Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Taxavit cap. II, incuriam et improbitatem sacerdotum veterum: hoc cap. assignat remedium, nimirum Christum venturum in carnem, suumque templum, et ejus praecursorem Joannem Baptistam; Christus enim, inquit, purgabit filios Levi, etc., et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Quo simul respondet querelae impiorum in fine cap. II, dicentium: Ubi est Deus judicii? Christus enim erit Deus judicii, imo et testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, etc. Secundo, vers. 8, culpat Judaeos, quod Deum configant fraudando, sibique arrogando ejus decimas et primitias. Tertio, vers. 14, arguit eos qui dicunt: Vanus est qui servit Deo, quasi Dei cultus sit inutilis; nec Deus suos cultores remuneretur. Quibus respondet vers. 18: In die judicii videbitis quid sit inter justum et impium; et inter servientem Deo, et non servientem ei.
Textus Vulgatae: Malachias 3:1-18
1. Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum: 2. et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: 3. et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. 4. Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. 5. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas, et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. 6. Ego enim Dominus, et non mutor: et vos filii Jacob non estis consumpti. 7. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis: In quo revertemur? 8. Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis, et in primitiis. 9. Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota. 10. Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam, 11. et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae vestrae; nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. 12. Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. 13. Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. 14. Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est, qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? 15. ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem aedificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. 16. Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: Et attendit Dominus, et audivit: et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. 17. Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. 18. Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium; et inter servientem Deo, et non servientem ei.
Versus 1: Behold, I send My angel
1. Ecce ego mitto angelum meum. — Assurgit Propheta ad tempora Christi duplici de causa. Prior est, quod cap. II, carpserit vitia sacerdotum sui aevi. Quocirca hic eorum correctorem suggerit, scilicet pontificem Christum, qui in novo Testamento sit puros et integros sacerdotes instituturus, ac sacrificium Deo gratissimum oblaturus. Ita Rupertus, Ribera et alii. Posterior, ut respondeat Judaeis negantibus Dei providentiam, ac dicentibus: «Ubi est Deus Judicii?» Ait enim: En Christum Deum judicii, qui brevi incarnabitur, et sese ostendet in templo. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et alii.
Nota hanc esse vocem Filii Dei, non Patris, non Spiritus Sancti; nam Joannes Baptista non fuit praecursor, nec praeparavit viam ante Patrem et Spiritum Sanctum, sed ante Filium; solus enim Filius in carnem ad nos descendit. Unde et ipse in veteri Testamento idipsum Prophetis promisit, ideoque iisdem prae caeteris personis apparuit, aut seipsum revelavit, quasi praeludens suae incarnationi. Accedit quod sic explicet Zacharias, Lucae 1, 76, dicens suo filio Joanni: «Tu puer Propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,» scilicet Christi, «qui per viscera misericordiae Dei nostri visitavit nos oriens ex alto.» Ita S. Hieronymus, Albertus, Lyranus, Vatablus, Ribera et passim alii.
Dices: Quomodo ergo Christus Matth. XI, 10, citans hunc locum, de Joanne ait: «Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te?» Nec enim Christus de se poterat dicere, «ante faciem tuam;» et «ante te;» sed: ante faciem meam, et ante me. Respondet ibidem Jansenius Christum tum qua Deus, tum qua homo est, in Scriptura vocari faciem Patris; quia ipse perfecte Patrem ejusque dotes et virtutes repraesentat, perinde ac facies repraesentat totum hominem: sicut eadem de causa Christus vocatur verbum, os, imago Patris, et character substantiae ejus, Hebr. I, 3. Hinc Psaltes orat Psalm. LXXIX, 8: «Ostende nobis faciem tuam (id est Messiam), et salvi erimus.» Pluribus idipsum probat Galatinus lib. III, cap. XII. Hunc ergo dant sensum: Ecce ego Pater aeternus mitto angelum meum, puta Joannem Baptistam, qui praeparet viam ante faciem meam, id est ante Christum, qui est facies mea, id est mea imago, mea similitudo, meus index. Unde Pater apud S. Matth. XI, 10, convertens se ad Christum, vicissim de Joanne ait: «Praeparabit viam ante faciem tuam,» id est ante te, o Christe, Fili mi: nam tua facies est etiam facies mea. Verum hic sensus subtilior et symbolicus videtur, nam «ante faciem tuam,» ad litteram idem est quod «ante te;» sic enim se explicat Evangelista subdens: «Qui praeparabit viam tuam ante te.»
Dupliciter ergo respondent interpretes. Primo, S. Joannem missum esse tam a Patre et Spiritu Sancto, quam a Filio. Opera enim Trinitatis ad extra sunt indivisa, et tribus personis communia, uti docent theologi: quare quod unus facit, hoc faciunt duo caeteri; cum omnes tres sint unius, uti naturae, ita et potentiae ac operationis. Quocirca Patres censent Isaiam cap. VI, 1, cum ait: «Vidi Dominum,» etc., vidisse SS. Trinitatem. Itaque cum Scriptura opus quodpiam uni personae divinae attribuit, caeteras subintelligit. Christus ergo Matth. XI, 10, loquens Judaeis, ne ab eis arrogantiae insimularetur, noluit dicere se misisse Joannem, sed Patri modestiae causa id assignat; quem morem perpetuo servavit disputans cum Judaeis, ut patet in primis capitibus S. Joannis, ubi omnia sua Patri transcribit. Cum ergo Filius hic dicit: «Ecce ego mitto angelum ante faciem meam;» Pater quoque dicit: Ecce ego mitto angelum ante faciem tuam, o Fili, ut ait S. Matthaeus. Et Spiritus Sanctus idipsum dicit: Ecce ego mitto angelum ante faciem tuam, o Christe: Spiritus Sanctus enim misit Joannem, uti et caeteros Prophetas, perque os eorum locutus est. Hic ergo in Malachia loquitur Filius, sed in S. Matthaeo loquitur Pater et Spiritus Sanctus. Unde S. Hieronymus in cap. I S. Marci, dicit Joannem missum a Spiritu Sancto, illumque intelligi, cum ait Christus: Ecce ego (puta Spiritus Sanctus) mitto angelum meum ante faciem tuam, o Christe. Hac de causa Petrus Chrysologus Joannem Baptistam vocat medium totius SS. Trinitatis, quasi de eo certent, eumque sibi arrogent singulae personae SS. Trinitatis.
Secundo, a Castro respondet eamdem personam divinam loqui hic apud Malachiam et apud S. Matthaeum, scilicet Filium. Dicit ergo hic Filius: Ego mitto Joannem ante faciem meam, scilicet quae est facies mei incarnati. Idem apud Matthaeum dicit sibi ipsi, sed homini facto: Ecce ego Filius Dei mitto Joannem ante faciem tuam, o Christe, fili hominis. Licet enim in Christo sit una duntaxat persona, tamen illa virtute est duplex: quatenus enim sustinet naturam divinam, est persona divina; quatenus vero sustinet naturam humanam, est persona humana. Loquitur ergo Christus Deus Christo homini, quasi alteri a se: quia qua homo alteram, et prorsus diversam a Deo habet naturam; in Christo enim aliud (licet non alius) est Deus, aliud homo.
ANGELUM. — De fide est hunc angelum esse S. Joannem Baptistam. De eo enim haec Malachiae verba explicat Christus Matth. XI, 10, verbis paulo ante citatis. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Remigius et caeteri omnes.
Sed cur S. Joannes vocatur angelus? Responderi posset, quia Judaei eum ob vitam sanctam eremiticam putarunt esse angelum, non hominem, uti refert Eusebius lib. IX Demonstr. V, et S. Hieronymus. Quinimo e christianis doctoribus Origenes, tom. V in Joan., censuit Joannem Baptistam vere fuisse angelum incarnatum. Argumenta ejus fuerunt duo: Prius, quia Joannes dicitur missus a Deo, Joan. I, 6: ergo, inquit, prius exstitit, non utique in terra, sed in coelo: ergo fuit angelus. Posterius, quia idem a Malachia hic vocatur angelus. Verba Origenis sunt: «Quoniam legimus Malach. III, 1: Ecce ego mitto angelum meum, adnotamus num forte unus angelorum existens, praecursor ad ministerium deputetur Salvatoris nostri. Et mirum profecto nihil, Christi ob amorem hominum incarnati imitatores aliquos exstitisse, quibus dulce fuerit ei benignitati inservire eadem corporis similitudine.» Censet ergo angelos aliquos fuisse incarnatos, ut Deo incarnato se assimilarent, eique in carne servirent.
Verum hic est error. S. Joannem enim fuisse hominem, non angelum, patet ex Joan. I, 6: «Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes;» et Luc. I, 1, ubi ejus parentes, conceptio, nativitas, etc., fuse describuntur. Ita S. Cyrillus lib. I in Joan. cap. VII. Ad primum respondeo S. Joannem non ante, sed post nativitatem, imo post infantiam et adolescentiam, jam virum fuisse missum a Deo, ut sua praedicatione et baptismo praepararet animos hominum ad Christum. Simili modo missi sunt Prophetae omnes ad prophetandum, quos tamen constat homines fuisse, non angelos. Ad secundum jam respondebo.
Quaeres, cur ergo S. Joannes hic vocatur angelus? Respondeo, quia angelus fuit non natura, sed gratia, nimirum primo, fuit angelus officio: fuit enim angelus, id est legatus, Dei ad homines adducendos ad Christum. Simili modo Aggaeus cap. I, 13, in hebraeo, et Malachias nomine suo; quin et sacerdotes omnes, Malach. II, 7, vocantur malachim, id est angeli Domini exercituum. Secundo, quia sicut angeli infantiam non habuere, sed cum perfecta natura, ratione, judicio usuque liberi arbitrii creati sunt: ita et Joannes tantum sex menses habuit infantiae; sexto enim mense visitatus a B. Virgine, in utero sanctificatus est, prophetavit, usumque rationis obtinuit. Nam Christum in utero matris agnovit, salutavit, adoravit, ideoque prae gaudio exsultavit, Luc. cap. I, 44.
Tertio, quia parcissimi fuit cibi, et pene sine cibo et potu vixit instar angeli. Unde S. Basilius homil. De Jejunio, ait totam vitam Joannis fuisse continuum quoddam jejunium.
Quarto, quia purissimus et castissimus fuit, virgoque perpetuus instar angeli. Nam, ut ait S. Athanasius lib. De Virgin. sub finem, «virginitas est angelorum vita.» Et S. Augustinus lib. De S. Virgin. XIII: «Virginalis, ait, integritas angelica portio est, et in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio.» Et S. Hieronymus epist. 22 ad Eustochium: «Statim, inquit, ut Filius Dei ingressus est super terram, novam familiam sibi instituit, ut qui ab angelis adorabatur in coelo, haberet angelos in terris.» Et S. Cyprianus tract. De Habitu virginum: «Cum castae perseveratis ac virgines, angelis Dei estis aequales.» Et S. Ambrosius lib. II De Virgin.: «Quae non nubunt, neque nubentur, erunt sicut angeli Dei. Nemo ergo miretur si angelis comparentur, quae angelorum Domino copulantur.» Amplius audet S. Bernardus epist. 42: «Differt, inquit, homo pudicus et angelus, non felicitate, sed virtute. Nam etsi illius castitas felicior, hujus tamen fortior esse cognoscitur.» Ob quam luctam et victoriam S. Basilius tract. De Virgin. cap. LXXIX, ait castos esse angelos, non ex infimo ordine, sed illustrissimos et nobilissimos. Hanc castitatem S. Joannes quasi cum natura hausit a Deo, qui eum concipi fecit ex parentibus senibus et sterilibus, ex corporibus, inquam, a concupiscentia defaecatis, ut ex iis purus formaretur per miraculum, quasi angelus. Denique Joannes pro castitate, quia scilicet reprehendebat adulterium Herodis cum Herodiade, martyr occubuit.
Quinto, quia sicut angeli perpetuo vident faciem Dei, Matth. XVIII, 10; ita Joannes a puero secedens in eremum, sanctae vacans contemplationi cum Deo et angelis conversatus est, indeque angelicam libertatem, constantiam, charitatem, zelum, perfectionem imbibit et induit. Nam, ut docet S. Chrysostomus homil. 32 in Acta, in morali, virtus facit angelos, imo Deos Deique filios: «Ergo, inquit, si virtus angelos facit, utique angelos possumus facere, et si non natura, certe proposito et electione. Nam hoc quidem absente, nulla utilitas est angelum esse natura: id quod diabolus indicat, qui antea angelus fuerat. Hoc autem praesente, nullum damnum est hominem esse natura, ut in Joanne et Elia perspicuum est, qui in coelum ascendit.» Rursum S. Joannes conversatus est cum Verbo incarnato, eique astitit et servivit, sicut angeli astant et serviunt Deo in coelo.
Sexto, quia gratiam acceptam nunquam perdidit, quia nunquam peccavit, saltem deliberate aut graviter, sed in charitate suoque gradu perstitit quasi confirmatus in gratia, instar angeli. Huc eum duxit austera vita et severa poenitentia in victu, vestitu, somno, etc. Quocirca Petrus Damianus, serm. de eo, vitam ejus vocat continuum martyrium. S. Chrysostomus homil. 10 in Matth. eam vocat vitam angelicam. Idem homil. 88: «Joannes, inquit, ita in terris quasi in coelo versabatur. Naturae namque necessitate superata, mirabile quoddam peregit iter, semper in hymnis, semper in orationibus fuit: nulli hominum antequam ad baptizandum accederet, Deo autem soli sua semper offerebat colloquia.»
Septimo, quia sicut angeli superiores docent inferiores, insuper purgant, illuminant et perficiunt homines; ita idem praestitit Joannes, juxta illud Gabrielis ad Zachariam patrem de Joanne, Luc. I, 46: «Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum: et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum ad filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.» Et illud ipsiusmet Baptistae, Joan. I, 23: «Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini,» etc. Vere B. Petrus Chrysologus serm. 127: «Joannes, ait, appellatur schola virtutum, magister vitae, sanctitatis forma, norma justitiae, virginitatis speculum, pudicitiae titulus, castitatis exemplum, patrum via, peccatorum venia, fidei disciplina, major homine, par angelis, legis summa, Evangelii statio, Apostolorum vox, silentium Prophetarum, lucerna mundi, praecursor judicis, Christi metator, Domini testis, totius medius Trinitatis.» Adde, Joannes primus explicite praedicavit regnum coelorum, quasi angelus coelestis, dicens: «Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.»
