Cornelius a Lapide

Zacharias XII


Index


Synopsis Capitis

Praedicit Jerusalem a Gentibus, quin et a Judaeis perfidis oppugnandam, sed Deum eam tutaturum per Machabaeos, qui quasi heroes instar ignis omnia pervadent, subjicient, absument, ac tandem, vers. 10, promittit Deus se effusurum in Jerusalem spiritum gratiae et precum per Christum, quem fideles visuri sunt in cruce clavis lanceaque transfixum, ideoque planctum maximum facturi. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Albertus et Hugo. Allegorice Jerusalem est Ecclesia, praesertim primitiva, quam Deus per apostolos et martyres quasi heroes, contra omnes insultus Judaeorum et Gentilium per trecentos annos fortissime propugnavit: ita Ribera, Arias et Vatablus, ac rursum in fine mundi contra Antichristum, Gog et Magog propugnabit. Allegorice dico, non litteraliter, uti multi censent. Nam litteraliter loqui Zachariam de temporibus Machabaeorum mox secuturis, patet tum ex consequentia temporum, tum ex connexione et congruentia oraculorum horum cum gestis Machabaeorum; tum quia vers. 10, desinit in passione Christi. Haec autem secuta est aetatem Machabaeorum. Sicut ergo Isaias, Jeremias, Osee, Daniel, Ezechiel, etc., praedixerunt ea quae Judaeis mox erant eventura a Salmanasare, Nabuchodonosore, Cyro et Dario: sic et Zacharias praedicit ea quae iisdem mox obventura erant ab Antiocho sub Machabaeis.


Textus Vulgatae: Zacharias 12:1-14

1. Onus verbi Domini super Israel. Dicit Dominus extendens coelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo: 2. Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu: sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem. 3. Et erit: In die

illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes qui levabunt eam, concisione lacerabuntur: et colligentur adversus eam omnia regna terrae. 4. In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam: et super domum Juda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate. 5. Et dicent duces Juda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum Deo eorum. 6. In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in foeno: et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu: et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem. 7. Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio: ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam. 8. In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem, et erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi David: et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum. 9. Et erit in die illa: quaeram conterere omnes Gentes, quae veniunt contra Jerusalem. 10. Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum: et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. 11. In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon. 12. Et planget terra: familiae et familiae seorsum: familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: 13. familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum. 14. Omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum.


Versus 1: The Burden of the Word of the Lord

1. Onus verbi Domini super Israel. — «Onus» est onerosa, tristis et funesta prophetia, ut dixi Isaiae cap. xiii, 1. Israel hic vocatur populus Judaicus, descendens a Jacob. Hic enim ab angelo cognominatus est Israel, ideoque omnis ejus progenies, puta duodecim patriarchae, et duodecim tribus ab eis proseminatae, vocatae sunt Israel. Jam quia decem tribus olim abductae in Assyriam, toto orbe dispersae erant, ita ut tempore Zachariae Israelis nomen in eis evanuisse videretur, hinc stirps et familia, ac consequenter haereditas et nomen Israelis, redacta sunt ad duas tribus reliquas, puta ad Judaeos. Hi enim fuerunt stirps Jacob, et populus Dei, cui exhibitus fuit Messias, Abrahae et Jacobo promissus. Ita Cyrillus. Praedicit ergo hic Zacharias onus, id est clades Israeli, id est Judaeis, ab Antiocho ejusque ducibus et posteris intentandas, sed Dei dextera et scuto avertendas per Machabaeos. Unde Dei potentiam exaggerando, praemittit dicens:

DICIT DOMINUS EXTENDENS COELUM, ET FUNDANS TERRAM, ET FINGENS SPIRITUM HOMINIS IN EO, — q. d. Ego sum Deus omnipotens, omniscius et optimus; nam meam omnipotentiam ostendi, dum vastissimos coelos ex nihilo creavi et expandi; sapientiam meam patefeci, dum terram in medio mundi pendulam mira arte fundavi et fulcivi: bonitatem demonstro, dum quotidie animas creo, et in corpora hominum nascentium immitto et conservo. Ergo multo magis eadem omnipotentia, sapientia et bonitate fulciam et defendam Jerusalem, hostesque ejus coram ea collidam et confringam. Hinc mystice, coelum est symbolum Ecclesiae christianae, quam Deus per totum orbem extendit; terra autem, populi Judaici, quem Deus in medio Ecclesiae quasi suspendit.


Versus 2: Behold, I Will Make Jerusalem a Lintel of

2. Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae. — Hebraeum saph significat duo: primo, limen et superliminare; secundo, calicem vel poculum, uti vertunt hic Chaldaeus, Vatablus, Pagninus, Arias et alii. Rursum raal significat primo, tremorem; secundo, crapulam; tertio, soporem; quarto, venenum; quinto, stuporem; sexto, concussionem. Unde alii vertunt, vas ebrietatis; alii, vas tremoris; aut, ut Syrus, portam tremoris; vel ut Arabicus, portam commotionis; alii, calicem veneni soporiferi; alii, craterem stuporis.

baei ceciderunt, ut corruerent quasi temulenti. Allegorice, loquitur de Ecclesia primitiva, quam persecuti sunt Nero, Decius, Diocletianus; sed Deus eos quasi ebrios percussit et oppressit. Quocirca Alcazar in Apocal. cap. xi, 13, notat. 12, ex Theodoreto sic exponit, «quasi superliminare crapulae,» id est sicut in crapula ebrio, ob vertiginem capitis moveri videntur superliminaria; sic revera commovebitur Jerusalem, id est Ecclesia, itaque persecutionibus concutietur, ut ruitura videatur, et vicini populi se invicem cohortentur, ut ab ea sibi caveant, ne ejus ruina involvantur. Aut, q. d. Vicini populi Ecclesiae limina respicient tanquam crapulam, ebrietatem et insaniam; ac christianis insultabunt quasi ebriis et insanis; sicut pueri ebrium insectantur, illudunt, ac vacillantem et labantem impellunt ut corruat. «Sed et Judas pugnabit contra Jerusalem,» q. d. Non soli Gentiles persequentur Ecclesiam, sed et Judaei; qui tamen a Deo illuminati, pro Ecclesia contra Gentiles arma sument, magnamque in ipsis stragem edent, uti ait Zacharias vers. 6. Paulo aliter Ribera, q. d. Sicut ebriis superliminare domus quam ingredi volunt, moveri videtur, et ideo ipsi quasi insani, putantes se commoveri, corruunt; sic accidet hostibus Ecclesiae, qui ad eam oppugnandam venient; corripientur enim insania quasi crapula, itaque corruent. Addit Delrio adagio 1020, forte idcirco Septuaginta vertisse superliminaria, in plurali, eo quod ebriis omnia videntur gemina, sicut et entheis. Minus recte Rupertus crapulam in bonum pro satietate accipit, q. d. Ecclesia erit domus crapulae, id est satietatis et ebrietatis spiritualis, de qua in Pentecoste dicitur Actor. II, quod Judaei Apostolos musto plenos et ebrios judicarent.

Superliminare crapulae, vel tremoris, stuporis et concussionis, dupliciter accipi potest: primo, passive, q. d. Redigam Jerusalem in tantas obsidionis angustias, ut ipsa iis quasi ebria tremere et insanire videatur: est enim hoc onus Jerusalem. Unde et sequitur: «Sed et Juda erit in obsidionem contra Jerusalem.» Ita Theodoretus et Eusebius lib. VIII Demonstr. cap. IV. Secundo, active, q. d. Gentes obsidebunt Jerusalem ut ejus vino et spoliis se satient et inebrient; sed ego eas in tantas clades et strages impellam, ut illis quasi veneno lethifero ebrii, in tremorem, stuporem et amentiam adigantur: angustiabunt Jerusalem, sed ibidem angustiabuntur ipsimet; et laqueus quem aliis posuerunt, in eorum caput recidet: sicut Aman in cruce quam fixerat Mardochaeo, suspensus est. Sic enim vers. seq. lapidem oneris Jerusalem explicat active, non passive, scilicet qui oneret et collidat, non Jerusalem, sed hostes eam divexantes. Est metaphora a calice aureo, optimo vino pleno, sed venenato, ad quem certatim accurrunt sitibundi, sed mox ut eum gustarint, tremere, stupere, animam agere incipiunt. Simili modo, Babylon dicitur propinare gentibus calicem aureum maledictionis, eoque inebriare, soporare et dementare omnes gentes, Jerem. cap. LI, 7. Jam eodem redit sensus, sive saph vertas calicem, sive limen vel superliminare, q. d. Quicumque hostis attigerit limen Jerusalemn, mox quasi ebrius et mente captus, tremere et furere incipiet: sicut de Sibylla Cumana narrat Virgilius VI Aeneid., quod mox ut limen antri sui fatidici ingrediebatur, extra se rapi, furere et vaticinari incipiebat. Talis est et lacus juxta Neapolim, in quem si injicias canem, illico emori et exanimari videtur; quem si in lacum adversum inferas, statim ad se redit, et reviviscit. Ita S. Hieronymus, Remigius et Hugo.

Rursum a Castro sic exponit, q. d. Ponam Jerusalem velut superliminare minans ruinam omnibus ingredi volentibus, quos tremere faciet quasi ebrios, ac venefico potu infectos: nam mox ut limen attingent, contremiscent et corruent. Palacius vero et Mariana sic, q. d. Ponam Jerusalem superliminare crapulae, in quod scilicet hostes furore ebrii impingent, caputque collident, q. d. Qui impugnant Jerusalem, quasi ebrii et insani cadent et corruent. Alii, q. d. Jerusalem erit hostibus obsidentibus quasi calix veneni mortiferi, quod bibentem morte aeterna consopit. Ad litteram loquitur de Jerusalem arctata et afflicta ab Antiocho Epiphane, ejusque asseciis, quos Judas et Machabaei ceciderunt.

