Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Sicut Isaias cap. xiv, sub typo casus Luciferi describit casum regis Babylonis; et Ezechiel cap. xxviii, sub typo casus Cherubini describit casum regis Tyri; et David Psalm. lxxi et lxxxviii, sub typo regni Salomonis depingit regnum Christi: atque idcirco quaedam dicunt quae magis typo, quaedam quae magis antitypo conveniant, uti solet fieri in parabolis et symbolis, ita facit et hic Zacharias. Nam sub typo afflictionis Jerusalem per Antiochum, et restitutionis ejusdem per Machabaeos, describit afflictiones, restitutionem et celebritatem Ecclesiae. Quocirca duplex hic est quasi sensus litteralis. Unus velut materialis, de Jerusalem et Machabaeis; alter quasi formalis magisque intentus a Spiritu Sancto de Ecclesia et christianis. Nam ad litteram hic de Jerusalem et Machabaeis esse sermonem, patet ex totius capitis contextu, ubi non aliud sonat quam Jerusalem, mons Oliveti, Remmon, Benjamin, Hananeel, Judas, lebetes, phiala, etc., quae omnia nulli alteri proprie competunt, nisi Jerusalem terrestri. Adde, quod gentes undequaque venturas dicat in Jerusalem ad celebrandum festum Tabernaculorum: hoc autem erat festum Judaicum. Ita Theodoretus, Palacius, Mariana et alii apud Eusebium lib. VI Demonst. lib. xviii. Quod vero in Jerusalem non sistat acies Prophetae, ut volunt Rabbini, sed per eam se extendat ad Ecclesiam, patet, quia multa dicit augustiora, quam ut Hierosolymae conveniant, ut vers. 4, quod scindetur mons Oliveti, et vers. 8, quod exibunt aquae vivae de Jerusalem ad mare Orientale, et ad mare novissimum; et vers. 14, quod omnium gentium divitiae congregabuntur in Jerusalem; et vers. 16, quod omnes gentes quotannis ascendent in Jerusalem ad celebrandum festum Tabernaculorum, etc. Cum ergo sciamus haec plane non competere Hierosolymae, dicendum est ea magis spectare ad Ecclesiam Christi, in eaque esse completa. Praedicit ergo Zacharias Jerusalem capiendam et vastandam ab Antiocho Epiphane, sed Deum pro ea contra Antiochum praeliaturum per Machabaeos, ideoque scissurum montem Oliveti: hinc Deum exaltandum esse in omni terra, ac Jerusalem fore securam et gloriosam, utpote cujus hostes Deus conteret, et in quam divitias gentium congregabit, adeo ut gentes quotannis eam adeant ad celebrandum festum Tabernaculorum, et ad adorandum Deum. Quocirca in ea copiam fore lebetum, phialarum, oblationum, victimarum, et gentium.
Textus Vulgatae: Zacharias 14:1-21
illa: Non erit lux, sed frigus et gelu. 7. Et erit dies una, quae nota est Domino, non dies, neque nox: et in tempore vesperi erit lux. 8. Et erit in die illa: Exibunt aquae vivae de Jerusalem: medium earum ad mare Orientale, et medium earum ad mare novissimum: in aestate et in hieme erunt. 9. Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum. 10. Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo a porta Benjamin usque ad locum portae prioris, et usque ad portam angulorum: et a turre Hananeel usque ad torcularia regis. 11. Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius: sed sedebit Jerusalem secura. 12. Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversus Jerusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos, et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. 13. In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui. 14. Sed et Judas pugnabit adversus Jerusalem: et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multae satis. 15. Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec. 16. Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. 17. Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Jerusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum: non erit super eos imber. 18. Quod et si familia Aegypti non ascenderit, et non venerit: nec super eos erit, sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. 19. Hoc erit peccatum Aegypti, et hoc peccatum omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. 20. In die illa erit quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari. 21. Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum: et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo.
Versus 1: Behold, They Shall Come
Vers. 1. Ecce venient. — Primo, Judaei totum hoc caput referunt ad tempus Messiae, quem ipsi cum omnibus hisce bonis hic a Zacharia recensitis ad litteram exspectant. Verum errant: nam e 1600 annis funditus a Tito excisa est Jerusalem, templum, respublica et gens Judaeorum, cujus desolatio durabit usque in finem mundi, ut ait Daniel cap. ix, vers. ult. Adde: Propheta hic dicit primo capiendam et vastandam Jerusalem, ac mediam Judaeorum in ea partem ituram in captivitatem, quorum utrumque praesupponit Judaeos in Jerusalem restitutum iri; non enim possunt capi et vastari, qui non sunt; ac deinde Deum pro iis pugnaturum, per Messiam scilicet, ut ipsi dicunt. Atqui hoc verum esse nequit: nam sic Judaei ante Messiam restituerentur, et obtinerent Jerusalem, in eaque florerent, quod tamen ipsimet negant. Dicunt enim restitutionem Hierosolymae et Judaeorum fore per vires et arma Messiae; alioqui enim ante Messiam deberent ponere alium Messiam, qui Judaeis Hierosolymam restitueret. Itaque hic seipsos elidunt Rabbini, et, ut vulgo dicitur, cornicum oculos configunt. Deinde vers. 14 dicitur: «Sed et Judas pugnabit adversus Jerusalem;» hoc autem de Messia eorum dici nequit. Ipse enim orietur ex tribu Juda, utpote filius et successor Davidis et Salomonis, ac cum suis contribulibus Judaeis restituet Jerusalem, ut ipsi dicunt. Insuper vers. 16 dicitur, quod omnes gentes ascendent ab anno in annum in Jerusalem, ut celebrent festum Tabernaculorum. Hoc autem ad litteram, ut sonat, fieri nequit, tum quia urbs Jerusalem non potest capere omnes gentes totius orbis; tum quia ipsi docent felicitatem et regnum Messiae spectare ad Judaeos, non ad gentes: gentes enim tunc Judaeorum fore servos et mancipia, uti ipsi jam serviunt gentibus. Denique nonnulla, si ut sonant accipias de Jerusalem, absurda et ἀντίλογα sunt. Tale est quod dicitur vers. 21: «Et erit omnis lebes in Jerusalem, et in Juda sanctificatus Domino,» sic enim tempore Messiae, Judaei domi nullos habituri essent lebetes, in quibus coquerent carnes, ad quas tamen ipsi more patrum anhelant; sed omnes suos lebetes deberent consecrare Deo in templo. Quocirca vere S. Hieronymus hic ad vers. 11: «Haec, inquit, Judaei juxta litteram somniant: et nostri Chiliastae, qui rursum audire desiderant: Crescite
et multiplicamini; et replete terram, et pro hujus vitae continentia brevique jejunio bulbos sibi, et vulvas, et aves phasidis, et attagenem, nequaquam Ionicum, sed Judaicum repromittunt, de quibus vere potest Dominus dicere: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia carnes sunt, etc. Nos autem coelestem Jerusalem interpretemur Ecclesiam, quae in carne ambulans non vivit secundum carnem, cujus municipatus in coelis est. Postquam enim Dominus Jesus rex fuerit super omnem terram, de quo ad Patrem Spiritus Sanctus loquitur per Prophetam: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; tunc unus Dominus erit, et unum nomen ejus, omni prava religione calcata, juxta illud: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Et alibi: Sicut nomen tuum, Deus, ita et laus tua in universa terra.»
Secundo, multi censent ad litteram Prophetam hic describere excidium Jerusalem per Titum, idque in poenam Christi ab eis crucifixi, uti dixi cap. praecedenti, vers. 6 et 7. Ita Eusebius lib. VI Demonstr. cap. xviii, S. Cyrillus, Theodoretus, Rupertus, Vatablus, Ribera, Sanchez, et propendere videtur S. Hieronymus. Verum obstant omnia sequentia. Deus enim non est praeliatus contra Romanos vastatores Hierosolymae, nec restituit Jerusalem post excidium Titi, nec effecit ut omnes gentes veniant adoratum in ea Deum, et celebratum festum Tabernaculorum, cum Jerusalem post Titum per 1600 annos excisa et desolata maneat usque in hodiernum diem.
Dico ergo: Ad litteram significatur hic Jerusalem capienda ab Antiocho Epiphane, et restituenda a Machabaeis, uti probavi in Prooemio, idque docent Palacius, Mariana et a Castro, ipseque rei eventus, ut patet ex libris Machab., praesertim lib. I, cap. 1, 22 et seq.
Porro sub typo vastationis Jerusalem, depingitur hic vastatio Ecclesiae, praesertim primitivae, quae facta est a Nerone, Trajano et aliis gentilibus imperatoribus. Tunc enim templa ab eis capta et eversa sunt; fideles alii bonis, alii libertate, alii vita privati. Ecclesia enim capi et vastari dicitur, cum ejus fideles capiuntur et vastantur. Ita Arias. Unde Glossa censet hic describi persecutionem Ecclesiae factam a Cosroe, rege Persarum, et ab Homar, rege Arabum: nam uterque expugnavit Jerusalem, et cives partim occidit, partim abduxit, partim tributis subjecit: quae servitus duravit usque ad Godefridum Bullonium, qui loca sancta christianis pugnando restituit. Ita Glossa.
Anagogice, significatur hic vastatio Ecclesiae futura per Antichristum, quem Judaei recipient quasi suum Messiam. Ille enim longe gravius quam Nero, Decius aliique tyranni in eam saeviet, uxores fidelium violabit (erit enim luxuriosissimus), omnia jura humana et divina pessundabit, praesertim Hierosolymae, ubi violenter quasi tyrannus sedebit, ponetque thronum tyrannidis suae, uti diserte docet S. Joannes Apoc. xx, 8. Loquens enim de Gog et Magog, qui erunt milites et duces Antichristi, ait: «Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam,» puta Jerusalem, in quam se recipient christiani, ut eos trucident. Unde in Jerusalem ab Antichristo occidentur Elias et Henoch, uti docet S. Joannes Apocal. xi, 8 et sequent. Ita Lyranus, Dionysius et alii.
Et hoc sensu vera erit sententia Judaeorum, qui dicunt haec spectare ad ultima tempora, quibus veniet Messias; sed errant, dum putant Messiam restituturum judaismum, non christianismum, ideoque Judaeis daturum bona temporalia, non spiritualia. Itaque Judaeis haec et similia loca Scripturae objicientibus, respondere possumus, nos quoque ea intelligere de adventu Messiae; sed de primo ad litteram, de secundo anagogice. Nam cum secundus Messiae adventus sit futurus in fine mundi, non possunt de eo ad litteram intelligi, quae hic de restitutione et celebritate Jerusalem dicuntur, quodque quotannis ad eam venient omnes gentes celebraturae festum Tabernaculorum; si enim instabit tunc finis mundi, instabit ergo quoque finis festorum hujus vitae, ac consequenter festum Tabernaculorum deinceps non ad litteram, sed anagogice celebrabimus in coelo.
Versus 2: Half the City Shall Go Out Into Captivity
Vers. 2. Egredietur media pars civitatis in captivitatem. — Qui haec de excidio Jerusalem per Titum accipiunt, ita exponunt, q. d. Media pars civium occidetur et capietur, reliqua pars fidelium monita a Prophetis fugiet ex urbe, et salvabitur, uti praemonuit Christus Matth. xxiv, 16. Ita Theodoretus et Eusebius lib. VI Demonstr. cap. xviii. Verum longe potior pars occisa fuit; pauci enim capti fuere, cum tamen Propheta hic mediam partem captam asserat. Nam Josephus lib. VII Belli, cap. xvii, ait mortua fuisse Judaeorum undecies centena millia, capta vero duntaxat 97 millia. Rursum christiani non salvati sunt in urbe, uti hic ait Propheta, sed extra. Quocirca Rupertus, Ribera et alii sic explicant, q. d. Altera pars civium Hierosolymae sub Tito capietur, altera vero non auferetur ex urbe: quia in ea occidetur, aut fame et aerumnis conficietur et morietur.
Verum jam probavi haec spectare ad excidium Jerusalem per Antiochum, non per Titum; sub Antiocho ergo haec contigisse patet ex libris Machab., ac nominatim ex lib. II, cap. v, 14, ubi dicitur: «Erant toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venumdati.» Rursum, multi ex Judaeis partim metu, partim malitia consenserunt Antiocho, ideoque manserunt in urbe, caeterosque expilarunt, de quibus dicitur I Machab. 1, 55;
«Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram: et effugaverunt populum Israel in abditis, et in absconditis fugitivorum locis.» Et de his ait Zacharias: «Et reliquum populi non auferetur ex urbe,» quin scilicet dedent se Antiocho, aut certe ab eo vincientur. Media enim pars hic non praecise et arithmetice, sed moraliter accipienda est, q. d. Una pars civium egredietur in captivitatem, altera in urbe remanebit, vel vincta, vel transfuga.
Versus 3: And the Lord Shall Go Forth and Shall
Vers. 3. Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes. — Hebraice בגוים baggoim, id est in gentibus; quod dupliciter accipi potest. Primo, q. d. Cum gentibus, scilicet cum Tito et Romanis, praeliabitur Deus contra Judaeos. Ita Cyrillus et Theodoretus. Secundo, baggoim melius vertas in gentes, id est contra gentes, ut vertunt Noster, Chaldaeus et alii; quin et Septuaginta in editione Vaticana; nam in Complutensi habent, in gentibus. Loquitur ad litteram de praeliis Machabaeorum miraculosis contra Antiochum, in quibus Deus per angelos etiam visibiliter apparentes, pro Juda decertare visus est, ut patet II Machab. cap. x, 29, et cap. xi, 8, et cap. xv, 12.
Sicut praeliatus est in die certaminis, — Scilicet famosi illius et celeberrimi, quo contra Pharaonem decertavit, eumque protrivit in mari Rubro, ut habet Chaldaeus. Quocirca Judas Machabaeus suos spe opis divinae animans ad praelium, dicebat: «Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao,» etc., I Machab. iv, 9.
Sub hoc Machabaeorum typo, parabolice significatur victoria Christi de gentilismo, q. d. Christus gentes olim Deo adversas sibi subjiciet per Evangelium, earumque peccata merget in baptismo, «sicut praeliatus est in die certaminis,» id est, sicut olim in hujus rei typum decertans contra Pharaonem et Aegyptios in mari Rubro, ibidem eos demersit. Ita S. Hieronymus.
Anagogice, significatur praelium Christi contra Antichristum (hujus enim typus et praecursor fuit Antiochus, aeque ac Pharao), Gog et Magog, quos juxta Jerusalem e coelo profligabit, interimet et deturbabit in tartara, uti docent Apostolus II Thessal. ii, 8, et S. Joannes Apoc. xx, 9 et seq. Ita Lyranus, Hugo et Dionysius. Rursum significantur lis et certamen Christi contra omnes impios in die judicii, quos sua sententia condemnabit, suaque potentia adiget in gehennam, dicens: «Ite, maledicti, in ignem aeternum.»
Versus 4: And his Feet Shall Stand in That Day
Vers. 4. Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum. — Tertullianus lib. IV Contra Marcion. cap. xxxix, legit: Stabunt pedes ejus in Elaeone, id est in monte Oliveti; ἔλαιον enim Graecis est oleum. Descendet enim Deus cum suis angelis in hunc montem, ut ex eo propugnet Jerusalem, et Antiochi copias profliget, ideoque pedibus suis calcando montem, eum tremefaciet et discindet, de quo mox. Dicitur hic mons Oliveti, vel Olivarum, ab ubertate frequentium crescentium in eo olivarum, qui alias mons sanctus, et mons inclytus vocatur. A Jerusalem distat stadiis quinque, et ab ea valle Cedron interjacente discessitur. Sub hoc typo significatur Christus Deus factus homo, staturus et versaturus in monte Oliveti, ibique in oratione pernoctaturus, Apostolos docturus, et passionem inchoaturus. Ibi enim orans in horto captus est, sicut ex eodem quasi rex et Messias, triumphans ingressus est urbem cum ramis olivarum in die Palmarum. Ex hoc quoque gloriosus coram suis discipulis ascendit in coelum, Actor. i. In monte ergo Oliveti coepit et consummavit, uti redemptionem nostram, ita et Ecclesiam suam. Ibidem enim ascendens jussit Apostolis, dixitque: «Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae,» Actor. i, 8.
