Cornelius a Lapide

Malachias I


Index


Synopsis Capitis

Arguit Deus Judaeos ingratitudinis: quia Jacob, inquit, dilexi quasi filium, Esau autem odio habui. Ubi est ergo amor meus, et timor meus? Secundo, vers. 7, arguit sacerdotes, quod offerant panem pollutum, et hostias caecas et mancas. Hinc tertio, vers. 11, iis amotis novos se surrogaturum promittit, qui in omni loco offerant pie et sancte purissimum et augustissimum mincha, id est sacrificium Eucharistiae.


Textus Vulgatae: Malachias 1:1-14

1. Onus verbi Domini ad Israel in manu Malachiae. 2. Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus, et dilexi Jacob, 3. Esau autem odio habui? et posui montes ejus in solitudinem, et haereditatem ejus in dracones deserti. 4. Quod si dixerit Idumaea: Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus quae destructa sunt: Haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam, et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum. 5. Et oculi vestri videbunt: et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israel. 6. Filius honorat patrem, et servus dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum; ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? 7. Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? In eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est. 8. Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum, et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. 9. Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc) si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. 10. Quis est in vobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum: et munus non suscipiam de manu vestra. 11. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus: et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in Gentibus, dicit Dominus exercituum. 12. Et vos polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est: et quod superponitur, contemptibile est, cum igne, qui illud devorat. 13. Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum, et intulistis de rapinis claudum, et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra, dicit Dominus? 14. Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.


Versus 1: The Burden Of The Word Of The Lord To Israel

1. ONUS VERBI DOMINI AD ISRAEL. — «Onus,» id est tristis et onerosa prophetia, uti jam saepius dixi; cujus horrorem temperat dicens, «ad Israel,» q. d. Deus in ore meo posuit hoc onus, ut eo quasi deportem illud ad Israel, eique illud

promam et exponam. Israelem enim ut filium suum amat Deus, ideoque eum hoc onere corripit et castigat. Aptius ergo magisque proprie hebraeum אל el, Noster vertit, ad Israel, quam Tigurina, contra Israel.

AD ISRAEL. — Ad duas tribus, videlicet Juda et Benjamin. Hae enim solae, decem tribubus in Assyriam abductis, sibi priscum et avitum Israelis nomen vindicaverunt, praesertim quia multi ex Israel, id est ex decem tribubus, vel reliqui, vel profugi junxerunt se duabus jam dictis, et in eamdem cum iis gentem et rempublicam coaluere, uti dixi in Zacharia. Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo et Lyranus. Ubi moraliter disce Israel, id est validos cum Deo, et per Deum esse non posse nisi eos, qui unionem et societatem fraternam colant; invalidi enim et inermes sunt, qui sibi solis praefisi, a fratrum et sociorum consortio et auxilio se segregant. Scitum est illud: «Concordia res parvae crescunt, discordia res magnae dilabuntur.»

IN MANU MALACHIAE, — id est per Malachiam quasi manum, id est organum et instrumentum. Os ergo hic vocatur manus per catachresim: quia manus est organum organorum, ut ait Philosophus.

Moraliter, disce hic eum qui de vitiis vel erroribus tuis te corripit vel castigat, esse Malachiam, id est angelum, ac quasi angelum a Deo coelitus tibi missum, imo coeleste oraculum, munusque ingens tibi deferentem, a te reverenter suscipi, coli et amari debere. Qui itaque corripit alium, cogitet se angeli Dei vices obire; ac proinde ministerium hoc divinum expleat angelice, id est sine ira, aliave passione, sincere, imperturbate, modeste, leniter ostendendo viscera charitatis et compassionis, sicuti angeli compatiuntur humanae infirmitati et ignorantiae, quae ad plenum perspecta habent, dum homines corripiunt, juxta illud documentum Apostoli, Galat. vi, 1: «Vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.» Vide ibi dicta. Vicissim qui corripitur cogitet se ab angelo corripi, ab eoque sibi hoc onus castigationis, esto duriusculum, jussu Dei imponi, ideoque ei gratias agat; uti faciebat S. Carolus Borromaeus, qui praeter alios, duos ex professo sacerdotes graves constituerat, omnium actionum suarum inspectores et censores. Illis enim hoc officii dederat, ut jugiter in omnia verba et facta sua invigilarent, notarentque sicubi quid peccaret, de eoque libere et sincere sese admonerent, quos benigne audiebat; et monitus de errore quopiam, illico eum corrigebat: ita habet Vita ejus, lib. VIII, cap. xvi. Nimirum idipsum didicerat ab antecessore suo S. Ambrosio, qui, ut habet ejus Vita, monitus a quopiam, monitori gratias agebat, dictitans se ingens ab eo accepisse beneficium. Vere dixit Sapiens Prov. xxvii, 5: «Melior est manifesta correptio, quam

amor absconditus. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula blandientis.» Et cap. ix, 8: «Argue sapientem, et diliget te.» Et Ecclesiastes cap. vii, 6: «Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.» Ex adverso superbi, quia insipientes sunt, «cum se impeti redargutione concipiunt, gladium persecutionis credunt,» ait S. Gregorius lib. X Moral. cap. iii. Quin et Sapiens: «Qui odit, ait, increpationes, insipiens est,» Prov. xii, 1. «Non amat pestilens eum qui se corripit: nec ad sapientes graditur,» Prov. xv, 12. Et vers. 10: «Qui increpationes odit, morietur.» Et vers. 32: «Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.» Hoc est quod lugentes angeli edicunt Jerem. li, 9: «Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam.» Nam «qui non vult corripi, non vult corrigi. Et qui odit correptionem, vestigium,» id est certum indicium, «est peccatoris,» id est peccatis affixi, obstinatique instar diaboli, Eccli. xxi, 7.

Quocirca S. Basilius in Regul. brevior. Reg. 159: «Qui hujusmodi est, inquit, hujus conversatio inter reliquos fratres perniciosa est.» Unde idem alibi jubet eos quasi pestes a congregatione segregari. Idem, Regul. 158: Sicut, ait, infirmus anxius de salute corporis, libenter suscipit quidquid ordinat medicus, licet acerba sit et aspera curationis ratio; sic humilis, et qui vere salutem animae desiderat, prompte et hilariter suscipit correptionem, quantumvis mordacem et acrem.

Scripsit hac de re Galenus librum De Cognoscendis curandisque animi morbis, ubi docet, sicut unica aegroti spes recuperandae sanitatis sita est in medico, ita totam salutis spem consistere in eo, si quis quaerat et inveniat virum virtute et prudentia praeditum, illique se totum instruendum, corrigendum et formandum tradat, illique credat, non sibi, etiamsi defectus quos ipse notat, in se non videat. Hoc est quod ait Eccli. xx, 4: «Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam?» Ita fecit S. Petrus correptus a S. Paulo, Galat. ii, 11, Theodosius imperator ob caedem Thessalonicensium correptus a S. Ambrosio, uti refert Histor. Tripart. part. II, lib. VII, cap. vi. In Chronicis Ordinis Cisterciensis narratur, olim in monasterio Clarevallensi pium hunc fuisse morem, ut si quis ab alio de aliquo defectu moneretur, vel reprehenderetur, illico reprehensus pro reprehendente, in gratiarum actionem recitaret orationem Dominicam.

DILEXI VOS. — Opponit Deus Esau Jacobo, per quod hunc dilexerit, illum odio habuerit. Per Jacob intellige familiam potius, quam personam Jacob, puta ejus posteros, scilicet Jacobaeos: sic per Esau intellige Idumaeos, Esau posteros. Porro dicit: Dilexi in praeterito, non in praesenti diligo, q. d. inquit S. Hieronymus: Olim dilexi Jacobaeos, cum me colerent et redamarent: at jam cum me

aversentur, ego pariter eos aversor. Nam «amare non redamantem, est amoris impendia perdere.» Verum alii melius דלכי dilexi exponunt per omnem temporis differentiam, q. d. Jacob dilexi, diligo et diligam. Sic enim Hebraei saepe per unam temporis differentiam, caeteras omnes significant. Id ita esse patet ex eo, quod hisce verbis arguit praesentes Judaeos, eo quod amori suo non respondeant, sed amori rependant odium, q. d. Ego vos ab olim dilexi: nam sicut patres vestros dilexi, ita et vos filios eorum diligo. Alioqui enim excepissent Judaei, dicendo: Quid ad nos quod patres nostros dilexeris, cum nos ipsos oderis? Porro dilectio Dei est efficax, et fons omnis boni et doni: ex amore enim et benevolentia nascitur omnis beneficentia. Dilexi ergo vos, ideoque ex Aegyptia servitute eduxi, in Synagogam meam elegi, legem de coelo dedi, vos manna pavi, columna ignis et nubis per desertum deduxi, victorias miraculosas vobis de hostibus dedi, in Chanaan vos deduxi, firmavi, protexi, alui, ditavi; regibus, prophetis, bonisque omnibus vos cumulavi.

ET DIXISTIS. — Hebraeum vau est conversivum, cujus officium est vertere praeteritum in futurum. Unde Vatablus vertit, et dicetis; Chaldaeus, quod si dixeritis. Hucusque enim hoc non dixerunt, quia necdum audierant a Deo: «Dilexi vos;» sed eo audito obstrepere coeperunt, ac dicere:

IN QUO DILEXISTI NOS? — Quo signo, quo dono, quo beneficio tuam in nos dilectionem ostendisti? Vide hic insignem populi ingratitudinem, qua non tantum tot Dei beneficiis ingrati sunt, sed et eorum obliti, adeo ut ea non agnoscant; perinde ac si Deus eis peregrinus esset, nec quidquam boni unquam contulisset; cum tamen ex libris Mosis, Judicum, Josue, Regum et caeteris S. Scripturae constaret innumera, et maxima eos a Deo dona percepisse. Hoc est quod eis improperat Psaltes Psalm. lxxvii, 11: «Obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis.» Huic ingratorum quaestioni respondet Deus, aitque:


Versus 2 et 3: Was Not Esau The Brother Of Jacob And I Loved Jacob, But Hated...

2 et 3. NONNE FRATER ERAT ESAU JACOB (isque gemellus ex eodem partu?) ET (tamen) DILEXI JACOB, ESAU AUTEM ODIO HABUI? — Ita et Syrus, et Arabicus uterque, q. d. Jacob cum suis posteris Jacobaeis praeelegi, et praedilexi prae Esau et posteris ejus Idumaeis. Idque primo, cum de utroque adhuc in utero matris Rebeccae existente, ideoque ante omne eorum meritum vel demeritum dixi et praedixi matri: «Major serviet minori,» puta Esau Jacobo, Gen. xxv, 23; ubi adverte odium hoc Esau non fuisse proprium et formale (nec enim Deus odisse poterat Esau antequam peccaret), sed tantum minorem amorem, quod scilicet Esau postponeretur Jacobo, eique in donis cederet et subjiceretur. Sic Genes. xxix, 31, pro eo quod Noster vertit: «Videns autem Dominus quod (Jacob) despiceret Liam,» Hebraeus, Chaldaeus et Septuaginta habent: Videns autem Dominus quod odio haberetur

Lia; ubi neglectus Liae, ejusque minor amor quam Rachelis, vocatur odium: nec enim Jacob proprie oderat Liam, quam ut conjugem amabat et alebat. Secundo, cum Judaeos praetuli Idumaeis, dando Judaeis meam legem, Ecclesiam, templum, Prophetas, regnum, etc., eisque subjiciendo Idumaeos. Tertio et maxime ad rem praesentem, cum Judaeos Babylone liberavi, Idumaeos in gratiam vestri ibidem captivos dereliqui; unde explicans subdit: «Et posui montes ejus solitudinem,» etc.

