Cornelius a Lapide

Zacharias XI


Index


Synopsis Capitis

Prædicit Zacharias, cap. X, Machabæorum bella et victorias, nunc prosequitur ea quæ post illos futura erant, et obventura Judæis per Romanos. Hoc ergo capite prædicit excidium Hierosolymæ, puta urbis et templi, jam recens a Zorobabele, et Jesu filio Josedec ædificati, faciendum a Tito et Romanis, idque ob Judæorum peccata, præsertim ob Christum ab eis occisum et venditum triginta argenteis. Quare ut peccata hæc declinent, itaque excidium evadant, Deus Zachariam facit pastorem, id est, prophetam, ut futura hæc prædicat et comminetur. Hinc, vers. 7, sumit duas virgas pastoritias, quibus quasi pastor, populum quasi gregem suum pascat: unam vocat Decus, id est, decoram et gratiosam, alteram vocat Funiculum, qua constringuntur et plectuntur rei. Hisce repræsentat duos providentiæ et regiminis modos, quibus uti in Israele regendo jam antea usus, ita deinceps usurus erat Deus, nimirum virga cui nomen Decus repræsentat amorem, promissa et beneficia, quibus Deus Judæos ad se uti olim allexerat, ita per Machabæos eorumque posteros allecturus erat usque ad Christum, qui fuit decus, amor et gratia Dei patris effusa in Judæos: altera cui nomen Funiculus, repræsentat timorem, minas et plagas, qua Deus post priorem amoris virgam in morte Christi confractam, pavit et exagitavit Judæos per Romanos; quam quia pariter spreverunt, hinc et hanc virgam confregit, eosque abs se abjecit, omnemque eorum curam ac providentiam deposuit; ac eos vers. 15. pastori stulto, cujus formam et habitum induere jubetur Zacharias, ut eum populo repræsentet, pascendos, id est perdendos et mactandos, tradidit.


Textus Vulgatae: Zacharias 11:1-17

1. Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. 2. Ulula abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus. 3. Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis. 4. Hæc dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, 5. quæ qui possederant, occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus, divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis. 6. Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: et concident terram: et non eruam de manu eorum. 7. Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis. Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem. 8. Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis: siquidem et anima eorum variavit in me. 9. Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur: et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui. 10. Et tuli virgam meam, quæ vocabatur Decus: et abscidi eam, ut irritum facerem fædus meum, quod percussi cum omnibus populis. 11. Et in irritum deductum est in die illa: et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est. 12. Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam, et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. 13. Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini ad statuarium. 14. Et præcidi virgam meam secundam, quæ appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israel. 15. Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti. 16. Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat, non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. 17. O pastor, et idolum, derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus: brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur.


Versus 1: Open, O Lebanon

1. Aperi, Libane. — Quæres, quid hic significat Libanus? Theodoretus et Chaldæus putant significare gentes vicinas et hostiles Judæis, quales erant Syri, Idumæi, Moabitæ: Libanus enim erat terminus Judææ et initium gentium, puta Syrorum versus Aquilonem. Censent ergo hic gentibus excidium intentari, eo quod Judæis reditum e Babylone, templique et urbis restaurationem inviderint, et pro viribus impedierint. Verum sequentia omnia Judæos spectant, non gentes, ac in primis illud vers. 3: «Vastata est superbia Jordanis.» Quocirca cæteri omnes, ut S. Hieronymus, Cyrillus, Haymo, Remigius, Hugo, Lyranus, Dionysius, Vatablus, Arias, Ribera, Mariana, Sanchez, a Castro et alii constanter et unanimiter censent per Libanum hic accipi Jerusalem et templum.

Primo enim tam urbs quam templum in Judæa, æque ac Libanus mons inclytus in Syria eminebat. Secundo, utrumque ex cedris Libani erat constructum. Tertio, domibus et incolis abundabat, ut Libanus et sylva abundant arboribus. Quarto, quia Jerusalem alebat tyrannos, raptores, prædones, uti Libanus alit lupos, leones, ursos aliasque feras, eaque de causa vastata est. Quinto, quia templum candore lapidum candicabat, uti Libanus candore nivium, teste Josepho, lib. VI Belli, indeque dictus est Libanus a לבנה laban, id est albus, candidus: vel a לבונה lebona, id est thus, quia thuris est ferax. Templum ergo quod jam cum urbe ædificabatur, Zacharias hic vocat Libanum, ejusque finem et exitum in ejus initio prædicit. Unde Chaldæus pro Libano vertit, templum. Simili modo Ezechiel, cap. XVII, 3, Jerusalem vocat Libanum. Vide ibi dicta.

Denique alludit ad domum regiam saltus Libani, in Jerusalem ædificatam a Salomone, III Reg. VIII, 2. Jam censent aliqui hic prædici vastitatem, quam Antiochus Epiphanes urbi ac templo intulit tempore Machabæorum, cum pastor et idolum, de quo vers. 17, fuit impius Jason, qui uti simoniace pontificatum emit ab Antiocho, ita scele-

rate eum administravit, colens Herculem et deos Antiochi. Verum quia hic intrusus fuit pontifex, quem mox excluserunt Machabæi pontifices et principes legitimi, sub quibus maxime floruit Dei templique religio; hinc melius Vatablus, Ribera, a Castro et alii passim censent hic agi de vastitate urbi et templo illata per Titum et Romanos. Hi enim funditus combusserunt et diruerunt tam urbem quam templum, cum Antiochus illud non destruxerit, sed tantum suis sacrilegiis profanarit. Ita S. Hieronymus, Haymo, Remigius, Albertus, Hugo, Dionysius, Vatablus, Arias, Ribera. Sensus ergo est: «Aperi, Libane, portas tuas,» q. d. O Jerusalem, et templum jam recens exstructum tabulis cedrinis ex Libano allatis, aperi Romanis venientibus portas tuas, quia illis non poteris resistere: frustra enim illis eas claudes, quia ipsi sua vi et robore omnia perfringent.

Hujus rei symbolum et præsagium fuit, quod Josephus lib. VII Belli, cap. XII, narrat ante captam a Tito urbem, Orientalem portam templi æneam, quæ a viginti viris claudi poterat, sponte sua hora sexta noctis in Paschate fuisse apertam. Huc pariter facit quod tradunt Hebræi, et ex iis R. David, Lyranus et Galatinus lib. IV, cap. VIII, nimirum 40 annis ante eversum templum a Romanis, portas templi quæ vespere claudebantur, nocte sponte fuisse reseratas, ac summo mane venientem eo R. Johanan filium Zachai, qui inter Rabbinos eminebat, dixisse: «O domus, o sacra domus, quid sibi vult quod tu tibi timeas? Equidem scio interitum tibi ac vastationem imminere, et jam olim vaticinium illud de te editum fuisse: Aperi, Libane, portas tuas.» Quod si verum est, apte huic loco congruit; ubi solerter conjicit Ribera portas templi sponte sua apertas fuisse eo Moriente die præcise, quo Christus mortuus est in cruce, et velum templi scissum est a summo usque deorsum. Convenit enim tempus scilicet quadragesimus annus ante urbis excidium, quo Christus passus est; excisa est enim urbs anno secundo Vespasiani, qui fuit ab ortu Christi 73, teste Eusebio in Chronico. Denique in Paschate passus et mortuus est Christus; perinde ac in Paschate portas templi reseratas scribit Josephus.

Et comedat ignis cedros tuas. — Primo, ad litteram, q. d. Sicut, o Jerusalem, nuper vidisti tuas magnificas ædes et palatia ex cedris, abietibus et quercubus constructa comburi a Chaldæis, ita rursum idem visura et passura es a Romanis. Secundo et melius, symbolice cedri vocantur summi principes et pontifices: abietes, præpositi, senatores, consules et præfecti minores; quercus, divites et fortes viribus. Unde Chaldæus vertit, satrapæ provinciarum, q. d. Ignis hic tuæ vastitatis et incendii afflabit et consumet omnes tuos principes, præfectos, nobiles et divites. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Eusebius, lib. VIII Demonstr. cap. IV: unde explicans subdit Propheta:


Versus 2: Wail, O Fir Tree, for the Cedar Has

2. Ulula, abies, quia cecidit cedrus, — q. d. Ululate, senatores et magistratus minores, quia ceciderunt principes, qui vos alebant et protegebant, ac proinde et vos pariter cadetis, occidendi, vel capiendi a Tito et Romanis. Hoc est quod subdit: «Quoniam magnifici (principes) vastati sunt.» Est ergo parœmia.

Ululate, quercus Basan, — puta potentes et opulenti, qui inter Judæos eminetis sicut quercus in Basanitide. Chaldæus vertit: Ululate, satrapæ provinciarum.

Quoniam succisus est saltus munitus, — puta Jerusalem munita, quam vocat saltum vel sylvam, quia persistit in metaphora Libani, montis et sylvæ.


Versus 3: The Voice of the Wailing of Shepherds. (some,

3. Vox ululatus pastorum. (Aliqui, ut a Castro, censent Prophetam loqui præsentibus Judæis, qui dolebant fabricam templi secundi non æquare magnificentiam primi, q. d. Dolent nunc magistratus, quod videant adeo extenuatam templi magnificentiam: rugiunt principes ut leones, quia vident modo splendorem illum antiquum Jerusalem obscuratum. Verum non est quod doleatis, sed periculo præterito edocti, gratias agite de præsenti, licet minori felicitate; quod opportune admoneo vos, ne a statu, in quo nunc estis, decidatis in similem captivitatem, a qua nunc estis liberati. Verum quia hæc pertinent ad præcedentia, in quibus futurum a Romanis urbis templique excidium clare prædixit, hinc eodem referenda sunt, q. d. Videor mihi eminus ex alta prophetiæ specula videre extremam Hierosolymæ cladem, ac in ea audire ululatus civium, præsertim pastorum, id est sacerdotum et pontificum: quia vastata est magnificentia eorum, quia scilicet combustum est magnificum templum, ejusque vasa et vestes, quibus magnifice vestiti incedebant pontifices, et cujus oblationibus et opibus splendide vivebant. Eversa ergo est magnificentia templi, magnificentia sacerdotum. Videor quoque mihi audire ululatum principum et magistratuum quasi rugitum leonum, qui avare et tyrannice dominabantur populo, in eumque quasi leones ferociter, superbe et rapaciter grassabantur. Hi enim rugiunt et ululant, quia) vastata est superbia Jordanis, — puta superba eorum palatia, prædia, villæ, agri et sylvæ, quæ juxta Jordanem possidebant, ut ejus fluentis irrigarentur, fierentque fertilia ad fructum, æque ac amœna ad aspectum. Alludit ad leones, quorum copia erat in silvis juxta Jordanem. Hi enim, agris et silvis a Romanis vastatis, gregibusque ibidem pasci solitis, occisis, vel abductis, pariter rugiebant, eo quod latibulis, æque ac gregum prædis escisque suis privati, vel fame mori, vel alio migrare cogerentur. Hinc illud Cantic. IV, 6: «De vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.» Sanir enim et Hermon erant juxta Jordanem: ita Clarius, Arias, Vatablus et alii. Addit S. Hieronymus exsiccatum partim a

Deo, partim a Romanorum copia fuisse Jordanem; quocirca leones præ siti irrugiisse. Unde Chaldæus vertit: Quia exsiccata est propter eos elatio Jordanis. Solet enim Jordanis affluentibus aquis ex resolutione nivium efferri et intumescere. Septuaginta, quia miser factus est fremitus Jordanis. Solent enim aquæ copiosæ inter se, vel ad saxa allisæ fremere. Nam hebræum geen significat magnificentiam et arrogantiam, quæ fremitus est causa.