Quocirca mons Oliveti symbolum est Ecclesiae e gentibus Christo obedientibus collectae, in qua stant et requiescunt pedes Christi: olea enim deditionis, subjectionis, obedientiae, reverentiae et cultus est hieroglyphicum. Olim enim cum populi se principi cuipiam dedebant, praetendebant ramos olivae, quasi pacem petentes, uti docet Servius in Aeneid. viii; unde noster Martinus de Roa lib. IV Singul. cap. v, hujus loci hunc dat sensum, q. d. Montes olivarum, id est Romani qui totius orbis imperio potientur, ad Jesu Christi pedes se abjicient, cum eum respuent Judaei. Ita S. Ambrosius in cap. xxi Lucae, et Eusebius lib. VI Demonstr. cap. xviii, docent Ecclesiam in Olivarum monte significatam. Hac de causa Christus crebro in monte hoc oravit et versatus est, ex eoque ascendit in coelum, ut significaret in Ecclesiam gentium se transiturum, ac in eam misericordiam suam et munera diffusurum. Sic Psalm. li, 10, dicitur: «Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum,» q. d. Divites sperant in suis divitiis, uti praecessit: at ego spero in misericordia Dei, illi ramos olivae praetendo, meque supplicem ad illius pedes abjicio, illi me dedo, illum pronus adoro: victum me illius magnitudine confiteor, manus do; ideoque veniam et misericordiam, quae supplicibus debetur ac victis, consecuturum me non dubito. Addit vero «in aeternum,» quia oliva aeternitatis est symbolum, teste Pierio: tales autem esse debent qui se Deo dedunt, ut in vitae ratione perseverent, eorum dis-
similes qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Ideo Paulus Rom. xi, 17, gentes dicit ex oleastro factas olivas, quia fidem quam semel accepit Ecclesia Gentium, nunquam deseret, nec a Christi religione deficiet, uti defecerunt Judaei. Sic Psalm. cxxviii dicitur: «Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae,» q. d. Suscitabo tibi filios subjectos et obedientes, aeque ac inter se concordes et pacificos; oliva enim subjectionis et pacis est symbolum, ut dixi. Plures analogias olivae et Ecclesiae animaeque sanctae, recensui Jerem. xi, 16.
Anagogice, significatur Christus in monte Oliveti deturbaturus Antichristum, cum ipse instar Christi ex eodem volet in coelum conscendere. Ita S. Hieronymus in Daniel. xi, Damascenus lib. IV De Fide, cap. xxvii, Anselmus in II Thessal. ii, Lyranus, Hugo et Dionysius. Rursum in die judicii cum omnibus angelis descendet in montem Oliveti, qui imminet valli Josaphat, ut ibi judicet, et disceptet cum omnibus gentibus, ut ait Joel cap. iii, 2.
Qui est contra Jerusalem ad Orientem. — Alludit ad ascensionem Christi: Christus enim in monte Oliveti ascendit in coelum, ut ex vinea Judaeorum sylvescente ostenderet se fecisse olivetum, id est Ecclesiam fertilem oleis, id est sanctis, piis, misericordibus, lucidis et Spiritu Sancto impinguatis. Ita Eusebius lib. VI Demonstr. cap. xviii; unde ait: «Qui est contra,» vel oppositus veteri «Jerusalem,» et Synagogae «ad Orientem;» quia Ecclesia praelata est Synagogae et propinquior facta soli justitiae, id est Christo, ut ejus orientis primos radios fidei, gratiae omniumque charismatum excipiat, ita ut ejus respectu Jerusalem esset ad Occasum: quo significabat Synagogam excaecandam esse, ideoque ruituram in adventu Christi. Hinc et Christus facie aversa a Jerusalem, spectans Occidentem, crucifixus est, indeque ex Apostolorum institutione christiani orant conversi ad Orientem, et templa respiciunt Orientem, in quibus imago Christi crucifixi Occidentem prospicit, quam qui adorant necessario Orientem spectant. Ita Damascenus lib. IV De Fide, xiii, et alii. Pari modo Christus in monte Oliveti ascendit in coelum, facie a Jerusalem aversa (ut ex vestigiis pedum ejus lapidi impressis, quae etiamnum visuntur, liquet), conversus ad Occidentem, et Romanam spectans Ecclesiam, ad quam ipse S. Petrum Vicarium suum et S. Paulum doctorem gentium misit, ut eo sedem Ecclesiae transferrent. Ita Adrichomius in Descript. Terrae sanctae, agens de monte Oliveti.
Nota: Olim extra Jerusalem siti erant duo montes oppositi, scilicet ad Orientem mons Oliveti, cui ex adverso ad Occasum oppositus erat mons Calvariae, in quo crucifixus est Christus, qui olim erat extra urbem, sed jam est intra eam. In ipsa vero urbe erant duo vicini montes, scilicet Sion respiciens Austrum, in quo erat arx David, et Moria respiciens Septentrionem, in quo aedificatum est templum. Inter hos duos montes erat brevis vallis domibus civium referta, quae Mello et Tyropaeon est dicta.
Et scindetur mons Oliveti. — S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Burgensis, Palacius, censent hanc scissionem fore quadrifidam in modum crucis, ad quatuor mundi plagas, ita ut mons Oliveti scindatur primo ab Oriente in Occidentem, deinde duae illae partes discissae rursum scindantur ab Aquilone in Meridiem. Verum Chaldaeus, Eusebius, Lyranus, Vatablus, Ribera, Sanchez et alii censent eum scindendum in duas duntaxat partes, scilicet versus Orientem et Occidentem per medium, ita ut una pars scissi montis vergat (unde pro separabitur, Septuaginta vertunt inclinabit; Tigurina, deflectet; Pagninus, recedet) ad Austrum, altera ad Aquilonem, et inter utramque media sit praerupta vorago, sive vallis profunda, quae conjungatur valli Josaphat, sive Cedron, indeque valli montis Sion, ita ut Judaei qui fugient ex Sion et urbe per vallem Josaphat, transituri sint per vallem factam in monte Oliveti discisso.
Quaeres, quando et quomodo contigit haec montis Oliveti scissio? Qui putant agi hic de obsidione et excidio Jerusalem per Titum et Romanos, varie haec exponunt. Aliqui enim per scissionem montis Oliveti parabolice accipiunt schismata et seditiones Zelotarum aliorumque Judaeorum in urbe. Alii, ut Theodoretus, censent montem Oliveti vocari exercitum Romanorum, qui eum montem occupavit: divisum vero montem dici, quia ad alia civitatis loca obsidenda et oppugnanda divisus fuit Romanorum exercitus, eo quod urbs versus montem Oliveti, ob vallem sive voraginem Cedronis interjectam, difficilior esset aditu et expugnatu. Noster vero Sanchez tripliciter exponit: Primo, suspicatur in obsidione Romanorum, montem Oliveti ingenti terrae motu revera fuisse divisum, etiamsi id non dicat Josephus, nec ullae historiae, sicut nec meminerunt terrae motus sub Ozia, quem tamen contigisse docet hic Zacharias. Secundo, castra Romanorum in monte hoc ita a Tito fuisse disposita, ut ab Oriente in Occidentem paterent et porrigerentur, atque hinc inde ad Aquilonem et Meridiem duas partes relinquerent, praeruptum vero grande esse vallem Cedron, quam etiam occuparunt Romani: vallis enim nil aliud est quam montium scissura, q. d. Cedronis profunditas non muniet Judaeos, nec impediet Romanos, quominus urbem invadant et occupent; quia omnia suo milite complebunt. Tertio, q. d. Titus profundissimam voraginem Cedronis, quae inter urbem et castra sua in monte Oliveti sita interjacebat, urbemque muniebat, comportatis aggeribus ita implebit et complanabit, ut per eam facilis militibus ad muros invadendos sit accessus. Id enim eum fecisse in aliis vallibus, docet Josephus lib. VI Belli, cap. iv.
Et in ipsa Cedronis valle aggeres esse constructos et muros docet idem Josephus lib. VI, cap. xiii. Favent Septuaginta, qui dicunt vers. 5, obturatam esse vallem montium: scissum ergo dici montem Oliveti, quia ex illo Romani praeciderunt saxa, eaque cum terra devolverunt in subjectam vallem Cedronis, iisque eam impleverunt. Quocirca ait Propheta: «Fugietis,» o Judaei, «ad vallem montium meorum,» id est in urbem, ad spatium quod inter montem Moriam et montem Sion (ubi erat templum Dei) interjacet: «quia conjungetur vallis montium,» id est vallis Cedron, quae inter montem Oliveti et montem Sion interjacet, «usque ad proximum,» scilicet montem Oliveti: Titus enim muro cinxit civitatem, ducto per Cedronem ad montem usque Oliveti. Verum solum decima legio Romanorum constitit in monte Oliveti, qui erat ad Orientem urbis: reliquus vero Titi exercitus obsedit urbem ex parte septentrionali, in loco qui dicitur Sapha, vel Scopos, situsque erat ex opposito duarum turrium, quae vocabantur Psephina et Hippicus, uti diserte ait Josephus lib. VI Belli, cap. v. Itaque Titus obsedit urbem plane juxta montem Calvariae. Hic enim erat pene ex adverso Psephinae, ubi Judaei crucifixerunt Christum, ut notat Adrichomius in Descriptione Jerusalem, et alii; ut Judaei cognoscerent Titum advenisse ad hoc, ut esset necis Christi ultor, ibique eos plecteret, ubi ipsi Christi parricidium, imo deicidium commiserant. Tandem vero Titus, ut celerius urbem occuparet, eam circumcirca cinxit muro, in quo 40 castella constituit, idque opus perfecit spatio tridui, itaque Judaeos ad famem et extrema adegit. Quare non est verisimile ipsum vallem Cedronis implesse et complanasse. Josephus enim lib. VI, cap. iv, tantum ait eum complanasse vallem, quae erat inter castra sua sita in Scopo, ad Septentrionem; non vero vallem montis Oliveti, quae erat ad Orientem. Deinde Titus totus fuit in muro urbi circumducendo, isque unus occupabat milites omnes. Murus enim hic in circuitu erat 39 stadiorum, hoc est quinque pene milliarium, uti ait Josephus. Adde non agi hic de tempore Titi et Romanorum, sed Antiochi et Machabaeorum, uti dixi initio.
Dico ergo ex hoc loco videri, quod tempore Antiochi et Machabaeorum fissus sit mons Oliveti, dum Deus cum angelis in eum descendit, etsi id non narretur in libris Machab. nec alibi; sicut non narratur in libris Regum terrae motus qui contigit sub Ozia, et alia multa. Hunc sensum exigunt verba ipsa, et temporis ratio: de Machabaeorum enim aevo hic agitur: ita a Castro, et Paulus a Palacio, qui ita scribit: Credo hanc prophetiam impletam ante Machabaeorum victorias, quando multa signa visa in coelo sunt, scilicet equites per aera discurrentes, cohortes armatae, cursus equorum, II Machab. v. Hae enim cohortes erant angelorum, cum quibus veniebat Dominus in specie visibili: veniente ergo Domino, tremuit mons (nam cum egreditur Deus, terra movetur et concutitur, Psalm. lxvii, 9). Ex tremore vero discissus est in quatuor partes, significans discissionem et divisionem Judaeorum ex patria sua in quatuor mundi plagas. Haec Palacius.
Porro scissio haec montis fuit typus scissionis ejusdem in fine mundi, ut mox dicam; sed inter alia repraesentabat praesentes, tum fugas, ob instantes ab Antiocho clades; tum scissiones et schismata Judaeorum, dum alii Machabaeis adhaererent, alii Antiocho: rursum alii Antiocho et Syris, alii Ptolemaeo et Aegyptiis faverent.
Simili modo sub Constantio imperatore, et S. Cyrillo patriarcha Hierosolymitano, anno Domini 353, crux sole fulgentior pleno die coelitus apparuit supra montem Oliveti (et forte eo quoque allusit hic Zacharias) eum quasi signans et instar crucis secans, ut repraesentaret schisma Ecclesiae quod faciebant Ariani, et Constantium eorum fautorem moneret S. Crucis, et Crucifixum Dei Filium Patri ὁμούσιον esse adorandum ut verum Deum, uti eum adorarat illius pater Constantinus, qui proinde per vexillum crucis divinas de Maxentio aliisque hostibus victorias obtinuit; quasi Christus ex alto orthodoxis a Constantio vexatis intonaret: Confidite, ego vici mundum cruce, et vos eadem vincetis Arianos. Quocirca tota civitas hoc crucis signo excitata ad ecclesiam cucurrit, Deum Deique Filium laudans et celebrans; quin et multi Judaei ac Gentiles, viso hoc radiante in coelis crucis signo obstupuerunt, et ad Christum conversi sunt. Rem gestam et a se visam fuse perscribit S. Cyrillus ad Constantium imperatorem in fine Catech. mystag. Eadem breviter sic narratur in Actis Artemii martyris, die 19 octobris, apud Surium: «Quo quidem tempore, cum expugnatus esset Magnentius, signum crucis maximum mirifice apparens, adeo ut mirabili splendore superaret lucem diei, visum est Hierosolymis circa tertiam diei horam, cum esset dies festus qui dicitur Pentecoste, pertingens a loco qui dicitur Calvaria, usque ad montem Oliveti.» Sic et Sozomenus lib. IV, cap. iv; Socrates lib. II, cap. xxiv, et ex iis Baronius anno Domini 353.
Similis fuit Christi apparitio in monte Oliveti, anno Christi 419, quam ex Marcellini chronico ita recenset Baronius: «Anno Christi 419, multae Palaestinae civitates villaeque terrae motu collapsae sunt. Dominus noster Jesus Christus semper ubique totus, super montem Oliveti Hierosolyma vicinum sese de nube manifestavit. Multae et tunc utriusque sexus vicinarum gentium nationes tam visu, quam auditu perterritae atque credulae sacro Christi fonte ablutae sunt, omniumque baptizatorum in tunicis crux Christi salvatoris, divinitatis nutu extemplo pressa refulsit. Cujus rei adeo admirabilis occasione, de tempore adventus Domini ad judicandum capti sunt ubique misceri
sermones, quod ex Danielis prophetae vaticinio, cap. vii, jam praenuntiatus esset adventus filii hominis in nubibus; et Zacharias, cap. xiv, de ipso loco adventus ejus super montem Oliveti praedixerat. Et angeli de Christo in monte Oliveti in coelum ascendente Apostolis praenuntiarant: Quemadmodum vidistis eum euntem in coelum, ita veniet. Cujus occasione scripsisse videtur Hesychius epist. 79 ad S. August., de Novissima die, quae, cum praecessissent tot signa (ut ait), jam videretur instare. Cui respondens S. Augustinus epist. 80, prolixe disputat de novissimi diei tempore.» Hucusque Baronius occasione Melaniae junioris, quae eodem anno seorsim a conjuge Piniano vitam egit monasticam, ac in cella apud montem Oliveti per 14 annos clausa perseveravit, duxitque in angusto loco vitam angelis similem.
Similis fuit in eodem monte apparitio tempore belli sacri, qua christiani animati Hierosolymam expugnaverunt. Rem gestam narrat Wilhelmus Tyrius lib. VIII Belli sacri, cap. xvi, defatigatis christianis in oppugnatione Hierosolymae, ideoque dilabentibus: «Ecce, ait, adfuit rebus desperatis virtus divina. Nam de monte Oliveti miles quidam, qui tamen postea non comparuit, splendidum et refulgentem ventilando clypeum, signum dabat nostris legionibus ut redirent in idipsum, et congressum iterarent. Quo signo exhilaratus dux Godefridus Bullonius, primus in moenia conscendit, quem alii secuti, illico ejus jussu effregerunt portam S. Stephani, per quam totum in urbem induxerunt christianorum exercitum.» Itaque a christianis capta est Hierosolyma anno Domini 1099, die 15 julii, feria sexta, qua Christus moriens de morte triumphavit. Juvit oraculum viri sancti, qui habitans in monte Oliveti praedixerat urbem illo die esse capiendam, ait Tyrus cap. xvii. Unde et ante oppugnationem urbis, christiani nudis pedibus cum multa devotione, cantantes litanias cum crucibus processerunt usque ad montem Oliveti, ait idem cap. xi.
Ad has similesque apparitiones respexisse hic Zachariam, vel potius Spiritum Sanctum probabile est. Unde mystice Lyranus hunc Zachariae locum explicat de capta Jerusalem a Godefrido Bullonio et christianis: urbis enim capiendae signum eis datum est a monte Oliveti, uti jam dixi ex Tyrio.
Denique nonnulli haec conditionate exponunt, q. d. Deus ita tutabitur vos, o Hebraei, ut si opus sit ad vestram tutelam findere montem Oliveti, ut per eum manus hostium effugiatis, id revera facturus sit, sed tanto molimine non erit opus: poterit enim ipse mille aliis modis vos protegere. Simile est Isaiae xi, 15, et Zachar. x, 11. Ita a Castro.
