Cornelius a Lapide

Zacharias XIII


Index


Synopsis Capitis

Praedicit Christum fore fontem gratiae, justitiae et salutis, ideoque abolenda esse idola et pseudoprophetas, adeo ut parentes suos filios, si falsa et impia doceant, graviter punituri sint. Fontem autem hunc, vers. 6, docet aperiendum plagis in cruce, jubente Patre ac dicente: Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi: percute pastorem, et dispergentur oves. Unde, vers. 8, docet Christi passione tertiam populi partem salvandam, eamque probandam fore per ignem.


Textus Vulgatae: Zacharias 13:1-9

1. In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. 2. Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: Disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. 3. Et erit, cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives: quia mendacium locutus es in nomine Domini. Et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit. 4. Et erit: In die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: nec operientur pallio saccino, ut mentiantur. 5. Sed dicet: Non sum Propheta, homo agricola ego sum: quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. 6. Et dicetur ei: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. 7. Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam ad parvulos. 8. Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur, et deficient; et tertia pars relinquetur in ea. 9. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.


Versus 1: In That Day

1. IN DIE ILLA, — cum scilicet videbunt Christum in cruce confixum, ideoque plangent, ut dixit cap. praecedenti vers. 10; tunc enim Christus factus est fons sanguinis, potius quam aquae, ad abluenda Judaeorum omniumque hominum peccata.

ERIT FONS PATENS DOMUI DAVID. — Syrus et Arabicus: Fons qui aperietur domui David. Alludit ad fontem Siloe, qui typus fuit Christi, Joan. IX, 7. Siloe enim hebraice idem est quod missus: Christus autem quasi legatus a Patre ad nos missus est, ut nos ei reconciliaret. Siloe fons, inquit Adrichomius in Descriptione Terrae sanctae, cui piscina, sive natatoria Siloe conjuncta est in occidentali latere vallis Josaphat, e radice montis

Sion scaturit. Aqua ejus clara, dulcis et uberrima, cum silentio, ut ait Isaias cap. VIII, 22, placideque fluit in torrentem Cedron. Hunc fontem inclytus rex Ezechias restauravit: atque in ejus piscina caecus ille a nativitate oculos suos, Christi sputo et luto inunctos, lavans visum recepit (quo hic alluditur) Joan. IX. De hujus aquae virtute diligentissimus loci hujus perscrutator Saligniacus ita fere scribit: Fontis hujus aqua adhuc hodie, ipsis etiam Saracenis in pretio est. Nam cum corpore naturaliter instar hircorum foeteant, in hoc fonte se et pueros suos lavant, eaque lotione foetorem suum mitigant. Quin et eam Turcae magni faciunt, quod ejus usum oculorum visui conferre experiantur. Scribit Nicephorus lib. VIII, cap. xxx, S. Helenam imperatricem ad fontem hunc mirifica construxisse opera. Haec Adrichomius. Siloe ergo et nomine et virtute sua repraesentat Christum, de quo Isaias cap. XII, 3: «Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.» Vide ibi dicta.

Quaeres, quisnam hic fons? Aliqui putantes hic agi de tempore Machabaeorum, qui repurgarunt templum, et ritus Judaicos restituerunt, censent hunc fontem fuisse templi, quo abluebantur immundi et menstruatae: has enim aqua viva ablutas fuisse tradunt Judaei. Verum hoc frigidum est et Judaicum. Adde omnes orthodoxos censere hic agi de Christo.

Respondent ergo primo, S. Hieronymus, Rupertus, Hugo et Lyranus, fontem hunc esse baptismum. Hoc verum est, sed partiale: nam multa peccata post baptismum committuntur, quae hoc fonte abluuntur, cum tamen baptismo elui nequeant. Secundo, Remigius hunc fontem censet esse doctrinam, quae ex ore Christi et Apostolorum, quasi ex fonte scaturiebat, juxta illud Prov. X, 11: «Os justi vena vitae, et os justi parturiet sapientiam.» Unde Chaldaeus vertit: In tempore illo erit doctrina legis revelata, ut scaturigo aquarum domui David. Tertio, Haymo censet hunc esse fontem misericordiae Dei. Quarto, Vatablus censet hunc fontem esse latus Christi, cum illud lancea perforatum scaturivit aquam et sanguinem, quasi symbola sacramentorum et gratiae. Haec vera sunt, sed partialia.

Dico ergo, plene et adaequate: Hic fons est Deus incarnatus, puta Jesus Christus, qui est fons, hebraice מקור macor, id est vena, scaturigo, perenniter in homines quovis saeculo scaturiens aquas omnis gratiae et doctrinae. Rursum Christus est fons et origo Spiritus Sancti, quem in nos effundit, ut peccata expurget, et animae sitim restinguat, juxta illud Joan. VII, 37: «Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.» Insuper fons hic physice apertus fuit, cum in cruce, latere et corpore Christi per plagas aperto, factus est ipse quasi fons patens baptismi, et sacramentorum omnium. Ita Theodoretus et Hebraei apud Galatinum, lib. IV, cap. ult. Item S. Gregorius hom. 20 in Ezech., quem audi: «Fons quippe occultus, est unigenitus Patris, invisibilis Deus. Fons vero patens, est idem Deus incarnatus: qui fons patens, recte domus David dicitur, quia ex David genere noster ad nos redemptor processit. Hi autem Jerusalem habitant, qui in visione pacis intimae mentem figunt. Peccator vero et menstruata est: vel is qui delinquit in opere, vel mens quae labitur in prava cogitatione. Menstruata namque ista pollutio est, quia et aliena carne non tangitur, et sua carne inquinatur. Sic itaque, sic est omnis anima, quae etsi malum opus non agit, polluta tamen cogitatione sordescit.»