Versus 4: Feed the Flock of Slaughter

4. Pasce pecora occisionis, — puta Judæos occisioni a Romanis, quasi oves et pecora destinatos. Quæres, ad quem et a quo dicitur pasce? Respondet Theodoretus, et ex eo Ribera, id dici a Patre æterno ad Christum filium jam incarnatum, q. d. Tu, o Christe, fili, pasce et doce Judæos, si quo modo pœniteant, et ad te convertantur, itaque evadant excidium Romanorum, cui a me addicti sunt.

Simplicius S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Lyranus, Vatablus et alii censent hæc esse verba Dei ad Zachariam, q. d. Ego te, o Zacharia, constituo pastorem, id est Prophetam, ut tuis hisce oraculis pascas, doceas et moneas Judæos futuros de futuro excidio, ut illud ipsi per pœnitentiam et mutationem vitæ declinare et effugere satagant. Id ita esse patet, quia Zacharias induit hic habitum pastoris: ideoque duas virgas pastoritias assumit, unam nominat decorem, alteram funiculum, sicut mox vers. 15, assumit formam pastoris stulti: quod de Christo dici nequit. Hinc Chaldæus vertit: Vaticinare adversus gubernatores, qui constituti sunt ad gubernandum populum meum, et ipsi dominati sunt in eos quasi in oves occisionis, dicentes: Non imputabitur nobis in peccatum. Ubi nota Judæos hic vocari oves vel pecora occisionis. Primo, quia in eos quasi oves impune grassabantur principes et pontifices, eosque vel in anima expilabant et jugulabant prava sua doctrina et vita, ut eis exprobrat Christus Matth. cap. XXIII. Ita ex Chaldæo Theodoretus. Et patet ex eo quod sequitur: «Quæ qui possederant, occidebant.» Oves ergo occisionis, vel escarum, uti vocantur Psalm. XLIII, 12, sunt quæ non servantur ad lanam aut lac, non ut tondeantur vel mulgeantur, sed ut occidantur et devorentur. Sic Jerem. XII, 3: «Congrega, ait, eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.» Secundo, quia occisioni et gladio Romanorum ob sua scelera, cum suis principibus et pontificibus erant destinati cædique devoti. Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Vatablus et alii passim. Rationem dat a Castro: nam jubetur, inquit, Zacharias, ac si pastoritiam artem exerceret, repræsentare officium pascendi, quo Deus populum suum pavit diversis temporibus, et deinceps pasturus erat. Et rationem hujus personæ, et quasi fabulæ assumendæ docet Deus esse, quod iniqui pastores fuerint causa cur ipse populum deseruerit, et eum pastoribus in captivitatem duci permiserit a Chaldæis, et rursum duci permissurus sit a Romanis.

Dicit igitur Deus: Age, o Zacharia, sume personam pastoris sapientis, et pasce oves meas, quas stulti pastores et occidunt, et occisioni parant: nam illi quibus eas curandas commisi, jugulant eas, sua lucra quærentes, non earum salutem; nec de hoc scelere dolent, quasi nullam culpam commiserint; et vendunt eas, et aucti pretio laudant Deum, dicentes: Benedictus Deus, quia sumus ditati; itaque pastores hi non parcunt ovibus, sed eas impune expilant et mactant. Simili schemate utitur Jeremias, cap. XXIII, 4: «Væ, ait, pastoribus, qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ!» Et Ezechiel, cap. XXXIV, 2: «Væ pastoribus Israel qui pascebant semetipsos! etc., quod crassum erat occidebatis, gregem autem Domini non pascebatis.» Vide ibi dicta. Ita a Castro, et recte, nisi quod ipse hæc censeat dici de pastoribus præteritis, non de futuris, cum potius, ut dixi, hæc, utpote oracula de urbis excidio, spectent futura, et pastores futuros usque ad tempora Christi et excidii Hierosolymæ. Illis enim iniquis, impiis et tyrannicis opponit suum pastoratum, et regimen æquum, pium et paternum.

Et vendebant ea, — scilicet pecora, q. d. Hi pseudopastores ex gregibus sibi commissis quæstum faciebant, eis eorumque filiis, servis, operis, agris, etc., ad sua lucra per vim et fraudem abutebantur, perinde ac si eos ad suum quæstum vendidissent. Est catachresis.


Versus 6: And I Will not Spare them

6. Et ego non parcam eis. — Aliqui futurum accipiunt pro præterito, scilicet «non parcam (id est non peperci) eis,» puta Ægyptiis, eo quod populum meum oppressissent; aut potius eis, scilicet Israelitis, eo quod fecerint schisma a me et a domo David. Hac enim de causa tradidi eos regibus impiis, qui eos tyrannice expilarent, imo feci ut in sese invicem grassarentur, et mutuo se per intestina odia, fraudes et cædes conficerent. Ita a Castro.

Melius alii futurum proprie ut sonat accipiunt, censentque id impletum sub Aristobulo et Hyrcano, qui, cum de pontificatu et principatu contenderent, vocaverunt in auxilium Pompeium et Romanos, a quibus subacti, spoliati et vastati sunt: ita Theodoretus. Aut potius sub Tito et Vespasiano, quando Zelotæ aliique Judæi mutuo sese expilarunt et mactarunt, teste Josepho, lib. VI Belli, cap. II et IV. Et traditi sunt «in manus regis sui,» id est principum suorum factiosorum, ut ait Vatablus, aut Herodis Agrippæ, Vespasiani et Titi, qui totam Judæam perdiderunt. Ita S. Hieronymus, Albertus, Hugo, Arias et Vatablus. Romani enim imperatores vocantur reges Judæorum, tum quia in passione Christi Judæi eos, ut suos Cæsares agnoverunt et professi sunt, dum coram Pilato clamaverunt: «Non habemus regem, nisi Cæsarem;» tum quia Romani eos bello subegerunt, an jure, an injuria, non disputo.

Et pascam pecus occisionis. — Theodoretus, Vatablus, Ribera et alii censent hanc esse Christi vocem ad suos Apostolos, et primos fideles e Judæis collectos, quos ob humilitatem, paupertatem et imbecillitatem vocat pauperes gregis, quasi Christus hic significet se velle Patri suo obedire et obsequi, ut quantum in se est Judæos pascat, et iram clademque eis a Deo decretam avertat. Verum hoc mysticum et allegoricum potius est, quam litterale. Ad litteram enim Propheta hic a Deo constitutus pastor vers. 4, ubi ab eo audivit: «Pasce pecora occisionis,» hoc versu onus pascendi suscipit, Deoque respondet: «Pascam pecus occisionis.» Unde ex Hebræo vertas, et pavi, vel pascere cœpi; Noster vertit, et pascam, ut significet continuationem et diuturnitatem pascendi. Ita S. Hieronymus, Remigius, Lyranus et Arias. Porro Zacharias fuit pastor, non verus et litteralis, sed mysticus et symbolicus, pavitque Judæos suis hisce oraculis, quibus jussu Dei pastoris habitum virgamque assumit, ac pastoris veri munia, Dei, inquam, circa Judæos gubernationem repræsentat, sicut vers. 15, ex adverso induit vasa pastoris stulti, ut ejus mores populo in se exprimat et ostentet.

Propter hoc, o pauperes gregis, — supple attendite ad ea quæ dicturus sum: ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus et Hugo. Secundo, Arias, Vatablus, a Castro et alii, q. d. Quia oves hæ sunt occisioni destinatæ, et quia a Deo constitutus sum earum pastor, propter hoc pascam eas, præsertim ut vos, o pauperes gregis, tum ab occisione, cui reliqui certo destinati sunt, tum e manu improborum pastorum vestrorum liberem. Unde Arias vertit: Pascam oves occisionis propter vos, o pauperes gregis, ut hebræum lachen non sit adverbium, significans propter hoc, sed pronomen, significans vobis, ita ut lachen femininum ponatur pro lachem masculino. Pauperes gregis vocat inopes in populo, præsertim simplices, innocentes, mansuetos et justos, propter quos Deus cæteris impiis ad tempus pepercit, pascens eos per Prophetas et ad pœnitentiam provocans. Ita Theodoretus.

Et assumpsi mihi duas virgas, — duos baculos pastorales, ut pastoris habitum, æque ac officium assumerem. Unde subdit: «Et pavi gregem.» Unam vocavi Decorem. — Hebraice נועם noam, id est decor, species, jucunditas, gratia, amabilitas, suavitas, mansuetudo. Unde socrus Ruth vocabatur Noemi, dicebatque: «Ne vocetis me Noemi, id est pulchram, sed vocate me Mara, id est amaram, quia amaritudine valde replevit me Omnipotens,» Ruth I, 20. Hæc virga significat regimen suave per amorem et beneficia, non per minas et supplicia. Unde Vatablus: «Hæc, ait, fuit clementia Christi, qua usus est dum assumpsit carnem.» Quocirca Syrus vertit: Unam vocavi Suavem, vel jucundam; Arabicus Antiochenus: Unam vocavi Facilitatem, vel benignitatem; Alexandrinus: Unam vocavi Decus.

Et alteram vocavi Funiculum, — hebr. חבלים Chabalim, id est funiculi: ita Septuaginta, Aquila, Symmachus et Noster. Hinc et Syrus et Arabicus uterque vertit, funem. Hic significat regimen durum, severas leges et edicta, quibus populus quasi funibus colligatur, constringitur, et si peccat flagellatur, vincitur, illaqueatur. Jam Hebræi aliter punctant leguntque חבלים chobelim, id est colligantes, naucleri, gubernatores, et per antiphrasin dissipantes, corruptores. Porro quia funiculis olim dimetiebantur hæreditates, hinc funiculus metonymice significat hæreditatem, sive sortem et partem hæreditatis, quæ cuique per funiculum dimetientem obtingebat. Rursum funiculus significat cœtum et congregationem. Sicut enim ex multis filis contortis conflatur funiculus, sic ex multis hominibus congregatis fit cœtus et populus. Unde Eusebius lib. X Demonstr. Evang. cap. IV, per decorem accipit legem veterem, quæ data est, inquit, funiculo, id est cœtui et populo Israel, qui erat funiculus hæreditatis, id est sors et hæreditas Dei.

Quæres, quale est hoc virgarum hieroglyphicum? quid symbolice hæ duæ virgæ ad litteram significant? Primo, S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo et Ribera duas has virgas accipiunt duo fœdera, duplexque regimen providentiæ Dei. Prius initum cum Noe omnibusque hominibus, Genes. IX, 9, quod hic dicitur decor, quia decebat Deum hoc universale in homines imperium, omniumque cura: posterius initum cum Abraham et ejus posteris, puta 12 tribubus Israel, Genes. XVII, 7, quod proinde dicitur funiculus, vel ut hebraice est funiculi, q. d. Sors hæreditaria, quam Dominus sibi ex omnibus gentibus, in populum et Ecclesiam elegit, fuit posteritas Abrahæ, sive populus Israel.