Jam parabolice et quasi allegorice, mons Oliveti est Ecclesia, ait Eusebius lib. VI Demonstr. cap. xviii. Hic scissus est, cum ibi a Christo ascendente jussi sunt Apostoli ire in mundum universum, indeque in quatuor mundi plagas diviserunt et sparserunt se, Christique fidem et Ecclesiam. Rursum scissio haec montis denotat commotionem et contritionem gentium, audito Christi Evangelio, juxta illud Lucae iii, 5: «Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas.» Sed earum pars una mansit ad Aquilonem, id est in suo infidelitatis et impietatis frigore perstitit: Aquilo enim frigidus significat frigidos, ac ex infidelitate et peccato torpentes, altera vero ad Austrum vergens significat fideles, qui calent charitate et fervent Spiritu Dei: Auster enim est calidus. Hujus rei symbolo vidit Ezechiel gloriam Dei, id est Deum gloriosum sedentem in curru Cherubico, et quatuor Cherubinis stipatum ex templo Judaico evolare in montem Oliveti. Sic enim ait cap. xi, 23: «Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad Orientem urbis,» puta supra montem Oliveti, ut ex hoc monte exspectet et spectet novam Jerusalem, quasi phoenicem ex veteris cineribus resurgentem in Sion, puta Ecclesiam Christi, ut ibidem dixi. Porro Glossa per scissionem montis Oliveti accipit schisma Graecorum a Latinis: ad Orientem enim habitant Graeci, qui divisi sunt a Latinis habitantibus ad Occidentem. Unde ait: «Et fugietis,» id est fugere debetis ad obedientiam Ecclesiae Romanae, cujus montes magni, scilicet SS. Petrus et Paulus, sunt patroni.
Anagogice, findetur mons Oliveti, cum Antichristus ex eo volet in coelum conscendere: nam a Christo deturbatus corruet, et terra, puta mons dehiscens, vivum eum absorbebit, uti dixi II Thessal. ii, 8. Hoc est quod ait S. Joannes Apoc. xix, 20: «Apprehensa est bestia (puta Antichristus), et cum ea pseudopropheta, etc. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.»
Rursum in die judicii, Christus judex descendet in montem Oliveti: unde tunc eum sua majestate et potestate, ingenti terrae motu concutiet, ut ipse quasi prae horrore et veneratione Christi judicis contremiscat; simul ut hoc terrae motu se findat, amplietque vallem Josaphat, ad capiendum omnes homines judicandos ibidem a Christo. Si enim Deus daturus legem, in Sina descendens concussit montem, Exod. xix, multo magis id faciet descensurus ad judicium. Idipsum diserte docet S. Clemens Romanus lib. VII Constitut. Apostol. cap. xxxiii: «Mons ipse, ait, Oliveti gloriae venientis cedet, et in quatuor partes dissectus, longissime diffugiet, ut tribunali judicis theatrum totius orbis assistat. Trepidatio vero hominum tanta erit, ut insani diffugiant in mediam vallem, quae futura est amplissima; cum montibus remotis conjungenda sit cum omni circumposito campo.» Hoc sane verbis Zachariae valde congruit. Ita inter alios Emmanuel Sa, et
Josephus a Costa lib. IV De Tempor. noviss. cap. xiii et xiv, et Leonardus Lessius lib. XIII De Divinis attrib. cap. xxi, in fine: «Indicat, inquit, Zacharias montem Olivarum (juxta quem vallis Josaphat) scindendum in quatuor partes, ut fiat maxima planities, in qua excipiantur judicandi.»
Insuper haec scissio montis repraesentabit separationem Australium, id est ferventium et electorum ab Aquilonaribus, id est frigidis et reprobis. Illi enim erunt Orientales, quia orientur iis lux et gloria sempiterna: hi vero erunt Occidentales, quia ibunt in occasum et mortem aeternam.
Praerupto grandi valde, — id est magna voragine, ut vertunt Septuaginta; vel valle, ut Chaldaeus, quae ex scissione montis profunde patescet, et hiasbit. Parabolice hic hiatus significat Hierosolymae ruinam et desolationem, quando Apostolis abeuntibus ad gentes, Judaei infideles paulo post a Tito vastati, in profundum quasi barathri demersi sunt, justa Dei vindicta.
Anagogice, significat hiatum grandem montis Oliveti et vallis Josaphat futurum in die judicii, quo reprobos omnes ibidem consistentes dehiscens terra mittet in tartara. Hiatus ergo hic et vorago erit profundissima: nam a valle montis Oliveti extendet se usque ad infernum, qui est in centro terrae. In die ergo judicii proprie et plane adimplebitur haec prophetia, fietque fissura montis Oliveti, et vorago ingens usque ad tartarum, ita ut in ipsum prospiciant non tantum reprobi, sed et electi Dei, gaudeantque mirifice quod horridum illud ignis barathrum, in quo videbunt tot impios demergi, per gratiam Christi evaserint. Hanc voraginem horribilem in spiritu vidit S. Carpus, eamque ex ore ejus ita describit S. Dionysius Areopagita epist. 8 ad Demophilum, dicens: «Referebat (Carpus) se vidisse domum in qua consistebat, primum vehementer agitari, ac demum a summo culmine per medium dividi, etc. Ipsum quoque solum instar vasti tenebrosi cujusdam profundi, discissum se vidisse ait, atque viros illos quibus mala imprecatus fuerat, ante se ad os illius profundae voraginis stare trementes ac miserabiles, et qui ab ipsa pedum suorum labilitate jam mergendi viderentur. Porro ab inferiori parte voraginis serpentes cernebat emergere, qui circa illorum pedes ita instabiles ac nutantes, interdum quidem in globum colligi, et gravari una atque pertrahere, interdum vero dentibus et caudis, ore, gutture, linguis, ac toto corporis motu vim immensi pavoris viderentur incutere, ut qui modis omnibus deorsum illos praecipitare niterentur. Fuisse autem et viros quosdam in medio, qui contra eos una cum serpentibus impetum facerent, exagitantes una et impellentes, atque ferientes: videbantur autem illi lapsui proximi,» etc.
Versus 5: And you Shall Flee to the Valley of
Vers. 5. Et fugietis ad vallem montium eorum. — Hebraeus, Septuaginta et S. Hieronymus in Comment.
legunt, meorum. Unde et in Latinis ita legendum videtur. Nota τὸ in vallem: physice enim in terrae motu consilium et remedium est, fugere ad valles et ima; haec enim minus quam montes terrae motu quatiuntur. Porro hujus loci sensus est is quem dedi vers. 4.
Quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum, — hebraice usque ad אצל atsal, quod quasi nomen proprium accipiunt et relinquunt Septuaginta, Chaldaeus, Aquila, Theodotion, Vatablus et Pagninus. Verum Noster, Symmachus et alii vertunt ut appellativum, usque ad proximum; alii, usque ad separatum, scilicet a terrae motu, ideoque securum locum.
Jam varii varie haec exponunt. Duae expositiones sunt probabiliores. Prior, q. d. Ut effugiatis Antiochum, et hostes obsidentes et invadentes Jerusalem, fugietis per vallem Josaphat et Oliveti (montem enim Oliveti hac de causa findet Deus, ut per ejus scissuram et vallem contiguam fugere possitis: unde ea vocatur vallis montium, scilicet jam divisorum. Mons enim Oliveti per hanc scissionem dividetur in duos, vel, ut alii, in quatuor montes) usque ad Atsal, ubi ab hoste securi tutique eritis. Ita a Castro, Tigurina et Arias. Posterior, q. d. Ut fugiatis et effugiatis hunc terrae motum, quo concutietur et scindetur mons Oliveti, fugietis in vallem montium meorum, puta in vallem Mello, sive Tyropaei, quae interjacet inter montem Sion et montem Moria: hi enim sunt montes mei, quia in Moria habeo meum templum, in Sion meam arcem David: «Quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum,» q. d. Quia vallis, id est, vorago illa facta in monte Oliveti jam diviso (quae proinde jam non est vallis unius montis, sed duorum, nimirum montium jam divisorum) pertinget ad montem sibi proximum, puta ad Moria. Unde in tota valle Josaphat usque ad Moria, a terrae motu et scissura hac tuti non eritis: fugietis ergo post montem Moria ad vallem Mello, ab hoc terrae motu liberam, ut ibi tuti sitis. Ita S. Hieronymus. Aut Lyranus: Quia vallis montium, id est vallis Josaphat, quae interjacet inter montem Oliveti et montem Sion, conjungetur usque ad proximum, scilicet hiatum factum in monte Oliveti. Unde in ea sine metu et periculo non eritis: ad illam ergo fugere non audebitis: fugietis ergo ad vallem montium meorum, id est interjectam inter Sion et Moria, qui sunt montes mei. Huic expositioni favet id quod sequitur: «Et fugietis sicut fugistis a facie terrae motus in diebus Oziae:» fugituri ergo erant non hostes, sed terrae motum; ac proinde fugituri non
in ipsam scissuram montis Oliveti, hoc terrae motu factam, sed procul ab ea in vallem Sionis et Moria, quae omnino immunis erat a terrae motu.
Symbolice, haec fuga in terrae motu adumbrat fugam Machabaeorum et Judaeorum ad sylvas et speluncas in terrae motu, id est in persecutione Antiochi, de qua I Machab. ii, 28.
Parabolice, haec accipe de obduratione Judaeorum, q. d. Cum mons Oliveti, id est Ecclesia Christi, spargetur in quatuor mundi plagas, tunc vos, o Judaei increduli, ab Evangelio, Christo et Ecclesia fugietis, non quidem ad idololatriam et gentilismum, sed ad vallem umbrosam montium meorum, hoc est, ad cultum, umbras et caeremonias legis veteris, quae viguit in monte templi, puta Moria et Sionis, qui olim fuerunt montes mei. Ita Eusebius lib. VI Demonstr. cap. xviii: «Quae, ait, potest esse vallis montium Dei, nisi quae olim celebrabatur ex lege Mosis et Jerusalem, corporalis et Judaica adoratio?» Sic et Stunica, Ribera et alii, qui contendunt hunc sensum esse litteralem: ego litteralem fateor, sed typicum et parabolicum, praecedenti quem assignavi innixum, uti dixi initio capitis. Unde sequitur: «Quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum,» q. d. Haec vallis, id est haec umbrosa, sed obstinata Judaeorum religio, tanto arctius conjunget se vicino sibi templo templique ritibus, quanto magis videbit spargi et propagari Ecclesiam Christi. Aliter Emmanuel Sa, q. d. Hic cultus legis veteris Judaeis tenacissime conjungetur, et adhaerebit proxime ubicumque degant.
Nota: Pro נסתם nastem, id est fugietis, a radice נוס nus, id est fugit, Septuaginta aliis punctis legentes נסתם nistam, a radice סתם satam, id est clausit, obturavit, vertunt: Et obturabitur (replebitur) vallis montium meorum, et adjungetur vallis montium usque ad Asal. Sic et Chaldaeus. Quod ad litteram sic accipi posset, q. d. Scindetur mons Oliveti, et hac scissione corruet, et complanabit totam subjacentem vallem Josaphat, usque ad proximum montem Moria. Parabolice vero sic explicat Eusebius, q. d. Haec vallis umbrosa Judaicae religionis obturabitur, id est cessabit et obscurabitur a luce Evangelii, ejusque umbra cedet veritati Christi: quoniam conjungentur ad Asal, id est ad montem Oliveti (inde enim Christus misit Apostolos ad Judaeos et Gentes) qui dicitur Asal, id est opus Dei, quasi a radice עשה asa, id est fecit, אל el, id est, Deus.
Verum melius legit Noster, nastem, vertitque, fugietis, quia sequitur: «Sicut fugistis a facie terrae motus in diebus Oziae.» Et quia praecessit: «Scindetur mons Oliveti;» scissione enim mons apertus fuit, non obturatus.
Sicut fugistis, — q. d. Ea trepidatione, celeritate, turba et confluxu fugietis, qua fugistis a terrae motu qui contigit tempore Oziae; de quo dixi Amos i, 1.
Et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. — Replicat et inculcat quod dixit vers. 3: «Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, et stabunt pedes ejus in die illa super montem Oliveti.» Loquitur ergo ad litteram de descensu Dei, quo descendit praeliaturus pro Judaeis per Machabaeos contra Antiochum, eumque protriturus, uti dixi vers. 3. Porro cum bellum fidelium est difficile, et victoria illustris, tunc dicitur Deus descendere cum omnibus sanctis suis, puta angelis: quia omnes ei astant, ut pro eo decertent; hinc vocatur Deus exercituum. Ita vidit Ezechiel cap. i, Deum curru bellico vectum, stipatum quatuor Cherubinis descendere in aciem contra Judaeos, ut eos plecteret per Chaldaeos. Et Psaltes Psalm. xvii, graphice describit Dei in praelium contra suos hostes descendentis majestatem, milites, iras, animos. Et inter alia ait vers. 11: «Ascendit super Cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum.» Et vers. 15: «Misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.» Simili terrore, pompa et satellitio descendit in Sina daturus legem Hebraeis, pro eisque contra gentes praeliaturus, Deuter. xxxiii, 2: «Dominus de Sinai venit, etc.: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia.» Jam sub typo praelii divini gesti per Machabaeos, parabolice intelligitur praelium spirituale Christi gerendum per Apostolos, q. d. Veniet Christus qui per Apostolos debellabit omnes gentes, easque suae fidei et Evangelio subjugabit. Ita Theodoretus, Vatablus, Arias, et Eusebius lib. VI Demonstrat. cap. xviii.
Anagogice et maxime, significatur hic descensus Christi ad judicium universale, cum omnibus angelis et sanctis in montem Oliveti supra vallem Josaphat, ut Antichristum omnesque impios condemnet et puniat. Huc enim alludens Judas in sua epist. vers. 14 ait: «Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium contra gentes.» Et Christus Matth. xxiv, 30: «Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate, et mittet angelos suos.» Et cap. xxv, 31: «Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo.» Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Remigius, Hugo, Lyranus, Ribera, Sanchez, et alii passim, qui contendunt hunc sensum esse litteralem: ego censeo esse anagogicum, sed maxime intentum a Spiritu Sancto; litteralis enim est de Machabaeis, parabolicus de Apostolis, uti ostendi initio capitis.
Versus 6: There Shall Be no Light, but Cold and
Vers. 6. Non erit lux, sed frigus et gelu. — Ita et Septuaginta, Chaldaeus et Tigurina: videntur ergo in hebraeo legisse כי קרור ki karot, id est sed frigus, vel potius וקרור vekarot (facile enim vau si decurtetur, vertitur in iod, et vau saepe est adversativum significans sed, uti crebro est videre in Proverbiis Salom.), id est et frigus, vel frigora: radix enim קרר karar significat frigescere. Jam legant יקרות iekarot, id est pretiositatum: יקר iakar enim significat esse pretiosum, decorum, eximium. Unde vertunt: Non erit lux pretiositatum, id est pretiosa, clara, eximia, יקפארן vekippaon, id est et (id est sed) concretionis, id est concreta, densa: hoc est, in illa die non erit lux clara, neque obscura, sed mixta, nubila et maligna, qualis est diluculo, q. d. In illa die non erit plena laetitia, nec plena tristitia, sed laeta tristibus miscebuntur: at vespere succedent plena felicitas et laetitia. Eodem fere redit versio nostra et Septuaginta. Sensus enim est, q. d. In illa die non erit lux clara et amoena, qualis est in aestate; sed concreta nebulis frigidis, et quasi congelata, ideoque molesta et tristis. Unde Pagninus vertit: In die illa non erit lux pretiosa, et (sed) nix coagulata: Arabicus vero Alexandrinus: Erit nix et grando (frigus et procellae) in una die. Et apparebit (revelabitur) Dominus in illa die: Et non erit lux in illa die, neque nox, neque vespera.
Ad litteram denotatur tempus calamitatis et afflictionis Judaeorum in persecutione Antiochi. Hujus enim symbolum sunt tenebrae, frigus et gelu. Unde in Scriptura in excidio Babylonis, Samariae, Jerusalem, etc., dicitur obscurandus non tantum dies, sed et sol, luna ac stellae, per hyperbolen et hypallagen: quia scilicet Babyloniis, Samaritis et Hierosolymitis in tanta clade afflictissimis, lux obtenebrescere, ipseque sol, media licet die, obscurari videbatur. Unde explicans subdit:
Versus 7: And There Shall Be One Day, Which is
Vers. 7. Et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox, — q. d. Veniet tempus persecutionis, quod (et cujus acerbitas) soli Deo cognitum, imo provisum et praedestinatum est, in quo dies Judaeis valde afflictis ob tot aerumnas, non videbitur esse dies, sed neque nox, utpote lucente sole: ergo tempus hoc medium quid erit inter diem et noctem, et quasi contemperatum ex die et nocte: habebit enim a sole lucem diei, a tyrannide vero Antiochi habebit tenebras, id est aerumnas noctis.