Porro ad crucem et vulnera Christi hic respicere Prophetam, patet tum ex cap. XII, 10, ubi dixit: «Aspicient ad me quem confixerunt;» tum quia fontem hic explicans, vers. 6, ait: «Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?» Quinque ergo vulnera Christi fuerunt quasi quinque fontes, tam gratiae, quam sanguinis. Maxime autem respicit ad vulnus lateris Christi, tum quia ex eo exivit sanguis et aqua, quae fuerunt quasi symbola Baptismi, Eucharistiae et caeterorum Sacramentorum, quibus a peccatis abluimur: unde S. Hieronymus epist. 83: «Cum ad occasum, ait, latus Christi percutitur lancea, baptismi atque martyrii sacramenta funduntur;» et S. Ambrosius lib. V De Sacramentis, cap. 1: «Quare, ait, aqua? quare sanguis? aqua ut emundaret, sanguis ut redimeret;» tum quia vulnus hoc fuit majus caeteris, adeoque tantum, ut S. Thomas ei manum imponere potuerit, Joan. XX, 27. Quinimo vulnus hoc videtur totum latus Christi penetrasse, ut videlicet lancea haec adacta per dextrum latus Christi transierit ejus cor et pericardium, atque cuspis ejus exierit per latus sinistrum ad papillam.

Nam utrumque latus Christi fuisse transfossum, tribus locis docet Prudentius. Primo, in carmine De Passione Christi, dum ita canit:

Trajectus per utrumque latus, latice atque cruore Christus agit: sanguis victoria, lympha lavacrum est.

Secundo, Peristephanon, hymno 8:

Ipse loci est Dominus, laterum cui vulnere utroque, Hinc cruor effusus fluxit, et inde latex.

Tertio, Cathemerinon, hymno 8:

O novum caede stupenda vulneris miraculum! Hinc cruoris fluit unda, lympha parte ex altera.

Idem insinuat S. Cyprianus tractat. De Passione Christi, cum ait: «De latere tuo, o Christe, divisis limitibus aqua et sanguis emanant.» Hinc et Theophylactus hoc vulnus lateris vocat τύπους in plurali. Idem confirmatur ex eo quod S. Thomas lateri Christi manum imponere potuerit: ergo lancea per illud profunde fuit adacta; ac conse-

quenter ejus cuspis penetravit et pertudit latus sinistrum. Vide hic, o christiane, latitudinem vulneris, et consequenter amoris Christi. Hic est fons patens, cor inquam patens, in quod introeas: illud ergo ingredere; totum enim te capiet: «Longinus aperuit mihi latus Christi lancea, et ego intravi, et ibi requiesco securus,» ait S. Augustinus in Manuali, cap. XXIII. Idem, cap. XXI: «Tuta, ait, et firma requies est infirmis et peccatoribus in vulneribus Salvatoris. Securus illic habito: patent mihi viscera per vulnera: quidquid ex me mihi deest, usurpo mihi ex visceribus Domini mei, quoniam misericordia affluunt, nec desunt foramina per quae effluant. Per foramina corporis patent mihi arcana cordis, patet magnum pietatis sacramentum, patent viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Vulnera Jesu Christi plena sunt misericordia, plena pietate, plena dulcedine et charitate. Foderunt manus ejus, pedes ejus, et latus ejus lancea perforaverunt. Per has rimas licet mihi gustare quam suavis est Dominus Deus meus, quoniam revera suavis et mitis, et multae misericordiae est omnibus eum invocantibus in veritate; omnibus inquirentibus, et maxime diligentibus. Copiosa redemptio data est nobis in vulneribus Jesu Christi Salvatoris nostri. Magna multitudo dulcedinis, plenitudo gratiae, et perfectio virtutum. Cum me pulsat aliqua turpis cogitatio, recurro ad vulnera Christi. Cum me premit caro mea, recordatione vulnerum Domini mei resurgo. Cum diabolus mihi parat insidias, fugio ad viscera misericordiae Domini mei, et recedit a me. Si ardor libidinis moveat membra mea, recordatione vulnerum Domini nostri Filii Dei exstinguitur. In omnibus adversitatibus non inveni tam efficax remedium quam vulnera Christi: in illis dormio securus, et requiesco intrepidus. Christus mortuus est pro nobis. Nihil tam ad mortem amarum, quod morte Christi non sanetur. Tota spes mea est in morte Domini mei.»

Hujus fontis symbolo sub nativitatem Christi Romae in taberna meritoria trans Tiberim, fons quidam per totum diem fluxit oleo. Hic enim repraesentabat fontem misericordiae et beneficentiae, quem Christus nascens orbi attulit, nec tantum attulit, sed et suis communicavit, dum eosdem fontes sibi similes effecit, juxta id quod ipse ait Samaritanae: «Aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam,» Joan. IV, 14. Praeclare S. Ambrosius lib. VI Hexaemer. cap. IV: «Omnia, inquit, habemus in Christo, et omnia Christus est nobis. Si vulnus curare desideras, medicus est: si febribus aestuas, fons est: si gravaris iniquitate, justitia est: si auxilio indiges, virtus est: si mortem times, vita est: si coelum desideras, via est: si tenebras fugis, lux est: si cibum quaeris, alimentum est.» Christus ergo est fons sapientiae, charitatis, gratiae, virtutis omnisque boni: ipse est πηγή σοφίας καὶ σωτηρίας.

DOMUI DAVID, — id est, ut SS. Hieronymus et Gregorius homil. 20 in Ezech., ex domo David, hoc est e templo, ait Mariana, scaturiens. Unde Ezechiel cap. XLVII, 1, vidit e templo fontem erumpere, et in fluvium crescere. Verum quia additur: «Et habitantibus Jerusalem,» hinc melius per domum David principes, per habitantes Jerusalem plebem accipias, q. d. Fons hic patet omnibus, tam plebeiis, quam principibus. Meminit Davidis, quia Christus Davidi fuit promissus, et ex eo prognatus: ejus ergo posteris in primis exhibendus fuit, ac deinde caeteris Hierosolymitis et Judaeis. Unde Christus dixit se non esse missum, nisi ad oves quae perierunt domus Israel; ac tandem per Apostolos hic fons gratiae propositus fuit omnibus gentibus, ut ex eo salutem poterent. Ita Theodoretus.