Secundo, S. Cyrillus censet funiculum repræsentare vetus Testamentum, utpote Judæos stringens, coarctans, vinciens et flagellans: decorem referre novum Testamentum, sive legem gratiæ. Tertio, alii censent per decorem significari duces et reges justos piosque; per funiculum vero injustos et impios. Ita R. Moses, lib. II Direct. cap. XLIV, per decorem accipit Mosen, Josue et sequentes; per funiculum Roboam et posteros, partim idololatras, partim sceleratos. Alii per decorem accipiunt regnum duodecim tribuum, sub Davide et Salomone unitum; per funiculum vero idem regnum, in duo sub Roboamo divisum. Alii per decorem accipiunt regnum Juda, per funiculum regnum Israel, sive decem tribuum. Accedit Chaldæus qui per decorem accipit regnum Jerobeam, qui decem tribus a tyrannide Roboam vin-

dicavit et in libertatem asseruit: per funiculum, regnum Roboam, minax initio et tyrannicum. Verum hæc omnia jam erant præterita, ad quæ licet alludat Propheta, tamen proprie vaticinatur de futuro. Quocirca Arias per decorem accipit Machabæos, primos populi vindices, puta Judam cum fratribus; per funiculum autem eorum posteros, qui violenter regnum regiumque nomen sibi arrogarunt.

Quarto, alii per decorem accipiunt initium prædicationis Christi, quod fuit suave et blandum: per funiculum, finem ejusdem, qui fuit minax excidii, judicii et gehennæ, ut patet Matth. XXIII, XXIV et XXV.

Quinto et genuine, virga vocata Decor, significat regimen amoris per consolationes, monitiones et beneficia, quod post tempora Zachariæ Deus exhibuit Judæis per Machabæos, et maxime per Christum. Altera virga vocata Funiculus significat regimen terroris, quo usus est Deus, cum vidit Judæos priori virga amoris et lenitatis abuti et indurescere, scilicet post mortem Christi, cum per Romanos eos exagitare cœpit, ac tandem funditus evertit, ut Judæi omnes vel occisi, vel capti et funiculis colligati fuerint, et tunc quisque suum funiculum, id est sortem et pœnam pro meritis accepit, ideoque hebraice est funiculi. Ita Vatablus.

Hoc ergo utrumque tempus et regimen Dei, utraque virga assumpta significat Zacharias, quasi Dei vicarius et propheta. Ipse enim quasi pastor duplicis virgæ, Deum pastorem duplicis regiminis, scilicet amoris et timoris, repræsentat. Hunc esse sensum patet, primo, ex eo quod hoc oraculum Prophetæ sit de futuro, non de præterito. In futuro autem non possumus commodius explicare, nec assignare symbolum virgæ decoris et funiculi, nisi eo modo quo jam exposui. Secundo, idipsum patet ex rei eventu. Nam primo, decorum fuit Dei regimen circa Judæos, tempore Machabæorum et Christi, deinde terribile et funestum tempore Romanorum, Neronis et Vespasiani. Tertio, quia paulo post dicit Propheta se utramque hanc virgam confregisse, quia scilicet Deus plane a se abjecit et reprobavit Judæos, quod de alio tempore, quam Christi et Titi, dici nequit. Quarto, quia vers. 13, hanc virgam decoris confractam esse significat in morte Christi, ob ejus venditionem et cædem, quia scilicet eum Judæi appretiarunt, emeruntque triginta argenteis.

Moraliter, principes, magistratus, prælati, rectores, etc., discant hic a Dei providentia et regimine modum regendi, nimirum ut quantum ex se est, subditos regant decore, id est humanitate, amore, clementia, misericordia, beneficentia, promissis et præmiis. Sic enim erit נועם noam, id est decorum, elegans et speciosum regimen: Dei enim sapientia totum orbem ita regit et gubernat, ut attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter, Sap. VIII, 1. Quod si aliqui duri et servilis ingenii amore regi nolint, talibus exhibeant virgam funiculi, qua eos regant quasi cervicosos et brutos, minis, mulctis, pœnis et suppliciis. Hanc enim esse optimam regendi methodum docet hic Zacharias, ipseque usus est experientia, probatus a gentilibus, æque ac a christianis. Audi eorum hac de re sensa atque gnomas.

Archytas Pythagoricus, De lege et justitia: «Oportet, ait, verum principem non recte tantum imperare scire ac posse, sed et humaniter. Turpe enim fuerit pastorem oves odisse, et pecoribus suis infensum esse.» Xenophon in Pædia Cyri asserit, «bonum principem nihil differre a bono patre. Nam et parentes filiis provident. Et Cyrus mihi nunc videtur ea nobis consulere a quibus maxima in felicitate possimus ad ultimum usque finem perseverare.» Seneca, lib. I De Clementia, cap. VI: «Principum, ait, crudelitas bellum est; clementia in quamcumque domum pervenerit, eam felicem et tranquillam prabit; sed in regia quo rarior, eo mirabilior. Magni animi proprium est placidum esse tranquillumque, ac injurias et offensas superando despicere. Muliebre enim est furere. Ira non decet regem.» Et nonnullis interjectis: «Optime deos exemplum principibus constituam, ut se tales civibus præbeant, quales sibi deos esse volunt.» Aristoteles, lib. VIII Ethicor.: «Similis, ait, est comparatio regis ad subditos, patris ad filios, pastoris ad oves.» Pythagoras ita imperandum esse principi dicebat: «Ut subditi magis eum venerentur quam metuant. Reverentiam enim admiratio, timorem odium comitatur.» Ita Stobæus serm. 46, qui addit Pittacum censuisse principem laudabilem esse qui efficit ut subditi metuant, non ipsum, sed pro ipso. Idem fuit Chilonis, Philonis, Musonii sensus, eadem sententia. Insuper Anaxilaum Rhegii principem, interrogatum quid in principatu felicissimum esset, respondisse: «Nunquam beneficia conferendo vinci.» Tiberius Cæsar, teste Suetonio, dicebat: «Boni pastoris (qualis est imperator) esse tondere pecus, non deglubere.» Agapetus Diaconus De Officio regis: «Sicut oculus, ait, innatus est corpori, ita imperator mundo adaptatus est a Deo, datus pro administratione eorum quæ usui sunt. Oportet ergo eum hominibus quasi propriis membris prospicere, ut proficiant in bonis, neu malorum offendiculo illidantur. Solis profecto partes sunt illustrare radiis orbem, principis vero virtus est egenorum misereri.» Sicut animalia licet robustissima et ferocissima, blanditiis tamen capiuntur et mansuefiunt: ita subditi licet ab omni humanitate alieni, principis boni benevolentia et humanitate facile gubernantur, ait Dionysius, Nicetas in Augusto, Plutarchus in Moral.: Musicus, inquit, chordas dissonantes non statim abjicit, neque incidit, sed sensim intendens aut remittens ad concentum adducit: ita princeps leniter

debet emendare peccantes, non protinus tollere. Tali enim sceptrum est plectrum, tali regimen est decus, non dedecus, cum cæteri magistratum (id est decus ipsum) dedecorent, uti aiebat Cicero. Unde S. Hieronymus, epist. ad Pammach.: «De Cæsare, ait, egregie dixit Tullius: Cum quosdam ornare voluit, non illos honestavit, sed ornamenta ipsa turpavit.» Plinius lib. XI, cap. XVII: «Rex apum, ait, solus aculeum non habet, aut certe non utitur. Ad hæc corpore est grandior, et specie decentior, sed alis quam cæteræ minoribus, ita principem oportet esse clementissimum, et a sua civitate nusquam avolare longius.»

In Deo tria eminent, summa potentia, summa sapientia, summa bonitas: rex est Deus terrestris, hunc ergo ternarium pro viribus absolvat. Nam potentia sine bonitate mera tyrannis est, sine sapientia pernicies, non regnum. Det ergo operam ut sapiat, et quam maxime prodesse studeat omnibus: nam id est bonitatis, potestas autem ad hoc ei serviat, ut quantum cupit prodesse, tantumdem et possit, imo plus velit quam possit: porro nocere hoc minus velit, quo magis potest. Deus ut pulcherrimum sui simulacrum in cœlo constituit solem, ita in terris principem. At sole nihil communius, qui cæteris etiam corporibus cœlestibus lucem suam impertit, ita princeps publicis usibus maxime debet esse expositus, et nativum sapientiæ lumen habere domi, ut etiamsi quid cæcutiant cæteri, nunquam tamen ille hallucinetur. Quod cor est in homine, hoc princeps in republica: sicut ergo cor spiritus et vitam cæteris membris aspirat, sic et princeps subditis: quod medicus in urbe, hoc princeps in republica. Ita Plutarchus in Moral. Porro Claudianus in Panegyrico, Probi liberalitatem ita celebrat: Præceps illa manus fluvios superabat Iberos, Aurea dona vomens.

«Liberale est serere beneficium, ut metere possis fructum,» ait Cicero iturus in exsilium. «Potissima dos in principe est liberalitas et clementia,» ait Pomponius Lætus in Diocletiano. Demosthenes rogatus, «quid Deo similes faceret homines,» respondit: «Benigne facere.» Ita Maximus serm. 8. Xenophon dictitabat multo præclarius esse beneficiorum, quam trophæorum multitudinem post se relinquere: ita Stobæus serm. 46. Sic gloriosus fuit Cyrus, qui amicos quibus plurimum contulisset, divitiarum suarum thesauros esse dicebat, ait Xenophon; Alexander, Julius Cæsar, Augustus, Constantinus, liberalissimi fuerunt. Ptolemæus a beneficiis Evergetes cognominatus est. Philadelphus aiebat «magis esse regium ditare quam ditescere,» ait Ælianus. Antigonus rex dictitabat «regnum non aliud esse quam splendidam servitutem.» Et sane, si rem penitius introspicias, quid est principatus, quid Cardinalatus, nisi purpurata servitus, quæ cum splendore fidelium commodis servit? Miraris? Summus Pontifex, qui est principum et purpuratorum apex et culmen, non est aliud nisi servus servorum Dei: hunc enim titulum ipse sibi præfert eoque gloriatur. Sane Adriani VI Pontificis et præceptoris Caroli V, sepulcro in Vaticano incisum fuit hoc elogium: «Adrianus VI hic situs est, qui nihil sibi in vita infelicius duxit, quam imperare.» Ita P. Jovius in ejus Vita.

Porro virga נועם noam, id est decoris, pulchritudinis, jucunditatis, elegantiæ, gratiæ, multa poscit a principe et prælato. Primo, humilitatem, ut se dimittat ad infirmos, etiam rusticos et pauperes, eorumque querelas et gravamina præ aliis audiat, iisque medeatur. Secundo, affabilitatem, ut se omnibus affabilem, comem et benignum præbeat, neminem aversetur, aut durius compellet. Tertio, æquanimitatem, ut subditorum infirmitates et murmurationes æquanimiter ferat, iis non irascatur, non turbetur, sed eas toleret, sicut mater tolerat ineptias sui infantuli. Quarto, magnanimitatem, ut quasi angelus rebus humanis superior homines regat, uti pædagogus regit pueros: nunquam cadat animo, etiamsi multos suis piis conatibus obsistere aut reluctari videat, sed suaviter et fortiter omnes ad regulam æquitatis et pietatis inflectat. Quinto, patientiam, ut ferat constanter labores, molestias, ærumnas regiminis. Sexto, benignitatem et beneficentiam, ut

remuneret supra meritum, puniat citra condignum. Sit instar apis, quæ ubique mella fundit, aculeum vero nonnisi in necessitate in hostes exerit: ita princeps omnibus benefaciat, nemini male, nec suas, sed reipublicæ duntaxat ulciscatur injurias. Septimo, animi candorem et suavitatem, qua mulceat et consoletur afflictos, tristes, pusillanimes, melancholicos. Octavo, charitatem, quam omnibus ubique, etiam inimicis aspiret, ut videatur habere cor charitate in omnes dilatatum, plenum et ardens. Nono, jucunditatem, urbanitatem, gratiam dicendi et agendi, qua gratiose loquatur, agat, imperet potius innuendo quam jubendo, potius exemplo quam verbo: merentes honore et beneficentia præveniat; immerentes spe et promissis ad officium exstimulet. Talis fuit Christus (de quo Zacharias hic maxime loquitur), ut patet Isai. XLII, 1 et seq., et Isai. XI, 1 et seqq., et Matth. XII, 48 et alibi. Tales fuerunt S. Petrus, S. Paulus, S. Joannes. Tales S. Athanasius, S. Basilius, S. Gregorius, S. Augustinus. Tales in Societate S. Ignatium, S. Xaverium, P. Laynes, aliosque habuimus et habemus (Deo sit laus) qui omnibus animi sinceritatem, alacritatem, lætitiam, beneficentiam exhibeant et instillent, ut toti mellei semper mella, nunquam fella fundere videantur.