Nota ex S. Hieronymo, Theodoreto, Lyrano, Vatablo, Aria, Ribera et aliis, Malachias ad litteram loquitur non de praedestinatione Jacob, et reprobatione Esau, q. d. Jacob et Jacobaeos praedestinavi, Esau vero et Idumaeos reprobavi et gehennae addixi; nam hoc constat esse falsum: quia multi Jacobaei damnati sunt, et multi Idumaei, ut Job cum suis amicis, salvati: sed loquitur de praeelectione Jacob prae Esau ad bona temporalia. Respicit enim ad illud matri utriusque, praegnanti adhuc, promissum Gen. xxv, 23: «Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori,» puta Esau serviet Jacobo, et Idumaei Jacobaeis; qui locus manifeste loquitur de praeelectione ad dominium temporale, non spirituale. Sensus ergo est, q. d. Dilexi vos, o Judaei, magis quam Idumaeos fratres vestros, cujus rei hoc vobis do signum et argumentum: cum tam vos quam Idumaeos, propter multiplicia peccata, Chaldaeis vastandos tradidissem, ego vos diligens, pristinamque in patres vestros dilectionem conservans, paulo post e captivitate reduxi, et in patriam restitui: Idumaeos vero, quia fuerunt vestri hostes, in gratiam vestri in ea reliqui, eorumque terram in solitudinem redactam, draconibus habitandam dedi. Hunc esse sensum litteralem et genuinum patet ex sequentibus. Ex quo allegorice Apostolus Rom. ix, 13, assurgit ad praedestinationem et praeelectionem ad bona spiritualia, cujus illa praeelectio Jacob ad bona temporalia erat typus. Sicut enim Deus Jacobaeos in opibus terrenis praetulit Idumaeis, ita in spiritualibus fideles in fide infidelibus, justos in gratia injustis, electos in gloria reprobis praefert et anteponit. Ita S. Hieronymus et alii passim, quos sequuntur scholastici, ac nominatim Gabriel Vasquez, I part. Quaest. xxiii, disp. xcv, num. 45. Vide ea quae dixi Rom. ix, 13.

Moraliter, hic discat quisque aestimare Dei in se amorem et beneficentiam, qua multis aliis in aliquo praelatus est, v. g. si religiosus est, praelatus est saecularibus: si sacerdos, laicis: si doctus, indoctis: si fidelis, infidelibus, etc., adeoque si quisque suas naturae et gratiae dotes consideret, inveniet se peculiares et proprias aliquas a Deo accepisse, quibus alios superat; sicut vicissim in nonnullis ab aliis superatur; ut hinc ansam habeat humilitatis, inde laudis et gratiarum actionis. Vide dicta Exod. cap. xxv, 4. Sic in quolibet sancto suo modo verum est illud Abrahae elogium: «Non est inventus similis illi in gloria, qui conservavit legem Excelsi,» Eccli. xliv, 20. Et illud S. Pauli: «Unusquisque proprium donum habet a Deo, alius quidem sic, alius vero sic,» I Cor. vii, 7.

ET POSUI MONTES EJUS IN SOLITUDINEM. — «Ejus,» scilicet Seir, ut quidam codices cum Ruperto legunt, hoc est Idumaeae: haec enim sita est in montibus, sicut Tyrolis et Helvetia in Alpibus. Probat se odio habuisse et habere Esau, id est Idumaeos, ex eo quod eorum regionem vastarit per Nabuchodonosorem, adeo ut civibus in Babylonem abductis, nec inde reductis, ferarum facta sit lustrum et draconum cubile. Ita Lyranus, Vatablus, Ribera et alii. Nabuchodonosor enim post excidium Jerusalem invasit et excidit Idumaeam, uti dixi in Abdia.


Versus 4: We Have Been Destroyed

4. DESTRUCTI SUMUS. — Hebraice יששנו russasnu, id est depauperati sumus, et ad extremam inopiam redacti: ita Chaldaeus, Pagninus, Vatablus et Arias; scilicet per vastationem agrorum et urbium, quod Noster clare vertit, «destructi sumus;» Septuaginta, subversa est Idumaea.

SED REVERTENTES AEDIFICABIMUS QUAE DESTRUCTA SUNT. — Hebraice חרבורת charabot, id est quae desolata et deserta sunt; sicut videmus Judaeos, quorum aemuli sumus, e Babylone in patriam reversos, suas domos et urbes reaedificasse sub Cyro, Dario et Artaxerxe.

HAEC DICIT DOMINUS: ISTI AEDIFICABUNT, ET EGO DESTRUAM. — Ecce odium Esau, et dilectionem Jacob, q. d. Vos, o Judaei, reaedificastis Jerusalem et templum, egoque fabricam vestram protexi et promovi: volent vos aemulari Idumaei, et urbes suas pari modo restaurare; at ego eis obsistam, ac fabricas eorum impediam et destruam. «Nisi ergo Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam,» Psalm. cxxvi, 1.

ET VOCABUNTUR TERMINI IMPIETATIS, — q. d. Idumaea vocabitur terra inops et maledicta, terra ob impietatem desolata; terra quae impietatis uti habuit culpam, ita et sustinet poenam, adeo ut omnes transeuntes eam exsibilent et subsannent, dicentes: Quam scelerata fuit haec terra, quam Deus ita desolavit, et quasi Sodomam e coelo sideravit. Alludit vox רשער risça, id est impietatis, ad רשש russas, id est depauperatus est, q. d. Idumaea fuit populus risça, id est impietatis, ideo russas, id est depauperatus et desolatus est. Inde enim שח rase vel rus est pauper; perinde ac si latine dicas: Idumaeus fuit Cyrus, fuit dives; fiat ergo Irus: fuit Cyro si non ditior, certe dirior et impientior; fiat ergo Iro pauperior. Sicut Cyrus, caesus a Tomyri regina Scythiae, factus est Irus, cum caput ejus culeo pleno sanguinis inclusum ab ea subsannante audivit: «Cyre, bibe sanguinem quem tantopere sitiisti.»

ET POPULUS CUI IRATUS EST DOMINUS USQUE IN AETERNUM. — Est metonymia: sub causa enim intelligit effectum, puta sub ira vindictam ex ira manantem, q. d. Idumaei sunt populus, cui Dei ira et vindicta in aeternum incumbent: quia eos aeterna vastitate, excidio et desolatione puniet.

Quaeres, quomodo hoc sit verum? Nam uti Judaei, ita et Idumaei excidio Chaldaeorum fuerunt superstites. Idumaeos enim post haec tempora subegit Simon Machabaeus, ejusque filius Hyrcanus, teste Josepho lib. XIII Antiquit. cap. xvi et xvii, imo Idumaei interfuerunt bello Judaico sub Tito, teste Josepho lib. VI Belli, cap. vii. Respondeo: id verum est, primo, quia captivitas eorum nunquam fuit publico decreto revocata, nec generali reditu soluta; quia ipsi turmatim omnes fuere abducti in Babylonem, sed turmatim ex ea non fuere reducti, uti fuere reducti Judaei per edictum Cyri, I Esdrae, i, 1. Manserunt tamen in Idumaea et vicinis locis aliquae eorum reliquiae, quae sensim succreverunt seque propagarunt, additis etiam colonis aliarum gentium, quae in Idumaeam utpote derelictam et cuilibet patentem, transmigrarunt: quo factum est, ut incolae non essent puri Idumaei, sed mixta et quasi nova gens. Vide dicta Jerem. xlix, 13. Secundo, hae Idumaeorum reliquiae subactae sunt ab Hyrcano, uti jam dixi, qui eos coegit ad circumcisionem et judaismum, adeoque ex Idumaeis fecit Judaeos. Tunc ergo Idumaea gens et superstitio excisa fuit, tumque impletum hoc Malachiae oraculum: «Vocabuntur populus cui Dominus iratus est in aeternum:» quia in aeternum sustulit eorum rempublicam et Synagogam infidelem, eamque transmutavit et transfudit in Synagogam et rempublicam Judaeorum, fecitque ut Judaeis essent subditi, tam in civilibus, quam in sacris. Quocirca cum Titus oppugnaret Judaeos, in eorum auxilium venere viginti millia Idumaeorum, ut pro Judaeis quasi fratribus, imo patribus, heris et dominis suis dimicarent. Denique post bellum Judaicum sensim Idumaei ita exstincti sunt, ut ne quidem nomen eorum supersit, uti superest gens, licet vaga, nomen et distinctio Judaeorum: ubique enim Judaei ab indigenis distinguuntur et secernuntur. Perperam Judaei per Idumaeos accipiunt Romanos, uti dixi in Abdia.

Tropologice Remigius: «Esau et Jacob, inquit, fratres, de una stirpe generati, vitiorum atque virtutum figuram praetendunt: quae duo licet sint contraria, ex uno cordis fonte procedunt. Nam quia liberi sumus arbitrii, pro nostra voluntate aut ad vitia deflectimus, aut ad virtutes. Primogenitus est Esau: quia priora sunt vitia per infantiam, adolescentiam et juventutem: post nascitur Jacob, qui supplantator interpretatur; quia errores fragilioris aetatis aetas firmior succedens

corrigit et supplantat. Unde bene major frater, hispidus et agrestis venator, et sylvis assuetus dicitur fuisse; minor lenis et simplex, habitasse domi perhibetur. Itaque sub nomine Esau Deus vitia odio habere asseritur, non naturam quam bonam fecit: et propterea fines ejus ponit in solitudinem, ut omne malum exstirpetur, et vitia non succrescant. Quod si impudens malitia ea quae sunt destructa rursus aedificare conetur, Dominus iterum destructurum se profitetur. Quod facit duobus modis, sive dum corriguntur peccatores, sive cum pertinaciter peccantes justa ultione damnantur.»

Huc accedit Georgius Venetus, tom. II De oraculis Prophet. sect. vii, num. 318, ubi quaerit cur Esau vocetur Seir, ac respondet: quia Seir significat turbinem, horrorem, pavorem, hircum, pilosum, faunum (Seirim enim sunt Satyri), daemonem, quae omnia recte conveniunt improbis, viventibus secundum carnem et sanguinem, quorum finis est interitus, et stipendium mors (ut ait Apostolus) ac gehenna. Horum ergo sors est daemoniaca, formidolosa, horrore, dolore et angustia plena. Hinc Christus venit ut hominem animalem de Seir erueret, et duceret in Jerusalem, id est in visionem pacis. Itaque Seir et Edom sunt impii, et praesertim damnati in inferno. De his enim verissime dicitur: «Et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum.» Damnati enim sunt folles et fomenta gehennae, quorum capiti jugiter incumbit ardens Dei ira et indignatio, eaque efficax et ignita, vomens flammarum incendia, quibus eos cremabit in aeternum. Vae, vae, vae sceleri et malis! Deus hanc maledictionem a cervicibus nostris avertat.