Porro videtur alludere Zacharias ad illud Jerem. cap. xxv, 15: «Sume calicem vini furoris hujus de manu mea: et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te. Et bibent, et turbabuntur, et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos. Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus: Jerusalem,» etc. Et magis ad Isaiae xxix, 9: «Sic erit, ait, multitudo omnium Gentium, quae dimicaverunt contra montem Sion: obstupescite et admiramini, fluctuate et vacillate: inebriamini, et non a vino: movemini, et non ab ebrietate. Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros,» etc. Et clarius Jerem. cap. xxv, 27: «Haec dicit Dominus: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos.» Ecce haec est crapula, non vini, sed vindictae Dei, de qua Zacharias hic. Vide ibi dicta. Voluerunt enim Graeci calice furoris sui, caedis et sanguinis inebriare Jerusalem; sed eodem per Machabaeos inebriati sunt a Deo, qui, ut ait Psaltes Psalm. LXXVII, 65, «excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino. Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis.» Idem multo magis, et saepius fecit infidelibus persequentibus Ecclesiam. Nulla enim natio est, quae Christum et Ecclesiam immaniter aliquando non sit persecuta, cum eminus tantum ejus superliminaria, id est Christum crucifixum vidit, ejusque doctrinam paradoxam audivit, scilicet: «Beati pauperes: Beati qui lugent: Beati qui esuriunt,» etc. Haec enim omnia mundus abhorrebat et odiebat, donec internam ejus pulchritudinem, gratiam, consolationem et spiritum vidit et gustavit. Hac de causa, Cant. I, Ecclesia dicitur esse sicut pelles Salomonis, et sicut tabernacula Cedar, exterius scilicet horrida, nigra, et aestu persecutionum adusta. Quare qui ejus admirabiles divitias videre vult, domum ejus intret oportet, et non in limine maneat. Hinc ab initio mundi inter probos et improbos acre et perenne fuit bellum: semper enim inter se contraria pugnant, ut calidum et frigidum, album et nigrum, virtus et vitium, Deus et diabolus. Hujus rei symbolo censet Stunica, primum miraculum a Christo factum esse in vino ex aqua producto, quia scilicet Ecclesia ab ipso stabilienda erat vas crapulae.

excitare crapulam proprie dictam: haec enim est peccatum ebrietatis. Respondeo: Jerusalem posuerat se superliminare crapulae proprie dictae; sic Deus idcirco posuit eam superliminare crapulae metaphorice, ut scilicet, quae crapulata erat ebrietate et culpa, crapularetur poena, ac inebriaretur suo sanguine Deique vindicta, q. d. Puniam eam plagisque inebriabo, ut iis ostendam toti mundo eam se fecisse ganeam et tabernam crapulae. Est ergo in hac tropologia metonymia vel metalepsis, qua ex consequente antecedens, ex effectu causa, ex poena culpa intelligitur: alioqui enim incommoda est et incongrua, utpote a sensu litterali dissidens eique repugnans. Hoc recte adaptes bacchantibus in Bacchanalibus, quando multis in locis cum magna christiani nominis ignominia, magnaque infidelium offensione, irrisione et probro omnes pene domus, totaque civitas fit superliminare crapulae, ita ut ei jure hic titulus dari et inscribi possit: Haec est domus crapulae: Haec est civitas, non Christi, sed Bacchi: Hi dies sunt bacchantium, stultorum et insanorum, non christianorum, uti in nonnullis Calendariis impressum legi.

Sed et Juda, — q. d. Non solum Gentes, sed et Judaei perfidi, vel transfugae obsidebunt Jerusalem, eamque affligent, ut ipsa aerumnis videatur ebria; sed has aerumnas Deus devolvet in ipsos Judaeos perfidos et transfugas, eosque plagis et caesorum sanguine inebriabit. Tales transfugae fuerunt Jason et Menelaus, qui profugi ad Antiochum, Jerusalem obsederunt, ceperunt et vastaverunt, uti dixi cap. praeced. vers. 15. Idem alii plurimi, qui minarum et tormentorum Antiochi metu, a judaismo ad gentilismum apostatarunt, de quibus I Machab. cap. I, 44 et 55, et II Machab. cap. iv et v, ac Josephus lib. XII Antiq. cap. VI.

Allegorice, prima persecutio Apostolorum et Ecclesiae fuit a Judaeis, ut patet ex Actis Apostolorum. Ita Arias et Vatablus.


Versus 3: I Will Make Jerusalem a Stone of Burden

3. PONAM JERUSALEM LAPIDEM ONERIS CUNCTIS POPULIS. — Syrus, lapidem conculcationis; Septuaginta, lapidem qui conculcatur; Chaldaeus, lapidem offensionis; Arabicus, lapidem subjectionis. Quaeris, quis lapis oneris? Respondet optime S. Hieronymus (quem proinde Remigius, Rupertus, Glossa, Ribera et alii passim sequuntur) dicens: «Mos est in urbibus Palaestinae, et usque hodie per omnem Judaeam vetus consuetudo servatur, ut in viculis, oppidis et castellis rotundi ponantur lapides gravissimi ponderis, ad quos juvenes exercere se soleant, et eos pro varietate virium sublevare, alii ad genua, alii ad umbilicum, alii ad humeros et caput, nonnulli super verticem rectis junctisque manibus, magnitudinem virium demonstrantes, pondus extollant. In arce Atheniensium juxta simulacrum Minervae, vidi sphaeram aeneam gravissimi ponderis, quem ego pro imbecillitate corpusculi movere vix potui.

Tropologice, Messana per superliminare crapulae intelligit cantharum, vel ramum hederae aut vitis, quem oenopolae ad limen tabernae suspendunt, ut transeuntes invitent ad introcundum, ibique potandum et inebriandum se. Hac accedit Albertus, qui sic exponit, q. d. Ponam Jerusalem patentem introitum advenientibus ad eam, sicut ad crapulam, qua insatiabilis eorum pascatur cupiditas. Sic ergo superliminaria crapulae significant tabernam, ganeam, popinam, etc., in quibus vigent ebrietas et crapula, quibus proinde onus Dei hic Propheta intentat. Propter crapulam enim, aeque ac alia scelera, videtur Deus hoc onus imposuisse Hierosolymae. Unde Sanchez «superliminare crapulae» accipit prostibulum gulae et libidinis, puta Ephebiam in Jerusalem ab impio Jasone constitutam, in qua optimi quique juvenum publice cuilibet ad infandam libidinem prostituebantur. Hoc enim prostibulum vocari crapulae, quia symbolo crapulae, id est scypho, in superliminari exstante, quasi indice et titulo erat insignitum. Scyphus enim Herculi et Baccho sacer erat, insigne crapulae, indeque sequentis libidinis. Porro idipsum sacrilegus constituerat juxta templum, imo in ipso templo. Nam, ut dicitur II Machab. vi: «Templum luxuria et comessationibus Gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus.» Gentiles enim in templis publica agitasse convivia docet Aristoteles lib. VII Politic. cap. XII. Unde et Sichimitae, epulantes in fano dei sui Berith, maledicebant Abimelech, uti dicitur Judic. cap. IX, 27.

Dices: Deus dicitur hic positurus Jerusalem in superliminare crapulae. Deus autem non potest

Cum quaererem quidnam sibi vellet, responsum est ab urbis ejus cultoribus, athletarum in illa massa fortitudinem comprobari, nec prius ad agonem quemquam descendere, quam ex levatione ponderis sciatur, quis cui debeat comparari. Sensus ergo iste est: Ponam Jerusalem cunctis gentibus quasi gravissimum lapidem sublevandum. Levabunt quidem eam, et pro virium varietate vastabunt; sed necesse est ut dum levatur, in ipso nixu et elevatione ponderis, gravissimus lapis scissuram aliquam vel rasuram in levantium corporibus derelinquat.» Hic est lapis oneris, oneratum et portantem concidens et opprimens, cujus meminit Ecclesiasticus cap. VI, 22, dicens: «Quasi lapidis virtus probatio erit in illis, et non demorabuntur projicere illam,» q. d. Sapientia est lapis oneris, quem quisque levando probat suas vires et robur. Unde stulti et improbi eum aliquousque levant, sed mox ut sentiunt ejus pondus, illico abjiciunt. Hinc Graeca habent: Quasi lapis probationis fortis erit in illo. Hujus lapidis aeque ac plumbi athletici meminit Hieronymus Mercurialis lib. II Gymnasticae, cap. XI. Jam Theodoretus, Remigius et Hugo censent Jerusalem fuisse «lapidem oneris,» cum expugnata est a Tito et Romanis. Verum hic de tempore Antiochi et Machabaeorum agitur, non Titi et Romanorum. Hisce enim Jerusalem non fuit lapis oneris, sed pila praedae et gaudii.

Dico ergo ad litteram significari hic, quod Antiochus et Graeci suis copiis ex omnibus gentibus collectis oppugnaturi sint Jerusalem, ut eam quasi lapidem oneris ex Judaea exportent in Graeciam, sed ab ea quasi a lapide oneris, per Machabaeos concidendi sint et conterendi: id enim ita factum esse non semel, sed saepius per intervalla temporum recto ordine demonstrat a Castro. Nam in primis Ptolemaeus Philopator, dum templum ingressus vellet in Sancta sanctorum penetrare, sacerdotibus opem divinam implorantibus, pene mortuus cecidit et enectus divina vi, nisi citissime e templo a suis eductus fuisset, uti in lib. II Machabaeorum refertur. Heliodorus, missus a rege Seleuco ad spoliandum aerarium templi, flagellatus discessit, II Machab. cap. III. Jason vi ingressus civitatem, per diversa loca profugus interiit honore sepulturae privatus. Antiochus Epiphanes urbem templumque spoliavit per seipsum, I Machab. cap. I, et II Machab. cap. V; deinde per Apollonium et Lysiam: sed male periit iniquus, ut dicitur I Machab. cap. VI, et II Machab. cap. IX, postulans misericordiam ab eo, a quo non erat adepturus. Alcimus deinde missus a rege Demetrio obsedit Jerusalem, I Machab. cap. IX, et praecipiens destrui atrium interius et opera Prophetarum, percussus paralysi, et graviter tortus interiit. Antiochus Sidetes Judaeam devastavit, et Hierosolymam obsedit; sed divinitus tactus sacrificium obtulit, et foedere inito recessit, ut refert Josephus lib. XIII Antiq. XV.