Versus 8: And I Cut Off Three Shepherds

8. Et succidi tres pastores. — Quinam hi tres? Primo, S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo et Ribera accipiunt Mosen, Aaron et Mariam eorum sororem et prophetissam: Moses enim erat pastor populi in civilibus, Aaron in sacris, Maria præerat feminis, Exod. XV, 20. Eodem enim mense primo, puta martio, quo mortua est Maria, lata est sententia mortis a Deo in Mosen et Aaron, Numer. XX, 1, qui et paulo post eodem anno, qui fuit quadragesimus ab exitu ex Ægypto, mortui sunt, nimirum Aaron die 1 mensis 5, puta julii, Numer. XXXIII, 38; Moses vero die 7 mensis Adar, id est februarii, Deuter. XXXIV, 7. Huc sane quasi ad præteritum alludit Propheta, sed aliud intendit prophetare de futuro. Secundo, alii intelligunt tres primos reges Israel, scilicet Saulem, Davidem et Salomonem; alii, ut Lyranus, Joram, Ochosiam et Jezabel, quos Deus occidit per Jehu. Melius R. David accipit tres Josiæ filios et reges, scilicet Joachaz, Joakim et Sedeciam, quos Deus per Chaldæos intra 22 annos regno privavit. Verum hi omnes jampridem succisi erant: hic autem Propheta prophetat de futuro: narrat enim quomodo ipsemet pastor constitutus a Deo, per duas virgas paverit et rexerit populum, ut hoc ipso eum duobus modis deinceps a Deo regendum repræsentet.

Quocirca tertio, aptius Arias tres pastores accipit Judam, Jonatham et Simonem, fratres Machabæos, quos Deus uno mense annorum, id est intra triginta annos sustulit; sed sub his tribus posteros, reliquosque populi principes usque ad Christum intellige. Hi enim populum rexerunt uno mense, id est pauco tempore, virga decoris, et cum ea a Deo ob iniquitatem et rebellionem populi, præsertim dum Christo restitit eumque occidit, a Deo succisi sunt, uti sequitur. Alludit ad pastores gregum, qui conducti ad eum pascendum, vel pecorum indomita feritate, vel nimio labore fracti, primo mense munus pastoris resignant, et a grege discedunt. Sic enim Deus misit sæpe ad Judæos bonos pastores, id est principes, prophetas et pontifices pios, unum post alium continuo; sed hi vel Judæorum pervicacia et malitia superati munus reliquerunt, vel tædio et labore consumpti sunt, vel a Judæis occisi sunt, ut eis improperat Christus Matth. XXIII, 37.

Quocirca Deus hoc munere pastores tales submittendi defessus, et quasi tædio victus, statuit eos omnes cum virga decoris succidere et abrumpere, ac populum quasi gregem indomitum permittere sibi, ut sine lege et rege exerret quocumque ei libuerit.

Mystice, Christus instituens Ecclesiam quasi novam Dei rempublicam, intra mensem, id est brevi tempore, sustulit triplices legis veteris pastores, scilicet principes, prophetas et sacerdotes: ita Theodoretus et Vatablus.

Et contracta est (hebraice ותקצר vattictsar, id est angustiata est, q. d. Præ molestia et tristitia coarcta et quasi contracta est anima mea) in eis, — id est propter eos (eorum causa et respectu) Judæos scilicet, ideoque abstuli ab eis tres pastores jam dictos. Symmachus et Theodotion vertunt: Anima mea exanimata est; alii: Nauseat in eis.

Siquidem et anima eorum variavit in me, — scilicet in meo cultu et in legis meæ obedientia, q. d. Nunc mihi obedientes fuerunt, nunc inobedientes, nunc me coluerunt, nunc suas cupiditates. Unde Chaldæus: Anima eorum detestata est cultum meum; deseram ergo eos, quia ipsi priores deseruerunt me: detestor eos, quia ipsi prius detestati sunt me. Unde Septuaginta: Anima eorum rugiebat super me; Aquila: Anima eorum immaturavit in me; id est stiptica, pontica, acerba (tales enim sunt fructus, v. g. pyra et poma immatura) fuit in me, aut me rejecit et evomuit, sicut os et stomachus rejiciunt et evomunt fructus crudos et immaturos; Symmachus: Anima eorum invaluit in me; Tigurina: Detestata est me; Vatablus: Abhorruit a me; alii: Dissoluta est in me: alii: Nauseat in me. Hebræum enim בחל bachal, per metathesin alludit ad חבל chabul, id est ligare: ligamus enim et fasciamus stomachos et membra dolore soluta et languida; unde R. Moses loco paulo ante citato, putat alludi ad secundam virgam, quæ vers. 7 vocatur chobelim, id est dissipantes, demolientes, q. d. Quia hi pastores sunt chobelim, id est dissipantes gregem meum, idcirco anima mea bachala, id est detestatur eos. Melius dicemus alludi ad חבלים chebalim, id est funiculi, q. d. Quia anima ipsorum bachala, id est detestabatur me, hinc ego dabo ei virgam chabalim, id est funiculorum, eamque quasi ream

meum meosque pastores, qui populum meum regebant cum decore et amore, induxique aliud quo eos rexi funiculis et flagellis, quasi mancipia, imo quasi boves et asinos. Itaque hæc virga decoris symbolice, ad litteram conscissa et diffracta est per Zachariam, ut ipso facto repræsentaret in morte Christi diffringendum esse regimen amoris, quo Deus eousque rexerat Judæos. Ut irritum facerem fœdus meum quod percussi cum omnibus populis. — Hinc S. Hieronymus et alii putant hanc virgam decoris significare fœdus Dei cum Noe, omnibusque gentibus ex eo prognatis statim post diluvium initum, quod ob earum idololatriam et infidelitatem paulo post rescidit, quando cæteris gentibus relictis et resectis, fœdus aliud et peculiare iniit cum solo Abraham ejusque posteris, scilicet Israelitis, Genes. XVII, 2. Verum esto eo alludat Propheta, tamen proprie vaticinatur de futuro, scilicet fœdus et regimen amabile et placidum, quo Judæos regebat et recturus erat, ob eorum rebellionem confringendum esse in morte Christi. Tunc enim irritum factum est fœdus Judaicum et vetus Testamentum.

Dices, quomodo hoc dicitur initum cum omnibus populis? nam constat initum cum solis Judæis. Respondeo, quia tum non erat aliud fœdus Dei in mundo, quam fœdus hoc Judaicum, ac proinde quicumque e gentibus hujus fœderis Dei volebant esse participes, debebant fieri proselyti et judaismum capessere. Secundo, quia fœdus prius a Deo cum Noe et omnibus gentibus initum, traductum est ad Abraham et Judæos, in illisque permansit; itaque quoad sui originem initum fuit cum omnibus gentibus, æque ac quoad sui consistentiam et statum; non enim gentes ab hoc fœdere exclusæ sunt, sed potius inclusæ: poterant enim illæ judaismum suscipere, itaque fœderi huic se inserere, præsertim quia Abrahæ fœderis hujus principi dictum erat a Deo: «In semine tuo benedicentur omnes gentes,» Genes. XXII, 18.


Versus 11: And so the Poor of the Flock Knew

11. Et cognoverunt sic pauperes gregis, — q. d. «Sic,» id est ex illo meo gubernandi modo cognoscent humiles et mansueti, puta Apostoli cæterique fideles qui custodiunt Dei voluntatem, dicentque admirantes, Domini hoc verbum, id est jussum et opus esse, qui Judæos impios impune abire non sinit. Laudant ergo hoc Dei verbum in Judæos justum, in se vero misericors; perinde ac olim Abraham, Isaac et Jacob cogno-

verunt et laudarunt meum judicium, quo fœdus in Noe cum gentibus initum ob earum infidelitatem et apostasiam rescidi, novumque cum Abraham et posteris inivi. Nota to qui custodiunt mihi, id est in mei gratiam, supple præcepta mea. Unde Pagninus et alii vertunt: Qui custodiunt me, scilicet quasi pretiosissimum thesaurum, quo affatim sunt divites, licet alias sint pauperrimi; Chaldæus: Qui custodiunt voluntatem meam; Tigurina: Qui observant me, id est meum os, mea jussa et mandata; Septuaginta: Oves quæ custodiuntur mihi; qui enim peculium est Dei, ut dicere possit cum Apostolo: «Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus,» huic vicissim peculium, sors et pars est Deus, eique dicere potest: Sors mea Dominus: «Dominus pars hæreditatis meæ et calicis mei, tu es qui restitues hæreditatem meam mihi,» Psalm. XV.


Versus 12: And I Said to them

12. Et dixi ad eos. — Scilicet pauperes gregis, inquit S. Hieronymus, qui me volentem abire a cura pastorali retinere cupiebant, et consequenter idem dixi ad alios omnes, quorum eram pastor, q. d. Dixi ad Judæos: Si me pastorem cupitis, curæ et laboris mei pretium ac mercedem mihi constituite: sin minus, quiescite; ego pariter a vestri cura quiescam et abibo: nec enim pastor gratis pascit gregem, sed justam pasturæ suæ compensationem deposcit. Hæc omnia dixit et gessit Zacharias, non reipsa, sed mentaliter per visionem imaginariam, ait Vatablus; videbatur enim sibi (Deo id ei in mente repræsentante) hæc dicere, poscereque pretium sui pastoratus, ac Judæos illi statuere pretium triginta argenteorum, quod cum vile videretur, jussu Dei projicere illud ad statuarium, ut per hanc visionem symbolice repræsentaret pretium quo Judæi æstimarunt Christum, ejusque in pascendo operas, dum eum triginta argenteis appretiarunt, emeruntque a Juda, ut eum quasi pseudopastorem, imo tyrannum occiderent et crucifigerent.

Christus enim, pastor Judæorum, pavit eos in virga decoris, quæ proinde in ejus morte a Deo concisa et confracta est. Dicit ergo Zacharias in typo et persona Christi: «Si bonum,» etc., q. d. Si æquum vobis, o Judæi, videtur, mihi Deo vestro pro vobis incarnato, vosque in carne assumpta summo decore et dignatione pascenti, docenti et regenti, assignate et date mercedem justam et debitam huic meæ in vos providentiæ, curæ et charitati, scilicet summam gratiarum actionem, obedientiam, honorem et cultum; «et si non,» q. d. Si id vobis non placet, vos non cogo: nec enim vestra mercede, cultu aut laude indigeo. Ad Christum enim hæc pertinere ad litteram, docet S. Matthæus cap. XXVII, 9. Quocirca ex hoc loco plane confirmatur expositio duarum virgarum, quam vers. 7 assignavi; applicando eas ad Christum ejusque tempora: Zacharias enim hic repræsentat Christum, tam in persona quam in facto suo, inquit a Castro. Nam sicut pro munere suo pastoritio exigebat pretium justum, puta fidem et pietatem ex corde: ac pro eo datum est ei vile pretium triginta argenteorum: ita Christus postulabat a Judæis pro suo evangelizandi munere ut sibi crederetur et ut Messias Deique Filius haberetur. At illi pretio triginta argenteorum eum æstimaverunt. Et sicut propterea indignatus Propheta projecit pretium, et eos qui illud dederant; ita Christus projecit Judæos, eosque tradidit Romanis devastandos.