Mystice S. Hieronymus: Domus David est Ecclesia, praesertim primitiva Apostolorum, in qua quasi in Jerusalem habitantes et cives sunt omnes fideles, tam ex gentibus quam Judaeis.

IN ABLUTIONEM PECCATORIS. — Cyzici exstat fons, qui Cupidinis vocatur, ex quo potantes amorem deponere credit Mutianus, ait Plinius lib. XXXI, cap. XI, et Isidorus lib. XIII Origin. XIII. Cyzici, ait, fons amorem Veneris tollit. Ut ut hoc sit, certe nullus est fons qui peccata abluat, et ab iis peccatores emundet, nisi Christus, qui fonte baptismatis ea extergit, ac gratia sua non tantum ea abolet, sed et eorum scaturigines, puta cupiditates terrenas fomitemque libidinis, gulae, etc., sopit et restinguit, mentemque sacro igne et coelesti amore inflammat. Hebraice est: Ad peccatum et menstruam immunditiam, scilicet abluendam et expiandam, nimirum a peccatore et menstruata, quod Noster clare vertit: «In ablutionem peccatoris et menstruatae.» Alludit enim ad aquas expiationis, confectas ex cinere vitulae rufae, quibus immunditia ex menstruo, morticino, aliave quavis pollutione (quae erat peccatum legale veteris Testamenti) contracta abluebatur, Num. XIX, 11. Unde Chaldaeus vertit: Dimittam peccata eorum sicut mundantur aqua aspersionis, et cinere vaccae quae oblata est pro peccato.

Porro haec immunditia legalis, praesertim menstrui, typus erat peccati, quod est menstruum, id est virus et pollutio summa animae, ut dixi Levit. XV, 19 et 25; ac consequenter aquae expiationis ejusdem, typus erant sanguinis Christi, quo peccatum omne abluitur.

Porro ad litteram per peccatorem intelligit viros, per menstruatam feminas peccato sordidatas: tam enim mulierum, quam virorum peccata hoc Christi fonte eluuntur.

Symbolice, Albertus, Lyranus et Clarius per peccatum intelligunt actuale, per menstruum originale: hoc enim transfunditur generatione, cujus faeces et reliquiae in puerpera sunt menstrua, vel fluxus sanguinis, et sordes instar menstruorum.

Tropologice, S. Gregorius homil. 20 in Ezech.: Peccator, inquit, est qui delinquit opere: menstruata est mens quae labitur prava cogitatione.

Moraliter, S. Bernardus serm. 62 in Cantic.: «Quid, ait, tam efficax ad curanda conscientiae vulnera, nec non ad purgandam mentis aciem, quam Christi vulnerum sedula meditatio?» Et S. Bonaventura, Coll. VII: «Qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet, omnia utilia et necessaria sibi abundanter ibi invenit; nec opus est ut extra Jesum aliquid quaerat.»


Versus 2: I Will Destroy the Names of the Idols

2. DISPERDAM NOMINA IDOLORUM DE TERRA. — Ex historiis omnibus patet per Christum et Apostolos sublata fuisse ubique idola et idolorum oracula, ac sacerdotes et prophetas, de quibus subdit: «Et pseudoprophetas, et spiritum immundum,» puta daemonem qui idolo assistebat, quasi ejus anima, et per illud loquebatur, dabatque responsa. Ita S. Cyrillus, Remigius et Albertus. Pro pseudoprophetas hebraice est נביאם nebiim, quod communiter Prophetas significat, a radice naba, id est prophetavit, subinde tamen, inquit Arias, significat stulte loquaces et garrulos, qui scilicet vanae orationis, cui nulla veritatis vel virtutis ratio subest, sunt artifices, et sermonis verborumque praestigiis populum capiunt, a radice nob, quod germinare, et instar germinis erumpere et ebullire significat. Unde ניב nib vocatur fructus, et sermo, qui est fructus et quasi germen linguae.


Versus 3: When Anyone Shall Prophesy (namely What is False

3. Cum prophetaverit quispiam (scilicet falsa et impia, ex instinctu spiritus immundi et idolorum, uti praecessit), dicent ei pater ejus et mater ejus, etc.: NON VIVES, QUIA MENDACIUM LOCUTUS ES IN NOMINE DOMINI. — «Mendacium,» scilicet in fide et religione, docens idololatriam vel haeresim. Significat in lege nova christianos tantos fore zelatores Christi et fidei, ut nec filiis ab eo apostatantibus parcant. Alludit ad Deut. XIII, 6: «Si tibi voluerit persuadere frater tuus, aut filius tuus, vel filia, etc., clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, etc., non parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum, sed statim interficies eum.» Ex quo loco discant haeretici, non tantum licitum et sanctum, sed et praeceptum esse a Deo, ut haeretici morte plectantur, adeo ut nec parentes parcant filiis. Hoc est quod ait Christus Matth. V, 29: «Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te, etc. Et si dextera manus scandalizat te, abscide eam, et projice abs te.» Et cap. X, 34: «Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.»

ET CONFIGENT EUM. — Hebraice דקרוהו dekaruhu, id est persodient, transfigent eum, vel gladio, vel lancea, vel telo, vel clavis in cruce; Tigurina: Confodient eum; Vatablus: Transfigent eum, id est curabunt ut adigatur in crucem. Notat recte Sanchez, configere, urere, secare, in Scripturis per catachresin significare quemvis gravem dolorem et supplicium. Unde Septuaginta vertunt: Compedibus constringent eum. Sic ait Nahum cap. III, 10: «Omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.»