Post hos Romanorum Pompeius primus Judaeam subjugavit, Hierosolymam templique adyta ingressus, nunquam deinceps prospere rem gessit in bellis, donec in acie Pharsalica universus ejus exercitus verso ad Hierosolymam cecidit vultu, ipseque fugiens in Aegyptum caesus est. Denique M. Crassus, contra Parthos profectus, templum Hierosolymitanum spoliavit: ideo a Parthis cum filio et universo exercitu trucidatus, liquato in os ejus auro injecto, sui sacrilegii poenas exsolvit, ut referunt Josephus lib. XIV Antiq. cap. XIII, et Plutarchus in Pompeio et Crasso. Ex quibus constat per multos annos urbem Hierosolymam a multis regibus ac ducibus obsessam, et Dei munere liberatam, non sine eorum concisione. Verum quoque deducitur collecta fuisse adversus Jerusalem omnia regna terrae.

Porro solerter conjicit Sanchez Prophetam in hoc lapide oneris respicere ad palaestram, quam aeque ac ephebiam, ritu gentilitio in Jerusalem instituit impius Jason, in qua gestando onere et disco certabant tanta frequentia et concursu, «ut sacerdotes festinarent participes fieri palaestrae, et praebitionis ejus injustae, et disci,» II Machab. cap. IV. Ubi nota: Discus erat massa rotunda, seu globus ex ferro, plumbo, saxo, quo adolescentes vires explorabant, illum vel elevando, vel jactando, ut qui altius eum elevaret, vel longius jaceret, ille vinceret. Unde eos discobolos vocat Plinius lib. II, cap. XXXIV, de quibus Martialis lib. XIV: Splendida cum volitent Spartani pondera disci: Este procul pueri, sit semel ille nocens.

Allegorice, Ecclesia est lapis oneris, quem levare, tollere et abjicere voluerunt Judaei et Gentiles; sed omnes ab eo concisi et oppressi sunt, ut patet in Nerone, Decio, Valeriano, Juliano, etc., sed maxime in Diocletiano et Maximiano, qui jurarant se exstirpaturos Christi Ecclesiam et fidem, vel certe imperium deposituros. Secundum praestiterunt, quia prius praestare non potuerunt. Unde uterque a Constantino, primo imperatore christiano, ad necem et restim adactus est.

Anagogice, Ecclesia et Christus erunt lapis oneris, qui opprimet impios in die judicii, deprimatque in tartara, de quo Christus Matth. cap. XXI, 44: «Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum,» q. d. Qui restiterit Christo, quem Deus in Ecclesia posuit lapidem angularem, puta lapidem oneris, et petram scandali, eumque persecutus fuerit, frustra id faciet. Nam sibi in corpore et animo perniciem accerset, ita tamen ut non penitus conteratur, sed per poenitentiam reparari possit: super quem vero ceciderit hic lapis, id est ille cui Christus gravi sua ultione incubuerit, quales erunt damnati in die judicii, huic nulla spes reliqua erit redintegrationis; perinde ac si lapis grandis in vas testaceum decidat, illud in minutissima frusta confringit, ut nullo modo reparari queat. Ita S. Augustinus lib. I Quaest. Evang. Quaest. XXX, tom. IV.


Versus 4: I Will Strike Every Horse (namely of the

4. PERCUTIAM OMNEM EQUUM (scilicet hostilem, puta Antiochi et Graecorum per Machabaeos) IN STUPOREM, — id est ad stuporem, ut scilicet omnes videntes stupeant ad plagam tantam tamque subitam, et ipsi equites prae stupore et pavore quasi versi in amentiam, nesciant quo fugere, vel quid agere debeant. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et alii.

ET SUPER DOMUM JUDA APERIAM OCULOS MEOS, — ut scilicet protegam Judaeam et Judaeos, imo ut ii qui metu Antiochi prolapsi sunt in gentilismum, ejusque copiis mixti pugnarunt contra patriam, resipiscant, sumptisque animis jungant se Machabaeis, et patriam propugnent. Ita factum legimus I Machab. cap. II, 29.

Allegorice, q. d. Faciam ut Judaei qui Ecclesiam persequebantur, videant suum errorem, et ad eam convertantur, eamque propagent, uti contigit S. Paulo Actor. IX. Ita S. Hieronymus.

ET OMNEM EQUUM POPULORUM PERCUTIAM CAECITATE. — Est catachresis et synecdoche; per caecitatem enim accipit stuporem et metum, quo correpti equi quasi caeci, nesciebant quo fugere deberent: proprie etiam multi equi hostium a Machabaeis in capite percussi et excaecati sunt. Nam II Machab. cap. X, 29, dicitur: «Apparuerunt adversariis de coelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judaeis praestantes: ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et caecitate confusi, et repleti perturbatione cadebant.»


Versus 5: And the Leaders of Judah Shall Say in

5. ET DICENT DUCES JUDA IN CORDE SUO. — S. Hieronymus sic exponit, q. d. Judaei ex metu transfugae, et cum copiis Antiochi obsidentes Jerusalem, non ore, ne audiantur, sed corde suo dicent et precabuntur: Domine, conforta cives Jerusalem, ut hisce Antiochi copiis resistere queant; ut sic victi cum hostibus, quibus coacte servimus, vincamus cum civibus, quos intime amamus. Secundo et planius, q. d. Machabaei in corde suo precabuntur Deum, ut confortet cives Jerusalem, ne Antiocho succumbant. Ita Judam Machabaeum legimus pene semper ante aciem orasse, et Dei opem implorasse, eaque victoriam obtinuisse.

Allegorice, duces Juda sunt Apostoli, qui orarunt Deum ut Jerusalem, id est Ecclesia, omnibus tyrannis fortiter ad mortem usque et martyrium resisteret. Ita Albertus et Arias.


Versus 6: I Will Make the Leaders of Judah Like

6. PONAM DUCES JUDA SICUT CAMINUM IGNIS, — q. d. Faciam ut Machabaei, et mystice Apostoli quasi ignis omnia circumcirca populentur, superent, subjiciant et ad se convertant. Vide gesta Judae, Jonathae et Simonis in lib. Machab. Id in Apostolis patuit in Pentecoste, quando Spiritus Sanctus eis insedit specie linguarum ignearum: unde mox eloquiis suis ignitis multa hominum millia, ac sensim totum mundum ad Christum converterunt. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus et alii.

ET SICUT FACEM IGNIS IN FOENO. — Ita Romana. Alii pro facem legunt fascem; alii, facem, et ita vertunt Septuaginta, Chaldaeus, Pagninus, Vatablus et alii. Hoc enim significat hebraeum lappid, scilicet lampadem et facem. Eodem omnia redeunt: facies enim ignis est fax, celerrime comburens et consumens foenum, cui injicitur.

Et habitabitur Jerusalem, — q. d. Jerusalem prius vacuata civibus, profugis ob metum Antiochi, virtute Machabaeorum, iis rursum implebitur, ut in ea sicut ante, habitent pacifice, frequentes et opulenti, ut patet I Machab. cap. XIV, 4; idque pene usque ad tempus Christi, qui eam aliis incolis coelestibus et divinis, puta Apostolis et primaaevis christianis ditabit et decorabit. Nota pleonasmum hebraicum, cum dicit Propheta: «Habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem;» redundat enim to in Jerusalem. Nil enim aliud vult dicere, quam Jerusalem non alio, sed eodem in loco quo prius aedificandam et habitandam: quod ut plane, plene et certo futurum significet, addit to in Jerusalem. Multae enim civitates dirutae, postea non eodem, sed alio vicino in loco aedificatae sunt, uti Tyrus nova: nam vetus Tyrus dicitur Palaetyrus, et a Tyro nova longiuscule distat. Sic Roma moderna alia est a veteri. Sic et Tusculum: quin et Jerusalem moderna alio est in loco, quam fuerit vetus; nam mons Calvariae, qui olim erat extra urbem, jam est in urbis quasi meditullio. Praedicit ergo Zacharias Jerusalem sub Machabaeis eodem prorsus quo prius restaurandam, frequentandam et magnificandam.

Allegorice, Jerusalem est Ecclesia Christi, quae licet gravissimis persecutionibus agitata sit, et sedibus suis quasi pulsa, suo tamen loco semper constitit, imo firmius se et copiosius in eodem locavit, v. g. Jerusalem nostra est Roma, ex qua licet imperatores pene omnes, per trecentos annos exstirpare conati sint pontifices et christianos, ideoque centena martyrum millia exquisitissimis tormentis enecarint, illi tamen semper in ea perstiterunt, imo numero et robore creverunt, donec tandem toti non tantum urbi, sed et orbi sunt dominati. Unde S. Ambrosius in cap. IX epist. ad Romanos, legit: Ponam Jerusalem in omnibus gentibus; «quia, ait, ubique futuri erant (per Christum) filii Dei, et domus Dei in omnibus locis, quae est Ecclesia.»


