Cornelius a Lapide

Malachias IV


Index


Synopsis Capitis

Pergit describere diem judicii, in quo desinet impiorum felicitas, et incipiet eorum infelicitas, atque ex adverso desinet piorum infelicitas, et incipiet eorum felicitas nunquam finienda. Tunc ergo Deus, qui in hac vita impiorum scelera dissimulavit, et pios ab eis affligi permisit, assumet judicium, ostendetque se esse Deum judicii, ac illum diem judicio universali hominum omnium ab æterno præfinivisse, ideoque in hoc mundo permisisse pios ab impiis vexari, ut horum improbitas, illorum virtus in die illo decretorio declaranda, et gloria cælesti præmianda, coram toto mundo enitesceret: Orietur, inquit, vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, etc. Et calcabitis impios. Hinc secundo, vers. 4, monet ut legem Dei custodiant, eo quod per eam sint judicandi, ideoque asserit se ante diem judicii præmissurum Eliam, qui ipsos ad legis custodiam exstimulet, ut judicis non iram et anathema maledictionis, sed clementiam et remunerationem æternam experiantur.


Textus Vulgatae: Malachias 4:1-6

1. Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem, stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen. 2. Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. 3. Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. 4. Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel, præcepta et judicia. 5. Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis. 6. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.


Versus 1: For behold, the day

1. Ecce enim dies. — To enim dat causam præcedentium, q. d. In die judicii videbitis quid intersit inter pium et impium, nec pios vane et frustra servivisse Deo. Ecce enim dies veniet, qui impios cremabit, sicut ignis stipulam; piis autem orietur sol justitiæ. Dies hic est dies judicii extremi: hujus enim diei præcursor erit Elias. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Remigius, Lyranus et alii, uno excepto Aria, qui per diem accipit diem quo Christus et christianismus orbi illuxit: ille enim impiis fuit quasi caminus, eorum impietatem manifestans, redarguens et comburens; piis vero fuit quasi sol justitiæ, et sanitas, tum mentis, tum corporis. Sed hoc præposterum est, et mysticum.

Succensa — igne, tum spirituali et mystico, puta ardenti ira et ultione Christi judicis, qua impios a piis separabit, eosque ad tartara damnabit et præcipitabit, juxta illud Daniel. VII, 9: «Thronus ejus flammæ ignis, rotæ ejus ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus: millia millium ministrabant ei; et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt:» ita S. Hieronymus, Remigius et Clarius; tum vero et proprio, puta igne conflagrationis mundi, qui præibit judicium, et igne inferni, qui statim post judicium damnatos in gehennam convolvet, et celerrime abripiet quasi stipulam. Ignis enim conflagrationis secernet impios a piis; tum quia eos gravius uret, gravioremque necem et stragem pro demeritis inferet quam piis; tum quia separabit eos loco et statu in die judicii, ut ad sinistram judicis, quasi hædi mactandi consistant, ibique eis quasi carnifex assistet, ut post judicis sententiam illico eos in tartara quasi turbo deturbet: ita Lyranus et Vatablus.

Huc allusit Apostolus, I Corinth. III, 13, cum diem judicii describens ait: «Uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit.» Vide ibi dicta.

Succensa — igne, tum spirituali et mystico, puta ardenti ira et ultione Christi judicis, qua pios ab impiis separabit, eosque ad tartara damnabit et praecipitabit, juxta illud Daniel. vii, 9: "Thronus ejus flammae ignis, rotae ejus ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus: millia millium ministrabant ei; et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt:" ita S. Hieronymus, Remigius et Clarius; tum vero et proprio, puta igne conflagrationis mundi, qui praeibit judicium, et igne inferni, qui statim post judicium damnatos in gehennam convolvet, et celerrime abripiet quasi stipulam. Ignis enim conflagrationis secernet impios a piis; tum quia eos gravius uret, gravioremque necem et stragem pro demeritis inferet quam piis; tum quia separabit eos loco et statu in die judicii, ut ad sinistram judicis, quasi haedi mactandi consistant, ibique eis quasi carnifex assistet, ut post judicis sententiam illico eos in tartara quasi turbo deturbet: ita Lyranus et Vatablus. Huc allusit Apostolus, I Corinth. III, 13, cum diem judicii describens ait: "Uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit." Vide ibi dicta.

Moraliter, nota impios suis peccatis succendere sibi hunc ignem, ut docet Isaias cap. L, 11: "Ecce, inquit, vos omnes accendentes ignem, accincti flammis: ambulate in lumine ignis vestri, et flammis quas succendistis." Vide ibi dicta. Sic Babylonii succendentes fornacem, non tribus pueris, qui in ea Dei virtute illaesi manserunt, sed sibi ipsis eam accenderunt. Nam: "Erupit flamma, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldaeis," Daniel. III, 48.

Quasi caminus. — Septuaginta: Sicut clibanus; alii, sicut furnus. Cogita horrorem fornacis et incendii Babylonici, in quo "effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem," Daniel. III, 47. Cogita fornacem, qua coelesti igne combusta est Sodoma et Pentapolis, Genes. XIX. Cogita incendia arcium et urbium, si quae unquam oculis spectasti; et scito haec tantum fuisse umbram et scintillam hujus camini, quo igne coelesti conflagrabit totus orbis, omniaque quae in eo sunt, puta domus, templa, arces, villae, urbes, arbores, animalia, homines, caeteraque universa, ita ut tota terra videatur esse furnus et clibanus ardens. Rursum hic caminus et ignis conflagrationis mundi, tantum erit umbra et scintilla ignis gehennae, ubi fumus tormentorum ascendit in saecula saeculorum, Apoc. xix, 3. Hunc ignem tibi propone, cum te libido, superbia, ira, daemon vel mundus ad scelus sollicitant.

ET ERUNT OMNES SUPERBI, ET OMNES FACIENTES IMPIETATEM, STIPULA, — hoc est quasi stipula, instar stipulae, q. d. Superbi et potentes, qui in hac vita erant fortes, ferrei et aenei, ita ut nemo auderet eis resistere; ipsi vero auderent pugnare cum Deo; hi in die judicii erunt infirmi, imbelles et invalidi ut stipula, quae igni resistere nequit: quia ab efficaci et potenti ultione Dei, quasi stipula correpti, celerrime cremabuntur; nec tamen consumentur, sed servante eos Deo ad aeterna tormenta, semper manebunt vivi, ut semper ardeant. Ecce tunc apparebit non fuisse vanos eos qui serviverunt Deo, sed vanos et stultos qui serviverunt Veneri, ambitioni et mammonae; quia pro modico honore, pretio et voluptate accersiverunt sibi aeternos ardores: pii vero per modicum despectum, paupertatem et dolorem accersiverunt sibi gloriam aeternam.

QUAE NON DERELINQUET EIS RADICEM ET GERMEN. — Et, id est nec. Est proverbium significans plenam excisionem et perditionem, q. d. Dies illa judicii igne suo ita afflabit, exscindet et perdet impios, eorumque opes, delicias, felicitatem et gloriam, quasi stipulam, ut non tantum haec omnia, sed et omnis boni spem in aeternum eis adimat, eosque in aeternam mortem et ignem praecipitet: sicut arbor, aut potius stipula succisa, vel evulsa radice, ac succensa non potest repullulare in germen et renasci. Ita S. Cyrillus et Albertus. Secundo, Lyranus per radicem intelligit spem redeundi ad statum gratiae et meritorum, q. d. Impiis in die judicii nulla supererit spes errores et lapsus suos corrigendi, nulla spes poenitentiae et veniae, nulla spes redeundi ad Dei gratiam, nullum tempus dabitur satisfaciendi, aut merendi vitam aeternam. Prior sensus litteralis est, posterior moralis.


Versus 2: And The Sun Of Justice Shall Arise For You That Fear My Name

2. ET ORIETUR VOBIS TIMENTIBUS NOMEN MEUM SOL JUSTITIAE. — Justitiae, tum proprie dictae, tum naturalis et symbolicae, hoc est salutis, gloriae et felicitatis. Justitia enim naturae congrua, et quasi debita, est ejus integritas, salus et decor. Hinc justitia aeque ac salus subinde in Scriptura capitur pro munditie, claritate et splendore, ut Psalm. cxxxi, 9 et 16: "Sacerdotes tui induantur justitiam." Et: "Sacerdotes ejus induam salutari." Ubi Chaldaeus pro justitiam vertit, munditiem, uti et hic pro sol justitiae, vertit, sol puritatis. Et Isai. LXI, 10: "Induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me," hoc est, induit me undequaque mundissima veste per Christum salvatorem. Idem enim est vestimentum salutis et indumentum justitiae: posterior enim versus explicat priorem. Ita Prado in Ezechielem, cap. xvi, 4, sub finem. Justitia ergo hic est salus, decor et gloria. Unde explicans subdit: "Et sanitas in pennis ejus." Justitia enim soli debita, est ejus splendor et vis sanandi.

Jam Theodoretus, Arias et Clarius haec accipiunt de primo Christi ortu et adventu in mundum, quem ipse quasi sol oriens illuminavit, calefecit, omnique gratia et virtute fecundavit et vivificavit. Hinc dicitur justitiae, quia ex se radios justitiae diffudit, quibus justificavit, et in dies justificat, peccatores qui eum intueri, id est in eum credere, eique obedire volunt; sicut sol omnibus qui oculos ad se convertunt, lucem, laetitiam et vitam impertit. Secundo, oriens sol est instar sponsi de thalamo suo prodeuntis: ita Christus est sponsus Ecclesiae. Tertio, sol est instar gigantis in stadio, a carceribus ad metam inoffenso cursu properantis: ita Christus princeps omnipotens potenter gloriosum gratiae suae cursum absolvit, ut a nemine praepediri possit. Quarto, sol non exspectat preces, sed statim refulget, et omnibus videntibus lucem vitamque affert: ita Christus prior dilexit nos, et cum inimici essemus praevenit, sponteque sua maximis beneficiis ditavit et ditat. Ipse est ergo noster Apollo, sanitatis praeses; ipse rex omnium saeculorum, omnia nova luce, nova vita, nova pulchritudine exornans. Quinto, sol nubibus obvelatur, eclipsim patitur, rutilus et ruber apparet: ita Christus carne assumpta velatus est, in cruce deliquium passus, illuminatus per resurrectionem, ruber et formidandus est judex et vindex peccatorum.