Et appenderunt — in libra ad justum pondus. Olim enim pecunia non erat signata, sed ad certum pondus appendebatur, v. g. in pretium rei dabant tot vel tot drachmas, uncias, libras, talenta auri vel argenti. Hinc et postea cum pecunia signata fuit, certi ponderis esse debuit, et etiamnum esse debet. Quocirca siclus, qui erat communis moneta, ut esset justus ponderare debebat 4 drachmas, uti dixi Exod. cap. XXX, 13, quantum ponderant 4 julii Romani, vel 4 regales Hispanici. Hinc et שקל scekel, id est siclus, hebraice dicitur a שקל scakal, id est appendere, ponderare. Siclus ergo idem est quod pondus, scilicet certum auri vel argenti.

Triginta argenteos, — scilicet siclos, inquiunt Maldonatus, Pererius, Salmeron et alii in Matth. XXVII. Christus ergo a Juda venditus videtur 30 siclis, hoc est 30 florenis Brabanticis, quo pretio servi occisi vita æstimabatur, et redimenda erat ab occisore, juxta legem Exodi XXI, 32. Servo ergo ejusque vitæ Christus ejusque vita æquiparatur hic a Juda et Judæis.

Verum quia Jeremias, cap. XXXII, 6, staterem, id est siclum, ut habent Hebræa, distinguit ab argenteis; ait enim: «Appendi ei argentum septem stateres, et decem argenteos;» et quia Budæus, lib. V De Asse, quem sequuntur Suarez, Ribera et alii, asserit se Parisiis vidisse nummum quo venditus est Christus, eumque appendisse tantum duas drachmas Atticas, sive duos julios, aut duos regales Hispanicos; hinc verisimilius videtur, argenteum fuisse dimidium sicli, et duplum denarii. Argenteus ergo sunt duo julii, vel duo regales, puta dimidius florenus Brabanticus. Quocirca Christus, venditus 30 argenteis, venditus fuit 15 florenis Brabanticis, sive sex scutis, hoc est sex aureis Romanis. In hac sententia magis confirmatus sum Romæ, ubi in templo S. Crucis in Jerusalem, cum parte sanctæ crucis, clavo et spinis a S. Helena eo delatis, vidi nummum unum ex hisce 30 argenteis, quibus venditus est Christus. Hic enim est instar duorum Regalium, imo minor Regali duplici decem assium, sive stuferorum, sed paulo crassior. Hinc quoque Zacharias hoc pretium per ironiam vocat decorum, id est indecorum et vilissimum.

Nota: Quia Christus tam vili pretio venditus est, hinc hac sui humiliatione et vili æstimatione meruit fieri et esse pretium nostræ redemptionis, itemque peccati, quod pari modo rem vilem cum

Deo appendit et appretiat. Peccator enim escam unam, furtum unius floreni, concupiscentiam unam turpem, punctum honoris, etc., cum Deo optimo maximo, imo præ Deo appretiat, ponderat et æstimat, adeoque Deo ipsi anteponit, ipsique præelegit, cui tantæ in Deum injuriæ et vilipensioni ut satisfaceret Christus, hinc similiter tam vili et indigno pretio vendi voluit, ut moraliter nos doceret, patienter ferre nostri despectum, contumelias et probra. Quis enim nos ita despicit et vilipendit, ut non pluris æstimet triginta argenteis, quibus Christus æstimatus et vilipensus est? Gravissima enim fuit hæc ignominia et injuria Christi, utpote Filii Dei vivi, et totius creaturæ Domini, cujus proprietas est esse inæstimabilem: quia ejus valor et dignitas est quaquaversum infinita. Auxit injuriam quod a discipulo, quem in Apostolum e tot millionibus elegerat, sit venditus, idque infensissimis Christi hostibus ejus sanguinem sitientibus: tales enim erant Scribæ et Pontifices. Unde ejus typus fuit Joseph, qui a fratribus fuit venditus Madianitis. Hinc illa Christi gravis querela Psalm. LIV, 13: «Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, etc. Tu vero,» o Juda, «homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu.»

Tropologice voluit Christus nobis dare exemplum heroicæ summæque humilitatis, mansuetudinis, patientiæ, charitatis, etc., imitandæ et exercendæ; ac nominatim prælatis tolerandi, imo curandi difficiles, malos et rebelles subditos. Illi enim in quantum onus gubernandi aggravant, in tantum virtutis meritum adaugent; et, ut ait S. Bernardus epist. 37: «In quantum gravaris, in tantum lucraris.» Ita S. Martinus Brictionem clericum suum, assiduumque detractorem officio privare noluit, dicens: «Si Christus passus est Judam, cur ego non patiar Brictionem?» Hac patientia et humilitate adeo eum vicit, ut linguam vitamque mutarit, sanctus evaserit, et S. Martino in Episcopatu successerit. Testis est Sulpitius, dialog. 5 De Vita S. Martini, qui et addit, hæc omnia Brictioni prædicta fuisse a Martino.

Tropologice, vili pretio vendunt Christum, qui sacramenta, beneficia, justitiam, castitatem suam, etc., pretio temporali nundinantur et vendunt: Christus enim est veritas, justitia, castitas. Ita Salmeron in Matth. XXVII. Et S. Bernardus serm. 1 De Cœna Domini: «Quid, ait, est vendere? alienare. Dominum vendit, qui a se Dominum alienat. O discipule Christi, te diabolus quærit avellere, te extrahere de grege Domini. Vide ne consentias ei. Te vult occidere. Cave a marsupiis; foveæ diaboli sunt: Judas dum sitit lucrum, tendit ad laqueum; dum perdit vitam, lucratur mortem.»


Versus 13: And the Lord Said to Me: Cast it

13. Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium. — Hebraice יוצר iotser, communiter significat figulum, qui ex luto vel argilla fingit et format vasa vel statuas. Unde Aquila, teste Eusebio lib. X Demonstr. IV, vertit, plastem; Tigurina, Arias et Clarius, figulum. Secundo, iotser generatim significat eum qui ex ære, auro, argento, aliove metallo, vel materia rem aliquam, v. g. idolum vel statuam effingit. Unde Septuaginta et Symmachus vertunt: Projice eos ad conflatorium, id est ad conflatorem, puta ad monetarium, sive ad argentarium, vel aurifabrum, qui ponderat et cudit, vel conflat monetam, ejusque pretium æstimat, ut scilicet ille, cujus est pecuniæ valorem æstimare, judicet an hoc sit condignum meæ personæ, æque ac laboris et pastoratus mei pretium. Hinc S. Hieronymus vertit, statuarium, quod nomen commune est ad figulum et conflatorem: «Pro plaste atque fictore, inquit S. Hieronymus, statuarium olim interpretatus sum, verbi ambiguitate compulsus, quod statuarium fictoremque uno sermone significat.» Tertio, Chaldæus, R. David, Pagninus et Vatablus censent יוצר iotser positum pro אוצר otser, id est thesaurarius, vel præfectus thesauri, scilicet templi, sive domus Domini. Omnes hæ versiones eodem tendunt. Jubet enim Deus hic Zachariæ per visionem imaginariam, ut hos triginta argenteos quos ei pro mercede assignarant Judæi, indignabundus projiciat in templo ad pedes sacerdotum, præsertim thesaurarii templi, ut illi æstiment vilitatem hujus pretii, idque ad hoc, ut ipso facto repræsentet venditionem Christi, et vilitatem pretii quo emptus est Christus, ejusque sanguis innocentissimus ad mortem, ideoque sacerdotes illud in corbonam non illaturos, sed daturos figulo, ut ab eo emeretur ager in sepulturam peregrinorum, Matth. XXVII, 7.

Nota primo, omnia hæc per visionem facta esse. Videbatur enim Zacharias in phantasia petere sui laboris pretium a Judæis, illosque ei assignare triginta argenteos, sed deinde eos projicere in templo ad pedes thesaurarii. Causa fuit ut hac visione repræsentaret realem projectionem argenteorum in templo, quibus venditus est Christus, factam a Juda. Fuisse enim visionem, non realem acceptionem et projectionem triginta argenteorum, colligitur ex eo quod Zacharias non fuerit pastor, sed propheta populi. Unde pastoris pretium ab eo non potuit exigere; et si prophetandi, id est concionandi, mercedem exegisset, utique ei non tam vilem, sed decentem et honestam assignasset. Habebat enim Zachariam populus in honore et veneratione: nam ad ejus prophetiam et instantiam fabricavit templum, tam operosum et splendidum, ut patet I Esdræ, cap. V, 1. Sic Ezechiel cap. I, reipsa non vidit currum cherubicum Dei, sed per visionem. Sic Isaias, cap. VIII, 3, accessit ad Prophetissam, illaque peperit, non reipsa, sed per visionem. Hinc Prophetæ vocati sunt Videntes. Si quis tamen non per visionem, sed reipsa hæc a Zacharia peracta esse contendat, ad Christi venditionem reipsa repræsentandam, non traham cum eo contentiosum funem, nec repugnabo, præsertim quia Zacharias reipsa videtur assumpsisse duas virgas pastoritias, quarum unam vocavit Decorem, alteram Funiculum; ac deinde reipsa induisse vasa pastoris stulti, ut ipse vers. 15 ait sibi jussum a Deo. Simili enim modo Isaias, cap. XX, reipsa nudus incessit, ut reipsa repræsentaret populi nuditatem et spoliationem. Similiter Ezechiel, cap. IV, reipsa obsidionem urbis in latere depinxit, et fimum boum comedit, ac dormivit 390 dies in uno latere, ut reipsa repræsentaret obsidionem Hierosolymæ, ejusque famem et diuturnitatem. Similiter Osee, cap. I, reipsa duxit fornicariam, et ex ea genuit filios fornicationum, ut reipsa repræsentaret mysticam fornicationem, id est idololatriam populi. Talia plura magisque portentosa egerunt Prophetæ, quia a Deo facti sunt portentum Israelis et orbis, uti ait Isaias cap. VIII, 10. Nec mirum videri debet, populum tam exiguum pretium assignasse Zachariæ, tum quia depauperatus erat: recens enim redierat e captivitate Babylonica, et magnos sumptus fecerat in fabrica templi, murorum urbis, et domorum suarum: tum quia Dei instinctu et directione id fecit, ad repræsentandum vile pretium, quo posteri æstimaturi et empturi erant Christum.

Nota secundo: Zacharias hic quasi in comœdia hæc videt et agit in persona, non sua, sed Christi: Christi enim personam hic induit, eumque symbolice et hieroglyphice repræsentat. De Christo ergo ad litteram hæc ejus symbola explicanda sunt. Sicut enim in comœdia actor qui agit personam S. Laurentii, ad litteram significat dicta et facta, non sua, sed S. Laurentii, ita et hic Zacharias, quasi actor, repræsentat in scena venditionem Christi per hæc sua symbola.