Versus 7: The Lord Shall Save the Tents of Judah

7. SALVABIT DOMINUS TABERNACULA JUDA. — Est prolepsis, sive occupatio. Occurrit enim tacitae objectioni: Quomodo Jerusalem et Juda salva consistent inter tot hostes? ac respondet id non ejus, sed Dei viribus futurum. Deus enim salvabit ea, eorumque domos, etiam rusticanas, quas proinde vocat tabernacula, praesertim quia primitus Hebraei in deserto non in aliis domibus quam tabernaculis habitarunt.

Allegorice, «tabernacula» sunt particulares Ecclesiae, ad quas licet olim christiani metu persecutionum, vix, et non nisi noctu, paucique convenire auderent, Deus tamen servavit eas, imo auxit et dilatavit; sicut olim «in principio» Synagogae, puta in deserto, antitypa Hebraeorum tabernacula ab hostibus, aeque ac ab aestu, imbribus et procellis illaesa servavit.

UT NON MAGNIFICE GLORIETUR DOMUS DAVID, — q. d. Ne Hierosolymitae, et praesertim posteri Davidis glorientur, quod ipsi suis viribus tam se quam Judaeos in vicinis oppidis et pagis habitantes, contra Antiochum caeterosque hostes propugnarint; ecce ego dico et edico me tam Hierosolymitas quam Judaeos caeteros salvaturum. Mihi ergo omnes se submittant, mihique suam salutem acceptam referant; ego enim Machabaeis fortitudinem animosque dabo, quibus pauci contra maximos exercitus dimicantes, eos sternant et profligent. Id professus est Judas Machabaeus, II Machab. cap. VIII, 18, et alibi; itaque a Deo victorias miraculosas obtinuit. Nota: «Domus David» vocantur posteri Davidis, eorumque familiae, quae plurimae erunt et nobilissimae in Jerusalem. Rursum «gloria habitantium Jerusalem,» per hypallagen vocantur cives habitantes in Jerusalem gloriose: «Gloriosa enim dicta sunt de te, civitas Dei,» Psalm. LXXXVI, 2. Juda vero vocantur caeteri Judaei, qui circum Jerusalem in villis et urbibus habitabant. Similis hypallage est apud Poetam, cum ait: «Trade ratem ventis,» pro trade ventos rati. Et: «Perflavit fistula buccas,» pro buccae perflarunt fistulam.

Allegorice, «domus David» sunt Apostoli, similesque Ecclesiae principes: «gloria habitantium Jerusalem,» sunt doctores, virique religiosi et sanctitate illustres: hi enim sunt gloria Ecclesiae. Hi quoque non possunt gloriari contra Judam, id est populum et plebem fidelem, quasi ipsi suis viribus eam protexerint, cum hoc Dei ejusque gratiae sit opus. Ita Albertus, Hugo et Vatablus.

Tropologice Clarius: Domus, ait, David et gloria Jerusalem sunt reges, principes, nobiles et divites. Hi non possunt gloriari contra Judam, id est plebem fidelium, quasi ipsi sua nobilitate, potentia, opibus, fidem et locum in Ecclesia digniorem obtineant, cum hoc sit merae gratiae Christi, quae in christianismo aequat ignobiles nobilibus, pauperes divitibus. Nam, ut docet Apostolus, in Christo Jesu non est Judaeus, neque Graecus: non servus, neque liber: non dives, neque pauper; sed omnes unum sunt, puta nova Dei creatura, imo in christianismo primas et potiores partes tenent pauperes, tum quia Christus praedicavit pauperibus, Lucae cap. IV, 18, et pauperes praedicavit beatos: tum quia regni sui proceres constituit pauperes Apostolos, per quos reges et principes convertit, juxta illud I Corinth. I, 26 et 27: «Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia,» etc. Et Jacob. cap. II, 5: «Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?» Denique divites et nobiles majora habent impedimenta humilitatis et virtutis christianae, quam pauperes: honores enim inflant, opes et deliciae mentem enervant; quare majori egent gratia Christi, qua haec vincula dirumpant, quam pauperes. Quocirca ob majorem gratiam sibi factam, majores tenentur agere gratias Christo.


Versus 8: He Who Stumbles Among them

8. Qui offenderit ex eis. — Tigurina: Qui impegerit. Hebraeum enim cashal significat impingere, vel offendere in rem aliquam, v. g. lapidem, indeque corruere et infirmari. Unde Septuaginta, Chaldaeus et Pagninus vertunt: Qui infirmus fuerit ex eis; Vatablus: Qui debilis fuerit, erit quasi David; Arabicus: Quasi qui ad David, scilicet pertinet. Jam sensus est, quasi dicat: Machabaei eorumque socii, qui pauci et invalidi videbantur, Dei ope fient validi bellatores instar Davidis, qui, licet juvenis et pene puer esset, tamen leonem, ursum et Goliath gigantem interfecit: imo qui ex eis offenderint, dum metu Antiochi apostatabunt a judaismo ad gentilismum, hi videntes animos et victorias Judae et fratrum ejus, cum Davide in homicidium et adulterium lapso poenitentiam agent, fidem resument, ac cum fide novos animos et vires instar Davidis capessent. Id ita factum esse narrant libri Machabaeorum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et alii initio cap. citati.

Allegorice, id verius in Ecclesia, ubi infirmi, imo feminae, pueri et puellae Christi gratia ita fortes evadunt, ut mundum, carnem, diabolum, carnifices, ignes, bestias, et tormenta omnia superent, uti patuit in S. Agnete, Caecilia, Dorothea, Lucia, Pancratio, Vito, Celso, et in dies patet. Rursum, qui in peccatum aliquod lapsi sunt, a Deo tacti fortiores resurgent, instar Davidis poenitentis, uti patuit in SS. Petro, Paulo, Matthaeo, Magdalena, Pelagia et plurimis aliis. Ita S. Gregorius homil. 20 in Ezech., Albertus, Hugo et Lyranus hic. Aliter Arias, q. d. Infiniti sancti novae legis poterunt conferri cum maximis sanctis legis veteris, qualis fuit David. Haec ergo est ingens consolatio sanctorum Christi, quod ipse eligat infirma mundi, eaque ita validet, ut confundat fortia; nam virtus ejus in infirmitate nostra perficitur, II Corinth. cap. XII, 9. Qui ergo infirmus est, vel aetate, vel sexu, vel valetudine, vel animo, dicat cum S. Paulo: «Omnia possum in eo qui me confortat.»

fratribus, licet oriundus ex Levi, non ex Juda et David, vocatur domus David; quia domus David totaque respublica Judaeorum, eum sibi in caput et ducem elegit. Successit ergo Davidi in principatu, et regimine suae domus, tribus et populi Juda. Alludit ad domum fortium Davidis: David enim quia bellicosus erat, et in assiduis bellis versabatur; hinc pariter milites et duces habebat, vel exercendo faciebat bellicosissimos, inter quos eminebant triginta septem qui lib. II Reg. cap. XXIII, 8 et sequent., recensentur, et vocantur «fortes David,» quorum tres primi et fortissimi erant, Jesbaam, id est sedens in cathedra, Eleazar et Semma, de quibus dicitur: «Usque ad tres primos non pervenit.» Unde Adrichomius in Descriptione Jerusalem, depingit domum fortium Davidis, in qua illi heroes Davidis habitabant: ubi etiam ceu in palaestra athletae et pugiles exercitii causa digladiationibus certabant, citatque pro hac re Nehem. cap. III, 16, et ibidem Lyranum. Sensus ergo est, q. d. Domus David, id est posteri et asseclae Davidis, puta Machabaei, adeo erunt bellicosi et fortes, ut domum coetumque fortium Davidis, adeoque tres ejus primos et fortissimos robore aequent, imo superent.

Allegorice, David est Christus: hic est fortis ut magni consilii angelus, imo ut Deus; quia vere Deus fuit, aeque ac homo. Domus et familia Christi fuerunt Apostoli et viri apostolici, quos ipse constituit principes suae Ecclesiae, quae est domus Dei, eosque tam validos, ut angeli, vel dii viderentur potius quam homines, praesertim quia angelorum vitam in terris agebant, ac quasi angeli mediatores erant inter Deum et homines. Ita Vatablus, Ribera et alii paulo ante citati.

ET DOMUS DAVID QUASI DEI. — Hebraeum quasi Elohim, quod vel in nominativo, vel in genitivo accipias. In nominativo accipiunt Vatablus, Pagninus, Syrus et Arabicus Antiochenus, dum vertunt: Domus David erit quasi Deus, quod explicat Propheta dum subdit: Sicut angelus Domini, q. d. Domus David erit fortis instar angeli Dei. Hebraeum enim Elohim, non tantum Deum, sed et angelos, heroes, duces ac principes significat. Unde Chaldaeus vertit: Domus David instar heroum feliciter aget, ac si angelus Domini in conspectu eorum esset; Septuaginta vero, Arabicus, Alexandrinus et Noster to Elohim accipiunt in genitivo: Domus David erit quasi domus Dei, quia scilicet erit fortis sicut angelus, qui est de domo Dei. Et sic uterque sensus, et utraque versio eodem redit. Significat principes Juda (hi enim erant ex domo et posteritate Davidis) validissimos fore, ut vires non humanas, sed divinas habeant, ac instar angelorum facile Antiochi hominumque omnium acies profligent. Totius ergo versus hic est sensus: Sub Machabaeis plebs timida et infirma, ita Dei ope valida fiet, ut Davidi valido bellatori comparari queat: principes vero non tantum cum Davide, sed et cum angelis in fortitudine, ducatu, providentia et regimine comparari poterunt. Ita factum est: nam Judas, Jonathas, Simon viribus et victoriis superarunt Davidem, adeoque angelorum ope et ductu dimicarunt et vicerunt. Nam angeli in hostes eorum jaculati sunt tela et fulmina, uti narratur II Machab. cap. X, 30. Et cap. XV, 16 dicitur Jeremias apparuisse et dedisse Judae aureum gladium, dicens: «Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel.» Exinde ipse et asseclae ejus facti sunt quasi domus Dei, id est quasi divinum asylum, ad quod omnes Judaei ab hostibus afflicti, quasi ad certam salutis anchoram confugerent, iisque quasi angelis ad salutem missis confiderent; quin et Gentiles, ut Spartani et Romani, eorum amicitiam ambirent, ut patet I Machab. cap. XII, 1, et cap. XIV, 17. Ita Theodoretus. Porro Judas cum