Versus 5: Let The Lord Be Magnified Beyond The Border Of Israel

5. MAGNIFICETUR DOMINUS SUPER TERMINUM ISRAEL. — Opponit «terminum,» id est regionem Israel, termino, id est regioni impietatis, puta Idumaeae, vers. 4, q. d. Glorificetur Dominus qui punit improbos, et praemiat probos: quia scilicet vastavit impiam Idumaeam, et piam Judaeam exaltavit, imo impiam piae subjugavit, itaque ex infideli et impia fidelem et piam effecit. Id factum est per Hyrcanum, uti jam dixi. Unde secundo, Chaldaeus vertit: Multiplicatur gloria Domini: etenim dilatavit terminos Israelis, scilicet usque in Idumaeam. Tertio, alii sic exponunt, q. d. Extendat Deus terminos et dominium Israelis, ut eo modo pariter extendat suam gloriam et magnificentiam, atque a gentibus Israeli subjectis cognoscatur et colatur. Quarto, alii vertunt: Magnificetur Dominus ultra terminum Israel, q. d. Gloria et magnificentia Dei non arctentur angustis Israelis terminis, sed ultra eos se propagent et distendant per totum orbem. Hoc coepit fieri sub Machabaeis, per eorum victorias coelitus a Deo obtentas; sed allegorice plene factum est per Christum et Apostolos. In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Verus enim Israel est Ecclesia et populus christianus, qui se e Judaea propagavit per universum mundum. Ita hodie veri fideles subjugata Bohemia, Austria, Hungaria, etc., gaudent ob dilatatum imperium non tam reipublicae, quam Ecclesiae, dicuntque: Magnificetur Dominus super terminum Israel.

Anagogice, q. d. Laudetur Deus ob gloriam, triumphos et multitudinem Israelis, id est sanctorum et electorum. Hi enim mirifice laudant Deum, quod videant in se cecidisse sortem tam felicem, maxime cum vident terminos impietatis, id est coetum damnatorum, praesertim amicorum et sociorum suorum, a Deo ita puniri et comburi, seque ab eorum sorte per Dei gratiam fuisse erutos et salvatos. Ita S. Hieronymus. Vide Apostolum, ob hoc beneficium, celebrantem et glorificantem Deum toto cap. 1 ad Ephes.


Versus 6: A Son Honors His Father

6. FILIUS HONORAT PATREM. — Recensitis suis in Judaeos beneficiis, Deus hic transit ad eorum maleficia, quae ipsi ingrate rependerunt. Ingratitudinem ergo et irreverentiam eorum culpat et accusat. Nota, «honorat,» id est jure naturae, divino et humano honorare tenetur, et, si vere filius talis est, qualis esse debet, reipsa honorat. Jam honor in hoc praecepto: «Honora patrem et matrem,» quatuor complectitur, scilicet primo, amorem; secundo, reverentiam; tertio, obedientiam; quarto, beneficentiam et alimoniam, si ea indigeant, ut dixi Deut. v, 16.

SI ERGO PATER EGO SUM, UBI EST HONOR MEUS? ET SI DOMINUS EGO SUM, UBI EST TIMOR MEUS? — Patri enim proprie a filio debetur honor, domino a servo timor, non tantum servilis, sed et liberalis, qui reverentiam, amorem ac obsequium sedulum et exactum complectitur. Porro Deus est pater fidelium: primo, creatione; secundo, conservatione et gubernatione; tertio, alimonia; quarto, cura et providentia paterna; quinto, per fidem et gratiam qua nos justificat, sibique in filios et haeredes regni sui adoptat. Idem est dominus iisdem titulis, aliisque, ut quod nos redemerit, et sanguine Filii sui sibi quasi coemérit; quod sit summa majestas, cui omnis creatura servire tenetur; quod nos quasi servos et operarios ad vineam suam excolendam, proposita mercede gloriae aeternae conduxerit, etc. Hisce titulis Deus omnium, etiam laicorum, est pater et dominus. Unde ad omnes Judaeos, etiam laicos, hic dirigi a Deo sermonem, eosque ingratitudinis, irreverentiae et impietatis accusari, quod suae dilectioni, de qua dixit: «Jacob dilexi,» non responderint; sed Deum amantem se odio habuerint, inhonorarint et contempserint, censent S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius et Hugo.

Incipit Malachias prophetiam et correctionem suam a correctione sacerdotum: quia reformatio reipublicae et laicorum pendet a reformatione cleri et sacerdotum: qualis enim est sacerdos, talis est et populus. Sane hoc saeculo haeresi Lutheri occasionem dedit inscitia, et mala vita plurium sacerdotum. Quocirca et Christus initio, aeque ac in fine praedicationis suae, redarguit vitia sacerdotum. Docet id egregie Auctor Imperfecti, apud S. Chrysostomum, initio homil. 38 in S. Matth., ubi recte sacerdotes comparat stomacho; explicans enim ingressum solemnem Christi die Palmarum in Jerusalem, quo primo templum adiit: «Et intravit, inquit, Jesus in templum Dei. Hoc erat proprium boni filii, ut et veniens ad domum curreret patris, et illi honorem redderet qui genuit eum, ut tu imitator Christi factus, cum in aliquam ingressus fueris civitatem, primum ante omnem actum ad ecclesiam curras. Hoc erat boni medici, ut ingressus ad infirmam civitatem salvandam, primum ad originem passionis intenderet. Nam sicut de templo omne bonum egreditur, sic et de templo omne malum procedit: quemadmodum medicus quando primo ingreditur ad infirmum, statim de stomacho ejus interrogat, et eum componere primum festinat: quia si stomachus sanus fuerit, totum corpus validum est; si autem dissipatus fuerit, totum corpus infirmum est: ita si sacerdotium integrum fuerit, tota Ecclesia floret; si autem corruptum fuerit, omnium fides marcida est. Cor autem et stomachus sacerdotes intelliguntur: quia in rebus spiritualibus per eos totus populus gubernatur. Et sicut cor sapientiae locus est, ita sacerdotes sunt receptacula sapientiae spiritualis, Isaia dicente de regibus quidem: Omne caput in dolore; de sacerdotio autem: Omne cor in tristitia.»

Explicat id, munia stomachi analogice applicando sacerdotibus, dicens: «Sicut enim stomachus accipiens cibum coquit eum in seipso, et hoc per totum corpus dispergit; sic et sacerdotes accipiunt scientiam sermonis per Scripturas ex Deo, et excoquentes eam in se, id est tractantes et meditantes apud se, universo populo subministrant. Et sicut stomacho subministrante unumquodque membrum suscipit nutrimentum, et convertit ipsum in se secundum suam naturam; ut puta quod suscipit jecur, totum fit sanguis; quod autem suscipit fel, bilis efficitur totum; quod vero ascendit in pulmonem, phlegmata fiunt; quod autem in mamillas, totum efficitur lac: sic sacerdotibus in Ecclesia loquentibus Dei verbum, omnes suscipiunt; unusquisque autem convertit illud secundum proprium cor, ita ut unum id ipsum verbum in cordibus quidem rectis procedat ad vitam; in cordibus autem perversis suscitet iracundiam, quasi bilis: in aliis autem operatur dilectionem dulcissimam, quasi lac: in aliis autem odia, quasi phlegma nocivum et expuendum. Videte ergo, sacerdotes, quomodo vos componatis in verbo et opere. Quoniam sicut in corpore, si aliquod infirmatum fuerit membrum, non omnino languet et stomachus; si autem stomachus languerit, omnia membra inveniuntur infirma: sic si aliquis christianorum peccaverit, non omnino peccant et sacerdotes; si autem et sacerdotes fuerint in peccatis, totus populus convertitur ad peccandum. Ideo unusquisque christianorum pro suo peccato reddet rationem: sacerdotes autem non solum pro suis, sed et pro omnium peccatis reddituri sunt rationem. Vidit arborem pallentibus foliis marcidam, et intellexit studiosus agricola, quia laesuram in radicibus haberet. Nam vere quemadmodum cum videris arborem pallentibus foliis marcidam, intelligis quia aliquam culpam habet circa radicem; ita cum videris populum indisciplinatum et irreligiosum, sine dubio cognosce, quia sacerdotium ejus non est sanum.» Haec prolixius recitavi, quia singula aurea ab ore aureo.

Magis tamen proprie et genuine ad sacerdotes hic loqui Deum, patet ex eo quod sequitur: «Dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes.» Hebraea enim habent: Dicit Dominus exercituum vobis sacerdotibus, despicientibus nomen meum. Dicit, scilicet id quod praecessit: «Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus?» Unde Complutensia ita legunt et dispungunt, ut haec omnia conjungant hoc modo: Ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes. Ita Lyranus, Pagninus, Vatablus et alii. Ubi nota, sacerdotes prae laicis vocari filios Dei, tum quia Deo dicati et consecrati sunt, ut ad ejus quasi familiam pertineant; tum quia justi et sancti esse debent, ut Dei sancta sacrificia et preces pro populo Deo offerant: sancti enim sunt filii Dei adoptivi; tum proprie, quia in lege veteri levitae et sacerdotes pro primogenitis filiorum Israel, quos Deus ab angelo percutiente et a morte liberarat, ideoque sibi depoposcerat, Deo oblati et dati sunt, Exod. cap. xiii, 2, et Num. cap. viii, 16. Sensus ergo est, q. d. Vos, o sacerdotes, imprimis arguit et culpat Deus, quod cum sitis ejus primogeniti, peculiariter prae laicis caeterisque Israelis filiis ab eo dilecti, et in sacerdotes electi; tamen eum non ut patrem

honoretis, nec ut dominum revereamini; sed eum ejusque cultum et victimas inhonoretis et despiciatis. Timor enim hic et alibi, reverentiam, adorationem, sacrificium, omnemque cultum Dei denotat: «Qui enim metuit, non scrutatur, sed colit, observat, adorat, honorat, glorificat, laudat, commendat,» ait S. Chrysostomus homil. 2 De Incomprehens. Dei natura.

Audi S. Ambrosium in Malachiae verba, in fine tomi II: «Si servus es, inquit, redde domino timoris obsequium: si filius, exhibe patri pietatis affectum. Tu autem cum gratias non agis, Deum nec diligis, nec vereris. Unde aut contumax servus, aut superbus es filius. Qui est ergo utilis christianus, semper debet patri ac domino suo laudes dicere, et in ejus gloriam omnia procurare; sicut ait B. Apostolus I Corinth. x, dicens: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Videte quale veri christiani Apostolus voluit esse convivium, ut magis fides Christi, quam prandii sagina comedatur; et plus reficiat hominem Dominici nominis frequens invocatio, quam epularum multiplex et copiosa collatio, meliusque pascat esurientem religio quam sagina.» Vide sequentia, ubi pulchre docet christianum debere Deo Patri tam mane, quam vespere instar lusciniae, aliarumque avium gratias agere, et laudes canere.

Audi et S. Bernardum serm. 16 in Cantic.: «Ita ipse, inquit, patrem se exhibuit mihi; sed non ego me vicissim illi filium. Quanam fronte attollo jam oculos ad vultum patris tam boni, tam malus filius? pudet indigna gessisse genere meo, pudet tanto patri vixisse degenerem. Exitus aquarum deducite, oculi mei, operiat confusio faciem meam,» etc. Et serm. 83: «Exigit, ait, Deus timeri ut dominus, honorari ut pater, ut sponsus amari. Quid in his eminet? nempe amor. Absque hoc et timor poenam habet, et honor non habet gratiam. Et qui de amore non venit honor, non honor, sed adulatio est. Et quidem soli Deo honor et gloria: sed horum neutrum acceptabit Deus, si melle amoris condita non fuerint.»

hasce non edere, sed eas igne consumi. Unde meliores sibi reservabant, aut cum deterioribus commutabant, censentes satius esse deteriora dare igni, meliora ventri. Audi S. Hieronymum: «Quid prodest, inquit, si offeramus optima? qualiacumque fuerint quae offeruntur, igni sunt devoranda;» erat hic praetextus avaritiae et gulae. Sic hodie videmus sacerdotes et praelatos nonnullos in mensis et conviviis esse splendidos, in altari et templo sordidos; in mensis adhibere mappas pretiosas et vina falerna, in altari vero lintea lacera, et villum potius quam vinum. Qua de re jure queritur Cardinalis Bellarminus in Gemitu columbae.

