Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Malis sacerdotibus in cultu suo incuriis minatur Deus egestatem, maledictionem, infamiam, eo quod eorum sit custodire scientiam, cum sint angeli Domini: Mittam, inquit, in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris. Et vers. 9: Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis. Secundo, vers. 10, multis arguit sacerdotes et populum, quod repudiarent suas uxores Israelitides, et ducerent alienigenas, ideoque pariter, vers. 13, protestatur se eorum victimas repudiaturum. Duas ergo hic dat causas cur ei displiceant ipsorum hostiae: prior est, quod sint viles et illegitimae; posterior, quod offerantur ab iis qui conjugio cum idololatris sunt maculati et polluti.
Textus Vulgatae: Malachias 2:1-17
1. Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes! 2. Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum: mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis: quoniam non posuistis super cor. 3. Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum. 4. Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. 5. Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. 6. Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. 7. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est. 8. Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. 9. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. 10. Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? 11. Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israel et in Jerusalem: quia contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. 12. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum, et discipulum de tabernaculis Jacob, et offerentes munus Domino exercituum. 13. Et hoc rursum fecistis, operiebatis lacrymis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. 14. Et dixistis: Quam ob causam? quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua, et uxor foederis tui. 15. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? Et quid unus quaerit, nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. 16. Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israel: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum: custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. 17. Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?
Versus 1: And Now This Commandment Is For You, O Priests!
1. ET NUNC AD VOS MANDATUM HOC, O SACERDOTES! — Redit a populo ad sacerdotes, quasi ad mali fontem: eorum enim avaritiam et sacrorum incuriam taxavit cap. 1, 6 et seq. Hanc Dei increpationem audiant, sibique a Spiritu Sancto dictatam putent sacerdotes novae legis, a quibus uti majorem sanctitatem jure requirit Deus, ita gravius eos puniet, si in officio suo sint incurii, aut scandalosi.
Versus 2: If You Will Not Hear, And If You Will Not Lay It To Heart, To ...
2. SI NOLUERITIS AUDIRE, ET SI NOLUERITIS PONERE SUPER COR, UT DETIS GLORIAM NOMINI MEO, — q. d. Si nolueritis mihi monenti, et scelera vestra arguenti obedire; si, inquam, nolueritis firmiter apud vos decernere, cordique vestro imprimere, quod deinceps debite me coletis, curabitisque ut meo altari, victimis et cultui suus constet decor, honor et gloria, offerendo scilicet mundas, legitimas, meque dignas victimas. Nota hebraismum: « Ponere super cor, » vel in corde, est cordi imprimere, cor applicare, cor flectere et dirigere, corde ferri et intendere. Per cor intellige mentem et voluntatem, ejusque propositum, resolutionem et decretum.
Quaeres: Quid jubet Deus hic poni super cor? Respondet Chaldaeus, sui timorem; vertit enim: Nisi ponatis timorem mei super cor, ut detis gloriam nomini meo. Hic enim timor non tantum servilis, sed et filialis, est quasi pondus grave cordi hominis impositum, quod illud premit impellitque ut Deo se submittat, et per omnia obediat; perinde ac pondera in horologio ejus rotas premendo commovent, aguntque ut indicem horarum stata temporis mensura circumagant, ad horas quaslibet diei indicandas et monstrandas. Simili modo enim pondus cordis nostri est timor et amor Dei, juxta illud S. Augustini, lib. XI Civit. XXVIII: « Amor meus pondus meum, illo feror quocumque feror. Velut amores corporum, ait S. Augustinus, momenta sunt ponderum. Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur. » Secundo, Vatablus respondet praecepta Dei juberi hic poni super cor, q. d. Nisi adverteritis ad praecepta mea, nisi cor applicaveritis ad ea quae vobis praecipio. Ubi nota sapientes et probos Dei praecepta ponere super cor, ut illi quasi incumbant et dominentur, illudque agant ad ea exsequendum: insipientes vero et improbos ponere ea sub corde, ut cor eis dominetur, eaque capessat, si, ubi, et quando velit; si nolit, ea pessumdet et negligat. Tertio, simplicius et facilius dici potest, jubere hic Deum sacerdotibus, ut gloriam nominis divini imponant cordi suo, ut scilicet decernant in corde dare et procurare gloriam Dei in ejus sacrificiis. Propheta enim explicat quid jubeat « ponere super cor, » dum illico subdit: « Ut detis gloriam nomini meo. » Nam gloria Dei est pondus, quod cor sacerdotis premere et impellere debet ad sacerdotii munia pie riteque obeundum. Finis enim et scopus sacerdotii, est gloria Dei. Quocirca sacerdos in omnibus suis actionibus hunc finem et scopum spectare debet, easque ita religiose obire, ut per eas honoretur et glorificetur Deus. Ita S. Ignatius, fundator Societatis nostrae, hoc firmiter cordi impressum habebat, tanquam totius vitae suae principium et regulam: « Ad majorem Dei gloriam. »
MITTAM IN VOS EGESTATEM. — Hebraice, meera, id est maledictionem. Unde sequitur: « Et maledicam benedictionibus vestris. » Ita Septuaginta, Chaldaeus, Pagninus, Vatablus et alii. Jam maledicere Dei est efficax, idemque quod malefacere; sicut ex adverso benedicere, Dei est benefacere. Quocirca maledictio Dei accipi potest paupertas, infamia, sterilitas, pestis, omniaque mala et adversa. Noster tamen vertit, « egestatem, » tum quia haec maxime et saepissime Judaeis a Deo fuit comminata et intentata, hancque maxime Judaei terreni et carnales extimescebant; tum quia propria et condigna poena avaritiae est egestas, q. d. Vos, o sacerdotes! conamini per avaritiam, suffurando mihi victimas meliores, easque vobis arrogando, vos ditare: quocirca ego efficiam ut vos depauperent: efficiam enim ut propter eas egestatem, quam per eas inique fugere cogitabatis, incurratis.
Notent hic avari, praesertim ecclesiastici, aeterna Dei lege justissime sancitum esse ut cupiditates contrariis poenis puniantur, et per quae quis peccat, per eadem et plectatur; scilicet ut superbi puniantur ignominia, gulosi esurie, invidi exaltatione aemuli cui invident, acedi labore et fatigatione, ac consequenter avari penuria et egestate.
Hanc ergo sciant et cogitent sibi, et posteris suis a Deo certo infligendam, tum in hac vita, tum in futura. Quocirca desinant avaritiae servire, utpote quae illis non divitias, quas ambiunt; sed inopiam sit paritura: studeant vero eleemosynae, quae opes omnes eis conciliabit.
MALEDICAM BENEDICTIONIBUS VESTRIS. — Primo, q. d. Privabo vos bonis quae vobis dedi, quaeque ex mea benedictione possidetis, auferam vobis oblationes meliores et pinguiores, quia vos eas mihi suffurati estis; faciam ut populus parce, et pejora vobis offerat, quia vos pejora mihi obtulistis, juxta illud: « Qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, » II Cor. IX, 6. Benedictiones enim Dei sunt fruges, opes et gratiae, quibus ipse nos cumulat, nobisque benefacit. Unde et praecessit: « Mittam in vos egestatem. » Ita S. Cyrillus, Remigius et Vatablus.
Secundo, q. d. Hominibus, bestiis, agris et domibus, quibus vos, o sacerdotes irreligiosi, benedixeritis, ego maledicam et malefaciam, affligam, evertam. Ita S. Hieronymus.
Tertio, q. d. Habebo vestras benedictiones pro exsecrationibus. Unde Chaldaeus vertit: Maledicam benedictioni vestrae, et exsecrabor eam.
Symbolice, Theodoretus per benedictionem accipit sacerdotium, q. d. Auferam a vobis sacerdotium, quia vos eo indigni estis, eoque abutimini, praesertim quando illud cum lege veteri abolebo, novumque et sanctum per Christum instituam.
Tropologice, S. Hieronymus: « Qui, inquit, sanitate abutuntur in libidinem, et divitias vertunt in luxuriam, bonamque famam sordida conversatione deturpant, hi benedictiones Dei mutant in maledictionem. » Item proprie sacerdotes: « qui adulantur peccatoribus, dummodo divites sint, atque eorum vitiis blandiuntur, de quibus dictum est Isai. III: Popule meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum supplantant. »
ET MALEDICAM ILLIS. — Idem repetit et inculcat, q. d. Omnino et graviter maledicam benedictionibus vestris. Secundo, Pagninus et Vatablus vertunt, quin etiam maledixi, id est maledicere coepi, illi, scilicet cuilibet benedictioni vestrae; Chaldaeus, exsecrabor illam. Maledicere Dei est efficax, idemque quod malefacere, hominum vero est inefficax: nam saepe quibus homines maledicunt, Deus benedicit. Ita ocimum, inquit Plinius lib. XXIX, cap. VII: « cum maledictis ac probris serendum praecipiunt » hortulani superstitiosi, « ut laetius proveniat. Et cuminum qui serunt, precantur ne exeat. » Deus tamen illi benedicit, ut copiose succrescat.
Versus 3: Behold, I Will Cast The Shoulder Before You
3. ECCE EGO PROJICIAM VOBIS BRACHIUM. — Pro projiciam hebraice est goer, quod proprie, ut vertit Chaldaeus, significat increpare, et per metalepsin increpando projicere, corrumpere, disperdere. Rursum pro brachium hebraice est quod si punctes zera, significat semen; sin punctes zeroa, significat brachium: zera legunt rabbini et recentiores; unde Pagninus vertit: corrumpo vobis semen, q. d. Ecce maledicam benedictionibus vestris, uti dixi, quia semen quod seminastis in terra corrumpam, faciamque a vermibus erodi, ut parum vel nihil segetis succrescat, quod metatis. Tigurina: Increpabo et increpando disperdam vobis semen, sive frumenti, sive filiorum, q. d. Et fruges, et stirpem vestram subvertam, disperdam vos cum semine, id est cum filiis vestris.
Verum Septuaginta et Noster pro zera, id est semen, legunt zeroa, id est brachium, hoc est armum dextrum victimae pacificae. Hic enim ex lege Levit. VII, 31, cedebat sacerdoti; quo tropologice monebatur sacerdos strenue operari, « ut non solum sit ejus operatio utilis, sed etiam singularis; ut sicut subditos honore ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat, » ait S. Gregorius II part. Pastor. cap. III. Sensus est, q. d. Armum quem in lege vobis separavi et dedi, indignanter vobis relinquam, et quasi indignabundus projiciam, dum faciam ut offerentes contemptibiliter et indignabunde vobis armum et victimas in faciem projiciant, eo quod videant vos tam viles, incurios et irreligiosos, tam negligenter et irreverenter Dei sacrificia tractare et peragere. Ita S. Hieronymus, Remigius et Hugo. Accedit huc Lyranus, qui per brachium, accipit robur et alimoniam, q. d. Alimoniam quam ex victimis percipiebatis, vobis auferam: aut brachium, id est robur vestrum, projiciam, ne quid magni vel heroici operetur, sed hostibus succumbat. Utramque lectionem, zera et zeroa, amplectitur Arias et a Castro, qui sic explicat, q. d. Ego projiciam brachium, quo mihi mincha, id est farinam seminis et tritici vestri, offertis, ipsamque farinam in facies vestras indignans respergam.