Octavo, quia in deserto non habuit alium doctorem, quam Spiritum Sanctum, qui illuminavit eum in altissimis Dei et Christi mysteriis, non quasi hominem, sed quasi angelum, ut docent S. Ambrosius homil. De Nativ. Bapt., et S. Chrysostomus homil. 12 in Joannem. Ibi a Spiritu Sancto accepit intelligentiam Scripturae, imo potestatem scribendi et loquendi instar scriptoris hagiographi. Ibi hausit sapientiam et ardorem tanto doctori et praedicatori orbis, ad fidem Christo conciliandam necessariam, ac proinde fuit quasi angelus, non qualis qualis, sed instar unius Cherubini et Seraphini: sanctitate enim et virtute, aeque ac officio, superavit S. Joannes omnes inferiores angelos. Quocirca a Judaeis pene adoratus et cultus fuit, quasi ipse esset Messias. Vide decem privilegia S. Joannis apud S. Bernardum, serm. de iisdem (si tamen ipse ejus est auctor), pag. 393. Item 28 Joannis excellentias, quas recenset noster Barradius lib. VIII, cap. III et IV, tom. I. Denique S. Joannes fuit Christi et Evangelii aurora, lucifer, iris, lucerna, pronubus, amicus, praecursor sive prodromus, vox, testis, propheta, legis limes, utriusque Testamenti mediator et fibula.
Anagogice Hebraei, teste S. Hieronymo, censent angelum hunc esse Eliam: quia sicut Elias olim vivens fuit typus S. Joannis, qui Eliae spiritum et zelum induit, ut ait Christus Matth. XVII, 12; ita vicissim Joannes, praecurrens et praeparans viam Christo, typus fuit Eliae, qui rediturus est in fine mundi, ut contra Antichristum decertans, viam paret Christo venturo ad judicium. Ita et Sebastianus Barradius tom. I, lib. VIII, cap. III et IV, ubi 28 praerogativas S. Joannis recenset.
Denique Auctor Imperfecti, homil. 27: «Mirabilis est, ait, qui in humana natura angelicam sanctitatem transgressus est, et obtinuit quod non habuit natura, per gratiam. S. Augustinus serm. 4 De Baptista: «Quisquis Joanne plus est, non tantum homo, sed et Deus est.» S. Ambrosius serm. 94: «Praecellit cunctis, eminet universis, antecellit Prophetas, supergreditur patriarchas: et quisquis ex muliere est, inferior est Joanne.» Gersonius tract. 4 in Magnificat: «Videtur Joannes Baptista primus post Mariam, positus in ordine Seraphinorum, loco Luciferi.»
ET PRAEPARABIT VIAM ANTE FACIEM MEAM. — Scilicet qui mihi sit proximus, me tamen secundum carnem antecedat, priorque mundo manifestetur. Hoc enim est to ante faciem, qui scilicet proximus est alteri, eum tamen, ejusque faciem anteit et praecedit. Hic praeparabit viam ante me, hoc est, suo baptismo, testimonio, doctrina et praedicatione disponet animos Judaeorum, ut, quando ego me mundo patefaciam, ipsi me recipiant ut verum Messiam in lege promissum. Hoc est, Christo praeparare viam, idque ante faciem ejus, id est ipso praesente, et in mundo jam existente per carnem assumptam. Christum enim ipse signabit, ac digito indicabit, atque de eo testimonium perhibebit, quod scilicet ipse sit Agnus, id est Filius Dei, qui tollit peccata mundi.
Nota: Caeteri Prophetae multis saeculis ante Christum missi sunt, ut eum futurum praenuntiarent; Joannes vero missus est, ut jam natum et praesentem indicaret, ideoque dicitur missus ante faciem ejus. Alludit ad legatos, quos quasi prodromos rex praemittit in urbem, ad quam ipse mox venturus est, ut civibus suum adventum praenuntient. Hoc enim officium Christo in Judaea praestitit Joannes. Quocirca a Christo vocatur non tantum Propheta, sed etiam plusquam Propheta, Matth. XI, 10, quia eum Deo incarnato familiariter conversatus ipsum orbi demonstravit, imo baptizavit. Unde sequitur: «Et statim» post Joannem «veniet dominator,» scilicet Christus. Quocirca S. Joannes fuit horizon legis veteris et novae, quia, ut ait S. Thomas III part. Quaest. XXXVIII, art. 1, «Joannes fuit terminus legis, et initium Evangelii;» ac, ut ait Nazianzenus orat. 21, «mediator novi et veteris Testamenti.» Atque, ut B. Chrysologus serm. 91, «Joannes fuit legis et gratiae fibula,» scilicet, «ad quem desineret judaismus, et a quo inciperet christianismus,» ut ait Tertullianus lib. IV Contra Marcion. XXXIII: «Sicut Lucifer finis est noctis et diei initium.»
AD TEMPLUM. — Ad litteram intellige materiale Hierosolymitanum. Ad hoc enim venit Christus infans in festo Purificationis, post nativitatem et oblationem S. Joannis; sed genuine et propriissime post S. Joannis praedicationem, carcerem et decollationem venit Christus ad templum, in eoque praedicavit et fecit miracula, quibus demonstravit Judaeis se esse Messiam hic promissum. Ita S. Hieronymus, Albertus, Lyranus et caeteri. Hinc patet contra Arianos Christum esse verum Deum: Dei enim veri erat hoc templum. Ergo cum hoc templum fuerit Christi (ipse enim hic dicitur venturus ad suum templum), sequitur Christum esse Deum. Soli enim Deo dicantur templa.
Mystice, per templum hoc aliqui accipiunt: primo, uterum Virginis, in quo quasi in templo purissimo et sanctissimo Christus novem mensibus habitavit, dum ex ea carnem assumpsit, et admirabile incarnationis mysterium in eo, quasi in templo celebravit. Ita S. Cyrillus.
Secundo, Theodoretus et S. Augustinus lib. XVIII Civit. XXXV, templum hoc interpretantur carnem et humanitatem Christi, in qua plenitudo divinitatis habitavit corporaliter, Coloss. cap. II, 9. Ita Christus corpus suum vocavit templum, dicens: «Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud,» Joann. II, 19. Christus enim in corpore quasi in templo suum sacerdotium peregit, ait Rupertus, praesertim dum illud in cruce Deo Patri pro hominum redemptione immolavit.
Tertio, S. Hieronymus cum suis per templum accipit Ecclesiam, quae est coetus fidelium, qui est templum Dei, non litterale et corporale, sed mysticum et spiritale.
DOMINATOR (hebraice haadon, id est ille dominus omnium, scilicet antonomastice, qui plenum, eminens et transcendens in omnes et omnia habet jus, dominium et imperium) QUEM VOS QUAERITIS. — Hebraei aliqui, quos sequitur Remigius, uti per angelum accipiunt Eliam, ita per dominatorem accipiunt Antichristum: hunc enim volent, et pro Christo recipient Judaei in fine mundi. Verum hoc recte refellit S. Hieronymus. Nec enim Antichristus erit angelus testamenti, qualem hunc dominatorem fore subjungit Malachias. Dominator ergo hic est Christus Dominus, Rex regum, et Dominus dominantium, qui mox secutus est Joannem Baptistam. Perperam ergo Judaei haec referunt ad Christum suum, quem ipsi putant in fine mundi venturum. Nam, ut recte argumentatur S. Hieronymus: «Miror, ait, quomodo rerum exitus eos non doceat veritatem. Quod enim templum suum inveniet Dominator, quod usque ad fundamenta destructum est? aut si ab alio exstruendum est antequam Christus adveniat, quid Christus eorum amplius facturus est, cum ab alio restituta sint omnia?» Judaeorum ergo Christus non erit alius quam Antichristus; nec enim alius eorum Christus venturus est.
ET ANGELUS TESTAMENTI. — Hebraice berit, id est foederis. Testamentum enim in Scriptura saepe significat pactum et foedus, uti dixi Hebr. cap. IX, 45, et I Corinth. XI, 25. Unde Tigurina vertit: Et legatus foederis. Malachias duos hic proponit et promittit angelos: unum nudum, alterum testamenti: priorem scilicet, praecursorem et indicem posterioris. Prior est Joannes Baptista, posterior est Christus. Unde de eo ait: «Et statim,» scilicet post priorem angelum, puta post Joannem Baptistam, «veniet ad templum, etc., angelus testamenti,» id est pacti, sive foederis, ut vertit Syrus. Porro cum duplex sit foedus Dei cum hominibus, vetus sive judaicum, et novum sive christianum, Christus utriusque fuit angelus et legatus. Christus enim a Patre missus apparuit Mosi in Sina, per eumque vetus foedus cum Judaeis iniit, quo eis promisit se venturum in carnem, ad eorum mundique totius redemptionem: Christus enim fuit angelus in veteri foedere promissus Abrahae et semini ejus, ac praesertim Mosi. Quocirca S. Paulus Galat. III, 19, ait legem datam in manu, id est per manum, mediatoris; ubi multi per mediatorem intelligunt Christum. Hinc et ipse ait Isaiae LII, 6: «Ego qui loquebar ecce adsum.» Quapropter SS. Basilii, Cyrilli, Eusebii, Ambrosii, aliorumque multorum Patrum sententia est, quod quandocumque in veteri Testamento dicitur apparuisse Deus, apparuerit secunda persona, scilicet Filius, ut suum adventum realem in carnem praesignificaret, eique umbratice et typice in corpore specietenus assumpto praeluderet, ut dixi initio Pentateuchi, cap. XVI.
Secundo, genuine et proprie Christus fuit angelus, id est legatus, internuntius et conciliator novi Testamenti, id est foederis, quod Deus per Christum cum hominibus iniit, quo eis non bona terrena, uti Judaeis in foedere veteri, sed spiritualia, coelestia et aeterna exhibuit, quae in veteri adumbrabantur, quaeque expresse promisit Abrahae, dicens: «Benedicentur omnes gentes in nomine tuo,» Genes. XXII, 18. Haec enim Abrahae benedictio non fuit aliud, quam remissio peccatorum, gratia, justitia, salus, vita aeterna, quae Christus Judaeis imprimis, deinde omnibus gentibus contulit, eaque ratione omnia omnino Dei promissa Abrahae et Judaeis facta complevit. Et hoc est quod subdit, dicens: «Quem vos vultis,» quem scilicet vos, o Judaei, quasi Messiam redemptorem et salvatorem Abrahae promissum, avide exspectatis. Ita S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. Dei, cap. XXXV. Quocirca Christus a Septuaginta, Isai. cap. IX, 6, vocatur: «Magni consilii Angelus.»
Porro Christus fuit angelus novi Testamenti sive foederis. Primo, quia iram et inimicitiam Dei contra homines placavit et sustulit. Fuit ergo angelus foederis, id est reconciliationis. Quocirca ab Isaia cap. IX, 6, vocatur: «Princeps pacis,» et ab Apostolo, Ephes. II, 14: «Pax nostra;» et Coloss. II, 14: «Donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci.» Secundo, quia vere novum foedus, vetere Mosaico abolito, inter Deum et homines conciliavit, quo Deus se obligat christianis ad dandam gratiam et gloriam aeternam; christiani vicissim se obligant Deo, quod ejus Filio Jesu Christo credent, obedient, ejusque legem, doctrinam et vitam capessent.
Tertio, quia e coelo in terram descendit quasi angelus, ut carnem assumens in seipso limum Verbo, terram coelo, hominem Deo vinculo unionis hypostaticae, quasi arctissimo foedere copularet. Quarto, quia in ultima coena paulo ante mortem testamentum proprie dictum, continens ultimam suam voluntatem, condidit, illudque institutione Eucharistiae sancivit dicens: Hic est sanguis novi Testamenti, etc., ut dixi I Corinth. XI, 25. Quinto, quia Christus hoc foedus et testamentum ad homines e coelo quasi angelus detulit, illudque in terra instituit triginta tribus annis laborando, praedicando, miracula faciendo, circumeundo per vicos et castella, fatigando se, sudando, in fame, siti, frigore, aestu, evangelizando; ac tandem illud suo sanguine non tantum roboravit et sigillavit, sed et emit ac comparavit, quasi persoluto pretio ad tantam reconciliationem, tantumque foedus justo et condigno, idque pro omnibus gentibus, et per omnia secula, etiamsi mundus mille annorum millionibus perdurarit, imo per totam aeternitatem. Hoc enim foedus sancti et beati in coelo per gloriam participabunt in aeternum, ipsum enim ad coelum ducit. Unde et coelestis gloriae causa a Christo sanctitum est. Quocirca ipse confecto hoc foedere primus in coelum gloriosus ascendit, quasi pandens iter coelestis foederis, suosque fideles eo vocans, et ad se sequendum invitans. Denique S. Augustinus lib. XVIII De Civit. XXXV: Christus, ait, dicitur «angelus, propter Evangelium, quod nuntiavit hominibus. Nam si Graeca ista interpretemur, et Evangelium bona nuntiatio est, et angelus nuntius est.» Quod enim melius est nuntium, quam coelorum regnum praedicare, imo pandere et offerre? Unde Arabicus Antiochenus vertit, nuntius, vel apostolus testamenti. Hujus rei symbolo, angelus Manue nuntians ortum Samsonis ex eo nascituri, qui futurus erat Israelis liberator et vindex, ideoque typus Christi, peracta legatione in flamma victimae ascendit in coelum, Judic. XV, 20. Quibus de causis omnino par est, ut omnes christiani omnesque omnino homines Christum Domini, quasi angelum testamenti de coelo venientem, et quasi legatum a Deo ad se missum, summa devotione, honore et amore excipiant; illi immensas gratias agant, illi per omnia obediant, ejus doctrinam et vitam aemulentur, ac eum crucem bajulantem generose sequantur, certi quod per eam post illum ascensuri sint in coelum: illi totos se dedant; illi totum cor offerant, illudque ejus cordi et amori immergant. Ita avide eum quasi Messiam suum exspectabant Judaei, uti etiamnum exspectant. Unde de iis subdit Malachias:
QUEM VOS VULTIS. — Hebraice chaphetsim; Chaldaeus, desideratis; Tigurina: Quo vos delectamini; alii: In quo vobis complacitum est. Christus enim quasi malorum omnium depulsor, et bonorum omnium adductor, a patribus per quatuor annorum millia summe fuit desideratus.
Unde a Jacobo patriarcha vocatur «desiderium collium aeternorum,» Genes. cap. XLIX, 26; et ab Aggaeo, cap. II, 8: «Desideratus cunctis gentibus.» Hinc illa Prophetarum suspiria: «Utinam dirumperes coelos et descenderes,» Isaiae LXIV, 1. «Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum. Aperiatur terra, et germinet Salvatorem,» Isaiae XLV, 6. Idem Christi desiderium eo nato habuit S. Simeon, aliique sancti et fideles. Unde de Anna prophetissa ait Lucas, II, 38: «Loquebatur de eo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel.» Secundo, Arias censet hic Prophetam respondere Judaeis dicentibus cap. II, 17: «Ubi est Deus judicii?» Hisce enim respondet: «Statim veniet dominator,» qui impiis erit terribilis, «Deusque judicii,» piis vero erit «angelus testamenti.»