Versus 4: Neither Shall They Be Clad with a Garment

4. NEC OPERIENTUR PALLIO SACCINO. — Septuaginta, pelle cilicina; Pagninus, pallio piloso; Tigurina, chlamyde villosa. Habitus enim Prophetarum exterior erat saccus, puta pallium ex pilis et setis camelorum, equorum, vel aliorum animalium contextum, ideoque cilicium; ut ipso habitu populum provocarent ad luctum et paenitentiam, uti faciunt Capuccini. Ita S. Hieronymus. Quocirca pseudoprophetae simile pallium assumebant, ut ipso habitu viderentur esse veri Prophetae. Sensus ergo est, q. d. Quia pseudoprophetae videbunt se etiam a suis, imo a parentibus falsitatis redargui, adeoque verberari et occidi; hinc non audebunt deinceps mentiri se esse Dei Prophetas, ac mendaciter vaticinari. Hinc consequenter non audebunt vestem propheticam, puta saccum, induere, quasi veri Prophetae prae se ferentes paenitentiam et vitae austeritatem. Unde sequitur:


Versus 5: He Shall Say: I Am no Prophet, I

5. DICET: NON SUM PROPHETA, HOMO AGRICOLA EGO SUM. — Sicut dixit Amos Amasiae cap. VII, 14: «Non sum propheta, et non sum filius Prophetae: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.»

Quoniam Adam exemplum meum. — Probat se non esse prophetam, sed agricolam, q. d. Imitatus sum a puero Adamum et primos patres, qui me suo exemplo agros colere docuerunt. Adam enim in sudore vultus sui victum sibi paravit, juxta sententiam Domini: «In sudore vultus tui vesceris pane tuo,» Genes. III, 19. In eum ergo intuens, ego potius statui sudore vultus mei ex agro vivere, quam Prophetam insolenter agere. Hebraeum enim קנה kana significat possidere, inde הקנני hicnani in conjugatione Hiphil, quae duplicem actionem significat, idem est quod possidere me fecit, vel possessiones colere me docuit. Unde Tigurina vertit: Adam me ab adolescentia mea instituit, ut possessiones colerem; Vatablus, homo, id est aliquis (Adam enim potest accipi vel ut proprium nomen primi parentis, vel ut commune cujusvis hominis), docuit me artem pastoralem a juventute mea. Hebraeum enim hicnani, si a radice קנה kana per he derivetur, significat possidere fecit; si vero a קנא kana per aleph, significat creavit, genuit: litterae enim aleph et he saepe commutantur. Unde pro eo quod Noster vertit, Proverb. VIII, 22: «Dominus possedit me in initio viarum suarum;» hebraice est idem hicnani, quod Septuaginta vertunt: Dominus creavit me.

6. ET DICETUR EI: QUID SUNT PLAGAE ISTAE IN MEDIO

MANUUM TUARUM? — Primo, Cyrillus, Theodoretus, Lyranus, Albertus et Vatablus censent hic fieri sermonem ad pseudoprophetam, de quo hucusque fuit sermo, qui cum a suis vapulasset, essetque lividus, rogatus ab aliis, unde contraxisset illos livores et plagas, respondet: Castigatus fui apud parentes meos, ne prophetarem, cujus castigationis testes sunt plagae istae. Aut, ut S. Hieronymus, qui haec accipit de pseudopropheta crucifixo ob falsam doctrinam, q. d. Cur cruci es affixus? cur clavis adactae tibi sunt manus in patibulo? quod scelus perpetrasti ut hasce plagas merearis? Arias vero censet has plagas sibi impressisse pseudoprophetam, ut populo se faceret venerabilem et sanctum. Sic enim Prophetae Baal plagas et stigmata sibi infligebant, ut patet III Reg. XVIII, 28.

Verum dico hic esse sermonem de Christo, ejusque plagis in cruce. Propheta enim post longam digressionem quam inseruit de pseudopropheta, quem dixit tollendum a christianis, redit ad Christum, quem vers. 1 dixit fore fontem patentem domui David. Id enim declarat hic per plagas, quibus aperientur et patefient ejus manus, aeque ac pedes et latus. Id ita esse patet, primo ex ipsis verbis, quae plane significant plagas manuum in Christo crucifixo. Secundo, quia ita eas explicat, et Christo applicat Ecclesia in Missa de passione Christi. Tertio, quia illud quod sequitur: «Percute pastorem,» etc., omnino Christus ad se refert Matth. XXVI. Quarto, quia Septuaginta vertunt: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: Quibus percussus sum in domo dilecti mei, puta a populo meo dilecto. Quinto, quia redit hic Propheta ad Christum, de quo hic est omnis ejus sermo, quem hactenus docuit perditurum idola et pseudoprophetas. Ita Rupertus, S. Thomas in Psalm. XXI, R. Samuel De Adventu Messiae, cap. VII, Galatinus lib. XVIII, cap. XVII, Ribera et alii.

Porro merito Propheta rei novitatem, et prodigium a saeculis inauditum admirans et obstupescens rogat: «Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?» Quid enim mirabilius a saeculo, quid magis stupendum in coelo, aut in terra, quam Deus in cruce, quam Deus plagatus, clavatus, spinis coronatus, crucifixus? Eum intuens obstupuit sol, luna, omniaque sidera, ideoque suos radios a tam indigno spectaculo retraxerunt: obstupuerunt sepulcra et saxa, quando in ejus passione discissa crepuerunt: obstupuit orbis universus, quando ad ejus necem exhorrescens terrae motu conquassatus, et quasi e centro convulsus abscessit. Hic solus homo non obstupescet? angeli stupuerunt et stupent hinc Deum patientem, inde stuporem hominum, qui tantum spectaculum immoti, et quasi insensibiles spectant, ideoque exclamant: «Obstupescite, coeli, super hoc, et portae ejus desolamini vehementer.» Rex coelorum, Deus et creator meus, pro me pendet in cruce, pro me sese eviscerat, pro me sese exinanit, pro me dirissima morte excarnificatur, et ego terrae vermiculus non obstupescam? sacro horrore non percellar? totus amore non liquescam? plagas plagis, dura duris, mortem morti, amorem amori non rependam?