Tertio, Aquila vertit: Ecce ego vos increpabo cum brachio, q. d. Meo brachio, meaque potentia vos projiciam et disperdam. Alludit partim ad duces belli, partim ad oratores brachio minantes et pugnantes. Nam « brachium procerius projectum, est quasi quoddam telum orationis, » ait Cicero lib. III De Oratore.
Symbolice Theodoretus, q. d. Brachium, sive armum, hoc est victimas et caeremonias vestras, ob vestrum neglectum et abusum abjiciam et abolebo, novasque per Christum et Apostolos inducam et sanciam. Denique in Hebraeo elegans est allusio inter zera et zeroa, et zorati, id est dispergam, q. d. Dispergam brachium vestrum, et semen per illud a vobis in agro sparsum.
ET DISPERGAM SUPER VULTUM VESTRUM STERCUS (Hebraice ad emphasin et majus probrum, repetitur vox stercus: Et spargam vobis stercus in facies, stercus, inquam) SOLEMNITATUM VESTRARUM.
Per stercus, accipe cum Septuaginta ventriculum, qui stercus conficit et continet: ventriculus enim in victima pacifica cedebat sacerdoti, juxta legem Levit. VII, 31. Sensus est, q. d. Quia vos mutilas, viles et illegitimas victimas offertis, ego indignans dabo, et per offerentes projiciam vobis ventriculum, quem per legem vobis assignavi, ita ut stercus eo contentum, hoc jactu excussum, vultum vestrum conspergat et conspurcet, illudque « assumet vos secum, » ut scilicet vos stercore hoc involuti, mihi et omnibus sitis risui et contemptui, et vocemini stercorarii, viles et abjecti, uti Heli comminatus sum, et reipsa praestiti, I Reg. II, 30. Porro stercus symbolum est probri et ignominiae, quo vos afficiet Deus, dum ob sacrorum neglectum, ignorantiam malamque vitam, faciet vos populo contemptibiles et exosos, dumque vos puniet inedia, fame et bello, tradetque Antiocho Epiphani, aliisque hostibus vexandos et illudendos. Unde Chaldaeus vertit: Revelabo confusionem scelerum vestrorum in facies vestras.
Versus 4: And You Shall Know
4. ET SCIETIS, — q. d. Jam mihi comminanti non creditis, sed poena vos docebit, nimirum « Phryges non nisi plagis sapiunt. » Cum enim videritis vos contemni et puniri, uti hic praedico, tunc scietis mandatum illud de religione, munditie et sanctitate sacerdotum, deque victimis mundis rite et legitime offerendis, olim in Levitico a me sancitum, nunc vero per Malachiam renovatum et refricatum, fuisse a me, puta a Deo vestro editum ad hoc, ut « pactum meum olim cum Levi, » id est tribu levitica, initum, firmum et illaesum consisteret. Videbitis enim vos bona pacto a me promissa perdidisse, quia pacti conditiones violastis; insuper et puniri. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus, Hugo et Lyranus, qui per Levi accipiunt non personam, sed tribum Levi, id est levitas, ut vertunt Septuaginta. Nec enim hoc pactum iniit Deus cum ipso Levi filio Jacob, sed cum ejus posteris, puta cum Aarone, qui primus a Deo per Mosen consecratus est sacerdos et pontifex Judaeorum, ac deinceps sacerdotium et pontificatum ad posteros transmisit, ut patet Levit. VIII. Unde de illo canit Ecclesiasticus, cap. XLV, 7: « Excelsum fecit Aaron fratrem ejus et similem sibi de tribu Levi: statuit ei testamentum aeternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria. » Ita Hebraei, Theodoretus, Vatablus et Arias, qui duo per Levi accipiunt quoque Phinees, nepotem Aaronis, ex patre Eleazaro, quia ob zelum ejus, quo vindicavit Dei honorem occidendo cultores Beelphegor, Deus novo promisso consignavit et confirmavit illi et posteris ejus pontificatum in perpetuum. Imo Hebraei nonnulli, quos sequitur B. Petrus Damiani, epist. 12, vel, ut alii notant, 11, cap. II, ad Nicolaum II Pontificem censent Phinees eumdem esse cum Elia, ac proinde eum etiamnum vivere, et victurum usque in finem mundi, ut dixi Numer. XXV, 11. Minus recte Rupertus per Levi accipit Mosen, tum quia posteri Mosis non fuerunt sacerdotes, sed posteri Aaronis: tum quia Moses non tam pactum iniit, quasi paciscens cum Deo, quam sequester et mediator fuit pacti, quod Deus pepigit non tantum cum Levitis, sed cum omnibus tribubus Israel. Levi ergo hic significat ordinem sacerdotalem ex Aarone descendentem, qui uti erat magnus honos, ita magnum onus sibi habebat impositum, uti patet ex toto Levitico, ac saepe poenam mortis, si peccarent, ut patet Levit. X, 8, et cap. XXII, 3.
Versus 5: My Covenant Was With Him Of Life And Peace
5. PACTUM MEUM FUIT CUM EO VITAE ET PACIS, — scilicet ei dandae tum in hoc saeculo, tum in futuro, si me rite coleret, measque leges et caeremonias observaret, q. d. Pepigi et promisi Aaroni et posteris ejus longam, pacificam, opulentam et felicem vitam, si meum pactum et meas sanctiones custodiret, puta si rite et legitime munia sacerdotis obiret: ita Theodoretus et alii. Id Aaroni reipsa praestitit Deus: nam vitam ei prorogavit ad annum 123, qui fuit quadragesimus a pontificatu ejus, aeque ac ab exitu Hebraeorum ex Aegypto, ejusque pontificatum contra aemulos, Core, Dathan et Abiron, eos vivos in infernum absorbendo, et aridam virgam Aaronis floridam efficiendo. Numer. XVI et XVII, propugnavit. Hebraei haec accipiunt de Phinees, quem tradunt pontificem sanum et prosperum vixisse annos trecentos; imo alii censent eum etiamnum vivere; ipsum enim esse Eliam, uti paulo ante dixi.
ET DEDI EI TIMOREM. — En pactum Dei cum Aarone et posteris: Deus enim Aaroni promisit longam vitam et pacem, id est prosperitatem, si sibi obediret: Aaron vicissim promisit Deo timorem, quod scilicet eum religiose veneraretur et coleret. Timor enim hic et alibi significat Dei reverentiam et cultum. Porro hunc timorem et reverentiam non ex se habebat, sed a Deo: est enim donum Dei et Spiritus Sancti, ut docet Isaias cap. XI, 3. Unde sequitur: « Timuit me, et a facie nominis mei pavebat, » scilicet Aaron, ejusque nepotes Phinees, Onias, Machabaei aliique veri et boni sacerdotes. Tantum enim de bonis loquitur.
Versus 6: The Law Of Truth Was In His Mouth
6. LEX VERITATIS FUIT IN ORE EJUS, — q. d. Aaron legem meam vere et recte populum ore suo docebat. Haec est secunda pacti conditio, quam ab Aarone exigit Deus, quamque ei praestare debent sacerdos et pontifex, scilicet docere veram Dei fidem, religionem, legem et cultum, ac refutare omnem haeresim et superstitionem, falsumque Dei cultum. Quocirca pontifex in lege veteri pectori inscriptum gerebat Urim et Tummim, id est doctrina et veritas. Vide dicta Exod. XXVIII, 30, et Levit. X, 8. Graviter Auctor Imperfecti in S. Matth. apud S. Chrysostomum homil. 25: « Non solum, ait, ille proditor est veritatis, qui transgrediens veritatem palam mendacium pro veritate loquitur; sed etiam ille qui non libere pronuntiat veritatem quam libere pronuntiare oportet, proditor est veritatis. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. » Et S. Ambrosius lib. II epist. 47 ad Theodos. imp.: « Nihil, ait, in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat non libere pronuntiare. Siquidem scriptum est: Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Et ideo clementiae tuae (o imperator) displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono juvaris. »
INIQUITAS, — id est mendacium, error et falsa doctrina, ait Vatablus, ac falsitas, ut vertit Chaldaeus, adde et fraus, hypocrisis, adulatio, injustitia, et quaelibet alia iniquitas.
IN PACE ET IN AEQUITATE AMBULAVIT MECUM, — puta in meis praeceptis, q. d. Aaron studuit praecepta mea custodire, servando pacem et aequitatem cum proximis. Ubi nota, qui pacifice et aeque versatur cum proximis, hic ambulat cum Deo, qui pacis et aequitatis est amator, auctor et tutor. Unde Septuaginta vertunt: In pace dirigens (id est in pace et rectitudine, vel planitie) ambulavit mecum. Haec est tertia conditio pacti, quam ab Aarone et quovis sacerdote exigit Deus, nimirum aequitas et pax, sive pacifica conversatio, ut in ea ambulent cum Deo, sicut Henoch Genes. V, 22, et Noe Genes. VI, 9. Vide ibi dicta.
ET MULTOS AVERTIT AB INIQUITATE. — Haec est quarta conditio veri Aaronis et veri sacerdotis, ut verbo et exemplo satagat omnes retrahere ab impia et iniqua vita ad piam et sanctam. Quocirca S. Chrysostomus lib. III De Sacerdotio, sacerdotes vocat parentes nostros: « Parentes enim, inquit, nos in praesentem, sacerdotes in vitam aeternam generant. » Jure queritur S. Gregorius: « Ecce, ait mundus sacerdotibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenitur operator, quia officium quidem sacerdotale suscipimus, sed opus officii non implemus. Fructus quippe sanctae Ecclesiae in stipendio quotidiano percipimus, sed tamen pro aeterna Ecclesia minime in praedicando laboramus. » Plura vide hom. 17 in Evangel. Graviter vero S. Chrysostomus in Matth. cap. XXIII, hom. 43: « Multi, ait, sunt sacerdotes et pauci sacerdotes: multi nomine, et pauci in opere. Videte ergo quomodo sedeatis super cathedram, quia cathedra non facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram: non locus sanctificat hominem, sed homo locum. Qui bene sederit super cathedram, honorem accipit ab ea: qui male sederit, injuriam facit cathedrae. In judicio enim sedes. Si bene vixeris, et bene docueris, judex omnium eris: si autem bene docueris, et male vixeris, tui solius. Nam bene vivendo et bene docendo, populum instruis quomodo vivere debeat: bene autem docendo et male vivendo, Deum instruis quomodo debeat te condemnare. » Idem in cap. XXV Matth.: « Bene agente populo, unusquisque pro suo merito remuneratur; sacerdos autem pro bonis omnium. Habebit enim pro propriis lauream, pro acquisitione aliorum laureolam. » Rursum S. Gregorius hom. 11 in Ezechiel.: « Nos, ait, qui sacerdotes vocamur supra ea mala quae propria habemus, alienas quoque mortes addimus; quia tot occidimus, quot ad mortem ire quotidie tepide et tacentes videmus. Tunc subjectus moritur sine te, quando in causa mortis contradictorem te pertulerit: nam mortuo, cui non contradicis, adjungeris. » S. Isidorus, lib. III De Summo bono: « Sacerdotes, ait, pro populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiunt, aut peccantes non arguunt. Sicut enim peccatorem convenit argui, ita justum non exulcerari. » Hugo de S. Victore, lib. II De Claustr. animae: « Tres, ait, sunt pastoris voces, scilicet suavis, dulcis, alta. Suavis ad infirmum, ad morientem dulcis, ad surdum pertinet alta. »
Versus 7: For The Lips Of The Priest Shall Keep Knowledge, And They Shal...