Nota tertio, Zachariæ Christum repræsentanti dici a Deo: «Projice,» cum Judas projecerit argenteos, non Christus: qui scilicet Christus innocentia sua, et prædictione proditionis Judæ, ejus conscientiam pupugit et impulit, ut argenteos referret et projiceret in templo. Nam cum videret Christum a se venditum, jam a Judæis tradendum morti, in se reversus, licet sero pœnituit doluitque, quod ipse sua venditione causa esset cur occideretur Christus, cujus innocentiæ et charitatis per triennium testis oculatus fuerat, quemque sciebat esse prophetam et virum divinum, adeoque sibi hanc suam proditionem prædixisse. Unde Christi sanctitas et prædictio, ac consequenter conscientia tam immanis sceleris impulit eum, ut projiceret argenteos, scelusque suum publice apud sacerdotes complices profiteretur, dicens: «Peccavi tradens sanguinem justum.» Zachariæ ergo dicitur: «Projice,» id est prædic projiciendum a Juda Christi venditi pretium: Christo vero Zachariæ antitypo dicitur: «Projice,» id est compelle et coge tua virtute, et stimulis conscientiæ infixis Judæ, ut is sceleris pœnitens projiciat pretium, quo te Deum et Dominum suum immani sacrilegio vendidit, ut ipsi videant pariter immanitatem suæ simoniæ, qua Sanctum sanctorum tam vili pretio emerunt, ideoque illud, utpote vilissimum divini sanguinis pretium, non vasis usibusque templi assignent, sed in pauperes erogent, et sepulturæ peregrinorum attribuant.

Nota quarto: sicut in comœdiis, symbolis et parabolis quædam adduntur ad elegantiam comœdiæ, symboli, vel parabolæ, quæ rei significatæ non conveniunt, et vice versa quædam sunt in re significata, quæ in comœdia vel parabola subticentur, imo subinde repræsentari non possunt, eo quod typus per omnia non respondeat antitypo: ita fit et hic. Nam primo, Zacharias hic, uti exigit, ita et recipit pretium: Christus autem quem significat, exegit quidem pretium a Judæis; at illud recepit, non ipse, sed Judas proditor. Itaque hic indignitas antitypi longe excedit indignitatem typi. Quod enim Christus a Judæis sit appretiatus triginta argenteis, sed ii dati sint non Christo, sed Judæ ejus proditori, longe vilius et indignius est, quam quod Zacharias appretiatus sit triginta argenteis, cum eos ipsemet receperit, id est per visionem sibi recipere sit visus. Secundo, Zacharias projecit argenteos quasi indignum sui pretium ad statuarium, vel figulum, nec exprimit quare, vel quid de iis factum; S. Matthæus vero hæc ipsa exprimit, scilicet, ideo eos datos esse figulo, ut ab eo emeretur ager in sepulturam peregrinorum, additque id factum

esse ex Dei voluntate et decreto, dicens: «Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.» Tertio, Zacharias, indignans tam vile pretium sibi dari, projecit argenteos: Christus vero sui pretium uti non accepit, ita nec projecit; sed ipse Judas, idque non ex indignatione tam vilis pretii, sed ex sceleris conscientia et facti pœnitentia. Causa harum disparitatum est, quod non decebat, imo fieri vix poterat, ut Propheta sanctus agens personam Christi, simul ageret personam Judæ proditoris, ejusque facta et scelera in se assumeret: repræsentat ergo ea subeundo personam, non Judæ, sed Christi. Quod enim in hac venditione sui passus est Christus, hoc egit, eique inflixit Judas.

Quocirca licet certum sit Zachariam hic venditionem et pretium Christi adumbrasse, et quasi in scena repræsentasse, tamen ob disparitates jam allatas censent multi, S. Matthæum cap. XXVII, 9, ubi idipsum a Propheta prædictum docet, directe et proprie non citare hunc locum Zachariæ, sed Jeremiæ. Ait enim: «Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati (Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. cap. XL, legit honorati, hoc est decorati, quasi respiciat ad decorum pretium, de quo mox Zacharias) quem appretiaverunt a filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.»

Hæc enim verba multum differunt ab hisce Zachariæ: «Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Projice illos ad statuarium, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini ad statuarium.» Cum ergo non sint Zachariæ, videntur esse Jeremiæ: Jeremiæ enim nomen apud S. Matthæum constanter legunt Biblia Latina et Græca, tam moderna quam vetera, paucis exceptis. Romæ enim in Bibliotheca Angelica Patrum Eremit. S. Augustini vidi vetusta Biblia manuscripta, in quibus deerat nomen Jeremiæ. Unde cum hæc verba non reperiantur in prophetia Jeremiæ, quæ nunc exstant, multi censent olim in ea exstitisse, et a Judæis esse erasa: aut potius ea scripta fuisse in aliquo alio Jeremiæ libro, qui intercidit. Unde S. Hieronymus, in cap. XXVII Matthæi: «Legi, inquit, nuper in quodam Hebraico volumine, quod Nazareæ sectæ mihi Hebræus obtulit, Jeremiæ apocryphum in quo hæc ad verbum scripta reperi.» Idem censent Origenes in tract. XXXV in Matth., Tertullianus lib. IV Contra Marcion. cap. XXXIX, Eusebius lib. X Demonstr. cap. IV, S. Augustinus lib. III De Consensu Evang. cap. VII, a Castro hic. Alii tamen ex adverso censent Matthæum citare hæc ex Zacharia, ac pro eo librariorum incuria irrepsisse nomen Jeremiæ, tum quia Syrus, et nonnulli codices Evangeliorum Latini, olim teste S. Augustino loco jam citato, non habuerunt nomen Jeremiæ.

Idem testantur Lyranus, Rupertus et alii, quos citat Franciscus Lucas in Notation. Matth. cap. XXVII. Tum quia Evangelistæ Prophetas subinde citant non quoad verba, sed quoad sensum, præsertim quia Zacharias hic quasi comœdum agit Christi futuri: comœdus autem, uti comice et scenice repræsentat verba et facta præterita, ita multo magis futura. Quæ ergo Zacharias symbolice, obscure et concise more suo adumbravit ut futura in Christo, hæc diserte, clare et fuse in eodem impleta enarrat S. Matthæus. Hanc sententiam probabilem censent et sequuntur S. Hieronymus, Baronius, anno Christi 34, Jansenius, Maldonatus in Matth. XXVII, Suarez, III part. tom. II, disp. XXXIV, sect. 1, et alii magni judicii viri.

Decorum, — q. d. Egregium vero dignumque hoc est mei laboris pretium. Est ironia. Similis est illa Poetæ: Egregiam vero laudem, et spolia ampla refertis. Alludit ad virgam decoris vers. 7, eique pathetice figit antithesin, q. d. Ego vos virga decoris decore rexi: vos indecorum et indignum mihi præmium rependitis. Ego omnem meum amorem et beneficentiam in vos exhausi: vos me meumque laborem et amorem non pluris quam triginta argenteis æstimatis. Hoc scilicet mei decoris et amoris decorum est pretium, hæc tantæ meæ dignationis digna est merces.

Moraliter, idem sibi a Christo dici et exprobrari cogitet sacerdos, religiosus, christianus parcus et acedus in Dei cultu et obsequio: Ego pro te vitam et animam dedi: tu vix pedem ultra debitum, mei amore movere vis. Ego pro te sudavi sanguinem et aquam; tu pro me guttulam sudoris in lucro animarum, in obedientiæ muniis emittere formidas. Ego me humiliavi infra angelos et homines universos, tu mei causa vel uni postponi recusas. Hoc scilicet decorum est meæ charitatis, humilitatis, patientiæ pretium, quod mihi rependis? Dicat ergo anima sancta et fervens Christo:

O nimium nostros, nimium miserate labores, O nostri nimium, nil memor ipse tui. Non genus humanum, non tanti machina mundi, Non tanto merces digna labore fuit. Scilicet æterni proles æterna parentis Factus homo, sontes ne moriamur, obit?

«O duri, inquit S. Bernardus serm. 2 De Pentecost., et indurati, et obdurati filii Adam, quos non emollit tanta benignitas, tanta flamma, tam ingens ardor amoris, tam vehemens amor, qui pro vilibus sarcinulis tam pretiosas merces expendit. Non enim corruptibilibus auro vel argento redemit nos, sed pretioso sanguine suo, quem effudit abunde: quia largiter undæ sanguinis de corpore Jesu, per quinque partes emanarunt.»


Versus 14: And I Cut the Rod

14. Et præcidi virgam. — Sicut vers. 10 conscidit priorem virgam nuncupatam Decorem, quæ significabat regimen amoris suave et blandum, eo quod illud aspernarentur duri et rebelles Judæi; ac assumpsit alteram nuncupatam Funiculum, quæ significabat regimen terroris et flagellorum, quod scilicet eos quasi servos regeret verberibus et flagris (quo modo eos rexit post necem Christi per quadraginta annos usque ad Titum, quibus varias clades a Romanis aliisque gentibus acceperunt Judæi, quarum multas in libris septem De Bello Judaico describit Josephus; hæ enim præludia fuerunt ultimi belli et excidii): ita cum vidit illos ne his quidem emendari, sed plane in peccatis suis obdurescere, confringit pariter hanc virgam, ac eorum curam et regimen deponit, eosque deserit. Factum id post mortem Christi anno circiter quadragesimo, quo Judæos tradidit Tito et Romanis vastandos, fecitque ut eorum respublica, regnum, gens, ecclesia, religio, urbs et templum funditus everterentur. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Albertus, Hugo, Lyranus, Ribera et alii.

Ut dissolverem germanitatem. — Septuaginta, fœdus; Tigurina, fraternam unitatem, id est amicitiam germanam et fraternam, quæ sub Davide et Salomone fuerat inter Judam et Israel, puta inter duas et decem tribus. Alludit ad schisma, quo Israel sub Roboam recessit a Juda et domo David, sibique fecit regem Jeroboam, et novos deos, puta vitulos aureos, quibus templa erexit in Dan et Bethel: sed per hoc significat futuram reipublicæ Judæorum dissolutionem, dispersionem, ruinam. Nam sub tempora Christi Hyrcanus et Aristobulus fratres de principatu et pontificatu decertantes, causa fuerunt cur Pompeius invaderet Judæam. Et post Christum proprie a Tito et Romanis dissoluta est germanitas, id est fraterna unitas et societas Juda et Israel, qua prius sub uno duce, unaque religione et lege conspirabant in unam Ecclesiam et rempublicam. Hanc enim Titus plane dissolvit et evertit, ac Judæos patria expulit, et toto orbe dispersit. Adeo enim tunc soluta fuit eorum germanitas et cognatio, ut ipsi eam ignorent, nesciantque ex qua tribu aut familia sint oriundi. Nominat Juda et Israel, tum quia alludit ad schisma, quod fecit Israel a Juda sub Roboam: tum quia multi ex Israel, id est decem tribubus in schismate Roboam junxerunt se Judæ, vel post schisma ad unionem cum Juda redierunt, quorum unio et societas plane dissoluta est per Titum: tum denique, quia mystice Juda, id est confitens, repræsentat Judæos fideles, qui Christum amplexi, per eum servati sunt tam anima, quam corpore; excidium enim Titi evaserunt, quia moniti a Deo, e Jerusalem ante obsidionem excesserunt, uti alibi dixi ex Eusebio. Israel vero schismaticus repræsentat Judæos infideles, qui Christum respuentes a Tito occisi sunt, ut sensus sit, q. d. Sicut sub Roboam Deus, et domus David ac Juda repulit a sua Ecclesia, regno et templo Israel, id est decem tribus schismaticas: sic idem Deus per Christum, qui est typicus David, sibi credentes Judæos separabit a non credentibus et infidelibus, tum in strage Titi, tum in die judicii, tam particularis quam universalis, quo fideles cœlo, infideles tartaro adjudicabit, ut fideles sint filii et hæredes Dei, infideles vero diaboli. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Hugo, Ribera et alii.