Rependerunt S. Laurentius, S. Vincentius, S. Sebastianus, ceterique athletae et martyres, qui cruces, catastas, ignes, bestias, ardentissime pro Christo desiderarunt, ut qualem qualem ei gratitudinem et dilectionem reponerent. Rependerunt S. anachoretae, virgines, confessores, alacri animo tot tantisque poenitentiis se macerantes, tot vigiliis et laboribus carnem edomantes, ut mortificationem Jesu jugiter in suo corpore pro ejus amore et honore portarent. Rependunt monachi, religiosi, virique contemplationi dediti, qui jugiter oculis mentis cum stupore contemplantur Deum, Christumque suum pro se in cruce fixum, totique cum S. Francisco in hoc divini amoris incendium et abyssum absorberentur; nec aliud dicunt aut cogitant, quam illud S. Thomae visis Christi plagis: «Dominus meus, et Deus meus; Deus meus, amor meus, Jesus meus et omnia.»

Porro magis pathetica est versio Syri et Arabici Antiocheni; sic enim habet: Quid sunt plagae istae quae in manibus tuis sunt? Et dicet: Hae sunt plagae quibus plagatus sum inter amicos meos (in domo amicorum meorum). Et Arabicus Alexandrinus: Quid sunt vulnera ista, quae sunt in medio manuum ejus? Et dicet: Evenerunt mihi de domo dilecti mei.

IN MEDIO MANUUM TUARUM. — Hebraice, inter manus tuas, quae scilicet sunt in brachiis, collo, pectore, totoque corpore inter manus interjecto. Unde Theodoretus legit: In medio scapularum tuarum. Verum S. Hieronymus, Septuaginta et alii passim vertunt: In medio manuum tuarum; Tigurina: Inter manus tuas. Agitur enim de plagis et clavis, quibus in cruce transfixae fuerunt manus Christi, sub quibus a pari plagas pedum et lateris intellige.

ET DICET: HIS PLAGATUS SUM IN DOMO EORUM, QUI DILIGEBANT ME, — puta in Judaea et Jerusalem; haec enim erat domus colentium et diligentium Deum, qui se Deum diligere profitebantur, et ad id peculiari obligatione stringebantur, q. d. Mei cives, mei contribules, mei cognati, puta Judaei quibus promissus eram, et ad quos missus fui quasi Messias, rex et redemptor, qui me mille beneficiis et nominibus summe amare et venerari tenebantur, mei, inquam, fratres, cives et subditi me vulnerarunt et crucifixerunt, quasi dicat: Passus sum a meis me plagari et crucifigi, quia eos, licet immerentes, dilexi, et dilexi nimis, ut eos a plagis eriperem.

Nota: To qui diligebant me, valde pungit, acuitque plagam. Solet enim gravissima esse plaga et dolor, qui ab amicis infertur. Hinc sponsa Cant. I, 6: «Filii matris meae, inquit, pugnaverunt

contra me.» Idcirco amor a S. Gregorio Nazianzeno, orat. 28, vocatur tyrannus dulcis, et ab Euripide in Hippolyto, amarus, ac melle et felle fecundissimus. Amor enim uti insignem habet vim benefaciendi, ita et nocendi. Hujus rei symbolo gentiles Apollinem (id est solem, qui amoris et beneficentiae est hieroglyphicum) pingebant una manu tenentem citharam et charites, altera vero sagittas et pharetram gestantem. Hinc et illud: «Ubi amor, ibi dolor: nam sine dolore non vivitur in amore.» Hinc illa querela et pathos Christi de Juda proditore, Psalm. LIV, 13: «Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, etc. Tu vero, homo unanimis, dux meus, et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu,» q. d. Hoc me cruciat, quod tu, Juda, qui meus eras conviva, me prodidisti, quem omni modo tueri debebas. Hinc rursum amantium irae sunt amarissimae, et fratrum odia acerbissima: perinde ac ex vino dulcissimo, si corrumpatur, fit acetum acidissimum.

Tropologice, hoc sibi a Christo crucifixo lacrymose dici sentiat anima poenitens: Ecce his quinque plagis plagatus sum a te, quam dilexi, et ut me vicissim diligeres effeci: tua debita ego lui, tua vulnera in me suscepi, tuae deliciae et veneres clavis me transfixerunt: tua superbia spinis caput meum transpunxit: tua gula me felle et aceto potavit: passus sum, ut te a tormentis gehennae liberarem; mortuus sum, ut te a morte aeterna eriperem. Vide quantum pro te dolui. Vide quantum te amavi. Vide quam parum me redames, quam amori meo sis impar et ingratus.

Pathetice S. Augustinus in Medit. cap. VI: «Candet, ait, nudatum pectus, rubet cruentum latus, tensa arent viscera, decora languent lumina, regia pallent ora, procera rigent brachia, crura pendent marmorea, rigat terebratos pedes beati sanguinis unda. Specta, gloriose genitor, gravissimae prolis lacera membra. Vide Redemptoris supplicium, et redempti dimitte delictum.» Et paulo post: «Quid commisisti, dulcissime puer, ut sic judicareris? quod scelus tuum? quae noxa tua? quae causa mortis? quae occasio tuae damnationis? Ego enim sum tui plaga doloris, tuae culpa occisionis. Ego tuae mortis meritum, tuae vindictae flagitium. Ego tuae passionis livor, tui cruciatus labor. O mirabilis censurae conditio, et ineffabilis mysterii dispositio! Peccat iniquus, et punitur justus: delinquit reus, et vapulat innocens: offendit impius, et damnatur pius: quod meretur malus, patitur bonus: quod perpetrat servus, exsolvit Dominus: quod committit homo, sustinet Deus. Quo, nate Dei, quo tua descendit humilitas? quo tua flagravit charitas? quo processit pietas? quo excrevit benignitas? quo tuus attigit amor? quo pervenit compassio? Ego enim inique egi, tu poena mulctaris: ego facinus admisi, tu ultione plecteris: ego crimen edidi, tu torturae subjiceris: ego superbivi, tu humiliaris: ego tumui, tu attenuaris: ego inobediens exstiti, tu obediens scelus inobedientiae luis: ego gulae parui, tu inedia afficeris: me ad illicitam concupiscentiam rapuit arbor, te perfecta charitas duxit ad crucem: ego praesumpsi vetitum, tu subisti equuleum: ego delector cibo, tu laboras patibulo: ego fruor deliciis, tu laniaris clavis: ego pomi dulcedinem, tu fellis gustas amaritudinem: mihi ridens congaudet Eva, tibi plorans compatitur Maria. Ecce rex gloriae, ecce mea impietas, et tua claret pietas. En mea injustitia, et tua liquet justitia.»