Moraliter, disce hic primo, Deo, utpote auctori omnium, non qualia qualia, sed optima et praestantissima esse danda. Secundo, contra haereticos, Deum honorari et delectari magnificentia templorum, altarium, vasorum sacrorum, etc., quia ipse major est omni laude, et omni magnificentia magnificentior. Famosa et magnifica fuit mensa sacra, quam, teste Cedreno, Baronio et aliis, Justinianus imperator in augusto S. Sophiae templo erexit. Constabat enim auro, argento, omnisque generis lapidibus, lignis, metallis, omnibusque rebus quas terra fert, mare et totus mundus. Ex omni materia pretiosa plura, meliora, potiora collegerat, liquatisque his quae fluunt, sicca illis immiserat, atque in formam mensae concinnarat: ita omne varium illud opus intuentibus erat stupori. In orbem hanc ostentabat epigraphen: «Tua de tuis tibi offerimus servi tui, Christe, Justinianus et Theodora. Ea tu propitius accipe, Fili Dei Verbum, qui nostri causa carnem assumpsisti, et cruci affixus fuisti, ac nos in tua recta fide conserva. Et quam nobis commisisti rempublicam eam ad tuam gloriam auge et tuere, intercedente sancta Deipara Virgine Maria.»

Celebrat Josephus lib. XII Antiq. cap. II, mensam, quam templo Hierosolymitano dono misit Ptolemaeus Philadelphus rex Aegypti, ut ab Eleazaro pontifice impetraret septuaginta interpretes, qui S. Scripturam ex hebraeo in graecum idioma converterent. Erat enim tota ex auro, longa duos cubitos cum dimidio, lata unum, alta sesquicubitum. Ornata erat cymis versatilibus, et sculpturis egregiis. Exterior autem loricae facies gemmis pulchris, ovali specie distinguebatur. Huic subjecta erat corona per circuitum, omne genus fructuum repraesentans, dependentibus racemis, et spicis emergentibus, et malis punicis insertis, quae omnia constabant e lapillis colorem nativum fructuum referentibus, et auro circum totam mensam revinctis. In mensa autem sculptus erat Maeander magni pretii, gemmis per medium tanquam stellis variegatus, carbunculo et smaragdo suavissime radiantibus. Basis facta erat e carbunculo palmum lata, crepidinis specie; qua vero pedes innitebantur, octo digitorum


Versus 7: And you say: In what have we polluted You?

7. Et dicitis: In quo polluimus te? — id est pollutum panem, id est victimam, obtulimus tibi? Nota hic, o sacerdos, qui pollutus pollutum offert Deo sacrificium, Deum ipsum quasi polluit et conspurcat: quia mensam, victimam et cibum Dei conspurcat, praesertim in lege nova, ubi victima est ipse Christus Deus noster. Quocirca Apostolus I Cor. cap. XI, 27, diserte asseverat: «Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini,» q. d. Erit quasi Christicida et Deicida, perinde ac Judas proditor. «Dum enim sacramenta violantur, ipse cujus sunt sacramenta violatur,» ait S. Hieronymus.

In eo quod dicitis: Mensa Domini despecta (id est contemptibilis) est. — Quia scilicet dicitis: Jam viluit altare Domini; ac proinde vilia quaelibet in eo offerri possunt. Mensam enim vocat altare, quia, ut jam dixi, sacrificium est quasi convivium, in quo conviva est Deus: mensa est altare, esca est victima, potus est libamen, ministrans est sacerdos. Tangit hic radicem mali, aitque causam contemptus sacrorum esse ipsam altaris vilitatem, q. d. Vos, o sacerdotes, vilipenditis meum altare, dicitisque illud eviluisse, ideoque parum referre quid, et quale in eo offeratur: quocirca offertis in eo victimas caecas, claudas et mancas.

Quaeres, qua causa et titulo dicebant altare eviluisse? Respondeo primo, ob longam sacrorum cessationem: quia per septuaginta annos captivitatis caruerunt templo, altari et victimis. Haec enim in animis accolarum generare solet sacrorum oblivionem, neglectum, incuriam, contemptum, uti vidimus in pagis Belgii, tempore belli Hollandici a sacerdotibus desertis, ubi rustici, praesertim juvenes et pueri qui nunquam viderant sacerdotem, ut primum eum viderunt, stabant attoniti; vel diffugiebant, putantes se non hominem, sed monstrum videre, vel spiritum, uti mihi ibidem olim videre et experiri contigit. Secundo, quia videbant templum a se reaedificatum non aequare gloriam templi prioris, quam viderant senes, et juvenes a senibus audierant, ac putabant deesse religionis sanctimoniam, quia deerat aedificationis ambitio, ait S. Hieronymus; cum e contrario, «Deus non tam altaris ornatum, quam offerentium devotionem requirat,» ait Remigius. Tertio, quia Judaei nuper Babylone redeuntes pauperes erant; unde non poterant opulentas dare oblationes sacerdotibus, qui proinde negligebant altare, aliisque negotiis se dabant quibus compararent sibi victum. Sic enim hodie videmus, subductis, vel pereuntibus redditibus templorum, perire quoque vel minui sacerdotum curam et ministeria. Ita Vatablus. Quarto, quia videbant Deum victimas

latitudine. Tanta erat artis subtilitas, ut perflante vento agitata, naturae, non artis, opus videretur: crassitudo autem mensae erat semicubitalis. Haec et plura Josephus.

Mystice, Ab his discamus exhibere Deo mensam honoratam et magnificam, non cum Judaeis vilem et despectam. Id faciemus mystice, si animam nostram omni virtutum genere adornatam Deo offeramus. Ipsa est enim quasi microcosmus Deo, qui macrocosmus est, dicanda; ac praesertim si opera charitatis exerceamus. Hisce enim mensam instruimus, non tam pauperibus quam ipsi Deo: in hac enim ipse delectatur et quasi epulatur.

Symbolice, Remigius et S. Hieronymus: «Victima, inquit, Dei est bonum aliquod, ut oratio, eleemosyna, etc. Verum caeca est victima, si animus offerentis non est illustratus luce veritatis; vel si non est simplex intentio ejus qui offert. Clauda est orationis victima ejus, qui duplici mente accedit ad deprecandum Dominum. Debilis est, qui Christum non habet, qui est Dei virtus et sapientia. Istiusmodi victimae si offerantur, minime Deo placere possunt, sed potius reum faciunt offerentem.» Manca est obedientia, quae subjicit superiori voluntatem, non intellectum; manum, non animum.

Tropologice S. Hieronymus: «Polluimus, ait, panem, id est corpus Christi, quando indigne accedimus ad altare, et sordidi mundum sanguinem bibimus et dicimus: Mensa Domini despecta est, non quod hoc aliquis audeat dicere, sed opera peccatorum despiciunt mensam Dei.» Unde de talibus ait Apostolus I Cor. cap. X, 20: «Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum,» etc. Rursum polluit panem et mensam Dei, ac in ipsam Deum jacit contumelias, ait S. Hieronymus, doctor et praedicator, qui verbum Dei, quod est panis animae, docet propter lucra, vel humanam gloriam, ac divitibus blanditur, peccatores honorat, et pauperes sanctos repellit, «mensam Scripturarum Dei mensis idolorum, saecularis que doctrinae putans esse communem.»


Versus 8: If you offer the blind for sacrifice, is it not evil?

8. Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? — Ita et Septuaginta ac Chaldaeus vertunt interrogative, q. d. Omnino malum est, quia contra legem Levit. cap. XXII, 22, quae poscit victimam integram et vitio carentem. Recentiores, ut Vatablus et Tigurina, vertunt affirmative: «Cum hostiam caecam sacrificatis (supple, dicitis), non est malum,» sed bonum et licitum. Peccabant ergo avari sacerdotes, qui ut oblationes suas suaque lucra augerent, nullam respuebant victimam a populo oblatam, etiamsi caeca esset vel manca; imo pro integra a populo oblata, ipsi e suo grege substituebant claudam vel mutilam, integram sibi reservantes.

Ita peccant hodie christiani, qui pro decimis et primitiis dant manipulos, vel animalia deteriora, meliora sibi retinentes; qui filios claudos, luscos, stolidos, ineptos detrudant in monasteria, vegetos et acres tradunt mundo; qui tempus juventutis floridae dant carni et sanguini, tempus senectutis effetae dant pietati et Deo, etc.; qui meliores horas dant studiis, deteriores orationi: Dei enim majestatem contemnunt, qui ei seipsos anteponunt, ut sibi potiora, Deo pejora attribuant. Si tales et talia offerrent principi, vel regi, nonne vapularent? Qui semesasa porcis vel canibus escas regi apponeret, mulctaretur; non mulctabitur is qui offert Deo semesa a diabolo, et aliquid adhuc diabolicum exhalantia?

Offer illud duci tuo (et vide) si placuerit ei, — q. d. Videbis utique quod non placebit ei, sed summe displicabit, donaque tua respuet, quin et indignabitur tibi: censebit enim se a te contemni et vilem reputari, quod tam vilia, puta caeca, clauda, manca animalia offeras, et integra tibi reserves. Si ergo talia non auderes offerre duci tuo homini mortali, quomodo Deo immortali ea offerre audes, qui est Rex regum, et Dominus dominantium?

Aut si susciperet faciem tuam, — puta te tuumque munus, quod ore et facie tua ei obversa offers: facies enim index est animi et mentis, totumque hominem et personam ipsam repraesentat. Nam facies decora, honesta, liberalis, reverens, meretur suscipi, hilarique et benigno vultu a principe, et multo magis a Deo suscipitur: facies vero indecora, turpis, avara, impudens, irreverens, ab iisdem despicitur et rejicitur, q. d. Dux et princeps tam avaram et impudentem faciem, quae tam avarum et impudens munus sibi offert, non acceptabit, sed adversabitur; quanto magis ego eadem non acceptabo, sed aversabor? Sic de Job reverente, patiente et pio ait Deus cap. XLII, 8: «Job autem servus meus orabit pro vobis, faciem ejus suscipiam.»


Versus 9: And now entreat

9. Et nunc deprecamini. — Hisce verbis non ironice, ut volunt Clarius et Arias, sed serio hortatur eos ad poenitentiam, ut patet ex sequentibus. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Haymo, Rupertus, Lyranus et alii.

De manu enim vestra (ita Hebraeus, Chaldaeus, Septuaginta, Tigurina et alii: perperam ergo Pagninus vertit: He manu nostra) factum est hoc, q. d. Non patrum hoc scelus est, sed vestrum; non tam laicorum est culpa, quam vestra, o sacerdotes (eos enim alloquitur, ut patet vers. 6). Vos ergo suppliciter deprecamini vultum Dei, qui eum offendistis et ad indignationem concitastis. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Lyranus et alii. Aliter Vatablus, q. d. De manibus vestris, id est ab operibus manuum vestrarum profecta est haec maledictio, de qua dicitur in sequentibus, vers. 14: «Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino.»