Versus 15: Take to Yourself yet Again

15. Adhuc sume. — Hucusque Propheta egit pastorem sapientem et bonum, ut Deum pastorem populi, ac pastores ab eo submittendos, v. g. Machabæos, et maxime Christum repræsentaret, qui virga decoris, id est amore et cura paterna, recturi essent Judæos; ac rebelles virga funiculi, id est terrore et minis, flagellaturi. Jam præcipit ei Deus ut ex adverso agat personam, induatque habitum pastoris stulti et pravi, qui se unum curat, et gregem negligit; ut ostendat Judæos in tales incisuros, eo quod Deum pastorem optimum, et vicarios ab eo submissos aspernaturi sint. Simili modo, Christus huc alludens, Joan. X, vocat se pastorem bonum, qui totus gregi invigilat, et animam dat pro ovibus, ac se opponit mercenario, qui sua commoda quærit; ideo veniente lupo fugit, eique oves laniandas permittit. Sic et Ezechiel, cap. XXXIV, fuse falsos pastores Israelis taxat, eorumque mores describit, ac tandem vers. 25, promittit Deum iis amotis suscitaturum verum pastorem, Christum Dominum.

Vasa pastoris stulti. — Septuaginta, imperiti, Chaldæus, gubernatoris insipientis, non speculative, sed practice, qui scilicet imperite et stulte regit gregem, quia sibi uni sapit et providet. Per stultum ergo hic accipe improbum, sceleratum, rapacem, crudelem qui sibi prosit, gregi obsit, imo in eum sæviat, eumque spoliet, diripiat, affligat. Ita Theodoretus, S. Cyrillus et alii. Sic peccator vocatur stultus passim in Proverb. cap. XV, 5: «Stultus irridet disciplinam patris sui.» Stultus enim est amens, qui rationis usu destitutus, stulta loquitur et agit. Quid autem stultius peccatore, qui agit contra dictamen rectæ rationis, contra legem, contra honestatem, contra virtutem, contra voluntatem Dei, qui pro fluxa voluptate vendit æternam gloriam, et ultro se in ignes gehennæ præcipitat? Jam ejus vasa, id est instrumenta sunt eadem quæ pastoris boni, aiunt S. Hieronymus et Lyranus, nimirum baculus,

pera, fistula et sibilus; fistulæ enim cantu pastor mulcet oves, ut suavius pascua, etiam amara, carpant et deglutiant. Nam pastor hic videtur habuisse speciem externam pastoris boni, sed non sensum ejus internum. Unde mox vocat eum idolum pastoris. Melius alii censent «vasa pastoris stulti» a vasis boni differre: bonus enim gestat pedum, quo glebam in oves errantes projicit, ut eas ad gregem compellat; malus gestat baculum, quem in oves jacit, ut earum crura confringat: bonus gestat cultrum, quo ovibus pabula conscindat; malus machæram, qua eas mactet et laniet: unde sequitur: «Gladius super brachium ejus.» Bonus in pera recondit pabulum ovium, æque ac suum; malus suum duntaxat, et laqueum ad oves strangulandas: bonus sibilo convocat oves; malus clamore horrifico percellit et fugat eas: bonus in pera gestat unguentum, quo oves læsas ungat et sanet; malus toxicum, quo eas enecet: bonus fistula aut cornumusa canendo, oves ad alacriter pascendum invitat; malus sibi uni citharam pulsat, uti in Italia vidi nonnullos inertes rusticos et pastores pro ligone aut pedo gestare citharam, esseque citharedos sibi scitos, aliis hiulcos et raucos. Ita S. Cyrillus. Hæc ergo instrumenta assumpsit et induit Zacharias Dei jussu, ut pastorem improbum repræsentaret.


Versus 16: Behold, I Will Raise up a Shepherd

16. Ecce ego suscitabo pastorem. — Nota hic Deum creare pastores, non tantum bonos, sed et malos ob peccata populi, ut per eos populum puniat. Sicut enim opes sæpe dat impiis, ita et honores ac prælaturas. Quæres, quisnam fuit hic pastor impius? Primo, Theodoretus censet fuisse Antiochum Epiphanem, qui sæviit in Judæos. Secundo, Arias censet fuisse Herodem Ascalonitam, qui cum esset alienigena, intrusit se in regnum Judæorum, cujus crudelitas patet ex infanticidio et jugulatione filiorum propriorum. Tertio, a Castro censet fuisse Titum et Romanos, hisce enim traditi sunt Judæi, quia noluerunt parere Christo vero pastori a Deo misso, sicut olim eosdem tradiderat Salmanasari et Nabuchodonosori gubernandos, eo quod Dei regimen respuissent. Hi enim vocantur in Scriptura pastores, ut Jerem. cap. VI, 3: «Ad eam venient pastores,» Nahum cap. III, 18: «Dormitaverunt pastores tui, rex Assur;» Isaiæ cap. XLIV, 28: «Qui dico Cyro: Pastor meus es.» Verum Titus et Romani non fuerunt pastores stulti; nam suo consilio et patientia occuparunt orbis imperium, ut dicitur I Machab. cap. VIII, 3.

Quarto et genuine, pastor hic significat omnes perversos pontifices et principes, qui Judæos post tempora Zachariæ rexerunt, aut pontificatum et principatum invaserunt, quibus Deus Judæos tradidit ob eorum scelera, præsertim quod se suosque pastores respuerent. Talis in primis fuit Jason sceleratus, inquit Sanchez, qui perfidus profugit ad Antiochum, cepitque Jerusalem, et magnas civium strages edidit, II Machab. cap. V, 6. Item frater Jasonis Menelaus, de quo dicitur II Machab. cap. IV, 25: «Acceptisque a rege mandatis venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio; animos vero crudelis tyranni, et feræ belluæ iram gerens.» Unde et aurea vasa e templo furatus est, et Oniam pontificem interfici curavit. Hinc II Machab. V, 15, vocatur patriæ proditor. Tales quoque fuerunt Herodes rex intrusus a Romanis, Annas et Caiphas, aliique non a Deo, sed a Romanis ob datum pretium constituti pontifices. Item scribæ et pharisæi, qui Christo vero pastori sese opposuerunt usque ad ejus necem et crucem. Tales post Christum fuere Theodas et Judas Galilæus, de quibus Actor. cap. V, 36 et 37. Idem Barchochebas tempore Adriani imperatoris, de quo Eusebius lib. IV Histor. cap. VI. Item Pseudomoses cretensis, qui anno Domini 433, sub Theodosio imperatore, Judæos decepit; fingens enim se Mosen, jussit eis ut e Creta mare secum ingrederentur, quasi eos in novam terram promissam deducturus, uti olim fecerat Moses; sed ingressos mare hausit et mersit, uti refert Socrates lib. VII, cap. XXXVII. Talis denique erit Antichristus, qui Christo erit antagonista; licet enim hic in christianos solos sit sæviturus, benignus vero futurus in Judæos, utpote ab eis acceptandus et promovendus quasi Messias, ut docet Apostolus II Thessal. cap. II, 10, tamen sæviet in animas eorum: quia eas ad sui idololatriam, ad libidines, ad christianorum strages, aliaque scelera, ac per ea in æternum exitium impellet; confirmato vero imperio sæviet quoque in facultates et corpora eorum: erit enim in omnes crudelissimus, et ambitiosissimus tyrannus. Nam tantum se suumque honorem, imperium et gloriam spectabit, eique servire coget subditorum opes, corpora et animas. Unde Christus, Joan. cap. V, 43: «Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.» Huic etiam competit illud: «O pastor et idolum!» Volet enim Antichristus quasi idolum et numen a suis coli et adorari. Quocirca per pastorem hunc stultum, non alium quam Antichristum intelligunt S. Hieronymus, Theodoretus, S. Cyrillus, Remigius, Hugo, Lyranus, Arias, Vatablus, Ribera et alii. Verum, ut generalis et plena sit expositio, dicendum videtur Prophetam alios quoque suo ævo viciniores, jam nominatos hic notare: hi enim fuerunt prodromi Antichristi, illisque verba sequentia apposite congruunt.

Qui derelicta non visitabit, — puta oves fessas, claudicantes, errantes, dumetis implicitas, ideoque derelictas et perditas non requiret. Unde Chaldæus vertit: Illos qui erraverunt non quæret; Pagninus: Quæ succisa sunt non visitabit; Vatablus: Gravissime ægrotantem et jam desperatam non inviset.

Dispersum non quæret. — Hebræum הנער hannaur significat excussum, indeque puerum a lacte et cura prima parentum excussum, hoc est ablactatum et adolescentem. Unde Pagninus vertit: Quod parvum est non quæret; Tigurina: Stolidum non requiret; Vatablus: Quod juvene est non requiret, id est agnos gregis non requiret, cum stolide secesserint a grege. Notat puerorum et juvenum maximam habendam esse curam; qui enim ætate et imprudentia peccat, non malitia, magis est miserandus, et facile ostenso errore in viam revocari potest. Chaldæus vertit: Illos qui migraverunt non requiret.

Contritum non sanabit. — Tigurina: Saucium non sanabit; Septuaginta: Fractum non sanabit.

Id quod stat non enutriet. — Pagninus: Quod stat non portabit; Vatablus: Eam quæ restitit non portabit, q. d. Ovem quæ præ lassitudine consistit, aliis redeuntibus in caulas, et loco moveri nequit, in humeros non suscipiet, ut ferat in ovile. Chaldæus: Et illos qui stant non sustentabit, non fulciet; Septuaginta: Integrum non diriget; hebræum enim כלכל kilkel varia significat, scilicet sustentare, portare, nutrire.

Carnes pinguium comedet, — q. d. Fruetur lana, lacte et carne gregis, et tamen eum non pascet; Chaldæus: Substantias eorum diripiet.

Et ungulas eorum dissolvet. — Pagninus, separabit; Septuaginta, talos eorum pervertet; Vatablus, confringet, scilicet ictu pedis, vel virgæ quam gestat. Noster vertit, dissolvet, id est verberando lædet et diffindet, ut incedere nequeant. Describit gestum pastoris crudelis sævientis in suas oviculas.


Versus 17: O Shepherd and Idol!