Tropologice, domus David est religio, in qua instar Davidis omnes psallunt laudantque Deum, ideoque fortes in spiritu evadunt ad ardua quaeque superanda, ut David. Hinc eadem est domus Dei, in qua religiosi vivunt quasi angeli; utrique enim sunt de domo Dei, quia Deo astant et Dei nuntii sunt, et praeeunt castra populi, quasi strenui milites et duces. Adde eos angelis esse familiares, et ab illis regi, juxta illud Exod. cap. XXIII: «Praecedet te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum.» Denique S. Gregorius hom. 20 in Ezech., per domum David accipit domum poenitentium: «Haec, ait, dies misericordiae, quae nobis de adventu redemptoris nostri promissa est. Qui itaque offenderit, erit quasi David: quia peccator ad poenitentiam redit. Domus autem David quasi domus Dei: quia reversus quisque ad justitiam, habitatio efficitur Creatoris sui, ut sit sicut angelus in conspectu ejus: quia misericordiae viscera quae in se expertus est, annuntiando aliis propinat.»


Versus 9: I Will Seek to Destroy

9. QUAERAM CONTERERE. — Hebraice lehasmid, id est disperdere, q. d. Satagam ut Graeci aliaeque gentes, quae oppugnabunt Jerusalem, a

Machabaeis eorumque posteris conterantur et disperdantur, utque Jerusalem continua quasi pace fruatur usque ad Christum, qui quasi novus Salomon pacis filius, imo pater, pacem plenam et divinam orbi afferet. Ita Theodoretus. Nota, cum ait omnes gentes, intelligi Graecis vicinas et subditas, vel confoederatas. Nam, ut ait S. Hieronymus in Isaiae cap. XIII, idioma S. Scripturae est ut omnes gentes, vel omnem terram intelligat ejus provinciae, de qua est sermo.

Allegorice, q. d. Deus conteret omnes imperatores et gentes, quae persequentur Ecclesiam, imo eas Ecclesiae subjiciet facietque fideles, uti reipsa fecisse Deum, patet ex Historiis Eusebii, Socratis, Sozomeni, Baronii et aliorum. Ita S. Hieronymus, Albertus, Remigius et Vatablus. Aliter Arias, qui per gentes accipit turmas daemonum Christum Christique Ecclesiam oppugnantium, quas omnes Christus contrivit.


Versus 10: And I Will Pour Out Upon the House

10. ET EFFUNDAM SUPER DOMUM DAVID. — Assurgit hic de more Propheta ad Christum, et promittit quod ipse in Jerusalem, puta in Judaeos qui sibi credent, hoc est in Ecclesiam primitivam, quae coepit in Jerusalem et Judaea, atque ex Judaeis coaluit, effundet spiritum gratiae et precum. Pro gratiae hebraice est chen, quod significat gratiam qua aliqui gratiosi et amabiles sumus. Unde in Scriptura toties dicitur: Inveni, vel inveniam gratiam in oculis tuis, hoc est, sim tibi gratus, placens, amabilis. Deus ergo hic pollicetur quod per Christum effundet in fideles spiritum gratiae, id est spiritum qui eos per gratiam infusam gratificet Deo, ipsique et angelis faciat gratiosos et amabiles, juxta illud Ephes. I, 5: «Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, etc., in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.» Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et alii passim.

Secundo, Chaldaeus et Arias pro chen non male vertunt commiserationem, qua misero, praesertim innocenti, ut Christo transfixo, de quo vers. 10, compatimur. Unde sic cum Chaldaeo vertas: Effundam super domum David, etc., spiritum misericordiae et miserationum; vel cum Aria, spiritum compassionis et deprecationis, quae ex compassionis cogitatione et sensu plerumque proficiscitur. Est enim deprecatio, miserantis animi voce, fletu atque lamentatione indicatio.

ET PRECUM. — Hebraice tachanunim, quod Septuaginta vertunt, misericordiae; Chaldaeus, miserationum; Clarius, propitiationis. Radix enim chanan significat misereri, indeque precari: miseria enim excitat ad preces, quibus eam levemus. Unde Noster vertit, precum. Jam S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Vatablus et alii passim censent hic generatim praedici missionem Spiritus Sancti in Apostolos et fideles in Pentecoste et deinceps. Ubi nota duos effectus principales Spiritus Sancti: prior, quod det nobis gratiam, qua grati sumus Deo; posterior, quod nobis spiritum orationis et precum, per quas omnes infirmitates et miserias nostras sanemus, omniaque bona quibus egemus, a Deo impetremus; juxta illud Rom. cap. VIII, 26: «Spiritus adjuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.» Ingens ergo donum Dei et Spiritus Sancti est donum orationis.

Secundo et pressius, magisque apposite et connexe ad sequentia, Arias et a Castro censent spiritum gratiae et precum hic vocari eum quem Deus injecit Hierosolymitis, cum Christum viderunt in cruce crucifixum, ut scilicet eum aspicerent oculis, non torvis et crudelibus, sed benignis, gratiosis et commiserantibus, indeque erumperent in lacrymas et preces, optantes ut Deus Christi innocentis, et tam dira patientis misercretur. Spiritus enim in Scriptura significat mentis impetum et vehementiam, v. g. ad amandum et commiserandum, si sit spiritus miserationis, uti hic est. Hunc esse sensum patet ex hebraeo, ubi haec verba pendent ex sequentibus: «Et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenito.» Haec enim eorum commiseratio fuit initium fidei et conversionis ad Christum, ac propagationis Ecclesiae. Deus enim ob hanc eorum compassionem in Christum, dedit eis fidem, gratiam et salutem per Christum. Simili modo ex aspectu Christi crucifixi compuncta, et ad vitam perfectam conversa est S. Elisabetha, regis Hungariae filia, aliique permulti, uti mox ostendam. Quare minus recte ad litteram aliqui censent hunc spiritum gratiae et precum promitti hic Machabaeis, uti eum Judae Machabaeo datum scimus. Rursum Mariana hunc spiritum gratiae et miserationis passive accipit, quasi dicat: Faciam ut fideles mei omnibus sint grati, ut omnes eorum misereantur, eisque opem ferant.

Moraliter, disce hic magnum Dei donum esse donum orationis et precum: oratio enim est fistula coelestis, per quam a Deo per merita Christi sugimus omnem gratiam, quasi manna. Eo excelluerunt S. Bernardus, S. Dominicus, S. Franciscus, S. Thomas Aquinas (qui suam sapientiam et doctrinam orando, potius quam studendo se adeptum esse professus est), S. Franciscus Xaverius et alii, qui eo nixi ardua quaeque susceperunt et perfecerunt, adeoque nihil a Deo postularunt, quod non impetrarint. Ad hoc disponit et ducit ingens in Deum fiducia, quam parit profunda consideratio tum bonitatis Dei, tum meritorum Christi. Quid enim Deus benignissimus neget suis amicis, qui vitam suaque omnia pro eo prodigunt? Quid iisdem obtendentibus Christi sanguinem, dolores et mortem acerbissimam, perque eam supplicantibus, abnuat? Hinc fides thaumaturga, miraculorum operatrix, et suscitatrix mortuorum, imo damnatorum, aut certo damnandorum. Vis exempla? Accipe pauca e

multis. S. Elisabetha precibus adolescentem vanum convertit, et ad religionem impulit, ita ut ea orante adolescens clamaret: «Cessa, o domina, cessa, quia vastissimo supplicationis tuae incendio praecordia mea, et ipsae medullae depascuntur, ita ut fatiscam et emoriar.» Ita habet ejus Vita.

Anno Domini 959, perfectam pacem obtinuit Ecclesia Anglicana, defuncto Eduino rege, et succedente in monarchiam regni totius Edgaro. Porro precibus S. Dunstani, quem afflixerat, ne penitus ad inferos damnaretur, animam ejus ereptam, ita narrat Osbertus monachus: «Interea Eduinus e vita praesenti subtractus, et anima ipsius, Dunstano in orationibus occupato, a quibusdam teterrimis hominibus cursim e vestigio est praesentata. Cujus miseriam miseratus, suarum injuriarum immemor, pro liberatione ejus immensos omnipotenti Deo lacrymarum imbres effudit, nec ab eis destitit, donec se pro eo exauditum agnovit. Facto igitur non grandi intervallo, Mauri illi ad Dunstanum sua praeda vacui redeunt. Et quia suas injurias ulcisci supervacue venerant, calumniosas voces depromunt; quorum ille furores nihil pensans, Deo super ineffabili misericordia gratias egit.» Ita habet Osbertus in Vita S. Dunstani, et ex eo Baronius anno Christi 959.

Sophronius in Prato Spirituali, cap. XLIV, narrat de sene quodam, cujus discipulus negligens mortuus est. Contristatus ergo oravit et dixit: Domine Jesu Christe, verax Deus noster, revela mihi quid sit circa fratris animam. Aspexit autem in excessu mentis effectus, fluvium ignis, ingentemque in ipso igne multitudinem, ac medium fratrem illum ad medium usque demersum. Tunc ait illi senior: «Nonne te propter hanc poenam orabam, ut curam animae ageres, fili?» Respondit frater, et ait seni: «Gratias ago Deo, Pater, quod vel caput meum requiem habet. Per orationes enim tuas supra caput episcopi sto.»

