.


Versus 9: From Afar They Shall Remember me

9. (1) DE LONGE RECORDABUNTUR MEI, — q. d. Judæi et Israelitæ degentes in remotis locis, ubi audierunt legem Dei, cultum et Synagogam per Machabæos in Judæa restitutam, recordabuntur mei, ut me more patrum invocent et colant, ideoque cum filiis valentes et gaudentes revertentur in Jerusalem.


Versus 10: And I Will Bring them Back from the

10. ET REDUCAM EOS DE TERRA ÆGYPTI ET DE ASSYRIIS. — Alludit ad captivitatem Assyriacam et Babylonicam, quam fugientes multi ex Israel, profugerunt de more in Ægyptum, ut patet Jerem. XLIV, q. d. Solvam omnem eorum captivitatem exsilio et dispersione, faciamque ut tuti et

liberi in patriam, et ad me meumque templum et Ecclesiam revertantur. Ita S. Hieronymus, Albertus et Hugo. Huc facit quod Josephus lib. XI Antiq. cap. II, scribit Ptolemæum Philadelphum, qui post Ptolemæum Lagi Alexandro Magno in regno Ægypti successit, centum viginti millia Judæorum ex Ægypto libertate donata in Judæam remisisse, eaque beneficentia obtinuisse ab Eleazaro pontifice 72 Interpretes, qui S. Scripturam ex Hebræo in Græcum idioma transferrent.

AD TERRAM GALAAD ET LIBANI ADDUCAM EOS, — puta in Judæam, cujus limites sunt Libanus et Galaad. Mystice, ad Ecclesiam Christi quæ fertilis est, pulchra et amœna, uti Galaad, Libanus, omnisque terra Judæis olim promissa. Unde sequitur: «Et non invenietur eis locus,» scilicet, sufficiens, q. d. Maxima erit multitudo fidelium, tum Judæorum sub Machabæis, tum potius christianorum sub Christo et Apostolis, adeo ut templa et Ecclesiæ eos non capiant; secundo, Sanchez, q. d. non invenietur eis locus, id est ipsi non invenientur in loco pristino, puta in Ægypto et Assyria, quia redibunt in Jerusalem. Unde Septuaginta vertunt: Non relinquetur ex eis ullus; ut sit hypallage. Anagogice, q. d. Locus fidelium post mortem, postque diem judicii non invenietur amplius in terra, quia ipsi ex terra transferentur in cœlum.


Versus 11: And he Shall Pass Through the Strait of

11. ET TRANSIBIT IN MARIS FRETO. — Varii varie hæc explicant. Primo, Judæi hæc ad litteram exspectant, quasi portenta futura et facienda a suo Messia, sicut facta sunt a Mose in mari Rubro. Verum quia ad litteram hoc capite agitur de Machabæis, eorumque victoriis portentosis, hinc secundo, magis appositum huic loco est, quod tradunt Hebræi prisci apud S. Hieronymum ac Remigium et Hugo, scilicet Judæos olim in Græciam profugos, tempore Machabæorum, per fretum angustum Propontidis, quod Chalcedonem a Constantinopoli segregat, transisse, ut redirent in Judæam. Verum nusquam legimus fretum hoc percussum et siccatum a Deo, ut Judæi sicco pede pertransirent.

Tertio, alii putant hic notari Alexandrum Magnum, qui cum exercitu mare Pamphyliæ sicco pede transmisit, pergens contra Darium et Persas, teste Josepho lib. II Antiq. cap. ult. Verum hoc viris doctis fabulosum videtur; et Josephus, licet id ex aliis referat, non tamen approbat. Adde, quid hoc ad Judæos et Machabæos?