Verum hic agi de secundo Christi adventu patet ex praecedentibus et seq., quae omnia spectant ad diem judicii, in quo Deus cuique pro meritis retribuet poenam vel praemium. Tunc ergo piis orietur Deus et Christus quasi sol justitiae, impiis vero

occidet. Primo et genuine, quia, sicut sol obscura illuminat, et videnda ac conspicua oculis omnium exhibet: ita Christus piorum virtutem et justitiam, quae in hac vita ab impiis obscurabatur et deprimebatur, in die judicii illustrabit et clarificabit, et toti orbi conspicuam et gloriosam exhibebit. Ita S. Hieronymus. Unde dicitur justitiae; Chaldaeus, puritatis, id est justissimus, purissimus et sanctissimus: quia justos et justitiam hic oppressam, ibi splendescere et coruscare faciet. Secundo, quia sua claritate, majestate et gloria radiabit quasi sol. Hinc eo moriente in cruce obscuratus fuit sol, ut indicaret veri solis occasum. Tertio, quia sanctos mira laetitia afficiet, post longas aerumnas persecutionum et tribulationum hujus vitae, sicut sol post longas tenebras noctis oriens homines exhilarat. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Remigius, Rupertus, Lyranus et Vatablus. Quarto, quia ut sol dispellet omnem caliginem errorum, peccatorum, concupiscentiarum, tentationum, adducetque perpetuum diem veritatis, gratiae et justitiae. Quinto, quia solis lumen non est vulgare, quale est candelae, lucernae, ignis, stellarum, sed eximium et gloriosum: ita Christus in die judicii lumine gloriae illustrabit sanctos in anima, beando illos visione Dei, quae eis beatitudinem et gloriam aeternam afferet, et dote claritatis donabit eorum corpora. Nam, ut ait Christus, Matth. XIII, 43: "Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum." Sexto, quia sicut sol "aquilarum oculos vegetat, nostros sauciat inspectus et tenebrat," ait S. Augustinus lib. II De Moribus Manich. cap. viii: ita Christus justorum mentes acuet et vegetabit in aeternum, impiorum vero animos oculosque sua luce excaecabit. Septimo, quia sol sua unitate hieroglyphicum est Dei, sua vero Trinitate symbolum est SS. Trinitatis: "in sole enim tria sunt, et separari non possunt, cursus, splendor, calor. Videmus enim solem in coelo currentem, fulgentem, calentem. Divide ergo si potes, Ariane, solem, et tum demum divide Trinitatem," ait S. Augustinus serm. 1 De Verbis Apostoli. Idem, serm. 181 De Tempore: "Sol, ait, candor et calor, et tria sunt vocabula, et tria unum. Quod candet hoc calet, et quod calet hoc candet: tria haec vocabula res una cognoscitur: ita Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus tres personae in deitate unum sunt, et individua unitas recte creditur." Deus est ergo sol, "quia solus ille colendus est, quo solo fruens, beatus fit cultor ejus; et quo solo non fruens, omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur," ait S. Augustinus lib. II Contra Faustum, cap. v; sol enim dictus est, quod solus, id est unus, duntaxat sit in mundo, quodque solus cum est exortus, obscuratis omnibus aliis sideribus, appareat, ait Cicero lib. II De Natura deorum.

Quocirca Manichaei solem adorabant ut deum, imo censebant ipsummet esse Christum, uti ibidem cap. vi subdit S. Augustinus: "His, inquit, obscenissimis pannis vestris conamini assuere ineffabilem Trinitatem, dicentes Patrem in secreto quodam lumine habitare, Filii autem in sole virtutem, in luna sapientiam; Spiritum vero Sanctum in aere." Et paulo ante refellens eorum de sole figmenta: "Primo, inquit, eum navim quamdam esse dicitis: ita non tantum, ut dicitur, toto coelo erratis, sed et natali. Deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat, eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit, vos eam triangulam perhibetis, id est per quamdam triangulam coeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare (sicut solis radii cum per foramen triangulare transcunt, mox iterum se colligunt, orbiculantur, et rotundi apparent, ut solem rotundum a quo manant, repraesentent, uti docent Perspectivi, et patet ipsa experientia): ita fit ut ad istum quidem solem dorsum cervicemque curvetis; non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam navim per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis." Ex adverso Anaxagoras censuit solem esse lapidem ardentem, ait idem S. Augustinus lib. XVIII De Civit. XII. Cum enim olim lapis in Aegos, Thraciae amnem, e coelo cecidisset, Anaxagoras (quem etiam praedixisse ferunt id futurum) affirmavit coelum omne ex lapidibus constare, solemque ipsum candens esse saxum. Quocirca

Euripides ejus discipulus in Phaetonte tragoedia, solem auream glebam nuncupavit. Eam ob causam Anaxagoras a Cleone impietatis accersitus, defensusque a Pericle discipulo, talentis quinque et exsilio mulctatus est. Ita Diogenes Laertius in ejus Vita.

Ad Manichaeorun errorem accedit Homerus, et ex eo Plinius lib. II, cap. vi. Quare quae Plinius elogia dat soli, nimis utique augusta et divina, tu Christo soli justitiae verissime assigna: "Planetarum, inquit, medius sol fertur amplissima magnitudine ac potestate: nec temporum modo terrarumque, sed siderum etiam ipsorum coelique rector. Hunc mundi esse totius animum, ac planius mentem, hunc principale naturae regimen ac numen credere decet opera ejus aestimantes. Hic lucem rebus ministrat, aufertque tenebras: hic reliqua sidera occultat, hic vices temporum, annumque semper renascentem ex usu naturae temperat. Hic coeli tristitiam discutit, atque etiam humani animi nubila serenat. Hic suum lumen caeteris quoque sideribus foenerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse, in uno eo video." Rursum Plato in Cratylo triplex dat, ἡλίου, id est solis, etymon: "Ἥλιον, inquit, Dores vocant ἅλιον; alios autem fuerit, quod homines in unum eumdemque locum congreget, ubi primum ortus est. Dici etiam possit videri παρὰ τοῦ ἀεὶ εἱλεῖν, id est quod semper volvatur, scilicet circa terram perpetuo quodam cursu." Tertio, dicitur ἥλιος, "quod res quae e terra fiunt varie ef-

radios emittant, quibus alii tum illustrentur, tum etiam incendantur ad verum decus, veramque virtutem. Quinta, sicut sol est benevolus et beneficus: sic et amicus. Dicitur ergo Christus per antonomasiam sol justitiae, id est justus verusque sol, benignus, liberalis, bona sua omnibus impertiens: "et sanitas in pennis ejus," hoc est, in radiis ejus; quia "amicus fidelis est medicamentum vitae et immortalitatis," Eccli. vi, 16. "Sanitas" ergo "in pennis ejus," quia ipse solatur moerentes, recreat afflictos, confirmat labantes, jacentes excitat, iratos mitigat, omnibus denique omnia praestat officia amicitiae et charitatis. Hic nimirum est sol justitiae: quia nemo omnium est, qui hominibus vel commodarit magis, vel magis illuxerit, quam Christus. Hinc promittitur timentibus et amantibus Deum: magnes enim amoris est amor: amicorum Dei praemium est Christus amicissimus.

Symbolice, S. Augustinus, epist. 119 ad Januarium, cap. v: "In Proverbiis (Eccles. xxvii, 12) legitur: Sapiens sicut sol permanet, stultus autem sicut luna mutatur. Et quis est sapiens qui permanet, nisi sol justitiae, de quo dicitur: Ortus est mihi sol justitiae, et quem sibi non fuisse ortum in die novissimo plangentes impii, dicturi sunt: Et justitiae lumen non luxit nobis, et sol justitiae non ortus est nobis? Nam istum carnis oculis visibilem solem oriri facit super bonos et malos Deus; qui etiam pluit super justos et injustos. Quis est ergo ille stultus, qui tanquam luna mutatur, nisi Adam, in quo omnes peccaverunt? Anima quippe humana recedens a sole justitiae, ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis veritatis, omnes vires suas in terrena convertit, et eo magis magisque obscuratur interioribus ac superioribus suis." Et inferius: "Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Obscura videtur Ecclesia in tempore peregrinationis suae, inter multas iniquitates gemens, etc. Orietur, inquit, in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec interficiatur luna: id est abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. Tunc novissima inimica destruetur mors, et quidquid nobis resistit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumetur omnino, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem."

Tropologice, irascenti et peccanti occidit, mansueto et justo oritur sol justitiae. Unde S. Augustinus, hom. 43 inter 50: "Non debuit, inquit, sol occidere sol super iracundiam vestram, et multi soles occiderunt: transeat aliquando iracundia vestra, dies magni solis celebramus; illius solis, de quo dicit Scriptura: Orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Quid est in pennis ejus? In protectione ejus. Unde in Psalm. xvi dicitur: Sub umbra alarum tuarum protege me." Et

mox: "Si ergo irasceris, ne occidat sol iste in corde tuo super iracundiam tuam, ne forte et occidat tibi sol justitiae, et in tenebris remaneas. Ne putetis autem quia nihil sit iracundia: Turbatus est prae ira oculus meus. Utique cui turbatur oculus, solem videre non potest, et si conatus fuerit videre, poena illi est, non voluptas."

Notent hic pastores (quod nonnullos factitare vidi et audivi) ut plebem die solis, id est Dominico, convenientem ad Ecclesiam, moneant de dimittenda ira, omnique peccato, eo quod sit ille dies Domini, in quo ortus est eis sol justitiae. Rursum S. Bernardus, epist. 107: "Vobis, inquit, qui timetis Deum orietur sol justitiae. Manentibus igitur in tenebris filiis diffidentiae, evadit in novam hanc lucem lucis filius de potestate tenebrarum, si tamen jam fidenter Deo dicere potest: Particeps ego sum omnium timentium te."

ET SANITAS IN PENNIS EJUS. — Hebraice בכנפיו bienaphecha, id est in alis ejus. Poetice pennas vocat radios, primo, quia vestiunt, ornant et stipant solem, sicut pennae aut comae avem. Unde ab Homero vocatur auricomus sol. Et Virgilius initio lib. VI Aeneid. loquens de Daedalo:

Praepetibus pennis ausus se credere coelo, etc. Redditus hic primum terris tibi, Phoebe, sacravit Remigium alarum.

Sol enim vocatur Phoebus, quasi φώθος, a φῶς et βίω, id est lux vitae.

Secundo, quia sol celerrime movetur et quasi volat ut avis, juxta illud de sole, Psalm. xviii: "Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus." Sol enim tam velox est, ut uno die naturali, id est 24 horis, conficiat millionem milliarium, et insuper 140 millia eorumdem: quod tantumdem est, ac si totum terrae ambitum circumcurreret quinquagies, uti ex astronomis docui, Gen. i, 16. Insuper sol oriens radios suos quasi pennas velocissimas in momento spargit per totum hemisphaerium.

Tertio, quia sol, praesertim oriens, utrumque radios in eam figuram expandit, ut videatur esse avis expansis alis, juxta illud Psal. cxxxviii, 9: "Si sumpsero pennas meas diluculo;" Hebraice, Si sumpsero alas aurorae. Quae verba de Christo intelligit S. Augustinus: "Qui cum sumpsit pennas suas in resurrectione, jam corpore non gravatur." Hinc Aegyptii solem pinxerunt quasi avem, longas spargentem pennas circumquaque, eamque vocarunt phoenicem. Phoenix enim non est avis vera, sed symbolica, puta sol, ut ostendi Genes. vii, 2. Hinc unicum dixerunt esse phoenicem, quia unicus est sol in mundo; eumque degere Heliopoli, id est in urbe solis, atque interire et renasci, quia sol occidens vespere, mane rursum oritur et quasi resurgit, juxta illud Ovidii Metamorph. XV:

Una est quae reparet, seque ipsa reseminet ales.