Et in tempore vesperi (Hebraice, vespere) erit lux, — id est, ut Tigurina: Ad vesperam erit lux, q. d. Ad finem hujus temporis calamitosi, quasi ad vesperam desinet hoc ejus nubilum, et succedet lux felicitatis et gaudii, nimirum quando Machabaei vindicabunt cives suos, et profligabunt copias Antiochi.
Sub hoc Machabaeorum typo parabolice significatur, post obscuritatem et umbras legis Judaicae, postque ignorantiae tenebras, et malitiae gelu, in quibus omnes gentes ante Christum, quin et ipsi Judaei degebant, successuram lucem Evangelii Christi, in eamque quasi in vesperam desiturum diem illum obscurum judaismi, juxta illud oraculum Zachariae: «Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent,» Luc. i, 79. Et Isaiae cap. lx, 1: «Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum.» Hoc est quod ait Paulus Rom. xiii, 12: «Nox praecessit, dies autem appropinquavit.» Hinc et Christus dicitur venisse in car-
nem sub finem, et quasi ad vesperam mundi.
Symbolice, Theodoretus haec refert ad diem passionis Christi: tunc enim tenebrae factae sunt super universam terram, quae diem quasi verterunt in noctem, ita ut dies illa proprie non esset dies, neque nox, sed participium utriusque, eratque in ea frigus. Unde Petrus stabat ad ignem calefaciens se, postquam successit clara dies resurrectionis Christi. Sic et Clemens Romanus lib. V Constit. cap. xiii: «Postea, ait, fuerunt tenebrae a sexta hora usque ad nonam, et rursus lux vespere, sicut scriptum est: Non dies, et non nox, et ad vesperam erit lux.» Sic et Eusebius lib. VI Demonstr. cap. xviii. Porro frigus vel proprie accipi potest, vel metonymice pro tenebris et nocte: hae enim sunt frigidae; opponitur enim frigus luci, dum ait: «Non erit lux, sed frigus et gelu.» Ita Sanchez.
Anagogice, in tempore hujus vitae non est clara lux cognitionis Dei, nec serena dies amoris cultusque Dei, tum quia per fidem ambulamus, non per speciem; tum quia ambulamus inter improbos, in quibus exstincta est charitas, in ipsis quoque sanctis ob concupiscentias et tentationes, saepe refrigescit charitas: at vespere, puta in fine mundi, erit lux aeternae claritatis, quando facie ad faciem videbitur Deus deorum in Sion. Unde S. Job orabat cap. iii, 3, dicens: «Pereat dies in qua natus sum,» q. d. Pereat dies mortalitatis, et lux immortalitatis erumpat, ait S. Gregorius ibidem. Et sponsa Cant. cap. ii, vers. 17, optat «ut aspiret dies» aeternitatis, «et inclinentur umbrae» temporis et mortalitatis. Haec ergo dies lucidissima et laetissima erit sanctis et beatis, obscurissima vero et tristissima impiis et damnatis. Unde aliqui unam hanc diem aiunt fore quasi duplicem, scilicet «in ea non erit lux, sed frigus et gelu» improbis; eadem vero erit dies et lux probis et piis: sicut eadem dies Hebraeis in Aegypto erat dies lucidissima, Aegyptiis vero nox obscurissima per plagam tenebrarum, quam Deus eis inflixerat. Nam, ut ait Sapiens cap. xvii, 19: «Omnis orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, etc. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae superventura illis erat.» Insuper paulo ante diem judicii erunt dies nubili et frigidi, tum physice ob eclipses et procellas coelestes; tum moraliter ob errores varios et hominum impietatem, aeque ac ob plagas maximas, quas Deus impiis immittet, quae recensentur Apoc. cap. vii, viii, ix et xvi. Sed vespere, id est in fine mundi, succedet lux una clara, puta aeterna dies gloriae, cui nulla succedet nox. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Remigius, Hugo, Lyranus, Sanchez et alii, qui arbitrantur hunc sensum esse litteralem: ego anagogicum esse censeo, sed praecipue hic intentum a Spiritu Sancto: illi enim verba textus optime congruunt. Nam sub illud tempus neque dies erit, quia sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae de
gelu stagni dissolvit, aquamque calidam reddidit. Ita habet eorum Vita apud Surium, die 9 martii.
coelo cadent; sed neque nox erit, quia sol, licet obscuratus, praesens erit huic hemisphaerio. Ad extremum tamen erit lux, eaque clarissima, quia peracto judicio, reprobisque in tartarum demersis, renovabitur mundus, ac sol septuplo clarius lucebit, luna vero instar solis, ut ait Isaias cap. xxx, 26. Accedet splendor Christi et Sanctorum omnium, qui fulgebunt sicut sol, Matth. xiii, 43. Quin et elementa jam purgata, plurimum lucis et splendoris addent mundo. Nam si credimus S. Thomae, in IV, dist. xlviii, Quaest. I, art. 4: «Terra erit lucida et pervia sicut vitrum in superficie, aqua sicut crystallus, aer sicut nunc est coelum, ignis sicut nunc sunt luminaria coeli.» Rursum non erit dies, neque nox, id est vicissitudo et successio qua nox continuo succedit diei, quia sol stabit, ac proinde unus et continuus erit dies lucidissimus. Ita Sanchez. Huc accedit illa nonnullorum expositio, quae talis est, q. d. Dies illa judicii, quae soli Deo est nota, quia ultima erit saeculi, hinc non habebit sibi succedentem aliam diem aut noctem, et quia admirabilis erit et extraordinaria tam electis quam reprobis; non proprie dies, nec nox dicenda erit, sed vespera, id est finis ejus desinet in lucem, id est sanctorum gloriam aeternam. Huc alludens noster Thomas theodidactus, lib. III De Imitat. Christi, cap. xlvii, pie et nervose ex persona Christi ad fidelem et pium: «Age, inquit, quod agis fideliter, labora in vinea mea: ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et majoribus praeliis vita aeterna; veniet pax in die una, quae nota est Domino, et erit non dies, neque nox, hujus scilicet temporis; sed lux perpetua, claritas infinita, pax firma et requies secura. Non dices tunc: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nec clamabis: Hei mihi! quia incolatus meus prolongatus est, quoniam praecipitabitur mors, et salus erit indefectiva, anxietas nulla, jucunditas beata, societas dulcis et decora.» Hoc cogitabant SS. milites et martyres XL sub Licinio imperatore ab Agricolao praefecto damnati ad stagnum gelidum. Hi enim se invicem hisce vocibus ad illud fortiter subeundum incendebant: «Durum frigus, sed dulcis paradisus. Affligens glacies, sed delectabilis requies. Brevi tempore durantes sinus Abrahae nos perpetuo fovebit. Unam noctem cum sempiterno aevo (et cum una die perenni, quae non habet noctem, neque finem) commutabimus. Incendatur frigore pes, ut cum angelis continuo saltet. Torpescat frigore manus, ut facultatem habeat in Deum attollendi. Quando semel mori oportet, moriamur ut vivamus.» Ita refert S. Basilius hom. De 40 Martyribus. Quocirca ante vesperum missi in stagnum, cum nec dies esset, nec nox, vespere et nocte luce coelesti donati sunt. Nam circiter tertiam noctis horam sol eos circumfulsit, ita lucidus et calidus, uti est in aestate, frigusque et
Vidit haec per umbram divinus Plato, cujus haec est gnome in Theaeteto: «Philosophia, sive vera sapientia est animi reditus e tenebrosa ista vita, quae potius nox dicenda est quam vita ad veram entis lucem.» Quocirca ipse passim sapientiae studiosos adhortatur, ut calcatis carnis concupiscentiis, uni vacent inquirendae et contemplandae veritati, lucique divinae. Deus enim est τὸ ὄν, τὸ κάλλος, ipsum ens, ipsum pulchrum, ipsa vita, etc., ait idem in Phaedone.
Versus 8: Living Waters Shall Go Out
Vers. 8. Exibunt aquae vivae. — Aquae vivae vocantur fontanae, quae e suis venis scaturiunt et ebulliunt. Magnum urbi locoque commodum, aeque ac recreationem et ornamentum afferunt fontes, eorumque aquaeductus. Hinc Romani moderni, et magis prisci, Romam aquis fontanis, eorumque aquaeductibus ingenti labore et sumptu impleverunt, adeo ut Plinius lib. xxxvi, cap. xv, eos vocet orbis miracula, nec iis quid magis mirandum esse Romae, imo nec in toto orbe asserat. Similes fecerunt Judaei in Jerusalem, praesertim Salomon, qui de se ait Eccles. ii, 6: «Exstruxi mihi piscinas aquarum,» adeo ut noster Vilalpando, tomo II De Templo, pag. 563, contendat aquaeductus Salomonis magnificentiores fuisse aquaeductibus Romanorum. Tales quoque fecit Ezechias, IV Reg. cap. xx, 20.
Alludit ergo Zacharias ad hosce Hierosolymae fontes, innuitque eos in captivitate Babylonica, vel ab Antiocho confractos, aut collapsos, fore restaurandos, augendos et exornandos. Hoc enim fecisse Judaeos e captivitate reduces docet Nehemias cap. iii, vers. 15, dicens: «Et portas fontis aedificavit Sellum, etc., et muros piscinae Siloe in hortum regis.» Et vers. 16: «Usque ad piscinam, quae grandi opere constructa est.» Et Eccli. l, 3, de Simone pontifice, qui vixit tempore Ptolemaei Philadelphi (avum enim habuit Jaddo pontificem, quem adoravit Alexander Magnus) dicitur: «In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum.» Idem fecisse Machabaeos eorumque posteros in restauratione Jerusalem non est dubium: ita enim ornaverunt Jerusalem, ut videretur esse orbis deliciae. Hinc Adrichomius et alii chorographi perplures in Jerusalem describunt fontes; nimirum ad Orientem, «ad,» id est versus, «mare Orientale» (quod est mare Mortuum, sive lacus Asphaltites) respiciebant fons Siloe, fons Rogel, fons Draconis, torrens Cedron, Probatica piscina: ad Occidentem, «ad,» id est versus, «mare novissimum,» id est Mediterraneum, inter alios eminebat fons Gihon, ubi Salomon in regem unctus est, isque duplex, superior et inferior. Insuper rivus erat qui ex Jerusalem influebat usque ad mare Orientale, et in illud influebat ad statuam salis, juxta Engaddi. Ex alio latere erat collis
aquaeductus, juxta Gabaon et Jerusalem, ubi Abner confodit Azael fratrem Joab, II Reg. cap. ii. Videmus multis in provinciis fluvios integros ad multa milliaria, alveum effodiendo, arte duci. Ita, ut alios taceam, Bruxella urbs Belgii celebris, et sedes principum, suo sumptu fovea effossa, fluvium ductilem fecit per spatium 15 milliarium Italicorum, usque ad Scaldim, qui Antuerpiam alluit, fluvium, inquam, navigabilem, quo merces omnes Antuerpiam, indeque in Hispaniam, et per totum orbem, magno commodo et lucro vehit revehitque. Quid si Judaei similem fossam fluviumque fecerint, duxerintque e Jerusalem ad mare Mediterraneum, ut eo merces omnes marinas in urbem inveherent, et suas eodem eveherent, eo dividendas et divendendas per totum orbem? Sane distantia Jerusalem a Mediterraneo duplo tantum major est, scilicet 30 circiter milliarium (quod est iter unius diei), imo par erit, scilicet 15 milliarium, si e Jerusalem fluvium ducas in torrentem Gaas: aut in torrentem qui Eleutheropoli in mare hoc decurrit. Id si verum est, adamussim respondet verbis Zachariae, dum ait: «Medium earum ad mare Orientale, et medium earum ad mare novissimum,» quod est Occidentale, sive Mediterraneum. De templo constat ex Aristaea, lib. De Septuaginta Interpr., illud aquaeductibus subterraneis fuisse refertum ad quinque usque stadia.
Unde ad hosce Jerusalem fontes alludens S. Joannes, Apocal. xxii, 1, dicit similes, sed praestantiores fore in Jerusalem coelesti. Summa hac aquarum copia non aliud significat Propheta, quam magnam fore Hierosolymae felicitatem et amoenitatem, ita ut tota aquis sit irrigua, quae ex ea utrinque in campos effluant, eosque fecundent et oblectent; quod tempore Machabaeorum et posterorum reipsa completum esse constat.
Jam sub hisce fontibus et aquaeductibus Jerusalem, symbolice intelligit faustos laetosque egressus Judae et fratrum ejus, tum ad praelia et victorias de Antiocho capessendas, tum ad colligendos Judaeos fugitivos, et eos qui metu Antiochi prolapsi erant ad gentilismum, revocandos ad fidem, stantes vero animandos ad constantiam, idque per totam Judaeam, cujus terminus ad orientem erat mare Orientale, sive Mortuum, ad Occidentem mare Mediterraneum, q. d. Exibunt e Jerusalem Machabaei, qui arentem et squalentem in tanta persecutione Judaeae faciem ita rigabunt, ut Judaei fere extincti reviviscant, puta Judas exibit contra Galaad et Ammonitas, qui sunt ad orientem juxta mare Mortuum; Jonathas vero contra Joppen et Philisthaeos, qui sunt ad occidentem Jerusalem, ut patet I Machab. v, 6 et 55, et cap. x, 76. Ita Paulus a Palacio.
Parabolice vero et potissime, intellige aquas doctrinae et gratiae Evangelicae: has enim Christus et Apostoli ex Jerusalem, quasi ex matrice eructaverunt, et derivaverunt per totum Orientem et Occidentem (unde Arias per mare Orientale et Occidentale, accipit Oceanum Orientalem et Occidentalem, quo Hispani et Lusitani navigant in Indiam, tam Orientalem quam Occidentalem, ibique fidem et Ecclesiam Christi proseminant) sub quibus reliquas duas mundi plagas, scilicet Austrum et Aquilonem, subintellige: idque fecerunt tam aestate quam hieme, id est jugiter omnique tempore, tam commodo quam incommodo, tam adverso quam prospero, q. d. «De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem,» Isaiae ii, 3; ex ea enim spargentur lex et gratia Christi per totum orbem. Alludit ad id quod dixit cap. xiii, 1: «In illa die erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem,» q. d. Ex Jerusalem quasi ex fonte promanabunt aquae vitales sapientiae, et gratiae ad omnes gentes. Ita S. Cyrillus, S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Ribera hic, et Eusebius lib. VI Demonstr. cap. xviii, et S. Augustinus lib. Contra Fulgent. Donat. cap. vi. Accedit Theodoretus, qui putat hic alludi ad aquam et sanguinem quae fluxerunt e latere Christi, in cruce lancea transfixi, quae fuerunt symbola redemptionis nostrae et sanctorum, quibus salvantur omnes gentes: «Aqua, inquit, nos purgat et a peccatis expiat: sanguis nutrit, rigat et germinare facit,» scilicet fructus bonorum operum.
Anagogice, significantur hic dotes et gaudia beatorum in Jerusalem coelesti, quae ex visione Dei quasi ex fonte promanant, de quibus Apocal. xxii, 1: «Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni,» etc. Vide ibi dicta. Cujus rei symbolo e paradiso terrestri emanabant quatuor fluvii, Genes. ii, 10. Ita Lyranus.
In aestate et in hieme erunt, — q. d. Perennes erunt hi fontes Jerusalem, jugiter scaturientes aquas. Symbolice, Machabaei tam hieme quam aestate, id est quovis tempore etiam importunissimo, pugnantes et vincentes consolationem, quietem et laetitiam dabant Israeli, instar fontium perennium. Ita Palacius. Parabolice, in Ecclesia fontes doctrinae et gratiae, quae sunt sacramenta, jugiter manant volentibus eos haurire.
Tropologice, nullis laboribus, nulloque tempore, sive adverso sive prospero, viri sancti exarescunt, ut gratiam Dei amittant; aut si doctores et pastores sint, ut eam in alios non derivent et effundant. Ita Stunica. Septuaginta vertunt: In aestate et in vere erit sic, quod S. Hieronymus mystice exponit, q. d. Hae aquae fluent in Paschate et Pentecoste: tunc enim solet celebrari solemnis baptismus, cui proinde fontis sacri impletio et benedictio praemittitur: «Ut celebremus, inquit, Pascha et Pentecosten, in quibus de terrenis transeamus ad coelestia, et fructus nostros offeramus Deo. In Phase enim hiemis finis, veris exordium est: in Pentecoste aestatis principium, quando labores manuum nostrarum et fructuum offerimus Deo. De hac aestate et vere justus per-
Versus 9: And the Lord Shall Be King Over All
9. ET ERIT DOMINUS REX SUPER OMNEM TERRAM. Ad litteram tenuiter hoc competit Machabaeis, quorum praelia et victoriae divinae in omni terra, scilicet Judaea, imo toto orbe divulgatae et celebratae sunt; ac consequenter pleraeque gentes Deum earum datorem et auctorem, quasi Dominum totius terrae timuerunt et celebraverunt. Verum plane et plene id convenit Christo, quem ut Deum mundi Dominum, per praedicationem Apostolorum agnoverunt, invocarunt et coluerunt omnes gentes. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Haymo, Ribera et alii.