Si quomodo suscipiat facies vestras, — id est vos vestrasque oblationes, ut dixi vers. 8. Aliqui ex hebraeo sic vertunt: Nam auferet, id est si quo modo auferat a vobis faciem, scilicet suam iratam, aut vestram tristem malisque oppressam, ostendendo vobis faciem hilarem, eaque vos exhilarando. Hebraeum enim nasa et suscipere, et tollere vel auferre significat. Aliter Theodoretus, q. d. Num sine poenitentia et deprecatione veniae vos in gratiam recipiam?


Versus 10: Who is there among you that will shut the doors and will kindl...

10. Quis est in vobis qui claudat ostia (templi) et incendat (perperam Complutensia legunt, non incendat) altare (hoc est, altaris ignem, et per ignem victimas ac thymiamata, quae quotidie in altari cremantur Deo) meum gratuito? — q. d. Nemo vestrum gratis templo et altari servit, sed laboris sui stipendia percipit, et ex altaris oblationibus sustentatur et vivit; cur ergo illud meumque in eo cultum negligitis, et negligenter peragitis? Si enim non religionis et Dei intuitu, certe mercedis respectu, et obligatione justitiae obstricti, deberetis hoc munus vestrum ad quod pretio conducti estis, diligenter et accurate obire et praestare. Ita S. Cyrillus, S. Hieronymus et alii. Nota, ad verbum ex hebraeo sic vertit Tigurina: Adhuc quis ex vobis ostia claudat? num vero in ara mea gratis incenditis? quod Noster aliis verbis, sed clariore sensu expressit, dum vertit: Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratis? Alii vero cum Septuaginta et Chaldaeo contrarie vertunt hoc modo: Quis est in vobis qui claudat fores, ut non accendatis altare meum gratis? q. d. Utinam aliquis vestrum clauderet fores templi, ut non uratis super altare meum victimas hasce pollutas frustra, sive in vanum. Nam illae mihi non placent, sed placet pura mincha Christi, quae toto orbe offertur, ut sequitur. Ita Theodoretus, Vatablus et Clarius. Unde et S. Hieronymus notat graecum δωρεάν, id est gratuito, verti posse, in gratia: «ut videlicet, inquit, gratiam non habeant altari Domini serviendi, sed ea priventur.» Hic secundus sensus valde tam hebraeo, quam sequentibus cohaeret et respondet: atque hebraeum חנם chinnam saepe significat gratis, frustra, in vanum, ut Psalm. XXXIV, 19: «Odio habuerunt me gratis,» hebraice chinnam.

Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus. — Tigurina: Non est mihi in vobis beneplacitum, id est non mihi placetis, non estis mihi grati ob vestram irreligiositatem, neglectum et contemptum sacrorum. Hebraeum enim חפץ chepets significat placitum, beneplacitum, complacentiam, affectumque amoris et benevolentiae, quem Septuaginta vertere et vocare solent εὐδοκίαν. «Et (id est

idcirco) munus (hebraice המנחה mincha, de quo paulo post) non suscipiam de manu vestra.» Vetera enim sacrificia non placebant ex opere operato, uti placent in lege nova, sed tantum ex opere operantis. Cum ergo hic operantes et sacrificantes displicerent Deo, displicebant et sacrificia; ideoque per Christum cum Synagoga, lege et gente sunt abolita. Idem fiet christianis. Audi S. Chrysostomum in cap. XX S. Matth.: «Prius, ait, in vallibus fiet obscuritas, die declinante ad occasum. Quando ergo colles videris obscurari, quis dubitat, quin jam nox est? Sic primum in saecularibus et laicis christianis incipit praevalere obscuritas peccatorum. Nunc autem quando jam vides, quod sacerdotes positos in summo vertice spiritualium dignitatum, qui montes et colles dicuntur, apprehenderit iniquitas tenebrosa, quomodo dubitetur quia finis est mundi?» Idem in cap. XXIV Matth. homil. 47: «Si pars aliqua domus, inquit, fuerit decisa, cum labore tamen possibile est ut reparetur. Si autem ipsum fundamentum fuerit conquassatum, quid faciet paterfamilias, nisi in aliquo loco nova jaciat fundamenta, et lapides de priori loco transvectans, aliam sibi aedificet domum? Sic et in spiritualibus, si quidem populares peccaverint, per poenitentiam corriguntur; si autem dissipatum fuerit ipsum sacerdotium, quod est populi fundamentum, quid faciat Deus? juxta illud Christi: Vos estis sal terrae, quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus,» Matth. cap. V, 13.


Versus 11: For from the rising of the sun even to the going down, my name...

11. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, — q. d. Nolo amplius angustis Judaeae finibus contineri, arcta mihi est Jerusalem, angustum templum: coarctor in Palaestina, coelum enim et terram ego impleo. Quare par est ut totus mundus sit mihi templum, ut omnes gentes ubique me colant victimis et sacrificiis. Quocirca brevi per Christum efficiam ut nomen meum gentibus toto orbe praedicetur, illaeque me ubique agnoscant, adorent, celebrent.

Et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. — «Sacrificatur et offertur,» id est brevi per Christum et Apostolos sacrificabitur et offeretur: Propheta enim prophetice loquitur, et prophetat de futuris, q. d. Nolo, o sacerdotes Judaici, vestra sacrificia, sed brevi ea abolebo, tum quia impura et polluta sunt, tum quia uno in loco a pauculis Judaeis offeruntur. Quocirca eis per Christum surrogabo sacrificium aliud, quod in se purissimum erit et sanctissimum, quodque ubivis terrarum a quibuslibet gentibus mihi offeretur.

Quaeres, quaenam haec oblatio munda? Primo, Judaei respondent esse preces, quas Judaei pii inter gentes dispersi ubivis locorum Deo offerebant. Unde Chaldaeus vertit: Ego recipiam preces vestras, et nomen meum sanctificabitur per manus vestras, et erit sicut oblatio munda coram me. Verum hoc ex textu patet esse falsum. Nam rejicit hic Deus sacrificia Judaeorum dicens: «Non est mihi voluntas in vobis. Et munus non suscipiam de manu vestra;» eisque opponit sacrificia gentium, eaque acceptat.

Secundo, Hugo censet esse oblationem quam gentes proselytae et Deum Judaeorum agnoscentes offerebant in templo Hierosolymitano. Sed obstat τὸ in omni loco, quod perperam invertit Hugo, explicatque, q. d. Ex omni loco.

Tertio, Arias accipit oblationes et victimas, quas gentes tempore Malachiae, Deum verum ex motu coelorum et gubernatione universi agnoscentes, ubivis locorum ipsi offerebant. Verum gentes sacrificabant Jovi, Herculi, Belo, non Deo vero: Jovem enim ponebant gubernatorem universi. Pauci enim gentilium, ut Job ejusque amici, Deum verum agnoverunt et coluerunt: caeteri omnes coluerunt idola, quae proinde in Scriptura dii gentium nominantur.

Quarto, Calvinus et haeretici, qui negant omne sacrificium legis novae proprie dictum, accipiunt oblationem mysticam, puta Dei cultum per fidem, spem, charitatem, orationem, invocationem et laudem, atque opera pia, praesertim charitatis et eleemosynae, aut conversionis animarum. Idem censent Clarius et Vatablus, quibus favere videtur Tertullianus lib. V Contra Judaeos: sed idem adversatur iis, lib. III Contra Marc. XXII, ubi se explicat, et per oblationem mundam accipit sacrificium Eucharistiae, Deique laudes et hymnos, qui cum ea cani solebant: qua de causa ipse sub oratione et hymnis solet intelligere Eucharistiam, sicut et alii Patres subinde eam vocant θυσίαν, id est orationem, precationem sacram, liturgiam; imo idcirco vocatur Eucharistia, id est gratiarum actio.

Verum dico, de fide est hanc oblationem mundam esse sacrificium corporis et sanguinis Christi in Eucharistia. Unde patet contra haereticos, Eucharistiam non tantum esse sacramentum, sed et sacrificium. Probatur primo, quia pro oblatio hebraice est מנחה mincha, quae vox licet ex sui origine significet quodvis munus, donum, oblationem, sacrificium; tamen a Mose et Deo appropriata est uni sacrificio, ut scilicet proprie significet sacrificium farreum, quod fiebat ex farina vel pane, quodque describitur Levit. II, ut ibi dixi. Hoc autem mincha, sive sacrificium farreum, erat proprie dictum sacrificium, ut patet Levit. II, eratque typus sacrificii eucharistici: utrobique enim offertur farina et panis, sed in Eucharistiam transsubstantiatus et transmutatus in corpus Christi. Cum ergo mincha typicum et judaicum fuerit proprie dictum sacrificium, sequitur multo magis mincha verum et christianum, puta Eucharisticum, esse verum et proprium sacrificium. Unde Septuaginta vertunt: In omni loco incensum offertur mihi, et sacrificium mundum; Arabicus: Ab ortibus solis ad occasus ejus nomen meum glorificatum in gentibus, et afferunt ad me victimas, et incensa nomini meo in omni loco; Syrus: In omni loco faciunt mihi incensa, et offerunt nomini meo oblationes mundas; Tigurina: In omni loco nomini meo incensum, et mola pura offertur. Mola enim pura est sacrificium farreum, vel farina qua victimae immolandae caput aspergebant: unde ab hac mola dictum est verbum immolo. Alludit Malachias ad sacrificium juge, quod quotidie tam mane quam vespere offerebant, in quo victima erat agnus, cum decima parte similae conspersae oleo, Exod. cap. XXIX, 38. Agnus enim repraesentabat Christum, simila speciem panis, sub qua ipse in Eucharistia immolatur.

Secundo, idem innuit vox munda, q. d. Hoc mincha erit in se munda et sancta victima, ita ut semper maneat munda, etiamsi eam offerentes sint immundi. Talis autem est sola Eucharistia, in qua victima est ipse Christus mundissimus, et Sanctus sanctorum.

Tertio, quia Malachias solis hic loquitur sacerdotibus Aaronicis, ut dixi vers. 6, eorumque mensae et victimis pollutis opponit sacerdotes, altare, et victimam mundam legis novae. Ergo loquitur de sacrificio non metaphorico et mystico; sed genuino et proprie dicto. Haec enim tria, scilicet sacerdos, altare et sacrificium sunt correlativa, ut ubi unum est, caetera duo adesse necesse sit. Sacerdos enim est sacrificii, quod in altari offertur, sacerdos; et vicissim, sacrificium in altari oblatum, est sacerdotis in altari sacrificantis sacrificium. Cum ergo haec tria vere fuerint in veteri lege, quae fuit typus legis novae, sequitur in lege nova quoque veros et proprios esse sacerdotes, altaria et sacrificia, praesertim quia nulla unquam Ecclesia, aut religio, imo nulla gens Deum vel idolum colens, fuit sine sacerdote et sacrificio. Natura enim dictat Deum colendum esse latria et sacrificio.

Quarto, idem convincit vox sacrificatur, pro qua hebraice est מקטר muctar, id est adoletur, incenditur, suffumigatur, crematur. Oratio autem non incenditur, nec crematur, sed victima propria dicta. Unde muctar idem est quod sacrificatur, quia olim omne sacrificium Deo cremabatur. Jam autem in Eucharistia non crematur, sed alio modo digniore Deo sacrificatur, et in honorem ejus transsubstantiatur, et manducando consumitur: de quo mox plura.

Quinto, idem ostendit τὸ in omni loco et in gentibus. Nullum enim est sacrificium quod ubivis gentium a fidelibus offeratur, nisi Eucharisticum.