Hinc Christi typus et praecursor fuit Samson, Judic. XIII, 24: sicut enim Judaeis a Philistinis oppressis Deus nasci fecit Samsonem, qui populum suum ab hostium tyrannide liberaret, indeque vocatus est שמשון Samson, id est sol laetitiae a שמש scemesc, id est sol, et ששון sason, id est gavisus est; vel potius Samson, id est parvus sol, ut sit diminutivum a scemesc, q. d. Israeli in tenebris, moerore et servitute constituto, ortus est soliculus, id est parvus novusque sol, puta Samson judex et vindex, qui tenebras hasce dispellat, et Judaeos nova luce, libertate et laetitia perfundat et recreet. Ita pariter Christus verus Samson, orbi a peccatis et aerumnis oppresso datus est a Deo quasi sol oriens ex alto, qui peccata in primo adventu, sed aerumnas omnes et mortem in secundo fugabit et abolebit; tumque non amplius dicent: "Ubi est Deus judicii?" Videbunt enim solem justitiae, puta Christum, qui juste pro meritis puniet impios, et praemiabit justos. Quis est ergo ille stultus, qui tanquam luna mutatur, nisi Adam, in quo omnes peccaverunt?

Denique noster Martinus de Roa, lib. I Singular. cap. xiv, censet Christum vocari solem justitiae, id est verum justumque amicum, qui radios suae beneficentiae in fideles suos, quasi amicos effundat: solem enim apud sacros et profanos scriptores amicitiae esse symbolum, ob quinque analogias. Prima est: unicus est sol, et unicus debet esse amicus; plures stellae, plures familiares, juxta illud Eccli. vi, 6: "Pacifici sint tibi multi, consiliarius unus e mille." Secunda, sol Euripidi est aurea gleba, Homero restis aurea e coelo in terram demissa, eo quod ipse aurum gignat in imis terrae visceribus: ita amicus est aurum optimum, thesaurus ingens, Eccli. vi, 14: "Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius." Tertia, soli semper est aeterna juventa: sic amicitia perpetua et constans esse debet, nec temporum varietate labefactari, nec vetustate consumi. Quarta, sicut sol sua luce cuncta collustrat, et viarum difficultates aperit, et qua sit eundum ostendit: ita etiam amicorum est commonere amicos, et vitae pericula, et morum offensiones, et quae vitare, quae amplecti debeant commonstrare. Ita dicitur Judic. v, 31: "Qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent," id est

radios emittant, quibus alii tum illustrentur, tum etiam incendantur ad verum decus, veramque virtutem. Quinta, sicut sol est benevolus et beneficus: sic et amicus.

Exstat apud Lactantium incerti Auctoris elegans carmen de phoenice, in quo tota ejus historia, vel potius fabula enarratur, ubi inter caetera phoenicem vocat avem solarem. Inter caetera ergo sic de ea canit:

Paret et obsequitur Phoebo memoranda satelles, etc. Lutea cum primum surgens aurora rubescit, Ter quater illa pias immergit corpus in undas, Et conversa novos Phoebi nascentis ad ortus, Exspectat radios et jubar exoriens. Incipit illa sacri modulamina fundere cantus, Et mira lucem voce ciere novam.

Sicut omnes pene aves cum sole occidente dormire, et cum oriente evigilare incipiunt; unde mane cantillant, cantuque suo solem orientem salutant. Pergit Poeta de cauda et pennis phoenicis:

Caudaque porrigitur fulvo distincta metallo, In cujus maculis purpura mixta rubet. Clarum inter pennas insigne est desuper iris, Pingere ceu nubem desuper alta solet. Aequatur toto capiti radiata corona. Phoebaei referens verticis alta decus. Effigies inter pavonis mixta figuram Cernitur, et mixtam Phasidis inter avem. Est levis et velox, regali plena decore: Et raram volucrem turba salutat ovans. Alituum stipata choro volat illa per altum, Turbaque prosequitur munere laeta pio, etc. Ipsa sibi proles suus est pater, et suus haeres: Nutrix ipsa sui, semper alumna sibi: Ipsa quidem, sed non eadem, quia et ipsa nec ipsa est: Aeternam vitam mortis adepta bono.

Nimirum phoenix est sol, cujus cauda, pennae et comae sunt radii in longum, latum et altum expansi, qui partim albicant, partim rubent, suoque loco in nube roscida faciunt iridem; atque pulcher et speciosus est, aeque ac magnificus et velox in incessu, uti pavo trahens post se elegans syrma caudae, puta radiorum longe lateque expansorum; unde in ortu eum aves, animalia et homines salutant. Ipse sibi est pater, et filius, qui post occasum ex seipso quasi rursum oritur et renascitur, itaque continuo suo occasu continuum sibi parit ortum, et quasi vitam aeternam, cujus aeque ac resurrectionis est hieroglyphicum. Quocirca ad hoc phoenicis symbolum videtur hic alludere Malachias, imo illud ipsum suis verbis repraesentare, dum ait: "Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus." Perinde ac nonnulli censent fecisse Jobum, cap. xxix, 18: "In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies." Ubi Tertullianus legit: Et sicut phoenix multiplicabo dies: graecum enim φοίνιξ apud Septuaginta et phoenicem, et palmam, ob similem longaevitatem, significat. Plinius enim, lib. VII, cap. xl, asserit phoenicem vivere 660 annis. Sic et hebraeum חול chol, quod Noster Job. xxiv, 18 vertit, palma, veteres Hebraei et moderni, R. Salomon, Tigurina, Cajetanus vertunt,

phoenix. Unde Philippus presbyter in Job xxix: Fieri, ait, potest ut Job in similitudinem avis illius (phoenicis) dicat se per mortem in cinere carnis, velut in nido pro tempore moriturum, et inde resurrecturum in gloriam et multitudinem dierum. Idem asserit Beda.

Quocirca phoenix est symbolum Christi (et consequenter christianorum) morientis, et gloriose ex seipso et sua virtute resurgentis, uti ostendit Aldrovandus in Phoenice. Porro sanitas est in pennis solis, quia sol suis radiis plantas, animalia et homines nocturno frigore languentes, torpentes et quasi emorientes excitat, roborat, vivificat, laetificat, itaque quasi omnium creaturarum languores et vulnera sua luce, radiis et calore sanat.

Jam sensus est primo, q. d. Veniet Christus, qui quasi phoenix et sol justitiae oriens in mundo, quocumque suas alas et pennas, hoc est, radios suae praedicationis (unde Syrus et Arabicus vertunt: Sanitas super linguam ejus) gratiae et virtutis extendet, ibi omnes infirmitates corporis et animae sanabit. Nam, ut ait S. Marcus cap. vi, 56: "Quotquot tangebant eum, salvi fiebant;" uti haemorrhoissa tactu fimbriae, quae quasi ala et penna erat (teste Hesychio hom. De S. Maria) vestis Christi, sanata est a fluxu sanguinis, Luc. VIII, 44. Rursum sicut sol sua luce fugat serpentes, lupos, tigrides, omnesque feras saevas et noxias: ita Christus sol justitiae suo adventu in orbem daemones effugavit, idola contrivit, peccata delevit, mundumque infirmum, imo mortuum sanitati et vitae restituit. Ita Theodoretus. Idem facit quotidie, dum exoritur in fidelium animis, sive peccatorum, sive justorum. Nam ex eis vel daemones, et peccata gravia, vel levia, concupiscentias, tentationes, malas cogitationes, omnesque infirmitates depellit et sanat, ut homo sibi redditus, sanus et vegetus incipiat operari opera non tantum sancta, sed et heroica, quibus perfectionis christianae apicem et culmen conscendat. Verum quia hic agitur non de primo, sed de secundo adventu Christi, quo ipse judex, quasi sol justitiae, piis in hac vita afflictis et oppressis suum robur, decus et gloriam restituet, imo in immensum augebit; hinc

Secundo et genuine, haec cum eodem Theodoreto, Ruperto, Lyrano et aliis accipias de sanitate, quam consequentur beati a Christo in die judicii, q. d. O viri pii, gemitis in hac vita, quod injuste ab impiis opprimamini, incarceremini, libertate privemini, uti vos, o Judaei, in Babylone, quasi in carcere caeco a Chaldaeis conclusi fuistis; verum attollite animos, sustinete fortiter. En brevi orietur vobis sol justitiae, puta Christus judex, qui illorum injustitiam, et vestram justitiam coram toto orbe celebrabit, remunerabitur. Rursum in hoc saeculo affligimini mille infirmitatibus et aerumnis, ut spoliatione bonorum, paupertate, squalore, moerore, fame, siti, morbis, verberibus, vulneribus, morte et martyrio. Tolerate: en brevi sol justitiae pennas, id est radios sanitatis suae, in vos diffundet, quibus omnia vestra vulnera, omnes plagas, omnes maerores et infirmitates dispellet, uti sol tenebras, easque plene et perfecte sanabit. Nam corpora vestra afflicta et corrupta e sepulcris et cineribus suis educet, resuscitabit, beabit et glorificabit, ut saliatis quasi vituli de armento.

Quocirca sanitas haec multa complectitur: Christus enim in resurrectione omnes aegritudines non solum corporis, sed et animae persanabit. Sanitas ergo corporibus, primo, erit ipsa ejus resurrectio; secundo, immortalitas; tertio, impassibilitas, ut nec ab igne, nec a gladio, nec ab hoste, nec a daemone, nec ab ulla re creata amplius laedi aut pati possit; quarto, agilitas; quinto, subtilitas; sexto, claritas; septimo, felicitas; octavo, gloria, puta omnis decor, omnis honor, omnis suavitas, omnes deliciae, omnes opes, omne quod delectat.

Sanitas vero animae erit primo, laetitia inenarrabilis, quae omnem maerorem a mente, et omnem lacrymam ab oculis absterget, juxta illud Isai. xxxv, 10: "Laetitia sempiterna super caput eorum; gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus." Secundo, integritas omnium animae virium: nam, ut ait S. Prosper, lib. I De Vitae contempl. cap. IV: "Ibi erit intellectus sine errore, memoria sine oblivione, cogitatio sine evagatione, charitas sine simulatione, sensus sine offensione, saturitas sine fastidio, et tota sanitas sine morbo." Anima enim per peccatum Adae sauciata est in intellectu, per obscuritatem et ignorantiam; in voluntate, per proclivitatem ad bona caduca; in irascibili, per varios metus et formidines; in concupiscibili, per infirmitatem et concupiscentiam multiplicem, etc. Christus in coelo haec omnia sanabit, dando intellectui lumen et scientiam, voluntati constantiam in bono, irascibili heroicam fortitudinem, concupiscibili honestatem et rectitudinem, ut nil nisi honestum et rectum concupiscat. Tertio, sanitas animae erit lumen gloriae, visio et fruitio Dei, ac dotes gloriosae quae ex ea consequentur, et derivabuntur in omnes animae vires et potentias, et ex illis in corpus. Unde S. Augustinus, epist. 56 ad Dioscorum: "Tam potenti, ait, natura Deus fecit animam, ut ex ejus plenissima beatitudine, quae in fine temporis Sanctis repromittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non beatitudo, quae fruentis et intelligentis est propria, sed plenitudo sanctitatis, id est incorruptionis vigor."