IN DIE ILLA ERIT DOMINUS UNUS, ET ERIT NOMEN EJUS UNUM, q. d. Jam in orbe multi habentur et nominantur dii, ut Jupiter, Apollo, Saturnus, Mars, etc.; sed tempore Christi unus ab omnibus gentibus coletur et nominabitur Deus, puta Christus, qui solus verus est Deus, idemque cum Patre et Spiritu Sancto. Tunc ergo ubique nomen solius Christi invocabitur, non idolorum. Ita Vatablus et alii jam citati. Nota metonymiam: nomen enim significat rem, puta personam nominatam. Sic Poetae viros celebres et nominatos vocant nomina. Unde Ovidius, eleg. IV, lib. III Trist.: "Vive tibi, et longe nomina magna fuge:" nomina, id est potentes et principes, qualis erat Augustus, qui Ovidium relegavit in Sarmatiam, quae nunc est Polonia, ubi locus exsilii ejus ostenditur.
Versus 10: And All the Land Shall Return as Far
10. ET REVERTETUR OMNIS TERRA USQUE AD DESERTUM. Hebraice, sicut desertum, id est aeque ac desertum. Unde Septuaginta vertunt: Circuiens (Dominus, qui praecessit) omnem terram et desertum, id est usque ad desertum, inclusive, uti vertit Noster. Ad litteram significatur quod Judaei, qui in persecutione Antiochi dispersi fugerant usque ad deserta, montes et cavernas, post pugnas et victorias Machabaeorum revertentur ad suas sedes et domos; revertentur, inquam, ex colle, scilicet Gabaa, ut habent Hebraea (quae fuit urbs Benjamin, in qua natus est Saul primus rex Israelis), qui erat limes Aquilonaris regni Judae, usque ad Remmon, qui erat alter Judae limes ex parte Australi, q. d. Judaei dispersi in extremos limites regni revertentur in suas sedes, ac praesertim in Jerusalem, in eaque quiete et laete degent: quo significat totam Judaeam fore pacatam, quietam et felicem. Ita Palacius et Mariana.
Hoc verum in Machabaeis et Synagoga, verius in Apostolis, per quos omnes gentes confluxerunt ad Ecclesiam.
Secundo, quia hebraeum ערבה araba, non tantum desertum, sed et planitiem significat, hinc alii sic explicant, q. d. "Revertetur," id est redigetur omnis terra vicina Hierosolymae in desertum, id est in solum planum, sive in planitiem et aream, ut eo usque dilatari, eique inaedificari possit urbs Jerusalem, ejusque suburbia, villae et vineae. Unde ex hebraeo vertunt Chaldaeus et Pagninus: Circumdabitur omnis terra sicut planities, q. d. Illis aquis vivis, quas vers. 8 dixi egressuras e Jerusalem, irrigabitur et circumdabitur omnis terra, scilicet vicina Hierosolymae. Hoc factum esse tempore Machabaeorum, patet ex fonte Gihon, Rogel, Cedron et aliis paulo ante nominatis, quibus irrigatur et quasi utrinque ambitur Jerusalem, tam ad Orientem quam ad Occidentem, ut patet inspicienti typum et delineationem Hierosolymae, quam ad vivum exhibent Adrichomius et alii. Quocirca frustra contendunt Judaei haec nunquam esse impleta, sed implenda a suo Messia. Coeperunt enim impleri sub Machabaeis corporaliter, uti docent Palacius, Mariana et alii; sed spiritualiter, multoque excellentius et divinius impleta sunt per praedicationem Christi et Apostolorum.
ET EXALTABITUR Jerusalem, tam domibus et muris, quam fama et gloria. Machabaei enim aedificaverunt montem Sion, scilicet cingentes eum altis muris et turribus per circuitum. Ita Palacius.
DE COLLE REMMON. Hebraice miggheba, quod Septuaginta, Chaldaeus, Rabbini, eosque secuti Tigurina, Pagninus et alii recentiores, accipiunt ut nomen proprium, vertuntque: De Gabaa usque ad Remmon. Et sic Noster accipi potest, de colle, scilicet Gabaa, usque ad Remmon. Remmon enim est accusativi casus: patet ex articulo lamed, qui ei praefigitur: lamed enim Hebraeis servit accusativo. Verum quia subinde lamed servit quoque genitivo, hinc secundo verti potest, de colle Remmon, id est Remmonis. Si per accusativum exponas, sensus erit quem paulo ante dedi, nimirum quod revertentur Judaei dispersi undequaque, scilicet ex colle Gabaa, qui est ad aquilonem Jerusalem, usque ad Remmon, qui est ad austrum ejusdem. Ubi nota duplicem fuisse Remmon, unam in tribu Simeonis, de qua Josue xix, 7; haec erat australis Hierosolymae; unde de ea hic agitur: alteram in tribu Juda; haec erat Aquilonaris, quam Josephus lib. V Antiq. cap. vi, vocat Roob, eratque petra praerupta, et in ea urbs, distans a Jerusalem 15 milliaribus, non longe a Gabaa inter Septentrionem et Orientem, in qua continuerunt se sexcenti viri in exterminio tribus Benjamin, ex quibus tota tribus reparata est, Judic. cap. xx et xxi. Ita S. Hieronymus, Adrichomius et alii.
Jam si Remmon hoc secundum accipias, idque in genitivo, sensus erit similis jam dicto: juxta aliam vero versionem paulo ante allatam sensus erit, q. d. Complanabitur regio vicina Jerusalem a colle Remmon, qui est ad Septentrionem, ad Austrum, intellige et, q. d. et ad regionem quae est ad Austrum, ita Sanchez; vel usque ad Austrum, id est usque ad locum Remmon, ex parte australi oppositum, ita ut spatium intermedium sit aequa, jucunda et amoena planities, patensque campus, per quam protendantur Hierosolymae partim plateae, partim suburbia, partim villae, vineae et horti. Aut, q. d. Incolae Terrae sanctae a Remmon usque ad australem locum ei oppositum, venient in Jerusalem, ut eam aedificent. Aut aquis vivis, e Jerusalem egredientibus irrigabitur planities, interjecta inter Remmon et australem locum ei oppositum.
Mystice, fideles in Ecclesia dicunt cum sponsa, Cant. IV, 6: "Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris," puta poenitentiae et orationis; indeque pergunt ad Remmon, id est malogranatum (unde et Andreas Masius in Josue, cap. xix, 13, censet locum hunc dictum esse Remmon, a malorum granatorum copia et fertilitate), puta ad plenam charitatem, tam Dei quam proximi. Sicutenim malogranatum plurima grana complectitur, iisque quasi coalescit; ita charitas omnes proximos visceribus suis complectitur, sibique astringit et unit, atque ex omnibus omnium et singulorum amoribus quasi coalescit.
ET HABITABIT IN LOCO SUO, id est loco pristino reaedificabitur, ait S. Hieronymus. Verum Romana et Hebraea legunt, habitavit, id est habitabit, in loco suo, id est quiete, secure, laete habitabit domi suae, nullos metuens hostes. Septuaginta hebraeum רמה rama, id est exaltabitur, accipiunt ut nomen proprium. Unde vertunt: Rama autem in loco permanebit.
A PORTA BENJAMIN. Erat haec in Bezetha, sive Caenopoli, id est nova urbe. Significat ergo veterem urbem augendam per novam, puta adjiciendam ei Bezetham, sive Caenopolim. Ubi nota Jerusalem ita adauctam fuisse, ut veteri civitati duae aliae partes, quasi novae civitates sint adjectae, ita ut esset quasi trina, vel triplex civitas, quarum quaeque suos habebat muros et portas. Hinc et vocabantur, prima, secunda, tertia civitas. Prima erat vetus, in qua erat porta prior. Secunda erat veteri proxima, in qua habitabat Holda prophetissa, IV Reg. xxii, 14. Tertia erat extima, et vocabatur Bezetha, sive Caenopolis, in qua porta erat Benjamin. Vide typum Hierosolymae apud Adrichomium.
A TURRE HANANEEL (quae erat ultima civitatis veteris, indeque coepit augeri civitas, adjecta Caenopoli), usque ad torcularia regis, quae erant in adversa parte remotissima, puta in monte Sion, in quibus vinum regum exprimebatur. Omnia haec significant Jerusalem valde augendam et ornandam ad quatuor portas sub Machabaeis, inquiunt Mariana et Palacius, per quod symbolice significantur amplificatio, complanatio, et exornatio Ecclesiae Christi ad quatuor plagas mundi, ac multitudo credentium et christianorum. Simile symbolum dilatationis Ecclesiae sub typo extensionis Jerusalem, habet Jeremias cap. xxxi, in fine, et Isaias cap. li, 2, ut ibi dixi.
Unde S. Hieronymus mystice sic explicat: "Tunc revertetur omnis terra in qua habitavere Judaei, usque ad desertum, id est usque ad populum gentium, qui prius desertus erat, et legis notitiam non habebat, a Gabaa usque ad Remmon, hoc est a colle usque ad excelsum: quia de terra, et de deserto ad colles, et de collibus ad montana consurgimus. Unde et sponsus, Cant. II, transilit colles, qui minores sunt, et salit super montes excelsos, de quibus scriptum est: Montes excelsi cervis." Verum Mariana ad litteram planius et facilius hanc versionem sic explicat: Circumdabitur omnis terra sicut planities, q. d. Illis aquis vivis, quas vers. 8 dixi egressuras e Jerusalem, irrigabitur et circumdabitur omnis terra, scilicet vicina Hierosolymae. Hoc factum esse tempore Machabaeorum, patet ex fonte Gihon, Rogel, Cedron et aliis paulo ante nominatis.
Versus 11: There Shall Be no More Anathema
11. ANATHEMA NON ERIT AMPLIUS. Hebraice man cherem, id est excisio, id est res abominanda et exscindenda, puta idolum quod Antiochus collocavit in templo, quod a Daniele cap. xi, 31, vocatur abominatio desolationis, q. d. Amplius idola non polluent templum, nec colentur. Ita Theodoretus et Palacius. Hoc factum sub Machabaeis. Secundo, proprie, anathema hebraice dicitur cherem, id est excisio, succisio, ut vertit Chaldaeus, de quo dixi Rom. ix, 3, et Levit. cap. xxvii, 28, q. d. Amplius non exscindetur, nec vastabitur Jerusalem, scilicet usque ad longum et immemorabile tempus: nam postea a Tito plane excisa est. Parabolice, Ecclesia Christi non exscindetur, sicut excisa est Synagoga, sed durabit in aeternum, donec a statu militante transferatur in triumphantem. Unde S. Hieronymus: "Nullus, inquit, erit metus hostilis impetus, nulla formido;" nam "sedebit Jerusalem secura" in fide et spe tutelae et protectionis divinae; pari modo securus in ea sedebit fidelis et sanctus quisque, juxta illud Psalm. xc, 1: "Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur."
Vis exemplum illustre, imo in uno multa, eaque eximia, accipe. Magnus ille S. Sabas, qui tempore Anastasii et Justiniani imperatorum acriter Concilium Chalcedonense propugnavit, et meritis cumulatus anno aetatis 92, Christi 531, gloriosus migravit in coelum, cum furiose in eum irrueret Satanas specie leonis, stetit securus, quia Deo nixus, aitque: "Si accepisti contra me potestatem, cur reprimis impetum? Ego sum paratus, Dei cedens nutibus, et non invitum me offerens, ut devorer; sin minus, cur fremis et exsultas inaniter? Ambulabo enim, et conculcabo te leonem, munitus Christi virtute." Aufugit Satanas: omnes autem ferae ab illo tempore eidem magis fuerunt mansuetae et obedientes: adeo ut ipse una cum eis versaretur, et nihil omnino laederetur. Agarenus machinans S. Sabae necem, eo orante: "Hi in curribus, Domine, et in equis, nos autem in nomine tuo magnificabimur," illico a terra, quasi alter Dathan, absorptus est. Exinde Dei gratia ita virum sanctum imbuit, ut nihili faceret barbarorum insidias: et non solum ab eis non vinceretur, sed ne terreretur quidem penitus. Multis ergo ei se in sanctam disciplinam dantibus, Laura ejus facta est chorus Apostolorum, aut angelorum Ecclesia laudantium Dominum. Ipse toto jejuniorum tempore erat jejunus, et nihil cibi attingebat, nisi quod sabbatis et dominicis divina sumebat sacramenta. Tentatus a daemone psallebat: hinc cor ejus tranquillitate et hilaritate implebatur, daemon se ab eo victum exclamavit.
Magna in Deum fiducia ab eo per miraculum aquam, pecuniam et quidquid voluit, obtinuit. Ingressus speluncam ingentis leonis, cum se post preces sopori dedisset, ad eum media nocte fera accessit, et cum eum veste apprehendisset foras trahebat. Ille excitatus et leonis conspectu minime conturbatus, nocturnos hymnos protinus est aggressus. Leo foras egressus exspectabat quoad preces finiret: quibus finitis, leo regressus, veste eum tentat extrahere; cui ille intrepidus: "O leo, inquit, haec quidem spelunca ambobus, si velis, sufficit ad habitandum. Sin hoc tibi non videtur, tu mihi potius spelunca cede, ego enim Dei manu sum formatus, et ejus sum honoratus imagine." His auditis leo abiit, S. Sabae cedens spelunca et cubili. Quin et latrones occurrentibus leonibus: "Per preces, inquiunt, Sabae monachi via nobis cedite:" et statim leones tanquam gravi plaga, nomine Sabae percussi, in fugam se conjecerunt: quo viso, latrones conversi vitam mutarunt. Leo, cui erat pes paxillo transfixus, accessit ad S. Sabam, pedem porrigens, et opem poscens. Exemit paxillum vir sanctus, quare gratus leo ei deinceps quasi famulus adhaesit, et in omnibus quoad potuit inservivit, custodiens asinum, qui monasterio aquam et necessaria comportabat. Qui feras non formidabat, reges non timuit. Anastasium haereticum imperatorem libere redarguit. Justinus imperator ejus faciem lumine coruscam intuitus, quasi angelum Dei excepit, ab eoque benedictionem petiit. Justinianus imperator eum reveritus, mira ejus rogatu effecit. Statuerat ei ad colloquium horam tertiam: illa ut sonuit, Sabas, relicto imperatore, ad solitam psalmodiam se recepit. Urgente discipulo ut imperatori occurreret: "Imperator, inquit, facit quod ei convenit: et nos facimus id quod debemus." Haec Cyrillus in Vita S. Sabae.
Versus 12: The Flesh of Each One Shall Waste Away
12. TABESCET (hebraice המק hamec, id est liquescet, sicut cera coram igne liquescit et dissolvitur, ita Pagninus et Vatablus, tabescet, inquam) CARO UNIUSCUJUSQUE SUPER PEDES SUOS, id est viventis et vigentis, q. d. Tabescent hostes Hierosolymae, non febri, non morbo, sed plaga divina, ita ut sanus, stans, vivens et vigens marcesscat et contabescat. Id contigit Antiocho, quem Deus tumentem et furentem subito "percussit insanabili et invisibili plaga: ut enim finivit hunc ipsum sermonem (de vastanda omnino Jerusalem), apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta, etc." II Machab. IX, 5. Simili modo Antiochi duces et milites validi cum Juda et Machabaeis decertantes, percussi a Deo et perculsi cadebant animis et viribus, quasi tabescentes. Ita de Lysia dicitur I Machab. cap. IV, 27: "Quibus ille auditis consternatus animo, deficiebat." Et Judas Deum orat vers. 32, dicens: "Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua." Similiter lib. II, cap. x, 30, narratur quod angeli stipantes Judam, "eum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et caecitate confusi, et repleti perturbatione cadebant." Et cap. xii, 22, loquens de praelio Judae cum Timotheo: "Cumque cohors, inquit, Judae prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex praesentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur."
Parabolice, hoc verius fuit in persecutoribus Ecclesiae. "Legamus, ait S. Hieronymus, ecclesiasticas historias, quid Valerianus, quid Decius, quid Diocletianus, quid Maximinianus, quid saevissimus omnium Maximinus, et nuper Julianus passi sunt; et tunc rebus probabimus, etiam juxta litteram, prophetiae veritatem esse completam, quod computruerint carnes eorum, et oculi contabuerint, et lingua in paedorem et saniem dissoluta sit."