Unde tropologice S. Bernardus serm. ad Pastores in Synodo: «Templum, inquit, Dei sanctum est, quod estis vos. Anima justi sedes et templum Dei est. Dominus in templo suo facit mirabilia, et praebet oracula. Veniat ad templum suum dominator quem quaeritis, quo possitis dominari carnalibus desideriis, et diabolicis resistere tentationibus. Veniat et angelus testamenti, quem vos vultis, qui annuntiet vobis suam voluntatem et confirmet promissam haereditatem. Inducant eum in templum suum parentes ejus, pater videlicet, et mater et fratres ejus. Qui sint illi respondeat ipse: Quicumque fecerit voluntatem Patris qui in coelis est, ipse meus pater, et mater, et frater, et soror est. Pater, generando per verbum praedicationis, ut dicit Apostolus: Ego per Evangelium in Christo vos genui. Mater, pariendo per exemplum sanctae conversationis. Frater et soror, caste diligendo in amore fraternitatis. Hi parentes estis vos, aut esse debetis.»
ECCE VENIT. — Hebraei, Remigius, Lyranus et S. Augustinus lib. XVIII De Civit. cap. XXXV, haec accipiunt de secundo adventu Christi ad judicium, cujus angelus et praecursor erit Elias. Verum hic sensus est anagogicus. Nam ad litteram hic agi de primo adventu Christi in carnem et mundum, patet ex eo quod sequitur: «Et purgabit filios Levi,» etc. In secundo enim adventu eos non emundabit, sed impuros judicabit et damnabit. Ita S. Cyrillus, Theodoretus, Rupertus, Vatablus, Arias, Ribera et alii. Ait ergo: «Ecce venit.» Vox ecce significat primo, rem hanc, puta adventum Verbi incarnati fore novum, admirabilem et stupendum; secundo, fore certum; tertio, fore exoptatum et laetum; quarto, fore celerem, q. d. Videor mihi videre Messiam nostrum adventantem: ecce venit, ecce mox aderit.
Vers. 2.
Versus 2: And who shall be able to think?
2. Et quis poterit cogitare? — Hebr. mi mekalkel, id est quis feret, quis sustentabit, quis metietur, quis continebit, quis comprehendet? Unde Septuaginta et Chaldaeus vertunt: Quis sustinebit? Pagninus: Quis ferre poterit diem, quando veniet? Noster: «Quis poterit cogitare diem adventus ejus?» q. d. Quis poterit capere, et cogitatione comprehendere tantam angeli testamenti, id est Dei in carnem et mundum advenientis, inter homines conversantis, in templo praedicantis suam legem, sacramenta et Ecclesiam sancientis, potentiam, sapientiam, bonitatem, etc. Quis gloriam illius diei, quo Christus in terris nobiscum aget, mente concipiat, aut verbo explicet? Quis animo complectatur, et ore recenseat charismata, virtutes et gratias coelestes bonaque omnia quae Christus e coelo nobis afferet? Hebraeum enim mekalkel derivatur a col, id est omne: inde verbum hilkel significat omnia complecti, omnia recensere. Nota: Dies adventus Christi ponitur metonymice pro ipso Christo, suo die adveniente, vel potius adventuro.
Secundo, juxta Septuaginta, q. d. Quis ferre et sustinere poterit tantam Christi lucem et majestatem? Ejus enim respectu omnium angelorum et hominum acies, instar noctuarum hebetatur, caligat, deficit. Quis solem justitiae clara luce radiantem, adversis et irretortis oculis intueri valebit? Quomodo hominum infirmitas tantam potentiam, coecitas tantum jubar, fragilitas tantam efficaciam, impuritas tantam sanctitatem, paleae tantum ignem sustinebunt? ipse enim quasi ignis conflans. Quis stupore, timore, horrore, et abyssali reverentia tantae celsitudinis non deficiat, non exanimetur? Quis non liquescat, non tabescat, sicut plumbum et stannum liquescunt et tabescunt coram igne ardentissimo, in fornace qua conflantur? praesertim dum in tanta demissione, exinanitione, amore, dignatione, divinam dignitatem et magnificentiam in Christo incarnato contemplatur et spectat. Hic est sensus genuinus.
Quare minus genuine Vatablus haec refert ad tribulationes christianorum, et persecutiones primitivae Ecclesiae, quae fuerunt ardentissimae, q. d. Quis ardorem illarum tribulationum sustinebit? Utique nemo viribus humanis, sed multi viribus divinis, suggestis a gratia Christi.
ET QUIS STABIT AD VIDENDUM EUM? — Septuaginta: Quis stabit in visione ejus? Quis erit tam durus et ferreus, quem Christi aspectus non sternat et frangat? Quis adeo rebellis et frigidus, cujus animum ignea vis oculorum Christi non capiat et inflammet? Ita Sanchez. Secundo, q. d. Quis stare poterit coram eo? Quis attonitus pavore et admiratione non corruat, videns oculis suis tantam Christi claritatem et magnificentiam? Unde Hebraice est: Quis stabit in videndo eum? Vatablus: Quis cum se ad conspiciendum praebebit consistet?
IPSE ENIM QUASI IGNIS CONFLANS. — Arabicus, quasi ignis vadens; Septuaginta, quasi ignis conflatorii; Tigurina, quasi ignis excoquens. Sic Persae deum censuerunt esse ignem, quando ignem ut Deum coluerunt. Quin et «Stoici ipsum Deum in ignem dissolutum iri opinantur,» ait S. Justinus orat. ad Antoninum Pium. Imo Plato censuit in ignea substantia esse Deum, ait idem Justinus orat. ad Gentiles; additque: Plato sidera appellat igneum deorum genus. Verum hi errores sunt explorati. Porro Propheta angelum testamenti, id est Christum, comparat igni fornacis ardentissimae, quo conflantur metalla, ut aurum, argentum, ferrum, stannum, etc., ut significet ignitam et ardentem fore ejus doctrinam, legem et gratiam. Primo enim, sicut in fornace liquatur aurum; ita Christus dura hominum corda sua gratia emollit et liquat, ac in gemitus et lacrymas compunctionis resolvit. Secundo, sicut ignis liquando aurum, ab eo separat alia metalla et scoriam; ita Christus per lacrymas et poenitentiam separat ab anima vitia et concupiscentias inolitas. Tertio, sicut hac separatione aurum purificatur, perficitur, splendescit; ita pariter et anima. Quarto, sicut vi ignis aurum calefit, imo ignescit, ut videatur in ignem transformari; ita vi gratiae Christi anima accenditur, ut videatur instar ignis se et alios inflammare amore Dei. Hoc est quod Isaias cap. IV, 3, praedicit: «Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, etc., in spiritu judicii et spiritu ardoris.» Et Joannes Baptista, Luc. cap. III, 16, ait se baptizare aqua, Christum vero igne: «Ipse, inquit, vos baptizabit Spiritu Sancto et igne.» Hac de causa in Pentecoste misit Spiritum Sanctum in Apostolos specie ignis et linguarum ignearum, ut significaret Spiritum Sanctum eos igne charitatis accendere, eisque indere cor amore et zelo igneum, ac linguas igneas. Et Christus ipse Luc. cap. XII, 49: «Ignem, inquit, veni mittere in terram. Et quid volo, nisi ut accendatur?» De quo vide S. Ambrosium serm. 48 in illud Psal. CXVIII: Ignitum eloquium tuum vehementer. Quinto, sicut igne aurum, aes et ferrum, licet durissima, non tantum molliuntur et flectuntur, sed et in certam formam, v. g. cacabi, scutellae, sartaginis, etc., efformantur; ita gratia Christi hos format Apostolos, illos doctores, alios martyres, alios confessores, alios virgines, etc., I Corinth. cap. XII, 4; atque ex uno gradu ad altiorem, imo ad ipsum virtutis et perfectionis apicem conscendunt.
Tres enim sunt gradus et status virtutum. Primus est politicus et vulgaris, qualis est virtus communis fidelium, qui honeste pieque vivunt secundum praecepta Dei. Secundus est excelsior transeuntium, et in divinam similitudinem tendentium, quorum virtutes vocantur purgatoriae, ita scilicet, ut prudentia omnia mundana divinorum contemplatione despiciat, omnemque animae cogitationem dirigat in divina: temperantia relinquat, in quantum natura patitur, ea quae corporis usus requirit: fortitudo efficiat, ut anima propter excessum a corpore, et accessum ad superna, nulla difficultate vel adversitate terreatur: justitia denique faciat, ut tota anima consentiat ad hujusmodi propositi viam. Tertius est divinam similitudinem jam assequentium, quorum virtutes sunt et vocantur animi purgati; qualis est in beatis, et in nonnullis in hac vita perfectissimis: ita scilicet, ut prudentia solum divina intueatur; temperantia terrenas cupiditates nesciat; fortitudo timorem non sentiat, caeterasque passiones ignoret; justitia cum divina mente, eam scilicet imitans, perpetuo foedere societur. Ita S. Thomas, I II, Quaest. LXI, art. 5, et Vincentius, III part. lib. I, tract. De Virtute, dist. 7.
Tropologice, ignis quo Deus purificat et excoquit animas, est tribulatio et afflictio. Sicut enim sordes metallorum igne auferuntur, sic peccata afflictionibus, ait Vatablus. Ita martyres, ut S. Laurentius, igne tormentorum excocti, facti sunt hostiae purissimae et ardentissimae Deo, juxta illud Psalm. XVI, 3: «Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.» Hac de causa Deus permisit persecutionem acrem Decii imperatoris, ut christianorum virtutem et pietatem, quae in pace, quam habuerant sub duobus Philippis, dum patre et filio, christianis imperatoribus elanguerat, suscitaret et acueret, uti S. Cyprianus sibi revelatum fuisse scribit lib. IV, epist. 4: «Nam et hoc nobis, inquit, per visionem, fratres charissimi, exprobratum sciatis, quod dormitemus in precibus, etc. Persecutio ista examinatio est, atque exploratio peccati nostri; excuti nos Deus voluit et probari, sicut suos semper probavit: nec tamen in probationibus ejus aliquando auxilium credentibus defuit. Denique ad minimum famulum suum, etc., pro sua circa nos bonitate mandare dignatus est: Dic illi, inquit, securus sit: quia pax ventura est.» Porro inter scelera ob quae venit ista persecutio, praecipua fuisse sacerdotum et episcoporum negligentiam et cupiditatem, asserit idem Cyprianus tract. De Lapsis.
Anagogice, sicut ignis scoriam comburit, ita Christus in extremo judicio reprobos damnabit ad gehennam, eosque «comburet igne inexstinguibili,» ut ait Joannes Baptista Matth. III, 12. Hinc S. Hieronymus sic exponit: «Ipse veniet quasi ignis conflans: ignis enim in conspectu ejus ardebit, et in circuitu tempestas valida. Tunc vocabit coelum desuper et terram, ut dijudicet populum suum: flumina ignis trahent ante eum, peccatores quosque volventia. Ignis autem dicitur Dominus, et ignis consumens, Deuter. cap. IV, 24, ut ligna nostra, foenum stipulamque comburat.»
Et non solum ignis, sed et herba fullonum. Ipse his qui peccant graviter, ignis conflans est atque consumens; qui autem levia peccata committunt, herba fullonum, ut lotis munditiam restituat.» Felices et sapientes, qui in hac vita malunt emundari herba fullonum quam in futura, puta in gehenna, aut Purgatorio, igne conflari. Porro S. Augustinus lib. XX De Civit. cap. XXV, hoc examen in die judicii refert ad solos bonos et pios: hi enim sunt filii Levi offerentes Deo sacrificia in justitia. Unde colligit, in die judicii «quasdam quorumdam purgatorias poenas futuras.» Sic et Gennadius patriarcha Constantinopolitanus in Exposit. Concilii Florentini, cap. VIII, Contra Graecos, concedentes quidem Purgatorium post hanc vitam, sed negantes in eo ignem, igneque expiari animas justorum, ex hoc loco probat in eo esse ignem, eoque expiari animas: ignis enim hic, inquit, conflans et emundans non pertinet ad beatos in coelo, utpote mundissimos, nec ad damnatos in gehenna, utpote inemundabiles et inemendabiles: ergo pertinet ad animas purgatorii: in eo ergo est ignis conflans et emundans animas justorum a levibus et venialibus maculis. Ita ipse tom. IV Biblioth. Patrum.
ET QUASI HERBA FULLONUM. — Hebraice: Sicut borith lavantium, scilicet pannos, id est fullonum. Unde Chaldaeus: Sicut quo dealbantur, scilicet panni; Septuaginta: Sicut herba lavantium. Hinc patet borith non saponem esse, ut volunt Arias et Vatablus, sed herbam, uti asserunt Theodoretus, R. Jona, R. Salomon, Tigurina et alii. Unde S. Hieronymus in Jerem. cap. II, 22, tradit herbam fullonum in virentibus et humectis Palaestinae locis nasci, et ad eluendas sordes et maculas e pannis eamdem vim habere, quam habet nitrum et sapo: unde et herba saponaria tum latine, tum italice vocatur, hortulanis notissima, qua vulgo ad maculas e pannis et vestibus extergendas utuntur, uti Romae meis oculis conspexi. Vide dicta Jerem. cap. II, 22. Nota: Sicut paulo ante Propheta comparavit Christum igni conflanti et purificanti aurum, ita hic eumdem comparat herbae fullonum pannos emundanti, ut vestem nuptialem suorum emundet, candidamque et splendidam efficiat. Justorum enim animae per Christi gratiam candent ut stolae, et fulgent ut aurum.
Porro, pro borith Syrus et Arabicus uterque vertunt, sulphur, quia suo ardore omnia purificat: aut forte borith acceperunt pro vicino gophrith, id est sulphur. Unde Syrus vertit: Quia quasi ignis est qui conflat, et quasi sulphur dealbans; Arabicus Antiochenus: Ipse enim quasi ignis vadens, et quasi sulphur quod candescit; Arabicus Alexandrinus: Ipse enim veniet quasi ignis conflans, et quasi sulphur exardescet. Notus est sulphuris ardor: unde S. Hieronymus haec refert ad ignem Purgatorii, vel inferni, ubi est ignis ardens pice et sulphure, uti paulo ante dixi.
Vers. 3.
Versus 3: And He shall sit refining and cleansing silver
3. Et sedebit conflans et emundans argentum. — «Sedebit,» serio et accurate, non obiter et leviter quasi per transennam, conflaturus argentum, id est suos fideles, praesertim sacerdotes, uti subjungit, ut fiant nitidi instar argenti, splendeantque quasi argentei sacerdotes.
Secundo, «sedebit,» quasi discretor et judex, uti vitia, praesertim ea quae se specie virtutum velant, puta hypocrises et fucos, a veris virtutibus, ipsosque virtuosos ab hypocritis dijudicet, secernat et separet. Homines enim pro affectu judicant, et quod virtutis est vitio deputant, et quod vitii est virtuti. Merito hac de re queritur Sidonius Apollinaris lib. VII epist. 9: «Quis, ait, virtutes non erubescat, cum videat sordidari virtutum sinceritatem criminatione vitiorum? Si eligimus humilem, vocatur abjectus. Si proferimus erectum, superbus censetur. Si minus institutum, propter imperitiam creditur irridendus. Si aliquatenus doctum, propter scientiam clamatur inflatus. Si severum, tanquam crudelis horretur. Si indulgentem, facilitate culpatur. Si simplicem, despicitur ut brutus. Si acrem, vituperatur ut callidus. Si diligentem, superstitiosus decernitur. Si remissum, negligens judicatur. Si solertem, cupidus. Si quietum, pronuntiatur ignavus. Si abstemium producimus, avarus accipitur. Si eum qui prandendo pascat, edacitatis impetitur. Si eum qui pascendo jejunet, vanitatis arguitur. Libertatem pro improbitate condemnant, verecundiam pro rusticitate fastidiunt. Rigidos propter austeritatem non habent charos; blandi apud eos communione vilescunt.» Christus judex haec omnia colat, quid virtus sit, quid vitium acri judicio discernit: illi suum decus, huic dedecus decernens.