7. LABIA ENIM SACERDOTIS CUSTODIENT (id est custodire debent) SCIENTIAM, ET LEGEM REQUIRENT (id est requirere debent, et de facto requirent) EX ORE EJUS. — Dat rationem ejus quod dixit vers. 6: « Lex veritatis fuit in ore ejus, » quia scilicet fecit quod facere debuit. Nam sacerdotis est cognoscere legem, eamque alios docere, juxta illud Ecclesiastici de Aarone, cap. XLV, 2: « Et dedit illi in praeceptis suis potestatem docere Jacob testimonia (id est leges suas: hae enim sunt testimonia voluntatis divinae, quid scilicet a nobis fieri, vel non fieri velit Deus), et in lege sua lucem dare Israel. » Sic S. Paulus ad Titum I, ab eo exigit, « ut sit potens exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere, » ait S. Hieronymus. Quocirca S. Ambrosius lib. III De Fide, cap. VII, Biblia, quae continent legem Dei, vocat « librum sacerdotalem, » quasi sacerdotibus proprium, et ab iis assidue legendum. Notat S. Hieronymus non dici: Proferent scientiam, sed custodient, ut scilicet eam loquantur opportune et congrue, dando conservis cibum in tempore suo, ut monet Christus Matth. XXIV, 45, ita ut os sacerdotis sit area quaedam salutaris, unde quisque sibi depromat necessaria, quae ibi Deus ad communem cujusque utilitatem et instructionem recondidit. Quocirca Auctor Imperfecti apud S. Chrysostomum, homil. 38 in Matth.: « Sicut, ait, stomachus accipiens cibum coquit, sic et sacerdotes accipiunt scientiam sermonis per Scripturam a Deo, et excoquunt eam in se, id est tractantes et meditantes apud se universo populo subministrant. » Et S. Ambrosius serm. 13, sacerdotes comparat apibus: « Sicut apes, inquit, de divinarum Scripturarum flosculis suavia mella conficiunt, et quidquid ad medicinam pertinet animarum, oris sui arte componunt. »
Praeclare S. Bernardus lib. II De Consid. ad Eugen. cap. XIII: « Inter saeculares, ait, nugae, nugae sunt, in ore sacerdotis blasphemiae. Consecrasti os tuum Evangelio: talibus jam aperire illicitum, assuefacere sacrilegium est. Labia sacerdotis, ait Malachias, custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, non nugas profecto, vel fabulas. Verbum scurrile, quod faceti urbanive nomine colorant, non sufficit peregrinari ab ore, procul et ab aure relegandum est. Foede ad cachinnos moveris, foedius moves. » Particulatim vero S. Chrysostomus, hom. de eo qui incidit in latrones: « Meminerit, ait, sacerdos se speculatorem esse cunctorum, ut ovibus pascuas salubres tribuat, agnis puri fontis undas exhibeat, exterminet ab ovibus lupos, ab agnis nocivas bestias excludat, vulneratos curet, errantes revocet, ignaros instruat, erigat lapsos, generaliter omnes, specialiter singulos doceat, suae vitae universos provocet exemplo: sit ejus doctrina duplex, ut ejus verbis facta conveniant, atque doctrinae respondeant: in nullo sit minor qui cunctis est potior. Charismatibus splendeat; fulgeat officiis. Sit cum auctoritate humilis, cum humilitate sublimis. Nec ideo sit melior, quia major; sed ideo major, quia melior. Multiplicet populos, et eos docendo meliores faciat quam accepit. Sic fiet ut dum hominibus ferventer insistit, Dominum sibi constituat debitorem. » Quocirca S. Ambrosius lib. De Dignitate sacerdotis, cap. VI, ait sacerdotes esse oculos Ecclesiae, ut per eos reliquum corpus ducatum lucis accipiat: « Nam quid aliud, ait, interpretatur episcopus, nisi superinspector? maxime cum in Ecclesia solio editiore resideat, et ita cunctos respiciat, ut et cunctorum oculi in ipsum respiciant. Ergo si ita est, cur te velut tetrum speculum universorum oculis demonstras? »
QUIA ANGELUS DOMINI EXERCITUUM EST. — Septuaginta: Quia angelus Domini omnipotentis est. Hebraice est malach, sive Malachias: « Exponit, ait S. Hieronymus, nomen suum Esdras sacerdos Dei, hoc est Malachias (ipse enim cum Hebraeis censet Malachiam fuisse Esdram) quod angelus Domini interpretatur. Angelus autem, id est nuntius, sacerdos Dei verissime dicitur: quia Dei et hominum sequester est, ejusque ad populum nuntiat voluntatem: et idcirco in sacerdotis pectore rationale est, et in rationali doctrina et veritas ponitur, ut discamus sacerdotem doctum esse debere, et praeconem Dominicae veritatis. »
Sacerdos ergo est angelus Dei: primo, quia est nuntius Dei ad homines. Unde Tigurina vertit: Legatus enim est Domini exercituum. Sicut enim legatus non aliud quam principis se legantis voluntatem annuntiat, eique nihil addere aut demere potest: ita et sacerdos Dei voluntatem annuntiat populo, eique nihil addere aut demere potest, ait S. Chrysostomus homil. 2 in epist. ad Rom. Ac vicissim vota populi refert ad Deum. Est ergo tam legatus populi ad Deum, quam Dei ad populum, puta inter utrumque internuntius, mediator et sequester: « Deus, ait Tertullianus lib. Contra Judaeos, cap. IX, eos vocare consuevit angelos, quos virtutis suae ministros praefecit. » Secundo, sicut angeli ministrant Deo, ita et sacerdotes. Unde Chaldaeus vertit: Quia minister est coram Domino exercituum. Unde Plato in Phaedro ait triplicem esse exstasin et furorem: primo, vatum; secundo, sacerdotum; tertio, amantium. Nec enim aliquid ab hisce tribus digne fieri posse, nisi animus a corpore sevocetur, et extra se in ardorem et quasi furorem rei amatae, praesertim coelestis et divinae, rapiatur. Tertio, sicut angeli jugiter adstant Deo, in eum intentam habent aciem mentis, ei jubilant et psallunt jugiter: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum (« angelorum enim opus est laudare Deum, » ait S. Basilius in Psalm. XXVIII): ita et jugiter orare ac psallere debet sacerdos, juxta illud Psalm. CXXXVII, 2: « In conspectu angelorum psallam tibi. » Quarto, quia angelorum veritatem, sinceritatem, castitatem, puritatem, virtutem et zelum imitari debet, ac quasi angelus esse inter homines quasi magister inter pueros, quasi pastor inter animalia. Quocirca apte ex hoc loco Isidorus Pelusiota Dorothei presbyteri levitatem castigat, lib. I, epist. 319: « Cum sacerdos, ait, gregis forma, et Ecclesiae lumen dictus sit, ac revera sit, subditos, ut ceram sigillo, sic ipsius moribus imprimi necesse est. Quocirca si lumen esse vis, scurrilitatem ac risus petulantiam odio insectare: ne alioqui multos petulantiam ac procacitatem doceas. Sacerdos enim Domini omnipotentis angelus est: angelus autem risum nescit, Deo cum metu ac pavore ministrans. » Quinto, sacerdos est angelus consecratione divina, qua potestatem majorem quam habeant angeli, a Deo accipit. Sexto, angelorum tria sunt munia, scilicet purgare, illuminare et perficere, ut ait S. Dionysius in Coelest. hierarch. Et, « angelorum perfectio est sanctificatio, » ait S. Basilius hom. De Spiritu Sancto. Eadem sunt munia sacerdotis. Ejus enim quasi mediatoris est reducere populum ad Deum: hinc oportet ut jugiter in mente habeat videatque Deum, ad quem intendit populum reducere. Porro quomodo quis Deum videre possit, paucis et pulchre docet Plotinus, platonicus licet, lib. De Pulchr. cap. IX: « Efficiatur, ait, divinus, pulcher et deiformis, qui divinam pulchritudinem sit inspecturus. » Audi et S. Ambrosium lib. De Initiandis, cap. II: « Sacerdos est angelus, qui regnum Christi, et vitam aeternam annuntiat: non specie tibi aestimandus, sed munere. » Socrates dicebat « os sapientis (qualis est sacerdos) esse quasi ostium templi, » quia sicut hoc, ita et illud nonnisi sacra pandit et promit. Septimo, angelorum est perseverare in sanctitate et sanctificatione, ait ibidem Basilius: qui enim in ea non perseverarunt, facti sunt daemones.