Ex hisce prorumpens in affectum gratitudinis subdit: «Quid, rex meus et Deus meus, quid retribuam tibi pro omnibus quae retribuisti mihi? Non enim inveniri potest in corde hominis, quod condigne talibus referatur praemiis. Numquid sagacitas machinari potest humana, cui comparetur miseratio divina! Nec est creaturae moliri officium, quo juste Creatoris recompenset praesidium. Est autem, nate Dei, in hac tua admirabili dispensatione, est cui fragilitas mea in aliquo suppeditet, si tua visitatione compuncta mens, carnem suam crucifigat cum vitiis et concupiscentiis: et hoc cum a te conceditur, quasi jam tibi incipit compati, quia et tu pro peccato meo dignatus es mori.»

Mortificantes ergo cupiditates nostras cum gratiarum actione et jubilo dicamus Christo id quod Sephora dixit Mosi marito suo, Exod. cap. IV, 25 et 26: «Sponsus sanguinum tu mihi es ob circumcisionem,» imo ob crucifixionem et concisionem omnium membrorum tuorum; ut, sicut tu, sponse mi, ea propter me concidi permisisti, ita ego mea tui amore circumcidam et mortificem.

Denique Christus in cruce pro nobis plagatus, tacite et amorose cuique inclamat: «Ecce in manibus meis descripsi te,» Isaia XLIX, 16, utique non calamo, sed clavo: non atramento, sed sanguine meo:

Cernis ut in toto corpore sculptus amor,

ac vicissim:

Cernis ut in toto sculptus, imo tostus, amore dolor, Respice me, me conde animo, me in pectore serva, Ille ego, qui casus hominum miseratus acerbos, Huc veni.

Lactantius in carmine De Passione Domini, ita de ea canit:

Cerne manus clavis fixas, tractosque lacertos, Atque ingens lateris vulnus, cerne inde fluorem Sanguineum, fossosque pedes, artusque cruentos.

«Agnosce, o homo, quam gravia sunt vulnera, pro quibus necesse est Dominum Christum vulnerari,» ait S. Bernardus serm. 3 De Nativit., adeoque tot tantisque plagis vulnerari. Agnovit hoc S. Magdalena, quae, ut refert Sylvester Prieras in ejus Vita, apud Surium, in Bauma poenitens per

triginta annos, jugiter defixam in ea a S. Michaele crucem et oculis intuita, et mente contemplata est, ideoque perennes lacrymarum imbres effudit: «Christus ergo amor noster, nobis crucifixus est:» idemque vir est dolorum, quia vir amorum. Ubi enim dolor, ibi amor; nec sine dolore vivitur in amore: quia mensura doloris est amor, et amoris dolor. O amor, amor, amor, quantum amasti nos, quam pauci amant te! et hi quam parum amant te, et dolent pro te! quia non cognoscunt te. Da, Domine Jesu, ut amores tuos deinceps sentiam, non meos; dolores tuos, non meos: quia amor tuus amor meus, dolor tuus dolor meus. Nimio enim dolore, et longe majori amore parturivisti me. Merito dicebat S. Bonaventura: «Domine, nolo vivere sine vulnere, quia te vulneratum video.» Et S. Augustinus: «Hinc lactor ab ubere, hinc pascor a vulnere.» Et S. Paulus: «Christo confixus sum cruci: vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus. Ego stigmata Domini mei in corpore meo porto.» Et: «In his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.» Et S. Ignatius Martyr: «Amor meus crucifixus est.» Iterum S. Paulus: «Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.» Et S. Bernardus: «Non decet sub capite spinoso membrum esse delicatum.» Et S. Elzearius comes Ariani ad Delphinam conjugem: «Si me quaeris, ait, non alibi quam in vulneribus Christi reperies.» Denique: «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.»

Namque meum crucifixus amor crucifixit amorem, Spemque meam fixit spes crucifixa cruci.

Hoc sapiebat, hoc sentiebat sponsa Cantic. II, 13, sponso suo occinens: «Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.»

Porro hae plagae adeo Christo charae et pretiosae, nobisque admirandae, amandae et adorandae sunt, ut eas Christus resurgens resumere voluerit, et servare, ac ostentare in coelo per omnem aeternitatem, idque viginti de causis et titulis, scilicet ut illae sint primo, certissimi assumptae carnis verae, non phantasticae, ut volebant manichaei, indices; secundo, atrocissimae passionis testes; tertio, devictae mortis aculei, et indubitata resurrectionis argumenta, quod scilicet idem numero Christi corpus crucifixum resurrexit, non aliud; quarto, ardentissimi amoris characteres, quibus, ut ait Isaias, in manibus suis descripsit nos, non calamis, sed clavis; quinto, illustrissimae victoriae de peccato, daemone, morte et inferno trophaea; sexto, fulgida gloriosi corporis decora et triumphi; septimo, redemptionis nostrae tessera; octavo, obedientiae usque ad mortem stigmata; nono, sacrae laborum et dolorum Christi reliquiae; decimo, peccatorum omnium lytrum, quod jugiter Patri pro iis supplicando, Christus repraesentat;

undecimo, tribulatorum consolatio; duodecimo, patientium exemplum; decimo tertio, afflictorum refugium; decimo quarto, paenitentium incitamentum; decimo quinto, tentatorum asylum, juxta illud Cantic. II, 13: «Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae;» decimo sexto, laborantium stimulus; decimo septimo, martyrum exemplar; decimo octavo, electis gaudium; decimo nono, reprobis in die judicii probrum; vigesimo tandem, angelis admiratio et stupor.