Sic Nestorii blasphema lingua, quam exeruerat contra Ecclesiam et B. Virginem, docens eam non esse Deiparam, sed Christiparam, a vermibus erosa extabuit. Sic Arius coelesti plaga percussus, dum pergit ad invadendam ecclesiam christianorum Constantinopoli, correptus ingenti dolore viscerum, secedens in latrinas intestina emisit, animamque infelicem efflavit, uti refert S. Ambrosius lib. I De Fide, cap. ix, et Socrates lib. I Histor. cap. xxv. Sic Calvinus instar Herodis fortore et vermibus consumptus, toti orbi vindictae divinae exemplum et portentum fuit, uti refert Bolsecus in ejus Vita. Hoc est quod ait Isaias cap. xlix, 26: "Cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur." Vide ibi dicta.
Anagogice, ita dissolvet et tabescere faciet Deus Antichristum, Gog, Magog, omnesque impios, in fine mundi per plagas horrendas, quas eis immittet, "arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione (eorum) quae supervenient universo orbi," ut ait Christus Luc. cap. xxi, 26. Hae enim plagae et terrores proprie et directe immittentur in impios, indirecte tamen et comitanter afficient etiam pios, sed in ipsorum bonum. Nam hoc erit eis vel purgatorium poenitentiae, vel martyrium patientiae, ad illustrandam eorum virtutem, et augendam coronam. Ita Lyranus.
Tropologice, tabescit caro, oculi et lingua in nobis, quando per gratiam Christi mortificamus concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum et superbiam vitae, quae maxime se ostendit in jactantia linguae. Hi enim sunt tres hostes, et tentatores nostri in mundo, ut docet S. Joannes epist. I, cap. ii, 16. Ita Stunica.
ET CONSERETUR MANUS. Hebraice: Et ascendet manus super manum proximi sui, quod Remigius et Hugo sic explicant, q. d. Infideles, videntes stupenda prodigia Apostolorum, conserent manus, eoque signo foedus inibunt, ut pariter se dedant Christo et Apostolis. Secundo, Vatablus vertit, ascendet, scilicet in auras, id est evanescet, manus ejus in manu proximi, q. d. Si quis rogarit opem a socio suo ut oppugnet Jerusalem, frustra id faciet: quia nec vires humanae, nec consilia humana quidquam valebunt adversus vires et consilia Dei. Tertio, Chaldaeus vertit: Et evelletur manus ejus cum manu proximi sui; et Pagninus: Succidetur manus ejus super manum amici sui, q. d. Implorabunt opem sociorum, sed cum iis succidenetur. Quarto et verisimilius, Theodoretus et Lyranus exponunt, q. d. Tantus erit hostium tumultus, ut in se invicem versi manus conserent, mutuisque se concidant vulneribus. Quinto et simplicissime, q. d. Tanta erit tumultuantium trepidatio, tantus pavor, ut metu exanimes manus apprehendant, easque conserant et conglobent, ut hac unione conglobati pavori quoquo modo resistere valeant. Sic enim videmus oves, boves, porcos, omniaque animalia in pavore, v. g. veniente lupo, natura instigante conglobare et condensare se, quasi a se mutuo opem petant, ut uno eoque communi agmine conferti communi hosti resistant, seseque tueantur. Ea est vis pavoris, ea ex adverso societatis, juxta illud Eccle. IV, 9: "Melius est ergo duos esse simul, quam unum: habent enim emolumentum societatis suae, etc. Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei: funiculus triplex difficile rumpitur."
Versus 13: There Shall Be a Tumult of the Lord
13. ERIT TUMULTUS DOMINI (puta a Domino excitatus, ideoque) MAGNUS IN EIS, scilicet hostibus metu, partim ex improbitate, spe opum et honorum jungent se Antiocho, et pugnabunt contra Jerusalem et Machabaeos, uti dixi cap. xii, 2. Similiter lib. II, cap. x, 30, narratur quod angeli stipantes Judam...
Versus 14: But Also Judah, as If to Say: Many
14. SED ET JUDAS, q. d. Multi Judaei partim metu, partim ex improbitate, spe opum et honorum jungent se Antiocho, et pugnabunt contra Jerusalem et Machabaeos, uti dixi cap. xii, 2. Similiter tempore Christi Judaei oppugnabunt Jerusalem, id est Ecclesiam nascentem in Jerusalem. Mystice, Judae, id est confitentes et fideles pugnant contra Jerusalem, id est Ecclesiam, qui fidem christianam quam professi sunt, abdicant et ejurant, fiuntque haeretici, apostatae, Saraceni, pagani: hi enim solent esse infensissimi fidei semel agnitae et Ecclesiae hostes. Ita Remigius et Lyranus. Id videmus in renegatis, qui sunt robur Turcarum contra christianos.
ET CONGREGABUNTUR DIVITIAE. Sic ad litteram spoliis Nicanoris, aliorumque Antiochi ducum et copiarum, ditavit se suosque Judas Machabaeus, II Machab. viii, 27: ita Theodoretus, Palacius et Mariana, sub quorum typo intelligit spolia quae ex gentibus in Ecclesiam intulerunt Apostoli. Nam, ut ait Isaias cap. lx, 16, gentes conversae ad Christum omnes suas opes in Ecclesiam contulerunt. Unde gratulatur Ecclesiae dicens: "Suges lac Gentium, et mamilla regum lactaberis, etc. Pro aere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum;" sub quibus rursum typice intelligit sapientiam, philosophiam, eloquentiam, mathesin aliasque scientias et artes, tum liberales, tum mechanicas, quibus Gentiles conversi ornarunt Ecclesiam. Minus congrue Lyranus haec accipit de spoliis gentium, quae Antichristus inferet in Jerusalem, ubi suum thronum figet; ipse enim erit hostis et tyrannus Jerusalem, non rex et tutor.
Mystice, Remigius, Albertus, Vatablus et Arias per aurum accipiunt charitatem, per argentum sapientiam divinam, per vestes caeteras gratias et virtutes christianas, quas a Deo acceperant gentes conversae ad Christum. Verum eas non intulerunt in Ecclesiam, sed in Ecclesia illas acciperent, iis tamen eam exornarunt.
Versus 15: And so Shall Be the Ruin of the
15. Et sic erit ruina equi, et muli, etc., sicut RUINA HAEC, q. d. Sicut dixi vers. 12, caedendos et ruituros homines, gentesque quae cum Antiocho pugnabunt contra Jerusalem, et typice contra Ecclesiam; ita dico pariter caedendos et ruituros eorum equos, mulos, camelos, etc., quibus contra Jerusalem pugnabunt, iis vel dimicando, vel sarcinas convehendo.
Symbolice, haec omnia per catachresim significant opes et bellica instrumenta hostium Ecclesiae, scilicet nobilitatem, astutiam, ingenium, sapientiam, potentiam, eloquentiam, etc., cessura victrici eorum Ecclesiae.
Mystice cum S. Hieronymo et Remigio per equos accipe luxuriosos, vel arrogantes; per mulos, dolosos, aut potius cerebrosos et phantasticos; per camelos, divitiis et vitiis onustos; per asinos, acedos, stolidos et stultos. Horum enim luxuria, arrogantia, dolus, avaritia, acedia, etc., corruerunt, cum in baptismo vel poenitentia induerunt castitatem, humilitatem, candorem, charitatem et fervorem Christi.
Versus 16: And All Who Shall Remain
16. Et omnes qui reliqui fuerint, scilicet e strage praelii. Ad litteram alludit ad gentes, quae post tot et tam illustres Machabaeorum victorias, partim judaismum susceperunt, partim eis foederatae quotannis confluebant Jerusalem ad eorum festa, ibique Deum eorum adorabant. Ita Theodoretus, Palacius et Mariana. Sic enim Idumaeos armis Hyrcani, qui filius fuit Simonis fratris Judae Machabaei, subactos, suscepisse circumcisionem et judaismum, docet Josephus lib. XIII Antiquit. cap. xviii. Verum quia paucae gentes id fecerunt, hinc typice et potius sub iis intelligit omnes quae conversae sunt ad Christum, q. d. Caeteris in infidelitate sua pereuntibus, reliqui gentium conversi ad fidem Christi, singulis annis venient in Ecclesiam, ibique celebrabunt festa christiana, non judaica, ita Stunica, Sanchez et alii.
Mystice semper celebrabunt festum Tabernaculorum; quia vivent peregrini in hoc mundo, tendentes jugiter ad patriam coelestem, in qua mentem defigent, ut ibi perpetuum festum Tabernaculorum in gloria agant. Nominat prae caeteris festum Tabernaculorum, tum quia illud diutius caeteris, puta per septem dies celebrabatur; tum quia alludit ad tabernacula Hebraeorum in deserto, in quibus coelesti columna ignis per noctem, et nubis per diem obumbratis, protegebantur a tenebris nocturnis, aeque ac ab aestu diurno: simili enim modo fideles in Ecclesia obumbratione Spiritus Sancti proteguntur ab omni tentatione et aerumna; tum denique ut meminerint christiani, se hic non habere civitatem et domum permanentem, sed habitare in tabernaculis quasi milites et peregrinos, ac tendere ad domum aeternam in coelis. Vide dicta Levit. xxxiii, 42. Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Lyranus, Vatablus, Ribera et alii passim.
Mystice Eusebius lib. VIII Demonstrat. cap. IV, per tabernacula intelligit particulares Ecclesias, in quibus quasi in tabernaculis securi ab omni procella et incursu hostili, degunt fideles tendentes in coelum.
Objiciunt Judaei festum Tabernaculorum proprie esse accipiendum, ac proinde haec exspectanda esse a Messia venturo. Cur enim illud accipiamus spiritualiter et mystice? Respondeo, partim proprie illud accipi, sicque impletum esse in Machabaeis; partim et potius spiritualiter, sicque plenius impleri in christianis. Porro cur Propheta festa christianorum nuncupet nomine festi judaici Tabernaculorum, causae sunt variae. Prima, quia loquebatur Judaeis, qui nonnisi festa judaica norant. Secunda, ut ostenderet festa judaica esse typos et figuras festorum christianorum, haecque illis responsura, sicut corpus respondet umbrae. Magnam enim fidem Ecclesiae facit consensio et consonantia novi Testamenti cum veteri, quodque omnia ejus sacramenta et dona adumbrata fuerint per vetera et judaica. Tertia, quia christiani longe magis et verius agunt festum Tabernaculorum, non semel in anno, uti Judaei, sed continuum et perenne. Hoc est quod eos monet S. Petrus epist. I, cap. ii, 11, dicens: "Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis." Et S. Paulus saepe docet nos instar Abrahae esse peregrinos terrae, sed cives coeli et sanctorum, ac domesticos Dei: "Fides, inquit Hebr. xi, 4 et 9, est sperandarum substantia rerum argumentum non apparentium. Abraham fide demoratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob, cohaeredibus repromissionis ejusdem. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus." Vide ibi dicta.
Quarta, quia Prophetae prophetice loquuntur, id est parabolice, symbolice, aenigmatice, tum ob rerum futurarum absentiam, quas per umbras et figuras videbant; tum ob eorum obscuritatem, tum ad prophetiae elegantiam. Sic totum hoc caput, aeque ac totus pene Zacharias, et Ezechiel multis in locis, ac S. Joannes in Apocalypsi symbolici sunt et parabolici. Simili modo Aegyptii sua mysteria repraesentabant per hieroglyphica: Judaei autem erant vicini Aegyptiis, et primitus degentes in Aegypto illa ipsi viderant: unde et subinde ea imitati sunt, quibus proinde Prophetae simili modo prophetant, ne Aegyptiis inferiores esse videantur, praesertim cum Aegyptii sua symbola et litteras, suamque sapientiam ab Hebraeis, puta ab Abrahamo, Jacobo, Mose, etc., hauserint, uti docent Eusebius lib. X Praepar. II, Clemens Alexandrinus lib. I Strom., et S. Augustinus lib. XVIII De Civil. cap. xxxix.
Quinta, quia res spirituales et bona spiritualia, quae in novo Testamento attulit Christus, commode hominibus, et praesertim rudibus Judaeis explicari non poterant, nisi per symbola corporalia quibus assueveant.
Tropologice et anagogice S. Hieronymus: "Quamdiu, inquit, in profectu sumus, et in cursu atque certamine, habitamus in tabernaculis; hoc omni mente nitentes, ut de tabernaculis ad firmam et stabilem sedem transeamus, id est domum Dei. Unde et S. David dicit in Psalmo: 'Hei mihi! quia incolatus meus prolongatus est.' Et: 'Advena ego sum et peregrinus, sicut omnes patres mei.' Hoc loquitur qui in Aegypto est, et adhuc in saeculo constitutus. Qui autem egreditur de Aegypto (quae hebraice dicitur מצרים mitsraim, et interpretatur tribulatio) et ingreditur vitiorum solitudinem, carpit iter suum, et dicit in Psalmo: 'Pertransibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei,' etc. Unde et ille loquitur: 'Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.' Et post paululum: 'Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Vox enim exsultationis et salutis in tabernaculis justorum,' etc. 'Unum petivi a Domino, hoc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam delectationem Domini, et visitem templum ejus.' Qui in istiusmodi habitat tabernaculis, et de tabernaculis ad atria, et de atriis ad domum, et de domo ad templum Domini ire festinat, debet celebrare solemnia tabernaculorum in ligno sapientiae pulcherrimo," Levit. XXIII, 40.
Versus 17: And it Shall Be That Whoever Does not
17. ET ERIT, QUI NON ASCENDERIT DE FAMILIIS TERRAE, scilicet Judaeae: de ea enim hic agitur, illaque sola obligabatur lege veteri, et consequenter ad celebrandum festum Tabernaculorum. Ita Vatablus, q. d. Judaei qui non ascenderint in Jerusalem ad festum Tabernaculorum, privabuntur imbre, tum corporali (Deus enim Judaeos ob impietatem tempore Achab et Eliae, ac deinceps saepe punivit siccitate et sterilitate), tum potius spirituali verbi, doctrinae et gratiae Dei: multo magis hoc imbre privabuntur Judaei et gentes quaecumque non ascenderint in Jerusalem mysticam, id est Ecclesiam, ibique non celebrarint festum Tabernaculorum mysticum, quod jam explicavi. Ita S. Hieronymus, Remigius, Lyranus et alii.
Recte notat Sanchez, per imbrem significari maxima beneficia. Unde Theodoretus sic explicat: "Non erit super eos imber, id est nullam misericordiam assequentur." Tota enim fertilitas et felicitas Judaeae pendebant ab imbre matutino et serotino, puta sementis et messis: unde eum toties promittunt Prophetae, ejusque subtractionem impiis comminantur. Alludit ergo Zacharias ad illud Mosis, Deuter. cap. xi, 10: "Terra enim quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem, aquae ducuntur irriguae: sed montosa est et campestris, de coelo exspectans pluviam, quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. Si ergo obedieritis, etc., dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum."
Versus 18: And If the Family of Egypt Does not
18. QUOD ET SI FAMILIA AEGYPTI NON ASCENDERIT. Meminit Aegypti potius quam aliarum regionum et gentium: primo, quia directe respicit ad Judaeos, qui sub Jonatha fratre Judae Machabaei, ex consensu Ptolemaei Philometoris regis Aegypti, ibidem templum simile Hierosolymitano aedificaverunt Heliopoli, in eoque pontificem constituerunt Oniam filium Oniae pontificis, a quo urbs et regio, aeque ac templum Onion est appellatum. In eodem loco puer Jesus, fugiens Herodem exsulavit: unde etiamnum ibidem ostenditur fons Jesu, irrigans hortum balsami, ex cujus irrigatione balsamum oriri censet Bredembachius, uti refert Adrichomius in Heliopoli: stetit hoc templum usque ad imperium Vespasiani per annos 350. Erectum fuit contra legem Dei, quae jubet ut solum in loco a Deo electo, puta in Hierosolymitano templo immoletur. Deut. xvi, 2. Peccaverunt ergo Judaei in Aegypto erigentes quasi altare contra altare, et facientes schisma a Jerusalem et templo ibidem jussu Dei aedificato, de quo Josephus lib. XIII Antiq. vi. Sensus ergo est, q. d. Si Judaei qui in Aegypto degunt, suum Onion adire velint, nec ascendere in Jerusalem, privabuntur pariter imbre jam dicto.
Secundo, quia Aegyptii vicini erant Judaeis, iisque infensi; unde per synecdochen repraesentant quosvis gentiles et hostes Judaeorum, q. d. Si Gentiles alienissimi a Jerusalem, quales in primis fuerunt Aegyptii, nolint in eam mystice ascendere, puta si nolint adire Ecclesiam, fierique christiani, non erit super eos imber gratiae coelestis. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Lyranus et Vatablus.