Ita sacerdoti necessaria est perseverantia in suo opere et officio. Si id verum fuit in Aarone et sacerdotibus veteribus, certe longe verius est in christianis qui sacrificia et mysteria longe augustiora et diviniora conficiunt et tractant. De quibus aurea est sententia S. Gregorii Nazianzeni, Apol. 1: « Veritatis, ait, antistes et propugnator, cum angelorum classe atque ordine est, cum archangelis Deum celebrat, ad supernum altare sacrificia transmittit, simulque cum Christo fungitur sacerdotio, figmentum instaurat, imaginemque Creatori sistit, et supernum mundo opificem agit, et ut quod majus est dicam, Deus est, aliosque deos efficit. » Rursum S. Chrysostomus, hom. 2 in epist. II ad Timoth.: « An ignoras, ait, quid sit sacerdos? angelus utique Domini est. Non ex seipso loquitur. Si despicis, non illum despicis, sed Deum qui illum ordinavit. » Sacerdos enim in ordinatione sua a solo Deo accipit potestatem remittendi peccata, consecrandi corpus Christi, docendi, praedicandi, etc. Idem, lib. III De Sacerdotio: « Etenim, ait, sacerdotium ipsum in terra quidem peragitur, sed in rerum coelestium classem ordinemque referendum est. Quippe non mortalis quispiam, non angelus, non archangelus, non alia quaevis creata potentia, sed ipse Paracletus ordinem hujusmodi disposuit, qui mortalibus hominibus etiamnum in carne manentibus auctor fuit, ut angelorum ministerium animo conciperent. Idcirco necesse est sacerdotem sic esse purum, ut si in ipsis coelis collocatus, inter coelestes illas virtutes medius staret. »
Idem, homil. 5 De verbis Isai., demonstrat sacerdotem majorem esse rege, et sacerdotium majus esse regno: quia rex in terram duntaxat, sacerdos etiam in coelum jus habet: « Sacerdoti, ait, thronus in coelis collocatus est, et de coelestibus negotiis pronuntiandi habet auctoritatem. Quis hoc dixit? Ipse coelorum Rex: Quaecumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis, etc. Itaque medius stat sacerdos inter Deum et naturam humanam, illine venientia beneficia ad nos deferens, et nostras petitiones illuc deferens, Dominum iratum reconcilians utrique naturae, nos qui offendimus eripiens ex illius manibus. Ideoque Deus ipsum regale caput sacerdotis manibus subjecit. » Sacerdotium ergo est coeleste regnum. Hinc Auctor Imperfecti, hom. 18 in Matth., ait: « Sacerdotes esse vicarios Christi, et Christum: et qui honorat sacerdotem Christi, Christum honorat: et qui injuriat sacerdotem Christi, injuriat Christum. »
Apposite S. Ambrosius serm. 5 sacerdotes comparat apibus ob tres analogias. Prima est: « Quia sicut apes, ait, de divinarum Scripturarum flosculis suavia mella conficiunt, et quidquid ad medicinam pertinet animarum, oris sui arte componunt. » Secunda: « quia sicut apes castitatem corporis praeferunt, cibum vitae coelestis exhibent, aculeum legis exercent. Puri enim ad sanctificationem, suaves ad refectionem, severi sunt ad ultionem. » Tertia: « quia velut alveario quodam gratiam matris Ecclesiae continent, in qua diversorum meritorum cellulas dulcissimis praedicationibus componentes, de uno Salvatoris examine christianorum examina multa producunt. »
Denique S. Chrysostomus, lib. II De Sacerdotio: « Aspicite, ait, sacerdotis dignitatem. Agitur in terra, sed officium coelestibus negotiis continetur. Non enim homo, non angelus, non archangelus, non aliqua alia creatura, non virtus, sed ipse Spiritus Sanctus hoc munus instituit, atque adhuc manentes in carne ministerio fungi praestitit angelorum. » S. Ignatius, epist. ad Smyrnenses: « Sacerdotium, ait, est summa omnium bonorum quae in hominibus consistunt: quod si quis inhonoraverit, Deum inhonorat, et Dominum Jesum Christum primogenitum totius creaturae, et solum natura principem sacerdotem Dei. » Plura vide apud S. Chrysostomum lib. III et VI De Sacerdotio. Quocirca S. Franciscus nunquam sustinuit ordinari sacerdos, dictitans se tanta dignitate indignum. Addebatque: Si hinc occurreret mihi sacerdos, illine angelus, relicto angelo accurrerem ad sacerdotem, ejus manus oscularer, peteremque ab eo benedictionem, quia ipse corpus Christi consecrat, nobisque panem vitae administrat. Sic et S. Hedwigis, Ducissa Poloniae, mire venerabatur sacerdotes quasi angelos Dei, supplexque ab eis petebat benedictionem, uti habet ejus Vita.
Versus 8: But You Have Departed From The Way You Have Caused Many To Stu...
8. VOS AUTEM RECESSISTIS DE VIA (hac legis, scientiae, veritatis, aequitatis et timoris divini, quam Aaroni et Levitis praescripsi vers. 5 et seq., ideoque) SCANDALIZASTIS PLURIMOS IN LEGE (dando eis exemplum legis violandae et contemnendae): IRRITUM FECISTIS PACTUM LEVI, — non servando pacti jam dicti conditiones, quas jam recensui. Quocirca vicissim nec ego ea quae in hoc pacto promisi, vobis servabo aut praestabo.
Versus 9: Therefore I Also Have Made You Contemptible
9. PROPTER QUOD ET EGO DEDI VOS CONTEMPTIBILES. — Justum enim est ut sacerdos, contemnens Deum, pari modo contemnatur a populo, juxta illud quod Deus intentavit Heli, I Regum II, 30: « Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. » Justum est ut qui honorem sacerdotii commaculavit et inhonoravit, inhonoretur et ipse, eoque magis, quo ex altiore honoris apice in imum vilitatis et contemptus corruit. Ita videmus nonnullos impuros sacerdotes fieri ludibria hominum, et mortalium vilissimos, quisquilias, et peripsemata censeri.
Pari modo S. Ambrosius lib. De Dignit. Sacerd. cap. VI, et S. Gregorius hom. 17 in Evang. docent causam cur sacerdotes et clerici despiciantur, esse ipsorum inscitiam, levitatem, et malam vitam. Vere S. Augustinus vel quisquis est auctor, lib. De Bono viduitatis, cap. VII: « Sicut stella, inquit, differt a stella in claritate, sic sacerdos differt a sacerdote in conversatione. Multorum siquidem est vocari sacerdotes, sed non est omnium esse sacerdotes, » etc. Quocirca ut apicem gradus et honoris sui tueantur, honorent Deum, graduque suo digne vivant, et ministerium tam sanctum sancte obeant. « Sobriam a turbis gravitatem, severam vitam, singulare pondus dignitas sibi vindicet sacerdotalis, » ait S. Ambrosius, epist. 26. Et S. Gregorius II part. Pastor. cap. I: « Tantum, inquit, debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris. Sit ergo necesse est cogitatione mundus, actione praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus, internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, externorum providentiam in internorum sollicitudine non relinquens. » Denique S. Hieronymus ad Heliodorum: « Domus episcopi, inquit, et conversatio quasi in specula posita, magistra est publicae disciplinae: quidquid fecerit, id sibi omnes faciendum putant. »
ACCEPISTIS FACIEM IN LEGE. — « Faciem, » id est personam, ut vertunt Septuaginta; personae enim pars maxime digna et spectabilis est facies, per quam alii placent, alii displicent; unde illi acceptantur, hi rejiciuntur. Est hebraismus: Hebraei enim acceptationem personarum vocant acceptionem facierum, ob causam jam dictam. Unde Symmachus vertit: Reveriti estis facies in lege. Sensus est, q. d. Vos, o sacerdotes, eratis judices populi, cumque secundum legem judicare deberetis, ac tueri innocentes, orphanos, pupillos et pauperes, judicastis secundum respectum, vel acceptionem personarum; facies pingues, opulentas et splendidas divitum et potentum faciebus macilentis, egenis, abjectis pauperum praetulistis, divitibus causam et bona pauperum adjudicastis. Verum sic Propheta potius dixisset: Accepistis faciem in judicio, non in lege. Accipere enim faciem in lege, est in lege exponenda; vel exsequenda respicere non tam mentem legis, quam personarum qualitatem et dignitatem, v. g. eximere a lege divites, et ea obligare ac plectere pauperes, juxta illud Juvenalis satyr. II: Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
Multum enim movet aspectus faciei vel ad amorem, vel ad commiserationem, vel ad odium, etc. Quocirca Areopagitae judices incorrupti noctu, vel in tenebris judicabant, ne qua facies illustris, vel abjecta eos moveret ad aliquem affectum, qui rectum judicium perverteret, ait Lucianus in Hermotimo. Primo ergo Vatablus exponit, q. d. Si vobis aliqua quaestio proponitur de lege, o sacerdotes, respondetis habito respectu personarum magis, quam rei et veritatis, adulando divitibus. Secundo, Theodoretus, q. d. Divitum victimas, etiam mutilas et lege vetitas, accipiebatis et sacrificabatis; pauperum vero rejiciebatis: quod est vitium acceptionis personarum, aeque ac sacrilegii. Tertio, Rupertus, q. d. Respexistis ad facies pulchras et opulentas mulierum alienigenarum, easque duxistis uxores; proprias vero Israelitides ob deformitatem, vel egestatem repudiastis: de hoc enim vitio in sequentibus agit fuse, et ob illud reprobat et rejicit eorum victimas et sacrificia, vers. 13. Aliter vertunt Syrus et Arabicus uterque, scilicet: Accepistis in facie legem, quod aliqui sic explicant: in facie, id est in superficie, q. d. Corticem legis coram hominibus impletis, at non legis mentem et sensum, q. d. Hypocritae estis.
Versus 10: Have We Not All One Father?
10. NUMQUID NON PATER UNUS OMNIUM NOSTRUM. — Transit Propheta ad alterum sacerdotum (hi enim in scelere erant duces) et populi illo aevo vitium, scilicet quod post reditum e Babylone uxores suas Israelitides, ex paupertate, senectute, labore, morbis et aerumnis repudiarent, ut vult S. Hieronymus aut potius ut ancillas haberent et despicerent, ut vult Lyranus (unde tantum ait, « despicitis, » idque tertio repetit; et vers. 16, suadet ut potius eas dimittant), ac earum loco alienigenas, juvenculas, divites et formosas ducerent, contra legem id vetantem, Deuter. VII, 3, easque quasi conjuges honorarent. Idem vitium taxat et emendat Esdras Malachiae coaevus, cap. IX et X. Porro utitur duobus argumentis ad amorem conjugum, indeque ad conjugium ipsum reconciliandum et redintegrandum. Prius petit a communione sanguinis, quod scilicet unum eumdemque habeant patrem, vel Jacob, ut volunt Hebraei; vel potius primum patriarcham Abraham: hic enim Eccli. XLVI, 20, vocatur pater multitudinis gentium. Hoc enim significat hebraice nomen Abraham: et ab eo Judaei se vocabant et jactabant filios Abrahae. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Lyranus et alii.
Sensus est, q. d. Vos, o Judaei, cum Judaeis uxoribus conjugati, invicem estis fratres et sorores: habetis enim unum communem patrem Abraham, aeque ac Isaac et Jacob sive Israel, a quo Israelitae nuncupamini, sicut ab Abraham Abrahamitae; aequum ergo est ut invicem honoretis et ametis amore et honore fraterno, quasi filios ejusdem domus et familiae Abrahae. Nolite ergo injurii esse Abrahae, Isaac et Jacob, despiciendo uxores vestras, quae sunt filiae Abrahae, Isaac et Jacob; nolite scindere hanc familiae vestrae unionem, imo unitatem; nolite sororibus vestris praeponere extraneas et alienigenas. Posterius petit a communione religionis, quod scilicet omnes habeant colantque unum Deum, qui licet creaverit coelum et terram, omnesque gentes, proprie tamen creavit, id est in suam Ecclesiam, populum, gentem efformavit, adscivit et adoptavit Hebraeos, quos in sua fide, religione, cultu et Synagoga quasi novum et spiritualem populum creavit, infundens sui cognitionem, timorem et amorem, juxta illud Deuter. XXXII, 6: « Numquid non ipse pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? » et vers. 18: « Deum qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. » Deus ergo est creator omnium per naturam, sed proprius Hebraeorum per fidem et gratiam. Sic Apostolus ait christianos in Christo quasi communi patre per baptismum esse renatos, regeneratos, et factos novam creaturam, non naturalem, sed spiritualem, ideoque quasi fratres invicem arctissime uniri, et amare debere, eo quod omnibus sit « unus Deus, una fides, unum baptisma, » Ephes. IV, 4. Sensus ergo est, q. d. Si Abrahae amor et veneratio vos non tangunt, tangant timor amorque Dei vestri: nolite a Deo vestro, ejusque filiabus apostatare ad filias idololatrarum, quae certo vos ad idola sua abducent, uti abduxerunt Salomonem: nolite Deo id vetanti esse rebelles; alioqui credite et formidate eum sui contemptus acrem fore vindicem, et ultorem fandi atque nefandi. Cum ergo duplici vinculo tam arcto, sanguinis et religionis, uxoribus vestris sitis obstricti, nolite illud abrumpere et violare.