Versus 7: Awake, O Sword

7. Framea suscitare. — Roganti: «Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?» respondit Christus se a suis plagatum, quos summe diligebat quasi cives et cognatos suos. Nunc eidem respondet Deus Pater, hoc suum fuisse decretum, ut percuteretur Christus, itaque aperiretur fons ille, qui in nos scaturiret aquas salutis, de quo vers. 1, qui idem est pastor bonus, hoc suo fonte sanans et satians oves infirmas, vagas et dispersas, ut illis vitam aeternam procuret. Hunc enim locum intelligi de Christo in cruce transfixo, docet ipse Christus Matth. XXVI, 51, dum ait Apostolis: «Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte; scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.»

Ait ergo Deus Pater: «Framea suscitare;» Tigurina: Excitare, o gladie! Chaldaeus: Denudare, o gladie! Septuaginta: Consurge, o gladie! q. d. Evaginare, o gladie! distringere, ut percutias et occidas Christum. Ubi nota: Hi imperativi capiuntur pro futuro; significant enim Dei decretum de Christi morte futura, ex praevisa et permissa a se Judaeorum malitia, q. d. Deus praevidens Judaeorum malitiam fore tantam, ut si eis objiceret Christum, ipsi eum occiderent, decrevit eum ipsis objicere, permittereque ut ipsi eum occidant ad hoc, ut ejus passione et morte salvaret genus humanum. Ex Dei ergo decreto futurum est, ut evaginetur gladius, qui Christum occidat. Unde Vatablus vertit: Excito te, o gladie! S. Matthaeus vero vertit, per futurum activum dicens: «Percutiam pastorem.» Et sic vertit hic Pagninus ut hebraeum קה hach, id est percute, ponatur pro אך ach, id est percutiam, scilicet gladio per Judaeos, objiciendo eis Christum, quos scio ejus neci inhiare, et mandando Christo, ut eorum plagas constanter excipiat et sustineat. Unde voci percutiam, respondet vox convertam manum meam, quae sequitur. Hoc est quod ait S. Petrus Actor. II, 23: «Hunc (Christum) definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affigentes interemistis.» Sine enim hac Dei permissione, praescientia et decreto, Judaei omnibus suis viribus et consiliis non potuissent occidere Christum, imo nec capillum ei adimere.

Sicut ergo Moses virga percutiens petram, Exod. XVII, 6, ex ea elicuit fontem, ex quo potavit totus populus: ita Deus Pater, cruce feriens Christum, ex eo elicuit fontem gratiae, ex quo

omnes fideles bibunt et salvantur. Petra autem erat Christus, I Corinth. X, 4.

Nota: Framea a Gellio et Tacito vocatur lancea, vel telum oblongum: framea dicta nonnullis videtur a graeco ῥομφαία transpositione litterarum, ut o praecedat, quod in f vertitur. Unde pro framea Septuaginta hic vertunt, ῥομφαία; inde framea extensa est ad significandum gladium. Quare pro framea, Aquila et Symmachus vertunt, machaera, id est, ut et alii passim vertunt, gladius. Hunc enim significat hebraeum חרב chereb. Jam per frameam et gladium synecdochicos et catachresticos significantur clavi, lancea, et omnia instrumenta, quibus alicui mors infertur, uti Christo clavis, flagellis, spinis illata est. Isidorus lib. I De Differentiis, littera F, sic has voces distinguit, ut framea sit ensis utraque parte acutus, machaera ensis ex altera parte acutus.

Simili modo ait Jeremias cap. XLVI, 7: «O mucro Domini! usquequo non quiesces? etc. Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem,» etc. Et Ezechiel cap. XXI, 28: «Mucro, mucro, evagina te ad occidendum; lima te, ut interficias et fulgeas.»

Pastorem meum. — Quem scilicet ego Deus Pater hominibus pastorem dedi, Joan. X.

ET SUPER VIRUM COHAERENTEM MIHI. — Hebraice עמיתי amithi, id est, ut Pagninus, socium meum, conjunctum meum; Symmachus, virum populi mei; Aquila et Theodotion, contribulem meum, id est mihi Patri consubstantialem secundum humanitatem, utpote Filio meo intime cohaerentem per unionem hypostaticam. Unde Chaldaeus vertit: Super socium ejus, qui est similis illi; Vatablus: Super virum coaequalem mihi; Syrus: Super virum amicum meum; Arabicus Antiochenus: Super virum clarum, sive illustrem et majestate praeditum; Arabicus Alexandrinus: Super virum ab iis qui civitatis ejus sunt; Septuaginta vertunt: Super virum civem meum. Theodoretus pro meum legit ejus, illudque explicat de Apostolis et discipulis Christi, quasi dicat: Dei decreto Judaei percutient Christum, ejusque discipulos et Apostolos.

Nota: Licet sola persona Filii, non Patris, nec Spiritus Sancti hypostatice assumpserit et terminaverit humanitatem assumptam a Verbo, ac proinde solus Filius dicatur incarnatus et homo factus, non Pater, nec Spiritus Sanctus, tamen per hanc assumptionem ad personam Filii, humanitas assumpta intimam cohaerentiam et affinitatem cum Patre et Spiritu contraxit. Sicut enim mulier, nubens viro, fit affinis ejus fratribus, ita ut ab eis vocetur soror, sitque eorum fratria, inquit Festus; ita multo magis humanitas, copulata Verbo, affinis facta est Patri et Spiritui Sancto, praesertim quia Pater et Spiritus Sanctus coeunt in eadem essentia divina cum Filio, uti fratres singuli essentiam humanam habent propriam et disparatam.