Moraliter, haec sibi applicent, ruminentque martyres. En patimur pro Christo, ungulis laceramur, dentibus ferarum laniamur, scorpionibus discerpimur, catastis distendimur, gladiis truncamur, ignibus torremur: veniet ecce, et brevi veniet sol justitiae Christus judex, qui membra nostra lacerata, laniata, discissa, truncata, tosta restituet, sanabit, et aeterna gloria decorabit. Haec co-

gitabas, o S. Laurenti, cum in craticula assareris, et tamen insultabas tyranno. Haec ruminabas, o S. Vincenti, cum non tantum omnia corporis tormenta, sed et Dacianum tyrannum generose vicisti. Haec meditabaris, o S. Christina, cum a patre tuo idololatra, quasi carnifice flagris concisa, defluentes carnis particulas in vultum patris projiciens, dixisti: Recipe, o tyranne, carnem quam generasti.

Dicant et poenitentes: Affligimus nosmetipsos jejuniis, vigiliis, ciliciis, plagis; propter te, o Christe, mortificamur tota die, quia speramus carnis resurrectionem, in qua tu illam emaciatam, lividam, contractam, emortuam, nobis succulentam, roseam, floridam et radiantem restitues; quando nimirum reformabis corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis tuae.

Dicant et moerentes, certantes ac luctantes: Ecce lugemus in praesenti vita, maesti flemus, suspiramus, ingemiscimus: nunc caro, nunc mundus, nunc daemon nos tentat: nunc scrupuli angunt, nunc suspiciones et timores deprimunt, nunc cholera irritat, nunc calumniae, probra, irrisiones affligunt, nunc labores fatigant, nunc dolores pene exanimant, etc. Illucesce, o sol justitiae! pennas et radios sanitatis tuae in nos diffunde, ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus. Eia, Domine, aspiret dies sanitatis, et inclinentur umbrae infirmitatis. Eia, aspiret dies aeternitatis, et inclinentur umbrae mortalitatis, ut pulsis moeroribus, timoribus, scrupulis, tentationibus, doloribus, aspirent menti nostrae pax, serenitas, robur, integritas, gaudium et jubilus sempiternus. Quoties ergo te infirmitas animi, quoties dolor corporis premit, cogita: Orietur brevi sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Illum suspice, illum invoca, illi spem mentemque affige: ita phoenix eris.

Audi illi inhiantem S. Augustinum in Meditat. cap. xix: "O domus Dei luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriae Domini Dei mei: tibi suspiret peregrinatio mea nocte ac die, tibi inhiet cor meum, tibi intendat mens mea, ad societatem beatitudinis tuae pervenire desideret anima mea: dico ei qui fecit te, ut possideat me in te, quia ipse fecit me et te." Et paulo post: "O Jerusalem, domus Dei aeterna, post Christi dilectionem tu esto laetitia et consolatio mea: dulcis memoria tui beati nominis sit revelatio moeris taediorumque meorum. Taedet enim me, Domine, valde vitae hujus, et istius aerumnosae peregrinationis. Vita haec vita misera, vita caduca, vita incerta, vita laboriosa, vita immunda, vita domina malorum, regina superborum, plena miseriis et erroribus, quae non est vita dicenda, sed mors, in qua momentis singulis morimur per varios mutabilitatis defectus, diversis generibus mortium. Numquid ergo hoc quod vivimus in hoc mundo, dicere possumus vitam, quam humores tumidant, dolores exte-

nuant, ardores exsiccant, aer morbidat, escae inflant, jejunia macerant, joci dissolvunt, tristitiae consumunt, sollicitudo coarctat, securitas hebetat, divitiae inflant et jactant, paupertas dejicit, juventus extollit, senectus incurvat, infirmitas frangit, moeror deprimit? Et his malis omnibus mors furibunda succedit, simulque cunctis gaudiis istius miserae vitae ita finem imponit, ut cum esse desierit, non fuisse putetur. Mors ista vitalis et vita mortalis, licet his aliisque sit respersa amaritudinibus, proh dolor! quam plurimos suis capit illecebris, et quam multos suis falsis promissionibus decipit!" Deinde sanitatem quam afferet Christus judex suis electis, ita depingit: "O tu vita, quam praeparavit Deus his qui diligunt eum, vita vitalis, vita beata, vita secura, vita tranquilla, vita pulchra, vita munda, vita casta, vita sancta, vita ignara mortis, nescia tristitiae, vita sine labe, sine dolore, sine anxietate, sine corruptione, sine perturbatione, sine varietate et mutatione, vita totius elegantiae et dignitatis plenissima: ubi non est adversarius impugnans, ubi nulla peccati illecebra, ubi est amor perfectus, et timor nullus: ubi dies aeternus, et unus omnium spiritus, ubi Deus facie ad faciem cernitur, et hoc vitae cibo mens sine defectu satiatur. Libet me tuae intendere claritati,

delectant me bona tua: avido corde quanto plus valeo mecum considerare, tanto plus amore langueo: tuo vehementi desiderio, tuaque dulci memoria admodum delector."

EGREDIEMINI, — scilicet de hoc saeculo et vita, quasi de carcere, ut ingrediamini in alteram beatam et immortalem. Ita S. Hieronymus, Remigius, Albertus et Vatablus. Aut potius, "egrediemini" in die judicii (de eo enim hic agitur) de sepulcris, cum Christus sol justitiae suis pennis, id est radiis gloriae, vos resuscitabit et sanabit, aspirans vobis vitam gloriosam. Ita Theodoretus. Unde et Tertullianus lib. De Resurrect. carnis, cap. xxxi, legit: Exibitis de sepulcris, veluti vituli de vinculis soluti.

ET SALIETIS SICUT VITULI DE ARMENTO. — Hebraeum פוש pus significat crescere, impinguari, luxuriari, lascivire, saltare ex pastu, gaudio et petulantia, uti faciunt vituli saginati. Unde Chaldaeus, Tigurina et alii vertunt: Augescetis, vel pinguescetis sicut vituli saginae; Pagninus, sicut vituli saginati, id est altiles; Septuaginta: Salietis sicut vituli de vinculis relaxati et soluti, ut legit Tertullianus lib. De Resurrect. carn. cap. xxxi; vituli enim prae aliis animalibus saliunt, et petulci sunt (unde vitulus dicitur a vitulando, id est, lasciviendo). Hinc vinculis constringuntur, ideoque dum iis exsolvantur, quasi carcere liberati, prae gaudio mire exsiliunt (uti et pueri e scholis emissi), praesertim dum saginantur: tum enim sanguine et spiritibus vitalibus abundant. Porro vituli teneri domi in stabulis saginantur lacte; majores vero in pascuis cum armento, id est grege boum et vaccarum. Unde Noster vertit: "Sicut vituli de armento," id est sicut vituli armenti, qui cum armento pascuntur, ideoque juxta suas matres aliosque vitulos et boves sibi congeneres, sibique similes, laetabundi exsultant. Omne enim animal gaudet sibi simili, cum eoque delectatur, et si juvencum sit exsultat. Unde Rupertus, et ex eo Delrio adagio 1027, "vitulum de armento," explicat vitulum armentarium: nam qui cum armento vagatur, vinculo liberatus est ideoque exsilit. Aut, "vituli de armento," id est separati ab armento, positique in stabulis, ut ibi saginentur. Significat hac phrasi Malachias miram exsultationem piorum, qui in hoc mundo quasi in carcere ab impiis (velut Judaei in Babylone a Chaldaeis) pressi et oppressi fuerant, in resurrectione a Christo ita sanandos, ut sint succulenti, speciosi, fortes, imo gloriosi, ideoque quasi vituli saginati incredibili gaudio exsultent, juxta illud Sapient. III, 7: "Fulgebunt justi sicut sol, et sicut scintillae in arundineto discurrent." Unde Mariana sic explicat: Salietis, inquit, id est prae gaudio choreas plaudetis, juxta illud Psalm. CXLIX, 5: "Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis."

Vox ergo salietis significat primo, plenam sanitatem, robur et vigorem corporum beatorum; secundo, laetitiam ingentem, unde Vatablus vertit: Dissilietis huc illuc; tertio, dotem agilitatis, inquit Suarez III part. Quaest. LIV, art. 4, disp. XLIV, sect. IV, ex Innocentio III, qua instar fulguris discurrent celerrime quaquaversum, ut ubi voluerit esse spiritus, ibi protinus sit et corpus, juxta illud Isai. xl, vers. ult.: "Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient." Unde S. Anselmus, lib. De Similitud. cap. LI, asserit beatos in agilitate similes fore angelis, quia a coelo ad terras dicto citius dilabuntur; impios vero prae pondere neque pedes, nec manus, nec aliud corporis sui membrum moturos, aut movere posse. Et cap. LII, docet beatum, si velit, posse terram loco suo movere; damnatum autem nec vermes ab oculis amovere. Hujus rei symbolo sancta illa animalia, Ezechiel. I, 14, "ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis."

Quarto, vox salietis significat mutationem ingentem beatorum, per saltum quem e terra facient in coelum. Salietis ergo e coeno ad coelum, e morte ad vitam, ex aerumnis ad gloriam, e sepulcro ad thronum Dei et Agni. Ita sponsa, id est Ecclesia beatorum, imitabitur sponsum Christum, de quo Cantic. II, 8, ait ipsa: "Vox dilecti mei: ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum." Christus enim ingentes dedit saltus, dum e coelo saliit in uterum Virginis; ex utero in praesepium, e praesepio in crucem, e cruce rediit in coelum.

Quinto, coelestes choros et choreas, ovationes et plausus beatorum. Alludit ad Judaeos, qui transito mari Rubro et submerso Pharaone, sacros choros praeccinente Maria duxerunt, Exod. xv, 20, ac peracta peregrinatione 40 annorum per desertum, quiete et laete incolentes terram promissam, quae typus erat coeli et coelestis beatitudinis, in festo Tabernaculorum inter alia laetitiae signa, tenentes manibus palmas saltabant, et choreas ducebant, uti ostendi Levit. cap. xxiii, 40. Quo anagogice repraesentabant choros beatorum in coelis, ubi peracta victoria palmati, perenne agent festum Tabernaculorum, juxta illud: "Laudate eum (Dominum) in tympano et choro," Psalm. cl, 4. Et: "Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exsultationis," Psalm. xlvi, 1. Et: "Sancti ejus exsultatione exsultabunt," Psalm. cxxxi, 16. Et Psalm. lxvii, 26: "Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum." Et Psalm. cxxv, 6: "Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos."