Anno 920, fato concessit Sisinandus quartus Compostellanus episcopus, cujus tanta fuit fama sanctitatis, ut Joannes Papa (opinor decimus) per litteras et tabellarium proprium se precibus ipsius commendaverit. Mortuus est autem senio confectus. In cujus obitu voces auditae sunt angelorum canentium: «Veni, electe Dei, intra in gaudium Domini tui.» Successit illi Gundesindus V Compostellanus praesul, et comitis cujusdam filius: sed hic cum mundo, quam Deo magis deditus esset, vitam non satis pio fine clausisse dicitur. De qua re mater ejus, matrona pia gravi confecta dolore, et de anima filii vehementer sollicita, ante aram beatissimi Jacobi apostoli divinam misericordiam dies noctesque non destitit implorare, et fletibus, precationibus, jejuniis, eleemosynis sibi demereri, interposito S. Jacobi patrocinio, donec quadam nocte in templo ejusdem apostoli vocem hanc audivit: «Scias filium tuum hac nocte ad electorum societatem admissum fuisse.» Ita habet Joannes Vasaeus in Chronico Hispaniae, ad annum 920.

ET ASPICIENT AD ME QUEM CONFIXERUNT. — Stolide Judaei ex chaldaeo hoc intelligunt de Christo quodam filio Joseph, quem in bello occubuisse fabulantur, aut de Juda Machabaeo ab hostibus occiso. Vox enim me significat hic loqui Deum: hebraice est transfoderunt, id est transfoderunt, transpunxerunt, transfixerunt, scilicet Judaei infideles et impii Christi caput spinis, manus et pedes clavis, latus lancea in cruce. De Christo enim in cruce transfixo hic esse prophetiam et sermonem docet et interpretatur S. Joannes cap. XIX, 37, ubi cum narrasset milites non fregisse Christi crura, eo quod viderant eum jam mortuum: «sed unus militum, inquit, lancea latus ejus aperuit. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.» Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Cyrillus omnesque alii interpretes, Graeci et Latini; quin et Hebraei prisci apud Galatinum, lib. VIII, cap. XVII. Loquitur de Judaeis qui Christum in cruce aspexerunt, praesertim iis qui ei compassi et commiserati sunt, uti paulo ante dixi, et fuse recteque probat Alcazar Apocal. I, 7, notat. 6, qualis fuit Centurio ejusque socii, qui «viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste,» Matth. XXVII, 54. Porro tales multos, imo plerosque fuisse significat Lucas cap. XXIII, 48, dicens: «Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.» Ita Arias, a Castro, Salmeron tom. X, tract. 48, in fine, et Alcazar loco jam citato. Pro confixerunt Septuaginta vertunt, insultaverunt, quia pro dakaru per metathesin legerunt rakadu, id est saltarunt, insultarunt. Ita S. Hieronymus.

Symbolice, Cyrillus et Eusebius lib. VIII Demonstr. cap. IV, haec adaptant Judaeis in excidio Titi, iis, inquam, qui agnoverunt causam excidii esse, quod patres eorum Christum crucifixissent, ideoque conversi sunt ad Christum. Caeteri enim causam excidii non in Christi caedem, utpote quem non agnoverunt, imo negarunt esse Messiam, sed in seditiones caedesque mutuas, et alia Judaeorum peccata retulerunt, ut patet ex Josepho lib. VI Belli, cap. XVI.

Anagogice, id implebitur in die judicii, quando Judaei aliique impii, qui hic noluerunt Christum agnoscere, inviti eum agnoscent: nam damnabuntur eo quod ipsum transfixerint, aut transfixionis et passionis ejus fuerint immemores et ingrati suis sceleribus, ideoque plangent. Ita explicat S. Joannes Apocal. I, 7: «Ecce, ait, venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae.» Vide ibi dicta. Imo multi putant hunc esse sensum litteralem, ut Theodoretus, Remigius, Lyranus hic, et S. Augustinus lib. XX De Civit. XXX, Suarez, III part. tom. II, disp. LVII, sect. IX, Jansenius in Concord. Evangel. cap. I, 44, Toletus Joan. XXIX, 37, qui ex hoc loco probant stigmata crucifixionis et passionis in Christi corpore post resurrectionem mansisse, eaque videnda fore ab impiis in die judicii. Sed ex dictis patet hunc sensum potius esse anagogicum. Huc quoque allusit Christus Matth. XXIV, 30, dicens: «Et tunc parebit signum Filii hominis (puta crux, cum clavis, lancea, etc.) in coelo, et tunc plangent omnes tribus terrae,» etc.

Denique nonnulli id ipsum extendunt ad particulare cujusque hominis judicium. Ita Innocentius Pontifex lib. De Miseria conditionis humanae, et ex eo Ludolphus, vol. III De Vita Christi, cap. XLVI, censent quemque hominem in morte videre Christum in cruce positum: malum, ad suam confusionem, ut erubescat se non esse redemptum sanguine Christi, sua culpa id exigente; et hoc esse id quod hic dicitur a Zacharia: «Aspicient ad me, quem confixerunt;» bonum vero Christum videre ad suam exsultationem. Idque probant ex I Thess. III, 13: «In adventu Domini nostri Jesu Christi,» id est, inquiunt, in die mortis, quando apparet tam bonis quam malis, Christus in cruce positus. Et ex Apocal. III, 3: «Veniam ad te tanquam fur.» Verum haec infirma et incerta sunt, ac proinde temerarium videtur illa asseverare, uti recte ait Dionysius Carthusianus, dialogo De Particulari judicio, art. 2 et 11. In judicio tamen universali apparebit Christus, non crucifixus, sed cum cruce et cicatricibus quinque vulnerum, uti jam dixi. Quare judicium particulare cujusque peragit Christus, vel per se, vel per angelos. Per se, non descendendo de coelis (sic enim qualibet hora, utpote qua multi per orbem moriuntur, deberet de coelo descendere, seque replicare multoties, ut judicet eos qui eodem instanti in variis

locis et provinciis moriuntur), sed per mentalem locutionem, qua manens in coelo empyreo loquitur animae in terra morienti, revelans ei sua facta, dictansque sententiam vitae, vel mortis aeternae. Sic enim angeli loquuntur invicem, etiamsi a se mutuo longissime distent. Vel certe judicium particulare exercet per angelos: illi enim sunt ejus administratorii spiritus, ut ait Apostolus Hebr. I. Unde Bartholomaeus Sibylla, S. Theologiae doctor, Ordinis S. Dominici, in Speculo peregrinarum Quaest. decade I, cap. II, Quaest. IX, censet Christum hoc judicium exercere per angelum custodem cujusque, ut is deinde eum pro meritis vel ad purgatorium, vel ad coelum deducat, vel tradat daemoni, ut eum rapiat in gehennam. Hoc enim ad angeli custodiam pertinere videtur, ejusque esse ultimus actus.

ET PLANGENT — non tam suos dolores, uti facient impii in die judicii, quam Christi indignam necem. Ait enim: «Plangent eum,» scilicet indigne crucifixum et occisum, «planctu quasi super unigenitum, ut doleri solet in morte primogeniti.» Est enim Christus «primogenitus omnis creaturae,» Coloss. I, 15, «sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon,» id est sicut planxerunt olim Judaei Josiam regem optimum a Pharaone caesum in campo Mageddo, cujus filius et antitypus fuit Christus in Jerusalem occisus a Judaeis. Ita S. Hieronymus. «Crucifixo, ait, Domino salvatore renovabitur planctus in Jerusalem, separatis viris a feminis, eo quod tempore luctus non debeamus servire conjugiis et operi nuptiarum.» Id probat ex Joelis II, 16: «Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.» Et subdit: «Hoc non solum tempore angustiae fieri, sed etiam in tempore orationis, quando volumus Deum deprecari. Igitur et nunc domus David, et tribus domus Nathan, et tribus domus Semei a suis uxoribus separantur, ut plangant Dominum.» Loquitur ad litteram de planctu fidelium in morte Christi, uti paulo ante ostendi.

Symbolice, hunc planctum recte accipias, tum cum quo planxerunt fideles, partim ex poenitentia et laetitia conversionis suae, qua receperant Christi Spiritum Sanctum; partim ob persecutiones varias, quas propter Christum primitus passi sunt a Judaeis et Gentilibus; imo hunc ad litteram hic intelligit censet S. Hieronymus, Remigius, Albertus et Alcazar loco jam citato; tum eum quo quotannis fideles, praesertim in hebdomada sancta (in qua Deus in fideles et pios effundit hunc spiritum gratiae et precum sive commiserationis) recolunt, et plangunt passionem Christi, dum cogitant se suis peccatis crucifixisse Christum, ideoque poenitentiam agunt, et austeram vitam capessunt, appetitus suos edomant, studentque mortificationi, ut faciunt religiosi. Hi enim reipsa compatiuntur Christo, dum ob Christi recordationem, venerationem, amorem et imitationem, mortificationem Jesu in carne sua circumferunt, uti ait Apostolus, itaque quasi justa Christo pro se crucifixo persolvunt, eique parentant. Reipsa enim dicunt, planguntque illud Thren. IV, 20, et cap. V, 16: «Spiritus oris nostri Christus Dominus, captus est in peccatis nostris. Cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus.»

Porro planctus hic est in Adadremmon, id est in hortis malogranatorum: tales enim sunt religiones et monasteria, in quibus vigent disciplina et charitas, quorum cura ad sponsam Christi pertinet, juxta illud Cant. VI, 10: «Descendi in hortum meum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica.» Et cap. VII, 12: «Mane surgamus ad vineas, et videamus, etc., si floruerunt mala punica.» Hinc seorsim plangunt viri in monasteriis virorum, seorsim feminae in monasteriis feminarum, agentes poenitentiam vitae religiosae.