Meminerit sacerdos, praesertim confessarius, se quasi vicarium Christi sedere pro tribunali, ut non leviter hoc judicium peragat, dicatque cuilibet confitenti: Ego te absolvo; sed mature culpas examinet, easque non tegere, non oblinere, non superficialiter delere, sed radicitus eradere satagat; sicut aurifex per ignem ab auro eradit omnem scoriam, et fullo per herbam borith a panno omnem, etiam intimum, tollit naevum et maculam. Quid enim prodest poenitenti absolvi, si radix, puta eadem proclivitas et occasio proxima ad peccandum, resideat, quae illico eum rursum ad peccandum et ad recidivam impellet? nimirum fiet quod vulgo dicitur: Canis ad vomitum, et sus lota ad lutum. Vis nosse an quis bonus sit confessarius? vide quales sint ejus poenitentes: si hi vitam mutent, aut in sanctitate valde proficiant, si heroica opera capessant, scito insignem esse confessarium; sin poenitentes maneant iidem, hoc est in eodem statu, vitii aut virtutis, scito enervem esse confessarium, et unum e trivio. «Saepe, inquit S. Gregorius lib. VIII Moral. cap. XI, et reprobi peccata sua confitentur, sed deflere contemnunt: electi autem culpas suas quas vocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur.» Et mox: «Psalmista plagam cordis non solum detexerat, sed detectae etiam medicamentum maeroribus adhibebat, dicens: Iniquitatem meam ego pronuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Pronuntiando enim occultum vulnus detegit, cogitando autem quid aliud quam medicamentum vulneri apponit?» Idem, hom. 34 in Evang.: «Poenitentiam, inquit, agere est, et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare: nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere, aut dissimulat, aut ignorat.»
S. Ambrosius, poenitentes audiens, adeo in eos pio commiserationis et opitulationis affectu movebatur, ut in lacrymas prorumperet, flensque ipsosmet flere, et vitam mutare compelleret. Ita habet ejus Vita. Ejus assecla fuit S. Carolus Borromaeus. Vide S. Ambrosium serm. 35 De modo vere agendi poenitentiam. Ejusdem est tremenda illa sententia, lib. II De Poenitentia, cap. X: «Facilius inveni qui innocentiam servaverint, quam qui congrue egerint poenitentiam. Renuntiandum saeculo est, etc. Vivendum ita, ut vitali huic moriamur usui: seipsum homo abneget, et totus immutetur: sicut quemdam adolescentem, fabulae ferunt, propter amores meretricios peregre profectum, et abolito amore regressum, postea veteri occurrisse dilectae, quae ubi non interpellata, mirata putaverit non recognitam, rursus occurrens dixerit: Ego sum; responderit ille: Sed ego non sum.»
Mystice, sedet homo in sabbato, id est Dominico et festo die, cum ab operibus aliis quiescit, et Deo vacat. Sicut enim homo fit sapiens sedendo et quiescendo, ut ait Aristoteles lib. VII Physic., sic et idem quiescendo illustrationes Dei excipit, quibus purgatur, et divinus efficitur, juxta illud Thren. cap. III, 28: «Sedebit solitarius, et tacebit, quia levabit super se.» Et Psalm. XLV, 11: «Vacate et videte quoniam ego sum Deus.» Sicut enim aqua quieta, subsidentibus sordibus, fit limpida et perspicua quasi speculum; ita et anima quieta, subsidentibus passionibus, veritatem cernit, fitque capax cognitionis spiritualis et divinae, praesertim quia libera a tumultu, et separata ab aliis objectis, uni veritati, unique Deo vacat et intendit. Verum est enim illud: Pluribus intentus minor est ad singula sensus.
ET PURGABIT FILIOS LEVI. — Tum quia multi levitae et sacerdotes conversi ad Christum, facti sunt sancti, imo praedicatores, inter quos fuit S. Barnabas, Actor. cap. IV, 36, de quibus ait S. Lucas Actor. cap. VI, 7: «Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.» Taxavit enim Malachias levitas et sacerdotes Judaicos, quos a Christo reformandos hic praedicit, ita Theodoretus; tum quia Christus veteribus levitis et sacerdotibus Aaronicis abrogatis, novos instituit sanctae et angelicae vitae. Tales enim fuerunt Apostoli, eorumque discipuli et successores. Hi ergo sunt filii Levi, id est sacerdotes non veteris, sed novi Testamenti; posteri non Aaronis, sed Christi; ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Hugo, Lyranus et alii. Simili modo Ecclesia Christi vocatur Sion et Jerusalem, quia in Jerusalem orta, Synagogae Sionis et Judaeorum successit. Meminit purificationis sacerdotum a Christo faciendae, potius quam laicorum, tum quia summa puritas et sanctitas requiritur in sacerdotibus Christi, eo quod sint vicarii Christi, qui est Sanctus sanctorum, quodque sacramenta sanctissima, praesertim Eucharistiae tractent, conficiant et administrent; tum quia sacerdotes plebem purificant: hinc quo purior et sanctior est sacerdos, eo purior et sanctior evadit plebs. Sacerdos enim ei suam sanctitatem et verbo et vita aspirat et instillat. Sicut ex adverso impurus sacerdos vitiat totam Ecclesiam, uti ex S. Chrysostomo et aliis ostendi vers. 1, et cap. I, 6. Videant ergo sacerdotes quomodo hoc suum decus tueantur, nequando de iis dici possit, quod de sui aevi presbyteris ingemiscens dixit S. Bonifacius primus episcopus Moguntinus, Frisiae apostolus et martyr: «Olim sacerdotes aurei celebrabant in calicibus ligneis, nunc lignei sacerdotes celebrant in calicibus aureis.» Ita habet ejus Vita.
Tropologice filii Levi, id est sacerdotes spirituales et mystici sunt fideles, qui Deo victimas bonorum operum, orationis, compunctionis, eleemosynae, et praesertim purum cor, sanctaque et ardentia amoris desideria offerunt, juxta illud I Petri, cap. II, 9: «Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, offerentes spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.»
ET COLABIT. — Colare est pauxillatim stillatimque liquorem aliquem, v. g. oleum, vinum, lac, aurum liquatum, etc., per aliquod vas angustum, vel linteolum transfundere aut transmittere, ut quod purum est transeat, quod crassum et impurum excludatur. Unde Plinius lib. XIII, cap. II: «Regale, ait, unguentum colato melle constat.» Et Manilius: Et colare vagos inductis retibus amnes. Et Apuleius lib. Florid.: «Neque, ait, illi norant colere arvum, vel colare aurum.» Hic pro colabit, Chaldaeus vertit, expurgabit; Pagninus, conflabit; alii, defaecabit; Septuaginta, effundet, sicut e fornace conflatoria stillatim effundi solet liquatum et defaecatum aurum. Porro Christus colat et expurgat sacerdotes per Spiritum Sanctum, sicut colavit Apostolos in die Pentecostes, Spiritus Sanctus enim indit eis spiritum compunctionis et lacrymarum, item charitatem et zelum. Tropologice, per tribulationes et persecutiones, inquit Vatablus, quales passi sunt sacerdotes in primitiva Ecclesia, cum omnes pene rapiebantur ad mortem, populoque erant duces ad martyrium.
Quod Romae fecisse S. Cornelium Papam in persecutione Decii, narrat et celebrat S. Cyprianus, lib. I, epist. 1 ad Cornelium: «Exprimi, ait, non potest quanta istic exsultatio fuerit, etc., ducem se illic fratribus confessionis exstitisse; sed et confessionem ducis de fratrum confessione crevisse, ut, dum praecedis ad gloriam, multos feceris gloriae comites, et confessorem populum suaseris fieri, dum primus paratus es pro omnibus confiteri.» Et mox: «Virtus illic Episcopi praecedentis publice comprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est, dum apud vos unus animus, et una vox est, Ecclesia omnis Romana confessa est. Docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhaerere, plebem sacerdotibus in periculo jungi, in persecutione fratres a fratribus non separari, concordiam simul junctam vinci omnino non posse: quidquid semel petitur a cunctis, Deum pacis pacificis exhibere.» Et paulo post: «Quale illud fuit sub oculis Dei spectaculum gloriosum, quale in conspectu Christi ejus Ecclesiae suae gaudium, ad pugnam quam tentaverat hostis inferre, non singulos milites, sed tota semel castra prodisse?»
Moraliter, videant hic Episcopi, et eorum examinatores, quam accurati esse debeant in admittendis iis qui se offerunt ad Ordines sacros, ut videant an probae talique gradu dignae sint vitae, et an habeant doctrinam, qua tanto munere rite perfungi, ac populum in fide et rebus divinis instruere valeant. Si enim aurifices tanta cura et labore, puta per ignem, colunt aurum et argentum, ut ab eo scoriam separent, et nonnisi purum putumque colligant: quanto magis Episcopus colare debet ordinandos, ut aureos populo ordinet sacerdotes, non stanneos, non ferreos, non ligneos? a sacerdotibus enim pendent tota Ecclesiae disciplina, vita et sanctitas. Legant et practicent hac de re decreta Concilii Tridentini, sess. XXIII, cap. VII et XIV, et sess. XXIV, cap. XVIII.
Narrat Sophronius in Prato spirit. cap. CXLIX, et ex eo Baronius, tom. VI, anno Domini 491, quod, cum abbas Amos patriarcha Hierosolymitanus ordinatus esset, dixerit: «Orate pro me, Patres; magnum enim et intolerabile onus mihi injunctum est, Petri et Pauli similium est regere rationales animas, ego autem infelix et peccator sum; plus enim quam caetera timeo ordinationis sarcinam.» Affert deinde exemplum S. Leonis: «Nam inveni scriptum, quia beatus et angelis aequalis Leo Papa, quadraginta dies perseveravit ad sepulcrum Apostoli Petri, vigiliis et orationibus insistens, petensque ab Apostolo ut pro se apud Deum intercederet, ut dimitterentur sibi peccata sua. Impletis quadraginta diebus apparuit ei Apostolus Petrus, dicens ei: Oravi pro te, et dimissa sunt omnia peccata tua, praeterquam impositionis manuum.» Loquitur de dimissione non culpae; haec enim omnis simul dimittitur, sed poenae, inquit Baronius. Illis ergo remanebat S. Leo peccatorum poenis obligatus, quae illi perpetrassent, qui ab eo indigne fuissent promoti ad Ordines, juxta illud Apostoli I Timoth. cap. V: «Nemini cito manus imposueris, neque communicaveris peccatis alienis.»
Hac de causa non nisi praemissa oratione et jejunio totius Ecclesiae ordinantur sacerdotes; ac Deus olim saepe indicio coelesti designabat quos vellet eligi episcopos, uti designavit S. Matthiam, Actor. cap. I, 26. Sic S. Fabianus designatus est a Deo pontifex per columbam, e sublimi in caput ejus devolantem: columbae enim specie Spiritus Sanctus descendit in Christum, cum baptizaretur. Ita refert Eusebius lib. VI Histor. cap. XXII. Simile accidit S. Chrysostomo; nam cum ordinaretur patriarcha Constantinopolitanus, alba columba devolans, stetit super caput ejus, uti narrat Leo Augustus in ejus Vita, et ex eo Baronius, tom. VI, anno Domini 456. Sic et S. Gregorius fugiens pontificatum, indicio fulgidae columbae jugiter super se e coelo dependentis agnitus, raptus est ad templum S. Petri, creatusque pontifex. Sic et Remigius, Rhemensis episcopus, cum duorum et viginti tantum esset annorum, coelitus creatus est. Nam radius novi luminis super ejus verticem descendit, ac si ipse sol de coelo motus super eum cecidisset; quia scilicet ipse illuminandarum lux parabatur animarum. Etenim radio illo se illustrante, sensit capiti suo unguinis sacri infusum liquorem, quo totum ejus delibutum est caput, inquit Hincmarus in ejus Vita.
Mortuo Mena Patriarcha Constantinopolitano, Justinianus imperator ingressus in coetum Episcoporum et Cleri, eis visionem coelestem enarravit: Cum, inquit, in aede S. Petri principis Apostolorum, in qua senatus habebatur, somnus me comprehendisset, in quiete vidi principem Apostolorum mihi magnum Eutychium ostendentem dicentemque: Fac ut hic sit Episcopus. Cum hoc jurasset imperator, Eutychius ab Episcopis et Clero conclamatus est Patriarcha. Ita Eustathius in Vita S. Eutychii. Sic S. Ambrosius declaratus est Mediolanensis Archiepiscopus voce pueri et populi exclamantis: «Ambrosius Episcopus.» Ita Socrates lib. IV, cap. XXX. Sic S. Athanasius, ab Alexandro Episcopo Alexandrino moriente evocatus, ut sibi succederet, cum ille fugeret, exclamavit Alexander: «Athanasi, putas te posse fugere, non tamen effugies;» quare a Clero et populo raptus est ad episcopatum: ita Sozomenes lib. II Hist. cap. XVI. S. Amphilochium ab angelis consecratum esse Episcopum Iconii narrat Nicephorus, lib. XI, cap. XX. Qui ergo creaturi sunt sacerdotes vel Episcopos, orationi insistant et coeleste lumen Deique nutum exposcant, ne in re tanti ad commune Ecclesiae bonum momenti errent, sed eos designent, qui Dei gloriae, Ecclesiae aedificationi, sibi saluti sunt futuri.
Sacrificia. — Hebraice mincha, id est sacrificium farreum, puta Eucharistiam sub speciebus panis et vini, de quo dixit cap. 1, 11. Hoc enim, utpote purissimum, opponit impuris sacrificiis et sacerdotibus Aaronicis. Ita Theodoretus, Rupertus, Lyranus et alii.
In justitia, — id est juste, pure, sancte, juxta illud Zachariæ Luc. cap. 1, 14: «Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.» Sacerdotes enim quasi angeli corporati coram Deo incedere et ambulare debent in omni justitia et sanctitate.
Versus 4: And it shall please
4. Et placebit. — Chaldæus: Suscipietur voluntarie; Pagninus et Vatablus, dulcescet (hoc enim est arebu), id est dulce, gratum, sapidumque erit Domino sacrificium Judæ et Jerusalem, hoc est, Ecclesiæ christianæ, quæ est nova Sion Dei, ex veteri Sione intercunte exorta, ut in ea vetus quasi phœnix resurgere et renasci videatur. Hinc præcise per Jerusalem, quæ erat metropolis et caput Judæ, posset accipi Ecclesia Romana et Sedes Apostolica, quæ est caput et metropolis totius Ecclesiæ, quæ est Juda, id est confitens Deum.