Licet enim chorea mundanorum sit mollis et lasciva, coelitum tamen est casta et angelica. "Sic vinum bibas ut Cato, sic terram pede pulses ut Scipio," inquit ille. Scipio enim imperator, inquit Seneca lib. De Tranquill., in ludis et festis corpus movebat ad numeros, et tripudiabat, non molliter, sed viriliter, non facturus nominis sui detrimentum, etiamsi ab hostibus spectaretur. Simili modo David saltavit totis viribus ante arcam, II Reg. vi, 14; et Israelitides coram Saule et Davide, percusso Goliath, choros agentes cantabant in tympanis et sistris: "Percussit Saul mille, et David decem millia," II Reg. xviii, 7; ac Jephte victori a caede hostium redeunti occurrit filia cum tympanis et choris, Judic. xi, 34:

"Chorea mundana, inquit Conradus Clingius in Locis Theologicis, cap. De Chorea, est circulus cujus centrum est diabolus, et circumferentia omnes angeli ejus. At chorea coelestis est circulus, cujus centrum est Agnus, et circumferentia omnes virgines et electi ejus." Hinc Cantic. vii, 1, dicitur: "Quid videbitis in Sulamite, nisi choros castrorum?" Et Jeremias cap. xxxi, 4, de Ecclesia tam militante, quam triumphante ait: "Aedificaberis virgo Israel, adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium." Et Luc. xv, 25, senior filius in convivio junioris reducis et redivivi audivit "symphoniam et chorum;" nimirum hunc chorum poscunt nuptiae Agni, quas scilicet cum Christo sponso perennes celebrabit Ecclesia, Apoc. xix, 9, et cap. xii, 2. Quocirca S. Augustinus in Meditat. cap. xxii: "Utinam, inquit, illis sanctissimis choris interessem, ut cum beatissimis spiritibus gloriae conditori assisterem!" Et S. Athanasius, vel potius Anastasius (citat enim Quaest. III et VIII, Epiphanium et Nyssenum, qui Athanasio fuere posteriores) ad Antiochum, Quaest. XXXIII: "Sanctorum, inquit, animae a Sancto Spiritu incitatae, cum angelis in regione vivorum Deum laudant et tripudiant."


Versus 3: And You Shall Tread Down The Wicked

3. ET CALCABITIS (Tigurina, conculcabitis) IMPIOS. — Tertullianus lib. De Resurrect. carnis, cap. xxxi: Conculcabitis inimicos. Primo, quia eos sub pedibus habebitis: impii enim in valle Josaphat judicandi consistent; pii vero rapientur obviam Christo in aera, ibique cum eo sedebunt quasi judices. Secundo, quia tanto gaudio afficiemini, quanto afficeremini si nunc calcaretis inimicos vestros, q. d. Eritis superiores improbis, eisque dominabimini. Tertio, quia quasi assessores Christi judicis damnabitis impios. Unde Pagninus vertit: Diruetis impios. Quarto, quia per daemones quasi lictores et exsecutores sententiae vestrae deturbabitis eos in tartara, ubi erunt "quasi cinis sub planta pedum vestrorum," id est instar cineris comminuti et humiliati, nempe contemptissimi et abjectissimi. Rursum cinis notat ignem gehennae, ait Vatablus; in illo enim erunt impii "quasi cinis," id est adurentur ut cinis, non quod incinerandi et in cinerem redigendi sint, sed quod sicut cinis in igne semper perdurat, ita in eodem perdurabunt et impii in aeternum. Quid enim impiis, aeque ac cinere, vilius, miserius, squalidius, aridius, sterilius? Ita Catullus:

Troja nefas, commune sepulcrum Asiae Europaeque: Troja virum, et virtutum omnia acerba cinis.

Et P. Sabinus:

Jam cinis, et tantum flebile Troja solum.

Seneca in Hercule furente:

Cadmaea proles, atque Ophionius cinis, quo recidistis?

Claudianus in Eutropium:

Migdonii cineres, et si quid restat Eoi. Quod pereat regni.

IN DIE QUA FACIO, — id est faciam, scilicet in die judicii, quando faciam vos calcare impios, sicut ipsi in hac vita conculcarunt vos, juxta illud Psalm. cxlix, 6: "Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis: ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis, ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus." Et Sapient. III, 8: "Judicabunt nationes, et dominabuntur populis." Et Matth. xix, 28: "Vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel."


Versus 4: Remember The Law Of Moses

4. MEMENTOTE LEGIS MOYSI. — Hinc Judaei contendunt probare legem Mosis non fuisse abolitam per Christum, sed duraturam usque ad diem judicii: de eo enim hic in praecedentibus et sequentibus agitur. Respondet primo Rupertus, Lyranus et Vatablus per legem hic intelligi praecepta moralia, quae durant etiam tempore legis novae. Verum obstat, quod legem hanc explicans, subdit Malachias praecepta, hebraice חקים chuckim, id est sanctiones circa sacra et ritus, puta praecepta caeremonialia; et judicia, id est praecepta judicialia. Secundo, alii sic explicant: "Mementote legis Mosi," ut scilicet in ejus caeremoniis, ritibus et judiciis intueamini Christum et Ecclesiam ejusque sacramenta; "et judicia," quae in illis figurantur. Moses enim expresse de Christo audiendo ita Judaeis praecepit: "Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audies." Deuter. cap. xviii, 15. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Arias et alii. Verum et hoc arctius et coactius videtur. Nam jubere ut meminerint legis, est jubere ut eam opere compleant, ejusque sanctiones caeremoniales et judiciales observent. Hoc autem non potuit Malachias jubere Judaeis pro tempore Christi et legis christianae.

Dico ergo Prophetam loqui Judaeis sui aevi, et posteris eorum futuris, usque ad Christum: toto enim hoc tempore duravit et obligavit lex Mosis. Ad eam ergo servandam Judaeos sui temporis adhortatur, quia ipsi in ea servanda refrixerant, praesertim in praeceptis caeremonialibus de dandis decimis et primitiis, uti vidimus, cap. III, 8. Illos ergo excitat, eisque dat acrem stimulum ad legis observationem, scilicet repraesentationem diei judicii, q. d. Videte ut leges omnes a Mose praescriptas observetis, tam quae Dei cultum, quam quae jus proximi spectant. Nam Deus in die judicii legis servatae, vel non servatae exactam a singulis rationem requiret, ac eam observantes glorificabit, non observantes condemnabit. Nolite ergo dicere: "Ubi est Deus judicii?" uti dixistis cap. II, 17. Nec: "Vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus?" uti dixistis cap. III, 14. In die enim judicii videbitis Christum esse Deum judicii, nec vane vos servisse Deo, et praecepta ejus custodiisse. "Tunc enim orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus, et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. Et calcabitis impios," etc. Ita Remigius, Albertus, Hugo, Vatablus, Arias et alii.

Perperam ergo Victorinus et Maldonatus in Matth. xvii, ex hoc Malachiae loco et ex Apoc. xi, 6, censent cum Elia venturum, non Henoch, sed Mosen, ut ambo certent contra Antichristum.

In Horeb. — In Sina, ut dixi Exod. xvii, 6.


Versus 5: Behold, I Will Send You Elijah

5. ECCE EGO MITTAM VOBIS ELIAM. — Post exhortationem suorum ad legem Mosi servandam, quam obiter inseruit Propheta, hic redit ad diem judicii, ejusque prodromum assignat Eliam.

Quaeres: Quisnam hic Elias? Calvinus et nonnulli catholici, ut Burgensis, Arias, Clarius, censent esse Joannem Baptistam, quia de eo, ad hunc Malachiae locum respiciens Christus Matth., xvii, 10, ait: "Elias jam venit," scilicet Joannes Baptista, uti mox explicat S. Matthaeus. Et cap. xi, 14: "Omnes Prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt. Et si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est." Alii novantes per Eliam accipiunt quoslibet prophetas a Deo in orbem mittendos. Verum dico, certum est per Eliam hic verum Eliam accipi, non Joannem Baptistam, aut chorum Prophetarum. Probatur primo, quia Septuaginta hunc Eliam vocant Thesbiten: sic enim habent codices Vaticani et alii, ut mirum sit in Regiis to Thesbiten deesse. Sic et versio Arabica: Ecce, ait, ego mittam vobis Eliam Thesbiten, ante apparitionem diei Domini terribilis. Ergo de vero Elia hic est sermo: nec enim Joannes Baptista fuit Thesbites. Secundo, quia Elias hic erit praecursor secundi adventus Christi ad judicium: hic enim erit "dies Domini magnus et horribilis:" Baptista vero praeivit primum Christi adventum in mundum. Tertio, quia cum Elias veniet, veniet et Christus percussurus terram anathemate, uti indicat Propheta, vers. ult. Hoc autem fiet in secundo adventu. Nam in primo venit salvare mundum, non perdere aut percutere. Quarto, ita ad hunc locum alludens explicat Ecclesiasticus, cap. xlviii, 10, dicens: "Qui scriptus es in judiciis temporum lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob." Et Christus Matth. xvii, 10: "Elias quidem, inquit, venturus est et restituet omnia." Quinto, quia ita interpretantur Patres Graeci et Latini, Cyrillus, Theodoretus, Remigius, Haymo, Albertus, Hugo, Lyranus et alii hic, S. Chrysostomus, Euthymius, Beda, Anselmus, S. Thomas in Matth. xvii; Hippolytus lib. De Consummatione saeculi; Cyprianus, tract. De Sina et Sion; Ephrem, tract. De Antichristo; Prosper in dimidio temp. cap. xiii; Tertullianus lib. De Anima, cap. xxxv; Justinus dial. Contra Tryphon. Nyssenus lib. Testimon. contra Judaeos; S. Augustinus, lib. XX De Civit. xxix; S. Gregorius, XI Moral. x, Andreas, Ambrosius, Haymo, Rupertus et Aretas in Apoc. cap. xi. Eadem fuit communis Hebraeorum sententia, ut patet Matth. xvii, 10. Idem de Elia praedixit Sibylla, dum ita canit:

Tum quoque coelesti curru devectus inibit Terras de coelo Thesbites, signaque trina Ostendet toti mundo vitae pereuntis.

Dices: S. Hieronymus per Eliam accipit chorum Prophetarum, qui praeibit secundum Christi adventum. Respondeo: S. Hieronymus mystice explicat Eliam, ut mox dicam, non litteraliter. Nam Eliam in persona esse venturum clare docet ipse in cap. xi et xvii S. Matthaei. Instabis: Quomodo ergo S. Hieronymus hic ait: "Judaei et Judaizantes haeretici ante manuello suum Eliam putant esse venturum?" Respondeo quia Judaei suum adhuc exspectant Messiam, ejusque primum in mundum adventum, cujus praecursorem censent fore Eliam: hos redarguit S. Hieronymus. Et merito est enim hic duplex eorum error. Prior, quod censeant Christum nondum venisse. Posterior, quod putent Eliam fore praecursorem primi adventus Christi, cum sit futurus praecursor secundi.

Ad argumentum initio ex cap. xvii S. Matth. propositum respondeo, simillimos in officio, zelo, praedicatione et sanctitate fuisse, et fore Eliam et Joannem Baptistam; quia hic fuit praecursor Christi in primo adventu, ille erit praecursor ejusdem in secundo adventu. Quocirca unus sortitur nomen alterius, utpote cujus est antitypus. Joannes Baptista enim vocatur Elias, non in persona, sed ob similem spiritum et virtutem, ut ait Gabriel Luc. i, 17: "Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae." Distinguit ergo Christus duos Elias, unum ad litteram, de quo ait: "Elias quidem venturus est, et restituet omnia;" alterum typicum, puta Joannem Baptistam, de quo ait: "Elias jam venit." Judaei enim confundebant duplicem Christi adventum, eumque commiscebant in unum, ante quem venturus esset Elias, ac proinde aiebant necdum venisse Christum, eo quod necdum venisset Elias: quibus respondet Christus duplicem esse Christi adventum, et prioris praecursorem esse typicum Eliam, puta Joannem Baptistam, uti praedixit Malachias cap. III, vers. 1; posterioris praecursorem fore verum Eliam, ac proinde cum ipsi viderent Eliam typicum, credere debere jam venisse Christum, cujus ipsum fore praecursorem praedixerunt Prophetae.