Dico ergo esse hic continuam metaphoram sive allegoriam, qua sub schemate miraculosi transitus Hebræorum per mare Rubrum duce Mose, et per Jordanem duce Josue in terram promissam, describit similem non miraculosum, sed mirabilem transitum Judæorum toto orbe dispersorum per maria et gentes, felicemque reditum in Judæam, cum audierint ejus felicitatem, et victorias partas a Machabæis, q. d. Faciam ut Judæis in Jerusalem redeuntibus omnes viæ, maria et flumina sint pervia; removebo omnes obices et obstacula, adeoque si opus sit, siccabo mare et flumina, uti siccavi sub Mose, quando ipse virga percussit mare Rubrum, et sub Josue, quando confudi, divisi et siccavi profunda fluminis Jordanis; quin et humiliabo superbiam atque potentiam Assyriorum, Ægyptiorum, aliarumque gentium hostilium, faciamque ut populum meum retinere, aut ab hoc suo in Judæam reditu remorari nequeant. Nominat præ aliis Ægyptios et Assyrios, quia hi olim crebro et vehementer afflixerunt Israelitas, eosque in captivitate detinuerunt. Ita Theodoretus.

Mystice, id verius in Apostolis et eorum sequacibus, quibus Deus viam patefecit per terras, maria et flumina, ut omnes gentes adirent, easque Ecclesiæ aggregarent, juxta illud Isai. XI, 15: «Et desolavit Dominus linguam maris Ægypti, et levavit manum suam super flumen, in fortitudine spiritus sui: et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati:» sicut Augusto Cæsari Ægyptum invadenti, viamque per suam monarchiam in Ægyptum et in omnes gentes Apostolis pandenti, contigit, uti ibidem dixi. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Clarius, Arias, Vatablus et alii. Ubi nota: In Scripturis hostes Ecclesiæ Dei vocantur Ægyptii, Assyrii, Chaldæi: quia hi fuerunt hostes Israelis et Synagogæ, quæ fuit quasi aurora et parens Ecclesiæ.

CONFUNDENTUR OMNIA PROFUNDA FLUMINIS. — «Fluminis,» id est fluminum, sed dicit «fluminis,» quia alludit ad Jordanem siccatum a Josue. Dices: Quid est τὸ confundentur? Respondent aliqui, confundentur, id est commiscebuntur, sicut Jordanis aquæ a Josue divisæ, repressæ, et in unum locum coactæ, intumescentes, confusæ, id est

commixtæ et convolutæ fuerunt. Verum hebræum בוש bos non significat commiscere, sed confundere, id est pudefacere. Dico ergo flumina metaphorice dici confundi et pudefieri, cum suo alveo, quasi suo jure et hæreditate, contra naturam privantur, ab eoque vi expelluntur. Si enim haberent sensum et sanguinem, utique ob hanc vim et quasi ignominiam, quam invite subeunt, pudefierent et erubescerent, quod suo loco violenter excedere, eumque hominibus, puta Hebræis, cedere debeant. Sic iratus confunditur, cum iram suam explere nequit, dum illa a potentiori quopiam reprimitur et refringitur. Confundi ergo profunda fluminis, idem est quod siccari. Unde pro confundentur, Pagninus et Tigurina vertunt, siccabuntur, et ita ad verbum nunc est in Hebræo. Nam הובישו hobiscu proprie deducitur a יבש iabese, id est siccare; Noster deduxit

a בוש bos, id est confundi, pudefieri; quare videtur legisse alio puncto הובישו hebiscu, quanquam ordines verborum imperfectorum apud Hebræos sæpe confundantur, ac verba quiescentia ain vau, tempora sua mutuentur a quiescentibus, pe ied, puta bos a iabas, et sic hobiscu ponitur pro hebiscu. Simili modo dixit Joel cap. I, 10: «Confusum est vinum,» et vers. 12: «Vinea confusa est,» id est siccata est, elanguit, evanuit. Vide ibi dicta. Jam sensus hujus loci est is quem paragrapho præcedenti assignavi.


Versus 12: I Will Strengthen them in the Lord (in

12. CONFORTABO EOS IN DOMINO (in me, qui sum Dominus. Est enallage, loquitur enim Deus de se in tertia persona) ET IN NOMINE (id est virtute, potentia et invocatione) EJUS AMBULABUNT, — pergentque strenue et alacriter Judæi in Jerusalem, fideles in Ecclesiam militantem in terris, et ex ea in triumphantem in cœlis.