Sicut dies sæculi, — id est sicut dies antiqui, ut sequitur, quibus prisci sancti viri, Abel, Noe, Melchisedech, Abraham, Moses, Aaron, etc., placebant Deo, eique sancte offerebant sacrificia sua. Unde sacerdos in Canone Missæ dicit et orat: «Supra quæ (scilicet panem et calicem consecratum) propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, sicut accepta habere dignatus es munera justi tui Abel, et sacrificium Patriarchæ nostri Abrahæ, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.»
Nota: To sicut assimilat sacrificia christiana Aaronicis, non tam quoad ipsum sacrificium, quam quoad sacrificantes. Ipsum enim sacrificium in lege nova est longe præstantius Aaronico, cum victima ejus sit ipsum Christi corpus, quod proinde vim impetrandi habet ex opere operato: Aaronici autem victima erat bos, vel capra, quæ tantum erant typus et umbra Christi, ideoque valebant tantum ex opere et devotione operantis, non vero ex opere operato. Dicit ergo quod Christus ipsos sacerdotes in lege nova emundabit et sanctificabit, ut ea puritate, devotione et religione offerant Deo sacrificia, qua obtulerunt Noe, Abraham, Melchisedech, aliique prisci et eximii sancti.
Secundo, tamen to sicut potest significare similitudinem in ipso sacrificio. Nam, ut ait Lyranus, to sicut significat analogiam quæ est inter typum et antitypum, inter imaginem et exemplar, inter umbram et veritatem, ac proinde, ut ait Clarius, significat præcellentiam sacrificii Eucharistici præ Aaronicis, q. d. Placebit Deo sacrificium Eucharisticum mirifice, sicut liquet ex ejus typis, imagine et umbris, puta ex sacrificio Noe, Abrahæ, Melchisedech, etc. Si enim hæc, quæ tantum fuerunt typi et umbræ, adeo placuerunt Deo, ut Deus propter ea benedixerit toti eorum familiæ, imo toti orbi; multo magis placebit sacrificium Christi, quod illorum fuit exemplar, veritas et antitypum, quodque priscis illis omnem vim et dignitatem tribuit, per quam placerent Deo.
Versus 5: And I will draw near to you in judgment
5. Et accedam ad vos in judicio. — Redit ad querelam Judæorum dicentium, cap. II, vers. ultim.: «Ubi est Deus judicii?» Hisce enim respondet: Ecce brevi veniam, «accedam,» et appropinquabo, ut vertit Tigurina, a vobis ad judicium, ut scilicet descendam in carnem, et coram inspiciam impiorum scelera, itaque eorum sim testis oculatus, quæ quasi judex condemnem et puniam. Simili modo, ait Deus, Genes. cap. XVIII, 20: «Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, etc. Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam.» Quocirca reipsa tres Angeli, repræsentantes Deum trinum et unum, perrexerunt Sodomam, ubi ab incolis appetiti ad stuprum, cœlitus pluerunt super eos ignem et sulphur, quo omnes conflagrarunt.
Pergit loqui Propheta de primo Christi adventu in carnem, quo Christus venit ut scelera inspiciat, eorumque sit testis, quæ deinde partim in hac vita et morte punit, partim in extremo judicio puniet. Unde Chaldæus vertit: Et revelabor super vos, ut faciam judicium, et erit verbum meum contra vos in testem, etc. Ita Rupertus, Arias, Ribera et a Castro.
Alii passim censent Prophetam hic transire a primo Christi adventu in carnem, ad secundum, quo veniet ad judicium, quando ipse, ut ait S. Hieronymus, simul erit judex et testis, occultissimorum etiam criminum, adulteriorum, etc., quæ hic recensentur. Ita et Theodoretus, Remigius, Hugo, Lyranus et Vatablus. Christus enim judex simul erit «testis velox;» Tigurina, festinus; Vatablus, promptus: quia eum nihil latet, sed qua Deus omnia videt, qua homo omnia cognoscit per scientiam infusam, æque ac beatificam. Quocirca impiis dicet: Ego vidi, o Juda, tuam occultam avaritiam, quæ te impulit ad me prodendum Judæis. Ego vidi, o Roberte, tuam occultam pollutionem, fornicationem, adulterium. Ego vidi, o Nicolae, tua occulta prava desideria, tuas ulciscendi cupidines, tuas cædis machinationes. Ego vidi, o Simon, tuas occultas simonias, ambitiones, invidias, etc. Nonne ita est? Si neges, conscientia tua Christo testis erit, teque mentiri clamabit. Quocirca totus mundus videbit æquissimum esse Christi judicium et sententiam qua dicet: Ite, adulteri, ite, homicidæ, ite, simoniaci, ite, ambitiosi, ite, invidi, ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Uterque sensus huic loco congruit. Christus enim cœpit esse judex et testis in primo adventu, sed utrumque perficiet in secundo, puta in die judicii. Testis ergo per catachresin hic idem est quod judex. Sic Christus vocatur testis fidelis, id est judex, rex et princeps, Apoc. 1, 5. Vide ibi dicta.
Qui calumniantur mercedem mercenarii, — hoc est, ut Chaldæus et Septuaginta: Qui auferunt violenter mercedem mercenarii; Pagninus: Qui vi retinent; Vatablus: Qui opprimunt; Tigurina: Qui mercenarium mercede fraudant. Hebræum enim asac significat per calumniam, vim vel dolum fraudare alium re, vel jure suo. Unde additur: «Viduas et pupillos,» supple et repete, «calumniantur,» fraudant et opprimunt. Nam to humiliant, quod quædam Biblia habent, expungunt Romana, æque ac Hebræa. Unde Septuaginta vertunt: Qui opprimunt per potentiam viduas, et percutiunt pupillos.
Opprimunt peregrinum. — Septuaginta et Chaldæus: Qui pervertunt judicium advenæ; Pagninus, hebræum matte reddit ad verbum, pervertentes peregrinum; Tigurina: aversantur peregrinum.
Versus 6: For I am the Lord, and I do not change
6. Ego enim Dominus, et non mutor. — Hebræum lo scaniti, id est ut Septuaginta, non sum mutatus; Pagninus: non mutavi me, id est immutabilis non mutor. Hebræi enim quia carent verbo præsenti, idcirco illud exprimunt per præteritum.
Jam sensus est primo, q. d. Comminatio mea firma est, impleo quod prædixi, ait Vatablus. Minor hic adulteris, perjuris, oppressoribus pauperum vindictam, præstabo illam. Secundo, q. d. Non sum mutabilis, mobilis et inconstans, ut nunc hoc, mox aliud velim, sed semper scelera et sceleratos odi et punio. Tertio, S. Hieronymus: «Quod sequitur, inquit, ego Dominus, et non mutor; idcirco ponit, quia supra dixerat: Ipse quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum, ne putemus eum divinitatis mutare naturam, cum pro nobis aut angelus, aut ignis, aut borith nominatur.»
Quarto, alii referunt ad id quod sequitur: «Et vos, filii Jacob, non estis consumpti,» q. d. Ego vos, licet perversi sitis, non consumpsi, quia misericordia mea, quam patribus vestris promisi, est constans et immutabilis: «Ego enim Dominus, et non mutor,» juxta illud Thren. cap. III, 22: «Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus.» Aut, q. d. Vos, o Judæi, calumniamini me esse mutabilem, quod contra promissa patrum vos consumpserim; at erratis: nec enim ego sum mutatus, nec vos consumpsi.
Quinto, q. d. Vos, o Judæi, mutamini, itisque de scelere in scelus; at ego in sententia et judicio meo sum constans et immutabilis. Sexto, ex adverso Rupertus, q. d. Ego sum immutabilis in bono, vos estis obstinati et immutabiles in malo: «a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis,» ut sequitur. Septimo, Chaldæus vertit: Ego enim Dominus, non mutavi pactum meum quod a sæculo est: et vos domus Israel putatis quod quicumque moritur in hoc sæculo, judicium ejus cessat, q. d. Vos putatis impios non puniendos, eo quod multi impuniti maneant in hoc sæculo. At erratis, puniam enim eos in futuro: nam in judicio et justitia, ab æterno a me decreta constans sum et non mutor.
Octavo et genuine, vox enim dat causam præcedentium, q. d. Vos, o Judæi, calumniamini me, jactando illud cap. præced. vers. ultim.: «Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales illi placent.» Censetis enim me mutasse indolem, quasi qui olim bonos amarim, malos oderim; nunc mutata mente bonos odiam, et affligam, malos amem et ditem; eo quod infideles Chaldæos prosperaverim, vos vero fideles meos eis vastandos tradiderim. Hinc dicitis: «Ubi est Deus judicii?» Huic calumniæ ego respondi vers. præcedenti, edixique: «Accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis,» etc., q. d. Licet ad modicum tempus differam judicium et vindictam impiorum, tamen certo et brevi ad illam accedam, eamque peragam. Nam constanter bonos amo et præmio, malos constanter odi et punio, sed suo tempore. Cujus rei causa est mea, tum in natura, tum in dictis et decretis constantia et immutabilitas: «Ego enim Dominus, et non mutor.» Ita S. Cyrillus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Hugo, Lyranus et Vatablus.
Nota: Immutabilitatis Dei causa, vel potius ratio prima, ait D. Thomas I part. Quæst. IX, est plenitudo et perfectio naturæ, puta divinitatis. Hæc enim cum omnia bona in se habeat et possideat firmiter, necessario et naturaliter, hinc mutari nequit, ut aliud aliquid bonum quærat vel ambiat, cum omnia habeat in se essentialiter. Hinc nomen ejus est Jehova, id est qui est: «Ego sum qui sum,» Exod. cap. III, 14. Vide ibi dicta. Celebre est illud Trismegisti in Pimondro: «Sicut mundi partes sunt cœlum, aqua, terra, et aer: sic membra quasi Dei sunt vita, immortalitas, necessitas, providentia, natura, anima, mens, horumque omnium participatio, ipsum bonum: neque fit aliquid usquam, neque est factum ubi Deus non adsit.» Divinius Cassiodorus, in Psalm. XLVII: Magnus Dominus, etc.: «Deus, inquit, est virtus inexplicabilis, pietas incomprehensibilis, sapientia ineffabilis, cujus definitio est, finem in sanctorum laudibus non habere.» Jam quia Deus immutabilis est natura, hinc et immutabilis est voluntate, ut quod semel vult, semper velit: quia voluntas sequitur naturam, imo in Deo voluntas idem est cum natura.
Secunda, quia Deus est actus purus, nihil habens admixtum potentialitatis; quidquid autem mutatur, est aliquo modo in potentia ad id quod mutatur, ait D. Thomas loco jam citato. Huc spectat illud Apostoli: «Qui solus habet immortalitatem,» I Timoth. cap. VI: «Quia omnis mutatio quædam mortis imitatio est,» ait S. Bernardus mox citandus. Hinc Psalm. CI dicitur: «Sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.» Et Numer. XXIII: «Non est Deus quasi homo, ut mentiatur; nec ut filius hominis, ut mutetur.»
Præclare S. Gregorius Nyssenus in Expositione Orationis Dominicæ, ad illa verba: Adveniat regnum tuum: «Numquid, ait, nunc regem fieri vult universi regem, qui semper est quod est, qui ad omnem mutationem firmus et immobilis est, qui non potest reperire melius quidquam, in quod transeat?»
Tertia, Deus est immutabilis, quia est simplicissimus, cui nihil addi vel accedere potest. Ita S. Augustinus lib. XI De Civit. cap. X: «Est itaque, ait, bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus.» Idem, lib. VI De Trinit. cap. VI: «Nihil simplex, mutabile est.» Et Auctor libri De Essentia divinitatis, apud S. Augustinum in principio: «Ideo, ait, Deus immutabilis dicitur, quia in natura ejus ira, furor, pænitentia, oblivio, recordatio, et alia his similia nullo modo accidunt. Simplex enim natura est, et immutabilis, atque imperturbata; neque aliud est ipse, aliud quod habet et quod est,» juxta illud Jacob. cap. I, 17: «Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.»
Quocirca Tertullianus, vel potius Novatianus, lib. De Trinitate, cap. IV: «Immutatio, inquit, portio est mortis. Nam et incrementa originem monstrant, et detrimenta mortem atque interitum probant. Et ideo: Ego, ait Malachias, cap. III, sum Deus, et non sum mutatus: statum suum tenens semper, dum id quod natum non est, converti non potest. Hoc enim in ipso quidquid illud potest quod est, Deus semper sit necesse est, ut semper sit Deus, servans sese virtutibus suis. Et ideo dicit: Ego sum qui sum.»
Quartam dat S. Anselmus, in Prosol. cap. XXII: «Tu solus, ait, Domine, es quod es. In quo est aliquid mutabile, non omnino est quod est; et quo habet fuisse, quod jam non est; et futurum, quod nondum est, id non est proprie et absolute: tu vero es quod es; quia quidquid aliquando aut aliquo modo es, hoc totus ac semper es: et tu es, qui proprie ac simpliciter es.» Quia quod mutatur perdit aliquid esse, et aliud esse acquirit; Deus autem nihil potest perdere, vel acquirere. Unde S. Augustinus lib. XI Confess. cap. X: «In quantum, ait, quisque non est quod erat, et est quod non erat, in tantum moritur et oritur.»
Quintam dat S. Augustinus lib. XI Confess. cap. X et XI, et lib. XII, cap. XV. Quia voluntas Dei æterna est, et quidquid in tempore per totam sæculorum seriem operatur, idipsum simul et ab semel ab æterno voluit et decrevit. Implicat autem ut quod ab æterno efficaciter voluit, hoc in tempore non fiat, aut in contrarium ejus fiat. Sic enim elideretur æternum Dei decretum. Celebre est illud Platonis: «In Deo est providentia et sapientia æterna: in cœlis est fatum: in terra rebusque particularibus est contingens et novum.»
Sextam dat S. Augustinus lib. XI De Civit. cap. XXI. Quia omnia præterita et futura sunt Deo præsentia, et in omnia ut præsentia fertur Dei scientia, voluntas et providentia. Sicut ergo quod circa rem præsentem volo, non possum non velle: ita quod Deus vult circa futura, non potest non velle, quia futura sunt ei præsentia.
Tropologice, S. Gregorius Nazianzenus orat. 17, hæc applicat viro in virtute forti et constanti. Hic enim, ait, «divinum aliquid sentiens, his quoque Dei verbis uti possit: Ego idem sum, et non mutor. Quare nec ab animo suo migrabit, nec immutabitur cum temporibus ac rebus, alias alios mores induens, ac novos subinde colores assumens, non secus ac polypi petrarum, ad quas accesserint, colores referunt; sed idem semper, suique similis permanebit, fixus in rebus minime fixis, immotus in incertis et fluctuantibus, non aliter ac rupes quædam ventorum fluctuumque impetu non modo non concutitur, sed etiam incursantes undas circa se frangit atque absumit.»