Mystice S. Hieronymus et ex eo Remigius: "Post Mosen, inquit, cujus mandata specialiter docuimus esse servanda, Eliam dicit esse mittendum, in Moyse legem, in Elia prophetiam significans. Et Dominus atque Salvator transfiguratus in monte loquentes habebat Moysen et Eliam in candidis vestibus, qui et dicebant ei quae passurus esset in Jerusalem. Lex enim et omnis Prophetarum chorus Christi praedicat passionem." Et mox: "Mittet Dominus in Elia (qui interpretatur Deus meus, et est de oppido Thesbi, quod conversionem et poenitentiam sonat) omnem Prophetarum chorum, qui convertat cor patrum ad filios."

Quaeres primo, cur hic Propheta injiciat mentionem Eliae? Respondeo primo, quia cap. i, 10, et cap. ii, 2, praedixit reprobationem judaismi et Judaeorum per Christum; ut ergo eos consoletur et Christo conciliet, praedicit hic eos rursus revocandos fore, et in pristinam gratiam recipiendos a Christo tempore Eliae, per ejus praedicationem et miracula. Igitur cum eum viderint, recipient quasi verum Eliam hic praedictum, ac in Christum quem Elias praedicabit, credent. Quocirca Judaei avide exspectant Eliam, ut Christum ab eo designatum amplectantur. Hinc Rabbinorum de Elia gnome est: Tisbi, id est Elias Thesbites, solvet dura, hoc est, nodos omnes et quaestiones. Ad Eliam enim remittunt quidquid in Scriptura dubium et obscurum incidit, uti refert Quinquarboreus in Abbreviaturis Hebr. Imo Judaei etiamnum, quoties aliquem circumcidunt, ponunt ornantque Eliae sellam, censentes eum in spiritu adesse, et zelari pro lege Domini, uti tradunt Rabbini in Thalmud, tractat. Berachot, et R. David hic, et Galatinus lib. X, cap. vi.

Secundo, quia Malachias dixit vers. 2, quod Christus timentibus Deum in die judicii "orietur, quasi, sol justitiae, et sanitas in pennis ejus; et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento, et calcabitis impios." Talis autem fuit eritque Elias; unde congrue erit Christi praecursor. Fuit enim ipse, eritque sui aevi phoenix, imo sol illuminans, sanans et accendens amore Dei frigida hominum corda; unde et meruit curru igneo, quasi Phaeton, rapi in coelum: hinc et Elias dictus est quasi ἥλιος, id est sol, ait S. Chrysostomus, de quo mox plura.

Quaeres secundo, cur Elias potius quam Moses, vel quis alius, futurus sit praecursor secundi adventus Christi? Respondeo primo, ob ingentem zelum, quo prae aliis Prophetis a Deo dotatus fuit Elias. Cum enim mitteretur a Deo ad corrigendos saeculi sui corruptissimi mores, et ad idololatriam ex Israele exstirpandam, opus erat ei ad hoc perficiendum ingenti animi robore et zelo, quem proinde Deus ei indidit; eoque conflixit et debellavit tam impiissimam Jezabel cum Achab marito suo, quam omnes prophetas Baal, quos et occidit, III Reg. xviii. Simili zelo opus erit in fine mundi, quando refrigescet charitas, et abundabit iniquitas. Mittetur ergo zelosus Elias, ut cum Antichristo confligat, ut perversissimos illius aevi mores emendet, itaque viam sternat Christo venturo. Mosen, licet zelosum, non congruit redire, ne videatur legem veterem suo reditu restituere, et Judaeos in judaismo confirmare: ipsi enim ad aliud non appellant quam ad Mosen ejusque legem.

Secundo, quia Elias missus fuit a Deo ad tollendum schisma, quod fecit Jeroboam et decem tribus apostatantes a Juda et a Deo, pro eoque adorantes vitulos aureos in Dan et Bethel. Simili modo mittetur in fine mundi ad tollendum schisma, quod olim fecerunt Judaei a Christo et caeteris gentibus fidelibus, ut eos uniat Christo et Ecclesiae. Judaei enim ipsi credent, utpote judaeo, et prophetae suo, adeo in Scriptura celebrato, et promisso ad idem opus, quod olim fecit, iterum peragendum in fine mundi. Hanc causam dat Malachias, cum subdit: "Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum; et restituere," id est ut restituat Deo et avitae fidei, "tribus Jacob," ut ait Ecclesiasticus cap. xlviii, 10.

Tertio, quia sicut olim sub Noe mundus periit diluvio, sic in fine peribit igne conflagrationis. Mittetur ergo Elias Propheta igneus, ut ignem instantem peccatoribus praenuntiet, eosque ad fidem et poenitentiam accendat, quo hunc ignem evadant. Hinc Eccli. cap. xlviii, 1: "Surrexit, inquit, Elias propheta quasi ignis, et verbum ejus quasi facula ardebat."

Quarto, quia Elias ob zelum coelestem raptus est in coelum. E coelo ergo quasi coelestis Christi e coelo venturi testis adveniet, juxta illud Eccles. xlviii, 9: "Qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum: qui scriptus es in judiciis temporum (id est tempore a Deo judicato et decreto) lenire iracundiam Domini." Adde id meruisse Eliam sua virginitate et puritate angelica. Eum enim virginem fuisse, et quidem illo aevo singularem, docent S. Ignatius epist. 11, S. Ambrosius lib. I De Virg. et S. Epiphanius in Anchor.: "Elias, ait, erat in virginitate, ut praerogativa virginitatis immortalitatem praedicaret mundo." S. Ephrem, serm. De Transfiguratione: "Aspexit, inquit, virgo veteris Testamenti virginem novi, Elias nimirum Joannem."

Quinto, quia Elias fuit dux et antesignanus prophetarum, tum tempore, tum dignitate, tum sanctitate, tum libertate et efficacia praedicandi, tum rerum gestarum gloria; unde repraesentat totum chorum prophetarum, ait S. Hieronymus, qui praeit Christo, eique testimonium perhibet. Eadem de causa Elias apparuit apostolis in Transfiguratione Christi, ut ostenderet ipsum esse Christum, seque et omnes Prophetas illi suum dare calculum, illique attestari quod ipse esset Messias orbis salvator.

Sexto, quia Elias Israelis et Judaeorum fuit custos, propheta, doctor, protector, apostolus. Veniet ergo, ut suos Judaeos per tot saecula aberrantes a Deo, ad eum et Christum reducat. Unde Elisaeus Eliae, dum in coelum raperetur, succlamabat: "Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus," q. d. Tu, o Elia pater mi, eras Israelis auriga et currus, quia eum ut auriga regebas et flectebas quocumque volebas, eumdemque ut curru tolerando bajulabas, protegebas ac propugnabas contra Syros aliosque hostes. Unde Septuaginta vertunt: Pater mi, currus Israel et equites ejus, q. d. Tu, o Elia, eras totum robur, totus exercitus Israelis, qui magis eum servabas et defendebas tuo zelo, precibus et meritis, quam magna curruum et equitum multitudo. Praeclare Tertullianus lib. De Anima, cap. xxxv, citans haec Malachiae verba: "Elias, inquit, non ex decessione vitae, sed ex translatione eventurus est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus, sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio vitae, sed ex supplemento prophetiae, idem et ipse et sui nominis et sui hominis."

Septimo, quia, sicut Elias curru igneo raptus in coelum, typus fuit gloriosae ascensionis Christi in coelum: ita rursum typus fuit gloriosi regni Christi et beatorum, quo in die judicii triumphantes ascendent in coelum, ibi in aeternum regnaturi. Apposite ergo gloriosus Elias praeibit gloriosum Christi adventum, uti sol oriens praeit solem meridianum. Fuit enim Elias sua sanctitate, zelo et raptu quasi ἥλιος, id est sol mundi. Vide S. Chrysostomum serm. De Ascensione Eliae, tom. I, ubi triumphalem Eliae currum depingens inter caetera ait: "Oportebat namque errantis populi rectorem, gubernatorem sacrorum, moderatorem discrepantium voluptatum, Israelis aurigam; ut, quoniam ad jugum timoris Dei lascivos et vagos animos revocavit, frenis lorisque astrinxit, et ad iter disciplinae recto tenore currendum concordi quadam copulatione composuit, ad regna coelestia curru atque equis transvolaret evectus." Addit deinde: "Hinc poetas atque pictores in figuranda solis imagine, exempla credo sumpsisse: qui curru atque equis fulgentibus ipse rutilans, et fluctu Oceani levatus inter praeruptos montium scopulos evadens, quasi ad coelestia videtur ascendere. Sol enim graeco sermone ἥλιος appellatur. Unde Elias vere ἥλιος, quia curru et equis fulgentibus igne, de Oceani fluctu, id est de mundi commotione per montium scopulos, id est per magnorum laborum difficultates, progrediens, ad coelestia devectus ascendit." Erat enim Elias "vir cui totus mundus erat inferior," ut idem ait homil. 15, inter 27, ex variis in S. Matth. locis.

Octavo, quia Elias exemplum et typus est beatae resurrectionis, quam in die judicii Christus conferet omnibus beatis et electis. Unde ex Epiphanio in Anchor., S. Augustinus lib. XV De Civit. xix, Eliam et Henoch vocat primogenitos nostrae resurrectionis. Et Tertullianus lib. De Resurrect. carnis, cap. v, 8: "Henoch et Elias, inquit, nondum resurrectione dispuncti, quia nondum morte functi, quia tamen de orbe translati, et hoc ipso tam aeternitatis candidati, ab omni vitio, et ab omni damno, et ab omni injuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt, cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta?"

Moraliter, disce hic ex Elia quanta virtus sit zelus, quantique Deus faciat zelosos, utpote quos velit sibi esse vicinos, suosque esse prodromos, praecursores et indices, uti fuit antitypus Elias, scilicet Joannes Baptista; de quo Gabriel Zachariae, Lucae i, 17: "Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae." Talis fuit S. Paulus, dicens Rom. viii, 35: "Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia?" etc. Talis fuit S. Ignatius, cujus igneas epistolas, vitam et martyrium si quis legat, ignescet. Talis Franciscus, qui proinde adhuc vivens, sed absens, suis fratribus apparuit quasi sol in curru igneo, tanquam alter Elias zelator legis divinae, suo ardore accendens orbem, eoque rapiendus in coelum.

Elias petiit supernaturali virtute in curru splendente simul et igneo, sibi demonstrari a Domino, ut tanquam veri Israelitae post eum incederent, qui virorum spiritualium, ut alter Elias, factus fuerat a Deo currus et auriga," ait S. Bonaventura in Vita ejus, cap. IV. De hoc suo zelo gloriatur Elias, IV Reg. xix, 14: "Zelo, ait, zelatus sum pro Domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt, Prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam."