Sexto, ita hunc locum intelligendum esse docet Concilium Tridentinum, sess. XXII, cap. 1, omnesque Patres et doctores, nimirum S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Haymo, Hugo, Lyranus, Ribera hic, item Clemens Romanus, lib. VII Constitut. Apost. cap. XXXI, S. Martialis,

epist. ad Burdegal. cap. III, Irenaeus lib. IV, cap. XXXII, Justinus Contra Tryphon., Cyprianus lib. I Contra Judaeos, cap. XVI, Cyrillus, Catech. 16, Eusebius lib. I Demonstrat. cap. VI, S. Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XXXV, S. Chrysostomus in Psalm. XCV, et orat. 2 Contra Judaeos, Tertullianus loco citato, Damascenus lib. IV cap. XIV, insuper Rabbini, ut R. Samuel, tract. De vero Messia ad R. Isaac, cap. XX, et alii apud Galatinum lib. XI, cap. XI; vide Bellarminum lib. I De Missa, toto cap. X, ubi omnia haereticorum effugia confutat.

Objiciunt Calvinus et Antonius Sadeelius, aliique qui Missam missam faciunt, mincha hic tropice sumi pro pura religione et spirituali Dei cultu, quo Deum mente colimus et adoramus; quia, inquiunt, pro sacrificatur hebraice est מקטר muctar, id est offertur thymiama, adoletur suffitus, vel incensum, ut vertunt Septuaginta. Atqui nullum est thymiama quod in lege nova proprie dictum Deo offerimus, sed tantum mysticum, scilicet oratio et purus Dei cultus: ergo ille hic intelligitur. Respondeo, radix muctar est קטר catar, quod licet proprie significet suffire, suffumigare, adolere incensum; tamen saepe per metalepsin significat sacrificare: quia in sacrificio olim victima incendebatur, itaque per ignem et fumum ascendebat ad Deum: ita docent omnia lexica, omnesque Hebraei. Eucharistia ergo est oblatio munda, quae muctar, id est sacrificatur Deo. Adde, alludi ad mincha vetus et judaicum, cui thus imponebatur, quod totum Deo proprie muctar, id est suffumigabatur et cremabatur, juxta legem Levit. cap. II, 2: per thus enim, quod omnium gentium usu et ritu Deo adoletur, significabatur rem hanc, puta mincha, id est sacrificium farreum, Deo offerri et sacrificari. Unde et in nostris solemnibus Missis adhibetur thurificatio. Per hanc ergo thurificationem Propheta metonymice intelligit sacrificium, cujus illa est index et symbolum, imo pars aliqua; sed de hoc mox plura. Jam verba singula pressius examinamus.

In omni loco, — quia nihil ita Dei nomen et gloriam toto orbe celebrat et magnificat, ac sacrificium Eucharistiae, quo Christus ipse se in victimam Deo Patri offert per manus sacerdotum suorum, uti paulo post ostendam.

Sacrificatur. — Septuaginta, Tigurina et Pagninus, incensum offertur; Syrus, ponunt incensa, thurificant; Arabicus Antiochenus, faciunt mihi incensa; Arabicus Alexandrinus, afferunt ad me incensa. Hebraeum enim muctar est participium passivum conjugationis Hophal, quod proinde vel ut nomen, significans thymiama, incensum, suffitum; vel ut verbum, aut potius verbale, significans adoletur, incenditur, accipi potest; ut nomen acceperunt Septuaginta, ut verbale Noster. Ubi nota Eucharistiam hic vocari incensum vel thymiama. Primo, quia continet Christi corpus quasi hostiam, Deo in ara crucis igne charitatis incensam, quae quasi thymiama odorem suavissimum Deo exhalavit, quo ejus iram placavit, eumque hominibus reconciliavit. Secundo, quia Eucharistia conficitur et conditur sacris precibus, quae sunt thymiama Deo, juxta illud Psalm. CXL, 2: «Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.» Ita S. Chrysostomus in Psalm. XCV: «Dilucide, inquit, mysticam interpretatus est mensam, quae est incruenta hostia. Thymiama vero purum appellat sacras preces, quae post hostiam offeruntur. Hic enim suffitus Deum refocillat, non is qui a terrenis radicibus sumitur, sed qui a puro corde exhalatur.» Denique Eucharistia vocatur incensum, quia non tantum repraesentat, sed et reipsa continet Christum in ara crucis pro nobis incensum, id est dolore et amore tostum, Deoque sacrificatum.

Tropologice, thymiama sunt ignitae orationes, suspiria et vota tam sacerdotum quam fidelium, dum Eucharistiam vel consecrant et conficiunt, vel sumunt et manducant, juxta illud quod Apocalyp. cap. IV, 8, angeli dicuntur habuisse et obtulisse Deo «phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum.» Quocirca S. Chrysostomus, homil. ad popul. Antioch.: «Igitur, inquit, tanquam leones ignem spirantes ab illa mensa recedamus, facti diabolo terribiles, et caput nostrum mente revolventes, et charitatem quam nobis exhibuit.»

Offertur. — Hebraice מגש muggas, id est affertur, adducitur, offertur, applicatur, propinqua fit. Radix enim נגש nagas significat accedere, appropinquare: victimae enim et dona quae Deo offeruntur, ad illum quasi accedunt et appropinquant, praesertim Eucharistia, in qua victima est ipse Christus Dei Filius.

Oblatio. — Hebraice mincha, id est munus, donum, quod Deo adducitur, donatur, offertur, a radice nacha, id est adduxit, dedit, obtulit. Porro mincha proprie erat sacrificium farreum, puta farinae et panis, Levit. II, quod proinde sua forma et specie, erat expressa figura Sacramenti et sacrificii Eucharistiae: unde et cum illo in jugi sacrificio agni, quotidie libabatur vinum juxta legem Exod. cap. XXIX, 40, quod re-

praesentabat alteram speciem Eucharistiae, scilicet vini, sub qua ex vi verborum consecrationis ponitur et immolatur sanguis Christi, uti sub specie panis vi eorumdem ponitur corpus Christi. Insuper, cum mincha adolebant et offerebant oleum, thus et sal: oleum significat misericordiam Christi, quam in hoc Sacramento et sacrificio quotidie quasi novam et redivivam nobis exhibet: thus, ejusdem religionem et odorem suavissimum, quo se Patri in cruce immolavit, et rursum in Eucharistia immolat: sal, aeternitatem et incorruptionem, quam in beata resurrectione per Eucharistiam nobis afferet, uti ipse promisit Joan. cap. VI, 55. Plura de his dixi Levit. II. Sic et priscas gentilium, qui pultibus et pane potius quam carne vescebantur, victimas fuisse incruentas et puras, id est farreas, non carneas, docet Ovidius lib. I Fastor.:

Ante deos homini quod conciliare valeret Far erat, et puri lucida mica salis.

Ideoque in sacrificiis mola, quae vocabatur, ex farre et sale constabat: Mola enim, ait Festus Pompeius, nihil aliud erat, quam far tostum et sale aspersum; et quod eo molito hostiae aspergerentur, inde molae nomen invenit: quam proinde, Virgilius lib. II Eneid., salsas fruges appellat:

Et salsae fruges, et circum tempora vittae.

Sic et Tibullus lib. III, eleg. IV:

Et vanum metuens hominum genus, omnia noctis Farre pio placant, et saliente sale.

Rursum Ovidius lib. IV Fastor.:

Farra Deae, micaeque licet salientis honorem Detis, et in veteres thurea grana focos.

Idem, lib. I Fastor.:

Inde vocor Janus, cui cum cereale sacerdos Imponit libum farraque mixta sale.

Quin et Arnobius lib. II Contra Gentes, docet farreas victimas fuisse ante thuris notitiam et usum: «Thus, ait, neque ipse Romulus, aut religionibus artifex comminiscendis Numa, aut esse scivit, aut nasci, ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum solemnium munia.»

Munda, — primo, quia corpus Christi, quod in Eucharistia offertur, est mundissimum et sanctissimum, utpote ex Virgine opera Spiritus Sancti efformatum, ipsique Deo hypostatice unitum. Secundo, quia nulla indignitate aut malitia sacerdotum, vel offerentium inquinari potest, inquit Concilium Tridentinum, Sess. XXII, cap. 1. Etsi enim sacerdos esset impissimus, Eucharistia tamen semper suam munditiem retinet, vimque mundandi ex seipsa, sive ex opere operato. Tertio, quia Eucharistia homines non tantum a peccatis, sed a peccatorum causis, puta a concupis-

centiis, tentationibus, passionibus emundat, ac peccandi occasiones vel amovet, vel ad eas superandum robur addit.

Denique tres erant species sacrificii a Deo Judaeis praescriptae, Levit. I. Prima erat holocaustum, puta bos, ovis aut columba, quae tota in Dei honorem comburebatur. Secunda, hostia pro peccato, ad illud scilicet expiandum. Tertia, victima pacifica, qua scilicet pro pace, id est salute et beneficiis, vel jam obtentis, Deo gratias agebant, vel pro obtinendis supplicabant. Hisce tribus in lege nova successit unicum sacrificium Eucharistiae, quod eminenter tres hasce species in se complectitur. Ipsa enim est dignissimum Deo holocaustum, quo summa Dei majestas colitur et honoratur, estque refricatio et repetitio holocausti illius, quo Christus se totum Patri in ara crucis obtulit et immolavit. Ipsa pariter est sacrificium propitiatorium pro peccatis, juxta illud Hebr. cap. X, 6: «Holocautomata pro peccato non tibi placuerunt; tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam.» Et vers. 10: «In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem Jesu Christi.» Tertio, Eucharistia est sacrificium pacificum, quo Deo de omnibus donis perceptis gratias agimus, et pro percipiendis obsecramus.

Moraliter, disce quam purus et sanctus debeat esse sacerdos, qui oblationem purissimam, imo ipsam puritatem, Christum, inquam, Sanctum sanctorum, consecrat, tangit, manducat, distribuit, quod angelis non est concessum. Angelica ergo, et plusquam angelica puritas requiritur, ut angelorum Dominum suscipiamus, imo conficiamus. Judaeis itaque, et multo magis christianis edixit Deus, Levit. cap. XX, 26: «Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a caeteris populis, ut essetis mei.» Et cap. XXII, 32: «Ego Dominus qui sanctifico vos.» Vide ibi dicta, et Levit. IX, in fine cap. Vere noster Thomas Theodidactus lib. IV De Imitat. Christi, cap. XII: «O quam magnum, inquit, et honorabile est sacerdotum officium, quibus datum est Dominum majestatis verbis sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere, ore proprio sumere, et caeteris ministrare! O quam mundae debent esse manus illae, quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor sacerdotis, ad quem toties ingreditur auctor puritatis! Ex ore sacerdotis nihil nisi sanctum, nihil nisi honestum et utile procedere debet verbum, qui tam saepe Christi suscipit Sacramentum. Oculi ejus simplices et pudici, qui Christi corpus solent intueri. Manus purae et in coelum elevatae, quae Creatorem coeli et terrae solent contrectare. Sacerdotibus specialiter in lege dicitur: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester.»