QUARE ERGO DESPICIT UNUSQUISQUE NOSTRUM FRATREM SUUM? — Lyranus putat hic redargui odia et lites, quibus inter se dissidebant et contendebant Judaei: unde ut eos ad concordiam redigat, dixit eos unum habere patrem Abraham, et unum colere Israelis Deum. Verum Propheta proprie non de quovis eorum dissidio hic agit, sed de eo quod nascebatur ex eo, quod uxores Israelitides repudiarent, vel potius despicerent, ut ait Propheta, hoc est, eis anteferrent alienigenas pulchras et opulentas, quas honorabant ut conjuges, Israelitides vero deprimebant habebantque ut ancillas vel servas. Inde enim offendebantur non tantum ipsae, sed et earum fratres, parentes, cognati, ideoque odiis et jurgiis inter se certabant. Sensus ergo est, q. d. Cur veteres uxores contemnimus, et fratrum nostrorum abjicimus filias? ait S. Hieronymus qui proinde per fratrem accipit socerum: despiciendo enim soceri filiam, despiciebant ipsum socerum caeterosque affines. Rursum sub fratre more Scripturae per enallagen accipe quoque sororem, id est cognatam, vel congenerem, puta hebraeam. Sicut enim sub viro subintelligi solet mulier, sic et sub fratre soror. Sensus ergo est, q. d. Despicitis uxores, quae sunt sorores vestrae, quia ejusdem generis et gentis, puta hebraeae. Ita Arias. Porro modestiae causa dicit Propheta: « Unusquisque nostrum, » non vestrum, ut correptio sit lenior, utpote qua seipsum includat, cum tamen ipse revera huic culpae non esset affinis. Sensus ergo est, q. d. « Unusquisque nostrum, » id est plerique e populo nostro.
VIOLANS PACTUM PATRUM NOSTRORUM. — « Pactum » scilicet, quod cum Deo inivimus, promittendo nos servaturos ejus leges, inter quas una est de non ducendis alienigenis. Per pactum ergo metonymice accipe legem, quae erat conditio pacti, quod Judaei cum Deo pepigerant: ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus et alii; praesertim quia, ut ait Arias, per has uxores, utpote idololatras, sensim mariti pelliciebantur ad apostandum a Deo, et consequenter a pacto quo promiserant se Deum semper culturos, ac ad deflectendum ad earum idola, superstitiones et vitia, uti contigit Salomoni.
Versus 11: Judah Has Transgressed : And Abomination Has Been Committed In...
11. TRANSGRESSUS EST JUDA (pactum et legem jam dictam): ET ABOMINATIO FACTA EST IN ISRAEL. — Idem dixit exaggerando aliis et acrioribus verbis. Post reditum enim e captivitate non erat alius Israel, quam Juda et Judaei.
QUIA CONTAMINAVIT JUDAS SANCTIFICATIONEM DOMINI. — Per sanctificationem, vel, ut hebraice est codesh, id est sanctitatem; Tigurina, sanctum; Septuaginta, sancta, accipi potest primo, sancta Dei lex; secundo, sanctus Dei cultus; tertio, sanctitas vitae, ad quam obligabatur Israel, eamque profitebatur, et inde vocabatur gens sancta, Deo scilicet dicata et devota, juxta illud Exod. XIX, 6: « Eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. » Unde Chaldaeus vertit: Violaverunt viri domus Juda animam suam, quae erat sanctificata coram Domino et dilecta. Idem tropologice facit quivis peccator: hic enim per peccatum polluit templum, quod in anima sua sanctificarat sibi Deus, ex eoque facit fanum profanum, imo sacrilegum diaboli, uti docet Apostolus I Corinth. VI, 19: « An nescitis, ait, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo? » Quarto, sanctitas fidei et religionis, quia per uxores idololatras abducebantur a vera Dei fide ad fidem et cultum idolorum: ita Lyranus. Quinto, sanctitas templi: templum enim hebraice codesh, id est sanctitas, vocatur; quia sanctissimum, et sanctissime colendum. Nam peccatores suis sceleribus polluunt terram, et maxime templum in quo versantur, q. d. Deus despicit vestras oblationes
et victimas, uti dixi vers. 13; quia vos ejus legem despicitis, ac templum vestris connubiis cum idololatris polluitis. Sexto, sanctitas charitatis, puta generis necessitudo, gentisque suae sancta unio, quam ipsi violabant contribules suas repudiando, vel despiciendo, et alienigenas superinducendo. Septimo, sanctitas matrimonii, quam ipsi per divortium commaculabant. Ita Vatablus. Octavo, et optime, sanctitas Judae erat separatio a Gentibus, qua juxta legem Dei, Juda ut populus dicatus Deo, separabat se a commercio, ac praesertim a connubio Gentium idololatrarum; ita S. Hieronymus, Remigius et Hugo, juxta illud Psalm. CXIII, 2: « Facta est Judaea sanctificatio ejus, » id est gens separata ab aliis, quasi Deo dicata et sancta, Deumque colens, celebrans et sanctificans. Denique sanctificatio, vel sanctitas Dei proprie est illa, qua ipse in se sanctus est, ac ut talis ab hominibus cognoscitur et colitur. Haec enim profanatur, si quis eam cum idolis et idololatris commisceat. Unde causam dat, seque explicat dum subdit: « Et habuit filiam dei alieni. »
Tropologice, octuplicem hanc sanctitatem polluit et violat quivis fidelis dum peccat. Ipse enim per fidem, baptismum et gratiam est sanctificatus Deique cultui dicatus, ac praesertim sacerdos et religiosus, qui per ordinationem, vel professionem Deo proprie est consecratus. Peccatum ergo octuplicis rei sacrae est pollutio et profanatio (ut patet per singula jam dicta discurrenti, eaque peccato applicanti), ac consequenter quasi octuplex est sacrilegium. Unde Septuaginta vertunt in plurali: Quia contaminavit Judas sancta Domini in quibus, id est quae dilexit Dominus, ideoque accurate praecepit voluitque a nobis observari. Hisce minatur Isaias cap. XXVI, 10, dicens: « In terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. » Porro fideles, et praesertim religiosos, per fidem, gratiam et vota connubium et nuptias inire cum Christo, eique animas suas quasi sponsas despondere; ac proinde si illud peccando violent et dissolvant, spiritualiter adulteros esse, patet ex illo II Corinth. XI, 2: « Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. » Quod enim in nuptiis carnalibus efficit verbum illud volo, hoc in spiritualibus efficit verbum voveo. Nam, ut ait S. Bernardus serm. 85 in Cant., « non terret celsitudo, quam sociat similitudo, amor conciliat, professio maritat. Professionis forma haec est: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae. » Et mox: « Ergo quam videris animam relictis omnibus, verbo votis omnibus inhaerere, verbo vivere, verbo se regere, de verbo concipere quod pariat verbo, quae possit dicere: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum, puta conjugem verboque maritatam. » Quocirca S. Agnes, teste S. Ambrosio serm. 90, dicebat juveni se ambienti: « Ipsi sum desponsata, cui angeli serviunt, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur, cujus mater virgo est, cujus pater feminam nescit: quem cum amavero, casta sum; cum tetigero, munda sum, cum accepero, virgo sum. Annulo suo subarrhavit me, et immensis monilibus ornavit me. Ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotione committo. » Hoc est quod Deus promittit per Osee, cap. II, 19: « Sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus. Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus. » Vide ibi dicta.
ET HABUIT FILIAM DEI ALIENI, — scilicet in conjugem. Nam hebraice est baal, id est maritavit, matrimonio sibi junxit, possedit ut amore ardens maritus. Filiam dei alieni vocat alienignam, quae colit Deum, non verum Israelis, sed alienum, puta aliarum gentium idolum et daemonem, tanquam Deum et patrem suum.
Tropologice, « filia dei alieni » est concupiscentia carnis et oculorum, ac superbia vitae, cui quasi sponsae, imo adulterae insano amore copulatur peccator. Audisti culpam Israelis, audi poenam; et ex hujus gravitate, illius gravitatem aestima. Ait ergo:
Versus 12: The Lord Will Destroy The Man Who Has Done This, Both Master A...
12. DISPERDET DOMINUS VIRUM, QUI FECERIT HOC, MAGISTRUM ET DISCIPULUM. — Hebraice er veone, id est excitantem, vel vigilem, et respondentem. Excitans et vigil est magister, qui vigilat ut vera vestiget, doceat, tueatur, ac mentem discipuli excitet, stimulet et acuat, nunc docendo, nunc disputando, nunc interrogando; respondens est discipulus, cujus est magistro excitanti et interroganti respondere. Sensus ergo est, q. d. Deus disperdet Judaeum, qui sua uxore despecta ducit alienignam, quisquis ille sit, sive doctor, sive discipulus, sive sacerdos, sive laicus, sive nobilis, sive plebeius. Ita S. Hieronymus. Secundo, Tigurina er veone vertit, eum qui auctor est, et qui obsequitur, q. d. Auctorem et exsecutorem sceleris disperdet Deus. Tertio, Chaldaeus vertit, filium et nepotem. Filius enim est is qui excitat et generat nepotem; unde nepos ei respondet. Quarto, Clarius et Arias vertunt, eum qui in domo pulsat, vel a somno excitat, et eum qui pulsanti vel excitanti respondet, q. d. Omnes omnino in tali familia disperdet Deus. Quinto, Septuaginta pro er, legentes ad, id est usque, vertunt: Donec humilietur de tabernaculis Jacob; hebraeum enim ana significat humiliare et respondere.
ET OFFERENTEM MUNUS, — quasi dicat: Etiamsi sit sacerdos offerens hostias. Ita Chaldaeus et S. Cyrillus.
Versus 13: And You Have Done This Again : You Covered The Altar Of The Lo...
13. ET HOC RURSUM FECISTIS (Tigurina: Deinde et hoc adjicitis; Chaldaeus: Et hoc secundo facitis, q. d. Priori sceleri, quo alienigenas ducitis, secundum adjicitis, scilicet), OPERIEBATIS LACRYMIS ALTARE DOMINI, — q. d. Priores uxores quas despiciebatis, ita viliter et misere quasi ancillas et servas tractabatis, imo male mulctabatis, ut illae afflictissimae confugerent ad templum, ibique ante altare lacrymas uberrimas profunderent, querentes apud me de vestra injuria, poscentesque opem et vindictam. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus et alii passim, excepto Lyrano, qui sic explicat, q. d. Vos in conjugio cum alienigenis permanentes, ut hoc scelus expietis, curritis ad templum, ibique lacrymis profusis veniam postulatis. Verum frustra, quia propositum vos emendandi non concipitis, sed in scelere et matrimonio illegitimo persistere vultis. Quem sensum secutus S. Chrysostomus, tropologice haec refert ad eos qui rapiunt aliena, utque rapinam expient, partem dant templo, vel pauperibus: « Judaica, inquit, hujusmodi eleemosyna est, imo vero diabolica. Non vult Christus rapina nutriri, » etc. Ita ipse homil. 86 in Matth.