Versus 6: And He Shall Turn The Heart Of The Fathers To The Children

6. ET CONVERTET COR PATRUM AD FILIOS. — Varii varie hoc explicant. Primo, S. Hieronymus hic, S. Augustinus XX De Civit. xxix, Gregorius XI Moral. ix, et ex iis Toletus Luc. i, 17, sic explicant: Elias cor, id est mentem, patrum transferet in filios, excitando scilicet in filiis idem cor, id est eumdem animum, fidem, desiderium et devotionem erga Christum, quod habuerunt eorum patres, ut eos filii imitentur et aemulentur, q. d. Elias sua praedicatione restituet et revocabit fidem et devotionem patrum, Patriarcharum scilicet et prophetarum antiquorum erga venturum Messiam, in filiis, id est posteris, ut et ipsi viva fide et ardenti studio Christum quasi Messiam jam praesentem amplectantur; itaque ignitum patrum erga Christum desiderium, jam multis saeculis per infidelitatem et scelera exstinctum accendet in filiis. Unde pro convertet hebraice est non hosceb, id est redire faciet, q. d. Elias faciet ut in filiis redeat cor, id est mens, fides et devotio patrum. Alludit hosceb ad Tishi, id est Thesbites: Elias enim hebraice idem est quod Deus meus; Tishi significat conversionem ad poenitentiam, restitutionem et revocationem, q. d. Elias juxta nomen suum et patriam erit Thesbites, quia convertet suorum corda per poenitentiam ad Deum suum; itaque omnia in integrum restituet et revocabit: ita S. Hieronymus. Hoc est quod ait Christus: "Elias venturus est et restituet omnia," Matth. xvii. Et Eccli. cap. xlviii, 10: "Veniet Elias conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob," id est Elias duodecim tribus collapsas a vetere veraque patrum fide et religione, in pristinam et avitam pietatem restituet: per caecitatem et perfidiam fractas et dissipatas, ostensa fidei luce redintegrabit.

Verum hic expositioni objici potest id quod sequitur: "Et cor filiorum ad patres eorum;" nec enim Elias cor, id est mentem et devotionem, filiorum transtulit in patres, ut illam eis inderet, utpote qui eam primitus habuerant, et jam erant mortui. Sed respondeo sensum esse: Elias convertet "cor filiorum ad patres;" id est, efficiet ut Judaeorum cor, id est mens et fides, consentiat et adhaereat cordi, id est menti et fidei patrum.

Secundo, R. Salomon, Aben-Ezra, R. David, Arias, Vatablus et a Castro censent hac phrasi non aliud significari quam omnes, tam patres quam filios, ad unam fidem ac religionem con-

vertendos, q. d. Elias convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres, id est faciet ut patres et filii habeant unum cor, id est sint unanimes in fide et amore Dei, ut uno communi corde et animo patres cum filiis, et filii cum patribus, id est tam majores quam minores, Christum recipiant atque colant. Unde Aben-Ezra: Erunt, ait, omnes cor unum, seu cordis unius ad revertendum ad Dominum, tam patres quam filii. Verum sic potius dixisset: Convertet cor patrum et filiorum ad Christum; jam autem dicit: Convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres.

Tertio, q. d. Elias sua praedicatione et zelo efficiet ut Judaei in fine mundi imitentur suos patriarchas, ut sicut ipsi crediderunt, speraverunt, summeque desideraverunt et amaverunt Christum venturum; ita filii eorum credant, sperent, summe desiderent et ament eum praeteritum, imo praesentem: itaque cor patrum a filiis incredulis ante aversum, ad eos jam credentes convertet, facietque ut Patriarchae, Judaeos Christo credentes, pro legitimis filiis agnoscant, et ament: "Abraham enim pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit et gavisus est," ait Christus Joan. viii. Idem dic de Isaac, Jacob, Mose, David, etc.: ita S. Hieronymus, Remigius, Rupertus, Lyranus et alii. Hoc enim est reducere, vel convertere cor unius ad alterum, nimirum redintegrare amorem pristinum, reconciliare affectum aversum: cor enim est symbolum et sedes amoris. Hic sensus sequitur ex primo, ac proinde uterque genuinus est, et connectendus. Quia enim

Judaeis in fine mundi erit idem cor, id est animus, fides et pietas in Christum, quod fuit patrum; hinc consequenter erit idem cor, id est amor et charitas mutua, patrum fidelium erga filios fideles, et filiorum erga patres. Unde Lucas cap. i, 17, haec verba Malachiae applicans antitypo Eliae, id est Joanni Baptistae: "Convertet, inquit, corda patrum in filios;" et pro eo quod Malachias subdit: "Et cor filiorum ad patres," vertit: "Et incredulos ad prudentiam justorum," hoc est, primo, q. d. Elias, aeque ac Joannes, convertet Judaeos ad prudentiam, id est ad fidem, quam de Christo venturo habuerunt prisci justi eorum patres. Ita Maldonatus in Luc. i. Secundo, q. d. Faciet Joannes ut increduli diligenter considerent signa adventus Messiae, a Prophetis praescripta, et patribus a Deo data, atque ex iis credant Messiam jam venisse, Christumque agnoscant, scilicet Christum esse hunc quem ipse eis digito ostendet, dicens: "Ecce Agnus Dei:" hoc enim prudentiae est opus. Ita Toletus in Luc. i. Tertio Joannes convertit incredulos, graece ἀπειθεῖς, id est inobedientes, ut vertit Syrus, scilicet legi et praeceptis majorum, ad prudentiam justorum, quae est amare coelestia et aeterna, non terrena et caduca; timere et colere Deum, ejusque leges observare: qui enim hoc facit, is sapit et prudens est. Joannis enim praedicatio erat haec: "Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum coelorum," Matth. iii, 2. Eadem erit Eliae.

Symbolice, Elias convertet cor patrum, id est Judaeorum, ad filios, id est ad Christum et apostolos: hi enim ex Judaeis prognati, eorum fuerunt filii: et cor filiorum ad patres, nimirum christianorum ad Judaeos (primi enim christiani ex Judaeis sunt orti), q. d. Elias faciet ut Judaei credant Christo et christianis, ut christianorum fides et religio infundatur Judaeis, ac proinde utrique habeant unum cor, id est animum, fidem et religionem, nimirum cultum Christi. Ita Theodoretus hic, et S. Chrysostomus, et Euthymius in cap. xvii Matthaei, ac Damascenus, lib. IV De Fide, cap. xxvii.

Ex hoc ergo loco patet Judaeos pene omnes in fine mundi convertendos esse ad Christum, per Eliam. Ita censet S. Chrysostomus homil. 58 in Matth.: "Elias, inquit, restituet omnia, incredulitem videlicet Judaeorum qui tunc erunt residui, ad fidem convertet." Et post nonnulla: "Quomodo ergo credituri sunt, inquies? Siquidem Elias cuncta restituet, non modo sane quia notus, verum etiam quoniam usque ad illum diem amplior magis atque amplior gloria Christi radiis solaribus erit fulgentior, ad quae omnia cum praedicatio illius accedat ad Christi fidem impellens, facillime suscipient." Idem docent S. Augustinus XX De Civit. xxix, Theodoretus in cap. xii Daniel., S. Gregorius hom. 12 in Ezech., Damascenus lib. V De Fide, cap. xxvii, Beda, lib. III in Marc. cap. xxvii, Theophylactus in cap. xvii S. Matth., Ambrosius, Victorinus et Ansbertus in cap. xi Apoc., estque haec communis Patrum et Ecclesiae traditio. Ubi nota: Cum ait Christus: "Elias restituet omnia," significat ingentem tunc fore conversionem: adhaec Eliam facturum pacem inter Judaeos et Gentes, tanto tempore discordes, ut uno foedere in Christi fidem et Ecclesiam coeant: insuper, Eliam collapsos cleri et populi mores reformaturum, suoque zelo apostolico omnia ad avitum nitorem et primigenium splendorem, quem habuit Ecclesia tempore Apostolorum, reparaturum, ut christiana religio et sanctitas ubique mirifice splendeat et coruscet. Plura de Elia et Henoch dixi Gen. v, 24, et Apoc. xi, 2 et seq.

Hinc rursum Julianus Archiepiscopus Toletanus, lib. I Contra Judaeos, probat eos jam aversos esse a Christo, ac consequenter jam venisse Christum: quia ad eum convertentur in fine mundi: nec enim converti possunt nisi aversi; Judaei autem ab alio Christo non sunt aversi, quam a nostro Jesu Christo: ergo hic verus est Christus et Messias.

NE FORTE VENIAM ET PERCUTIAM TERRAM, — id est veniens percutiam, vel, cum venero judicare, percutiam. Est hendiadys, qua unum dicitur per duo. Nam to forte non ad veniam (quia non fortuitum et dubium, sed fixum certumque est quod veniet ad judicium), sed ad percutiam referendum est, q. d. Ne forte cum venero judicaturus terram, inveniam eam incredulitate et sceleribus refertam, ideoque justa condemnationis sententia percutiam eam anathemate; Chaldaeus, exterminatione; Pagninus, occisione; Septuaginta, ἄρδην, id est penitus, vel subito; Tigurina, prorsus; alii, funditus, radicitus; alii, usque ad interitum, vel internecionem. Hebraeum enim חרם cherem significat excisionem, qua res stirpitus exscinditur, interimitur et perditur: idem significat graecum ἀνάθεμα. Vide dicta Levit. xxvii, 28, et Rom. ix, 3. Per cherem ergo et anathema hic intellige aeternam maledictionem, poenam et ignem gehennae, cui Christus impios omnes addicet in die judicii. Ita Remigius.

Per terram metonymice intellige incolas terrae, puta homines terrenos et terrena sapientes: ita S. Hieronymus. Dicit terram, non Judaeam, tum quia Judaei quos convertet Elias, sparsi sunt per totam terram; tum quia Elias non tantum Judaeos, sed et Gentes ubivis terrarum convertet, et christianam vel fidem, vel vitam et mores eis imprimet, itaque avertet ab eis anathema damnationis aeternae. Minus recte Arias per anathema accipit excidium Judaeorum per Titum et Romanos: agitur enim hic de die judicii, cujus praecursor erit Elias. Minus apte quoque Vatablus per to forte putat significari tempus adventus Christi indeterminatum, q. d. Ne forte veniam tempore incerto, quo minime putabitis, vel me exspectabitis. Nam quocumque tempore veniet Christus, certo perdet impios, nisi se convertant per praedicationem Eliae.