Moraliter, hic disce: Nomen Dei est: Ego sum qui sum; idem semper, constans et immutabilis: Ego Dominus, et non mutor; sum inflexibilis in sententia, immutabilis in decretis; certæ sunt meæ minæ, certa promissa. Pii ergo, credite et sperate gloriam æternam; impii, timete et fugite ignem æternum. Ex adverso titulus et nomen hominis, Angeli, et cujuslibet rei creatæ est: Ego creatura sum, et mutor, muto consilia, muto animum, muto decreta, muto desideria et amores, denique versor in continua mutatione et motu. Natura enim creata cum sit dependens, imperfecta, imminuta, defectiva, mobilis; hinc perpetim mutatur.
Quocirca qui in hominibus aliisque creaturis spem et amorem defigunt, in perpetua fame, siti, desiderio, metu, alteratione et alternatione versantur, juxta illud Thren. I, 8: «Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est.» Qui enim adhæret mobili, cum eo moto moveatur necesse est. Ex adverso vis esse constans et immobilis? adhære incommutabili naturæ et bono, quod est Deus. Deus enim in sua immutabilitate est immutabilis, sicut ex adverso homines et creaturæ in sua mutabilitate sunt immutabiles, quia perpetuo mutantur: nam nunc volunt, mox nolunt; nunc amant, mox odiunt; nunc placent, mox displicent; nunc favent, mox adversantur; nunc volunt, sed non valent; mox valent, sed non volunt; nunc summi sunt, mox imi; nunc vivi, mox mortui.
Vere S. Bernardus serm. 81 in Cant., citans hæc verba Malachiæ: Ego Dominus, et non mutor: «Omnis, inquit, mutatio quædam mortis imitatio est. Omne enim quod mutatur, dum de uno ad aliud transit esse, quodammodo necesse est moriatur quod est, ubi esse incipiat quod non est. Quod si tot mortes, quot mutationes, ubi immortalitas?»
Præclare S. Augustinus, lib. I Confess. cap. VI: «Apud illum, ait, rerum omnium instabilium stant causæ, et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines, et omnium irrationabilium et temporalium sempiternæ vivunt rationes;» et, ut ait Boetius: Stabilisque manens dat cuncta moveri. Et Prosper, Sententia 145: «Æterna et incommutabilis est voluntas ejus, nec consilio alternante variatur, in qua simul est quidquid in rebus creandis, vel ordinandis præcessit aut sequitur.»
Eodem pertinent quæ scribit D. Augustinus, lib. I Confess. cap. IV: «Immutabilis mutans omnia, nunquam novus, nunquam vetus, innovans omnia, et in vetustatem deducens superbos, et nesciunt; semper agens, semper quietus, colligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens et perficiens. Quæris, cum nihil desit tibi; amas nec æstuas, zelas et securus es; pænitet te, et non doles; irasceris, et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium; recipis quod invenis, et nunquam amittis; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis. Supererogatur tibi ut debeas, et quis habet aliquid non tuum? reddis debita nulli debens, donans debita nihil perdis,» etc.
Hæc est primæva et increata in Deo immutabilitas, quæ omnis stabilitatis et immutabilitatis est fons, origo et causa tam in angelis, cœlis, mundo, quam in hominibus. Ad eam ergo ascende, o anima, illi inhia, illi te affige, si solida, si firma esse cupis. Transcende maris hujus fluctus, transvola mundi turbines: nil te moveant illebrosæ opes, dignitates et pompæ, quæ in momento pertranseunt: non te terreant pauperies, morbi, ærumnæ, persecutiones, quæ sæpe subito, et semper in morte finiuntur. In cœlo habita, in Deo commorare: ibi fixa, imperturbata conquiesces. Ibi super omnium mutabilium sphæras, supra anni solisque vias elevata, ex alto despicies hoc terræ punctum: videbis et ridebis vana hominum studia, vanos labores, vanos mundanorum amores et honores, quasi puerorum crepundia. Miraberis, imo miseraberis exilem hominum sortem, et exiliorem mentem, ac nugacem nugarum hujus mundi fascinationem, sensum simplicem pervertentem, atque cum Poeta exclamabis: O curas hominum, o quantum est in rebus inane!
Præclare S. Gregorius lib. XXVI Moral. cap. XXVIII: «Anima, inquit, ad illum suspensa est, a quo formata. Et quia ad Deum solum appetendum facta est, omne autem quod infra appetit, minus est, jure ei non sufficit, quod Deus non est. Hinc est quod huc illucque spargitur, et ab unaquaque re fastidio impellente removetur, etc. Sancti autem viri, quia cauta se observatione custodiunt, ne ab intentione sua mutabiliter dissolvantur, et quia idem esse appetunt ad cogitationem qua Deum diligunt, se solerter astringunt. In contemplatione namque Creatoris hoc accepturi sunt, ut una semper mentis stabilitate perfruantur: nulla eos tunc mutabilitas dissipat, quia scilicet eorum cogitatio sibimetipsi semper indissimilis perseverat. Hoc ergo cum labore nunc conantes imitantur, quod post gaudentes in munere accipiunt. Cui se Propheta immutabilitati virtute amoris astrinxerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini. Huic Paulus unitati intentione adhæserat, dicens Philip. III, 13: Unum autem, quæ oblitus, ad ea quæ ante sunt extentus, sequor ad palmam supernæ vocationis Christi.»
Et vos, filii Jacob, non estis consumpti. — Apte hæc cohærent cum eo quod præcessit, q. d. Ego sum Deus qui non mutor: sicut enim non muto minas, sententiam et vindictam in adulteros, perjuros, aliosque maleficos; ita vicissim non muto misericordiam quam patribus vestris promisi. Nam non consumpsi vos, cum juste id facere possem: «A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis.»
Secundo, q. d. Licet constanter malos oderim, vestra tamen peccata non punivi plane et omnino, uti merebantur: nec enim vos consumpsi, sed toleravi ex amore, quo constanter patres vestros vosque eorum filios prosequor, exspectans ut resipisceretis. Unde vos hortor ad pœnitentiam, dicoque: «Revertimini ad me, et revertar ad vos.»
Tertio, Septuaginta vertunt: Vos, o filii Jacob, non recessistis a peccatis patrum vestrorum; Tigurina: Vos, o filii Jacob, nequaquam desistitis, alii: Non facitis finem, non cessatis (Hebræum enim cala significat finire, complere, cessare, scilicet me offendere, et irritare), q. d. Ego differo vindictam impiorum, exspectans vos ad pœnitentiam: at vos ex adverso peccata peccatis cumulatis. Facitis sicut pueri cervicosi, qui blande vocati a parentibus dorsum obvertunt, fiuntque duriores instar bubalorum, qui quo magis attrahuntur a bubalariis, eo magis renituntur et retrocedunt. Aut, q. d. Ego non mutor a bono; vos autem non mutamini a malo: ego sum immutabilis in sanctitate; vos immutabiles estis in perversitate. Ita Rupertus.
Versus 7: From My statutes return to Me , and I will return to you
7. A legitimis meis (a legibus meis; Tigurina: A statutis meis; Pagninus: Ab institutis meis) revertimini ad me (per pœnitentiam), et revertar ad vos — per gratiam, amicitiam, beneficentiam. Prior enim est pœnitentia peccatoris, quam sit ejus justificatio et reconciliatio cum Deo; tamen prior est gratia excitans Dei, qua pulsat mentem peccatoris, ut revertatur et pœniteat, quam sit ejus pœnitentia. Peccator enim jacet sopitus in somno, imo morte peccatorum, a qua excitari nequit, nisi per vocem et gratiam Dei cor tangentis et excitantis, sicut hic Judæos prævenit et excitat, dicens: «Revertimini ad me.» Ita hunc locum et similes explicat Concilium Tridentinum, sess. IV, cap. V, ubi docet: «Justificationis exordium in adultis, a Dei, per Christum Jesum, præveniente gratia sumendum esse, etc., ut qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se, ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiæ libere assentiendo et cooperando disponantur.» Et mox: «Unde in sacris litteris cum dicitur: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, libertatis nostræ admonemur. Cum respondemus: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, Dei nos gratia præveniri confitemur.» Peccator ergo ut a peccato resurgat, cum id non possit viribus suis, sed Dei, crebro oret: Converte me, Domine, ad te, et convertar.
Versus 8: Shall a man afflict God?
8. Si affiget homo Deum. — Ita et Tigurina. Hebraice est kaba, quod incertæ est significationis; unde varie a variis vertitur. Kaba hebraice multa significat. Primo, Septuaginta et alii putant kaba per metathesin esse idem quod akab, id est supplantavit, conculcavit, oppressit. Unde Septuaginta vertunt: Si supplantabit homo Deum, quia vos supplantastis me. Alludit ad nomen Jacob, q. d. Vos, o filii Jacob, imitamini patrem vestrum, sed perverse: Jacob enim rapuit jura primogenituræ Esau fratris sui, sed jussu matris, et voluntate Dei; unde vocatus est Jacob, id est supplantator: vos vero mihi invito rapitis meas decimas et jura, unde inverso nomine voco vos kabobæos, non Jacobæos.
Secundo, Pagninus et Vatablus kaba vertunt, rapere, fraudare, extorquere, spoliare. Unde Pagninus vertit: Numquid rapiet homo quæ Dei sunt, quia vos rapuistis mea? Vatablus: Numquid spoliare debet homo Deum, quia vos spoliastis me? Spoliat homo Deum, quando illius ministris subtrahit decimas, et alia ad victum necessaria. Aquila, Symmachus et Theodoretus vertunt: Numquid homo fraudavit Deum? scilicet suis decimis et juribus.
Tertio, R. Abraham kaba vertit, corrumpere, perdere. Quarto, Syrus et Arabicus Alexandrinus vertunt: Numquid opprimit homo Deum, sicut vos opprimitis me? Et Arabicus Antiochenus: Numquid homo opprimit Deum, quia vos expulistis (projecistis, despexistis) me? Quinto, kaba Chaldæorum et Syrorum lingua, inquit S. Hieronymus, significat affigere. Omnes hæ versiones eodem collimant: sensus enim est, q. d. An æquum est, jus et fas, ut homo Deum suum contristet et affligat, perinde ac si eum clavo aut lancea configeret? contristet, inquam, defraudando decimas, quibus alendi erant ejus ministri; quo fit ut illi ob paupertatem diffugiant, et Deum Deique cultum relinquant: itaque Dei religio et veneratio negligitur, calcatur, pessumdatur. Annon hoc Deum affligat, et quasi cruci affigat? Ita Remigius, Albertus, Hugo, Lyranus, Ribera et alii. Loquitur Deus humano more et anthropopathos.
Mystice, S. Hieronymus (qui putat hunc esse sensum litteralem) hæc refert ad crucifixionem Christi: «Unde et nos, inquit, ante plurimos annos vertimus: Affiget, magis ad mysterium Dominicæ passionis, in qua homines crucifixerunt Deum, quam ad decimas ac primitias scripta referentes.» Porro iis quæ sequuntur hæc de cruce ita connectit, q. d. «Ut me affigeretis cruci, ut sceleratas manus injiceretis Deo vestro, multarum ante rerum meditatione fecistis, subtrahendo decimas et primitias, non dico sacerdotibus meis et levitis, sed mihi, qui eas per Mosen jussi dare,» q. d. Afflixistis me olim sacrilegio decimarum, nunc affixistis me cruci; ac per prius sacrilegium viam stravistis, et gradum fecistis ad posterius Christicidium.
Tropologice, omnis peccator dum peccat, peccato suo quasi sagitta in cœlum missa, Deum configit quantum in se est, juxta illud Apostoli, Hebr. VI, 6: «Rursum crucifigentes Filium Dei, et ostentui habentes.» Hæc sane consideratio deberet hominem, etiam furentem, a scelere inhibere: Scis quo ruas, o infelix, dum ruis ad cædem, ad venerem? Ruis ad necem Christi, ut iterum Christum affigas cruci. Inhibe ergo gradum, ne tantum nefas admittas: refrena iram, libidinem, etc., quia ira et libido sunt Christicidium, imo Deicidium. Quot verbera, quot maledicta, quot pollutiones committis, quot clavos adigis per corpus Christi, tot pugionibus cor ejus configis et perfodis.
In decimis. — Vide hic quam stricte Deus exigat decimas, quamque sentiat si eæ negentur, videlicet perinde ac si quis eum clavo, vel pugione transfigeret.
Et in primitiis. — Tigurina: In magnificis donis. Hebraice est teruma, id est elevatio, hoc est oblatio, quæ elevando offerebatur Deo, ut dixi Exod. XXIII, 27, ac præsertim primitiæ: hæ enim inter oblationes principem locum tenent. Vide hic rursum quam Deus gaudeat oblationibus fidelium, ac doleat si eæ desinant, aut minuantur.
Versus 9: And you are cursed with poverty
9. Et in penuria maledicti estis. — Tigurina: Exsecratione exsecrati estis; Vatablus et Pagninus: Maledictione ipsa vos estis maledicti. Per maledictionem intelligit negationem pluviæ, indeque terræ sterilitatem, famem et penuriam: horum enim causa est Dei maledictio. Unde paulo post benedictionem huic maledictioni oppositam, vocat pluviam: «Si non aperuero, inquit, cataractas cœli, et effudero vobis benedictionem.» Sensus est, q. d. Maledixi vobis, vosque penuria et fame afflixi, et, id est quia, pari modo me vos configitis, et affligitis egestate et fame, negando decimas et oblationes; itaque fugatis sacerdotes, ac cultum meum evertitis. Idem eodem tempore questus est apud magistratus Nehemias, cap. XIII, 10, ubi suo jussu decimas sacerdotibus, et sacerdotes suis officiis temploque restitutos, enarrat.
Gens tota, — q. d. Non unus, non pauci, sed omnes et tota gens negant decimas: itaque me configunt.
Versus 10: Bring in the full tithe, etc., and prove Me in this, etc., whe...
10. Inferte omnem decimam, etc., et probate me super hoc, etc., si non aperuero cataractas. — Tigurina, fenestras cœli, id est ut explicat S. Hieronymus, si non effudero tam copiosam pluviam, ut cataractæ cœli apertæ esse videantur. Nota: Cataractæ vocantur ex alto defluentes aquæ tanta copia, impetu et fragore, ut ruere potius quam fluere videantur (Græci enim καταρράττειν defluere dicunt) qualem Tibure cernimus Anienem, et quales esse in Ægypto Nili cataractas legimus, inquit Plinius lib. V, cap. IX. Hinc loca ipsa a quibus exeunt aquæ, et præsertim obices et repagula quibus retinentur et coercentur, vocantur cataractæ. Hebræi et Hieronymus ab Oleastro, Genes. VII, 11, censent vere has cataractas esse in cœlo, easque fuisse ruptas in diluvio tempore Noe, ita ut per illud cœlum discissum sit in foramina et fenestras, ut per eas ruerent aquæ, terramque mergerent et obruerent. Verum hoc est paradoxum, repugnans sacræ Scripturæ et physicæ. Est ergo hebræa figura et phrasis: Hebræi enim cœlum claudi dicunt, cum tenet vapores et nubes, ne in pluviam resolvantur et depluant; aperiri vero ac rumpi, cum aquæ e nubibus magna vi, fragore et impetu erumpunt, perinde ac si cataractas, id est obices objectos, puta ferreas portas, vel fenestras perfringerent.