Tertio, quia Aegyptus caret imbre et pluvia coelesti: pro ea enim habet terrestrem, puta Nilum, cujus exundatione irrigatur et fecundatur, magis vel minus secundum majorem vel minorem ejus eluviem. Unde Plinius lib. V, cap. IX: "Aegyptus, ait, in duodecim cubitis (quibus Nilus exundans super agros ascendit et eminet) famem sentit, in tredecim etiamnum esurit, quatuordecim cubiti hilaritatem afferunt, quindecim securitatem, sedecim delicias." Quocirca cum hic Aegyptiis comminatur, dicitque: "Non erit super eos imber," per imbrem intellige irrigationem Nili: haec enim Aegypto est loco imbris: alioquin eis nulla est poena carentia imbris, si adsit Nili exundatio. Unde Chaldaeus vertit: Non crescit ejus Nilus. Ita Mariana.
Sensus est, q. d. Gentiles, qui sibi videntur abundare imbre sapientiae, ubi Aegyptus abundat aqua Nili, eo destituentur, nisi adeant Ecclesiam, in eaque illum coelitus hauriant. Punientur ariditate et sterilitate, non tam corporali, quam spiritali gratiae et doctrinae salutiferae.
Quarto, quia Aegyptus hebraice vocatur מצרים mitsraim, quae vox significat angustias, aut duas angustias, sive angustum et arctum quid inter duo prementia: unde apte repraesentat angustias infidelium praesentes et aeternas, quae eos manent nisi Ecclesiam adeant, ejusque imbre divino irrigentur. Quocirca subdit: "Sed erit ruina, qua percutiet Deus omnes gentes," etc. Ruina haec partim temporalis est, v. g. qua Constantinus, Theodosius, Carolus, aliique principes christiani percusserunt et prostraverunt infideles in praeliis; partim aeterna, qua eos Deus percutiet in gehenna.
Versus 19: This Shall Be the Sin of Egypt. "sin,"
19. HOC ERIT PECCATUM AEGYPTI. "Peccatum," id est peccati poena et plaga, puta ruina jam dicta. Unde Chaldaeus: Haec erit ultio Aegyptiorum, et punitio populorum; est metonymia. Secundo, proprie, q. d. Hoc erit antonomastice peccatum, scilicet peccatum peccatorum omnium maximum, si nimirum nolint gentes exire e suo gentilismo et ingredi Jerusalem, id est Ecclesiam Christi, in eaque celebrare festum spirituale Tabernaculorum, fide, spe et charitate tendendo ad patriam coelestem. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et Hugo.
Versus 20: In That Day That Which is on the
20. IN DIE ILLA ERIT QUOD SUPER FRENUM EQUI EST, SANCTUM DOMINO. Hebraice est מצלות metsillot, quod Septuaginta, Syrus, Arabicus Antiochenus et Noster vertunt, frenum. Causam dat Marinus in Lexico: Crederem, ait, metsillot esse partem illam freni ferream, quae prominet ex ore equi (quae vulgo dicitur morso del cavallo), sic dictam a collisione et tinnitu, puta a nomine צלצל tsiltsel, quod per onomatopaeiam significat cymbalum (vel quid simile) tinniens. Hinc secundo, R. David et Pagninus vertunt, tintinnabulum, quod muliones ex capite vel collo mulorum et equorum onerariorum, praesertim principum, suspendunt tum ad ornatum, tum ut ex ejus sonitu sciatur ubi sint, ne, si a via aberrent, perdantur. Unde Pagninus vertit: In illa die erit super tintinnabula equorum sanctitas Domino, q. d. Tintinnabulis equorum insculpentur hae duae voces, sanctitas Domino, ut significetur ea esse consecrata Deo.
Tertio, Chaldaeus et S. Hieronymus in Comment. vertunt, phaleras, quae tegunt, ornant et obumbrant equum; radix enim צלל tsalel significat tegere, obumbrare: unde צל tsel est umbra. Quocirca Chaldaeus vertit: In tempore illo erunt onus phalerae equi sanctificatae Domino; et Tigurina: In die illo consecrabitur Domino quod est in equorum phaleris. Quarto, Clarius vertit, collaria; alii, stragula et quaevis equorum ornamenta; denique Arabicus Alexandrinus vertit, putridum, vel tabem equi.
Sensus est, q. d. Machabaei victores, aeque ac victores principes christiani, in templo consecrabunt Deo hostium manubias, praesertim phaleras et ornamenta, quae equis eorum detraxerunt, sicut David gladium quem detraxit Goliath, quoque eum occidit, consecravit Deo in templo, I Reg. xiii. Rursum, q. d. Post Ecclesiae victoriam et dominatum alta erit ubique pax, adeo ut aurum, argentum et gemmae quibus ornari solent frena principum, et nobilium stragula ac phalerae pretiosae, convertantur in Dei cultum, Deoque dicentur, vel quasi trophaea in gratiarum actionem, ut vult Theodoretus, vel ad testandum pietatis et devotionis affectum. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Vatablus, Arias, Ribera et alii.
Huc accedit expositio Stunicae, qui censet alludi hic ad laminam quae erat in tiara pontificis appensa fronti, cui inscriptum erat: Sanctitas Domino, q. d. Hic est pontifex sanctificatus, et consecratus Domino. Indicat ergo Zacharias Machabaeos militesque victores suis praeliis praelaturos sanctitatem Domini, quasi titulum et causam, aeque ac symbolum belli, in quo omnem victoriae spem collocent, q. d. Nos pugnamus pro lege sancta Dei; unde ejus symbolum in vexillis et armis praeferimus, ideoque victores nos fore confidimus. Ita fecisse Judam Machabaeum notissimum est ex libris Machabaeorum.
Hoc faciunt jam principes christiani contra haereticos et infideles in Gallia, Germania, Bohemia, Walachia, India, etc., decertantes, et idcirco de iis triumphant, et victoriis pene miraculosis potiuntur. Idem per umbram viderunt et fecerunt Gentiles. Alexandro enim digna vox est apud Dionem, orat. 2 De regno: "Exuviis, ait, et hostium armis templa excolenda sunt; cum et Hector hostium spolia ad sagittiferi Apollinis aedem se appensurum vovebat." Plures eorum gnomas et exempla citavi Numer. xxxi, 50, ubi Israelitae manubias Madianitarum Deo, quasi victoriae datori consecrarunt; et Genes. xiv, 20, ubi Abraham, parta victoria de quatuor regibus, spoliorum decimas Melchisedecho, quasi Dei vicario et pontifici obtulit.
Porro meminit frenorum potius, quam aliarum rerum, quia egit de hostibus Jerusalem et Ecclesiae, quos devictos asserit suos frenos et phaleras, id est sua decora, delicias et opes vel sponte, vel coacte, puta per victores, oblaturos Ecclesiae. Milites enim, puta equites, omnes suas opes olim ponebant, et etiamnum ponunt in adornandis armis et equis. Unde Juvenalis, satyra xi:
Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
Et mox:
Magnorum artificum frangebat pocula miles, Ut phaleris gauderet equus.
Hinc frena faciebant aurea. Talia erant Pallantis, Eneid. VIII:
Frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
Talia quoque erant equorum quos Latinus misit ad Eneam, Eneid. VII:
Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum.
Quin et angeli stipantes Judam Machabaeum apparuerunt in equis, aureis frenis decori, lib. I Machab. cap. x, 29. Hinc illud S. Bernardi taxantis luxum non militum, sed praelatorum: "Discite, Pontifices, in frenis quid facit aurum?"
Hinc secundo, multi putant hic denotari Constantinum Magnum, qui clavum quo crucifixus est Christus, freno equi sui imposuit, ut ostenderet suam in Christum pietatem, utque profiteretur se Christi crucifixi ope et virtute obtinuisse, et sperare deinceps obtenturum victorias contra infideles ejus hostes. Tempore enim Constantini Ecclesia triumphavit de hostibus, eamque gloriam obtinuit quam hic describit Zacharias, q. d. Super frenum equi Constantini erit sanctum Domino, id est clavus sanctificatus Domino ex contactu sanctissimi corporis Christi. Quidni enim sanctus sit clavus, qui passionis Christi et redemptionis nostrae praecipuum fuit instrumentum?
Ridet hoc S. Hieronymus, at non S. Cyrillus: "Non incredibile, ait, hoc dixerit quis, neque alienum a decoro est, meminisse Deum et prophetica praedictione honorasse imperatorem valde pium, etc. Equos enim regum clavo crucis Christi ornari quid aliud declarat, quam summam imperatorum pietatem?" Magis asseveranter S. Ambrosius, orat. De obitu Theodosii imperatoris: "Quaesivit (S. Helena) clavos quibus crucifixus est Dominus, et invenit. De uno clavo frenos fieri praecepit, de altero diadema intexuit, unum ad decorem, alterum ad devotionem vertit. Misit itaque filio Constantino diadema gemmis insignitum, quas pretiosior ferro innexas crucis redemptionis divinae gemma connecteret: misit et frenum, utroque usus est Constantinus, et fidem transmisit ad posteros reges. Principium itaque credentium imperatorum sanctum est quod super frenum: ex illo fides, ut persecutio cessaret, devotio succederet." Et paulo post: "Recte in capite clavus, ut ubi sensus est, ibi praesidium: in vertice corona, in manibus habena. Corona de cruce, ut fides luceat: habena quoque de cruce, ut potestas regat, sitque justa moderatio, non injusta praeceptio." Ac post multa ejusdem argumenti: "Quid ergo aliud egit Helenae operatio, ut frena dirigeret, nisi ut omnibus imperatoribus Sancto Spiritu dicere videretur: Nolite fieri sicut equus et mulus; sed in freno et camo maxillas eorum constringeret, qui se non agnoscerent reges, ut regerent sibi subditos?" Additque illum hoc freno refrenasse insolentiam tyrannorum, Licinii, Maximi, etc.
Idem habet Theodoretus lib. I Hist. cap. xviii: "Helena, ait, clavorum partem in imperatoris galeam artificiose includendam curavit, quo capiti filii consuleret, et hostium tela depellerentur: partem freno equi illius admiscuit, quo tum imperatorem tutum ac securum redderet, cum veterem prophetiam explere posset. Nam olim praedixerat Zacharias propheta: Quod est in freno equi, erit sanctum Domino omnipotenti." Eadem habet Sozomenus lib. II Histor. cap. 1, Nicephorus lib. VIII, cap. xxix, et alii.
Porro Gregorius Turonensis, lib. De Gloria Martyr. cap. vi, constanter affirmans clavos quibus Christus crucifixus est, fuisse quatuor, scilicet singulos in singulis pedibus, aeque ac manibus, ita eos distributos a S. Helena enarrat: "Speciosi autem, omnique metallo nobiliores Dominicae crucis clavi, qui beata membra tenuerunt, ab Helena regina post ipsius S. Crucis inventionem reperti sunt; et de duobus quidem frenum imperatoris munivit, quo facilius, si adversae gentes restitissent principi, hac virtute fugarentur, de quibus non est ignotum Zachariam vaticinasse prophetam," etc. Subdit tertium a S. Helena in mare Adriaticum tempestuosum, et naufragiis infame fuisse projectum, quo facto, mare deinceps navigantibus fuisse placidum et tranquillum: quartum vero in galea statuae Constantini fuisse positum. Idem habet Zonaras lib. III Annalium, licet S. Ambrosius, et Baronius, anno Christi 326, asserant eum positum, non in galea statuae, sed in corona ipsa, quam in capite gestare solebat Constantinus. Subdit Gregorius miraculum clavi in freno, quod suo aevo, puta tempore Justini imperatoris, contigit: "Magnam, ait, ferunt virtutem esse hujus freni, quod ambigi nequaquam potest: quod Justinus imperator publice expertus est, ac suis omnibus patefecit. Illusus enim a quodam mago propter pecuniam, emissas sibi a daemonis umbra intolerabiles per duarum curricula noctium sustinuit insidias; sed cum tertia nocte frenum capiti collocasset, locum insidiandi inimicus ultra non habuit, repertumque auctorem insidiarum gladio perculit."
Denique per frenum significatur ipse Constantinus imperator, qui se suumque imperium cum freno submisit et sanctificavit, id est consecravit Christo. Unde Arabicus Antiochenus vertit: In die illa erit (sedens, puta Constantinus) supra frenum equi sanctificatus Domino; et Arabicus Alexandrinus: In illa die qui apprehendet putridum equi (hostilis a se caesi) erit sanctum Domino omnipotenti.
Tropologice, S. Hieronymus per frenum accipit continentiam et mortificationem, qua refrenamus pruritum concupiscentiae, praesertim oris et linguae, per sermonem Dei, de quo Psalm. xxxi dicitur: "In camo et freno maxillas eorum constringe." Et S. Jacobus cap. III: "In equorum ora frenos mittimus, et omne eorum corpus circumagimus, ut scilicet recto gradiantur itinere, et mollia ad sedendum Domino possint terga praebere. Tale frenum, et talis sermo auri et argenti varietate compositus, feros equos Salvatori praeparat ad sedendum, et sanctos facit, ac proprie illius cultui consecratos." Haec S. Hieronymus.
Nota: Pro מצלות metsillot, Aquila et Symmachus legerunt vario puncto מצלות metsullot. Unde vertunt βάθος, id est profundum; Symmachus, περίπατον σύσκιον, id est incessum umbrosum, sive tenebrosum, per quae S. Hieronymus intelligit arcanam et mysticam scientiam, "quam et David, ait, quasi equus optimus se habere jactabat, dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, Psalm. L; et Apostolus: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Rom. xi, 33. De hoc profundo Propheta clamavit ad Dominum, et exaudivit eum. Psalm. xvii, 7. Has tenebras et sacramenta divina ingressus est Moses in Sina montis caligine, ut videret Deum; de quibus et David Psalm. xxxv, 7: Judicia Domini abyssus multa. Haec arcana, et ista mysteria sancta sunt Domino, quae noverat Evangelista Joannes, quia usus est dicere, quod angeli forsitan nesciebant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et idcirco amatur a Domino: quia optimum habebat profundum, et recubuerat super pectus Jesu; unde et hauserat sapientiam."
ET ERUNT LEBETES IN DOMO DOMINI QUASI PHIALAE. Lebetes erant ollae, in quibus coquebantur carnes victimarum Deo immolatarum. Phialarum in templo triplex erat usus: Primo, in eis adolebatur thymiama. Secundo, in iis libabatur, id est bibebatur, vel effundebatur vinum quasi libamen Deo, juxta illud Amos vi, 6: "Qui bibunt in phialis vinum." Tertio, in phialis excipiebatur sanguis victimarum, qui deinde effundebatur ad cornua altaris, ut designaretur sanguinem in quo consistit vita animalis, ac consequenter ipsam ejus vitam dari et immolari Deo, uti dixi in Levitico. Quocirca magna erat copia phialarum, longeque major quam lebetum, vel ollarum.
Dicit ergo Propheta, tantum fore gentium concursum in Jerusalem, ad sacrificandum in festo Tabernaculorum, ut lebetum, in quibus coquendae sunt victimae, tanta sit copia, quanta phialarum alio tempore esse solet. Nam illo festo sicut crescet numerus sacrificiorum et lebetum, ita crescet et proportionaliter phialarum. Unus enim lebes tres vel quatuor phialas requirit: quocirca tunc erant plures phialae quam lebetes; sed tot erunt lebetes, quot alias solent esse phialae, q. d. Multa erunt instrumenta sacrificiorum et cultus divini, quia multa erit populi frequentia, aeque ac pietas et religio.
Hoc ad litteram impletum est sub Machabaeis, qui suis praeliis Jerusalem et templo suum decus restituerunt et auxerunt.
Parabolice, verius est in Ecclesia Christi, in qua tot sunt lebetes, id est calices, patenae, ciboria, hierothecae, thuribula, aliaque vasa sacra in quibus vel sacrificantur caro et sanguis Agni immaculati Christi Domini, vel aliquod ministerium huic sacrificio exhibetur, quot in veteri lege et templo erant phialae. Ita Lyranus. Aut, q. d. Sicut multi erunt lebetes, id est patenae, ciboria et hierothecae, in quibus consecrantur, vel reponuntur hostiae consecratae, puta caro Christi: ita pariter multae erunt phialae, id est multi calices, in quibus consecratur, sacrificatur et bibitur sanguis Christi: nec enim caro consecrari potest nisi consecretur et sanguis: unde et omnis calix suam habet patenam, in qua reponatur corpus Christi.