PERCUTE (o framea) PASTOREM (Christum), ET DISPERGENTUR OVES, — id est Apostoli aliique fideles. Septuaginta in editione Vaticana habent: Et avellite oves.

ET CONVERTAM MANUM MEAM AD PARVULOS. — Primo, aliqui censent parvulos idem esse quod oves, puta Apostolos. Hinc Septuaginta vertunt: Convertam manum meam ad pastores. Videntur ipsi pro צערים tsoarim, id est parvulos, legisse רועים roim, id est pastores, q. d. Ego Apostolos, qui pusillanimes, ut parvuli, fugerunt a Christo patiente, mox a fuga revocabo, et ad Christum reducam: convertam ergo in eis manum meam a plaga ad medelam, a dispersione ad congregationem. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo et alii. Secundo, alii parvulos greges ab ovibus distinguunt, et to convertam manum, referunt ad percute pastorem, q. d. Manum meam qua percussi pastorem, ejusque oves dispersi, convertam pariter ad parvulos ejus agnos, id est ad fideles communes et plebeios, ut similiter eos percutiam, castigem et affligam; ut similes sint suo pastori, utque eos in virtute exerceam et roborem, atque in infirmitate eorum meae gratiae robur ostendam. Ita Theodoretus et Lyranus.

Factum id est post Christi in coelum ascensionem, quando primum a Judaeis Hierosolymae, deinde mox Romae, totoque orbe mota est persecutio acris contra christianos, quae per trecentos annos duravit usque ad Constantinum.


Versus 8: And There Shall Be in All the Earth:

8. ET ERUNT IN OMNI TERRA: PARTES DUAE IN EA DISPERGENTUR, — q. d. In toto orbe duae hominum partes dispergentur et peribunt, scilicet Judaei et Gentiles; quicumque enim manserunt in judaismo et gentilismo damnabuntur, sola tertia pars quae erit christianorum, servabitur et salvabitur. Soli enim illi qui ex Judaeis et gentibus convertuntur ad christianismum, salvantur. Ita S. Remigius, Albertus et Lyranus.

Secundo, Theodoretus, Arias et a Castro per terram accipiunt Judaeam, de qua hic fuit sermo, q. d. In omni terra Judaea, e tribus partibus Judaeorum, duae permanentes in suo errore excidentur et peribunt, tertia electorum fidelium residua succrescet, et servabitur. Verum hoc laxe accipiendum; nam tertia pars Judaeorum praecise non fuit conversa ad Christum: paucissimi enim crediderunt Christo et Apostolis. Unde Apostoli mox, iis relictis, profecti sunt ad gentes. Minus probabiliter Vatablus et alii exponunt de excidio Judaeorum per Titum, q. d. Ex Judaeis qui erunt post passionem Christi, duae partes succidentur a Tito, tertia servabitur, sed multis tribulationibus probanda et affligenda. Nam haec tertia pars non fuit fidelium: quia fideles et christiani ante excidium moniti a Deo, Hierosolyma excesserunt, itaque illud evaserunt. Ita Theodoretus et alii.

Nota: Pro dispergentur Lovanienses legunt, disperdentur: hebraice enim est יכרתו iiccaretu, id est exscindentur; Septuaginta, peribunt; Chaldaeus, consumentur. Rursum pro deficient, he-

braice יגועו iiguau, id est exanimabuntur, exspirabunt.

Anagogice, Emmanuel Sa exponit, q. d. In toto orbe duae hominum partes erunt reproborum qui damnabuntur, tertia erit electorum quae salvabitur. Hoc intellige moraliter, non mathematice, q. d. Duae partes, id est longe plures damnantur, quam salvantur. Nam arithmetice tertiam hominum partem non salvari, patet ex eo quod tertia pars orbis non sit fidelis: nam Asiam, Africam et Indiam occupant paganismus et turceismus: sola pene Europa est christiana. Jam in Europa dimidia fere pars est haereticorum, schismaticorum, politicorum et atheorum. Inter orthodoxos multi sunt concubinarii, multi qui odia fovent, multi injustorum bonorum possessores, multi ebriosi, etc. Conjice ergo quam parva pars sit proborum, qui soli habent spem salutis. Unde Christus: «Multi, ait, sunt vocati, pauci vero electi.» Et: «Spatiosa est via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam!» Matth. VII, 13.


Versus 9: And I Will Bring the Third Part Through

9. ET DUCAM TERTIAM PARTEM PER IGNEM (q. d. Fideles probabo et purgabo igne persecutionum et tribulationum, ut purificentur instar argenti: perfectiores vero eodem excoquam, ut solidentur, perficiantur et splendeant instar auri. Nam in hoc igne aderit eis Dominus, quem invocabunt (unde ait): IPSE (scilicet populus meus fidelis, quem dixi esse tertiam hominum partem) VOCABIT (id est invocabit) NOMEN MEUM, ET EGO EXAUDIAM EUM. DICAM: Populus meus es (q. d. Habeo te, amo, curo, protego quasi populum meum); ET IPSE DICET: DOMINUS DEUS MEUS, — q. d. Ipse vicissim me colet, amabit et invocabit quasi Dominum et Deum suum. Nam per ignem probatus et conflatus, dignus est qui reponatur in thesauris Dei, juxta illud Sapient. III, 5: «Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos.» Et Prov. XVII, 3: «Sicut igne probatur argentum, et aurum camino, ita corda probat Dominus.» Hinc de iis recte ait S. Hieronymus: «Tertiam hanc sanctorum partem, ne delicata esset et secura, quasi argentum et aurum per ignem duci et probari.» Sic se probatum asserit Job cap. XXIII, 10: «Ipse, ait, scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit.» Quocirca sapienter monet Ecclesiasticus cap. II, 4, dicens: «Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles (δεκτοί, id est acceptabiles, accepti, grati Deo) in camino humiliationis.» Quod ergo est ignis auro, lima ferro, ventilabrum tritico, lixivium panno, sal carni, hoc tribulatio est viro justo. Vide dicta Genes. XXXIII, in fine.