Quia magnum est nomen meum in gentibus. — Vox quia partim proprie et causaliter accipi potest,

q. d. Causa cur gentes Deo offerent oblationem tam puram et nobilem, quam est ipsa Christi Filii Dei caro et sanguis, est, quia magni me meumque nomen aestimabunt; credent enim et profitebuntur me esse summum et augustissimum numen, ideoque summam et augustissimam hostiam jam dictam mihi offerent. Partim improprie et consecutive, ut more Hebraeo quia non significet causam, sed consecutionem et effectum, q. d. Ex hac hostia Eucharistiae consequetur ut nomen meum magnificetur; per hanc hostiam mire glorificabor ego, nomenque meum.

Quaeres: Unde, et qua ratione? Respondeo primo, quia Judaei et gentiles offerebant Deo, vel diis suis oves, boves, capras, fruges, aliasque creaturas, ut protestarentur Deum esse omnium creatorum causam, principium et finem, seque ab illo omnia bona accepisse, accipere et postulare. Christiani vero loco creaturarum offerunt Deo in Eucharistia Christum Dominum Dei Filium, qui est primogenitus omnis creaturae. Quanto ergo Christus creator nobilior est omni creatura, tanto magis hac sui victoria honoratur et glorificatur Deus prae victimis Judaeorum et Gentium.

Secundo, quia oves, boves et caprae non sunt condigna pretia peccatorum: Christi autem caro et sanguis condigna sunt. Iis ergo satisfit ex aequo offensae et justitiae Dei, ac consequenter Deus Deique justitia per illa summe honoratur, placatur, conciliatur.

Tertio, quia per Eucharistiam Deo uni veroque oblatam, exclusa sunt idola et idolothyta, id est sacrificia idolis immolata; ac consequenter Deo sua unitas, dignitas et majestas apud gentes toto orbe est restituta. Agnoscunt enim et profitentur in Eucharistia, se nulla alia deorum numina quae prius coluerant, sed solum Deum verum credere, colere et adorare.

Quarto, quia per hanc Christi victimam agnoscitur summa Dei bonitas, quae filium suum nobis dedit in redemptorem: et justitia, qua peccatum punivit morte sui Filii unigeniti: et sapientia, qua modum invenit salvandi nos; sed ita ut simul satisfieret suo honori, et justae vindictae, nimirum mittendo filium suum in carnem, qui in ea patiens et moriens satisfaceret laesae majestati divinae: et potentia, qua tam augustam hostiam sibique commensam et aequalem instituit. Idem videre est in caeteris Dei attributis, quae per Christum orbi innotuerunt.

Quinto, quia in Eucharistia «memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus,» dum «escam» tam augustam «dedit timentibus se,» Psalm. CX, 4. Eucharistia enim refricat nobis beneficium creationis, redemptionis, justificationis, glorificationis, caeteraque omnia, uti ostendi Zachar. cap. XI, 17.

Sexto, quia Eucharistia est miraculum miraculorum, opus operum Dei, portentum saeculorum, juxta illud Zachar. cap. IX, 17: «Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?» Quapropter S. Dionysius, Eccles. hierarch. cap. II, Eucharistiam vocat «omnium sacramentorum consummationem, divinissimum et sacrosanctum Sacramentum, sacrosancta et augustissima mysteria.» S. Martialis, epist. ad Burdegal. cap. III et IV, Eucharistiam nuncupat «communionem Dei vivi, mensam divinam, et escam in fide perfecta totam coelestem.» Irenaeus lib. IV, cap. XXXII, «novi Testamenti novam oblationem;» S. Cyprianus lib. De Coena Domini, «cibum inconsumptibilem;» Optatus Milevitanus, «pignus salutis aeternae, tutelam fidei, spem resurrectionis;» S. Ephrem, lib. De Natura Dei minime scrutanda, «ignem immortalem: Hoc sane, inquit, excedit omnem admirationem, omnem mentem, omnemque sermonem, quod fecit nobis unigenitus Filius Christus salvator noster: ignem et spiritum manducandum ac bibendum praestitit mihi, corpus scilicet et sanguinem suum.» S. Chrysostomus, homil. 14 in epist. I ad Cor.: «Cum benedictionem, inquit, dico, Eucharistiam dico, et dicendo Eucharistiam, omnem benignitatis Dei thesaurum aperio. Etenim cum calice inenarrabilia Dei beneficia consecuti sumus,» etc. S. Cyrillus catech. 4, ait per Eucharistiam nos fieri «christophoros, et divinae naturae consortes.»

Septimo, quia per Eucharistiam participat tam sacerdos, quam offerentes et assistentes, imo omnes fideles totius Ecclesiae, sanguinem, redemptionem, omniaque merita Christi. Rursum, per illam omnis gratia cum suo fonte et auctore, puta Christo, ad nos derivatur. Quocirca vere et sapienter noster Thomas Theodidactus, lib. IV De Imit. Christi, cap. V: «Quando, ait, sacerdos celebrat, Deum honorat, angelos laetificat, Ecclesiam aedificat, vivos adjuvat, defunctis requiem praestat, et sese omnium bonorum participem efficit.» An non haec est magna nominis Dei gloria, magna Dei laus et glorificatio? Hinc vocatur Eucharistia, quia ipsa est summa gratiarum actio. Nihil enim majus pro beneficiis naturalibus et supernaturalibus quae accepimus, Deo reddere possumus, quam Christum ipsum: Christus enim omnia alia Dei beneficia exaequat, imo in immensum superat. Quocirca S. Chrysostomus lib. VI De Sacerdotio: «Per id tempus, ait, et angeli sacerdoti assident, et coelestium potestatum universus ordo clamores excitat, et locus altari vicinus in illius honorem qui immolatur, angelorum choris plenus est.» Confirmat id visione viri sancti, asserentis se in Missa angelorum multitudinem conspexisse, fulgentibus vestibus indutorum, altare ipsum circumdantium, sic capite inclinatorum, ut si quis milites praesente rege stantes videat.» Idem, homil. De Eucharistia in Encaeniis: «Agnus, ait, Dei immolatur, Seraphim astant sex alis faciem tegentia.» Idem, homil. 24

in I ad Corinth.: «Dum in hac vita sumus, ut terra nobis coelum sit, facit hoc mysterium. Ascende igitur ad coeli portas, imo non coeli, sed coeli coelorum, et tum quod dicimus intueberis. Etenim quod summo honore dignum est, id tibi in terra ostendam, etc. Neque enim angelos, neque archangelos, non coelos, non coelos coelorum; sed ipsum horum omnium tibi Dominum ostendo.» Idem, lib. III De Sacerdotio: «Hoc ergo mysterium maxime horrendum verendumque quis tandem qui insanus minime sit, quique e potestate non exierit fastidire ac despicari poterit?» S. Gregorius IV Dial. cap. LVIII: «Quis, ait, fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora, ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unum quid ex visibilibus atque invisibilibus fieri?»

Octavo, quia in Eucharistia exercentur summa fides, spes, charitas, religio, caeteraeque virtutes, quibus Deum colimus et glorificamus. Fides, quia credimus Deo dicenti ibi vere esse corpus Christi, etiamsi visus, gustus, tactus, omnesque sensus contrarium judicent, scilicet esse panem et vinum. Spes, quid enim non speremus a Deo, quem credimus nobis dare Filium suum in cibum et sacrificium? Charitas, quis enim ea non accendatur, cogitans immensum Dei et Christi in nos amorem, quo se nobis totum dat et communicat? Religio, quis enim non summa veneratione colat Deum, quem praesentem credit et videt? et ita de caeteris. Atque haec fuit una e causis praecipuis, quare Deus Eucharistiam instituerit, nimirum ut daret objectum et materiam exercendi omnes virtutes, ut iis eum coleremus et honoraremus. Denique Eucharistia est manna omne delectamentum in se habens, et omnem saporis suavitatem, ideoque magnifice Deum datorem celebrans et depraedicans, ac quasi muta voce clamans: «Panem coeli dedit eis: panem angelorum manducavit homo. O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito esurientes reples bonis fastidiosos divites dimittens inanes!» ut canit Ecclesia.

Sacerdos ergo, iturus ad altare, cogitet quantum opus adeat. Cogitet, et stupeat se esse legatum Ecclesiae, imo totius orbis ad Deum, ut cum eo summa negotia tractet, nimirum ut nomine totius creaturae homagium Deo praestet, ac doxologiam et gratiarum actionem pro omnibus beneficiis a qualibet creatura perceptis; ut oret et propitiet Deum pro peccatis totius mundi; ut peccatoribus in infernum ruituris liberationem, veniam et gratiam impetret; ut omnium afflictorum morbos, tentationes, aerumnas Deo repraesentet, opemque poscat; ut singulis fidelibus Dei gratiam, virtutum augmentum omniaque bona impetret; ut pro defunctis exoret, et pro tot millennis animabus quae in Purgatorio uruntur, supplicet. Denique ut sit mediator Dei et hominum, ac Christi ipsius personam subeat, iteretque illud idem sacrificium quod Christus obtulit in cruce, ubi ipse tam victima fuit quam sacerdos. Quis haec perpendens non percellatur, non stupeat, non accendatur?


Versus 12: And you have profaned it in that you say : The table of the Lo...

12. Et vos polluistis illud (scilicet, nomen meum vile et quasi pollutum effecistis) in eo quod dicitis (non tam verbis, quam reipsa et factis): Mensa Domini contaminata est. — «Mensa» Dei est altare. Redit ad sacerdotes sui aevi, quos arguere coepit vers. 5, q. d. Talis erit mea mensa et victima tempore Christi, qualem jam descripsi: Vos vero, o sacerdotes judaici (uti coepi dicere vers. 5) ex adverso ita viliter, sordide et indigne tractatis altare meum, meaque sacra et sacrificia, atque si essent res viles, sordidae et pollutae; ac hostia altari superposita esset res contemptibilis, pariter et ignis sacer, qui illam devorat et consumit. Ita S. Cyrillus. Causa hujus indignitatis fuit diuturnus in captivitate sacrorum neglectus, item paupertas Judaeorum, ac avaritia sacerdotum, uti dixi vers. 7. De igne etiam altaris contemnendo occasio fuit, quod hic post reditum e Babylone, non e coelo, uti prior, datus sit, sed ex aqua crassa accensus, ut patet II Machab. cap. I, 21. Hebraea ad verbum habent: Fructus, vel proventus ejus contemptibilis, et comedens illum (hoc enim est אוכלו ochelo): fructus altaris est victima quae in eo offertur: comedens illum, est ignis qui eam cremat et consumit. Unde Noster clare vertit: «Quod supponitur (altari puta holocaustum, aliave victima) contemptibile est cum igne qui illud devorat.» Jam aliis punctis legunt אכלו ochlo, id est cibus ejus. Unde vertunt: Fructus ejus contemptibilis, cibus ejus, q. d. Fructus mensae Dei, qui est cibus in ea Deo appositus, puta hostia, vel victima altari imposita, est contemptibilis. Unde Chaldaeus vertit: Mensa Domini despecta est, et despecta sunt dona ejus; et Tigurina: Proventus ejus, nempe cibus ejus vilis: quia adeps victimae, et intestina, quae in altari Deo cremantur, sunt res viles et sordidae, ait Vatablus. Aliter S. Hieronymus: Fructus, ait, vel proventus altaris est ignis (hic enim ex altari quasi nascitur et prodit); cibus vero ignis sunt victimae, q. d. Vilis est ignis altaris; quia viles sunt victimae, quas quasi cibum devorat.