17. O pastor et idolum! — Pro o hebraice est הוי hoi, id est væ, ut vertunt Septuaginta et Chaldæus; vel o, ut vertunt Noster, Pagninus, Vatablus et alii. Unde Arabicus vertit: Væ pastori vano, otioso, mendaci! Pro idolum hebraice est אליל elil, quod per annominationem alludit ad אויל evil, id est stultus, uti eum vocavit vers. 15. Jam elil primo, significat rem vanam, inutilem, nihili. Unde Vatablus vertit: O pastorem nihili deserentem oves, quæ sibi commissæ sunt! alii: O pastor vane et inutilis! Septuaginta: Væ qui pascitis vana! Syrus: O pastor inanis, inculte (instar terræ incultæ), qui dereliquisti oves! Secundo, elil est diminutivum ab אל el, id est Deus, ut elil sit deiculus, umbra Dei et idolum. Unde Pagninus vertit: O pastor idoli! Tigurina: Væ pastori idolo, qui gregem deserit! Noster: «O pastor et idolum!» q. d. O pastor, qui non es pastor, sed idolum et larva pastoris! qui nihil habes veri pastoris, nisi ejus umbram et simulacrum; quia tua tantum commoda aucuparis, oves vero non pascis, non curas, deseris, et permittis lupis. Addit S. Hieronymus Antichristum hic notari, qui præ arrogantia vere volet adorari ut idolum et numen. Dicit ergo: O pastor evil! id est non sapiens et sane, sed stulte et insane, tu pariter es elil, id est non verus, sed vanus; non vivus, sed pictus et fictus pastor; simia es pastoris, non pastor. Simia est

simia, etiamsi aurea gestet insignia; ita et tu simia es hominis, non homo; aureum gestas pedum, auream coronam et mitram, ac byssinam poderem; sed in mente et corde nil habes sapientiæ, nil curæ, nil vigilantiæ, nil industriæ pastoralis. Væ, væ, væ tibi! In decretorio mundi die hanc larvam deteget Christus judex, ostendet quam inane fuerit hoc pastoris idolum, quod exterius præfers. Talis fuit Novatianus Antipapa et æmulus S. Cornelii Papæ, de quo S. Cyprianus epist. ad Jubaianum: «Novatianus, ait, simiarum more, quæ cum homines non sint, humana tamen imitantur, vult Ecclesiæ Catholicæ auctoritatem sibi et veritatem vindicare, quando ipse in Ecclesia non sit, imo adhuc insuper contra Ecclesiam rebellis et hostis exstiterit,» etc. Sic prædicantes hæreticorum sunt simiæ et idola pastorum.

Moraliter, disce hic vitia et indicia falsi pastoris, ex iisque collige virtutes et signa veri pastoris. Falsus enim, ait Zacharias, «derelicta non visitabit, dispersum non quæret, contritum non sanabit, id quod stat non enutriet, carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.» Radicem mali tangit S. Gregorius homil. 17 in Evang.: «Curis, ait, sæcularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur, quanto ab ea quæ foris sunt studiosiores videmur. Usu quippe curæ terrenæ a cœlesti desiderio obdurescit animus, et dum ipso suo usu durus efficitur per actionem sæculi, ad ea emoliri non valet quæ pertinent ad charitatem Dei.» Et mox: «Nulla animarum lucra quærimus, ad nostra quotidie studia vacamus, terrena concupiscimus, humanam gloriam intenta mente captamus. Et quia eo ipso quo cæteris prælati sumus, ad agenda quælibet majorem licentiam habemus, susceptæ benedictionis ministerium vertimus ad ambitionis argumentum.» S. Bernardus serm. 76 in Cant.: «Ad civitatis (Dei, puta Ecclesiæ), ait, custodiam opus est viro forti, spiritali, fideli; forti ad propulsandas injurias; spiritali ad deprehendendas insidias; fideli, qui non quæ sua sunt quærat.» Et mox: «Pauci admodum sunt qui non quæ sua sunt quærant, ex omnibus charis ejus. Diligunt munera, nec possunt pariter diligere Christum, quia manus dederunt mammonæ. Intuere quomodo incedunt nitidi et ornati, circumamicti varietatibus, tanquam sponsa procedens de thalamo suo. Nonne si quempiam talium repente eminus procedentem aspexeris, sponsam potius putabis, quam sponsæ custodem? Unde vero hanc illis exuberare existimas rerum affluentiam, vestium splendorem, mensarum luxuriam, congeriem vasorum argenteorum et aureorum, nisi de bonis sponsæ? Inde est quod illa pauper, et nuda relinquitur, facie miseranda, inculta, hispida, exsangui. Propter hoc non est hoc tempore ornare sponsam, sed spoliare; non est custodire, sed perdere; non est instituere, sed prostituere,

et devorare, dicente de illis Domino: Qui devorant plebem meam ut cibum panis. Quem dabis mihi de numero prælatorum, qui non plus invigilat subditorum vacuandis marsupiis, quam vitiis exstirpandis? ubi qui orando flectat iram, qui prædicet annum placabilem Domino? O utinam tam vigiles reperirentur ad curam, quam alacres currunt ad cathedram!»

Ex adverso veri pastores quærunt non quæ sua sunt, sed quæ Christi: non bursas venantur, sed animas; non vitam lautam ambiunt, sed cruces et martyria pro gloria Dei. Inter alios posteriori ævo hac in re eminuit S. Adalbertus Pragensis, et postea Gnesnensis episcopus, qui cum nobilissimis in Bohemia parentibus prognatus esset, spretis sæculi pompis in sortem Domini ascitus, sua in pauperes erogavit. Raptus ad episcopatum Pragensem, totus corrigendis pravorum moribus incubuit, pie severus, et graviter mitis. Meridies prandentem (præter dies festos) media nox dormientem nunquam vidit, lectus ejus erat humus. Cum se parum apud Bohemos proficere videret, perrexit ad Hungaros, eosque ac in primis Geisam ducem, ejusque filium S. Stephanum, qui primus apud Hungaros regis nomen et dignitatem accepit, ac martyr occubuit, in fide erudivit. Inde perrexit ad Polonos, quibus in christiana doctrina confirmatis, progressus est in Prussiam, ubi ab infidelibus occisus, apostolatus simul et martyrii lauream est adeptus, anno Domini 997; cujus sepulcrum venerationis causa paulo post visens Otto III imperator, brachium sancti (quod Romæ in ecclesia S. Bartholomæi deposuit, ubi illud quotannis veneramur) a Boleslao principe dono accepit, eique vicissim pro munere coronam regiam rependit, atque exinde Poloniæ principes, reges habiti vocatique sunt, qui antea ducum nomine censebantur. Regnum ergo debent S. Adalberto, quod ab ejus ævo jam per sexcentos annos obtinent, æque ac Hungari. Ita habet ejus Vita, et Annales Polonicæ.

Porro ex hoc loco discimus duo esse officia veri pastoris. Primum est, vigilantia et cura gregis. Secundum, eminentia virtutis et vitæ sanctitas. Nam falsos fictosque pastores hic describit ac carpit Zacharias ex duobus oppositis, scilicet quod dormiant negligantque gregem, et quod commoda sua sectentur, non gregis, eaque carnalia, non spiritualia. Quoad primum, S. Antiochus hom. 3, censet pastorem totum debere esse oculum et mentem: Is, inquit, cujus fidei tutela animarum a Deo credita est, non mediocri studio vigilare debet pro salute subditorum, quippe qui certo sciat se pro illis aditurum esse animæ propriæ periculum, etc. Debet igitur pastor totus esse mens et oculus, ut ne una quidem concreditarum sibi pecudum indigna fiat, quæ recipiatur a Domino per oscitantiam. Pastores ergo sint Argi, hoc est centoculi, ut singulas oves introspiciant et curent; ideoque ante omnia primo seipsos introspiciant et curent. Qui enim sibi est nequam, cui erit bonus? Qui se negligit, cui advigilabit? Scriptum est enim: Medice, cura teipsum. Subditorum ergo est obedire, pastorum vigilare, juxta illud Hebr. XIII, 17: «Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.»

Si oculi dormiant, totum corpus dormit: oculi plebis pastores sunt; si pastor dormiat, plebs etiam dormiet. Vigilantis pastoris exemplum accipe Genes. cap. XXXI, 38: «Viginti annis (ait Jacob) fui tecum,» id est cum Laban; «oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: die noctuque æstu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis,» etc. Si sic laborat et vigilat (ait Magnus Gregorius lib. VII, epist. 48 ad Anastasium): si sic, inquam, laborat et vigilat qui pavit oves Laban, quanto labori quantisque vigiliis debet intendere, qui pascit oves Dei? Observa verba illa Jacob: «Ego damnum omne reddebam; quidquid furto peribat, a me exigebas.» Quæ indicant a pastore rationem ovium reposcendam a Deo. Damnum omne quod ipsius culpa contigerit, pastor reddet; quidquid perierit, ab eo exigetur. Hoc est quod ait S. Chrysostomus lib. II De Sacerdotio: Cui Christi grex concreditus est, hunc ovibus deperditis, animæ propriæ jacturam facere oportet.

Quoad secundum, typum dat Saul rex Israelis, de quo dicitur I Reg. cap. IX, quod ab humero sursum eminebat super omnem populum. Ubi S. Gregorius: Rex, ait, præcedit collo, præcedit capite: collo locutio, capite contemplatio designatur. Capite ergo et collo omnium subditorum et capita pastor excellit, si contemplationis altitudine mirabilis est, et sublimitate doctrinæ. Isaiæ XL, præcipit Deus ut pastor evangelizans ascendat in montem: «Super montem, ait, excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion;» ex vita igitur sublimi, et non infima vulgarique, pastor ovibus, ut audiatur, debet evangelizare: quod docet idem vigilantissimus et sanctissimus pastor vere Gregorius, lib. I Epistolarum, epist. 24 ad Episcopum Constantinopolitanum: «Qui, ait, loci sui necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. Illa namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita commendat; quia quod loquendo præcipit, ostendendo adjuvat ut fiat. Hinc enim per Prophetam dicitur: Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; ut videlicet qui cœlesti prædicatione utitur, ima jam terrenorum operum deserens, in rerum culmine stare videatur, tantoque subditos facilius ad meliora pertrahat, quanto per vitæ meritum de supernis clamat.» Eximius quoque pastor

Salvianus, quem Gennadius episcoporum magistrum appellat, hac de re præclare lib. I ad Ecclesiam Catholicam sic scribit: «Sacerdotes exempla esse omnibus debent, et tanto antestare cæteris oportet devotione, quanto antestant omnibus dignitate. Nihil enim est turpius, quam excellentem esse quemlibet culmine, et despicabilem vilitate. Quid est enim aliud principatus sine meritorum sublimitate, nisi honoris titulus sine homine? Aut quid est dignitas in indigno, nisi ornamentum in luto? Et ideo cunctos qui sacri altaris suggestu eminent, tantum excellere oportet merito, quantum gradu.» Causam dat S. Basilius apud Nazianzenum in ejus Laudibus. Vix enim est, inquit, ut antistes per summum assequatur medium, ac per exuberantem virtutis amplitudinem vulgus ad mediocritatem pertrahat. Denique aurea est sententia S. Gregorii lib. VII, epist. 32: «Lux gregis flamma est pastoris. Decet enim pastorem, decet Dominicum sacerdotem moribus et vita clarescere, quatenus in eo tanquam in speculo vitæ suæ plebs commissa et eligere quod sequatur, et videre possit quod corrigat.» Plura si cupis, vide ea quæ dixi Ezech. XXXIV.

Gladius super brachium ejus. — Vel active, vel passive. Active accipit Chaldæus dum vertit: Similis est pastor hic stultus lanioni, qui habet gladium in manu sua, et oculus ejus respicit ad pinguia ut jugulet ea, ideoque punietur a Deo, qui brachium ejus arefaciet, et oculum obscurabit. Secundo, alii passim accipiunt passive, idque exigunt sequentia, q. d. Gladius, id est ultio Dei incumbet brachio crudeli pastoris stulti, ut ejus potentiam confringat: item oculo dextro ejus, id est ejus providentiæ, calliditati, consiliis et pravæ intentioni, qua satagit gregem expilare et perdere, q. d. Deus hæc ejus consilia et pravas intentiones dissipabit, et infatuabit. Nam brachium ejus arefaciet, id est potentiam illi adimet: et oculum ejus dextrum, id est intentionem et machinationem obscurabit, excæcabit et evertet. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Hugo, Lyranus, Arias, Vatablus, Ribera et a Castro. Hoc in Antichristo clarissime patebit, quem «Dominus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui,» II Thessal. cap. II, 8.