MUGITU. — Septuaginta et Chaldaeus, gemitu; Pagninus, clamore; Noster efficacius vertit, mugitu. Mugitus enim proprie est vox horrisona boum. Unde Statius XI Theb., de Jove in taurum mutato, cum veheret Europam, ita canit: Dignatus virgine nostra / Terga premi, et placidas falsum mugire per undas. Hinc per catachresin caeteris animalibus, et homini, quin et terrae ac mari tribuitur. Unde Virgilius Aeneid.: « Terram mugire videbis; » et lib. VI: « Solum mugit sub pedibus; » ac Catullus epigr. LXIV De Berecynthia: « Fremitu mugienti loca cuncta retonent. » Significat ergo mugitus hic ingentem uxorum a maritis despectarum complorationem, ex ingenti afflictione et dolore manantem, ita ut non mulierum more ejulare, sed boum more mugire viderentur, juxta illud Oenonae ad Paridem apud Ovidium: Implevique sacram querulis ululatibus Idam.
ITA UT NON ASPICIAM ULTRA AD SACRIFICIUM. — Quia aspicio ad lacrymas et mugitum uxorum, quas vos opprimitis; magis enim illae, utpote justae et miserabiles, me movent, quam iniqua et impura sacrificia crudelium.
Versus 14: Because The Lord Has Been Witness
14. QUIA DOMINUS TESTIFICATUS. — Hebraice heid, id est protestatus est, hanc esse suam mentem et voluntatem, hoc est, praecepit et sanxit matrimonium insolubile, utque maritus amet uxorem, et propter eam relinquat patrem et matrem, Gen. II, 24; vos autem hanc protestationem et legem meam violatis, relinquendo et despiciendo uxores vestras. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Hugo et Lyranus.
Secundo, hebraeum heid cum Tigurina verti potest, testatus est, et cum Vatablo, testificari potest, ut alludatur ad ritum veterum Hebraeorum, qui Deo teste et nymphagogo, ut ait Theodoretus, contrahebant conjugium, ut eo sanctius et inviolabilius esset, quo Deo quasi praesente et paranympho fuerat conciliatum. Unde Laban, Genes. XXXI, 49, invocans Deum in testem, ait ad Jacob generum suum: « Intueatur et judicet Dominus inter nos, quando recesserimus a nobis, si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit; » indeque locus vocatus est Galaad, id est tumulus testis. Sic et Raguel filiam Saram copulavit Tobiae, invocans Deum, dicensque: « Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos. » Idem apprecatur sacerdos conjugibus christianis, dum eos conjungit et benedicit. Sic et gentilibus adeo sancta erant matrimonii vincula et jura, ut ea non nisi diis testibus et praesidibus invocatis, et per sacrificia conciliatis inirent. Audi Valerium Flaccum lib. VIII Argonaut.:
Inde ubi sacrificas cum conjuge venit ad aras / Aesonides, unaque adeunt, pariterque precari / Incipiunt, ignem Pollux undamque jugalem / Praetulit, ut dextrum pariter vertantur in orbem. Et paulo post: Primus et ecce fero, quatioque hanc lampada vestro / Conjugio, primus celebro dotalia sacra.
Quocirca Modestinus leg. I, ff. De Ritu nupt., nuptias definit divini et humani juris conjunctionem. Et Gordianus in leg. Adversus, ff. De Crim. exp. haered., uxorem rei divinae et humanae sociam appellat. Hinc et nuptias non copulabant, nisi captatis prius auguriis, ut ex deorum voluntate eas auspicatas, et prosperas fore renuntiarent auspices. Hinc Claudianus, epist. ad Serenam: Me jungeret auspex / Purpura, me sancto cingeret aula toro. Idem in Ruffino, lib. I: Hac auspice taedae / Oedipodem matri, natae junxere Thyesten. Proprie autem Junonem nupturi invocabant, illique multos habebant honores, quod illam jungendis et conciliandis conjugiis praeesse censerent. Docet id Ovidius in epist. Medea ad Jasonem: Conscia sit Juno, sacris praefecta maritis. Et in epist. Hypsipyles: Non ego sum furtim tibi cognita, pronuba Juno / Adfuit. Et Virgilius lib. IV Aeneid.: Junoni ante omnes, cui vincla jugalia curae. Et Statius in Sylvis: Dat Juno verenda / Vincula, et insigni geminat concordia taeda. Porro Junoni sacra facientes, fel victimae divulsum abjiciebant, ut mystice significarent bilem omnem et iracundiam a nuptiis abesse oportere.
Ita Plutarchus in Conjug. praeceptis. Huc spectat Numae, qui Romulo successit, lex apud Gellium, lib. IV, cap. III: « Pellex aedem Junonis non tangito; si tangit, Junoni crinibus dimissis agnam feminam caedito. » Invocabant et deum sanctum Fidium, sive Medium Fidium, quasi fidei praesidem, et sancti foederis conciliatorem et vindicem: de quo Ovidius lib. VI Fastor., et S. Augustinus lib. XVIII De Civit. XIX: « Sabini, inquit, regem suum primum Sangum, sive, ut aliqui appellant, Sanctum, retulerunt in deos. » Tam sancta erant gentium connubia; quam religiosa ergo et inviolata eadem apud christianos sint oportet!
Nota: Malachias dehortatur hic Judaeos a despectu et repudio uxorum Israeliticarum septem argumentis. Primum est, quia Deus a genesi mundi sanxit matrimonii vinculum, voluitque esse perpetuum. Idem ex more et ritu connubiorum, testis fuit et quasi conciliator matrimonii tui; noli ergo matrimonii tam sancte a Deo sanciti jura violare. Ita S. Chrysostomus homil. De Libello repudii, tom. IV.
INTER TE ET UXOREM PUBERTATIS TUAE. — Est hoc secundum argumentum, q. d. Haec est uxor tua prima et legitima, quam in pubertate, id est cum primum factus es puber, puta quam adolescens duxisti; noli ergo primos et teneros ejus amores abrumpere.
QUAM TU DESPEXISTI. — Hebraice, fraudasti; Chaldaeus, mentitus es.
ET HAEC PARTICEPS TUA. — Pagninus, socia tua; Tigurina, consors tua. Est tertium argumentum, q. d. Sicut Deus Adae dedit Evam in adjutorium tam generationis, quam vitae; ita idem hanc e gente tua dedit tibi quasi sociam et consortem familiae, laborum et bonorum omnium, aeque ac malorum. Cum ergo haec tibi tanto tempore fida et individua fuerit comes et socia, noli in extremo vitae eam deserere; noli hanc maculam dare in gloriam tuam; noli comaediam et fabulam vitae tuae, tam indigna catastrophe concludere.
ET UXOR FOEDERIS TUI. — Est quartum argumentum, q. d. Haec est uxor, cum qua primum matrimonii foedus iniisti; noli ergo hoc foedus infringere, ne voceris et reipsa sis foedifragus.
Versus 15: Did Not One Make Her?
15. NONNE UNUS FECIT? — Est quintum argumentum, q. d. Deus unus primitus fecit unam feminam, scilicet Evam; et unum marem, scilicet Adam, ut inter hos duos, et consequenter inter caeteros omnes conjuges ex eis progenerandos, esset unum et indivisibile conjugium; nec enim Adam poterat alteri uxori jungi, quam Evae, cum non esset alia creata a Deo; nec Eva ad alium virum divertere, quam ad Adam, cum non esset alius vir in mundo. Noli ergo hanc Dei sanctionem et unitatem conjugii infringere: noli protoplastorum Adae et Evae esse degener. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Lyranus.
Secundo, Chaldaeus per unum accipit Abraham; vertit enim: Nonne unus fuit Abraham, ex quo propagatum est saeculum? et quid unus quaesivit, nisi ut permaneret sibi proles in conspectu Domini? q. d. Abraham pater vester, ex quo tota gens vestra descendit, non despexit Saram, licet sterilem, sed ea petente duxit Agar; quia ex ea non voluptatem, ut vos, sed prolem quaesivit. Et Tigurina, Pagninus et Vatablus: Annon et unus hoc fecit, in quo excellens (hebraeum enim sear et residuum et excellens significat) fuit spiritus? Quid vero unus ille fecit? quaerebat semen Dei; hoc est, Abraham cum unus esset et sine liberis, virque excellentissimus, non fecit hoc quod vos facitis, q. d. Despicitis et repudiatis uxores vestras sine majorum exemplo, imo contra eorum exemplum; nam vos ex uxoribus procreastis proles, quas quaerebat et ex Sara procreare non poterat Abraham; nec tamen idcirco eam despexit, multo minus repudiavit. Estis ergo non legitimi filii Abrahae, sed degeneres et spurii.
ET RESIDUUM SPIRITUS EJUS EST. — Est sextum argumentum, q. d. Deus ex se unum humanum spiritum, halitumque vitalem creavit, cujus unam quasi partem dedit Adamo, alteram reliquam feminae, puta Evae. Ergo non debetis hanc unitatem discindere divortio. Femina enim est quasi dimidium viri, tum corpore, quia ex residuo viri, puta ex costa, formata est; tum spiritu, quia halitum vitalem quem Deus insufflavit in Adam, eum postea divisit cum Eva, cum eumdem non numero, sed specie, id est humanum et similem, in eam insufflavit, fecitque ut ipsa esset animal, imo homo vivens. Ita S. Chrysostomus homil. De Libello repudii. Hinc secundo, potest spiritus accipi pro amore et affectu; quia enim Adam et Eva ex eodem quasi corpore, et halitu vitali efformati sunt et constant, hinc pariter eumdem habent spiritum, id est affectum amoris a natura ingeneratum, quo mulier virum, et vir mulierem quasi sui compartem, ac sui dimidium, imo quasi alterum se intime amat et diligit. Causa enim et finis, cur Deus ex viro formarit feminam, fuit, ut iis ingeneraret summum erga se invicem amorem, et conjunctionem in conjugio, ut nunquam cogitarent de divortio vel repudio, quia per hoc discinditur unum quasi corpus viri et feminae, unusque spiritus, non tantum humanus, sed et
divinus, utpote a Deo eis aspiratus, quasi divinae particula aurae. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Albertus et Lyranus. Aliter Arias; spiritum enim accipit pro mente, consilio, judicio. Unde sic vertit: Et non unus fecit, et residuum spiritus illi; et quid unus ille quaerens? Semen Dei; sicque explicat, q. d. Non unus vestrum hoc peccatum divortii commisit, sed plurimi: unde vix est unus qui habet residuum spiritus, id est sanae mentis, consilii et judicii. Quid enim singuli quaerunt? Anne semen Dei, ut scilicet proles fideles Deo gignant? Nequaquam; sed cupiunt suam explere libidinem.