Nota: Phiala sanctior et sacratior in templo erat quam lebes, primo, quia physice nitidior et purior, aeque ac pretiosior, quia saepe erat ex argento vel auro; lebes vero ex argilla vel aere, isque ob ignem, carnes et fumum ater, fuliginosus, olens et sordidus. Unde illud vulgo tritum:
Vae tibi tu! nigrae dicebat cacabus ollae:
cacabus enim est lebes, aeque ac olla. Secundo, quia phiala proprie et proxime serviebat sacrificio, nimirum exceptioni et effusioni sanguinis victimae, puta libationi; item thymiamati, ejusque suffitui et incenso: lebes vero tantum serviebat coquendis et lixandis carnibus victimae jam immolatae, ideoque post peractum sacrificium, ut scilicet ejus participes fierent laici offerentes, et ex carnibus victimae quam obtulerant, comederent et epularentur coram Domino. Hinc tertio, phialae omnes erant templi, ideoque sacratae Deo: lebetes vero non. Nam etsi aliqui essent in templo lebetes pro coquendis carnibus, sacerdotum praesertim, tamen affluente magna turba sacrificantium, uti fiebat in festo Paschae, Pentecostes et Tabernaculorum, hi non sufficiebant: unde tunc laicus quisque sacrificans debebat procurare sibi lebetem, commodando, vel conducendo eum, in quo carnes suas coqueret; quem deinde commodanti vel conducenti reddebat.
Praedicit ergo hic Zacharias, tantam fore devotionem populi, ut, cum plurimi confluxuri sint ad sacrificandum in festo Tabernaculorum, plurimi quoque ex Jerusalem et Juda afferant suos lebetes, non tantum pro se, sed et pro aliis, qui gratis eos advenis commodabunt, ut a mercatoribus eos emere vel conducere non sit opus; ac peractis sacrificiis relinquent eos templo, Deoque dicabunt in perpetuum: quo fiet ut tantus sit lebetum sanctorum numerus, quantus est phialarum, utque pene tam sacri habeantur (utpote Deo tanta devotione consecrati, et tot carnium Dei immolatarum contactu sanctificati), quam phialae, itaque in phialarum dignitatem et sanctitatem quasi transire videantur.
Hoc ad litteram impletum sub Machabaeis, cum ipsi repurgarunt templum, ejusque dedicationem et encaenia celebrarunt coelitus recepto igne divino, qui sacrificia consumpsit, quo miraculo viso certatim omnes concurrerunt ad offerendas victimas, quas hic ignis Deo concremaret.
Hinc mystice, lebetes sunt sacerdotes: sicut enim in lebetibus igne subjecto coquebatur caro victimae; ita a sacerdotibus ignea vi et virtute Spiritus Sancti consecratur et conficitur Eucharistia, quam deinde fidelibus distribuunt quasi panem coelestem et vivificum, q. d. Tantus in lege nova erit sacerdotum numerus, quantus in lege veteri fuit phialarum, aliorumque vasorum sacrorum. Ita a Castro. Generalius Remigius et Vatablus per lebetes accipiunt mentes christianorum, in quibus igne charitatis consumuntur carnis vitia, et coquuntur preces et vota ad Dominum: eaedem sunt phialae, in quibus thymiama devotionis et laudis ad Deum jugiter exhalat et fragrat, q. d. Tanta erit fidelium copia, qui seipsos in corde quasi victimas mactabunt, et quasi thymiama suavissimum Deo offerent, quanta fuit lebetum ad sacrificia, et phialarum ad odoramenta in veteri Testamento.
Paulo aliter S. Hieronymus; ipse enim lebetes et ollas carnium assignat Judaeis, phialas vero aromatum christianis: "Ament, ait, aeneos lebetes, qui amaverunt ollas Aegyptias; et carnes, et pepones, et allia, et caepe, et cucumeres. Nos judaicos lebetes in quibus coquebantur carnes victimarum, vertamus in phialas aromatum coram altari Domini, de quibus sponsa dicit ad sponsum Cant. vi: Fratruelis meus descendit in hortum meum ad phialas aromatum, pascere in hortis, et colligere lilia, etc., ut impleat phialas animarum credentium, et Domino ex eis liba defundat. Istiusmodi lebetes cum versi fuerint in phialas Domini, et dicere potuerint: Christi bonus odor sumus; et pro virulentia carnium varios coeperint flores gestare virtutum, tunc erunt in Jerusalem et in Juda sanctificati Domino. Jerusalem enim visionem pacis, Judas exprimit confitentem." Huc alludit Ecclesia, cum canit de S. Magdalena:
Fit ex lebete phiala In vas translata gloriae, Ex vase contumeliae.
q. d. Quae prius erat atra lebes, plena carnibus, gula, vino et venere, facta est phiala aurea offerens thymiama poenitentiae et charitatis Christo. Unde suos capillos, aromata, caeteraque lenocinia, et lebetes, id est gulae et libidinis instrumenta, in Christi honorem impendit, eique quasi in phiala obtulit, uti unguenta pretiosa rupto alabastro in caput ejusdem effudit. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Haymo mystice haec exponunt de mortificatione, qua lebetes, id est quidquid in nobis est ollare et carneum, igne Spiritus Sancti ita excoquitur, ut totum exhalet transeatque in spiritum; quo fit ut talem odorem Deo et angelis aspiret caro mortificata, qualem habere solent phialae aromate fragrantes, ait Sanchez.
Sane hic sensus apposite respondet sensui litterali, et differentiae inter lebetem et phialam, quam paulo ante assignavi. Huc quoque allusit Apostolus II Tim. ii, 20, et Rom. ix, 21, ubi docet in domo Dei esse vasa alia in honorem, alia in contumeliam; ac peccatorem, qui est vas contumeliae, si poeniteat, seque a peccatis expurget, fieri vas honoris et gloriae. Sic enim Magdalena, quae peccatrix erat lebes ignominiae, poenitens facta est phiala gloriae.
Versus 21: Every Cauldron
21. ERIT OMNIS LEBES (scilicet ad sacrificia necessarius) SANCTIFICATUS DOMINO, q. d. Abundabit templum vasis rebusque necessariis ad Dei cultum, ita ut nihil cuiquam ad sacrificandum, Deumque rite colendum desit. Aut, q. d. Omnis lebes qui est in domo Domini, uti dixit versiculo praecedenti, jugiter ibi manebit quasi sanctificatus Domino, nec inde extrahetur ut applicetur usibus profanis. Calices enim et vasa sacra semel consecrata Deo, manent in aeternum sacra, nec fas est ea reducere ad usus profanos. Aut, ut Palacius, q. d. Tanta erit immolantium multitudo, ut ex omni Jerusalem et Judaea certatim adducantur lebetes, in quibus carnes victimarum coquantur, ac deinceps lebetes illi, quasi jam victimis hisce sanctificati, in usum templi remanebunt, eruntque Deo et templo consecrati. Hoc verum fuit in Machabaeis, verius in christianis; hi enim abundant calicibus, thuribulis, lebetibus omnibusque vasis ad sacrificium Deique cultum opportunis. His enim divites sunt Ecclesiae, monasteria, templa, ad invidiam haereticorum.
Mystice, omnis lebes, id est omnis sacerdos, adeoque omnis fidelis, manebit sacerdos et fidelis, id est Dei cultui addictus, et quasi Deo consecratus, ut in suo gradu fideliter et pie Deo serviat, nec amplius ad infidelitatem, scelera ususque profanos redeat, id est licite redire nequeat; et si talem se praestet qualem professus est, nunquam reipsa rediturus sit.
Ex hoc loco liquet haec potius spiritualiter, quam corporaliter esse accipienda. Nam corporaliter in rigore falsum est, quod omnis lebes in Jerusalem et Juda fuerit sanctificatus Domino: alioqui enim Hierosolymitae et Judaei debuissent omnes suos lebetes deferre ad templum, et dicare Deo, nec ullos domi ad proprios usus retinere potuissent, quod liquet esse falsum. Spiritualiter autem verum est, quod omnis lebes, id est omnis sacerdos et fidelis in ordinatione et baptismo sit consecratus Domino. Unde S. Petrus loquens fidelibus etiam laicis: "Vos, ait, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, offerentes spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum," I Petr. ii, 9. Et S. Paulus: "Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum," Rom. xii, 1. Et: "Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini ejus. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus," Hebr. xiii, 15.
ET COQUENT IN EIS, q. d. Judaei sub Machabaeis in suis lebetibus coquent carnes, quas Deo immolarint; christiani vero, praesertim sacerdotes, in mentibus suis coquent pia et ardentia desideria, proposita et vota, quasi victimas Dei, tum contritionis et poenitentiae, tum laudum et hymnorum, tum charitatis, praesertim circa conversionem animarum, ut scilicet proximos doceant res salutis, a peccatis avocent virtutes, vitamque sanctam et perfectam inducant; hae enim sunt victimae Deo uti honorificentissimae, ita gratissimae et jucundissimae.
Addit a Castro alium sensum, q. d. Christi fideles eligent ex viris Deo sacris, quos ubique reperient, quem voluerint, ut per eum offerant Deo sacrificium verum Christi, puta Eucharistiam, sine quaestu et sumptibus; quibus olim opus erat ad coemendas victimas, ollasque conducendas, ad coquendas carnes sacrificiorum. Unde sequitur:
ET NON ERIT MERCATOR. Hebraei et Septuaginta: Non erit Chananaeus, id est mercator, ut vertunt Aquila, Chaldaeus et Noster. Olim enim Chananaei in mercatura erant celebres. Jam sensus est, q. d. In templo erit abundantia lebetum, phialarum et caeterorum vasorum, quae necessaria sunt ad sacrificandum, ac proinde non erunt mercatores, qui ea peregrinis venientibus in Jerusalem ad sacrificandum vendant aut elocent. Aut, ut Palacius, q. d. Tanta erit charitas concurrentium ad templum, ut quisque alteri, praesertim advenae et peregrino, lebetes et phialas sine pretio gratis exhibeat et commodet; tanta etiam venientium erit devotio et diligentia, ut quisque sibi necessaria ad sacrificium secum afferat, ac proinde mercatoribus, qui ea in festis vendere solent adventantibus, non erit opus. Id factum est sub Machabaeis.
Jam sub hoc typo parabolice significatur, apud christianos volentes Deo sacrificare, non fore mercatores, qui vendant oves, boves, columbas, aliasque victimas, quas Deo immolent, aliaque ad sacrificium necessaria, uti erant apud Judaeos, eo quod sacrificium christianorum futurum sit, non carnale boum et ovium, sed mysticum, puta Eucharistiae; aut spirituale et mentale, puta orationis, contritionis, charitatis, etc., q. d. In Ecclesia Christi facile et sine pretio licebit Deum colere, eique sacrificare. Hujus rei symbolo Christus e templo ejecit ementes et vendentes, Matth. xxi, 12.
Hinc Stunica sic exponit: Non erit Chananaeus, id est Gabaonita, qui more suo (Gabaonitas enim Josue cap. ix, 27, damnavit ad ligna et aquam comportandum pro sacrificiis templi) necessaria ad sacrificium suppeditet. Verum Gabaonitae non erant mercatores, sed servi Hebraeorum. Rursum non erit in Ecclesia mercator, scilicet rerum spiritualium, id est simoniacus, qui scilicet Eucharistiam, resque sacras pretio vendat aut emat, quia Christus praecepit Apostolis eorumque posteris: "Gratis accepistis, gratis date," Matth. cap. x, 8. Ita Lyranus et Vatablus. Porro non erit simoniacus, id est licite esse non poterit, nec ut sit permittetur; quia a praelatis Ecclesiae punietur, et beneficio quod simoniace obtinuit, si res constet, privabitur.
Aliter Theodoretus, Albertus et Clarius: hi enim per Chananaeum intelligunt sceleratum et improbum. Tales enim olim erant Chananaei, ideoque a Deo per Hebraeos e terra sancta expulsi sunt, q. d. Christiani non erunt scelerati, sed pii et sancti; intellige quantum est ex vi christianismi et gratiae Christi: omnes enim qui huic gratiae obsequentur et cooperantur, sancti sunt: si quis vero id nolit, non mirum si sceleratus evadat, sed sua culpa et malitia. Insuper si sceleratus sit, Ecclesia eum corrigere sataget; si monitus secundo et tertio se corrigere nolit, Ecclesia eum excommunicabit, et e coetu fidelium expellet, juxta praeceptum Christi, Matth. xviii, 15: "Dominus omnipotens, ait Theodoretus, hanc vocem veram esse hoc tempore praestet, ut nemo in nobis Chananaeus videatur, sed omnes secundum traditionem Evangelicam, vivamus, et beatam spem exspectemus, adventumque magni Dei conservatoris nostri Jesu Christi, cui cum Patre gloria et cum Spiritu Sancto nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen."
Argumentum: Introductio in Malachiam
Quaeritur PRIMO, quis fuerit Malachias? Respondet primo, Origenes apud S. Hieronymum et Cyrillum, eum fuisse angelum qui corpus assumpsit, illudque sibi hypostatice univit, ut esset typus Christi, et ut haec Dei oracula Judaeis enuntiaret. Id probat ex eo quod Malachias hebraice idem sit quod angelus Domini. Et ita vertunt cap. I, 1, Septuaginta et ex iis Clemens Alexandrinus lib. I Stromat., et S. Augustinus lib. XX De Civit. cap. xxv. Et S. Chrysostomus orat. 2 Contra Judaeos, et homil. 14 in epist. ad Hebr.: "Lege, ait, quid dicat Aggaeus, quid Zacharias, quid angelus (puta Malachias), quid Esdras incuset." Simili argumento motus Origenes, censuit Aggaeum et Joannem Baptistam fuisse angelos incorporatos, eo quod in Scripturis vocentur angeli, ut patet Aggaei I, 13, et Matth. xi, 10. Cum Origene sensisse videtur Tertullianus lib. De Carne Christi, cap. III et vi, ubi probat non fuisse Verbo Dei impossibile carnem assumere, ex eo quod id angelis fuerit possibile: quod nisi de assumptione hypostatica intelligas, ejus ratio futilis esset et nullius momenti. Porro Origenes hanc sententiam tradit tum alibi, tum diserte tomo II in Joannem, explicans illa Malachiae verba: "Ecce ego mitto angelum meum." Verum hic est error. Nam de fide est Joannem Baptistam fuisse hominem, generatum ex Zacharia et Elisabeth, ut patet Luc. I, 15, et Joan. I, 6. Et certum est omnes Prophetas fuisse homines. Unde Eccli. cap. XLIX, 12: "Et duodecim Prophetarum ossa, inquit, pullulent de loco suo." Si habuerunt ossa, eaque rursum pullulabunt et resurgent; ergo fuerunt veri homines: hi enim constant carne et ossibus. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus et alii passim. Ad argumentum respondeo Prophetas vocari angelos, id est nuntios et legatos Dei. Sic quilibet sacerdos a Malachia vocatur angelus, cum ait cap. II, 7: "Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus; quia angelus Domini exercituum est." Secundo, vocantur angeli ob angelicos mores, formam et vitam.
Simili modo multi hodie filiis suis indunt nomen Angelus, ob devotionem quam habent erga angelos, utque eorum puritatem imitentur. Ita S. Epiphanius lib. De Vita et moribus Proph. in Malachia et Aggaeo, qui et addit ex sententia Hebraeorum, Malachiam vocari angelum, eo quod quaecumque praedicaret, eadem ab angelo de coelis veniente docerentur et confirmarentur. Sed hujus rei fides sit penes Hebraeos; certe videtur olere fabulam et figmentum Rabbinicum.
Secundo, veteres Hebraei, aeque ac moderni tradunt Malachiam fuisse Esdram sacerdotem et scribam. Hanc traditionem referent et sequentur S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Ribera et alii. Rationes et conjecturae hujus sententiae sunt variae. Prima, quia Malachias idem argumentum tractat quod Esdras, scilicet taxat neglectum legis cultusque Dei, ac nominatim matrimonia cum alienigenis, quae Esdras culpat cap. ix. Secunda, quia Esdras eodem tempore vixit quo Malachias, ac meminit cap. v, 1, Aggaei et Zachariae, non tamen Malachiae: ergo signum est ipsummet fuisse Malachiam, qui ita dictus sit, cum a Deo quasi angelus, id est nuntius et propheta, ad populum missus est, ut eos induceret ad poenitentiam, qua imminentes clades effugerent. Tertia, quia Esdras vir mire sanctus, zelosus et egregius praedicator, omnino videtur fuisse propheta, nec alius esse potuit, quam Malachias. Quarta, quia Ecclesiasticus cap. xlix, cum laudat Zorobabel, Jesum, Nehemiam, praeterit Esdram, qui illis virtute et gestis non cedit: ergo verisimile est ipsum eum laudasse inter 12 Minores Prophetas, sub nomine Malachiae. Ex adverso Josephus...