Moraliter, disce hic primo, ex Elia qui iram Dei avertet, ne percutiat totam terram anathemate, sanctos illustres et zelosos esse quasi bases et columnas orbis, qui suis precibus, meritis et zelo cum alioqui ruiturum in exitium, fulciunt et sustinent: tum quia orando manus Deo irato quasi ligant, ne in vindictam prosiliant: tum quia praedicando sancteque vivendo peccatores compungunt, impelluntque ad corrigendam vitam. Hi enim sunt quasi angeli terrestres, quorum mens in coelis est, qui terra celsiores, et Deo quasi fortiores sunt. Talis Sodomae Atlas fuit Abraham, Gen. xviii, 23, et apud Judaeos Moses, Exod. xxxii, 14, ac Samuel, I Reg. vii, 10, et David, III Reg. xi, 12, et Ezechias, IV Reg. xx, 6, et Jeremias, cap. i, 18. Deus enim pluris facit unum insigniter sanctum, quam centum communes justos. Ratio est quam per transennam, per lumen, inquam, naturae, vidit Plato in Theaeteto, dicens: "Deo nihil est similius, quam cum ex hominibus aliquis justissimus est." Qui sane cuilibet stimulus esse debet, ut jugiter ardenti conatu aspiret et contendat ad profectum, et ad culmen sanctitatis. Talis enim in coetu justorum eminet quasi gigas, qui dextra sua coelum contingit, ibique quasi alter Jacob cum Deo luctatur, et volentem vincit. Hinc

Dominus ad Ezechielem, cap. xxii, 30: "Quaesivi, inquit, de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni. Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos." Non est dubium plures tunc in Judaea fuisse justos, sed nemo fuit tam eminens, qui staret oppositus Deo, eique flagellum extorqueret.

Talis Venetiarum Atlas fuit S. Laurentius Justinianus, earumdem Patriarcha: viro enim cuidam sancto revelatum est, Deum civitatis indignantem eam perditurum fuisse, nisi precibus sui sancti Patriarchae furor divinus aversus fuisset. Ita habet ejus Vita. Talis Emesae, imo orbis Atlas fuit S. Simeon, cognomento Salus, id est stultus, quod sanctitatem suam stultis operibus celaret, cum interim multa mirabilia in summum sui contemptum, ac in salutem corporalem et spiritualem proximorum patraret. Cum enim quidam Emesenus civis Hierosolymam profectus, se Abbatis Joannis precibus commendaret, hoc ab eo responsum tulit: "Miror te, cum Emesae habeas abbatem Simeonem, ad me hominem vilem et abjectum divertere. Nam non ego solum, sed etiam mundus totus indiget illius precibus." Ita Leontius Episcopus Neapolitanus in Vita S. Simeonis.

Similes Ecclesiae Atlantes fuere S. Dominicus, S. Franciscus, S. Vincentius Fererius (qui centum christianorum millia, Judaeorum 25, Saracenorum octo ad Christum convertit); sic Japonum et Indorum Atlas hoc aevo fuit S. Xaverius. Quis ergo dubitet mundum precibus talium stare sanctorum? Quocirca merito S. Ambrosius, lib. II De Cain et Abel, cap. III et IV: "Quam beata, ait, civitas quae plurimos justos habet, quomodo benedicitur tota de parte! Quam gaudeo, cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam praetendant ipso quodam vultu et specie gravitatis, quod juvenes revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur. Similiter cum aliquis hujusmodi decedit, quamvis longa senectute depositus, afficior, quia destituitur grex juvenum muro senili." Subdit tales esse quasi civitates refugii, in quas delinquentes se recipere possint: "Denique periturae, inquit, urbis aut malorum imminentium, vel futurae labis hoc primum indicium est, si ei decedant viri consultores, vel etiam graviores feminae. Hinc primum ingravientium aperitur porta malorum." Idem docet Isaias cap. i, 1 et seq.

Disce secundo, aestimare et ponderare ultimum cherem et anathema, quo suam omnesque aliorum prophetas claudit Malachias, ut illo stimulo incitet omnes ad piam sanctamque vitam. Eodem sua oracula concludit Isaias dicens: "Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me: vermis eorum non morietur,

et ignis eorum non exstinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni." Hoc est cherem, quo ferientur et siderabuntur impii in ultimo et decretorio mundi die, qui erit horizon temporis et aeternitatis, coeli et gehennae, quando a Christo judice in valle Josaphat, quasi in orbis universi theatro, ad aeterna tormenta damnandi, pavidi et attoniti audient: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus;" atque illico igne conflagrationis convoluti, a daemonibus in tartara rapientur, ubi in aeternum separati, imo maledicti a Deo, angelis et beatis, perpetuo carcere conclusi, nunquam amplius videbunt solem, stellas, vel ullam lucem, nullam laetitiam aut consolationem percipient; sed in perpetuis incendiis volutabuntur: ubi fumus tormentorum ascendit in saecula saeculorum.

Hoc cogita cum te libido stimulat, cum ambitio sollicitat, cum ira exagitat, cum caro blanditur, cum mundus allicit, cum daemon fallaces suas illecebras et pompas ostentat. In manu, in arbitrio tuo sunt vita et mors, coelum et gehenna, salus et damnatio, felicitas et infelicitas tua sempiterna. Elige quod mavis. Cogita: "Momentum quod delectat, aeternum quod cruciat." Et vicissim: "Momentum quod cruciat, aeternum quod delectat." Praeclare S. Chrysostomus homil. 1 De Lazaro: "Si quis, inquit, in centum annis vidisset per unam noctem suave somnium, multisque deliciis per somnum fruitus, centum deinde annis cruciaretur, num is vellet unam noctem qua somniavit, centum annis aequiparare? Hoc de futura vita cogita. Nam quod est somnium unum ad centum annos, hoc est praesens vita ad futuram, imo multo minus. Quod est exigua gutta ad pelagus immensum, hoc sunt mille anni ad futuram fruitionem; quantumque interest inter somnia et res veras, tantum interest inter hujus vitae statum et illius." Quid enim sunt aliud omnes res et spes mortalium, "quam somnia vigilantium?" ait Philo: "Quid videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo?" ait Cicero Tuscul. IV.

Ex adverso cogita quam dispar sit cherem sanctorum, anathema beatorum. Impii sunt cherem justitiae et vindictae divinae; sancti sunt cherem misericordiae et gloriae divinae. Impii sunt cherem diaboli; pii et electi sunt cherem Dei, id est res sacra ab usibus profanis separata, Deo Deique laudibus in aeternum dicata. Impii sunt anathema, folles et fomenta gehennae; Sancti sunt anathema coeli et Jerusalem coelestis, uti in ea ad perennem Dei gloriam per aeterna saecula resplendeant.

Probus ergo piusque esto, fuge illecebras mundi, mortifica concupiscentias, sustine morbos, despectus, aerumnas, persecutiones; stude puritati, sanctitatem cole, enitere ad omnem virtutem: modicus erit brevisque omnis labor tuus; sed ingens praemium te manet, et corona immarcescibilis. "Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis," II Cor. IV, 17. "O fragilitas humana, exiguum est quidquid agis propter spem aeternorum," ait Eusebius Emissenus (vel potius Eucherius Lugdunensis aut quisquis est auctor) hom. De S. Maximo. Quocirca S. Antonius, teste S. Athanasio in ejus Vita, hoc beatum cherem suis inculcabat, ut jugis esset stimulus ad heroicam sui victoriam, omnemque perfectionem: "Hoc, inquit, sit primum cunctis in commune mandatum, in arrepti propositi vigore lassescere, sed quasi incipientem augere semper debere quod caeperit, praesertim cum humanae vitae spatia aeternitati comparata brevissima sint." Et mox: "Promissio vitae aeternae vili pretio comparatur, scriptum est enim: Dies vitae nostrae septuaginta anni; si autem in potentatibus, octoginta. Quando ergo octoginta aut centum annis laborantes in Dei opere vixerimus, non tanto tempore regnaturi sumus in futuro, sed pro annis praedictis omnium nobis saeculorum regna tribuentur, etc. Nemo cum aspexerit mundum, reliquisse se arbitretur ingentia: quia omnis terra ad infinitatem coelorum comparata brevis ac parva est."

O aeternitas, quanta, quam durans, quam constans et aeterna es! Cherem es, anathema es. O mentes amentes, quae tui obliviscuntur! o stupor stupidorum mortalium, qui te pro momento voluptatis divendunt et prodigunt! Obstupescite, coeli, super hoc, et portae ejus, desolamini vehementer. Si Deus daret diceretque Judae, et cuilibet damnato: Singulis millenis annis pro tuis peccatis emittes unam duntaxat lacrymam; et quando hoc modo per tanta annorum intervalla, tot lacrymas emiseris, ut iis totam mundi capacitatem impleas, miserebor tui, teque ex inferni ignibus poenisque eripiam; gauderet sane Judas gaudio ingenti et ineffabili, eo quod aliquam haberet salutis spem. Sed quam longa haec spes, quam vasta annorum ei in poenis emetienda essent spatia? quot millena annorum millia ei exspectanda, antequam lacrymis suis vel scyphum impleret? quot milliones annorum, ut poculum? quot cubi millionum, ut dolium unum? Quando ergo cubiculum, quando domum, quando urbem, quando unam provinciam, quando terram, quando aerem, quando coelum lacrymis suis compleret? At jam infelix Judas ne quidem hanc spem habet, sed etiamsi per haec annorum interstitia totum mundum lacrymis implesset, necdum finis, necdum medium, imo necdum principium esset ejus miserae aeternitatis: quia novus ei mundus priori similis, lacrymis implendus pararetur a Deo; et eo impleto, tertius et post eum quartus, quintus, sextus, et ita deinceps sine numero et termino. Idem est ex adverso de gloria S. Pauli, et cujusvis beati. AETERNITATEM MEDITARE, ingredere et penetra quantum potes: quo profundius ingredieris, eo longiorem et profundiorem reperies: Abyssus

EST. Semel dictum, iterum iterumque, imo semper dicendum: AETERNITATEM MEDITARE.

O B. Virgo Deipara, prophetarum regina, aeterni Verbi, ejusque fidelium et filiorum mater ab aeterno ordinata, quae Deum nobis tua carne virginea corporasti; per eumque beatae aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti, offer hoc meum, imo tuum opus benedicto filio tuo Jesu Christo, Salvatori nostro, ac toti SS. Trinitati, ab eaque impetra, ut quicumque illud lecturi sunt, ad ejus cultum et laudem perennem accendantur. Ipse enim est felix aeternitas sua et nostra. Effice ut eam quasi summum bonum ardentissime diligamus; atque ex adverso peccatum et gehennam, quasi summum et aeternum malum, summe horreamus et fugiamus: ac proinde effice pariter ut beatae et miserae aeternitatis memoria, timor et amor jugiter nobis obversetur, ut BEATAE AETERNITATI VIVAMUS, certemus, laboremus, patiamur dura et acerba quaeque. Averte a nobis cherem et anathema reprobationis aeternae. Fac et forma nos cherem et anathemata Deo, in templo et gloria coelesti. Filii tui sumus, vel esse cupimus. Monstra ergo te esse matrem, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis, Psalm. cxviii.

In sempiternum aevum thesauriza. S. Nazianzenus in Sentent.

Junge cor tuum Aeternitati Dei, et cum illo aeternus eris. Augustinus in Psalm. xci.

Nullus labor durus, nullum tempus longum, quo gloria Aeternitatis acquiritur. Angeli apud Bedam in Histor. lib. III, cap. xix.

Pro paucis annis laboris omnium nobis saeculorum regna reddentur. S. Antonius apud S. Athanasium.

Vera beatitudo est saeculi beatitudinem spernere, neglectisque terrenis in divina flagrare. S. Eucherius ad Valerianum.