ET QUID UNUS QUAERIT, NISI SEMEN DEI? — Est septimum argumentum, q. d. Quid unus, puta Deus, ex unius cum una conjugio a se sancito intendit et quaerit, nisi filios fideles et sanctos sibi gigni, ex fideli patre et matre, non autem infideles ex alienigenis? Matres enim alienigae et idololatrae, quas vos, o Judaei, ambitis, instillabunt suis prolibus amorem et cultum suorum idolorum, inque eas educabunt. Ita S. Hieronymus et alii ejus sequaces. Significat Judaeos in matrimonio non debere studere voluptati et libidini, ideoque ambire alienigenas; sed proli, ejusque educationi piae et sanctae, quam a solis uxoribus Israelitis sperare possunt, ac proinde eas retinendas et ambiendas esse.
Moraliter, notent concionatores hasce septem rationes, quibus demonstrantur a Deo sanctitas et insolubilitas matrimonii, iisque utantur contra divortia et adulteria, aeque ac jurgia et litigia conjugum, ut eis conjugalem sanctumque amorem persuadeant. Item ut dissuadeant Catholicis ne matrimonia ineant cum haereticis; hi enim sunt alienigenae, qui proles educabunt in aliena fide, id est in perfidia et haeresi. Exempla illustria amoris conjugalis Gentilium recenset Valerius Maximus lib. IV, cap. VI.
CUSTODITE ERGO SPIRITUM VESTRUM. — Primo, « spiritum, » id est animam et voluntatem custodite a peccato libidinis, amoris et conjugii cum alienigenis, atque ex adverso a peccato despectus et repudii uxorum pristinarum, quae sunt Israelitides. Ita S. Hieronymus. Secundo, Remigius, Albertus et Lyranus, per spiritum accipiunt uxorem: hanc enim supra vocavit « residuum spiritus » viri, q. d. Custodite amorem pristinum erga uxores, quae sunt quasi dimidium spiritus, id est animae vestrae. Unde explicans subdit: « Et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. » Tertio, a Castro, q. d. Custodite spiritum Abrahae, ut sicut ille amavit Saram, ita vos ametis uxores vestras. Quarto, Tigurina vertit: Vos igitur, quam chara est anima vestra, cavete ne in uxores, quae vobis in juventute desponsae sunt, perfidi sitis. Quinto, Arias ex hebraeo vertit: Custodite in spiritu vestro, q. d. In re hac tanti momenti, ne sinatis vos agi temeritate et libidine, sed agite omnia certo et maturo spiritu ac judicio. Sexto, Vatablus vertit: Servate igitur vos in spiritu vestro, et ne praevaricemini, hoc est, neque animo, neque corpore peccetis in Deum. Septimo, nervosius et germanius per spiritum accipe amorem et affectum, quem vir gerere debet erga uxorem, quasi alteram corporis et spiritus sui partem. Hoc enim significat vox illativa, ergo, scilicet Prophetam respicere ad « residuum spiritus, » de quo dixit supra, q. d. Mulier et vir habent eumdem spiritum, uti vitalem, ita moralem amoris mutui, ut dixi supra; ergo par est ut eumdem studiose custodiant. Huc accedit P. Pineda in Job XIX, 17, qui per spiritum accipit halitum, quem sibi invicem communicant maritus et uxor crebris colloquiis et conversatione. Est ergo in illis reciprocatio spiritus, juxta illud Jobi: « Halitum meum exhorruit uxor mea. » Sensus ergo est, q. d. Custodite halitum vestrum, ne eum communicetis mulieri alienigenae, sed tantum uxori legitimae, hoc est, nolite convivere, conversari, colloqui et commisceri alienigenae, sed Israelitidi duntaxat, quam primitus conjugem duxistis.
Moraliter, custodiant viri spiritum castum et virilem; quia nihil est quod eum, etiam in Ecclesiasticis et devotis, ita emolliat et effeminet, atque amor etiam in speciem pius feminarum, praesertim alienigenarum. Exemplum est in Sardanapalo, ultimo Ninives rege et monarcha, « quem, ait Justinus lib. I, Arbastus invenit inter scortorum greges purpuram colo nentem, et muliebri habitu cum mollitie corporis, et oculorum lascivia omnes feminas anteeuntem, pensa inter virgines partientem. » Sic Jezabel dominata est Achabo, concubinae Salomoni, Dalila Samsoni, Omphala Herculi, uti describit Seneca in Hippolyto: Natus Alcmena posuit pharetram, / Passus aptari digitis smaragdos, etc. Clarius vero Dejanira apud Ovidium De Hercule ita canit: Vidit in Herculeo suspensa monilia collo, / Illo, cui coelum sarcina parva fuit. / Crassaque robusto deducens pollice fila, / Aequaque formosae pensa rependis herae. / Diceris infelix scuticae tremefactus habenis, / Ante pedes dominae pertimuisse minas. Vide S. Cyprianum, tract. De Singularit. Cleric.
Versus 16: When You Shall Have Her In Hatred, Put Her Away
16. CUM ODIO HABUERIS, DIMITTE. — Varii varie hunc locum vertunt et explicant. Primo, R. Hananus apud Ariam sic vertit: Deus odit eum qui dimittit uxorem suam. Secundo, Pagninus: Si oderit, dimitte, q. d. Si uxor tua sit rixosa, teque oderit, dimitte illam. Tertio, Chaldaeus: Quod si oderis, dimitte eam, et ne operias peccatum vestimento tuo, q. d. Si oderis uxorem, repudia illam, et ne tegas tuum odium illa veste et praetextu, quod illam domi tuae retineas, quasi illam ames, cum occulte eam tractes ut servam. Quarto, sic vertit et explicat Vatablus: Qui odio habet, dimittat: at agit unusquisque vestrum iniquitatem sub veste sua, id est unusquisque vestrum dimittit quidem uxorem quam odit, sed non dato libello repudii: unde fit, ut alteri nubere non possit. Quinto, alii: Qui odit, dimittat, et teget iniquitatem sub veste sua, q. d. Vir dimittens uxorem, teget suam infamiam, qua eum uxor, dum domi detineretur et male tractaretur, solebat diffamare. Sexto, alii multi censent esse ironiam, q. d. Si oderis uxorem, dimitte; sed scito quod iniquitas operiet vestem tuam. Nec enim lex ob odium permittebat repudium, sed ob foeditatem uxoris, id est ob fornicationem, lepram, mores incorrigibiles, etc., ut dixi Deut. XXIV, 1. Septimo et planissime, q. d. Cum oderis uxorem, dimitte, dato illi libello repudii, ut alteri nubere possit potius quam eam domi perpetim ut servam affligas, verberes, mutiles, vel occidas: sed scito quod iniquitatem non evades. Licet enim minus malum sit dimittere uxorem, quam occidere, tamen in se grande malum est: nec enim ob solam displicentiam, vel odium licet eam dimittere.
OPERIET AUTEM INIQUITAS VESTIMENTUM EJUS, — scilicet mariti dimittentis, ut patet ex pronomine hebraeo masculino, non autem mulieris dimissae. Est enallage personae; ponitur enim ejus pro tuum. Pro iniquitas hebraice est chamas, id est injuria, vis, violentia. Aliqui vertunt: Si vir dimittat uxorem, operiet iniquitatem veste sua, q. d. Dimittendo eam, teget suam injuriam et infamiam libello repudii, quasi veste, velamine et praetextu, ait P. Prado in Ezech. XIII, 18. Ex adverso Tigurina vertit: Num ergo violentiam vestimento suo teget? q. d. Minime. Aut, ut Clarius, q. d. ne operiat vir odium in corde suo, quasi si maculam sub veste abscondat. Aliter Vatablus et alii, uti paulo ante recensui. Verum nostrae Vulgatae versionis varia est explicatio. Primo, S. Hieronymus per vestimentum accipit corpus, quod est quasi vestis animae, juxta illud Apostoli II Cor. V, 4: « Nolumus exspoliari » corpore, in resurrectione et coelo, « sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. » Sensus ergo est, « iniquitas, » id est poena iniquitatis, operiet vestem, id est corpus tuum, q. d. Deus te acriter in corpore, cujus delicias et libidines injuste sectaris, puniet, affligetque morbis, fame, plagis, etc.
Secundo, Septuaginta per vestimentum accipiunt cogitationes. Sicut enim vestis tegit corpus, ita animam tegunt cogitationes, intentiones, desideria et concupiscentiae, quae in anima circum se invicem ita in glomum quasi convolventur, sicut in caepis orbiculi alii aliis, quasi involucra circumvolvuntur et vestiuntur. Vertunt ergo: Operiet iniquitas super cogitationes tuas. Tertio, alii proprie accipiunt vestimentum, q. d. Iniquitas, id est poena iniquitatis, operiet vestem ejus: quia scilicet Deus puniet virum ex odio dimittentem uxorem, paupertate et nuditate, ut suis rebus, etiam intimis, puta vestibus, spolietur.
Quarto et genuine, vestis hic metonymice capitur pro homine veste induto. Est ergo phrasis hebraea, operiet vestem, pro eo quod nos dicimus, operiet hominem vestitum, inde sumpta, quod homo per vestes sit conspicuus et cognoscatur, juxta illud Eccli. XIX, 27: « Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo. » Sic ex adverso de sanctis dicitur Apoc. VII, 14: « Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni; » ubi stolas vocat conscientias, quae animae quasi sunt vestes et stolae. Quocirca hoc loco hebraice est: Operiet iniquitas super vestimentum tuum, id est ita redundabit, eminebit et exuberabit tua iniquitas, ut nullo vestimento occultari aut dissimulari possit. Tanta enim erit, ut te vestemque tuam operiat, tegat et obruat. Similis phrasis est Josue XXIV, 7: « Adduxit super eos (Aegyptios) mare, et operuit eos; » Hebraice est: Operuit super eos. II Paral. V, 8: « Cherubim expanderent alas suas super locum; » Hebraice est: Operiebant Cherubim super arcam. II Esdrae IV, 5: « Ne operias iniquitatem eorum; » Hebraice est: Ne operias super iniquitatem eorum: praepositio enim super, redundantiam et exuberantiam significat. Ita Lyranus, Arias et a Castro.
Denique per iniquitatem, vel, ut hebraice est, injuriam et violentiam, accipe iniquitatis tam culpam, quam poenam et vindictam, q. d. Si uxorem ob solum odium dimiseris, operiet te gravis culpa, et infamia, aeque ac poena, qua Deus hoc scelus in te vindicabit.
CUSTODITE SPIRITUM VESTRUM (scilicet affectum et amorem erga uxores vestras), ET NOLITE DESPICERE — illas: vide dicta vers. 15.
Versus 17: You Have Wearied The Lord With Your Words
17. LABORARE FECISTIS DOMINUM IN SERMONIBUS VESTRIS. — Tangit hic aliud Judaeorum crimen, blasphemiae scilicet, spectans ad atheismum, quod nimirum dicerent non esse numen puniens improbos, et protegens probos. Unde Lyranus et Pagninus hinc incipiunt caput tertium. Septuaginta vertunt: Provocastis Deum sermonibus vestris; Chaldaeus: Facessistis negotium coram Domino; Arias et Tigurina: Fatigastis et delassastis Dominum, vestra scilicet continua contentione, sicut homines litigiosi et clamosi suis litigiis et clamoribus fatigant judices, eisque aures obtundunt; Vatablus: Molestia affecistis.