Versus 13: And you said: Behold, it is from labor : and you puffed it away

13. Et dixistis: Ecce de labore (Septuaginta, haec de afflictione sunt, q. d. Causam cur altare meum et victima sunt vilia et sordida, rejicitis in vestros labores: excusatis enim vos paupertate et aerumnis, dicitisque quod nuper magna fatigatione et sumptu redeuntes e captivitate Babylonica, per omnem laborem vestrum vix adhuc tantilla, et tam vilia comparare et offerre possitis): et (dum haec dicitis) exsufflastis illud, — id est exsufflatione mea dignum fecistis. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus et Lyranus.

Addit Cyrillus, q. d. Haec victima non ex se, sed ex labore itineris facta est macra, manca vel clauda.

Aliter recentiores, R. David, Pagninus et Vatablus: hi enim pro מתלאה metelaa per tsere, id est de labore, uti legerunt Septuaginta, Chaldaeus et Noster, legunt מתלאה mattelaa, vertuntque, ecce labor; vel potius, ut R. Abraham, mattelaa conflatur ex מה תלאה ma telaa, id est quis labor, q. d. O quantum laboris subii in afferenda hac victima! quam mihi meisque humeris fuit onerosa! quam ea apportanda defatigatus et anhelus sum! quam fuit mihi gravis, crassa et pinguis haec hostia? Unde Pagninus vertit, ecce labor, et projecistis illum, q. d. Projicitis in terram victimam, quasi ejus onere quo oppressi estis, vos levaturi, ideoque, ut Noster vertit, exsufflastis illud, quasi anheli insufflatione halitum attracturi. Ita dicunt ipsi, sed mentiuntur: nam hostia eorum adeo vilis, macra et exilis est, ut exsufflari flatuque depelli, imo exanimari possit, cogatque ut halitum suum tenuem efflet et exspiret. Septuaginta in editione Romana vertunt, exsufflavi illud (licet in editione Regia habeatur, exsufflastis illud, itaque legunt S. Hieronymus et Theodoretus) per antithesin et collusionem contrarii sensus, q. d. Vos exsufflastis et suspirastis prae nimio onere: ego vero tanquam rem levissimam et vilissimam exsufflo, levi flatu repello, refuto, atque adeo abominor. Sic parasitus apud Plautum gloriosum militem titillat, dicens: «Cujus tu legiones difflasti spiritu, quasi ventus folia.» Addit S. Hieronymus: «In Hebraeo legi potest: Et exsufflasti me (legendo אותי oti, id est me: jam tamen omnes legunt אותו oto, id est eum), q. d. Non sacrificio, sed mihi fecistis injuriam;» me enim tacite irrisistis, exsufflastis et exsibilastis.

Nota ad populum magis, quam ad sacerdotes haec dici. Sicut enim prius taxavit incuriam sacrorum in sacerdotibus, ita hic eamdem taxat in populo, qui de more sacerdotes suos in scelere et avaritia sequebatur, imo praeibat. Unde de populo subdit, dicens: «Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino.» Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Lyranus, licet aliqui, ut a Castro et Sanchez, censent continuari hic sermonem ad sacerdotes. Illis enim pergit loqui initio capitis sequentis. Dicamus utrosque hic culpari.

De rapinis. — Elidit Deus falsam populi excusationem, q. d. Dicitis vos ex labore vestro has hostias, quales quales comparasse. Mentimini: nam ex rapinis eas parastis, rapuistis eas; atque ex raptis claudas et languidas mihi obtulistis, integras vero, pingues et vegetas vobis reservastis. Duplex est ergo, imo triplex crimen vestrum: primum rapinae, secundum irreverentiae et irreligiositatis, tertium mendacii. Numquid hoc scelus patiar? numquid munus tam foedum et sordidum de manu vestra suscipiam? Absit. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus et Lyranus.


Versus 14: Cursed is the deceitful man who has in his flock a male, and m...

14. Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino. — «Masculum,» id est robustum, perfectum, integrum, sine vitio.

Nota primo, Levit. cap. XXII, 23, sanciri ut si hostiae sint votivae, sive ex voto oblatae, sint perfectae; sin voluntariae, id non requiri, sed permitti ut sint mutilae et imperfectae. Causam ibidem assignavi. Hic ergo Deus juxta legem, in voto requirit victimam masculam, tum proprie dictam; tum masculam, id est perfectam: opponit enim eam debili, vel, ut Tigurina vertit, vitiato; Pagninus, maculoso; Chaldaeus, corrupto. Hebraeum enim משחת mascat, quod Noster vertit, debile, significat succisum, excisum, mancum, corruptum. Sic ait Virgilius in Pharm.:

Verbenasque adole pingues, et mascula (id est, fortia et egregia) thura.

Sic Persius, satyr. 5:

Calido sub pectore mascula bilis Intumuit, quam non exstinxerit urna cicutae.

Sic vocamus mascula vina, masculos animos, id est fortes et generosos.

Nota secundo: In solo holocausto, utpote perfectissimo sacrificio, Deus requirit victimam masculam, Levit. cap. I, 3. Unde in hostia pacifica, si sit voluntaria, permittit ut sit femina, Levit. cap. III, 1. Dico, si sit voluntaria: nam si esset votiva, id est ex voto debita, debebat seligi melior, ideoque mascula, ut patet ex hoc loco Malachiae. Quare si quis Deo vovisset ex grege suo ovem, seligere debebat masculam, non feminam; cujus rei causam tropologicam assignavi Exod. cap. I, 16, nimirum quod Deus amet, ideoque a voventibus sibi consecrari velit, mascula, id est generosa et virilia, non feminea, id est languida et infirma. Optima ergo sunt Deo vovenda et offerenda, idque summo studio, ait S. Cyrillus.

Nota tertio, τὸ si habuerit, nam, ut ait S. Hieronymus: «Si non habes masculum, nihil tibi nocet ista maledictio. Haec autem dicendo, ostendit eos habere quae optima sunt, et offerre quae mala sunt.» Femina ergo se dicans Deo, illi perplacet: aeque ac vir offerens ovem feminam, cum non habeat masculam.

Nota quarto: τὸ dolosus significat hic peccari non tantum contra religionem, sed et contra justitiam. Sicut enim mercator qui emptori certo pretio suas merces addicit, si postea ei illas tradat vitiatas et corruptas, peccat dolo malo, est-

que injustus; ita et qui Deo victimam promisit, scilicet Deo dignam, et juxta legis praescriptum integram et perfectam, fraudulentus est, et peccat contra justitiam, si postea eidem tradat mancam, mutilam et vitiatam, facitque furtum in sacra, ideoque sacrilegium.

Moraliter, discant hic religiosi et voventes, sua vota debere esse mascula; atque id quod voverunt debere Deo dari integrum, virile, perfectum et optimum. Ergo castitas eorum debet esse omni ex parte illibata et integra, paupertas perfecta, obedientia virilis et mascula. Hoc enim exigit reverentia summae et divinae majestatis, cui se consecrant, ut ei summa, optima et perfectissima offerant; nimirum ut faciant se holocaustum Deo, totas facultates ei offerendo per votum paupertatis, totum corpus per votum castitatis, totam animam per votum obedientiae. Quocirca S. Basilius serm. 1 De Monast. instit., asserit eum qui nuntium saeculo remisit, divinum quoddam vas effectum esse; ac proinde ei cavendum ne vitioso usu polluatur; seque ipsum custodire debere velut quiddam Deo dicatum, ne sacrilegii crimen incurrat; si videlicet corpus quod Deo sacravit, rursus ministerio vitae communis contaminet.

Hinc S. Gregorius homil. 12 in Ezech., docet religiosos esse holocausta Dei: «Qui, inquit, cuncta quae mundi sunt deserunt, et totam mentem igni divini amoris incendunt; hi nimirum omnipotenti Deo sacrificium et holocaustum fiunt.» Idem docet D. Thomas, II II, Quaest. CLXXXVI, art. VII. Quin et S. Augustinus lib. X De Civit. VI: «Ipse homo, inquit, Dei nomini consecratus ac devotus, in quantum mundo moritur ut Deo vivat, sacrificium est,» in quo scilicet victima est homo, culter est sui odium et abnegatio, mors est abdicatio vitae saecularis ut spiritualem capessat, ignis est amor Dei, ligna sunt orationes et pietatis exercitia, sacrificium est ipsa sui per tria vota oblatio et consecratio. Ita S. Theresia, ut habet ejus Vita, vovit se in qualibet re facturam id quod optimum esset, perfectissimum Deoque honorificentissimum. Ita masculam victimam offerunt Deo, qui per continentiam omnes cupiditates, utpote feminarum femineas, trucidant. Rursum, qui pudorem metumque omnem pro Dei gloria contemnunt. Insuper, qui persecutiones, exsilia, famem, carceres, tormenta et mortem pro Deo generose sustinent et superant, ut fecerunt martyres.

Sic masculum animum, et septem proles masculas quasi victimas pro lege Dei ad martyrium obtulit Machabaea mater et virago, quae «singulas hortabatur voce patria fortiter repleta sapientia, et femineae cogitationi masculinum animum inserens dixit: Nescio qualiter in utero meo apparuistis,» etc., II Machab. cap. VII, 21. Totidem masculos secum Deo ad martyrium obtulit S. Felicitas sub Marco Aurelio imperatore, anno Domini 175, quae Publico praefecto suadenti ut sibi et filiis consuleret, obediendo imperatori et sacrificando ejus diis, respondit: «Tua compassio est crudelitas, tuum consilium illecebrosum et crudele;» ac conversa ad filios: «Aspicite, ait, o filii, coelum, ubi Christus vos spectat et exspectat cum suis sanctis: certate viriliter pro salute animarum vestrarum: ostendite vos fideles et constantes in amore Christi Jesu.» Quibus vocibus animati filii ad unum omnes sua corpora in praedam dederunt, ac gloriosam pro Christo mortem obierunt, aeque ac post ipsos mater. Totidem masculos secum Deo obtulit S. Symphorosa cum marito Getulio, qui omnes martyrii lauream adepti sunt sub Adriano imperatore, anno Domini 138, quibus competit illud Sapientis Prov. XXXI, 10, 17, 19, 25: «Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Manum suam misit ad fortia. Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.»

Quia rex magnus ego, dicit Dominus, — et proinde magna mihi conveniunt et debentur, eximia scilicet et perfectissima, ideoque mascula, non feminea: valida, non debilia; integra, non manca vel mutila.

Et nomen meum horribile. — Hebraice נורא nora, id est tremendum et reverendum; Chaldaeus, potens. Respicit ad vers. 6: «Si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?» Horribile ergo idem est, quod summe pavidum et reverendum. Reverentia enim quando est eximia, ex profunda consideratione tantae majestatis generat tremorem, horrorem et stuporem. Hic est horror sacer, de quo Virgilius Eneid. I:

Horrentique atrum nemus imminet umbra.

Et Lucanus:

Arboribus suus horror inest.

Rursum horribile, id est terribile, ut vertit Pagninus, et formidabile: quia ipse sui suorumque sacrorum neglectum horribiliter castigat et punit. Hinc Sophonias cap. II, 11, ait: «Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrae, et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium.»

Septuaginta hebraeum נורא nora, non a ירא iare, id est terruit; sed a ראה raa, id est vidit, deducentes vertunt, ἐπιφανές, id est, illustre est nomen meum in gentibus. Hoc verum fuit tempore Malachiae et Machabaeorum, quorum victoriae coelestes Deum toto orbe cunctis gentibus illustrem et formidabilem fecerunt; verius est in Christo et christianis: omnes enim gentes celebrant Christum, ejusque Deum Patrem. Ita Theodoretus.