Porro maxime plangunt domus David, Nathan, Levi et Semei, quae Christo erant cognatae, id est quae pietate et charitate ad Christum proxime accedunt. Unde David exponitur dilectus, Nathan donatus, Levi copulatus, Semei obediens. Haec Alcazar, cui consentiunt Isidorus, Clarius, Vatablus et Dionysius. Ita abbas Stephanus in Prato Spirituali, cap. LXIV, tribus senibus de animae salute disserentibus: «Ego, inquit, die noctuque nihil aliud aspicio, nisi Dominum nostrum Jesum Christum in ligno pendentem.» Ita S. Elzearius comes Ariani crucifixum semper intuens, nulla injuria, nulla afflictione, nulla molestia movebatur ad iram vel impatientiam, sed omnia placide immoto vultu et invicta patientia tolerabat. Cumque uxor ejus Delphina miraretur istam apathiam, et causam quaereret, respondit: «Explicabo tibi arcanum pectoris mei. Noveris me interdum sentire aliquam indignationem in animo adversus infestantes me, sed illico me converto ad cogitandas injurias Christo illatas, eumque imitari cupiens dico mihi ipsi: Etiamsi famuli mi barbam tuam convellerent, et colaphos tibi infringerent, nihil esset ad Dominum tuum, qui majora perpessus est; certumque habeas, Delphina, me nunquam cessare a commemorandis injuriis Salvatoris mei, donec animus meus plene sit tranquillatus.» Hac ratione nulla ei perturbatio, vel commotio potuit dominari. Thomas Cantipratensis lib. II Apum, cap. XXV, part. V,

narrat martyrem quemdam captum a gentili tyranno, semper gemebundum incessisse; cumque tyrannus causam tristitiae quaereret, respondisse: «Semper tristis incedo, quia mortis Dei mei memor, continue in corde meo passionis ejus stigmata porto.» Unde indignatus tyrannus jussit ei cor evelli et dissecari, in quo reperit Christi crucifixi imaginem; qua re commotus, ad Christum conversus et baptizatus est. Eadem Christi crucifixi imago inventa est in corde S. Clarae de Montefalco, uti narrat oculatus testis Thomas Bosius lib. XV De Signis Eccles. cap. III, tom. II. Nota sunt sacra stigmata S. Francisco a Christo crucifixo, quem jugiter intuebatur, impressa. S. Lydwina jugiter in plagis Christi, quasi in foraminibus petrae, instar columbae nidificantis commorabatur, ut habet ejus Vita apud Surium, cap. VII, die 14 aprilis. Idem fecit S. Clara, discipula S. Francisci, ut habet ejus Vita, cap. XX, apud Surium, die 12 augusti, atque ejus assecla S. Coleta, uti in ejus Vita refert illi coaevus Stephanus Juliacus. Idem fecit S. Hedwigis ducissa Poloniae, ut habet ejus Vita, cap. V, apud Surium, die 15 octobris. Et S. Brigitta, ut habet ejus Vita, cap. V, ac Gertrudis, Mechtildis, et Catharina apud Blosium abbatem in Monili spirit. cap. II. Denique S. Elisabetha, Hungariae regis filia, cum quadam die ornatu et comitatu regio ecclesiam ingressa esset, statim ubi crucem vidit, Christumque in ea pendentem, coepit in lacrymas solvi, et dolore acerrimo torqueri, cogitans dicensque sibi: «Deus et Salvator meus in patibulo moritur; ego gemmis, auro purpuraque fulgeo: ille spineam coronam gestat; ego auream: ille inter latrones, hostes et derisores; ego turba famulorum me colentium cingor.» Quare cum se propterea infelicem, miseram, ac pene damnatam appellaret, quod tam male suum imitaretur creatorem, ex animis in terram corruit, aegreque ad se reversa, statuit vitam mutare, Christique humilitatem et crucem imitari, ut reipsa praestitit. Ita habet ejus Vita, et Hieronymus Platus lib. De Dignit. Card., cap. XVII.

Porro docet hic Zacharias inter varios affectus, quos ex meditatione passionis Christi elicere possumus, ut admirationis, amoris, gratitudinis, compunctionis, timoris, poenitentiae, imitationis, patientiae, gaudii, spei, etc., eminere affectum compassionis, eumque proprie nos Christo pro nobis patienti debere. Quis enim non intimis sensibus condoleat Christo innocenti et sancto, imo Dei Filio unigenito, cum eum in cruce confixum intuetur, tot tantaque pro se tam amanter pati? Quis non ex commiseratione gemat, et lacrymis diffluat? Vere S. Bonaventura in Stimulo divini amoris: Quid, ait, fructuosius esse possit, quid suavius, quam ex toto corde compati amarissimae passioni Jesu Christi Domini nostri? Vide eumdem, et nostrum Franciscum Arias lib. De Oratione mentali, cap. XII. Quocirca S. Clara, discipula S. Francisci, jussit monialibus sui Ordinis, crebro plangere mortem Christi, uti habet ejus Vita.

Plangent eum, — Transit a prima persona ad tertiam, puta a me ad eum. Hinc Sanchez putat Prophetam post raptum ad Christum, ejusque plagas, quibus confixus est, illico redire et revolare ad Machabaeos, de quibus egit toto capite, q. d. In persecutione quam ab Antiocho dirissimam sustinebit populus Judaicus, pii omnes plangent super eum, scilicet populum jam dictum: omnes enim tunc planxisse patet II Machab. I. Verum in praecedentibus nulla vastationis, sed roboris et victoriarum Machabaeorum facta est mentio. Adde hunc raptum videri nimis subitum et insolentem. Ad eum tamen alludi non nego.

Secundo, Alcazar loco citato censet to me ad Patrem aeternum referri: illum enim in sua, id est in prima persona loqui solere in Scriptura; sed to eum referri ad Filium, q. d. Aspicient me Patrem aeternum, quem confixerunt; quia mihi inflictum fuit vulnus, quod Christo filio meo dilectissimo inflixerunt juxta illud Malach. cap. III, 8: «Si affiget homo Deum, quia vos configitis me?» Quare efficiam ut plangant eum.

Tertio, alii passim simplicius censent esse enallagen hebraeam: Hebraei enim saepe mutant personas, et de seipsis nunc in prima, nunc in tertia persona loquuntur. Aut facilius dicas hucusque locutum esse Christum de se in prima persona, nunc vero loqui Prophetam de Christo, ideoque loqui de eo in tertia persona. Propheta enim id quod Christus paucis dixerat, exaggerat et ostendit quantus de ejus confixione in cruce futurus sit omnium planctus. Septuaginta vertunt: Plangent super se, quos sequens S. Joannes Apoc. I, 7: «Plangent, ait, se super eum omnes tribus terrae;» quia in die judicii plangent impii super se, eo quod Christi necem vel procurarint, vel illi ingrati fuerint: de quo plura in fine capitis.


Versus 11: Like the Mourning of Adadremmon

Primo, «Adadremmon» urbs erat juxta Jezrahel, quae postea dicta est Maximianopolis, sita in campo Mageddo, ubi occisus est Josias rex Juda a Pharaone Nechao, cujus mortem luxit Jeremias et totus Israel, II Paral. XXXV, q. d. In crucifixione et morte Christi maximus erit fidelium planctus, qualis fuit in caede Josiae optimi regis, qui fuit proavus et typus Christi. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus et alii. Videtur haec urbs ita dicta a copia malogranatorum. Remmon enim hebraice idem est quod malogranatum, hadad, vel ut Chaldaeus legit, habar, id est quod decor. Dicta est ergo urbs haec amoenissima Adadremmon, id est decor malogranatorum. Unde Arabicus et Syrus vertunt: Sicut planctus super filium Amon (id est super Josiam: Josias enim fuit filius Amon, Matth. I, 10) in campo Mageddo.

Secundo, Septuaginta more suo nomina propria ex etymo interpretantes, pro Remmon vertunt, malum punicum, sive granatum; pro Mageddo, vertunt, succisus. Sic enim habent: Sicut planctus mali punici, aut potius, puniceti, quod in campo succiditur. Ubi recte notat S. Hieronymus, graecum rhoonos (sic enim legendum in Septuaginta non rhoon, id est malorum punicorum, uti legunt Complutensia) non malum punicum, sed punicetum, id est locum malis punicis consitum significare. Jam S. Cyrillus versionem Septuaginta sic explicat, q. d. In Christi morte «similem planctum fore, qualis est planctus agricolae, cum arbor malogranati cum suis pomis exscinditur. Arbor est suavons (id est pulchre florens), et frequentes a radice mittens ramos, rectos et proceros, quae cum malis suis punicis decoratur, tunc admirationem movet,» q. d. Sicut exciso puniceto maxime dolet herus, utpote qui in eo suas habebat delicias, praesertim dum floribus purpureis instar calyculorum, aut malis punicis vermiculantibus ornantur (uti Romanorum delicias esse videmus in punicetis); sic summe dolebunt omnes pii in morte Christi.