Nota hic impios, praesertim blasphemos et atheos, sua improbitate fatigare, affligere et delassare Deum, quantum in ipsis est, etsi revera eum non affligant nec delassent, eo quod ipse afflictionis et lassitudinis non sit capax. Nam si ejus esset capax, utique improbitas haec affligeret et fatigaret eum; nec ulla alia re, quam hac Deus affligeretur et fatigaretur. Simile est Isaia I, 14: « Solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. » Et Ephes. IV, 30: « Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis. » Sensus ergo est,
Quinto, alii: Qui odit, dimittat, et teget iniquitatem sub veste sua, q. d. Vir dimittens uxorem, teget suam infamiam, qua eum uxor, dum domi detineretur et male tractaretur, solebat diffamare. Sexto, alii multi censent esse ironiam, q. d. Si oderis uxorem, dimitte; sed scito quod iniquitas operiet vestem tuam. Nec enim lex ob odium permittebat repudium, sed ob foeditatem uxoris, id est ob fornicationem, lepram, mores incorrigibiles, etc., ut dixi Deut. XXIV, 1. Septimo et planissime, q. d. Cum oderis uxorem, dimitte, dato illi libello repudii, ut alteri nubere possit potius quam eam domi perpetim ut servam affligas, verberes, mutiles, vel occidas: sed scito quod iniquitatem non evades. Licet enim minus malum sit dimittere uxorem, quam occidere, tamen in se grande malum est: nec enim ob solam displicentiam, vel odium licet eam dimittere.
q. d. Vos, o Judaei, blasphemia vestra molesta affecistis, exacerbastis et fatigastis Deum, dicentes: « Omnis qui facit malum, bonus (Chaldaeus, rectus) est in conspectu Domini, » q. d. Mali sunt grati Deo, malos amat Deus; malos enim ita prosperat, ditat, exaltat, ut eis delectari videatur. Unde explicans subdit: « Et tales ei placent. Aut certe ubi est Deus judicii? » ubi est Dei providentia? ubi justa ejus judicia? ubi Deus justus vindex impiorum, et protector piorum, qui nos fideles suos ita afflixit, et hostes nostros infideles ita magnificavit? Est dilemma: vel Deus amat malos et mala, vel non amat: si amat, ergo ipse pariter malus est, quod absit: si non amat, cur ergo eos non punit; quinimo eos prosperat, facitque ut dominentur piis, in eosque saeviant, uti nobis contigit?
Causa enim hujus querelae et blasphemiae fuit quod, ut ait S. Hieronymus, « reversus populus de Babylone, et videns cunctas in circuitu nationes, ipsosque Babylonios idolis servientes abundare divitiis, vigere corporibus, omnia quae bona putantur in saeculo possidere; se vero qui habeat notitiam Dei, squalore, inedia, servitute coopertum, scandalizatur et dicit: Non est in rebus humanis providentia, omnia casu feruntur incerto, nec Dei judicio gubernantur, quin potius mala ei placent, et bona displicent: aut certe si Deus cuncta dijudicat, ubi est illius aequum justumque judicium? » Subdit S. Hieronymus: « Istiusmodi quaestionem mens incredula futurorum quotidie suscitat Deo, cum viderit iniquos potentes, et sanctos humiles, etc. Qualis in Evangelio Lazarus legitur, qui ante fores divitis purpurati desiderat micis, quae abjiciuntur de mensarum reliquiis, inopem animam sustentare; divitem vero tantae feritatis et crudelitatis, ut non misereatur homo hominis, cujus etiam canum lingua miseretur; non intelligentes tempus judicii, nec vera esse bona illa quae perpetua sunt, dicunt: Mali ei placent, et ubi est Deus judicii? » Similis querela est Habacuc 1. Vide ibi dicta. Eamdem iterat Malachias cap. III, 14, eique respondet vers. 16 et seq., scilicet, quod in ea re exspectare debeant tempus vindictae a Deo definitum, atque interim laudare Dei patientiam et longanimitatem, quae differt ultionem ut peccator resipiscat, Rom. II, 4.
UBI EST DEUS JUDICII? — Hebraice est he demonstrativum, quod magnam habet emphasim: Ubi est Deus, hammisphat, id est illius judicii, scilicet magni, certissimi, exactissimi, acutissimi, omniscii, justissimi, liberrimi, quo nec potentem, nec divitem, nec munera, nec quid aliud praeter justitiam respicit. Ipse enim est Deus hammisphat, cui scilicet ex natura competit exacto judicio judicare omnes et omnia; ipsius enim natura est ipsa aequitas, ipsa justitia, ipsa providentia, ipsa gubernatio, eaque justissima et sapientissima. Unde Septuaginta vertunt: Ubi est Deus justitiae? Chaldaeus: Ubi est ergo Deus qui facit judicium? cujus scilicet proprium est esse omnium judicem, ac in omnes rigidum exercere judicium: nimirum idipsum exercebit plane et plene in decretorio et ultimo mundi die, qui erit horizon hujus vitae et futurae, disterminans tempus ab aeternitate, coelum a gehenna, beatos a damnatis, in omne aevum, per Christum, quem constituit judicem universorum, vivorum et mortuorum. Frustra ergo olim clamarunt, et etiamnum clamant impii et stolidi Judaei: Ubi est Deus judicii? qui nos gentem suam a tot probris et aerumnis, quas a 1500 annis ubique terrarum patimur, judicet et vindicet. Quocirca aeque stolidi Rabbini in Talmud scribunt Deum, quoties reminiscitur calamitatum, quas Judaei a Gentibus ubilibet patiuntur, duas effundere lacrymas in mare Oceanum, et prae dolore pectus utraque manu contundere: quam impiam et ineptam eorum blasphemiam inter alias plurimas recenset et ridet Sixtus Senensis lib. II Biblioth. in voce Talmud, pag. 142. Verius et sapientius pro Deo contra se sic argumentari deberent: Deus, cum sit justissimus, justo judicio nos omnes per 1500 annos abjecit, et punit gravissime: gravissimum ergo scelus patravimus, nimirum occidimus Messiam nostrum, Jesum Christum Deum et Dominum universorum: Deum, inquam, judicii. Frustra ergo querimur et quaerimus: Ubi est Deus judicii? nos enim eum occidimus.
nitum, atque interim laudare Dei patientiam et longanimitatem, quae differt ultionem ut peccator resipiscat, Rom. II, 4.
UBI EST DEUS JUDICII? — Hebraice est he demonstrativum, quod magnam habet emphasim: Ubi est Deus, hammisphat, id est illius judicii, scilicet magni, certissimi, exactissimi, acutissimi, omniscii, justissimi, liberrimi, quo nec potentem, nec divitem, nec munera, nec quid aliud praeter justitiam respicit. Ipse enim est Deus hammisphat, cui scilicet ex natura competit exacto judicio judicare omnes et omnia; ipsius enim natura est ipsa aequitas, ipsa justitia, ipsa providentia, ipsa gubernatio, eaque justissima et sapientissima. Unde Septuaginta vertunt: Ubi est Deus justitiae? Chaldaeus: Ubi est ergo Deus qui facit judicium? cujus scilicet proprium est esse omnium judicem, ac in omnes rigidum exercere judicium: nimirum idipsum exercebit plane et plene in decretorio et ultimo mundi die, qui erit horizon hujus vitae et futurae, disterminans tempus ab aeternitate, coelum a gehenna, beatos a damnatis, in omne aevum, per Christum, quem constituit judicem universorum, vivorum et mortuorum. Frustra ergo olim clamarunt, et etiamnum clamant impii et stolidi Judaei: Ubi est Deus judicii? qui nos gentem suam a tot probris et aerumnis, quas a 1500 annis ubique terrarum patimur, judicet et vindicet. Quocirca aeque stolidi Rabbini in Talmud scribunt Deum, quoties reminiscitur calamitatum, quas Judaei a Gentibus ubilibet patiuntur, duas effundere lacrymas in mare Oceanum, et prae dolore pectus utraque manu contundere: quam impiam et ineptam eorum blasphemiam inter alias plurimas recenset et ridet Sixtus Senensis lib. II Biblioth. in voce Talmud, pag. 142. Verius et sapientius pro Deo contra se sic argumentari deberent: Deus, cum sit justissimus, justo judicio nos omnes per 1500 annos abjecit, et punit gravissime: gravissimum ergo scelus patravimus, nimirum occidimus Messiam nostrum, Jesum Christum Deum et Dominum universorum: Deum, inquam, judicii. Frustra ergo querimur et quaerimus: Ubi est Deus judicii? nos enim eum occidimus.
q. d. Vos, o Judaei, blasphemia vestra molesta affecistis, exacerbastis et fatigastis Deum, dicentes: «Omnis qui facit malum, bonus (Chaldaeus, rectus) est in conspectu Domini,» q. d. Mali sunt grati Deo, malos amat Deus; malos enim ita prosperat, ditat, exaltat, ut eis delectari videatur. Unde explicans subdit: «Et tales ei placent. Aut certe ubi est Deus judicii?» ubi est Dei providentia? ubi justa ejus judicia? ubi Deus justus vindex impiorum, et protector piorum, qui nos fideles suos ita afflixit, et hostes nostros infideles ita magnificavit? Est dilemma: vel Deus amat malos et mala, vel non amat: si amat, ergo ipse pariter malus est, quod absit: si non amat, cur ergo eos non punit; quinimo eos prosperat, facitque ut dominentur piis, in eosque saeviant, uti nobis contigit?
Causa enim hujus querelae et blasphemiae fuit quod, ut ait S. Hieronymus, «reversus populus de Babylone, et videns cunctas in circuitu nationes, ipsosque Babylonios idolis servientes abundare divitiis, vigere corporibus, omnia quae bona putantur in saeculo possidere; se vero qui habeat notitiam Dei, squalore, inedia, servitute coopertum, scandalizatur et dicit: Non est in rebus humanis providentia, omnia casu feruntur incerto, nec Dei judicio gubernantur, quin potius mala ei placent, et bona displicent: aut certe si Deus cuncta dijudicat, ubi est illius aequum justumque judicium?» Subdit S. Hieronymus: «Istiusmodi quaestionem mens incredula futurorum quotidie suscitat Deo, cum viderit iniquos potentes, et sanctos humiles, etc. Qualis in Evangelio Lazarus legitur, qui ante fores divitis purpurati desiderat micis, quae abjiciuntur de mensarum reliquiis, inopem animam sustentare; divitem vero tantae feritatis et crudelitatis, ut non misereatur homo hominis, cujus etiam canum lingua miseretur; non intelligentes tempus judicii, nec vera esse bona illa quae perpetua sunt, dicunt: Mali ei placent, et ubi est Deus judicii?» Similis querela est Habacuc 1. Vide ibi dicta. Eamdem iterat Malachias cap. III, 14, eique respondet vers. 16 et seq., scilicet, quod in ea re exspectare debeant tempus vindictae a Deo definitum.