Sic et Latini in magnis imbribus, apertas esse cœli cataractas dicere solent. Unde illud Psalm. XII, 8: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum. Similia sunt Isai. XXIV, 10, IV Reg. VII, 2. Vide dicta Genes. VII, 11.
Et effudero (Pagninus, evacuavero) vobis benedictionem. — Tigurina: Omnigenam benedictionem effundam. Benedictionem vocat imbrem copiosum, humectantem et fecundantem agros, itaque producentem copiosam segetem et messem.
Ad abundantiam, — hebraice belidai, id est: Usque ad non sufficientiam, supple vasorum et horreorum, q. d. Tantam abundantiam frugum omnium dabo, ut non sufficient vobis vasa et horrea, quibus illas excipiatis et recondatis: ita Vatablus. Unde Pagninus vertit: Adeo ut non sint sufficientia vobis vasa, uti contigit mulieri illi ab Eliseo benedictæ, cui lecythus tantum stillavit olei, ut omnia vasa commodato accepta impleret, adeo ut illa diceret filio: «Affer mihi adhuc vas; et ille dixit: Non habeo; stetitque oleum,» IV Reg. IV, 3. Esto ergo liberalis in Deum, Deique ministros, et senties vicissim Deum multo in te liberaliorem: nec enim liberalitate a creaturis suis se vinci sinit Creator.
Hinc secundo, melius et simplicius hebræum belidai, id est non sufficientia, cum sit unum nomen, idem est quod abundantia: abundantia enim opponitur sufficientiæ; q. d. Dabo vobis imbres et fruges, non ad sufficientiam, sed ad abundantiam. Unde Arias vertit: Ultra sufficiens: hebræum enim beli subinde significat, absque, præter. Sicut ergo dicimus: Vidi formicas absque numero, id est innumerabiles, sic Deus promittit hic imbrem belidai, id est absque sufficientia, vel præter sufficientiam; id est plusquam sufficientem, puta abundantem et copiosum. Aut certe beli, hic in compositione est mere encliticum, tantumque ornatus causa additur voci dai, id est sufficientia, copia, abundantia.
A dai enim Deus vocatur Saddai, id est cornucopia, ditissimus, abundantissimus, munificentissimus. Unde R. Saadias: «Deus, inquit, dicitur Saddai, eo quod ipse abundet, adeo ut sua abundantia omnes omnium creaturarum defectus expleat.» Hoc secuti videntur Septuaginta; vertunt enim: Usque dum sufficiat; et Chaldæus: Adeo ut dicatis: Satis est.
Hebræus enim dai, id est sufficientiam, vocat copiam et abundantiam, ut vertit Noster.
Nota: Judæi Babylone redeuntes erant pauperes; hinc negabant decimas. Pauperes enim ex angusta re familiari contrahunt angustum cor: unde fiunt parci, sordidi, avari, furaces, ac præsertim jura Ecclesiæ debita vel negant, vel carpunt et minuunt. Quocirca sapienter Salomon deprecatur tam paupertatem quam divitias, Proverb. XXX, 8: «Mendicitatem, ait, et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria: ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei.» Durum enim telum est necessitas. Quocirca Deus huic eorum malo et miseriæ occurrens, angustum eorum cor elidit et dilatat, docens, si liberales sint in Deum et sacerdotes, percepturos a Deo benedictionem rerumque abundantiam.
Sciatis, inquit S. Hieronymus, vos perdidisse abundantiam, quia fraudastis me parte mea. Moneo igitur ut reddatis mihi mea, et ego restituam vobis vestra. Idem iisdem eodem tempore promisit Aggæus cap. II, 20, et Zacharias cap. II, 4. Scripsit de reddendis decimis S. Augustinus serm. 219 De Tempore, tom. X, ubi inter cætera citans hæc Malachiæ verba, ex eo hæc colligit axiomata.
Primum: «Decimæ sunt tributa egentium animarum. Redde ergo tributa pauperibus, offer libamina sacerdotibus.» Secundum: «Non eget Dominus Deus, non præmium postulat, sed honorem.» Tertium: «Primitias rerum et decimas dignatur petere, et negas avare?» Quartum: «Quid faceres, si novem partibus sibi sumptis, tibi decimam reliquisset?» Quintum: «Quod certe jam factum est, cum messis tua pluviarum benedictione subtracta, jejuna defecit; et vindemiam tuam aut grando percussit, aut pruina decoxit. Quid avide supputas? Novem tibi partes retractæ sunt, quia decimam dare noluisti. Hæc est enim Domini justissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris.» Sextum: «Dabis impio militi, quod non vis dare sacerdoti.» Septimum: «Decimæ ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerit, res alienas invasit.» Octavum: «Quanti pauperes in locis ubi ipse habitat, illo decimas non dante, fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal æterni judicis apparebit: quia a Domino pauperibus delegatam, suis usibus reservavit.» Nonum: «Ecce annus jam finitus est, redde Domino pluenti mercedem.» Decimum: «Non de tuo aliquid exigit, quod refundas,» sed suum, imo sui partem decimam reposcit. Vide de decimis Concilium Tridentinum, sess. XXV, cap. XII, et ea quæ dixi in Deuter. cap. XIV, in fine, et Numer. XVIII, in fine.
Versus 11: I will rebuke the devourer
11. Increpabo (id est prohibebo quasi increpans (est catachresis) devorantem, — scilicet segetes vestras, puta locustam, q. d. Præcipiam locustis, easque cohibebo, ne depascantur vestras fruges, ne vastent vestra sata. Unde explicans subdit: «Et non corrumpet fructum terræ vestræ.»
Versus 12: For you shall be a desirable land
12. Eritis enim vos terra desiderabilis. — Primo, Septuaginta subintelligunt sicut, unde vertunt: Vos eritis sicut terra voluntaria, id est volita et desiderabilis, q. d. Eritis virentes, florentes, prosperi, abundantes omnibus frugibus et opibus. Ita Cyrillus, aut, ut Vatablus, q. d. Vos eritis homines habitantes terram fertilissimam et amœnissimam.
Secundo, potest esse epexegesis; vos, id est terra vestra erit desiderabilis; Tigurina, optata, q. d. Omnes gentes optabunt habitare in terra vestra, utpote benedicta a Deo, ideoque frugibus abundante. Ita S. Hieronymus, Remigius, Hugo, Lyranus.
Tertio, hebraice ad verbum est: Vos eritis terra chephets, id est voluntatis, complacentiæ, desiderii, in qua scilicet complacebit sibi Deus, quamque benedicet, bonisque omnibus cumulabit: quia enim vos obeditis Deo, eumque colitis dando ei decimas et primitias, hinc vicissim Deus sibi complacebit in vobis, ac propter vos in terra vestra, ut per eam ejusque fertilitatem vos locupletet et beet. Unde Chaldæus vertit: Habitabitis in terra domus majestatis meæ, et fiet in ea voluntas mea, dicit Dominus, q. d. Quia vos facitis voluntatem meam, hinc vicissim voluntas et complacentia, indeque beneficentia mea effundet se in vos et in terram vestram, in eaque commorabitur et conquiescet. Sic Judæa a Daniele, cap. XI, 16, vocatur «terra inclyta,» hebraice sebiia, id est gloria, decor, voluntas, beneplacitum, desiderium, res dilecta et grata instar capreoli. Vide ibi dicta.
Allegorice, Ecclesia et anima sancta est terra chephets, in qua scilicet sibi complacet Deus, juxta illud Isai. LXII, 2: «Videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum, et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominavit. Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Non vocaberis ultra Derelicta, etc., sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitabitur: quia complacuit Domino in te.» Eadem in Cant. II, 9, vocatur tsebiia, id est caprea amabilis et gratiosa, quia sponsus ejus est Christus gratiosissimus, ut capreolus: «Similis, inquit, est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum.» Et vers. 17: «Revertere, similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bethel.» Et cap. IV, 5: «Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbræ.» Et Jerem. III, 19: «Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium?» Hebraice est hæreditatem tsebi tsiboth, id est gloriæ caprearum, vel jucunditatis jucunditatum, id est summe amabilis, charissima et jucundissima.
Versus 13: Your words have been strengthened against Me
13. Invaluerunt super me, — id est contra me. Redit Propheta ad blasphemiam Judæorum, cap. II, vers. ult., quia frequens erat in ore eorum. Pro invaluerunt hebraice est chazecu, id est roborata sunt. Primo, quia contentiose, valide et clamose persistitis, imo crescitis in vestra blasphemia, jugiterque illud mihi occlamatis: «Vanus est qui servit Domino:» ita Lyranus et a Castro. Secundo, quia hæ vestræ assiduæ et rixosæ blasphemiæ mihi valde graves et molestæ accidunt, meque quasi lapide molari aggravant et opprimunt: ita S. Hieronymus, Remigius, Haymo et Arias. Tertio, Tigurina vertit: Superant me verba vestra, quia scilicet vos vestris clamoribus et blasphemiis plures avertitis a me, quam Prophetæ mei suis concionibus ad me convertant: sicut hæretici plures pervertunt, quam catholici convertant. Omnes enim naturaliter propendent, imo ruunt in libertatem carnis quam prædicant hæretici, et abhorrent a continentia et vitæ severitate, quam prædicant catholici.
Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? — Hebraice nidbarnu, utpote in niphal, significat assiduam et continuam locutionem. Unde Chaldæus vertit: In quo multiplicavimus sermones contra te? Audi eorum murmura contra Dei providentiam, justitiam et sanctitatem.
Vanus est qui servit Deo. — Tigurina: Frustra servitur Deo; Chaldæus: Mihi lucratur qui colit coram Domino, nimirum: Vulgus amicitias utilitate probat. Mundani vanus ergo, id est indonatus, irremuneratus, quia nullum servitutis suæ recipit lucrum aut præmium. Hoc est judicium mundi, quo mundani censent vanos censent viros pios, justos, sinceros, austeros, præsertim cum vident eos depauperari, despici, deprimi, affligi: quia vera bona virtutis et gloriæ æternæ ignorant; sed omnia metiuntur præsenti aspectu, sensu et gustu, uti faciunt pueri, porcelli et bruta. Ac proinde ipsimet vani sunt, quia nonnisi caducis et vanis pascuntur.
Ita uxor Job ei afflicto insultabat, dicens: «Adhuc tu permanes in simplicitate tua? benedic Deo, et morere.» Cui sapienter Job, æque ac generose respondit: «Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus?» Job II, 10. Sic Tobiam, occasione officii sepulturæ excæcatum, irridebant cognati, dicentes cap. II, 15: «Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas?» Tobias vero increpabat eos, dicens: Nolite ita loqui, quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam exspectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant ab eo.
Sane si justi non haberent spem alterius et melioris vitæ, vane se affligerent, et frustra aliorum afflictiones sustinerent. Nam, ut ait Apostolus, I Corinth. XV, 19: «Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.» Nunc autem quia speramus aliam vitam, beatam et æternam, pro modicis vitæ hujus tribulationibus, hinc feliciores sumus omnibus hominibus. Ita S. Casimirus dux Lithuaniæ, et filius Casimiri regis Poloniæ, cum in morbum incidisset, medicique assererent ab eo liberari non posse, nisi uxorem duceret, respondit: «Eligo virgo mori: non enim novi aliam vitam, nisi cœlestem immortalitatem.» Quocirca ne virginitatis propositum infringeret, maluit occumbere, fierique Deo castitatis victima, ut in æternum cum Deo et Agno, angelus inter angelos viveret. Ita habet ejus Vita.
Quia ambulavimus tristes. — Hebraice kedorannit, id est, ut Tigurina, pullati, atrati, quasi mæsti, afflicti et pœnitentes; Pagninus, humiles; Septuaginta, supplices; Chaldæus, in depressione spiritus. Unde per antithesin subditur:
Versus 15: Therefore now we call the arrogant blessed
15. Ergo nunc beatos dicimus arrogantes, — qui audent omnia, ideoque se extollunt, et dominantur modestis, eosque calcant et affligunt, uti quotidie videmus.
Siquidem ædificati sunt, — id est prolibus, et simul domibus, villis, opibus, deliciis, honoribus aucti sunt impii. Est hebraismus.
Tentaverunt Deum, — id est ad iram provocaverunt. Unde Septuaginta vertunt: Restiterunt Deo. Secundo, magis genuine et nervose, tentaverunt, hebraice bachanu, id est probaverunt Deum, q. d. Impii suis sceleribus non contenti, alia, aliis, et numero, et gravitate enormia addiderunt, ad hoc, ut experirentur an esset numen scelerum vindex. Voluerunt ergo sua audacia et improbitate movere Numini bilem, ut viderent an concitaretur ad se vindicandum. Verum cum viderent non esse vocem, neque sensum, Deumque nullam iræ, nullam vindictæ dare significationem; sed ex adverso se impune peccare, liberos esse ab omni pœna, imo omnia sibi ex voto fluere et prospere succedere, tunc velut victores, imo debellatores Numinis, quasi nullum esset, vel impotens ad vindicandum, securi in sua impietate vivere, luxuriari et lascivire cœperunt. Ita a Castro.
Versus 16: Then they spoke
16. Tunc locuti sunt, — q. d. Tunc justi et pii sibi contra blasphemos et atheos defendendam susceperunt Dei causam, puta providentiam et justitiam, atque ad id se mutuo cohortati sunt, nimirum asserendo illa quæ a patribus et e Scriptura didicerant, scilicet Deum in hac vita multa dissimulare et impunita relinquere, ut acrius et plenius ea puniat in futura, utque in die judicii generalem in omnes exerceat justitiam. Ita S. Hieronymus et passim alii, uno excepto Aria, qui vertit: Tunc vastati sunt timentes Dominum, scilicet ab impiis et atheis impune eos invadentibus: quia, inquit, hebraice dibber, id est loqui, subinde significat vastare, perdere, ut Psalm. II, 5, et II Paral. XXII, 10. Unde deber significat pestem et mortem.
Et attendit Dominus. — Aliqui putant hæc esse verba piorum, quæ scilicet ipsi locuti sunt ad defendendam Dei providentiam, q. d. Deus non negligit, sed attendit dicta et facta tam justorum, quam iniquorum, eaque in libro memoriæ suæ conscribit, ut in die judicii ea depromat, publiceque legat et judicet. Ita Lyranus et Clarius. Melius alii censent esse verba Prophetæ, q. d. Deus tam impiorum blasphemias, quam piorum apologias attendit, easque in libro monumenti, id est memoriæ, conscripsit, idque in gratiam piorum timentium se et cogitantium nomen ejus, qui scilicet nomen et gloriam Dei assidue cum veneratione cogitant, invocant, prædicant et celebrant; ut in die judicii eorum erga se fidem, religionem et pietatem toti mundo ostendat et æterna corona præmiet. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Hugo et alii.