Utitur similitudine granatorum potius quam aliorum fructuum, quia granata dum comprimuntur sanguineum fundunt succum, eumque sapidum et salutarem, qui repraesentat sanguinem Josiae et Christi, quo salvatus est mundus. Unde sponsa Cantic. VIII, 2: «Dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.» Addit Cyrillus malogranato significari optimates reipublicae; Theodoretus vero Septuaginta sic explicat: Sicut, inquit, lignatores secantes maximam arborem malogranatorum, ingentem strepitum faciunt; sic horum planctibus omnium aures circumsonabunt. Insuper charitatis typus est malogranatum: habet enim grana densissima et conjunctissima, instar uvae, adeoque videtur uva pomi, sicut botrus est uva vitis: cortice enim est pomum, sed granis uva et botrus. Adde, puniceus vel purpureus punici mali, florisque ejus color, amoris est symbolum. Haec de versione Septuaginta, ex qua censent nonnulli, in morte Josiae succisum esse punicetum, juxta quod ipse occisus est, dictum Adadremmon, ideoque hic ejus fieri mentionem, quod duplicem luctus causam et similitudinem ingerat, unam ex morte Josiae, alteram ex succisione puniceti.

Tertio, Chaldaeus putat duas luctuosas caedes, scilicet Achab et Josiae hic significari, et ab utraque peti similitudinem. Sic enim vertit: Sicut planctus Achab filii Amri, quem occidit Hader Remmon (Benadad) filius Tabremon (rex Syriae, ut patet III Reg. XV, 18, et cap. XXII, 34) in Ramoth Galaad: et sicut planctus Josiae filii Amon, quem occidit Pharan claudus in campo Mageddo. Verum Achab impius fuit rex: unde in ejus morte non fuit magnus planctus, et si fuisset, eo non uteretur Scriptura, nec ei compararet planctum de morte Christi. Quocirca a Castro suspicatur Adad hunc fuisse virum quempiam celebrem, civem Remmon, occisum in Mageddo, cujus mors communi omnium planctu celebrata sit, ejusque historiam tempore Zachariae fuisse vulgatissimam, licet ea nobis sit incognita.

Est ergo Hebraeis proverbium: Planctus Adadremmon vel Planctus Josiae, significans ingentem planctum, qualis est planctus unigeniti defuncti. Simile Gentilibus fuit Planctus Adonidis. Venus enim Adonidem mortuum amare planxit, cujus lamenta annuo planctu et solemni refricabant et celebrabant. Unde Venus apud Ovidium, lib. X Metamorph.: Luctus, ait, monumenta manebunt / Semper Adoni mei, repetitaque mortis imago, / Annua plangoris peraget simulamina nostri. Et Ezechiel cap. VIII, 14, vidit in templo mulieres plangentes Adonidem. Vide ibi dicta.


Versus 12: Apart

12. Seorsum. — Quia apud Hebraeos, imo et Graecos feminae separabantur a viris in conviviis, in oratione, aliisque actibus publicis et solemnibus, adeo ut apud honestiores pars una domus viris deputata esset, quae andronitis: pars altera feminis, quae gynaeconitis dicebatur. Ita ex Plutarcho, Athenaeo et aliis Sanchez.

FAMILIA DOMUS DAVID. — Omnes hae familiae, sed quatuor prae caeteris plancturae in caede, non Judaeorum tempore Antiochi, sed Christi, asseruntur, scilicet David, Nathan, Levi et Semei, pro quo Septuaginta habent Simeon. Verum Semei, vel Simeon hic, non est ille filius Jacob secundo genitus, frater Judae, et patriarcha; sed alius, ait Lyranus, eo longe posterior, qui vita et sapientia illustris scholam, sive sectam instituit, de quo S. Hieronymus in Isaiae VIII, et ad Algasiam Quaest. X: Duas domus, inquit, nazaraei duas familias interpretantur, Sammai et Hillel, ex quibus orti sunt scribae et pharisaei, non multo priusquam Christus nasceretur, quorum scholam Akibas postea rexit; et has esse duas domus quae Salvatorem non receperunt, qui illis fuit in ruinam et in scandalum. Jam quaenam fuerint hae quatuor familiae non constat: constat tempore Zachariae et Christi fuisse Judaeis notas et celebres. Duae tamen de iis probabiles sunt opiniones:

Prior, hosce quatuor fuisse proavos Christi; unde eorum familias maxime luxisse in morte Christi, tanquam cognati sui, praesertim eos qui Christi fidem erant amplexi. Nam Lucas cap. III, in genealogia Christi, ejus proavum nominat Levi, vers. 24, et alium, vers. 29, deinde Semei, vers. 26, rursum Nathan et David, vers. 31. Favent S. Matthaeus, Marcus et Lucas, qui dicunt in Christi nece non tantum planxisse mulieres, et omnes notos ejus stetisse a longe, sed et totam turbam, visis tot prodigiis, quae tunc contigerunt, percussisse pectora sua. Ita Arias et a Castro.

Posterior est S. Hieronymi, Theodoreti, Remigii, Alberti, Riberae et aliorum plurium, per familiam David significari proceres; hi enim prognati sunt ex David: per posteros Levi significari sacerdotes et pontifices; hi enim ex Levi descenderunt: per Semei, vel Sammai, significari doctores et scribas, qui Sammai habuerunt ducem et magistrum: per posteros Nathan prophetae significari Prophetas, id est viros religiosos, qui orationi, meditationi Deique laudibus vacabant, qui in libris Regum vocantur filii Prophetarum. Haec enim erant officia Prophetarum, indeque spiritum proprie prophetandi, id est futura praedicendi, nonnulli ex illis magis in spiritu elevati concipiebant.

Dices: Multi ex his, ut sacerdotes et scribae, non planxerunt mortem Christi; sed eam procurarent. Respondeo in Scriptura saepe ea facta, vel futura dicuntur, quae fieri decet, aut debent, sive quae ut fiant honestas et rerum natura postulat, vel quibus ut fiant justa gravisque causa datur, ut dixi in Prooemio, Canone XV.

Quatuor ergo hae familiae plancturae dicuntur in morte Christi: quia decebat eas plangere, quia quaelibet planctus propriam gravemque habebat causam, etsi multi ex iis perversi reipsa non planxerint. Familia enim David propriam plangendi causam habebat, eo quod Christus ex ea prognatus quasi rex et Messias occideretur. Rursum quod propter Christum occisum destrueretur regnum Davidis et Judae. Familiae Levi plangendum erat, quod Christus sacerdos et pontifex, omnibus Leviticis sacrificiis et sacerdotibus adumbratus, necaretur, quodque ipsa necis ejus esset causa, ideoque ab ea auferretur sacerdotium, templumque a Romanis pollueretur et combureretur. Familiae Semei plorandum erat, quod Christus doctor orbis interimeretur, ideoque doctorum et scribarum ordo contaminandus et abolendus esset. Familiae Nathan lugendum erat, eo quod Christus Prophetarum dux iniquissime et crudelissime necaretur, ideoque ab eis auferenda esset omnis prophetia, religio et sanctitas. Adde multos ex his familiis fuisse pios et conversos ad Christum, qui sane reipsa ejus mortem acerbe planxerunt. Insuper Arias, Mariana et Sanchez censent has quatuor familias prae caeteris planxisse mortem Josiae, eique suo planctu parentasse, idemque multos ex iis fecisse Christo Josiae antitypo.

Denique hae omnesque aliae familiae plangent in die judicii, quando videbunt se, vel suos ob Christi necem vel procuratam, vel vilipensam, ab eodem jam glorioso judicante et regnante, ut ingratos, infideles, rebelles et impios damnari ad aeterna incendia. Unde Septuaginta, vers. 10, pro eo quod Hebraeus et Noster habent, plangent eum, vertunt, plangent super se. Et ex iis S. Joannes loquens de Christo judice, Apocal. cap. I, 7: «Plangent se super (propter) eum omnes tribus terrae.» Ex quo liquet hunc sensum de planctu impiorum in die judicii, non tam esse anagogicum quam litteralem. Combinat enim Propheta omnem de Christi nece planctum, tam piorum in ejus funere, quam impiorum in die judicii. Ita S. Augustinus, Theodoretus, Remigius, Suarez et alii, quos citavi vers. 10, quibus adde Tertullianum, lib. Contra Judaeos, cap. XI, et Irenaeum, lib. IV Contra Haeres, cap. LXVI.

Plangent ergo tunc impii, quia videbunt stigmata vulnerum Christi, aeque ac sua peccata, quae illorum fuere causa, v. g. videbit Judas se sua proditione Christum adegisse in crucem: videbit dives epulo se suis deliciis confixisse Christum: videbit superbus se suis honoris punctis; avarus, se suis fraudibus et usuris; adulter, se suis libidinibus; pugnax, se suis pugionibus transpunxisse Christum: videbit quisque impius quot plagas suis sceleribus Christo inflixerit, quot spinas ejus capiti, quot verbera et dolores ipsi infixerit, quot poenas ei addiderit. Insuper videbit Christum sua peccata omnia in se luenda, ex immenso amore suscepisse, eaque quantum in se est expiasse; ac proinde videbit suam ingratitudinem et dementiam, quod poenitere et vitam corrigere, ac Christo obedire noluerit, ideoque sibi frustraneam fecerit Christi passionem et crucem; ac consequenter quod sola sua culpa, negligentia et malitia pereat, et idcirco justissime damnetur ad horrenda et aeterna tormenta. Merito ergo planget.

Denique plangunt quotannis Christi caedem omnes familiae fideles in hebdomada sancta. Prophetia enim haec coepit impleri moriente Christo, et post ejus mortem pergit impleri per singula saecula, donec plene compleatur in fine mundi et die judicii. Ita Vatablus et Dionysius. Haec explicatio generalis est et plena, caeterasque omnes complectitur: nam Propheta, vers. 12, hunc planctum dilatare et ad omnes familias omniaque tempora extendere videtur.

Tropologice, plangunt Christum crucifixum religiosi et fideles, qui sua vitia mortificant, passiones et membra crucifigunt amore Christi, ut ejus crucem tam activam quam passivam, pro ejus honore jugiter, tam in corpore quam in mente circumferant, ut dicant cum S. Paulo, Galat. cap. VI, vers. 17: «Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto,» uti ex Alcazare dixi vers. 10.