Nota: Liber monumenti est liber memoriæ, ut habent Hebræa et Græca. Syrus et Arabicus Antiochenus vertunt: Scriptus est liber recordationis; Arabicus Alexandrinus: Audivit Dominus hæc; et scripsit librum in quo est hoc, et fecit illum memoriam (recordationem) coram omnibus timentibus Dominum, ut timeant nomen ejus. Deus enim in sua memoria, quasi in libro monumenti annotat et conscribit singulorum hominum dicta et facta, ut in die judicii ea ex illo legat coram omnibus hominibus et angelis, ac cuique pro meritis vel demeritis præmium vel pœnam decernat. Unde de eo ait Daniel, cap. VII, 10: «Judicium (id est Deus judex cum sanctis, quasi suis assessoribus) sedit, et libri aperti sunt.» Et Joannes Apocal. XX, 12: «Libri aperti sunt, et alius liber apertus est qui est vitæ; et judicati sunt mortui ex his quæ scripta sunt in libris, secundum opera ipsorum.» Vide ibi dicta.
Hic ergo «liber timentium Deum,» est liber prædestinationis, qui alibi vocatur «liber Dei.» Unde Exodi XXXII, Moses ait Deo: «Aut dele me de libro tuo quem scripsisti;» et «liber viventium,» ut Psalm. LXVIII: «Deleantur de libro viventium.» Idem vocatur «liber cœli. Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in cœlo,» Luc. X, 20. Idem a S. Joanne in Apocal. crebro vocatur «liber vitæ»: quia in eo Deus sanctos et electos conscripsit ad vitam æternam. Hic vero vocatur «liber monumenti;» hebraice ziccaron, id est memoriæ, hoc est mentis divinæ; quod electi illi semper obversentur, utpote quos Deus peculiari amore, favore et cura prosequitur, ut illos suo tempore in regnum suum transferat.
Sic Deuter. cap. XXXII, 43, ait Deus: «Nonne hæc condita sunt apud me, signata in thesauris meis?» scilicet in libris memorialibus, puta in archivis mentis divinæ. Ita S. Cyrillus: «Scribitur, inquit, liber memoriæ timentibus Deum, quos ait fore sibi familiares, et intimos tempore acquisitionis, cum scilicet Christus descendet e throno majestatis comitantibus angelis, et statuet oves ad dextram, hædos ad sinistram.»
Nec enim in Deo proprie est memoria, quæ est præteritorum: Deo enim nihil præterit, sed omnia sunt quasi præsentia. Loquitur ergo humano more: quia enim res præteritæ apud homines in memoria conservantur, hinc idem tribuit Deo. Mentem ergo Dei omnia cognoscentem vocat memoriam, quatenus ipse ea quæ nobis præterita sunt cognoscit; et in se recondit, ac in sua notitia conservat. Unde S. Augustinus, in Psalm. CXXXVII: «Tunc, inquit, dicitur Deus meminisse, quando facit; tunc oblivisci, quando non facit. Nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia non obliviscitur.» Idem, lib. X Confess. cap. XIV: «Memoria, ait, quasi venter est animi, etc. Forte ergo sicut de ventre cibus ruminando; sic ista de memoria recordando proferuntur.» Deus autem nullius recordatur, nec quidquam extrahit latens de ventre et sinu memoriæ, utpote qui omnia actu intuetur et videt.
Rursum dicitur hic liber memoriæ, quia ad memoriam, famam et gloriam æternam transcribet sanctos, juxta illud Psalm. CXI, 6: «In memoria æterna erit justus;» cum omnis gloria et pompa impiorum et mundi transeat instar fumi, juxta illud Psalm. IX, 8: «Periit memoria eorum cum sonitu.» Et Psalm. XXXIII, 17: «Perdidit de terra memoriam eorum.» Vis ergo memoriam et nomen æternum, quære illud non apud homines, sed apud Deum; non in terra, ubi omnis memoria finietur cum sæculo, sed in cœlo, juxta illud Sapientiæ, cap. VIII, 13: «Habebo per hanc (sapientiam scilicet practicam, hoc est virtutem) immortalitatem et memoriam æternam.» Et Sapient. IV, 1: «O quam pulchra est casta generatio cum claritate! immortalis est enim memoria illius.» Et Eccli. XXIV, 28, ait Sapientia: «Memoria mea in generationes sæculorum.»
Porro quid præmii in hoc libro monumenti Deus decreverit piis et justis subdit, dicens:
Versus 17: And they shall be Mine, says the Lord, as a peculiar treasure,...
17. Et erunt mihi, ait Dominus, in peculium, etc. — Alludit ad libros memoriæ, puta ad annales et diaria regum, de quibus Esther II, 23, in quibus scripta fuerunt merita Mardochæi; ob quæ eum exaltavit Assuerus. Sic Pontifex habet librum memoriæ, in quo merita prælatorum scribit; quos ad episcopatum vel cardinalatum evehere destinat.
In die qua ego facio (id est faciam, scilicet judicium) in peculium, — q. d. In die judicii timentes me, meamque providentiam credentes et propugnantes, erunt mihi in peculium, id est in populum proprium et peculiarem mihi dicatum, et ex mei visione ac fruitione beatum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Lyranus et alii.
Nota: Pro peculium hebraice est segulla, id est portio selecta, res rara et chara, thesaurus pretiosus, cimelium præstans. Alludit ad Exod. XIX, 5: «Eritis mihi in peculium de cunctis populis.» Vide ibi dicta. Sicut enim in lege veteri Israelitæ fuerunt peculium, id est hæreditas Dei, et populus a Deo electus ex omnibus gentibus: ita in lege nova peculium Dei sunt christiani et justi per gratiam, qui proinde in cœlo erunt peculium Dei per gloriam, possessi a Deo, et vicissim possidentes Deum, quod ultimum hic proprie intendit Malachias: agit enim de die judicii, deque præmiis sanctorum.
Aliter ergo hic sumitur peculium, quam apud veteres Romanos et jurisconsultos. Peculium enim, inquit Festus, a pecore dicitur, estque quidquid alicujus labore et industria comparatum et lucrifactum est. Et proprie servorum est, sicut pecunia patrumfamilias et nobilium. Unde apud majores omne patrimonium dicebatur peculium; quia pecoribus universa eorum substantia constabat. Ulpianus De peculio, lib. Depositi: Peculium, ait, dictum est quasi pusilla pecunia, sive pusillum patrimonium. Peculium autem Tubero sic definivit, quod servus domini permissu separatum a rationibus dominicis habet, deducto inde si quid domino debetur. Florentinus in lib. Peculium, ff. De Peculio: Peculium, inquit, in eo consistit, quod parsimonia sua quis sibi paravit, vel officio meruit a quolibet sibi donari, idque velut proprium patrimonium servum suum habere quis voluit. Hinc Celsus in lib. Si chorus, ff. De Legatis, III, scribit pecuniam sine peculio, id est sine fructu et lucro, fragilem esse. Hic vero peculium sumitur pro hæreditate selecta, et thesauro raro charoque.
Electi tamen possunt dici peculium Christi priori significatione, quia labore et pretio sanguinis Christi, qui propter eos servilem naturam assumpsit, empti sunt, juxta illud: «Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro,» I Corinth. VI. Ingens hæc erit gloria sanctorum, quod sint futuri peculium et cimelium Dei, sicut reprobi erunt mancipia et peculium diaboli, juxta illud Christi: «Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus,» Matth. XXV, 41.
Hinc hoc peculium ab Apostolo vocatur sors sanctorum, regnum Christi et familia Dei: «Gratias, inquit, agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ,» Coloss. I, 12. Et: «Cum tradiderit regnum Deo et Patri,» I Corinth. XV, 24. Et: «Jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives sanctorum et domestici Dei,» Ephes. II, 19. Hoc prævidens Isaias, cap. XLIV, 5: «Iste, inquit, dicet: Domini ego sum; et iste vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua, Domino; et in nomine Israel assimilabitur.»
Porro Deus hoc suum peculium, puta sanctos et beatos, exornat longe magis, quam paterfamilias colat suum peculium, aut rex vel regina ornet suum cimelium. Cum enim eos habeat in summo amore, æque ac honore, hinc eos omni lætitia, opulentia, felicitate, imo seipso cumulat et beat.
Unde S. Augustinus, lib. X De Civit. cap. VII: «Merito, ait, illi in cœlestibus sedibus constituti, immortales et beati, qui creatoris sui participatione congaudent, cujus æternitate firmi, cujus veritate certi, cujus munere sancti sunt.» Et in Psalm. LXXXVII, sub finem explicans illud: Sicut lætantium omnium (vel, ut ipse legit, jucundatorum) habitatio est in te: «Similes, inquit, ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Ibi totum negotium nostrum non erit nisi laudare Deum et frui Deo. Et quid alium quæremus, ubi solus sufficit per quem facta sunt omnia? Habitabimur et habitabimus; subjicientur illi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Beati ergo qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te. Hoc uno beati otioso negotio.»
Et in Soliloq. cap. XXXV: «O quam gloriosum est regnum, in quo tecum, Domine, regnant omnes sancti amicti lumine sicut vestimento, habentes in capite suo coronam de lapide pretioso! O regnum beatitudinis sempiternæ; ubi tu, Domine, spes sanctorum, et diadema gloriæ, facie ad faciem videris a sanctis, lætificans eos undique in pace tua, quæ exsuperat omnem sensum! Ibi gaudium infinitum, lætitia sine tristitia, salus sine dolore, via sine labore, lux sine tenebris, vita sine morte, omne bonum sine omni malo. Ubi juventus nunquam senescit, ubi vita terminum nescit, ubi decor nunquam pallescit, ubi amor nunquam tepescit, ubi sanitas nunquam marcescit, ubi gaudium nunquam decrescit: quoniam ibi summum bonum possidetur, quod est videre semper faciem Domini virtutum. Felices igitur, qui de naufraga vita præsenti, ad tanta gaudia jam pervenire meruerunt: infelices heu! nos et miseri, qui per hujus maris magni fluctus procellosasque voragines navem trahimus, ignorantes an ad portum salutis pervenire valeamus! Infelices, inquam, quorum est vita in exsilio, via in periculo, finis in dubio,» etc.
Et parcam eis. — Parcere apud Latinos proprie significat, parum tangere, abstinere, veniam dare, ultionem remittere. Hinc per antiphrasin dictæ sunt Parcæ, quod nemini parcant, quas gentiles tres esse finxerunt, Clotho, Lachesin et Atropon, easque Cicero, lib. III De Natura deor., Erebi et noctis filias, fataque esse censet, quod nascentibus hominibus bonum malumque conferant. Unde est illud Cleanthis: Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. Fingunt eas vitæ hominum præesse, et nendo eam ducere instar fili et staminis. Nam, Clotho tenet fusum, Lachesis net, et Atropos occat. Unde Virgilius, eclog. IV: Concordes stabili fatorum numine Parcæ.
Sic hic sumi potest, q. d. Ego parcam præteritis vestris peccatis, utpote jam per pœnitentiam vestram et meam condonationem obliteratis, et æterna oblivione sepultis, nec ullam de eis vindictam aut pœnam sumam. Quocirca quidquid triste est, quasi sævas Parcas et fata ab eis arcebo et propellam.
Secundo, parcere idem est quod conservare: et tunc in præterito habet parsi, ait Donatus; nam alias habet peperci. Ita Plautus in Aulul.: «Festo die, ait, si quid prodegeris, profesto egere liceat, nisi peperceris.» Et Virgilius lib. X Æneid.: Argenti atque auri memoras quæ mille talenta. / Natis parce tuis (parce, id est conserva.)
Hinc Cicero, orat. pro Quintio, opponit parcere et perdere, quasi contraria: «Jugulare civem, inquit, ne jure quidem quisquam bonus vult: mavult enim commemorare se, cum posset perdere, pepercisse; quam cum parcere potuerit, perdidisse.» Idem pro Cælio opponit parcere et spoliare: «Parcat, inquit, juventus pudicitiæ suæ, ne spoliet alienam.» Sic hic sumitur. Unde Septuaginta vertunt: Eligam eos; alii: Miserebor eorum; alii: Indulgens ero in eos. Hebræum enim chamal significat affectum pietatis, misericordiæ, indulgentiæ, quo v. g. pater amat filium, ejus miseretur, ei indulget, eum tuetur, fovet, nec ullo malo affligi sinit.
Sic enim Deus tuebitur et servabit electos suos in die judicii, cum non sinet eos affligi damnationis sententia, igne, vel ulla re alia, qua affligentur damnati, etiamsi electorum fuerint parentes, filii, cognati, amici. Est ergo metalepsis, parcam, id est miserebor, et tuebor eos a communi maledictione, qua feriam improbos. Quos enim amamus, et quorum miseremur, eis in communi clade parcimus. Unde Theodoretus: Parcam, inquit, id est illos mihi vindicabo, et liberabo e manu impiorum.
Sic sumitur parcere, II Reg. XXI, 7: «Pepercit rex Miphiboseth filio Jonathæ:» pepercit, id est pio miserationis affectu eum complexus est, eum quasi pupillum in suam curam suscepit, fovit, aluit quasi Jonathæ sibi amicissimi filium. Nec enim Miphiboseth peccaverat, ut ei David peccatum condonaret, et proprie parceret. Et Ezech. XVI, 5: «Non pepercit super te oculus,» id est nullus tui misertus est.
Duo generalia electorum præmia significat hic Propheta: prius, quod erunt peculium, id est populus peculiaris Dei, ideoque ab eo cumulabuntur omni honore, decore, felicitate et gloria. Secundum, quod parcet eis, id est amovebit ab eis metum damnationis, gehennæ, omnisque mali, eosque certos et securos faciet, quod in æternum erunt beati, nihilque unquam doloris vel mali sentient; sicut ex adverso damnatorum duplex erit pœna: prior, carentia omnis solatii et boni; posterior, abundantia omnis miseriæ, tormenti et mali.
Ingens enim erit gaudium beatorum, quando videbunt se liberari a crepitantibus gehennæ incendiis, cæterisque malis horrendis, quibus videbunt involvi impios tot et tantos, præsertim quia videbunt se eadem aliquando per peccata sua meruisse, in eaque reipsa casuros fuisse, nisi Deus eos liberasset. Quocirca canent: «Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti,» quia non sumus damnati: «Nisi Dominus adjuvisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea.» Et canticum Mosis: «Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem dejecit in mare:» liberavit nos de manu Pharaonis, id est diaboli, peccati et gehennæ, Exod. XV, 1. Et canticum Agni, dicentes: «Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum?» Apocal. cap. XV, 3.
Versus 18: And you shall return and shall see
18. Et convertemini et videbitis, — q. d. Vos, o impii, negantes Dei providentiam, in die judicii mutabitis sententiam, licet sero et coacte: videbitis enim et reipsa sentietis, quantum intersit inter justum et impium, quando videbitis hunc igni æterno, illum paradiso cœloque addici, uti fusius explicat Malachias cap. seq. Ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Ribera et alii.